24 January 2004 Ruediger Niehl markup
TEI header added; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check


page 0, image: s001

[gap: illustration] FAMILIARIUM ARGUTIARUM FONTES IACOBI MASENII E SOC. IESU. COLONIAE AGRIPPINAE, Sumptibus HENRICI ROMMERSKIRCHEN Bibliopolae, Anno M. DCC. XI. Cum Privilegio Sac. Caes. Maiestatis.



page 0a, image: s002

Figurae hujus brevem expositionem reperies Lib. 2. cap. 1.

Ad Benevolum Lectorem.

AMice Lector, quod aliquanto prolixius, quam requirere praecepta haec visa sunt, exemplorum narrationi sim immoratus, Tua factum est gratia; tum ut in familiari humanae conversationis usu, eruditam tibi ex varia historia suppeditarem disserendi, moresque aliorum ex argutis Sapientum dietis formandi copiam; tum ut hac varietate oblectarem, atque ab illa avocarem levitate, ac petulantia, quae in familiares Congressus, quantumvis Christianorum hominum, sese ingerit, animumque juxta ac sermonem pestilenti quadam contagione inficit: tum denique ut hos excuterem e manibus libros, qui inter jocos salesque inverecundos Veneris spargunt lenocinia, proborum hominum as Principum, statuumque in vita Christiana diversorum famam existimationemque vulnerant. Quidquid igitur mihi per varias historias oberranti venustum simul argutumque occurrit, hoc in suos distributum fontes, ea Lege exhibui, ut et sua origine innotescere, et grata posset exemplorum amoenitate delectaere.

Praeceptionibus inhaerere pressius non lubuit, sed hasper nudas plerumque exposui regulas, quod easdem in Epigrammatum dedissem Argutiis magis explicatas. Ad quas pleniorem instructionem desiderantem remitto Et qveniam facetiae et sales suam ab his fontibus vim venustatemque derivant: quid deceret maxime ac dedeceret,quidque inprimis ad convivia honeste jucundeque transigenda faceret; disserere aliquanto accuratius, illud libro primo, hoc tertio placuit; ut vulgatissimis in vita familiari vitiis hoc qualecumque meum studium opponerem: ne joci tam inarbane, convivia tam dissolute tractarentur, ut qui ad haec convenirent, pene sine animi vulnere non discederent. Ad quam rem si quid hoc meo labore contuli, fave, et fove.



page 1, image: s003

FAMILIARIUM ARGUTIARUM Honestae, et eruditae recreationis LIBER I. Introductio, causas et rationem scribendi complectitur.

QUos argutae urbanaeque, cum dictionis, tum actionis fentes superioribus repertos annis, ad publicum usum excitaveram; ut familiaris hominum vita et conversatio ad honestam instrui formarique voluptatem posset: hos jam majori ubertate fluenres seorsum dare placuit, neque, ut hactenus, grammaticis arguriis immistos: tum quod maturiori aetate porius, quam illi epigrammatum lusus, conveniant; tum quod recena vulgatum autorem, in arte sua Apophthegmatica, hisce Argutiarum fontibus, tanquam abs se inventis, usum videani. ideoque, vel me, vel illum Plagii crimine, a prudente Lectore, quisquis utriusque scripta legerit, onerari necesse sit. Ue justae defensionis partes, mihi ratio et causae aequitas imposuerits ne et in his, et in ceteris scriptis, cum symbolicis, tum oratoriis, sacris profanisque, quorum (si Deus tempua Iucemque dederit) conceptus quoslibet ratiores ex his inventionis derivo fontibus, alteri debere authori, nec tamen tribuere videar. Non pudet aliena instructione uti; at mihi vendicare, ac sublegere, tanquam proprium, quod alienum sit, illius omnino puderer.

Ergo fontes argutae dictionis actionisque dedi, in arta nova, ut inscripseram, argutiarum, anno 1649. Coloniae apud Ant. Kinckium edita; septennio post, hoc est, ann. 1655. sequitur alter, qui artis apophthegmaticae fontes Notimbergae vulgat, iisdem principiis erutos, nisi quod everso ordine numeroque, ex meis fontibus quatuor, ipse [his in suas partes divisis] decem excitet: multo eriam plures, si singulas excussisset partes [quas ego venas appellavi] daturus. Quars cum hic author ab aliis, id factum observantibus, ad me


page 2, image: s004

delatus esset, atque haec in praefatione ad primam ejus parstemn. 11. verba legerem: utamur privilegio, quibus omnium artium novis inventoribus, uti concessum est, ut inventis addere liceat: quisquis enim artifex debet augere artem suam: ideoque is sibi hanc inventionem vendicet; seorsum mihi cum hac admonitione, familiarium argutiarum fontes dare placuit: non ut alium insimulem, cum quo nulla mihi inrercedit aemulatio; sed ne ego aliena, tanquam proptia, dissimulato authore ac nomine, videar inique usurpasse. Hasta Palladis abstineo, clypeum tautum justae defensionis obrendo. Indignari jure illa queat; cum casta et virgo sit, quae corruptores ferre non possit: Sed cum rudi hanc rem Minerva tentarit apophthegmatum digestor, neque ullam attis, quam profitetur, regulam tradiderit, mitiori admonitione perstrictum, velut novitium hujus scholae discipulum, abre dimittet, et cautiorem deinde esse jubebit.

Ne si forte suas repetitum venerit olim
Grex avium plumas, moveat cornicula risum
Furtivis nudata coloribus.

Horat. ad Celsum in Epist.

Illud equidem miror, decem illum excitasse fontes, et nec decem quidem his complecti omnem apophthegmatum varietatem, quam quatuor ego fontibus strinxi. Iterum miror, quod argure facta, quae a me introducta sunt, in apoplathegmatum seriem ab illo transportentur: cum haec omnium Doctorum judicio, solis argute fapienterque dictis illustrium virorum contineri censeantur. An hic ego cum Martiale cogar dicere?

Quem recitas meus est, o Fidentine, libellus:
Sed male dum recitas, incipit esse tuus.

Lib. 1. Epig.

Voluit nimirum apophtheg matum titulo hanc et artis distributionem, et rerum diversitatem Lectori offerre; ac alieni usurpator audiret.

Quae si ipsi mutatio ad sui defensionem, mihi cerre ad mei propugnationem sufficere visa non est: ut idcirco hane animadversionem relinquendam putaverim, nulli injurius, dum propria tuebor.

Non culpo scriptorem alienis utentem, si profiteatur authorem: ne sibi arroganter vendicet non suum. In exemplis ignoscendum, quanquam et hic aliena fide, praesertim


page 3, image: s005

veterum, primorumque Scriptorum, quam mea uti malim.

Tutius ex ipso fonte bibuntur aquae.

Non verebor, ubi ex authore illo se quicquam his tabulis opportunum modo obtulerit, ipsius authoritate fignate: ita enim pro me fidem scriptis praestare tenebitur. Quidquid hac lege alienum est, diligentiae, opinor, laudem in Scriptore merebitur potius, quam cujusquam reprchensionem.

Quod ad argumenti a me suscepti tractationem attinet, tribus illud libris ita comprehendam: ut in primo rectum usum familiarium argutiarum in vita humana tradam, in altero artem suis exemplis propositam, in tertio conviviorum hilaritarent hac potissimum eruditione, atque ingeniorum lusu condiendam esse doceam, quo multa evitentur vicia, quae in familiarem sese hominum conversationem, cum enagna integritatis arque animarum clade, insinuant.

CAPUT I. Ad quem usum hi fontes eruditae recreationis excitati sunt.

QUem ex opere hoc meo fructum ab amico lectore sperem, non dissimulabo; ut ranto magis, suum ipse etiam studium, cum hoc meo desiderio conjungere dignetur: Multis hac opella mea, quamvis exili, servire volui. Cum enimplerorumque mortalium ingenia, ad remissiora illa studia, quae sale, facetiis, atque urbanitate quadam aspersa sunt, propendeant, magisque arrectis haec animis excipiant, quam quae cum severitate quadam ex disciplina Catonis. aut Heracliti cujuspiam profecta videntur: illorum, hac im re, propensa avimi inclinatione utendum censui: ut quam multos facillime ad scurillitatis, ac levitatis vitia prolabi compertum est, eadem illos ad honestae utilisque exercitationis otium inflecterem. Ad quod provocabunt vel argure, vel sapienter simul ac lapide dicentium, agentiumque non obscoena invitamenta, nec invenustae illecebrae. Cutiosis jucundum dabirur ingeniorum pabulum; frigidis lectoribus aliquod legendi irritamentum, fatigatis inter severiora studia, aliquis remissioris occupationis campus: otiofis labor minime molestus subjicietur, quo fallant taedium. Universis palaestra quaedam historicae eruditionis aperietur, qua animum tam instruendo reficiant, quam instruant reficiendo. Invenient enim in his argute dictis factisque, quae mores Christiano et politico homine diguos excolant; quae viria sapienter perstringant, errores corrigant; ad vittutem et


page 4, image: s006

honestatem invitent; animum quoque inter severiora laxent studia, et institutis jucunde symposiis ac conviviis serviant: eruditae denique ac familiati inter homines conversationi non injucundam mareriam suppeditent. Quae ut assequatis plenius, et prudentem opportunumque in usum transferas, paulo de his prolixius erit disserendum.

CAPUT II. Quid ad familiarem hominum conversationem honeste et jucunde transigendam maxime faciat.

QUantum intersit ad familiarem hominum vitam, quae in negotiis publicis privatisque, inter seria, et remissa transigenda est, honestae conversationis rationem habere, nemo ignorare poterit, qui turpis ac decori, vitii virtutisque discrimina noverit expendere. Ab hac enim potissiinum hominum mores formantur, et pronissima est ad exitium via, si improbis atque ab honestate alienis socieris.

Politicum homo animal est, societarem quaerit. Solitarius homo, ait lib. 1. suis in Politicis Philosophorum magister: aut Deus, aut bestia est: aut nullius indiget, aut nulli convenit. Et Romanns Sapiens, suis in Epistolis: Nullius, inquit, rei sine socio jucunda est possessio. Non magis utditatiest ager cum reditibus amplis, quam vicinus aequalis cum moribus bonis. Ille etiam latinae eloquentiae princeps, postquam a foro et curia, a doctorum hominum consortio, ab amicorum consuetudine per exilium separatus esset, ad Senatum repersus: Amicitia, inquit, consuetudines, et vicinitates, quid habeant voluptatis, carendo magis intelligimus, quam fruendo. Huic igitur familiari hominum societati recte utiliterque, ac cum honesta simul voluptate transigendae, si quam ego operam attulerim, lectorque harum rerum impenderit, hanc utrimque optime collocatam existimo. Nihil autem, vel jucundius, vel fructuosius ad familiares hominum congressus, quam illam historiarum animam, quae in sapienter dictis gestisque Majorum nostrorum consistit, adferri posse, ipsam mecum puto experientiam manifeste restari. Etenim nihil est, quod majori aviditate audientium excipiatur; nihil quod altius imprimatur animis; nihil quod in actiones mortalium efficacius influat, quam brevis, arguti sapientisque dicti energia; aut rarioris atque eximii facti memoria. Haec sua dignirate et pondere exstimulant, non ignavi aut degeneris hominis animum, seu perstringantur vitia, seu virtus suadeatur.



page 5, image: s007

Quare cum omnis humana societas ad hoc inftituta sir, ut ab altero alter emolumentum capiat, infirmus a firmo sublevetur, indigentiam unius alter fulciat, in eruditione, in opibus, in honore communicent: nihil vero in hac vita, aut facilius, aut praestantius sola eruditione aliis communicari possit, ut qua instructus ad honestatem vittutemque [in qua summa est hujus vitae felicitas] proficiat; instructor vero sine jactura cujusquam boni prodesse soleat: ad hoc cuique jucundae honestaeque conversationis studioso connitendum est, ut optimis lectissimisque ad illam Majorum dictis factisque imbutus veniat, quo fructum laudatae consuetudinis ad alios transferat et honesta omnes voluptate perfundat, qua hujusmodi societates, tanquam glutino quodam animorum coalescunt. Menandri prudens monitum est:

Nil possidetur pulchrius scientia.

Praeclarum et illud Senecae praeceptum est, quo nos, de quatuor Virtutibus disserens, ad mutuae conversation is usum instruit. Quae nosti, ait, sine arrogantia imparties: quae nescis, sine occultatione ignorantiae tibi postula impartiri. Ita tua alii eruditione proficient, tu aliorum. Athenae omnium olim disciplinarum commune diversorium, ad eruditam factorum, dictorumque inter Graecos, rationem habendam, in Dioneo sexaginta virorum concilium instituere, qui mutua hanc etiam disciplinam exercitatione alebant, et cum aliis communicabant Ut si quod lepide acuteque dictum audiretur, dicerent [gap: Greek words] . Sexaginta viri dixerunt.

CAPUT III. In jucunda conversatione sales nonnisi cum delectu et modaratione adhibendos.

QUamvis Stoicos in conversatione ingenuorum hominum mores ubique non probem, qui nihil remissioris studii, inter urbanos sales jocosque versantis admittant; tamen nec illam nugandi licentiam probare libet, quae modestiae verecundiaeque transgressa limites, ad scurrarum dicteria ac procacitatem sese abjicit. Laxetur quandoque arcus, ne constanti rigore languescat; sed chorda solvatur, non dissiliat. Non aberravit a scopo, qui de arcu dixit et animo:



page 6, image: s008

Arcum frangit intentio, animum remissio.

Tum videlicet, cum haec atque illa nimia est. Extrema uletutum vitia obtineni. Moderata remissio semper laudatut. Lucanus ad Pisonem suo hic more fecundus facundusque in disserendo est, dum sic canit:

---Nec enim facundia semper
Adducta cum fronte placet: nec semper in armis
Bellica turba manet: nec semper Cnossius arcus
Destinat, exampto sed laxat cornua nervo.
Et galea miles caput, et latus ense resolvit.

Resolvitur ensis, non abjicitur, aut frangitur. L. Cornelium Sylla haec non vitasse immoderatae severitatis ac remissionis vitia, author nobis est Plutarchus. Nam quem inter seria negotiosum tristemque depingit; hunc, ubi ad convivia histrionumue ac morionum consortia ventum esset, adeo format dissolutum; ut cum iis certasse dicteriis, ac ludendi prorervia asserat, aetatis atque imperii majestate posthabita. {[a] Plut, in Sylla.} Est modus in jocis adhibendus, quem qui assequitur, is urbanus festivusque, qui omnino respuit, agrestis et rusticus, qui excedit, levis ac scurrilis habetur.

Cavendum quoque est, ne affectati nimium sales sint, ne frigidi, et sine omni lepore, magisque per vim accersiri, quam ex re ingenioque felice nati, haec enim non honestae tantum voluptatis gustu destituuntur; sed molesto quodam fastidio excipiuntur: dum concitata exspectatio fallitur, et qui saltum promittit hinnuli, vix pulicis assequitur. Cum desunt sagittae, noli arcum intendere, atque in scopum collimare. Stultum est ad omnia risum captare, et cuivis flori suos velle aculeos subnectere, qui rosis tantum conveniunt. Infames eo in genere fuere Tirinthii, qui cum ejusmodi levitate se vilesere aliis nationibus cernerent, prasertim quod ipsi immoderato omnia risu exciperent: oraculum Apollinis consuluere; quo pacto ab hoc vitio expediri possent! respondit Delphicum illis Numen, si Neptuno, sine risu, taurum ad litus sacrificassent, fore liberos. Ergo, ne quis sua levitare seriam hanc actionem imerpellaret, voluerunt procul esse pueros. At caveri non poterat, quin unus aliquis curiosrtate ductus sese immisceret bovem jam immolaturis: quem dum submoverent sludiosius: quid, inquit ille, vobis esto? an timetis, ne


page 7, image: s009

victimam ego vestram devorem? quo dicto in risum soluti, intellexerunt morbum inveteratum non facile curati {(a) Athen, l. 6. c. 6.} Siculi etiam a nimia dicacitate, et ludendi, nugandique notati, jam olim frequentati sunt. Unde illud de gerris Siculis manavit proverbium: nam cum in expugnatione Syraensatum Atnenienses crebrius gerras, hoc est crates vimineas, sub quibus et pugnabant latentes, poscerent: ideoque Siculi irridentes, gerras quoque ingeminarent, haesit vocis ememoria, ut nugamenta levissima getrae dicerentur, et congerrones, qui mutua sese nugacitate oblectant. Vilescunt naque hae immoderatione homines, qua cum parce circumspecteque utuntur, gratiam non exiguam merentur. Quo vero persona quaeque gravior ex munera, aut dignitate habetur, co rarius iisdem utendum est. M. Tullio Ciceroni turpe fuit, immodicis seria etiam jocis confundere, et magis saepe mordacibus, quam utilibus delectari. Ita dum Consul Muraenam a Catone accusatum defenderet, Caronis ingenium, sectamque Stoicorum ridiculis dicteriis insectatus est, ut Caro exclamaret: Dii boni, quam ridiculum habemus Consulem? Vatinius quoque acerba illum compellatione, consularem scurram nuncupare auditus sit. Indecorum hoc etiam Philippo Macedonum Regi fuit, quod seria quaevis jocis saepe importunis perturbaret, neque locia temporisque, ac personarum rationem expendetet. Ut iccirco proprius eum Morio, quo ad jocos risumque ab illo captandum utebatur, dum profusius in illum Rex luderet, jactisque seso oblectaret dicteriis, hoc dicto perstringeret: Ego te non alo. Ac si dicerer, ego Rex non sum, qui te tanquam morionem meum alam; noli igitur meum occupare officium. {[b] Plut. in Symposd. 2. 6. 8.} Phocylidis dictum est:

Neque modum edendo, neque loquendo negligas.

CAPUT IV. Mordax dicendi libertas in argute et jocose dictis est devitanda.

MOrdacitas in hac quoque argute dicendi ratione cavenda est, ne, dum oblectare volueris, laedas, dum prodesse, noceas, dum placere, displiceas. Quanquam nonrunquam eveniat, ut, quo multis places, pluribus etiam displiceas; aur quo nonnullos recreas, occulto alios vulnere saucies, quod tanto profundius figitur, quanto argutius jacitur, aut majorem auditoribus risum excutit. Jucundum


page 8, image: s010

est aliorum vitia aculeatis dictis confixa, atque ad ludibrium proposita intueri; sed excipere haec tela gravissimum est. Cum Plutarcho haec dissero. Est, inquit, cum salibus magis quam conviciis exagitamur; cum haec ab ira inconsulto saepe proficisci videamus: illos non ex necessitate, sed studio contumelia et malignitate. Magis autem sales, seu dicteria mordent, quae instar hamatorum telorum diutius inhaerent; molest aque est enorsis oblectatio elegatniae, grata audientibus. {(b) Ibid.} Qua in re eidem placuit exemplo Ciceronis uti, qui dum ad Octavium verba faceret [quem ex Africa ortum memorabant, quibus subula perforatas aures habere consuetum] ille se dicentis verba negabat intelligere: atqui mirum illud, ajebat Cicero, qui aurem habes performatam. Fuit haec vero Tullio dicacitas adeo in proclivi, ut nec amicis quidem parceret. Ita cum civili in bello inter Caesarem et Pompejum fervente, quidam Gallorum miles, ad hunc a Caesare transfugisser, ideoque a Pompejo jure Civitatis Rom. donatus esset. O bellum hominem, exclamavit Cicero, Gallo civitatem promittit alienam, nobis nostram reddere non potest! Et sane haec tam mordax dicendi libertas, qua perstrinxit quamplurimos cicero, tam amicos, quam inimicos, multos ab illo alienabat, ac mortem denique eloquentissimo viro peperit. Nihil enim perinde Antonius illius hostis sensit, quam aculeatam dicendi vim, in se gravissimis ictibus libratam; ut iccirco mortui funere satiari non potuerit, sed linguam illam, quam velut pugionem toties sibi intentatum horruerat, acubus Fuiviae, impotentis conjugis, configendam tradidit.

