Ad Reverendum Doctumque patrem et dominum. D. Conradum Monasterii Caesariensis Abbatem bene meritum. Iacobi Locher Philomusi. Epistola.
FEcit humanitas erga me tua: Reverende pater ut omni verecundia prorsus semota: nugas meas qualescumque: ac tenella poematia tibi dicarem: qui cum sis inter doctos atque disertos praelatos multum famigerabilis:
Clarisque animi dotibus eniteas: non tamen mediocris Ingenii virum: qui tuam paternitatem unice colit: obseruat, ac veneratur: a te fastidioso Stomacho repellis: Immo quod vero verius est. Philomusum ut filium diligis. et bonorum externorum adminiculis iuvas, multisque commoditatibus erectum: in puluere iacere non sinis. mihi plurimum gratari soleo: qui, nescio quibus fatis: quo denique sidere? tam fidum patronum: tamque firmum Amicum nactus sum. Etsi tuae paternitati, et virtutibus ac honorum gradibus longe impar sum tamen recto sinceroque mentis affectu raptus. te amicum meum: te patronum, teque tutorem appellare non erubesco. Amicitiam non simulatam, non personatam, neque momentaneam inter nos morum ac Studiorum qualitas Immisso quodam ferrumine coniunxit: Tu quidem Philosophiae sacris praeceptis imbutus non ex utilitate. sed ex honestate, Amicitiae bonum pensiculas. Studiosusque erga eos exsistis: qui non Divitiis ac opibus abundant: sed qui ingenio valent: Virtutibus pollent. Eloquentia admirabiles effectus excitant: et verum bonorum omnium finem constituunt. O quotiens inter Eruditos, ac praestabiles viros gloriari soleo. de tua in me beneficentia: quam amicitiae honestae sororem non inconvenienter dicere possum. qua me non tam praesentem: quam absentem prosequeris. qua meae penuriae. ac domesticis angustiis saepicule prospicis. qua me ad studiorum labores. ac nocturnas lucubrationes erigis: qua denique efficis. ut mihi de te multo plura beneficia sperare liceat. O pientissimum amicitiae numen, quod me tuae paternitati dignissimae. sic insinuavit: ut Coalitam benignitatem. Charitatemque, nulla umquam tempestas. nulla fortunae atrocitas. nulla temporum aduersitas. dissoluere queat. Amicus enim. ut pytagoras in Symbolis reliquit: est ipse alter. Amicus inquam est igni et aqua magis necessarius. Sed qualis ait quispiam. inter te et tantum Abbatem comparatio: Si mundi bona et externam sortem intuemur: nulla penitus: Si animi dotes. et studiorum aequalitatem Comtemplamur: Aptissima convenientia apparebit Ambo namque a pueris. ut ita dicam. Musarum atque apollinis
initiati sacris: Certamen carminis vicissatim propositi exercuimus. cortinam Phoebi Tripodemque auratum pari gradu conscendimus. studium Poeticum. quo nihil sacratius. nihil lepidius. nihil ad divinarum Litterarum cognitionem locupletationemque: conducibilius esse potest, alternis provocationum stimulis excitavimus. Ingenii ergo tui vivacitatem. Innatamque oris facundiam. Illud tuum mortilogium. et sermones quottidiani. ex penitissima sacrae Theologiae scaturigine deprompti. clarificant. et nomen tuum inter germaniae praelatos famigerabile et egregium: monumenta litterarum tersarum edita. obscurari non sinunt. Nihil. Dico, ne adulatoris personam induisse videar. De integritate et innocentia vitae tuae. quam sordibus vitiorum. et concupiscentiarum illectamentis. nunquam polluisti. et virtutis clypeo armatus. ut Hercules monstra pepulit. sic tu corporeas pestes. et monstrosos appetitus procul ab animo pepulisti. Quamobrem deus omnium bonorum dator. et rerum omnium conditor. tibi de fide Catholica. De religione. et divi Bernardi institutione atque regula. De studio bonarum Artium. ac Theologiae. De utraque denique virtute benemerito. Abbatis titulum insignem. honoremque tribuit excelsum. ut tua prudentia. morum dexteritate. sinceritate pectoris defecati. rerum humanarum et divinarum cognitione. Monasterium caesariense recte gubernares: quod quia facis. tibi piliam aetatem. ac prosperrimos conventus superi concedent: Crescit nimirum devotione quadam singulari. te hortatore et rectore. Religio Coenobii tui; Crescit numerus fratrum. et quidam selectiores, in litteris sacris perdiscendis proficiunt. Crescit et tua providentia census legitime dicatus. quem neruum* et quandam religionis consistentiam iure quodam nominare possum. Sed haec alias copiosiori Elogio comprehendam. nunc satis superque. Si a tua paternitate solum id obtinuerim. ut grato animo fronteque iucunda, nostras nugas subito calore effusas excipiat: si tibi placebunt: forsan et delicatis Lectoribus placebunt. quos nihil moror. Valeat tua paternitas Humaniss. Cui me uti filium commendo. Datum Auripoli sextadecima Octobris.
Epistola Philomusi ad paupertatis amatores.
ENcomion paupertatis. versibus subito calore natis composui. quod si recto iudicio pensitatum fuerit: nec divitibus quidem displicere poterit. Est enim paupertas. ut quidam philosophus respondit. Odibile bonum. saturitatis mater. curarum remotio. sine errore semita. sapientiae reparatrix. negotium sine damno. possessio absque calumnia Indetractabilis substantia. et sine solicitudine felicitas. Paupertatem esse magnum bonum, et expetibile: non solum christiani doctores affirmant. Verum etiam gentium philosophi. quorum seneca noster, dogmata sectatus: sic de paupertate ad Lucilium scribit. Si vis vacare animo. aut pauper sis oportet. aut pauperi similis. Non potest studium salutare fieri sine frugalitatis cura. frugalitas autem paupertas voluntaria est. Divitiae inflant aninas. superbiam pariunt: Invidiam contrahunt: et insolentiam dant. nihil autem aliud est insolentia. quam spes falsae magnitudinis. pauperies si laeta venit ditissima res est. casus miserabiles a ceruicibus pauperum longe semovet: Quibus avari ac divites insatiabiles, non sine magna cura, excruciabilique metu subiacent. O felicissimum paupertatis amorem: quae merito dici potest tranquillitatis
portus. Vadum securitatis. regnum beatitatis: trames et ductus securissimae profectionis. O caeleste donum paupertatis: O et amabile desiderium: Qui nam rancores. quae denique lites paupertatis solium circumstant: non enim litigat paupertas. non abutitur testibus. Non violat iusiurandum. Insomnes noctes anxia non agit. parum habet, vel paene nihil. Cuncta tamen possidet. quicquid paupertatis titulo possidet. nec dominum laedit. neque ruinam praebet. tuta sunt omnia. quae moderamine et voluntate paupertatis gubernant. Est praeterea. ut Albertus magnus suevorum lampabile decus scribit. Bonorum operum effectrix paupertas. est victrix diaboli. Estque odoris suavissimi fragantia delectabilis. Deus pauperem diligit: et misericordia sua saepius respicit: ut psalmo decimo testatur regius propheta. Oculi eius in pauperem respiciunt. Idem psalmo trigesimo tertio. Pauper clamavit. et dominus exaudivit eum: Quid plura? perlegite nostrum Encomion. quicumque paupertatem diligitis. et boni consulite. forsitan haec tenuiora legisse vos non paenitebit. Valete.