Potentioribus inprimis hoc dicacitatis genere non facile illudendum est, nam cum suae dignitatis contemptum non negligant, et promptam in manu vindictam ferant, persaepe feriunt. Memorat Suetonius Tiberium Caesarem legata, populo a Caesare Augusto facta, post mortem non esse exceutum. Quod cum ferrent nonnulli gravius, Mimus quispiam publico in funere, quo mortuus ante Caesarem deferebatur, elata voce compellans defunctum, perge, ait, refer Augusto, nondum pro ejus legatis satisfactum populo. Ergo Tiberius semet ictum sentiens, Mimum accersit, et quod illi ex legaro debebatur exsolvit: ac mox lictoribus interficiendum


page 9, image: s011

tradidit, mandato adjuncto, ut nuntiatum tret Augusto, jam coepta esse ejus legata persolvi. {[a] Suet. in Tiber.}

Sed nec corporis vitia, quaeque natura, aut sors homini negavit, facile sunt exprobranda. His enim non tam hominem, quam ipsum naturae authorem acousare et perstringere videris, penitusque haec dicteria animum laesi subeunt, ut vel graviori se convitio vindicet, vel poena etiam inflicta ulciscatur. Est in his naturae vitiis perstringendis mirum quidpiam, ut qui iis afficitur, ultro quandoque in suos ipse defectus, cum aliquo etiam sensu voluptatis ludat; ubi tamen ab aliis eosdem rangi senserit, immodico nonnunquam dolore in furorem vertatur. Erat monoculus Rex Antigonus, neque hoc inse vitium dissimulabat, ut edicto quandoque grandioribus sibi literis oblato, quo commodius legeret, joco illud a porrigente exeiperet, asserens: vel a caeco id legi posse: verum Theocritum Chium idem vitium exprobrantem, non rulit, sed necari jussit. Ille enim cum liberius in Regem jocatus esset, spes tamen eidem gratiae fieret, modo ante oculos Regispervenisset: adductusque exclamaret, spem sibi salutis ademptam, quod oculos Regis non videret: suo judicio ab indignante Rege damnatus est. {(b) Plut. Simp. l. 2. c. 1. et Macrob. l. 7. c. 3.} Quocirca si quis ejusmodi lusibus delectetur, videndum inprimis, quis ille sit, quocum ludat, et quis ipse a quo hic lusus proficiscatur. Sunt a quibus feramus haec ludicra; sunt quos in iisdem non toleremus. Nosti quod in fabulis est: observasse quandoque asinum, quod canis assule tibus ac morsiunculis herus abblandiens magnopere oblectaretur. Quare idem hanc gratiam occupare cupiens, dum insultat, morsibusque dominum vellicat, pro herilibus blandimentis fustuarium promeritus est. Ne similem impingas stimulum, tibi erit providendum.

CAPUT V. Patienter in communi hominum consuetudine excipiendum est, si quid fuerit acerbius intortum.

JUvat Senecae de honesta conversatione praeceptiones hoc loco paucis inducere Omnes, ait, tibi pares facias; sed inferiores superbiendo non contemnas: superiores recte vivende non timeas. In reddenda officiositate neque exactor, neque negligens appareas. Cunctis esto benignus, nemini blandus,


page 10, image: s012

paucis familiaris, omnibus aequus. Severior esto judicio, quam sermone: et vita, quam vultu, clementiae cultor, clemens ultor, saevitiae detestator. Famae bonae, neque tuaeseminator, neque alienae invidus, rumoribus, eriminibus, suspicionibus minime credulus, vel malignus; sed potius his qui per speciem simplicitatis ad nocendum aliquibus subrepunt, eppositissimus. Ad iram tardus, ad misericordium pronus: in adversis firmus, in prosperis cautus, et humilis, occultator virtutum, sicut alii vitiorum. Si jocos exigis, hos quoque cum dignitate sapientiae gere; ut te nec gravent tanquam asperum; nec contemnant tanquam vilem. Non erit tibi scurrilitas, sed grata urbanitas. Sales rui sine dente sint, joci sine vilitate, risus sine cachinno, vox sine clamore. {(a) Sen. de 4. virt. t. de cant.} Epictetus hominem, cui nos familiari usu sociamus, vel ut praestautiorem, vel ut minorem, vel ut aequalem considerandum asserebat: praestantiori submisse auscultandum, minori modeste persuadendum, aequali vero esse consentiendum. {(b) Stob. ser. 3. de tomp.} Quam personarum rationem si cum illa Senecae admonitione junxeris, non poterit non honcsta arque utilis tua esse, sive in seriis, sive in remissis inter socios conversatio.

Illud vero ex praesenti instiruto nostro inprimis monendus es: ut si quid facere in cujusquam personam dixeris, etiamsi comiter intortum telum evoler, ad recapiendum ictum plerumque graviorem patientia obarmatus consistas. Nihil indignius, quam nonnullos esse, qui impune in quoscumque sibi ludere, concessum esse velint; ad levissimum quemvis ictum retortum impallescant. Qui pilam projicit, ut reverberetur expectandum est. Non illepidum in hoc genere est, quod Danti Aligerio tribuitur: qui Veronae exulaus, cum inter Canem Scaligerum juniorem senioremque assideret medius, et vel casu, vel industria servorum ossa ex carnibus unte illum cumulata essent, versrdenique convivae jocose ad Dantem quaerunt, mirantutque; unde illa ante ipsum praecipue ossium reperiatur congeries? quibus ille, nihil mirum esse, quando ranes ossa comedant, ipse non potuerit eadem digerere? {(c) Poggius in facet.} Jocus ille, ut amice jactus, ita pationter exceptus est, quamvis graviori impulsu recidetet.

Quod si vero interrogatione aequa, aut modesto joco, acerbius in te vibretur dicterium, quam aut aequitas, aur


page 11, image: s013

persona tua merere videatur; tamen majori tibi laudi vertetur, si dissimulante animo tuleris, quam si cum stomacho nut scommate exceptum ulciscaris; praesertim si ulcus aliquod tuum tetigerit, quo possis dolere. Laudata illa fuit Nicephori Phocae patientia, qua militis, avaritiam exprobtantis, excepit convitium {[a] Cedren, de Phoca.} Ad milites lustrandos in campum progressus, canum inter ceteros senem reperit, qui militiae nomen offerret: quid, inquit, tu in hac imbelli aetate militiam cogitas? multo respondit ille, jam validior sum, quam quondam fuerim adolescens: olim enim frumento unius aurei duos onerabam asinos, nunc ipse solus fero, quantum duobus aureis comparatur. Sensit dicterium Imperator seque negligentiae atque avaritiae vitio perstrictum doluit, sed dissimulatione maluit, quam vindicta excipere: ne quanto exclamaret vehementius, ranto magis ulcus tactum prositeretur.

Sunt nonnulli leporis amanres, qui aliorum sese vitia, liberiori posse joco perstringere existimant. Verum si rales illi sint, qui authoritate, aut potestare in delinquentem sibi concessa hoc factum non tueantur, plerumque non sanant, sed exasperant, ac parem alteri libertatem dicendi offerunt, quam sibi indulserunt. Ita cum Demades Atheniensium orator aegrius ferret a Demosthene sese agendi leges accipere, ideoque indignans exclamaret: me Demosthenes? sui Minervam? atque excepit Demosthenes, haec Minerva nuper in adulterio est deprehensa. {[b] Plut, in Demesth.} Quo dicto notam hominis levitatem acerbe traduxit.

Jam si quisquam tam insolens suis in dicteriis fuerit, ut immerentium, quamvis leviter, existimationem perstringat, is sane nisi ad omnem se tolerantiam obarmaverit, non semel mihi insanire videtur Fuerat Petrus Luna quorundam factiosorum hominum sentenriis declaratus Pontifex, sed meliorum voluntate rejectus: ad quem dum ex Constantiensi Concilio duo Ordinis Benedictini Praesules ableg arentur, arque ille, quid hi sibi corvi vellent? sciscitaretur; alter corum respondit, mirum non esse,si ad ejectum cadaver advolarent corvi.{[c] Poggius in sao.} Quo illius a Concilio damnationem illi exprobrabant. Ergo, repeto cum Seneca, sales tui sine dente sint, joci tui sine vilitate. Tuo te gladio dicteriorum feries, si imprudenter in alterius existimationem strinxeris. Neminem laedas, ut a nemine laedaris.



page 12, image: s014

CAPUT VI. Dicteria Adversariorum, cum opus est, moderate tantum, et circumspecte elidenda.

AD retorquenda vero dicteria, cum justa sese ratio offerre possit: ut, si vel aliquod intorquentis vitium corrigendum sit, vel authoritas impediti defendenda: cavendum inprimis est, ne justae defensionis, aut honestae correctionis, aut etiam jucundae conversationis limites excedantur. Qua in re circumspecto exercitatoque judicio opus est. Excessere in hoc genere Philosophi, hospites Liberti Regis Antigoni: quos cum lepidis ille quaestiunculis ad risum convivis creandum exercere, atque inter cetera quaereret, cur ex nigra et alba faba pulmentum unius efficeretur coloris? Aridices philosophorum unus hoc ad irridendam philosophiam spectare ratus, acerbius, quam par erat hospiti, et convivae respondit postulare se, ut vicissim Symposiarcha edisserat: cur ex albis et nigris loris in tergo vapulantium similes maculae gignantur? quo dicto homini servitutem pristinam et vibices a Domino acceptas, nimium importune exprobrabat; atque omnes ingenuos couvivas in ruborem debat. {(a) Macrob. l. 7. Sat. c. 3.} Mitius erat quaesitum hospitis, quam ut tam immiti quaesito refelleretur, et invitantis humanitas, et convivarum reverentia, et hilaritatis non interturbandae ratio, philosophum hunc scurrilis dicacitacis, non amoenae lepiditatis arguunt.

Plus gratiae ac verecundae observationis in amico habuit, quod celeberrimus in cantu tibiarum Ismenias praestitit; ille enim cum tibiis inrer sacrificandum plauderet; tardiusque sub lusu ad aram litaretur victima: conductor arreptis tibiis absurda satis harmonia litantibus plausit, atque interea, [corona ingratum tibicinem aversante) deproperatum sacrificium est, ut cantor, velut re ex voto coufecta sibi-ipsimet ad vulgus refellendum, gratularetur, et divina, inquit, res est gratiose canere. Ad quae verba subridens Ismenias, me canente, ait, Dii oblectati fecere moram sacrificio, te vero ut missum facerent, propere sacrificium acceperunt. {(b) Plut. Sympos. lib. 2. p. 1.} Ita sine cujusquam vulnere urbane cantu verbisque hinc inde lusum est.

Non tamen diffiteor fieriposse, ut amariori aliquante lixivio diluatur, quod joci gratia intorquctur, si vel defensionis


page 13, image: s015

ratio postulet, vel inurbanitas ludentis: ita M. Livius (quo Praefecto, Tarentum Hannibali proditum erat) honoribus. Q Fabio Maximo ob urbem receptam decretis invidens: cum se ad ejusdem recuperationem suam quoque contulisse operam putaret, aliquando inter Senatores in haec verba erupit: sua potissimum virtute Tarentum esse receptum. Ad quem Fabius renidens dixit: recte inquisinam nisi tu amisisses, ego non recepissem. {(a) Liv. des. 3. l. 7.} Quo pacto hominis arrogantiam cum plausu omnium repressit. Plus mansuetudinis ac venustatis habet, quod Scholae Antiochenae Moderator Libanio Sophistae gentili, et Juliano Apostatae ob eruditionem in deliciis respondit: cum ille in Christum contumeliose dicax quaereret: quid agit fabri filius? hoc nomine Servatorem despiciens) Non otiatur, inquit, o Sophista, jam enim Juliano tuo luculum fabricatur. {(b) Tripar; hist. l. 6. c. 44.} Et sane Vates fuit, cum a Persis haud multo post bello victus, caesusque indignantem animam inter has voces effuderit: vicisti Galilaee, vicisti. Hac igitur retorsione convitii non tantum non offendit, sed gratiam quoque ac laudem tulit. Quanquam futura, quaeque nostram potestatem aut scientiam excedunt, non facile intentanda sint: cum Deus horum sibi eventum reservarit

Illud multo aptissimum retorsionis genus est, quod ipse ex suis dictis, qui jocatur importunius, instruxisse videtur. Ita male vestitus homo, Regis nescio cujus, Aulicos convenisso pro auxilio memoratur, cumque parum apparerer spei, recordatus Asinorum, quos nuper in pompa pretiosis viderat stragulis vestitos: postulavit hoc saltem sibs gratiae fieri, ut illorum intercessione atque ope, inter Regis Asinos haberi possit, ac nuditatem suam horum stragulis cooperire: Id vero, inquiunt, non erit impetratu difficile, modo commune cum illis pabulum, et elitellas, ac sape, fustuarium non detrectes. Tum ille contractis humeris, inde unde venerat relegere viam coepit, suaque se argutia perstrictum intellexit.

CAPUT VII. Ratio personarum in jocis et argute dictis, seu intorquendis, seu refundendis habenda est.

PErsonarum vero inprimis et dignitatis habenda est ratio, quibus enim reverentiam ac honorem debes, in


page 14, image: s016

hos acceptum quoque convitium retorquere, ut indecens, ita periculosum est. Hoc non ignoravit Romanus Pollio, in quem cum Augustus Caesar Fescenninis lusisset versibus, monereturque, respondendum esse Caesari: at ego inquit, taceo: non est enim facile in eum scribere, qui potest proseribere.{(a) Marcrob. l. 2. Sat. c. 4.} Sunt tamen viri Principes, qui ejusmodi jocis delectentur, et lacessant alios, ut quippiam refundatur, quorum ingenio ad hanc rem licebit uti, non abuti ramen: ne crabrones irritentur. Talis erat Philippus Rex Macedonum, talis ipse Augustus, talis Alphonsus Rex Arragonum, talis Matthias Corvinus Rex Hungarorum, ralis Rudolphus Caesar Austriacae primum in imperio geneis decus, talis et Leo Pontifex ejus nominis X. quos reciprocus ille jocandi lusus magnopere oblectabat. Et nonnulli quidem corum, quae videbantur factu dictuque jucundissima, referri in diarium ad memoriam volebant: ut ab Alphonso Morioni aulae principi commissum erat, qui non facta tantum Aulicorum, sed et Regis magis ridicula signabat. Inter quae, cum nonnunquam retulisser illud, quod Rex Maurum hominem ex aulae famulitio diu fidum, cum magna pecuniae vi in Africam ad comparandos equos destinasset, subjecir ita signatae in tabulis historiae: Hoc factum Rex hodie commisit stultissimum. Quod cum ex more ad Regem vesperi in tabulis referret. Quid, inquit Rex, hoc factum stultissimum censes! Censeo, inquam, reponit Morio. At si Maurus pro pecunia mihi ex Africa equos reduxerit, quid dicturus es? Manebit tamen, ait ille, facti historia: verum subjiciam, reverso Mauro: factum hodie longe stultius noster admisit Maurus, qui tanta sibi credita pecunia, ad Dominum redierit.{(a) Corrozet et alti.} Quo lusu Rex magnopere est oblectatus Quanquam Morione ad similia non omnino temere utendum senserit. Neque enim facile id cuivis suaserim, ut ejusmodi libertatem remerario id hominum generi faciat. Ausus est homo dicaculus, qui Rudolphi Imper facetam humanitatem non ignorabat, illi publice obvius in via restare; cumque moneretur ab aulae proceribus, ut transitet. Nequeo, inquit, nam suo Imperator naso obstat (qui illi oblongus, et aquilinus erat) elusit humanitate dictum Caesar. Ergo, ait cedendum est, reductoque per manum naso, age, inquit


page 15, image: s017

progredere, jam nasus tibi meus cessit {(a) Cuspin. in vita.} Ita evenit, quod Teutonico fertur in adagio, qui Molitoribus se commiscet, farina conspergitur. Gravius hac in re Corvinus Rex, et illudere suum sibi domesticum tonsorem sensit, et vicissim eidem illusit. Familiariter illo Rex ad jocos animique remissionem utebatur, quare hac fretus Regis benevolentia. cum Arragonius Cardinalis insigni ministrorum comitatu, qui defluentibus ad talos vestibus incederent, Corvino inter epulas adessent: tonsot promissiora Italorum pallia, in anteriori conclavi relicta, praesecuit; ut exituri sua omnes pallia, tam repentina metamorphosi decre visse, et mirarentur ipsi, et alii profuse riderent. Rex ejusmodi hospitibus ita illusum esse indignatus, diu inquirit, vel ignorantibus, vel dissimulantibus aulicis; dum ipse suum ronsor facinus ridendo detegeret, Verum Rex. ut ludibrium perpertua vindicaret memoria, et exemplo insolentiam castigaret, homini ita labia naresque praeputari fecit, ut ridentis deinde speciem, aliorum ludificationi expositus, prae se ferret. {[b] Fulgos. l. 6, c, 3.} Risus profecto miserabilis: cui suas tonsor lacrimas nonnunquam admisceret. Quisquis igitur honesto atque ad recreandos animos idoneo te aliosque lusu oblectare volueris, personae et tuae et aliorum rationem ne depone, cum dignioribus excedere periculosum, cum vilied ribus indecorum est.

CAPUT VIII. An Moriones recte Principum mensis ad convivas suis oblectandos dicteriis adhibeantur?

PRincipibus familiate saepe viris est, Moriones inter opulas nugantes auscultare, ut lepidioribus eorum dictis, tum ipsi, tum hospites recreentur. Qui tum indocti, crassiorisque judicii, ac linguae protervioris sunt, inamoenus hic, et parum ingenuis auribus animisque dignus lusus est. Evenitque nonnunquam, ut hospites admissi cum gratia, cum offensione dimitrantur. Notum est illud ludibrium, quo in aula Germani Principis Legatus, naso aliquantum crassiore deformis, summo omnium convivarum risit exceprus est.

Morio enim qui mensam obibar, occasionem nugandi speculatus, circa hunc aliquamdiu hominem intentis oculis meditabundus substitit, donec cum admiratione denique


page 16, image: s018

exclamaret. pro Deum immertalem, quantus iste nasus est? Risere convivae, ringebatur et erubescebat Legatus. Princeps ut hanc Morionis dicacitatem castigaret, jussit abductum flagris hoc convitium luere. Rediit deinde abstersis utcumque verbetibus, et ut dominum hospitemque sibi demereretur. ac delictum corrigeret, renidenti ad legatum ore, extenuataque voce ingeminat, pro Deum, quantillus iste nasulus est! Jamque magis confuso omnia risu implevit; ita ut ad immitiora iterato verbera abstractus, non parum suum dolorem planxerit: demum, cum luisse se jam nospitis illius gratia non parum indignaretur, torvo vultu ac voce aspera praeteriens hoc illum dicterio vellicavit: sen nasum, sive nasulum in fronte gestes, ego latrinae eum devo vero. Ita abs Morione confusus hospes, atque ex unius ludificatione omnium traductus risu excessit convivio, documentum ceteris, ut vel ipsi a Morionibus, vel a se Moriones velint esse remotissimos.

Neque tamen si incidere contigerit, illud hominum genus contemptu aliquo perstringendum putes. Nihil patitur indignius. Stultum laudibus facilius, quam vituperio frenes. Joanm ferdinandi III. Imper. quamvis non insipidum Morionem, illud tamen aulici Principis dictum in consortio aliorum pupugit: quod diceret, cum stulo non loquor: excepit enim repente ille; at ega cum tali loquor, petrexitque insistere colloquio, utalteri cum rubore essec cedendum.

Leo Pontifex X. mire favit Poggio seni scriptis eriam facetiis celebri, tum vero Morioni nobili a gulae intemperantia [cum Jovio loquor) articularibus doloribus distorto, et Brnadino equiti, Marianoque Sannioni, facetissimis helluonibus, et in omni genere popinalium deliciarum eruditissimis. Nam inter alia portenta infamantis gulae, lucanicas concisis pavonum pulpis fartas, commenti fuerant: quod obsonii genus mox successor Hadriaaus VI. vir Baraviae frugalitatis mitabundus expavit. Verum festivissimis corum facetiis sall isque et perurbanis scommatibus magis, quam ullis palari lenociniis oblectabatur. Hi certis anni temporibus cum genio liberius esset indulgendum, in exsrema inferioris mensae parte, ea conditione regnabant; ut contumelias, quas citra valetudinis incommodum architricilini et structores inferrent, aequissimis animis paterentur.



page 17, image: s019

Multa enim eorum palato ac aviditati aliena cibaria falsa gratissimatum rerum specie concinnate. ut simias et corvos, coenantibus apponebant. Quae tametsi jucunda omnibus, ac urbano nobilique Principe digna erant, in eo ramen, qui augusti Pontificis dignitatem sustineret, a severis et tristibus notabantur. {[a] Jovius in Leone X. l. 4.} Andreas Maro ex Poetatum extemporalium choro, sed non minor Bacchi, quam Apollinis cultor, eidem Leoni in deliciis erat. Qui cum Archi-Poeta creatus, aliquando gloriabundus hoe carmen profunderet:

Archi-Poeta facit versus pro mille Poetis

Reposuit ad haec eadem satis expeditus Pontifex.

Et pro mille aliis Archi Poeta bibit.

Doctorum ac lepore quodam eruditionem condientium inter epulas consuetdinem sapientissimi quique probarunt: at parasitis, bibonibus, helluonibus, morionibus, mimis, scurris delectari. hoc soluti magis animi, quam ingenui est argumentum. Ita enim foventur non pauca vitia huic hominum generi familiaria, et probantur quandoque authoritate, atque applausu illorum, quorum essent animadversione corrigenda. Quod si enim otiosa etiam verba supremi Judicis sententia castigantur, quo pacto hi lubricis, sordidis, adularoriis, contumeliosis honorem, inter probos Christianos, conciliare poterunt?

Henricum III. Imper. Rom. adeo huic generi hominum adversum fuisse memorant, ut cum Agnetem Guilielmi Pictaviensis Principis filiamduceret, eamque regalibus sibi nuptiis Ingelhemii, haud procul Moguntia soeiaret, maximam hominum morionum et histrionum rurbam, ad exhilarandas hasce epulas confluentem, sine cibo potuque vacuam ac maerentem dimiserit.{(b) Crantz, l. 4. met, c. 32.} Ita citcumspectus Princeps Corvos delusit hiantes.

Fridericus III. Caesar eodem animo ingenioque sapuir. Interrogatus enim a ministris: nunquid moriones ad convivium admitrendos censeret? Neque stultis, inquit, delectari possum, neque superbis esse amicus.{(c) Aen. Sylvius l. 2. de rebus gest. Alphonst.} Vox prudente Imperatore digna! quid enim a stultis speres nisi stultum, atque adeo indignum sapientibus. Alphonsus Arragonum Rex, quanquam esset liberalissimus, et eruditi lepotis amantissimus;


page 18, image: s020

tamen paucis, eisque parce morionibus usus est,, quod cisternis vimosis persimiles diceret, quas ut nullus impleret imber, sic hos nulla satis impendia exsatiarent. {(a) Fontanus de liberalit.} Quare et haec jactura rerum, ejusmodi hominibus male impensarum, abhoc studio revocabit. Sed et ipsa nobis ratio ac natura, ad hoc mortalium genus fovendum obniti videtur: quid enim indignius homine est, quam illa, quae ab hominum, cum ratione agentium, consuetudine aliena sint, atque ad brutalem quandam amentiam degenerant, non modo probare et sectari, sed magnis etiam impendiie alere? Certe homo erhnicus Anacharfis hanc suo exemplo verbisque Christianorum hominum damnat infaniam. Ad morionum enim ludibria, et dicta factaque ridicule composita, immotus ac sine risu inter convivas adesse visus est. Verium ubi deinde simia ad triclinium introducta, gesticulatione sua luderet, a risu non temperavit, causamque reliquis mitantibus dixit. quod hanc natura ad tam ridicula instruxisset: homo ad diversa et rationi consentanea instructus, fingeret. {(b) Athen. l. 14. c. 2.} Non igitur putavit hominis esse sapientis, illis delectari quae a sapiente essent homine aliena.

CAPUT IX. Deo, rebusque sacris, per argutos jocos salesque, illudendum non est.

SAerarum rerum dignitas ac reverentia hoc ab omnibus exigit: ut vel nullis illa jocis tangantur, vel certe cum adjuncta aestumatione illarum hoc fiat. Non fuit impunis illa plerumque hominum licentia, quae in Divorum contumeliam, linguam insolenter jocosam exeruit. Notum illud ex Cornelio a Lapide {(c) Corn. in Lev. c. 24.} exemplum est, quod hujus saeculi initio evenisse compertis ille restibus accepit, dum miles Batavus, jam religione mutata, adversus Deipatae Aspricolensis, celebria id temporis miracula, consor esset iniquior. Hunc enim locum cum transiret, equo monoculo insidens per contemptum Dei Parentem invocat, et si quid, inquit, potes o Mariola; fac equus hic meus utrisque videat oculis. Mirum dictu, vix sacrilegas preces absolverat, et equus alterum recepit in fronte oculum, ipse perdidit, soeiis in stuporem et exemplum, quorum unus Weertae in



page 19, image: s021

Brabantia captus interfectusque, hoc factum publicis testatum signatumque tabulis reliquit. Neque valde illud dissimile quod ad Hallas Lipsius evenisse memorat, cum Oliverius Tempelius Hallensis oppidi in eadem Brabantia obsidionem aditet. Etenim nonnemo militum Joannes Zvvickius triumphum ante victoriam concinens, se mulierculae Hallensi (ut probrose Deiparam compellabat) nasum ablaturum minatus est. Venit, arque ad primum urbis conspectum glande salutatus plumbea, nasum amisit, risumque multo tempore sociis praebuit: qui si quid in illum joci spargerent, ad Hallensem abire mulierculam jubebant, ut nasum reposceret. {(a) Lips. in Hist. de Virg. Hall s.u.}

Inter gentiles homines etiam, quos nulla Religionis divinae virtus, sed ratio sola, et idololatrica superstitio ad observantiam Deorum suorum instruxerat, Diis rebusque sacris illudere probrosum fuit, inflictisque saepe caelitus poenis castigatum. Ita Dionysii Syracusani Tyranni impietas, qua Deorum fana ac simulacra ornamentis pretiosioribus denudabat, inter dicteria et ridiculas ludificationes, multorum calamo traducta est, ac divinis etiam poenis perstricta. Ille pocula aurea a manibus statuarum auferebat: dictitans, nefas videri, si quis e Diis oblata nolie acceptare. Mens as eorum argenteas, quibus more Veteris Graeciae inseriptum reperit: bonorum Deorum, auferebat, dicens, bonitate illorum utendum esse {(b) Cic l. 3. de nat, Deor.} Fuit et olim illa recepta inter Graecos consuetudo, ut postremo in conviviis poculum boni daemonis hospitibus praebiberetur, atque itae conclusis epulis, mensae tolli juberentur. Dionysius igitur in templo Aesculapii, instituto super mensam illius convivio, denique ipsi Deo poculum boni daemonis propinavit, et mox, velut terminatis rite epulis mensam argenteam tolli transferrique domum jussit. {(c) Athen.l. 25. Dipnos.} Ita cum ludificater ille Tyrannus probrose illusisset Diis: hi rursum illuserunt homini, ut execrationi ipse multis; filius veto deturbatus solio regnoque ad infimam trivialium Magistellorum sortem abjectus fuerit, ubi pro sceptro ferulam tractare coactus est, et collecto, ex scholastico pulvere lucro, vitam inopem traducere. Diis, hominibusque, et ipse ridendus, et posteri, qui ante omnes deriserat. Non vane Horatius l. I. Od. 24.



page 20, image: s022

------ Valet ima summis
Mutare et insignem attenuat Deus.

Possumus hoc loco illud Dapsidae Sophistae accensere. Qui Delphico oraculo illusurus, cum nullius equi possessor suisset, Apollinem adit, et per Vatem sciscitatur; nunquid equum suum reperturus videatur? cui Otaculum respondit: fore ut propediem equum suum inveniat. Recessit ille exultans de comperta vanitate Apollinis, sed in via Rex Attalus homirem, multorum in se convitiorum reum apprehendit, mortique addictum, ex vertice montis, qui ab equo nomen habebat, egit praecipitem.{(a) Cicero de fato.} Ita ofaculo sua constitit veritas, contemptori poena Haec si ficta illa potuere Numina, quid a vero scurriliter spreto non reformides? Fuit Philippinis ex insulis an. 1613. homo Christianus, ut locuples, sic apprime tenax. Hic monitus ab amico, opibus melius ad sahitem utendum, cum Deus scelerum vindex non desit, qui diluvio totum quondam orbem merserit. At, inquit alter: hinc opes colligo, ut si diluvione rursum mergendi essemus, scalas aquis altiores fabricari queam, quibus me eripiam. Verum jocularis hic derisor, non muito post, rivulum transitutus lansu praeceps, exigua suffocatos aqua interiit. {[b] Philep. Monettus in Annuis Philsp.} Ludebatur Bononiae iuter epulas convivasque joeis parum liberalibus, atque in ceteris unus praelectorum, postquam gallum igne rostum multas in partes hospitibus dispertiendas secuisset. Hunc, inquit, gallum D. Petrus ad vitam cantumque nunquam resuscitet. Id vero, excepit alter. nec Christo quidem possibile. Mitum dictu, ad has voces Gallus collectis repente partibus, sumptisque cum vita alis integer, evolavit, plausitque ac jus omne ad improbe dicacium ora effudit, qui contracta inde leptae hereditaria puairi sunt. {(c) Vincent, l. 25. c. 64.}

Deus non irridetur D. Paulus ad Gal 6

Posset fortasse simplicitati quorundam ignosci, aut inter jocandum iucogitantiae. Vetum et in his ex usationena reperire quandoque difficile est. Quae nonnemo respondit Oratori sacro, qui pro Concione D. Christophorum magnis laudibus efferebat, quod Christus sese illius humeris portandum dedisset, haec vix censuram impietaris subterfugiunt. Quaerebat ille; ecquis tandem esser, qui


page 21, image: s023

pari beneficio sibi a Deo praestito glotiari posset; et repente adstantium quispiam: Asinus, inquit, qui Christum ejusquive Matrem in Aegyptum transtulit, quae responsio, ut inexspectata, risum quidem conciliavit ceteris; potuitque absque Sancti despectu, ad refellendum solum oratorem, subito excidere minus cogitanti: tamen injuria non defuit eriam praeter dicentis intentionem divo homini illata, et rebus praesertim sacris in frequentia multitudinis irrogata. Ut quocumque demum pallio tam dissoluta in rebus sacris jocandi libertas velari non possit. Sed universim illa hic veterum lex linguis profanis fixa esse debeat, do qua Horat. in odis.

Odi profanum vulgus et arceo

CAPUT X. Verba sacra ad argutam ludendi materiam raro sine noxa traducuntur

PRoclivis multorum lingua est, ad sacras literas rerune ludicrarum facetiis interponendas, qui lusus omnino periculosus est, anque a reverentia verbo Dei habenda alienus. Hac improba dicacitate usus annis superioribus nonnemo in electione Alexandri VII. summi Pontificis fuit, qui in solenai illa Purpuratorum Patrum congregatione plerorumque famam ex intortis S. Scripturae sententiis confixerat; quibus suo ita colore depingebat singulos, ut integram non paucis apud vulgus existimationem hac censura adimeret. Operae pretium erit hae de re Concilii Tridentini sensum expromere, quem reliquit sess. 4. in fine de libr. sacr. cditionis, Temeritatem, inquit, illam reprimere volens sancta Synodus, qua ad profana quaeque convertuntur; et terquentur verba et sententiae S. Scripturae ad scurrilia scilicet, fabulosa, vana, adulatienes, detractiones, superstitiones, impias et diabolicas incantationes, divinationes, sortes, libellos etiam famosos; mandat et praecipit ad tollendam hujusmodi irreverentiam et contemptum, ne de cetero quisquam quomodolibet verba sacrae Scripturae ad haec et similiae audeat usurpare: ut omnes hujus generis homines temeratores, et violatores verbi, juris et arbitrii poenis per Episcopos coerceantur. Familiaris ille Germanorum de Germanis ad epularem solennitatem convenientium lusus est, quo illos ferunt convivium Neli celebrare, qua voce complectuntur initiales literas quatuor sententiarum Scripturae S.



page 22, image: s024

Nam ut principio epularum taciturnos, ac deinde sensim ad profusam garrulitatem, 7 clamores sese effundentes describant: primo illud psalmi usurpant: Non sunt loquelae neque sermones: Secundo illa de Apostolis dicta: Exiit sermo inter fratres: Tertio. Loquebantur variis linguis t Quarto. In omnem terram exivit sonus eorum. Quae quamvis sat apposite Germanorum in conviviis indolem ac consuetudinem exprimant; plane tamen indigua usurpatione ad hanc consuetudinem describendam traducuntur, neque illam Concilii censuram subterfugiunt: quia ad profana et vana, sine debita Scripturae reverentia, atque emendationis fructu adhibentur. Quod si ad salubrem moderationem epularum ac gulae spectarent, laudem etiam ferre possent, quae modo reprehensionem merentur. Ut si dicas inter amicos convivium Judaeorum Manhu instituendum esse, hoc est, recolenda esse sapientum virorum monita, in sacris literis convivantibus data. Primo, Prov. 16. Melius est voc ari ad olera cum gaudio, quam ad vitulum saginatum cum odio Secundo. Eccl. 31. Aqua vitae vinum hominibus; si bibas illud moderate. Tertio. Eccl. 37. Noli avidus esse in epulatione; in multis enim escis erit infirmitas. Quarto. Marc. 9. 49. Habete in vobis sal. (id est sapientiam) et pacem habete inter vos. Quinto. Eccl. 31. 35. Vinum in jucunditatem creatum est, et non in ebriet atem ab initio Haec omnia ad tectam institutionem convivantium spectant, ideoque extra abusum arque offensionem versantur. Quia omnis Scriptura divinitus inspirata, utilis est ad docendum, et arguendum. 2. Timoth. 3.

Crassior ista superiori est. jocularis illa cujusdam hominis perversio, qua ex glorioso Deiparae Virginis Psalmo per haec verba: Esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes, pauperiorum et divitum men sas ita compatavit ut diceret: esurientes implevit bobus, et divites dimisit in aves. Quae ut parum ingenii, ita multum habeut perversitatis. Mira hac in re quorundam otiosorum hominum Romae audendi fingendique libertas, quam in summa etiam orbis et Ecclesiae capita ex S Literis stringunt, Marforio ac Pasquino, famosissimis ad haec ludibtia Statuis, per affixas schedas loquentibus, in quibus illud de Pontifice, magna diu sanctitatis opinione Ecclesiam moderaure, ac demum humano aliquo casu prolapso, jam diu celebratum


page 23, image: s025

est: cum probrose hae statuae objectarent; quod in Symbolo fidei de Christo dicitur: Et homo factus est: atque iccirco ubi deprehensus quispiam, tanquam author hujus facti plexus estet, verus author subjecit: Passus etiam pro nobis. Quo lusu homo ille plus salis, atque acuminis, quam reverentiae erga res sacras ostendit. Ita quibusdam peccare etiam inter delicias et voluptatem habetur. Et summae profecto impudentiae est, illa quae de salutis nostrae authore, verbis adeo venerandis adorandisque Ecclesia celebrat, hac tam perversa calumniandi licentia, in aliorum famam et perniciem detorquere.

Constanti Martinus Pontifex indignatione Siculos oratores rejecit, quando illi pro sua gente, qui sub vesperis paschalibus Gallos omnes praesidiatios conjurato studio mactaverant, apud summam sedem Ecclesiastico ipsos anathemate fulminantem supplices facti: Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis, identidem ingeminarent: et Judaeis illos similes praedicabat, qui coronam simul Christo spineam imponerent manibus, simul verbis ut Regem honorarent. {(a) Aemil lib. 7. hist.} Ergo sacra loqui et profana agere, ne quidem cum digna satis veneratione sacrarum Scripturarum conjunctum est. Quamvis citra bujus facinoris adjuncti improbitatem, hisce verbis compellare Pontificem, quae soli Christo, non Vicario competant, plane insolen: ineptumque videbatur.

Ad hoc genus criminis, referri et illa debet Gallorum militum simulatarum precum fictio, qua JoanniFernelio Regio Medico, in suburbanis Lutetiae agris, illuserunt. Perebant ab illo in coenam symbolam, male sibi solutum abs Rege stipendium ad hanc non sufficere causati. Fernelius cum sibi deesse pecuniam diceret, idque fingi milites sentirent. Igitur, inquiunt, Deus nobis in necessirate orandus est, tantum digneris nobiscum precari, forte preces tuae acceptiores Superis futurae sunt. Post orationem mutuo loculos excutiunt, cumque apud Fernelium plures aureos reperissent, tanquam votis potito gratulantur, et cum illo pecuniam dividunt. Medicus Henricum H. Gallorum Regem de injuria sibi Superisque irrogata questum adiit; sed cum authores indicare non posset, jucundam Aulicis praebuit ridendi materiam. {(b) Guillel. Aragosii Acroam.}



page 24, image: s026

Sed tamen Superi hanc perversitatem diu impunitam non sustinent. Uno hanc rem exemplo signasse, in hac, quam spectamus brevitate, juverit. Kenelmi Regis Merciorum soror, extremis a fratre odiis dissidens, ideoque illius etiam caedis machinatrix, cum ejus praesens corpore exequiis, mente ab illis aveisa, execratione potius, quam precibus fratri adsisteret, dissimulanter functa pietatis munere, Psalmum Davidicum 108. in detestarionem illius etiam retrograde legerer, Deus tantam impietatem repentino sanguinis per oculos ipsos erumpente prosluvio ultus, cruorem extor sit pro lacrimis, et utrumque simul lumen sustulit, ut jam caeca suam certius calamitatem intueretur, sanguinis notis in ipso Psalterio ad memoriam facti relictis. {[a] Ranulphus l. 5. hist. c. 23.} Cave igitur, me sacris Literis absque reverentia utaris. Deus sibi contemptum illum irrogatum sentir, quo verbum ipsius spernitur.

CAPUT XI. Hominibus ingenuis prorsus indignum est argute dictis in re obscoena inverecunde ludere.

NIhil magis obvium. quam in illa jocandi arque argutandi libertate ad obscoena devolvi: nihil magis ingenuis hominibus turpe, ac noxium. Nam ut naturae vitio ad illa propendemus, quae honestati adversantur; ita verbis in apertum proferre, quae factis occultantur, hoc omnino inverecundi est; illa etiam ornare dicendo, quae nefas est saciendo prosequi, hoc prorsus est profligati. His pudor verecundae frontis deteritur, honestas spernitur, virtus despicitur, scelera commendantur: gravissima plerumque animarum clade, si in Adolescentum consortio jocandi tam scurrilis liccntia usurpetur. Hi enim cum ad naturae inclinationem, aliorum lenocinia vident accedere, suilque hos verhis exemplisque blando sceleri favere, amb abus ulnis suavissimam hanc perniciem amplectuntur, et Sirenum his cantibus adhaerescunt. Non frustra Ambros lib 1. offic. c. 18 admonet. In nostro vero officio, nullum verbum, quod inhoneste cadat, non incutiat verecundiam. Et non solum nihil ipsi indecorum loqui, sed ne aurem quidem debemus ejusmodi praebere dictis, sicut Foseph ne incongrua suae audiret vecundiae, veste fugit relicta, quoniam, quem delectat audire, alterum loqui provocat. Igni in materiam fomentorum aridam immisso


page 25, image: s027

simile est verbum lascivum et procax, incendit, ubicumque adhaerescit, pulcherrimum castitatis decus animaeque innocentis ornatum destruit, sive scripto, sive orespargatur, atque in miserandum denique prorumpit incendium, O ignis infernalis luxuria, exclamat D. Hieronymus in Epistolis, cujus materia gula, cujus flamma superbia, cujus scintillae prava colloquia, cujus fumus infamia, cujus cinis immunditia, oujus finis gehenna est.

Legimus de S. Wallerico Episcopo hoc illum improbae levitatis consortium ferre non potuisse, et cum verbis corrigere non posset, fuga declinasse. Conceslerat ille viator ad diversorium vesperi, in quo dissolutis moribus presbyter una cum hospite in obscoenas hasce nugas, quibus animum oblectabant, effusi, ab Episcopo, ad eundem ignem ob frigus recepto, semel iterumque de scutrilitate hac amovenda moniti, non obsequebantur. Ergo Praesul se Deumque spretum dolens, collectis sarcinis domo cedit, asserens sibi aliquanto frigus tolerabilius fore, quam hanc verborum lasciviam. Vix se moverat, cum hospes repentina se caecitate, presbyter gravi ad inguina ulcere percussum sensit, frustraque deinde viro sancto supplices, hanc poenam deprecati sunt, hic esiam vitalibus sensim putredine corruptis tristissimam mortem perpessus est, ut impuritatem quam ore volverat, corpore dissoluto expiaret.{(a) Surius in vita Waller.}

Ratio sola Ethnicum hominem Epictetum ad hanc probitatem instruxit, ut inter aurea illa, quae reliquit, morum praecepta, hoc unum sit. periculosum est ad orationis obscoenis tatem progredi, Cum igitur tale quid inciderit, aut (si feret opportunitas) objurgabis eum, qui sermonem illum injecerit, aut taciturnitate saltem. et rubore, vultuque ostenaes, eam tibi orationem displicuisse. {[b) Epict, in Enchir. c. s s.} Nos Christiani ab Apostolo ad Eph. s. Praeceptum habemus: Fornicatio et omnis immunditia nec nominetur in vebis, sicut decet Sanctos. Nam corrumpunt bonos mores colloquia prava. 1. Corinth. 15.

Erat vit egregiae probitatis Petrus Danus, Comes Scrinnensis, sed levior una linguae prolapsio, ad quam provocatus a Uladislao II. Polonorum Rege fuit, magna illum calamitate pressit. Fuerat ille cum Rege tota die prosecutus in silvis seras, jamque tenebris et fatigatione occupati, excitato in silvis foco, et cibo aliquo refecti, humi stratis ad quietem


page 26, image: s028

penulis incumbebant; cum Rex Pettum interpellans, inquit, Melius tua uxor modo cum Sorinnio cubabit, quam nos. Cui Petrus ut jocum retorqueret, et tua, inquit, cum Dobesto, qui erat primariae nobilitatis non inelegans in avia juvenis, ob familiaritatem cum Christina suspectus. Pupugit hoc dictum Principis animum, neque uxorem reversus celavit. Regina vindictae cupiditate flagrans, Petrum ex filiae nuptiis abstractum carceribus includit, linguam, sul lubricitate lapsam, praescindit, oculum utrumque effodit: qui lenta deinde tabe, inera quinquennium piacularis suae offensionis hostia, confectus est: documentum posteris, quam caute cum Regibus jocandum sit. {[a] Cremer. l. 6.}

Vix ejusmodi dicta excusationem admittunr, nisi forte extorqueat quandam loquendi libertatem necessitas, qua Graeca mulier in bellis Italicis non illaudabili audacia usa memoratur. Anno salutis 922 Beneventanus Dux a Graecis oppugnatus Theobaldum Spoletanum Ducem in auxilium accersiverat, qui Graecorum bello victor, quos interceperat, hos castratos, neque ad Eunuchorum redactos sortem, Imperatori Graecorum remittebat, dictitans Spadones sese, quos ipsi in deliciis esse viderat, honoris causa offerre. Mulier ergo Graeca cum in terceptum ab hoste virum in eodem versari periculo videret, Theobaldum adit, queriturque, hoc cum mulieribus bellum illi potius, quam cum viris sasceptum esse; cum viros sibi captos remitteret. Unde Dux cum proceribus in risum solutus, jussit intactum illi virum restitui. {(b) Sigon. 6. regni Ital.} Quod necessitas hoc pacto extorquet, aliquam potest excusationem mereri: citra hanc procaciter dictis excusationem non facile reperies.

CAPUT XI. Scurrilitas omnis atque illa potissimum, quae in parum honestis rebus versatur, ab argutis jocis proscribatur.

NOn sola obscoenitas, verum etiam scurrilitas, quae prona esse solet, ab hac liberali argutandi et jocandi disciplina ableganda est. Romani Oratoris monitum est. Ludo, ait, et joco, uti illo quidem licet, sed sicut somno et quiete, tum oum gravibus seriisque rebus satisfecerimus. Verum, ut pueris non omnem ludendi licentiam damus; sed eam quae ab honestatis actionibus non sit aliena: sic in ipso joco aliquod


page 27, image: s029

probi ingenii lumen eluceat. Nam daplex est jocandi genus: alterum illiberale, petulans, flagitiosum, obscoenum t alterum elegans, urbanum, ingeniosum, facetum.{(a) Cicer.lib 1. offic.} Adjiciam huic Apostoli consilium, Colos. 4. ut sacra non minus, quam profana authoritate ad hoc studium compellaris. Sermo, inquit, vester semper in gratia sale sit conditust ut sciatis, quomodo oporteat vos unicuique respondere. Eutrapelia hic praecipue necessaria est, quae decorum hoc in sermone atque actione nostra ita moderetur, ut nec profusa dicacitate scurriles, nec stupida taciturnitate morosi dicamur.

Quae de Gonella, histrione petquam faceto, et Ferrariensi Principi grato, memorantur, multum saepe scurrilitatis habent. Cum Stercutium ille inter agrestia Numina sibi valde haberet familiatem; ut cum nonnemini esset pollicitus, certo aliquo pretio deposito, se illi divinandi scientiam, intra horam, unius pilulae sumptione, traditurum. Assensus alter, haud multo post accepit porrectam ore pilulam, quae cum se odore ac sapore suo proderet; ilque exclamasset; stercus est, quod porrexisti Tum Gonella, vere, inquit, divinasti: teneris igitur ad divinationis pretium mihi exsolvendum. Alterum pudore excitato, cum is perstrictus naribus, hoc quod erat, factum diceret, se divinum fecisse jactitabat. {[b] Gogipanus joc.} Quod factum nonnemo imitatus est, postquam hoc aenigma suis collegis proposuisset, ut sua illud obscuritate eruerent, et enodarent. Res est. inquit, quae nequae mortalis est, nec im mortalis: vivitque, sed neque ut Deus, neque ut homo, neque ut animal, neque ut Angelus. Cum nascatur in praesentia, perit in praesentia: invisibilis omnibus, nota tamen omnibus. Cujus aenigmatis investigatione cum aliquamdiu praesentes fatigasset: tandem Gonellae modo nodum solvit. Quae ut ab omni ingenua honestate aliena sunt, ita procul ab omni etiam familiari hominum consortio sunt proscribenda. Jure Ambrosius nos commonefacit: Caveamus, ne dum relaxare animum volumus, solvamus omnem harmoniam et concentum virtutum. {(c) Ambr.l. 1. offic. c. 30.}

Quanta obsecro illius scurrae libido fuit alios illiberalibus jocis oblectandi, qui sepulchrali cpigraphe nugari


page 28, image: s030

etiam post fata voluit. Sergius is Polus fuit, sepultus in Istria, qui in prolixa insoriptione tumuli haec etiam apposuit:

Si vixi vitam tam gratam vobis,
quam notam orbi et urbi:
Adeste mihi et favete, edictoque hoc mea
subscribite, et obsignate.
Si quis sibi vesicam onustam senserit,
Domum suam onus hoc reportet in cloacam.
Et arenti meo cineri
Cantharo piaculum festinet vinarium.

Potestne hac scurrili levitate inconsultius quicquam reperiti, quae ad ipsum traducta sepulchrum, tam funesta spectacula in ludibrium convertat? Et tamen, haec pro dolor ludendi insania, ita mortalium occupavit animos, ut vix effusior inter familiares, quam ad ejusmodi jocos laetitia reperiatur. Martinus Arragonum et Siciliae Rex jam moriturus Borrae Morionis oblectamentis etiamnum pascebatur. borram enim ingredientem conspicatus, cur tamdiu abfuisset? interrogat: umque is diceret se hinnulo suo ex ficu per caudam, a quopiam suspenso in periculis adfuisse: Rex in risum solutus, mox egit animam, laeta videlicet morte defunctus. {(a) Valla lib. 2. hestor.}

Turpior ille neque a Deo impunitus B. Gangulphi uxoris jocus: Ad hanc enim, um post funebtia a Clero populoque solenni ritn persoluta, ancilla quod acciderat, retulisset; multos scilicet aegrorum ex contactu funeris ipsius convaluisse: atque improbe dicax mulier subjiceret: Maritus meus ita faciet mitacula, sicut podex meus cantat: evenit deinde, ut quoties illa ad loquendum verba depromeret, toties solveretur in crepitus, idque constanter sexta feria, qua martyrium Gangulphus subierat. Ut Pipinus Rex explorandae veritatis gratia, accersitam mulierem, non sine admitatione facti, audierit. {(b) Vineent.lib.23.c. 259.} Qua poena si scurrilitas omnis plecteretur, plurium ora, aut honestas contineret, aus soluta pudor confunderet. Consulte suos Ephesios c. 5. osque cum illis, Paulus hortatur, Omnis immunditia nec neminetur in vobis: aut stultiloquium, aut scurrilitas, quae ad rem aeou pertinet.



page 29, image: s031

CAPUT XIII. Argutandi facultas, ad aliorum irrisionem et subsannationem vertenda non est.

QUibusdam inter jocos argutiasque familiares mira inest ridendi subsannandique alios voluptas, his rugare nasum, ironice torquere verba, explodere per cachinnum aliorum dicta usitatum est, atque in his nugis ingeniose ludete, aculeatisque, seu dictis, seu factis aliorum existimationi illudere, pro oblectamento habent. Quae altius quandoque animum, quam aperta convitia penetrant, quod non ex offenso concitatoque ingenio, sed meditato proficiscantur, et lepore quodam omnium in se mentem convettant. Talis ille Ciceronis per Ironiam jocus fuit, quo Caninium Revilium unius tantum diei Consulem notavit: Vigilantem, inquit, habuimus Consulem, qui in toto consulatusuo somnum non vidit. Idem de Vatinio paucorum dierum Consule, sic lusit: Magnum ostentum anno Vatinii factum est, quod illo Consule, nec bruma, nec ver, nec aestas, nec autumnus fuit. {(a) Macrob.l.2.Satur. c. 3.} Sic aliorum fortunae, rusticitati formae, moribus, ingenio, generi, vitae illuditur, ut risui et ludibrio habeantur, quae tanto plerumque gravius feriunt, quanto minus in nostra sunt potestate. Hoc genere scurrilitatis inptimis delectatus est Heliogabalus, qui hospitibus nonnunquam in conviviis follicatas sedes apposuit, ut sensim subsiderent, ac sub mensis accumbere, et prandere cogerentur, quoa aliorum deinde irrisioni exponebat. Nonnunquam octo calvos, octo nigros. octo luscos, octo surdos, octo longos, octo pingues, octo podagrosos, angustiori mensae, quam quae omnes caperet, assidere jussit, ut dum pro loco et ferculis certamen esset, risune cieret, inter hominum tam disparem habitum, moresque. Parasitis in mensa altera saepe figurae tantum esculenrorum, in cera, marmore, ligno, ebore scite adumbratae ad spectaculum appositae, ut aliis edentibus esuritent ipsi, ac falsig santum ciborum imaginibus luderentur. Tam volupe illi erat, aliis fallendis ridendisque sese impendere. {[b] Lampridius in Heliog.} Parasitos quandoque rotis aquaticis illigaros, nunc submergebas undis, nunc rursus in altum extollebat. Cum aliquando velut ad ingens spectaculum multos admisisset, millena aliquot murium emisit, tamque incompositis ipse omnia


page 30, image: s032

cachinnis excipiebat, ut unius inter omnes risus facile emineret. {(a) Sabell. l. 6. En: 7.}

Ironiis haec deridendi acerbitas valde acuitur. Ita Crassus Orator,{[b] Eras. l. 5. Apoph.} cum pro Aculeone reo adversus Aelium Lamiam accusarorem, hominem deformem plane atque indisertum, diceret. Et Lamia dicentem odiose interpellasset: Audiamus, inquit, pulchellum hunc puerum. Cui dicto cum arrisissent omnes: iterum ait: Audiamus etiam disertum; et multo arrisum vehementius est, ita ut hac exsibilatione confusum eliuguemque adversarium redderet. Quod quidem in defensione illa suscepta gratiam habuit, quam extra hanc non obtineret, plus tamen scurrilitatis sapit, quam ingenuum propugnatorem deceret.

Quod si quis ridiculo quopiam facto, aut quod stultum quendam errorem complectatur, ad risum improviso concitet: ut ille, {[c] Giloert. Cognatus l. 1. Narr.} qui vesperi a pulicum vexatus morsu his utcumque fugatis, ne se rursum deprehenderet, lumen extinxit: aut qui ollam dormituriens supposuerat capiti, eamque, quo mollius cubaret, implebat paleis: aur qui in navi festinans, ut celerius hanc promoveret, funem malo alligatum omni ipse conrentione in eadem trahebat, talis prosecto justo omnium risu excipitur, sive sicto, sive vero errore his factis deliret. Neque enim ad haec ipsa nos Stoa jubeat esse agelastos. Sine causa ridere stultorum est, cum ratione etiam sapientum. Tantum, juxta Comicum:

Risus levis grave est malum mortalibus.

Pacis illud bellique temporibus compertum est. Hugo Capetus Gallorum hoc princeps docuit, postquam Othonis Germanorum Regis vires ridicula aspernatione sprevisset. Nam cum ad liberandum Ludovicum Franciae Regem Affinem suum, quem Hugo carceribus manciparat, Legatum Otho misisset, et Hugo Saxones tanquam effeminatos sperneret, ac plura sibi arma esse diceret, quam Otho vidisset; renunciavit Hugoni, se stramineos illi pileos ostensisrum plures quam vidisset hactenus, pro ipsius etiam capite congruum submissurum. Eduxitque brevi legiones triginta duas: omnes tali usas pileo, in quo colos femineas subtili arre tornatas, una cum susis gestabant, ut probrum Gallocum, sibi objectum exprimerent.[ uti nunc quandoque


page 31, image: s033

hastis caudae vulpium appenduntur] Hugoni vero femineus hic exercitus tantum incussit terrorem, ut Ludovicum ipse demiserit liberum, Remisque Hugonis nepos ab ipso constitutus Pontifex, vero subrogato, eliminatus sit, ac terrorem late Orho circumferret, hoste ubique intra moenia recondito. Hoc scilicet multorum ludificatorum ingenium est, ut martem tantum in lingua circumferant.{(a) Crantz l. 3 Saxon. c. 23.}

Par aut etiam deterior Flandros Regis Galliarum irrisores poena afflixit. Ludovico illi Comiti rebelles arma sumpserant: Qui cum Philippum Valesium Galliarum Regem in auxilium advocassent, Gandenses Gallum in vexillo militari pictum cum hac inscriptione praeserebant, cum hiae Gallus cecinerit, Rex repertus [sic Philippum velut illegitimum nuncupabant] Casletum occupabit. Sed non tantum Casletum, verum et alia illorum loca, caesis propemodum ad 20. Flandrorum milibus, occupavit.{[b] Ex Annalib. Francis.} Quam vere Sapiens monuit. Prov. 19. parata sunt derisoribus judicia. et mallei percutientes corporibus stultorum.

Quid illusoribus Pattum Societatis Jesu Antverpiae factum sit, Bredenbachius memorat.{(c) Collas. sacr. lib.7.c.6 1.} Factiosorum illic hominum insolentia Patres ex Collegio recens condito abegerat; cum nonnemo e Calvini grege in domum penetrans, colligat straminis fasciculum, ex fenestra suspendit, tanquam contagiosa domus lue [ cujus hoc ex more gentis signum ] infecta esset. Collegii foribus, ex composito, alter ejusdem religionis mox adfuit, impellitque ostiume dum alter e fenestra prospectans: Ut quid foribus, inquit, hisce melestus es, an non vides pestilentiae hic grassantis appensum signum? Quidquid hic ost hominum, corripuit pestis. Ludibrium illud non omnino vanum homo sensit, codem die, nullibi illic compertam hausit pestem, domuique propriae intulit, manifesto argumento, parata esse irrisoribus judicia. Quod alii de eadem Patrum ejectione insolito plausu exultantes senserunt. Illi enim cum in vicos cochlearum circa elixum petasonem convivali licentia essusi, de infesto illo sibi hominum genere, ut ajebant, submoto, mirifice gratularentur: pestis quadraginta facile homines illic occupavit, ut Libitinae hoc epulum videri posset. Ipse deludet illusores, et mansuetis dabit gratiam. Prov. 3.



page 32, image: s034

Heraclitum igitur te, quam Democritum inter homines praestabit esse, nisi irridere magis vitia, quam homines dediceris. Bias Philosophus cum Halyatro Regi Lydorum ludibrio esse nollet, invitanti ad Rege cuntio dixit. Ego Habyattum cepas velim edere. Hoc est, flere, cum cepae ad morsu lacrimas eliciant.{(a) Erasm. in adag.} Aliud ipse Regi, quam parmeniscus Metapontinus vir locuples sibi optabat; postquam ex Trophonii luco rediens, omnis maesto risus excussus esset. Percunctatus enim oraculum Apollinis, quo pacto risum amissum reciperer, accepit responsum:

De risu percunctaris me difficilis vir:
Ipsa tibi mater dabit: hanc venerare reversus:

Ergo ad Latonae Matris Apollinis simulacrum contendens, cum praeter spem, desormem ligneamque Latonae reperisset imaginem, in risum solutus, quod optabat, inexspectato eventu reperit, magnisque Deum muneribus honoravit. {(b) Athen. lib. 14. c. 2.} Risus illi laetabilis, at Philomeni jam Seni lethalis fuit, qui cum Asinum ficus a puero relictos devorasse cerneret ac mox supervenientem puerum monuisset, ut sitienti quoque merum praeberet, tam lepido senex spectaculo in risum effusus, simul ruptis vitalibus animam prosudit. Ut nec rilus quidem intemperans prudenti sit homini admittendus. {[a] Eras. 6. apoph.} Vulgatae veritatis versus est:

Per risum multum poteris cognoscere stultum.

CAPUT XIV. Argute dictis aliorum famae per detractionem illudere improbum est.

ARgutus malevolentiae magister, ipso se prodens nomine Diabolus, ab hac schola urbanitatis, ad quam se miro ingenio atque arte penetrat, est proscribendus. Ne illud in hujus palaestrae et magistri discipulos cadat. Psal. 141. Acuerunt linguas suas sicut serpentes, venenum aspidum sub labiis eorum. Christianos imprimis Paulus monet: Gal. 5. Si invicem mordetis, videte ne ab invicem consumamini Et sine hoc venusinus te etiam Vates ad honestos sales, et alienae famae non iniquos, instruet. serm. 4.

------ absentem qui rodit amicum.
Qui non defendit alio culpante: solutos
Qui captat risus hominum famamque dicacis.


page 33, image: s035

Fingere qui non visa potest: commissa tacere
Qui nequit: hic niger est, hunc tu Romane caveto.

Detractores arguti apes sunt, quae aculeum allis cum dolore inflgunt, sed amisso in vulnere spiculo male intereunt: aliorum famam, suam conficjunt animam: levem plagam infligunt, gravissimam sentiunt. Nunquid, ait D. Bernardus, non lancea est lingua ista? profecto acutissima, quae tres penetrat ictu uno. {(a) Ber. de tripl. custod.} Una enim eademque detrahentis lingua, et loquens, et Auditor, et is demum de quo loquitur, vulneratur, hujus existimatio, illorum laeditur conscientia. Ratus ille casus est quo Godefridus Bullionius Lotharingiae Dux Hierosolymam obsidens, uno jaculo in Turrim Davidicam directo, tres aves transfixit, hodicdum in Lotharingicis insignibus conspicuas: at quotidianus inter familiaria animi laxamenta, salesque et facetias ille jactus convitiorum est, quo terni simul configuntur. Quare Augustinus sibi suisque hospitibus cautum volens, hoc disticho a suis conviviis illud hominum genus proscripsit, quod expressis in tabella versibus affixit:

Quisquis amat dictis absentum rodere famam,
Hac mensam vatitam noverit esse sibi.

Sed ut lubrica mortalium lingua est, evenit nonnunquam, ut familiares in mensa Antistites, hujus immemores Legis, ad carpendos aliorum mores delaberentur, quibus libere Augustinus denuntiavit: aut illo temperandum sermone, aut sibi illisve cedendum, aut hanc tabellam refigendam esse. {(b) Possidius in vita.}

Ingenuo homini illa obtrectantium alienae famae petulantia ingrata est. Memnon Rhodius suis in castris militem adversus Alexandrum multa calumniose evomenrem audiit, indignatus arreptam lanceam in caput dicacis inflixit: Ego, inquit, te alo, ut pugnes, non ut maledicas {(c) Plutarch. in Imp. apoph.} Zoilus natione Macedo, homo ad maledicendum omnibus natus, cum laudatissimo Poetarum Homero suam invideret gloriam, obtrectatore calamo sese ejus speravit luminibus posse obstruere. Quare versibus malignis ejus coepit existimationem perstringere, librumque homero-Mastygem, spe magna laudis ac praemii, Prolomaeo Philaelpho


page 34, image: s036

dedicavit et obtulit. Vetum hic postulanti aliquod delati officii praemium. Mirum, inquit, sit, te egere vivum, atque ipso Homero majorem; cum ille minor te Vates, et jam mortuus, tot hominum alat milia. {(a) Suidas.}

Nullo in vitio certius est malum suum in autorem recidere. Apud prudentem Auditorem, existimationem admittit suam, qui carpit alienam: lacessit alios in se, aut pari infectos prurigine, aut vindicandi studio, dum cognoscunt, inflammatos. Unde Comicus tales admonet. Ter. Andr. in pros.

Dehinc, ut quiescant porro moneo, et desinant maledicere,
malefacta ne noscant sua.

Veterum consuetudo erat, ut si quem maledicendo laesissent, huic satisfacerent maledicto in suum caput retorto, quod Seneca exemplo Rusi Senatoris factum exponit. Hic inter epulas liberalius potus, cum imprecatus Caesari esset, ne ex suscepta peregrinatione incolumis ad suos rediret, et per jocum adjecisset, tautos omnes vitulosque id secum optare. Ubi mane factorum dictorumque ipsi revocassent memoriam, ideoque formidaret, ne observatus delatusque in Caesaris offensionem incideret, hortatu servorum Caesari redeunti occurrit, sibique malam fuisse pridie mentem juratus asseruit, atque in se suorumque filiorum capita votum optavit recidere {[b] Sen. l. 3. Benef.} Quo facto Caesaris itam avertere, seque sua maledictione onerasse est creditus, dettactor aliorum, et ultor sui.

Vilium plerumque atque otiosorum hominum hoc studium est, alienae famae jocis aut dicteriis illudere, cum eruditis hi sales desint. Quocirca Alcibiades cum plebeculam suis animadvertit actionibus observandis examinandisque intentam, Cani quem alebat pulcherrimo, caudam praeputavit, atque ita per urbem vagari passus est. Quod factum cum plures mirarentur, ac nonnulli etiam amicorum parum prudens censerent, id se consulto ad plebejorum hominum animos sermonesque, a se ad canem suum, avertendos fecisse monuit. Loquantur, inquit, de cane Alcibiadis, modo Alcibiadem desinant lacerare. {[c] Plut at. de. Aleib.} Communis mortalium labes est, quam Comicus notavit Plaut. in Capt.



page 35, image: s037

Quasi mures semper edimus alienum cibum.

Cum Sapiente concludo et moneo, ut tam vile hominum genus averseris: Cum detractoribus necommiscearis, quoniam repente consurget perditio eorum (Prov. 14.) Sepi aures tuas spinis, et linguam nequam noli audire: et ori tuo facito ostia, et seras auribus tuis. Ecel. 28.

CAPUT XV. Argute dicta ad convitia alicrum inflecti non debent, cum perstringunt vitia.

UBi jocularibus verbis ad recreandos animos luditut, convitia procul abesse convenit; altissimo haec vulnere animum subeunt, si cum sale atque argutia intorqueantur. Levis, inquit D. Bernardus, quidem sermo, et leviter volat, sed graviter vulnerat: leviter profertur, sed non leviter revocatur. Sunt qui tum demum se quam argutissime scitissimeque putant ludere, cum infixo alteri praesenti aculeo, ipsius famam vellicant, alissque vel ridendum, vel contemnendum exponunt. Qui si aliquanto potiores sunt, ut Lupus cum Agno verlantur in fabula. Convenisse hos ad eundem rivum potandi gratia memotant: Cum Lueus Agnum obliquis designans oculis, ut quid mihi, exclamat, aquam hauriendam perturbas? Quomodo, inquit Agnus, id possim, cum superiorem tu rivi locum teneas unde amnis ad me decurrit. Ubi manifesti se convitii Lupus deprehensum vidit: Attamen teneo, ait, quam infensum mihigeras animum. cum ante semestre tuis maledictis appetitus sim? Id ego, excepit Agnus, quomodo fecerim, qui id temporis nondum natus essem. Tuum hercle patrem, Lupus inquit, fecisse compertum habeo, dignusque iccirco es, qui ex tam maligna nobis progenie intereas; simulque insixis misellum dentibus laniavir. {(a) Phaedrus l. 1. Feb.} convitiatoris improbitatem nullius satis subterfugerit innocentia.

Quorundam tam perversa est indoles, ut probare nisl simillimos non possint, plerisque ceterorum lingua animoque infesti. Timon Atheniensis cum se solum crederet prae ceteris sapere mortalibus, ideoque super ceteros clatus animo, odisset ac convitiaretur omnes: Interrogatus aliquando causam; hanc turpi facto, ut videbatur honestam, praetexebat. Malos, inquit, merito aversor, quia mali sunt: ceteros ideo detestor, quia malos non oderum. {[b] Eras. l. 6. apoph.} Quo judicio omnes, praeter se solum, statuebat improbos


page 36, image: s038

esse; cum probum esse non senserit, qui improbos non aversetur.

Est veto inprimis illa quorundam saecularium hominum levitas, qua faci'e Ecclesiasticos, utpote a vitae suae instituto diversos perstringunt, quos cum aliqua florentes felicitate intuentur, invidia dicacitatem stimulante, non raro jactis convitiis vellicant. Ita jus gladii. civilemque potestatena Ecclesiae Praesulibus ab Imperatore Constantino, aliisque Principibus, Religionem Christianam hac etiam authoritate ac potentia fulcientibus, collatam esse, nonnulli aegre sustinent. Ut iccirco eavillis dicteriisque multorum petantut. Ut Fulgosus memorat a rustico etiam homine Archi-Episcopo quondam Colonicnsi illusum este, hunc enim cum inter armatos sibi agrico! a occurrentem vidisset substitit, rusuque dissoluto venientem excepit. Cansam vero interrogatus, respondit: Risum sibi excutere, illum habitum comit at umque supremi Pastoris, quod D. Petri longe fuerit dissimilis, Quem in egestate mortunm, mitum sit, ita suos locupletasse posteros. At ille, excepit Prioceps, solum fuit Episcopus; Ego Dux et Episcopus, ut dux arma fero, ut Episcopus in templo pedum. Tum majori cachinno solutus arator: Quid si, inquit, contingeret talem Ducem orco damnari, ubi, putas, Episcopus mansurus esset? {[a] Fulgos. lib. 6. c. 2.} Libertas prefecto loquendi major, quam quae a tustico exspectari possit. Non dissimile huie est, quod Corozzetus Julio II. Pontifici Romano obvenisse memorat, arma ille in quosdam sibi adversantes strinxerat. Cum nonnulli hoc illius factum reprehenderent, quod D. Petro, clavis in manum data fuerit, non gladius: solvendi, non interficiendi potestas concessa. At, inquit Pontisex, Perrum habemus clavigorum, et Paulum ensiferum, utrumque Protectorem hujus Ecclesiae. Si Petrum Antecessores, nos Paulum quoque sequemur. Verum. ajunt, Christus Petrum jussit gladium in vaginam recondere. Hoc, inquit Julius, factum est, postquam Malcho auriculam amputasset. Nos queque male obsistentes seriemus et recondemus. Bellum pax lecura excipiet. {(b) Corroz. de dictis memor.} Urerque horum Praesulum sua mansuetudine docuit, convitia dicacium, aut cum dissimulatione excipienda esse, aut cum moderatione refellenda.

Plus salis et aceti illud habet mordacioris linguae dicterium,


page 37, image: s039

quo se duo Aulicorum primi nominis petiere, Landgravius quidam; florenti et solutiori aetate juvenis, cum scurrili quadam sevitate, verbis factisque luderet, atque illuderet aliis; nonnemo Principum, moribus atque aetate gravior, acerbiore illum castigatione verberum perstricturus, ait: videor mihi intelligere, cuinam stomacho cibus fores aptissimus? cuinam? excepir Landgravius: Lconum, inquit Priaceps, meorum: nam vitulina libenter vescuntur. Neque elinguis ad haec Landgravius. Et ego, inquit, novi, cui rei sua Celsitudo perquam sit idonea si venia dicto esse possit. Erit, subjecit Princeps, tantum exprome. Ego, inquit Landgravius, educandis simiis perquam aptum te censeo; ut fraudi et perfidiae assuefiant. Haec convitia alternatim sparsa immortalis fuere odii alimensum. {[a] Manlius tom. 2. Collect.} Ita Catulus Orator Philippo Antagonistae quaerenti: ut quid latras Catule? respondit: quia furem video. Ita et Diogenes objectanti, quod menetam corrupisset: fateor, inquit, talem me fuisse, qualis tu modo es: sed qualis nunc sum, tu futurus es nunquam. Ita Anacharsis exprobranti Attieo, quod Scytha esset: non diffiteot, respondit; mihi probro est patria, sed tu patriae: Vita scilicet Attrico et sapiente homine indigna. Ita nobilis, magis genere, quam opibus mercatorem opulentum in consortio aspernatus, spiritu natibus ducto: Olfacio hic, inquit, saccum piperis. Mox alter: et ego saccum mendicitatis. Tales infestius lingua pugnant, quam armis, Canis mordax lingua saepe venenum spargit immedicabile. Serpentum morsus plerumque lethalis. Tales itaque. qui acuerunt linguamsuam, sicutserpentes, ab humana et liberali jocantium societate sunt proscribendi. Si de vitiis aliorum quicquam dicendum sit, fiat sine vitiis: proscribantur. non augeantur.

CAPUT XVI. Argutandi arte ad nugas abutendum non est, sed apte suis personis, locis, temporibusque utendum.

NUgas in rebus seriis actitare velle, res insipida plerumque est, et cerebri parum ad maturstatem excocti. Quare ab hac palaestra eruditae recreationis vel nugigerulos illos submovendos, vel non nisi cum sale et pipere asperso, ut cochleae mensis solent, adhibendos censemns. Parmenionis celebrata nugacitas est, qui porci grunientis vocem adeo scite effor mare noverat, ut pro homine te suemaudire jurasses,


page 38, image: s040

hic raro locum reperiet: mulio minus illorum imitatorum nimis rudium, qui ficte grunnientes, audire coacti sunt: Nihil ad Parmenionis suem. {(a) Plut. in s. Symp.} Quod si quis etiam ex Apuleii aut Luciani hic multa Asino recitare inceperit, dignum asino inerebitur pabulum, carduos pro lactuca. Neque fabulis hic milesiis, apud colum vetularum natis, locum fecero; quarum cum neque ex veritate, neque ex similitudine ad mores idonea sit ulla utilitas, nescio quae possit esse homini prudenti honesta voluptas.

Personarum vero inprimis habenda ratio, ut a quibus hae nugae, et ad quos proficiscantur adhibita deliberatione constet. Invenies quod juvenem deceat, dedeceat senem; quod viri sermonem ornet, mulieris delionestet; quod saeculari conveniat, Sacerdoti indecorum sit, aetas, sexus, officium, status multa variant: quod hic repudiatur, illic admittitur. Et qui sis, et apud quos sis pensiculate videndum est.

Arlottus Mainardus patria Florentinus, natus anno 1396. in dictis factisque jocularibus celeberrimus, quem et populares cum Antonino Archi Episcopo, et exteri, tum Pontifices, tum Alphonsus Rex Neapolitan. tum Eduardus Anglus amplissimis muneribus, ea graria, prosecuti sunt: Personae tamen suae rationem habere visus non est, quod a lanificio ad litteras ac ptesbyterium denique adhibitus, non satis dignam Ecclesiastico jocandi nugandique libertatem usurparet. Ut cum illusis quandoque pro concione auditoribus, vacuos domum in Festo S. Laurentii dimitteret. Conscensa oratoria exedra. Hodie, inquit, dies est S. Laurentio saera, cujus res gestas anno vobis superiore hoc ex loco tradidi, interea vero cum nihil novi ab eodem gestum sit, vos olim a me dicta, et ab illo gesta recolito. Qua illos oratione dimisit. Hujusmodi nugacitate totam vitam, atque ipsam adeo mortem traduxit, nam moriturus Anno 1483. Florentiae in hospitali presbyterorum ad S.Gallum, hoc sibi Epitaphium scribi voluit:

Hoc sepulchrum Plebanus Arlottus F. F.
Sibi, et omnibus iis,
Qui illud intrare voluerint.

Similiter ab illo ad aram nugatum memorant. Nobiles adolescentes venationis cupidi, ante tamen S. Missae officio adesse volebant. Mittunt igitur qui Arlottum roget, ut venatorum, hoc est breve atque expeditum sactum, praelegat: assensus ille, ad aram progreditur, et post longam libri sacri


page 39, image: s041

evolutionem, cum taedio et mora Auditores cruciaret: accedeus illorum unus, causam cunctarionis interrogat. Tum ille: nullum equidem venatoribus inscriptum, aut satis idoneum reperio: nisi illud de passione Christi, inquo Judaei tanquam venatores, innocentem Dominum ceperunt, et afflixerunt: Si placuerit, jam nunc illud ex ordiar. Ita delusos exspectatione, et fatigatos mora templo exegit. {[a] Amor vita.} Ejusmodi de rebus sacris nugae, ab ore Sacerdotis proscribendae sunt, quibus Divinus honor laeditur, proximus ad contemptum sacrorum impellitur.

Reprehendit in Leone X. Pontifice hanc quoque nugandi profusam libertatem Jovius. In ceteris haec in vita habet, de Bibienna Cardinale, Comicorum apud Pontificem ludorum egregio Administro: erat, inquit, Bibienna mirus artifex hominibus aetate vel professione gravibus, ad insanam quandam stultitiam impellendis, quo genere hominum Poutifex adeo flagranter oblectabatur, ut laudando et mira eis persuadendo, donandoque, plures ex stolidis stultissimos, et maxime ridiculos efficeret, uti Evangelistae Tarascano Parmensi ab epistolis henesto Seni accidit, qui se repente, novo studio ac levi persuasione, summum esse Muficum putabat, huic adeo sua viter est adulatus, ut vana inflatus opinione, incredibilia ac ridenda quae dam musices praecepta commentaretur: Cithatoedis etiam lacerros obligabat, ut quadam intensione nervorum, in articulis et digitis argutias firmius et elarius exprimerent. Baraballum quoque Cajeranum, qui insulsissimos versus ab omni vocum et numerorum enormitare ridendos facere, et palam recitare solebat: seque alterum Petrarcham in Hetruscis Rythmis esse praedicabat, co perpetuis adulationibus inflammatum gloriae cupidirate perpu it, ut meritum gestandae laureae honrem postularit: ac subinde, ut insigni pompa in capitolium duceretur, quod illic Petrarcham coronatum quondam fuisse inaudisset. Cum ad famam publici apparatus legatio amicorum et affinium Cajetanorum propere in urbem convolasset, ut hominem a concepto furore deterrerent, acerbissimis verbis eos repulit, tanquam maligne Pontificis benignitatem interpretantes, ac rarissimi honoris immortali gloriae suae prorsus invidentes. Ergo sexagenarius senex, honesla ortus familia, proceritate, vultu, ac canitic venerabilis, toga palmata,


page 40, image: s042

et lato clavo, auro purpuraque nitenti, ceterisque triumphi sumptuosis insignibus exornatus, in convivium praecinentibus tibiis deducitur, cum de more Pontifex diem festum Cosmae et Damiani, Mediceae familiae Divis rutelaribus, dedicatum, hilaius celebraret Ibi cum diu ad ostentationem absolutae artis ineptissime multa carmina decantasset, omnibus jam in ipsa risus compressione defatigatis, ad extremum in area Vaticana, despectante Pontifice elephantem ascendit, aurato ephippio, superstante triumphali sella, instratum. Ceterum inter tympana, et tubas, et voces acclamantis populi, consternata bellua, ultra pontem Hadriani deduci pompa non potuit. {[a] Iovius lib. 4. vit a Leon. X.} ut haec bestia prae hominibus denique sapere visa fuerit, cum indignum illis honoribus opportune deponeret.

Plus laudis innoxius ille, neque indignus adolescentibus lusus habuit, quo Nigniaco Florentino stulto persuaserunt, jam ipsum ab hac solutum vita ad mortuos in sepulchrum deferendum esse, quo se exequiarum officio diligenter ac cum honore debito functuros pollicentur. Funebris itaque apparatur pompa, et Nigniacus in tumba feretroque collocatus, inter encomia laudantium ficteque ejus morte dolentium edolescentum, magna hominum affluentia deferrur. Cum ex composito tabernarius occursans, cujus illic hominis cadaver sepulchro inferrent, postular: cumque ingemiscentes Nigniacum respondissent, dilectissimum omnibus sodalem: ille in convitia solutus Deo, inquit, laudes, quod furem ac nebulonem, quem Florentia unquam tulit, pessimum, mors oppresserit. Hic vituperii impatiens, seseque e loculis erigens. Quam egote, inquit, hisce pugnis contunderem, nisi hic mortuus occumberem! Ita aliis aliisque irritatum vexationibus e tumba et sepulchro facile hunc defunctum ad vitam revocaverunt. {(b) Poggius in facet.}

Haec sine noxa cujusquam, quamvis nugatoria sine, ad relaxandos a seriis studiis animos cum laude adhibentur ab adolescentibus, quae tamen graviores aetate viros nequaquam deceant. Quae ad colum aniculis conceduntur, Pedo Episcopali non convenient. Unde Paulus Timotheum 1. c. 4. monet: ineptas et aniles fabulas devita. Quod si tamen nugacibus quibusdam inv entis ad seria praeparati excitarique


page 41, image: s043

possint animi: non erit alienum a persona etiam graviore. Ita Demosthenes cum ad verba orantis concionem dotmitare animadverteret. Causam, inquit, novam recens in judicium perlatam attendite. Adolescens conducto pro sarcinis asino Megaram aestate contendebar, cumque feslus medios inter ealores sub umbra asini quietem captaret, Agaso restirans, asinum se ipsi non umbram collocasse asserebat. Verum ille cum asino umbram quoque conductam affirmans, jure coepit contendere. Haec ubi dixisser Orator, parabat discessum. Verum instare auditores, utrem pertexeret. Tum ad eosdem conversus, ergo, ait, de asini vobis umbra audire placet; de re seria disserentem piget attendere? {(a) Plut. in vita Demosth.} Ita apud Albertum I. Imp. facer Orator disserens, cum oscitantem ac somniculosum Caesarem excitatum vellet. Quaestionem hanc, diserta voce, a se paucis discutiendam monet. Fierine possit, ut hujus mundi Principes caelo aliquando potiantur? Quam rem, cum ancipiti sententia in utramque versaslet partem, ita denique conclusit. Non videri dubium, quin caelo asseri Principes viri possint: mode Baptismo suscepti, in cunis vagientes moriantur. {[b] Aeneas Sylv. l. 5. Com. in Panor.} Quare tam opportune usurpatis leporibus, etiam in re gravi lucus esse poterit, si cum honestate et utilitate conjungantur.

CAPUT XVII. Argute dictis factisque ad fraudes abuti nefarium est.

NOn laudatur hodie, nisi a perversis Machiavelli asseclis Lysandri Lacedaemoniorum Ducis consilium: qui, cum ipsi probro daretur, quod plura fraude doloque, quam virtute conficeret subridens dixit: quo Leonis exuvium non pertingit, hoc, assut a pelle vulpina, tegendum est; sentiens illud quod virtute expediri non posset, fraude esse exequendum. {[a] Plut, in Lacon.} Fraus nunquam licita, nonnunquam tamen dolus: nam ut Poeta:

-- Dolus, an virtus quis in hoste requirat?

Fraus enim contra legem est, dolus non semper, illa in verbis factisque, per imposturam plerumque, astute alios circumvenit, ut propositum exequatur. Ita Ammon Davidis infelix soboles, ut sororem decipiar, ficta illam aegritudine


page 42, image: s044

dine ad se evocat; Absalon ut injuriam sorori illatam Ammonis caede vindicet, convivalem apparatum instituit: ut seipsum adversus Patrem in solio collocet, ficta benevolentiae specie, et amore aequitatis vulgus sibi conciliat, uterque sua denique fraude periturus. Rarus omnino qui fraudem aliis faciat, et non patiatur. Hannibal tot fraudum mirus artifex, non reperit, qui deinde ei fideret, nec jostes, nec amicos. At notiora severioraque fraudum artificia non prosequor, magis remissa quaedam perstringo. Cleomenes Anaxander Graecus septem dierum cum hoste pactus inducias, securos dormientesque tertia nocte invasit, opptessit, caesis, aut captis universis, cumque de fide violata argueretur: de noctibus, inquit, pactus non eram, sed de solis diebus. Verum Dii hominis perfidiam ulti, tanto animum furore occuparunt, ut seipsum pro hoste persecutus, a talis ad superiores corporis partes carnem propriam discederit, laniaritque, atque inter haec ridens ac laetabundus efflarit animam. {[a] Bruson. l. 3. c. 29.} Melius cessit similis dolus Phoenicibus, qui cum Carthagine diem noctemque pro hospitio pacti essent, noluerunt deinde admissi cedere, quod semper diem, aut noctem esse praedicarent, ut Phoenicum pacta fraudulenta proverbio deinde locum fecerint. {[b] Suides.} Magislepidum sortita fraus exitum est, qua Phaliscorum adolescentes a Ludimagistro fuere circumventi. Furius Camillus hos obsidebat, cum per speciem deambulationis, Principum urbis filios, Ludimoderator in castra Rom. deducit, eosque Camillo tradit, ut hoc pacto Romanis urbem sibi praemium proditionis compararet, sed Camillus fraudem detestatus, nudatum tergo, vinctumque hominem adolescentibus exponit, jubetque virgis ante se verberibusque inflictis in urbem retroagere. Quae Romani Ducis virtus adeo Phaliscos tenuit, ut dignum existimarent, cui voluntaria sese deditione subjicerent.{(c) Livias dec. 1. l. 5.}

Ingeniosa oc in genere doli plerumque habendi cupiditas est, et caeca adeo, ut quod non aperta vi, aut furto, sed quadam solertia occupat, hoc saepe citra serupulum ac conscientiae remorsum sibi usurpet. Quae, pro dolor, malitia, testamentariis defunctorum tabulis ac voluntatibus subruendis, non otiose invigilat. Inter divites quotidianus


page 43, image: s045

hic morbus est. Nullum pene tam sacrum sanctumque est restamentum, cui, si ad votum non fuetit, evertendo non admoveantur. Nobis hic pro exemplo obscurae mulieris non obscura perfidia sufficiet. Haec ab agricola demortuo haeres bonorum ex asse relicta, illa lege, fuit, ut bovem aratorem venditum, accepto pretio, in egenos distribueret. Illa igitur, ne mariti voluntatem neglexisse penitus videretur, bovem in forum producit, simulque cum illo gallinaceum quem ipsius tergo imponit, una cum bove vendendum: et istum quidem viginti aureis, hunc uno tantum licitantibus offert, ut qui bovem tantillo emeret, tanti quoque gallum cogeretur admitrere. Invento emptore, bovis pretium, hoc est aureum, pauperibus est elargita, cetera sibi vendicavit. {(a) Joannes Paulus in Spudopadia.}

Ita reperies, qui cum astu aliquo suis illudere creditoribus possint, nihil pensi habeant, qua id demum via assequantur. Dionysius Siciliae tyrannus citharoedum, qui sibi caneret, eo pacto conduxerat, ut quo scitius canetet, tanto plus mercedis ferret. Annisus omnia arte citharoedus est, ut cantu quam optimo, sibi lautissimum pararet stipendium. At solutionem petenti responsum a Dionysio est, jam mercedem pactam illi esse persolutam, quod quanto cecinerit dulcius, tanto plus ipse author hinc hausetit voluptatis, Verum Aristoteles {(b) Arl 9. Erb.} par pari hoc pacto relatum jure negat. Majorem prae se fert aequitatis speciem, quod de caupone et viatore hospite Poggius memorat. Hic cum divertisset hospitandi gratia, jamque famem fitimque liberali mensa abstersisset, ventum ad caluculos et symboli solutionem. Tum viator nullam sibi esse pecuniam asserit; Verum sperate se, quod cantione aliqua suaviter modulata hospiti possit satisfieri. Negat hic canendo sibi has merces comparari, adeoque nec venales esse: Sed, inquit Viator, si melodiam cecinero quae placeat; nun quid acquiesces? Acquiescam, ait: Verum talem nunquam repereris. Ille igitur unam modulatus: quaerit, an ea placuerit? Cum abnueret hospes; addit alteram, tertiamque. Nullius sibi cantu fatisfieri alter testatus est: rum viator. Ergo nunc denique eam canam, quae sit placitura, simulque arrepto marsupio, pecuniamque educturo similis: illam Viatoribus usitatam canit: Mitti mane alla borsa et paga


page 44, image: s046

l. hoste: Mitte manum in crumenam, soluturus hospiti etc. Quid inquit, haec cine tibi arridet? Ita vero, respondet hospes, haecarridet. Tum Viator, recondita crumena nihil aeris promens; satisfactum tibi, ait, ex pacto est, cecini, ut placerem: vale sis, abeo. {(a) Pog. in facetiis.} Longe illorum vafrities detestabilior est, qui arte quavis ditari quaerunt, nihil plerumque his fidei, nihil religionis inest. Paucis ad cautelam fraudis, hoc exemlis declarabo. De Flroentino Notario tradit Poggius, Adolescentem hunc quendam convenisse, quem sciscitatus sit: Nunquid ei satisfactum esset, de quin gentis florenis patri mutui causa debitis a quodam defuncto: negat adolescens, debiti in scius, id in patris nominibus esse. Notarius hoc constare instrumento abs se facto asserens, juvenem perpulit, ut redempto nummis instrumento, apud Praetorem debitum petetet Citatus alter filius debitor, ejus facti memoriam, aut penes se, aut in patenutm rationibus extare negat, et ad Notarium profectus, eum de falsitate scripti arguit. Tum Notarius, nescis fili temporis illius acta, cum nondum videres lucem: ego rectius teneo. Pater tuus tantum aeris mutuatus est; sed eodem, dum penitius rem in vestigo, liberasse se rursum comperi. Cujus et ego faeti instrumentum confeci. Ita ab hoc quoque adole scente, ut instrumentum redimeret, pecuniam sustulit. His accenseri artibus illud potest, quod Aulicus quidam Ducis Mediolanensis ad augendas per fas nefasque opes molitus est. Hic cum videret plures fraude inter aulicus, quam virtute ditari, pro fideli servitio hactenus praestito a Duce petiit, ut pastor ess epecorum supremus posset, sacturum se, ne quid illis ad pabulum curamque deesset. Impertravit facile munus tam vile. Ergo Principis sui instructus diplomate, simulabat cum regio se pecore vicinorum agros ingressurum, missisque literis purgari sibi imperabat pascua. Vicini hoc onus aversati, ne quod suis pecoribus armentisque damnum ferrent, precibus ac pretio sibi hominem devinciebant: ut non multo post tempore magnas sibi is paraverit opes, Duxque illius opulentiam admiratus quaereret. Unde illi repentina haec felicitas? cui Aulicus respondit. Nullum tam vile officium est, ex quo solers Administrator lucrum facere nequeat, si cum aliorum damno quaestum facere non reformidet. {[b] 10. Paulus in Spudopadia.}



page 45, image: s047

Judaeorum in hoc genere perfidia est metuenda, quae plurium historiarum exemplis constat, unum exponam, cujus ego testis praeferis extiti.

Fuit Trevitis ad Mosellam Judaeus jam annorum circiter triginta, qui, ut erat germano, ingenuoque magis vultu, quam pectore, simulabat Christiana sese velle Religione inaugurari, instructus igitur baptizatusque, atque a Proceribus urbis non paucis donatus muneribus: navem sibi ac vina nunnulla comparat; tum deinde inductis aliis, ut suaipsi vina jungerent, quae illorum bono in Hollandiam venum transferret, implevit navem praestantissimi vini doliis, quibus fretus ad Batavos transiit, nunquam rediturus. Distracto enim illic vino, atque ingenti collecto aere novus ille Fidei professor, sine fide humana divinaque evanuit, ostenditque a Judaeorum fraudibus cavendum esse. Hic illud nobis monitum recolendum est, Fide; sed cui vide. Judaeus Christiano fidus, rara avis est.

Nonnulli aliquem fraudibus locum inter lusus iudu! geri putant, neque pensi quicquam habent, si astu victoriam ingercipiant, lucrumque referant. Verum falluntur, dum fallunt, quod fraude occupant alienum est, nec quicquam furto habet clandestino dissimile. Invito haec domino subtrahunt: et tanto magis invito, quod in furtis ceteris rem solam sibi auferri doleat, hic etiam victoriam. Ex hac classe hominum quidam erat Colonsensis Dioecesis miles Thyemo dictus, qui cum Susari moraretur, ludo tesserarum eo astu insueverat, ut vix quisquam sine damno ab illo discederet, nullum illi ludendi tempus interdiu noctuque importunum erat, plenis loculis, animo lucri fraudumque avido semper inhiabat. Adfuit igitur intempesta nocte personatus ad januam Daemon, admitti in domum postulat, ptovocat lusorem hospitem turgente bursa: Hic ad lucrum vigil excubat, jacit tesseras, contendit sua arte doloquestrenue Verum magis vafrum collusorem nactus, adversam sibi ubique miratur primo aleam, ac deinde etiam execratur, postremo sciscitatur peregrinum: nunquid Diabolus tu es? Sum equidem, exciamat alter, simulque raptum hominem per tectum aedium, sparsis hinc inde per tegulas visceribus, secum eduxit ad calentem aleatorum officinam, ubi ferali jactu fraudulentis his lusoribus aeternum illuditur.{(a) Heesterbac. l. 5. mir. c. 34.}



page 46, image: s048

Sed ut fraus omnis absit, contemptum lucri genus est, quod hac arte quaeritur. Hac de causa eviluit Augusti Caesaris apud plures authoritas. Cum Siculo in bello bis malo eventu pugnatum esset, ipseque haec nuntia inter aleatorum contubernium exciperet, nnnemo, his in illum lusit versibus.

Postquam bis classe victus naves perdidit:
Aliquando ut vincat, ludit assidue aleam. [note: {(a) Suetonius}]

Seneca Claudio Imperatori, aleae dum viveret, deditissimo, hoc impositum ab Aeaco munus fingit, ut quemadmodum Sisyphus apud inferos saxum, ita ipse perpetuo tesseras volveret, ac sectaretur fugientes. {[b] Idem.} Alium testamento constituisse legimus, ut suis ex ossibus tesserae formarent, detracta vero pelle alveolus et fritilla vestirentur, ne notum in aleatorum contubernio nomen cum vita intercideret. {(c) Paschasius Justus l. de alea,} Non immertro Plato in Phoedro aleam, et reliquas ad fiaudem perniciemque hominum comositas artes, a Daemone, quem Theur appellat, inventas memorat.

Porto omnes fraudum species prosequi longum sit. Uti mendacium, ita fraudem quamlibet divina lege proscriptam esse, a vita christiani hominis, non ignoramus. ut nec stratagemata illa militaria, quae cum fraude patrantur, probari queant. Quale illud fuit Gallorum anno salutis 1551. quo adversus Carolum Imper. bellum auspicati sunt. Polinus enim Architalassus Gallicus, Belgicis navibus obvius, significavit Reginam Scotiae classe sua vectam adesse, postulavitque nonorem illi demissis velis, explosisque tormentis haberi, quod cum fecissent, intermes impatatosque ad defensionem Polinus invasit et occupavit.{(d) Surius in Gomment.}

Neque ad defensionem fraus ulli patrocinari jure poterit. Soribunt Romanum hominem Tremellium, cum turi ageret, habuisse servos qui scropham vicini confecerant, atave ad aedes abstraxerant. Rusticus huc advocatis custodibus secutus, Tremellium pro restitutione scrophae compellat, quirepente suam abdit sub centonibus, quibus uxor incubabat, simulque admissis in aedes custodibus facultatem investigandi facit, et lepide adjicit, nullam sibi intra paerietes scropham esse, praeter illam, quae eubet in centonibus. Ita stropham misero villico texuit, et scropham mala


page 47, image: s049

fide retinuit. Ad facti tamen responsique facetissimimemoriam Tremellio scrophae cognomentum perpetuo haesit. {[a] Macrob. l. 1. Sat. c. 6.} Quo spectare etiam potest juramentum furis, qui piscem quem abstulerat, socio adstanti dederat. Hunc enim, cum piscator de furto appellaret, juravit: se neque piscem babere, neque alium qui piscem sustulisset, nosse: cumque urgerent socium, non minus ille astute jurat, neque se piscem sustulesse neque alium, qui piscem haberet, nosse. Quorum uterque licet veris, tamen implicatis verbis fraudem rudioribus machinatus est, nulla lege defendendam. {(b) Enstachius Odis.}

Procul omnis astutia, quae cum injutia proximi conjuncta est. Nullo artificio vel aequitas subrui, vel etiam veritas debet labefactari. Ingenium Deus nominiad malas artes non contulit. Laudetur arguta et subtilis ratio, sed cum bonis artibus ad sui aliorumque honestum emolumentum occupatur.

CAPUT XVIII. Ingeniosa se aliosque argutia tueri, ant stringere, vel deludere Adversarios laudabile est.

ARguta dicendi agendique facultate, ad suum aliorumque commodum, opportune uti, sine cujusquam injuria, magnam saepe laudem meretur, innoxamque multis voluptarem adfert: Dolus etiam apte, circa veritatis offensionem concinnatus, per quem solerti executione propositum nobis, praeter aliorum opinionem, assequimur, hic locum habet. Usus illo quondam, ad impetrandam Absaloni a Davide patricidii gratiam est Joabus. 2. Reg. 14. Nam ut Regem propria convictum sententia filio rursum conciliandum suaderet, Thecuitem instruxit hac parabola aptissima mulierem, quae geminorum se filiorum matrem fingeret, quorum, cum alter occidisset alterum, illo quoque qui superstes erat per Judicem, nisi Rex intercederet, damnando, obtinuit mysterio denique evoluto, ut David Absaloni parricidii reo parceret: ne cum Ammonis filii mortem vindicaret, Absalone interfecto, non tam scelus punivisse in altero, quam seipsum filiorum orbitate plexuisse videretur. Ingeniosum plane argumentum ad emolliendum pattis erga filium animum.

Ad fui quoque defensionem ingeniis subtilitatem convertere licebit. Fecit illud laudabili commento Orientalis



page 48, image: s050

Ecclesiae adversus Atianos Columna Athanasius, quo iniquissimas illorum in famam vitamque suam machinationes dexterrime elusit. Fuerat in Episcoporum perfidorum Concilio de muliere per vim stuprata vir innocens accusatus, ut coram sceleris convinceretur, inducta procax muliet. Non recusat venire Athanasius, adest, sed cum Presbytero Timotheo. Cum hic tepente persona Athanasii sumpta, ad mulierem versus. Egone tibi vim attuli, inquit, o mulier? Mox illa Athanasium hunc esse rata: Tu vero, respondit, isto loco ac tempore vim mihi oppressae intentare ausus es. Qua contentione, cum manifesta omnibus Arianorum perfidia, mulieris impudentia, ac denique innocentia Athanasii fietet, apparuit quantum in dolo, arte eomposito quandoque esset honestatis ac praesidii {[a] Sozom. lib. 2. c. 4.} Non mineri felicitate delusit persecutores suos, cum se illos navi ad fugam instructa declinare velle simulabat, hostes vero intenti, ut opprimerent fugientem, nave altera subsequerentur. Versis enim subito velis, habituque utcumque mutaro iisdem occurrit, atque interrogantibus: Nunquid Athanasius visus fuisset? respondit, paulo ante praeter vectum, haud procul abesse. Ita Alexandriam tuto reversus, in paterno sepulchto inter mortuos vitam egit, ut vivis recte consuleret.

Sed et dolum tanquam galdium, ad poenam ultionemque aliorum vertere nihil prohibes. Hoc non non inconvenienti exemplo, nos docuit Fabius Grimanus Patavii Venetorum nomine Praefectus. Obvium ille, e templo domum repetiturus, pannosum habuit hominem, qui exosculata illius manu, fratris ipsum nomine salutat, auxiliumque suae indigentiae postulat. Jubet is hominem, nihil motus ad arcem consequi, atque illic a studiosis adolesentibus hoc consilium, oblatis aliquot scutis, accepisse intelligit. Nec mora, quaesitos urbe adolescentes adduci jubet. Quos praesens monet conferendam esse symbolam. Ut quorum diligentia frater hic communis omnium repertus sit, eorum quoque sub ventione alatur. Cujus rei gratia cuilibet scutatos centum imperat. Ita arte sua capti justas inconsultae licentiae poenas dederunt. {(b) Ens Epidorp. l. 5.}

Non minori astu, graviori tamen ultione pressi Manichaei in Persia suae cortuptionis poenas dederunt. Rex enim Cabades cum intellexisset Phatuersam filium, regni propositi


page 49, image: s051

spe, ab eis ad suam esse religionem amplexandam provocatum, simulat illorum se votis obsecuturum, concesso in Regem filio, juberque iccirco cum uxoribus liberisque atque Episcopo Indagara solenni Conventu adesse. Qui cum rerum successibus laeti, ad hanc celebritatem alacres convolarent, immisso in congregatos milite, universi sunt trucidati. {[a] Paul. Diaconus lib. 15. hist.}

Plus humanitatis ingeniique consiliim habuit, quo Constantinus Magnus Imperator recens ad Orthodoxam Religionem traductus, adversus idololatras usus est. Etonim ut hos ab illis discerneret, simulata in Christi Fideles offensione, solenne indicit saerificium, monetque illis, qui Diis nolint adolere thura, ab aula esse discedendum. Ita dum Christianos separari videt, reliquosque, seu palam, seu occulte idololatriae addictos adesse, ac cooperari sacrificio: Versa mox sorte, et declarata animi sententia, hos omnes a sua abesse aula: illos jubet adsistere.{(b) Euseb. l. 1. c. 11.}

Laudem quoque dolus iste meretur, quo ex laqueis sese Adversariorum atque insidiarum feliciter quisquam expedit, hac Eusebius Vercellensium Antistes usus est, postquam Arianos e Dionysio Albanensium Episcopo subscriptionem sui dogmatis fraude impetrasse cognovit. Siquidem eodem sese inclinatum simulans, cum tanquam subscripturus catalogum legeret, et signatum in illo videret Dionysium multo se juniorem, velut stomachatus inquit, Vos Patrem in Divinis Filio majorem diciti, et hunc juvenem olim mea in disciplina versatum, me multis praecedere? Alio cem Catalogo agamus, quo suo quisque subscribat erdine, prior aboleatur. Sustulerunt hunc igitur, surrogato altero, quem cum Eusebio deferrent, subridens ille. Nec ego, inquit, nec filius meus Dionysius, impietati vestrae subscribemus. Ita se illumque insigni solertia a pedibus Arianorum expedivit.{(c) D. Ambres. serm. 69.}

Quamvis igitur simulatio ac dolus plerumque iniqua usurpatione ad malitiam [quae est humani ingenii perversitas] inslectatur: tamen a Sapiente adhibitus, ut admirationem amoremque saepius, ita et honestam quandam voluptatem conciliat. Laetatur hac se arte Corinthios ad Fidem salutemque traduxisse Apostolus, cum inquit, astutus


page 50, image: s052

essem, dole vos cepi. {(a) 2. Corinth. 12} Felix astutia, quae virtutem persuadet. Non decipitur, quicumque hoc eventu decipitur.

CAPUT XIX. Judicia, deliberationes, et contentiones ambiguae, ac difficiles, arte saepe, et argutia facile expediuntur.

IMplicata saepe judicia, ex quibus Leges, et perspecta minus veritas aequitasve exitum difficilem aperiunt, arguto explicantur feliciter ingenio, laudemque et gratiam assequuntur. Cujus illustre nobis exemplum in facris Lireris sapientissimus mortalium Salomon exhibet, cum mulieres binae, quarum alterius infans, per quietem oppressus erat, alterius filius superstes in litem trahebatur, cujufnam esset; pro infante sibi debito contendereut, in re vero ancipiti testis idoneus deficeret. Siquidem Rex, ut vetae matris sensum anturamque exploraret, gladio in judicium allato, Dividite, inquit, infantem vivum in duas partes; et date dimidiam partem uni, et dimidiam alteri. Tum germana mater pietatis sensu tacta, obsecro, ait, Domino date illi infantem vivum, altera vero assensa Regi: nec mihi, inquit, nec tibi sit, sed dividatur. Unde Rex solertissimo ingenio perspexit, priorem feminam veram esse Parentem, illique, cum admiratione prudentiae apud omnes concitata, infantem vivum exhiberi imperavit.{(a) 3. Reg. 3.}

Neque in profanis nobis historiis exempla desunt, quibus implicata fuis causis judicia, felici decisione, quamvis lepida et inexspectata, fuere absoluta Nota illa de regulario ex tecto praecipiti est, qui cum in praetereuntem forte casu graviore incidisset, hic quidem oppressus lapsu atque exainmatus est, ille hujus ruina servatus. Res in judicium adducta, et hinc ambiguis disceptatum rationibus; mortisne ille reus declarandus esset? cumque importunius urgerent Adversarii, Lege talionis decretum ut si omnino laesis vindictam a labente placeret sumere, pari casu in hunc praetereuntem se illorum quispiam e tecto devolveret. Quae sententia, cum voluptate aliorum excepta, iniquis accusantium postulatis illusit.

Plus etiam commendationis haec sententiarum in judicio argutia meretur, quando improbitari quorundam, aut nefariae fraudi poena digna rependitur. Ita nonnemo ob amissam dolens pecuniam, inventori, qui illam retulisset, sex


page 51, image: s053

promisit pro munere aureos, relata igitur ab inventore est, atque exspectatum promislum ex aere praemium. Verum Dominus, ut restituentem vacuum dimitteret; apertis loculis, numerataque pecunia, sex ait deesse aureos, quos asseruit repertorem jam subduxisse. Re igitur in judicium delata; cum hic idoneis testibus evinceret, plus se in repertis loculis non invenisse: judicatum est, hanc non esse pecuniam ab isto amissam, sed alterius Domini etiamnum incogniti, quem inventor receptis loculis possit exspectare. Ita sua se fraude in felix omni aere mulctavit. Pari solertia quibusdam vebulonibus sententia in judicio, Senis in Italia, ut in Arlotti Florentini vita est, lata fuit. Tres corum erant, qui, interversis Patroni mercibus, Senas confugerant, et trapezitae ad octo milia aureorum, ea Lege, commiserant, ut eandem non nisi praesentibus his tribus numeraret. Ex his unus lapsotemporte, ut socios pecunia exueret, trapezitam adit, monetque fore, ut nummos brevi emendo impenderent praedio. Deinde, cum alios profectioni alicui maturandae intentos videret, postulat sibi in rem communem necessariam septuaginta aureorum pecuniam; illi igitur festine, una cum socio erapezitam adeunt, jubentque postulatum aes collegae exhiberi. Quo fretus monito, omnem ille pecuniam solvit, hic accipit, ac fugae se committit. Ita reduces collegae postquam se delusos animadvertunt, trapezitam traditae praeter spem fidemque pecuniae reum agunt, quae eausa ultro citroque jactata, illa denique sententia absolut est: ut, cum ex pacto tres illi sese trapezitae simul sisterent, tum ad pecuniae totius iteratam solutionem teneratur.

Quod si iniquis quorundam pactis, ingenio sapientiaque aequi Judicis, ita fuerit interventum, ut sua authon fraude plectarur, multum habeut ejusinodi jidicia honestae apud audientes voluptatis. Quale illud est, quod Turcarum Princeps adversus Judaeum pro Christiano tulit homine. Hic indigens pecuniae illum convenerat, ut quingentorum sibi ducatorum summam, cum aequa pensione foenoris restituendam, concederet. Judaeus Christianae carnis appetens, sibi, pro usura, duas ab illo carnis uncias pendi postulat. Christianum ut aslentiretur tam iniqua cupienti, necessitas impulit, sed cum solvendum jam esset, horrore pacti haesit ac tergiversatus est. Judaeus morae impatiens


page 52, image: s054

appellat Judicem. Turcarum Princeps pactum tam insolens aversatus, illa sententia litem absolvit. Stet pacti conditio; duasque sibi carnis uncias Judaeus ex Christiano amputet, verum ubi plus minusve, quam pactum est, exsciderit, reus esto capitis.

Hoc vero periculum cum subire deinde Judaeus nollet, Christiano est parcitum. {(a) Novarinus in Shedias. l. 10. n. 105.}

Deliberationes quorundam parum consultae, vel serio, vel ridicule cum argutia et sale corrigi possunt. Narrat Xenophon {(b) in paeoia Cyrilib. 1.} inter Persarum olim adolescentes, fuisse grandiorem, qui breviore cinctus tunica, cum videret minorem se puerum grandiuscula utentem toga, quod hanc aptiorem duceret, exutum illa puerum, sua eum magis ipsi conveniente induisle, ideoque contentione de togis nata, deliberationem, Cyro adolescente arbitro ac Judice, instituram: cuinam duorum quaelibet roga esset adjudicanda? Cyrumque ita demum tulisse sententiam. Permutationem hanc aequam videri, quod cuique per illam tribuantur, quae magis conveniant. Verum Cyri Moderator hanc verberibus in Cyto argutiam plexuit: et hoc, inquit, quod debetur cuilibet; non quod maxime convenit, adjudic andum est, alias proprio tibi perizomate carendum erit, si alteri magis conveniat,quam tibi.

Et morionum quandoque hac re ingenium valuit, ve inepte judicatis illuderent. Erat Friderico Saxoniae Duci cum fratribus de regione simul et religione suscepta deliberatio, qua hoc agi videbatur, ut suam quisque Spartam et haberet, et tueretur. Morio dum inter haec consilia ambulat, Principistogam alicubi nactus induitur, atque hoc se habitu in conspectum offert, interrogatque Principem cum fratribus consultantem, nunquid sat ipsis ornatus hoc in cultu videatur? Cumque superbe ingrediens laudaretur in veste electorali, conclavi rursum egressus, togam dissuit, disciditque, ut lacera, deformisque penderet; ac sio denique reversus, sciscitansque: quis hoc modo in cultu ipsis appareat? Postquam vero Electorem indignantem minitantemque poenas tam insolentis facti audisset. Ne mihi, inquit, o princeps, sed tibi potius indignare, qui vestem longe pulchriorem tui principatus laceras, cum tot eam partibus iliscindis, ut uni denique honeste ornando non possit sufficere.



page 53, image: s055

Quo symbolo dictoque tam opportuno, mali consilii admonitus Fridericus a stulto, sapientiam discere potuit.

Contentionum quoque inutilium terminatio aptissima per argutum aliquod dicterium, quo illarum ineptia perstringitur, habeti potest. Ita apud Franciscum Sphortiam Ducem Mediolanensem lis inter Advocatum et Medicum, ut soler inter epulas etrecreationem, nata est, uter alteri praeferendus in rep. sit, fi boni comm munis ratio et emolumentum spectetur? Cumque inter se argumentis contenderent, quibus sese Advocatus Medico, Medicus Advocato praefertet, jamque ad fastidium concertatio produceretur, Ducis Morio intercedens. De praecadendi, inquit, praerogativa contentio, olim inter latronem et carnificem nata fuit, cum ad supplicium prodeundum esset; sed prudens magistratus constituit, ut latro praecederet, et carnifex sequeretur. Qua comparatione, reliquis in risum versis, atrumque confusum ab inutili contentine revocavit.{(a) Corrozetus in dict fact mem.}

Litigantium tanta caecitas, tanta ad Judices provocandi, et controversiis inhaerendi pertinacia est, ut nullo haec ingenio satis corrigi posse videatur. Graeci in suis epigrammacis, ut saepe non illepidi sunt, ita quoque ejusmodi hominum generi, parabola, nescio, an historia non inepta, hujus insaniae imaginem proposuerunt. Caeaum fuisse memorant, qui dum claudum ferret, hic oculorum beneficio ostreum in via observavit, quod indicatum sibi caecus apprehendit. Lis subinde nata, cujusnam esset ostreum? Caecus suum illud esse, utpore possessoris primi, contendit: nec minus idem sibi tanquam repertori vendicavit claudus. Tertius igitur hujus causae delectus juex et arbiter.Difficilis, inquit, causa est, primumne sibi locum index, an possessor vendicet? proinde ut haec lis tanto absolvatur citius, ego ostrei medullam hauriam, vos de cortice facilius convenietis. Haec litigantium plerumque stultitia est, dum contentiones quaslibet ad judicia et causidicorum arbitria rejiciunt, qui postquam diuturna causarum mora et agitatione omnem exsuxere medullam, corticem denique inanem litigantibus relinquunt. Quis non rideat illorum hominem amentiam, qui res quaslibet, quae arbitrio prudentum amicorum componi facile possent, ad Judicum tribunalia avocant? Ejusmodi et illud est, quod alii inter


page 54, image: s056

historias, inter fabulas, reponunt alii. Afinus ad vas musteum et torculari plenum delatus, Agasonis incuria, largius hauserat, et siti, et potus illectus dulcedine. Vinitot de damno cum Agasone expostulans, cum praeter verba nihil refertet, et verbera, quibus delinquentem puniret Asinum, ad judicium provocat. Judicibus, ut ridicula res visa est, ita lepida utrumque sententia expediunt. Quaerunt, stansne Asinus, an sedens mustum exhausisset? cumque vinitor a stante id factum responderet, Non igitur, inquiunt, tenebitur ad solutionem; cum potantium symbola non nisi a sedentibus exsolvantur, stantium honoraria judicetur esse potio. Ira dimissus litigator ille, dignum tam futili provocatione ad Judices responsum tulit. Si Romanae facundiae Principi, ad Atticum, credimus: nihil bono viro ac quicto magis convenit, quam abesse a civilibus controversiis.

CAPUT XX. Viris principibus ab argute dictis factisque magna aratia ornamentumque accedit.

MAgnum est virorum Principum, ad conciliandos vulgi animos, praesidium, jocis opporrune et argute ut possint, iisdemque etiam perferendis patientem animum exhibere. Hoc Augusto Caesari illustre humanitatis et elementiae nomen peperit, fuitque in ceteris dotibus non postremum, quibus supremam imperii majestatem, primo in decennium, postea in perpetuum vitae tempus sibi posterisque stabilivit. Patrem enim patriae, suique amantem, neque fastu arroganti aspetnantem ceteros, non inviti sibi imperare patiebantur. In his ille censeri lusus potest, quo Herodis crudelitatem in filios aversatus, satius esse dixit, Herodis porcum esse, quam filium. Quod Judaei porcis abstineant, ipse proprios filios interemerit. Mollior aliquanto jocusfuit, sed ut levitate quapiam, sit humanitate conditus, quo adolescentem excepit peregrinum, quem advenisse recens in urbem, sibique quam simillimum praedicari audiebat. Vocatum enim, cum didicisset, unde, et qua causa veniret, ac denique subjiceret. Num aliquando, mi adolescens, mater tua Romae fuit? Joco hic percepto, nequo ingenio ad sales impatato, respondit: non illa quidem, inquit, sed pater fuit. Ut si dicisset: tu me spurium ex te et matre; at ego te forte ex patre meo ralem, tamque mei similem prodiisse autumo. Sensit et arrisit argute retorquenti jocum Caesar.{(a) Macrob. l. 2. c, 4 Satur.}



page 55, image: s057

Pat Vespasiano Imperatori et humanitas erga suos, et jocandi liberalitas, quae salva tamen majestate deceret virum principem. Hac usus est, cum Honneminem ex suis domesticis pro alio quopiam germanitatis obtentu beneficium postulare videret; suspicatus enim, quod res erat, illum pecuniae magis, quam consanguinitatis studio impulsum esse, petitorem accersit, jubetque sibi illud, quod supplicaturo pro se Aulico spopondisset, pendere, et sic voti compotem dimisit. Brevi reversus intercessor, facti ignarus, instare precarique, ut postulata Caesar indulgeat. Cui Vespasianus respondit: Abi vero aliumque tibi fratrem quaere; nam quem tuum esse putas, meus est. Ita sensit in itinere aurigam suum, munere aliquo inductum, haerere, ut petitori ad Principem accessum faceret. Nam repente ille, tanquam ad solutas muli soleas tursum firmandas, ex curru desiliit, atque interea haerente vehiculo, alter sollicitator se Principi supplicem admovet, otium rei exponendae nactus Anim, adverso igitur Caesar commento, ad aurigam versus, quanti, inquit, mulum calceasti? illius ego lucri mihi partem deposco. Jam aegrescens, de veniente etiam morte jocari visus est. Cum enim nuntiaretur, derepente Mausoleum Caesarum infausto omine patuisse, et stellam in caelo apparuisse crinitam: illud quidem ad Juniam Calvinam, quae Augusti ex sanguine esset pertinere, alterum ad Parthorum Regem capillatum, spectare dixit: se nondum a fatis ad mortem deposci, cumque aeger iccirco a solitis functionibus non discederet: monitus, ut quieti indulgeret plusculum, Imperatorem, ait, stantem mori oportere. Et vero sic accidit, cum soluta repente alvo, deficienteque animo, inter manus sublevantium exspiraverit. {(b) Sueton in vita.}

Rodulphum I. Imperatorem Austriacae Familiae summum decus, ut magnis virtutibus, atque inprimis comitate erga omnes praeditum accepimus, ita argute dictis factisque impense novimus delectatum, ut haec distincto etiam libro, author quidam factorum ipsius collegerit, ideoque nec mortis terrore, ab hac lepiditate abstractus est. Etenim jam tabe invalescente deficiens, cum Erfordia Spiram, ad prisam Imper sedem et sepulchra, festiaaret, sibi esse properandum, asseruit, ut Reges illic conveniret sepultos. Verum priusquam artigisset, Gerinersbemii diem supremuni clausit, Spitae tamen in Caesarum


page 56, image: s058

monumento tumulatus, ann. 1291. {(a) Corroz, in dict, et fact.} Hos aliosquo viros, suprema licet majestate insignes; magnam sibi vulgi collegisse gratiam novimus, facilitate illa, et liberali jocandi consuetudine, quae fastum removet, seque ad aliorum humilitatem humana quadam demissione inclinat. Jam vero quod plerumque raram prudentiae virtutumque suarum aestimationem, per apophthegmata sapienter et oppottune usurpata reliquerint, tot libris restatum nobis est, quoe illustrium virorum historias complectuntur.

CAPUT XXI. In rebus adversis facete nonnunquam jocari gloriosum est, et magni animi argumentum.

GEnerosi infractique plerumque est animi argumentum in adversis jocari, illorumque vim atque acerbitatem faceta illusione sublevare. Thomas Morus Angliae Cancellarius, vir fortissimus sapientissimusque, cum aversus ab Henrici VIII. foedis amoribus, nollet matrimonium cum Bolena pro bare, non tantum inclusus est carceribus, sed etiam sublatis libris, quod erat solitudinis lenimentum, prohibitus omni studio, clausit ipse fenestras carceris, atque in tenebris meditationi terum piarum intentus haerebat: quae res cum invisentibus nonnullis admirationem movisset, lepide respondit, sublatis mercibus officinam claudendam esse. Quod dictum in tanto viro iniquissimi Regis injurias sustinente, etecti inter adversa animi signum erat. Ita Joannes Galliae Rex cum infelici praelio superatus captusque ab Anglis detineretur, ad mensam, magno quandoque honore adhibitus, Fratre Regis Eduardo, nudo etiam capite eidem assistente: aliquando his apud Regem verbis lusit: sperasse se, quod illum honorem Regi Anglorum sua in mensa habiturus fuerit; at nunc illum hoc facto praevenisse. {(a) Corroz, in dict, et fact.} Hoc nonnunquam exemplum Franciscum Regem Galliarum a Carolo V. ad Paviam interceprum, traductumque in Hispaniam, cum nec regio quidem conspectu, ex voto frui posset, in seriam indignationem vertit, ut diceret, se prae suis despiei Majoribus, tanto honore in captivitate habitis, et optaret aliquando Carolum ad pat sibi fortunae ludibrium exhiberi, scripta (quo Carolum venturum noverat) sententia: hodie mihi, cras tibi: evi tamen Carolus singulari modestia reposuit: Homo sum, humani nihil a me alienum puto. Non


page 57, image: s059

didicerat Franciscus adversantem sibi Fortunam joco lenire, aut aspernari. Cujusvis haec res animi non est, nisi humanam felicitarem, ut lubricam incertamque, contemnentis. Ille maxime fortunatus habendus est, qui quamcumque sortem, seu prosperam, seu adversam, eodem novit vultu excipere, nec illa nimium elatus, nec hac dejectus.

Morborum dolorisque saepe magnum in aegritudine levamentum est illud, quod vitare non possis, hilati animo jocoque excipere. Ut hydropicus in sole haerens, rogatusque quidageret? Aquam se, dixit, calefacere. Robertus Normannorum Dux Orientis adversus barbaros debellator, cum aeger a deformibus agrestium hominibus, in lectica deferretur Constantinopoli Jerosolymam, et nonemo e Principibus in patriam rediturus quaereret, quid Normannis suis nuntiari de se vellet? Nihil, ait, nisi quod videris Daemones Robertum Ducem ad caelum deferentes, et certe Vates fuit, cum haud multo post, persoluto in Bithynia voto, pie ex hac vita decesserit. {[a] Polyd lib. 8.}

Illa etiam, quae in probrum aliquod nominis atque existimationis detrimentum possunt vergere, sapientissime arguro aliquo joco refelluntur, Stratonicus Philosophus seholas aperuerat studiosis sapientiae, verum adeo infrequentes, ut praeter duos non numeraret discipulos, ludum tamen, ut poterat, cultu omni ad trahendam juventutem exornaverat; et ne Deos negligeret propitiandos, Musarum illic statuas, Apollinisque Sapientiae Praesidis excitaverat. Interrogatus ergo, quot numeraret discipulos, usitatam Graecis loquendi usus formula, ait, [gap: Greek words] , cum Diis duodecim, velut nos dicimus, favente Deo duodecim. Ita ambiguitate responsi, et opportuna argutia elusit quaereatium vel dicterio, vel curiositati. {(b) Athen, l. 8.} Illustrioti haec exemplo Rodulphi Ducis egregii Camerinensium declarabo. Hic cum a Florentinis contra Gregorium X. pugnantibus, ad Pontificis partes transiisset, quibus priusquam Florentinos sequeretur, etiam favere visus fuerat: atque icciorco rogaretur: ut quid toties in omnem se versaret partem? respondit: Quia uno in latere diutius quiescere non poteram. At Florentini, qui illum tanquam proditorem in compitis depinxerant, coacti sunt ad {(c) Poggius in Facet.} Ducem pro pace impetranda demum confugere. Qui, ut sensit


page 58, image: s060

illorum adventum, ingressus thalamum, clausis fenestris, calente adhue anno, luculentum accendit focum, et pelliceis juxta coopertus in lecto vestibus, oratores admisit. His deinde morbi genus percunctantibus, respondit: Nimio se frigore constringi, quod tanto jam tempore diu noctuque in muris Florentinorum nudus haeserit. Ita suo in opprobrio lusit, obtinuitque, tu expositae ad ignominiam imagines tollerentur. {(a) Poggius in Facet.} Longe hac in re consultius, majotique cum animo et laude versans, quam si calente adversarios bile perfudisset, aucturus, non expuncturus ignominiam

Ipsum quoque, vel defectum, vel errorem suum per faceram expositionem fateri, plus gratiae habet, quam, in perspecta licet virtute, laudem propriam venari, aut gloriari de sapientia. Sic de Aufidio non illepido Sanazarius canit:

Dum caput Aufidio chirargus tractat, et ipsum
Altius exquirit, quo videat cerebrum.
Ingemit Aufidius, quid me, chirurge, fatigas?
Cum subii rixam, non habui cerebrum.

CAPUT XXII. Argute dictis factisque honestae saepe excusationi, in errore et delicti, fit locus.

EXcusationi honestae, in errore aut delicto quopiam, arguta saepe facetia modeste oppottuneque deservit, ut faciliorem facti veniam merearis. Ejus generis fuit, quod Agesilaus Lacedaemoniorum Rex, pnblice apud Spartanos Palladi sacrificans fecit. Cum enim pediculi vellicantis morsum aegre sustineret, eum captans occidensque, ut honestate aliqua velaret factum, adjecit, in sidiatorem Regis ante ipsam etiam aram occidendum esse. {(a) Plut. in Lacon.} Ciceroni Romanae eloquentiae Principi familiare in causis erat, illorum quos tueretur laudes, quos vero oppugnaret, horum perstringere vitia. Ita cum aliquando eundem M. Crassum, nunc causae, quam susceperat patronum: nunc haberet adversarium: contigit, ut quem nuper laudaverat, nunc reprehenderet. Quae cum illi objiceretur inconstantia, Crasso interrogante: an non, inquit, ex hoc loco, non ita pridem, me laudasti, quem nunc perstringis convitiis? Laudavi, respondit Cicero, sed, ut solet, infame argumentum, declamationis gratia exornavi. {(b) Id. in vita Cic.}

Ita alienos errores facete tueri, modo tuum ad defensionem


page 59, image: s061

scelus abfuerit, cum gratia licebit. Quemadmodum Vetonae in Italia Dominus Facinus Canis, cum praeesset miliriae, et nonnemo quereretur sua se chlamyde a militibus spoliatum; cum difficilis apparetet restitutio, Facinus animadvertens honesta hominem indutum toga: quaerit an hanc cum spoliaretur, gestasset? annuenri vero inquit, Abi, igitur, nam hi mei nequaquam fuerint milites, qui adeo probi sunt, ut togam tibi hanc intactam reliquerint. {(b) Poggius in facet.} Sic Prosper Columna Praefectis Mediolanensibus, cum nonnulli gravius de tributorum exactoribus, nimium duris molestisque, sibi questi essent, intolerabilemque hanc sibi videri servitutem liberiore voce jactarent: Quae malum, inquit ille, vestra haec impatientia est: anseres quo frequentius deplumantur, es molliores plumas referunt, mirum igitur vos hinc nihilo factos mitiores. {[a] Corr. de dict. mem.}

Quod si manifestior error fuerit, quam ut occultari levarique arguta discussione possit, in alium facete nonnunquam poterit derivari. Ut cum Astrologus Petrus de monte Ilicino, tempore Constantiensis Concilii, de futuris quaedam rebus pronuntiasset, quorum eventus fallerer. Quale erat, quod Sigismundum eo anno in Italia coronaudum, et Joannem XXIII Pontif. ad Concilium vocatum, cum gloria rediturum affirmasser, cum tamen Synodus hunc abdicarit: ille pluribus annis Italiam non viderit. In his itaque erroris convictus, Nihil mirum, inquit, cum de duobus mihi stultis judic andum fuerit, qui, cum ut luna mutantur, nec Ptolomaeus quidem de iis certa prenuntiasset. {(b) Aen. Sylv. l.x. de Alph.} Argutissimum quidem in hac erroris, vel delicti excusatione est, si in ipsum objicientem scite regeratur. Sed plerumque non solet hic lusus esse innoxius, atque ab offensione alienus, quae hac in re cavenda est, ne malum declinando non imminuisse, sed auxisse videaris. Hac atte Pausanias Lacedaemoniorum Rex apud Tegeates exulans salsius aliquanto exilii sibi objecti probrum diluit. Cum enim suos intempestivius Lacedaemonios extolleret, nonnemo Tegeates subjecit. Quin igitur manere Spartae, quam ad nos fugere maluisti? respondit, quia medicum aegrotis magis, quam sanis putavi esse necessarium. Quo dicto corruptos gentis Tegeatorum mores perstrinxit; seque suosque arrogantius, quam par erat exuli, iis praetulit. {(c) Plut. in Lac.} Modestius illa mulier delictum purg avir,


page 60, image: s062

quae accusata, quod marito immorigera illi in omnibus adversaretur: Mirum, ait, quae nihil magis volo et ago, quam maritus, qui ubique et praeesse vult, et imperat; idem igitur cum volo, et ago: quis nos neget consentire in omnibus?

Cavenda tamen illa erit delicti, seu erroris per ingeniosam responsionem deelinatio, quae probare magis crimen, quam aversari videatur. Ita Sisinnius Novatianorum Episcopus, ut erat argutus dicaxque, in victu vestituque cultus, atque indies lavare solitus: cum interrogaretur. Ut quid ipse, qui Episcopus esset, bis lavaret quotidie? respondit, quia temporis excludor angustiis, ut ter lavare nequeam. Quod erat hanc levitatem, nimiamque corporis curam, argutando probate magis, quam rejicere. {[a] Suidas.} Dignum haeretico homine, ad cuticulam bene curandum, patrocinium.

Verum laudarissimum in hoc argutandi genere illud arbirror, quo aliorum delicta, vel dissimulamus coram aliis obtrectatoribus, vel imminuimus. Sic M. Cato Romanae nobilitatis vir summus, cum Alpidius sua ab aliis profusione traduceretur, ut qui novissime plerisque omnibus prodige consumptis, a Diis ipsis incendio domus reliquae punitus esset, arguto lusu hominis intemperantiam ita est moderatus, ut negaret Diis ingratum esse, qui gratissimo illis sacrificio, proterviam fecerit. Hoc enim sacrificium apud Veteres gentiles in honore fuit, quo illud quod ex epulis supererat, ad Deorum venerationem igne consumebatur, {[b] Macrob. l.2. Sat c. 4.} Quae illusio dicacium (nisi forte magis ironice placeat) talis erat, ut reliquis gravius aliquid in Alpidium dicendi occasionem subtraxerit. Quando enim ita quicquam apte ad rem praesontem dicitur, ut reliquis aptius quicquam dicendi spes praerepta sit, silentium ea de re plerumque imperatur.

CAPUT XXIII. Lepide faceteque dictis ac factis errores multorum levissime corrigi, cum gratia et facilitate insigni, possunt.

DElictis erroribusque leniter eastigandis argute etiam inventa servient. Quae correctio, cum apte ceciderit, haeret diutissime, et memoriam a perstricto scelere aut errore avocat; cum acriter saepe intentata verba, aut verbera, post terrorem ac vibices abstersas, cvanescant. Gallos


page 61, image: s063

hovitatum in vestitu amantissimos Carolus Magnus, cum in foro Julio hibernaret, lepide correxit, ut suae affectationis taederet. Exoticas illic pelles Aulicos suos a Venetis mercatoribus comparasse animadverterat, quibus peregtino sese more certatim vestiverant. Quare ad venationem egressus, cum pluviam praesagiret, inter imbres lutumque cosdem detinuit, donec probe immaduissent: mox domum reversus eosdem secum coenare jussit, et quod frigus utgeret, luculentum in Aula focum excitari. Ita vestes pluvia, sordibus, cruore oblitae, ad ignem contractae sunt, ut cum die postero, eodem in habitu, ad Imperatorem revocarentur, sibi mutuo aliisque ridiculum fuerint ineptae noviratis spectaculum. Tum suum Carolus lupina, solidaque, et inculta in pelle ostentans habitum: Quod nunc, inquit, vestimentum dignius, utiliusque viro est, meumne paucis drachmis, an vestrum multo auro comparatum? videte, et erubescite stoliditatem vestram. {[a] Avent. lib. 4. Annal. Bojor.} Memorant Julium II. Pontificem Romanum, cum omnium fere gentium suo in habitu personas depingi curasset, neque pictor certo Gallum vestitu, quem variarent quotannis, potuisset effingere, nudum illum proposuisse, juxtaque hinc varii generis pannos, inde pilam cum reticulo formasse. Alii hoc factum ad Tutcarum referunt Imperatorem, ac de Germano factum asserunt. Verum in Gallis, ut comperta magis novitas est, quae a nonnullis tantum Germanorum imitatione facti allumitur, ita certior historiae est veritas. Aversabatur hanc levitatem in Aulico Germanus Princeps, quem cum iccitco reprehendisset, isque reponeret: an non pendet ex meo arbitratu, quomodo induar? Omnino, inquit, sed ex meo etiam pendet talem in Aula aut retinere aut eliminare. Quod et ejecto postea factum est. {(b) Camerar, in declam.} Homo sordidus in Gallia, ut nobilitatis honorem vulgo aveuparetur, se aliquando nove splendidoque efferebat foras in habitu; et salutatus ab ignotis honoratusque, ad suos inquit: An non videtis, quod vestis virum faciat? {[c] Richter in axio. pol.} Ita Londini ad epulas praetoriales admissus splendida in toga civis, qui viliori in habitu exclusus ante fuerat, postquam finitis epulis reliqui Praetori ex more gratias agerent, ipse exutae depositaeque in conspectu omnium togae venerationem exhibet, et gratias pro honorifica et liberali tractatione haber,


page 62, image: s064

cumque alii ad tam lepidum versi spectaculum, ex vino hominem delirare crederent: exposita facti causa, omnes in risum effusum soluti sunt, atque hunc suum vulgique errorem agnoverunt. {(a) Stapleton. in pom. Dom. 2. Advent.}

Diogenes adolescentem mollius vestitum, qui philosophicae quaestionis responsum a Cynico exspectabat, suo in habitu aliquantum contemplatus. Non daho, inquit, responsum, nisi prius ostenderis, virsis, an femina? Idem indoctos elegantius pretiosiusque cultos appellabat, oves aurei velleris {(b) Laert. lib. 6.}

Croesum sublimi in solio inter aurum gemmasque conspicuum intuitus Solon, inter Graeciae sapientes celebris, cum is sciscitaretur: nunquid unquam vidisset spectaculum pulchrius, respondit Pavones in fimeto, quod hi naturali ornatu, ille adscititio solum splendeat. Ita molli admonitione ipsius vanitatem arguit.

Lepidissima suit correctio Angelotti Cardinalis S. Marci, cum ejus familia, quae deducendi Domini gratia, ad signum campano aere datum non comparuisset. Nam hora prandii apperente, vulpina cauda, aera percuti mandavit; ut eum pauci praesentes discumberent, aliique deinde, citra aliud sigaum advolarent. mirarise, Cardinalis diceret; tam aurites sibi esse ministros, qui cum prandendum esset vulpina accersiri cauda; cum vero Domino serviendum, ne aereo quidem malleo possint excitari. {[c] Volat. l. 23. Anshr.} Meretur hoc in loco humanissima Maximiliani Caesaris correctio, qua adversus pauperem satis protervum usus est, commemotari. Cum enim audaculus nonnemo Caesarem accederet, illumque salutaree ut fratrem, atque obnixe peteret, ut jure consanguinitatis sibi omnium indigo subveniret, arridens Caesar, Faciam, inquit, ex parte mea, quantum jus sanguinis aequitasque requirit, simulque obolo illi porrecto subjicit. I porro ad reliquos omnes fratres tuos, quisi tantundem largiti fuerint, jaem me etiam futurus es ditior. {(d) Corroz. in dict. et fact. mem.} Ita poena, quam praemio digniorem a se dimisit; ex quo patet maluisse Caesarem arguta responsione, quam acerba castigatione procacem refellere.

Non minus ingeniosa ad simplicitatem data instructio


page 63, image: s065

quibusdam poliicis simulatoribus ab Hispalensis nobilitatis viro fuit. Canonicatum ille primariae illic diu prensabat Ecclesiae, utque Canonici faverent postulatis, nunc singulos, nunc plerosque, frequenti epulo, amicaque compellatione sibi demerebatur. Maguam spem sua promissione concitabant singuli; Verum ubi in rem praesentem ventum est, nihil obtinuir. Ergo opportunitate captata invitat universos, qui, ex more, symbolam aliquam, hi carnium, illi piscium, nonnulli ovorum, oleramve contniere. Haec ille cum in unam, ut ferebantur, ollam congeffisset, ac loco singulornm missuum decumana in patina mensae intulisset, res insipida omnibus visa est, frustra aliud ad coenam operientibus. Questi igitur de ingrato hoc epulo, confusisque male eduliis, quae singula placere poterant. monentur ab hospite, ita se ab ipsis quoque exceptum esse, singulatim suavissimis, conjunctim acerbis. {[a] Beyerl. de Urban. in Th.} Erat haec amoenitatis plena reprehensio, qua de majori synceritate illos commonefecit, qui ut ollares amici, verba ad mensam loquuntur coquinaria, et coram os alienum oblinuat, dum suum tergunt; sed quornm plerumque, cum olla, friger amicitia. Quae lues hoc rempore etiam politicorum hominum mores occupavit, altiusque haesit, quam ut facili curatione sanari possit.

CAPUT XXIV. Argutiae quoque ad acrem justamque reprehensionem, et correctionem prosunt, modo circumspecte adhibeantur.

HAbet nonnunquam argutum ingenium tela acutissima, quibus aliorum facinorosorum hominum mores aptissime perstringuntur, ut magis se, quam ullo gladio sentiant vulneratos. Quae cum justae defensionis aut emendationis ratio postulat, ad malitiam humanam castigandam licet adhibere. Magna tamen hic cautela opus, personarumque inprimis habenda ratio, ne decori honestatisque metas praeterveharis, et quod sanare malum debet, augeatur. Erat Satyri Sophistae inquietum turbulentumque ingenium, ideoque multis receptus locis, multis quoque ejectus fuerat; cujus levitatem salso Stratonicus citharoedus dicto aliis ridendam proposuit: cum diceret: Mirarise quemadmodum mater illum menses decem in utero tulisset, quem


page 64, image: s066

nulla civitas decem sustinere diebus posset. {(a) Athen. l. 8. c. 10.} Mediolanensis cujusdam Equitis, pluribus catenis aureis ornati, superbiam, Nicolaus Nicolus, vir inprimis doctus facetusque hoc dicterio acute perstrinxit. Ceteri, inquit, stulti, una catena egent, hujus tanta est insania, ut vix multis queat coerceri. {(b) Poggius infac.} Paulo id quidem acerbius dictum, nisi indigna arrogantiae ostentatione Nicolao aliisque illuserit, ut hanc jure reprehensionem mereretur. Dignior simili castigatione fuit Petrus Luna Pseudo-Pontifex, qui Concilio se Constantiensi objecit. Missos enim ab hoe Legatos, qui illum ad Concilii sententiam audiendam inclinarent, arroganter sprevit, atque hic, inquit, arca Noe, per quam orthodoxam designabat Ecclesiam, apud me est. Tum vero Legatorum alter opportune subjecit, sed in arca Noe permultae fuerunt belluae. Quod scomma ad superbam illius pertinaciam arguendam erat aptissimum, quo jure perstrictus est, cum injuria oblectaretur. {(c) Gogipanus.}

Sic cum improbi innocentibus proterve insultant, acuti uliquod ingenii telum, quod sine sanguine vulneret, justae defensionis locum obtinebit. Ita cum fur quidam Atheniensis, cui nomen Calcho, hoc est aereo, vigilias et lucubrationes Demosthenis maligno dente perstringeret. Novi, inquit, molestam tibi esse lucem mea lucernae: at vos Athenienses nolite mirari, quod fur ta committantur; cum fures habeamus aereos, parietes luteos. {[d] Plut. in Demost.} Ita improbum os compescuit. Sed neque nocentibus id vitio dabirur, si ab iis quos minime laeserunt, petulanti lingua petantur. Ita Galeottus Marcius Narniensis Matthiae Corvini quondam praeceptor, haereseos reus Venetiis ad columnas geminas deducebatur, ut palinodiam caneret, qui cum praepinguis esset, vir patricius strigosus, atque impudicae uxoris probro insignis, Galeottum per ludibrium praepinguem appellabat porcum. Nec imparatus ille ad referendum ictum. Porcus, inquit, pinguit asse malim, quam macer hircus. Tota igitur turba in risum conversa, fecit, ut palinodiae contumelia Galeotto minus gravis esse videretur. {[e] Iovius in Elog.}

Temere tamen hac correctione utendum non est, neque tam spectanda est ultio, aut dolor poenave Adversarii, quam


page 65, image: s067

ipsius emendatio, quae ejusmodi repreheosionem plerumque tuetur, aut cohonestat. Poterant gravius offendisse Aulici Svenonis II. Danorum Regis, nisi id spectare visi fuissent. Promoverat ille hominem sibi carum. Svenonem quoque appellatum, ad Sacerdotium sed literarum o??? mnino rudem. Unde nonnemo, ut hujus facti absurditas magis emineret, lecturo sacrum io consueta pro Rege deprecatione ex formula: Deus famulum suum Regem protegat, priores duas in voce famulum literas expunxerat: ita ut rudis homo mulum suum legeret. Quae res omnibus risum, Regi vero et sa erdoti confusionem peperit; ut hic erroris turpitudine ad literarum studia impulsus brevi profecerit plurimum, et deinde ad summa adhibirus Roschildensis etiam Episcopus factus, ac postremo devotionis causa Hierosolymam profectus, gloriose in hac profectione diem extremum clauserit {[a] Saxo. Gram. lib 11. et 12.} Tantum illi emendatio. ex hac correctione secuta, momenti ad gloriam simul et salutem visa est attulisse.

CAPUT XXV. Gravissima saepe, atque exitialia dissidia leni argutoque dicto, aut facto fuere composita.

FAcile ad evitanda, vel tollenda etiam, sinubi irrepserint, dissidia, abargute dictis factisque praesidium petitur. Pervetsissima illa est nobilitatis, ex levissimis saepe causis ad duella et internecians clades prosilientis temeritas; quae ut honoris defendendi gratia plerumque assumitur, ita cum dedecore, apud omnes probatae vitae salutisque amantes homines, se mper absolvitur. Non est pertinacius dissensionis malum, et cui, dum in impetu est, difficilius remedium exhiberi possit. At provocato, arguto saepejoco, et delusione adversarii totum hoc licet incommodum declinare, salva non tantum existimatione; et virtute; sed magna etiam prudentiae commendatione. Quid enim infelicius magisque inglorium illo potest esse homine, qui rale se in periculum volens praecipitat, in quo dum perit, aeternum perit. Sententia certe gravissima proscripsit duella orthodoxa Synodus Tridentina. Detestabilis, inquit, duellorum usus fabricante Diabolo introductus, ut cruenta corporum morte animarum quoque perniciem lutretur; d Christiano orbe exterminetur. Manifesto igitur damnatoque


page 66, image: s068

in scelere, quod odio, invidil, superbia, atque indignatione, teterrimis omnino vitiis, animatum conflatumque est, concurrunt; Ut salutem sic occumbens sperate non possit, ideoque tam superstes, quam cadens dum inanissimae, in re vefaria, victoriae laudi inhiant, execrabilis facinoris ignominia notentur. Quocirca hoc scelus declinare, ingenioso aliquo dicto factove, egregiam sane commendationem meretur. Perditorum fere, aut ad ruinam proxime inclinantium hominum est, illa provocandi levitas, qui ad sepulchrum infernumque, citato plerumque pede festinant. Novi ego vidique in civitate propinqua, ante annos aliquot, nobiles tres, in primo aetatis flore vernantes, qui ad compotandum ludendumque cohaerebant indies; sed diu, ut solet, inter tales pax et amicitia stare non poterat. Unus erat in his, ut aetate, sic corpore firmior, qui jam duos ante hac per duellum gladio confecerat. Is nonnunquam provocatus ab alio feroci juvene ad vicinum campum provocatorem risit, et mirarise dixit, quod locum, tempus, et arma quaerat, ut pereat, cum omni loco hoc fieripossit.

Ita tunc quidem elusit, sed alias ab eodem ferociente summo mane, post apertas portas designato loro provocatus. Omnino, inquit, adero, tum vero domi suae obseratis haerens ostiis, cum ab alio exspectatione fatigato nuntium acciperet, egressus denique insedit equo, jamque vulgata duelli fama post se spectatores multos trahit. Ubi accessit locum certaminis, miratur alter, quod pedes non veniret: tum ille; properandum ad nuntium censui. Si properabas, reponit, cur apertis portis non statim aderas? Non ante, inquit, domus nostra patuit: primaeha erant portae; quas transgredi oporteret, priusquam ad alias urbis pervenirem. Alia deinde lis nata est, solisne gladiis, an sclopis, an utrisque pugnandum esset? provocato semper per jocum alterius inconsultam audaciam explodente. Ita ut risu denique tota haec fabula peracta sit, et uterque amicus eodem in equo in urbem revectus fuerit. Quae res magno omnium applausu, et honore declinantis majore, quam provocantis gesta est, utillam, quam ex duellis victor collegerat alias, apud prudentes, ignominiam, hic uteunque sarcirer. Verum inquietus ille provocator, semel alterius in duello victor,


page 67, image: s069

post ab intimo sociorum in eodem infelix occubuit. Nectertio huic impune fuit vicisse; nam et hic brevi a longe infirmiori confectus est, ut quae ab bis victoriis iuter improbos colligitur gloria raro alicui visa fuerit diuturna. Illum etiam, quem supra bis memini in duello victorem, Postremo in paucorum militum, quos ducebat, concursu repente oppressum accepimus. Ita jocis aliquanto felicius, quam gladio usus est. Parco hominibus, ne familiis, quarum aliquae hoc loco illustres titulo ac nomine, haec macula adhaerescat. Non dissimile factum responsumque Gabrielis Zaparae nobilis Hispani, a collega inter lusum rixamque, summo mane ad sextam horam provocati: Quid, inquit, an insanum meputas, ut qui tam mane nunquam surgo, id faciam, ut corpus et membra mutilari patiar? Ita indignatio in risum conversa est {(a) Ens Epidorp. l.I.}

Non minus gratiae et voluptatis habuit Adversarii ad duellum convenientis elusio, cum inter duos ob insignia certamen susceptum fuisset. Nam ut Poggius {(b) In facetiis.} memotat: Januensis quidam Navarchus, Anglico bello Gallis militans, scutum, in quo caput bovis depictum esset, gestabat. Gallicae nobilitatis homo. cum idem sibi armorum vendicaret insigne; alteratione incalescente, ad duellum provocavit. Januensis conditione accepta, in campum ad certamen nullo apparatu descendit, cum Gallus, magnis impensis ornatus in campum veniret. Occurrit Januensis, et quae, inquit, lis nostra est. Pro cujus definitione feralibus armis concurremus? Utrius? ait, alter gentis haec sunt Insignia: quae meae jam olim fuisse contendo. Quae igitur dicis, excipit ille, tuae gentis esse? Caput bovis, ait Gallus. Tum Januensis, nullo itaque nobis certamine opus est, cum hoc, quod fero, non bovis; sed vaccae caput sit. Ita duello cum risu soluto, ad sua quisque digressus est. Magis etiam lepidum, quod Princeps Chimaeus duobus ex nobilitate ad duellum provocantibus, sese arma utrique paria in solenni duello exhibiturum dixerit, atque in dicto tempore locoque, coram tota aula comparentibus, scapulasque, ut jubebat, nudantibus virgas denique porrexerit, cum adjuncto, hinc vulnera non infligi lethulia. Qui ludificationi omnium hoc facto expositi sunt, postquam egregie sese mutuo virgis concidissent.



page 68, image: s070

Ad alias quoque dissensiones ac discrimina, levi opere discutienda argutum ingenium sufficit. Pragensibus nonnunquam civibus, gravior a Rege servitus imminere visa, lepido Zisconis illic divertentis nobilis ingenio discussa est. Jam enim imperarum a Rege civibus erat, ut arma ad arcem ab iisdem deferrentur. Audit Zisco solicitos de hac re Pragenses, et de Imperio exequendo ambiguos. Facite, in quit, quod imperatum, sed induti armis vestris una comparete, non jubebit Rex exuere, quod sic attulistis. Et ad votum ex consilio Zisconis res cecidit. Apparuerunt suis in armis, tanquam sic a Rege imperatum esset, isque dissimulata re, non censuit irritandos, et Zisco magnam apud Pragenses ingeniosi consilii laudem tulit, quod cladem illis imminentem tam arguta facilitate discussisset. {(a) Dubrav l. 23.}

Sic in levioribus etiam ac quotidianis, inter familiares dissenssionibus evitandis, nihil arguta elusione est promptius jucundiusque. Mirus hac in re, ad conten tiosissimae uxoris Xantippes jurgia declinanda, artifex erat Socrates, nam cum aliquando post exaggerara probra, nihil motum, sordida etiam perfudisset, ad praesontes conversus, sciebam, inquit, post tonitru secuturam esse pluviam Quo consultius dicto occurrit, quam si mutuis furentem probris exagitasser. {(b) Laert. in Vita.} Magis tamen sanavit hoc malum in uxore Alsatae nobilitatis homo, qui rixosae sociatus conjugi, lepidissimo illam artisicio ad summam tranquillieatem composuit. Nam cunis ejus corpori aequalibus curatis, ubi bile jam aestuantem verbisque mansuetis intractabilem reperit, famulis mandavit, ut uxcrem cunis impositam, carum exagitatione ad quietem disponerent. Ergo incunabulis volens nolens inclusa, diuque nequicquam obluctata, cum puerl vociferantis instar rideretur, nec nisi pacata animo silentioque sibi imperato libertatem reciperet, mitius inter cunas sapere didicit, ac deinde satis fuit ad murmur querulae compescendum cunarum a marito memoriam subjici. Paulo atrociori remedio alter inferioris Saxoniae Nobilis usus est, ut uxorem, quae intractabilis videbatur ingenii, ad mansuerudinem erudiret. Praeclarae illa stirpis puella, sed singularis ferociae contumaciaeque viro praereptura credebatur imperium. Igitur occasione captata secum iter breve jubet capessere. Ipse ferebatur equo, illa cum eodem ferri noller, non sine indignatione


page 69, image: s071

querula juxta incedebat. Equum ille de industria obluctantem restitantemque, postquam verbis verberibusque furiose compositis perstrinxisset saepius, tandem velut immorigerum, suo sub corpore, eductis sclopis, trajecit confecitque; furiis irarum tam atrociter fictis, utconjux horrore spectaculi concussa prorsus haereret, postremo succumbenti equo epipphium derraxit, uxorique ferendum imposuit, quod illa citra tergiversationem capite excipiens domum retulit, deinceps ad omnem modestiam composita, ne hos in viro crabrones in se concitaret. Ita vir prudens unius equi, quam disciplinae et pacis domesticae jacturam facere maluit. Grave profecto malum imperiosa et superba in domo mulier: Ut Pythagoras ejusmodi nactus filiam, illam inimico cuidam suo in matrimonium concesserit, quia, inquit, malum ei dare non peteram deterius. {[a] Anton. ser. 34. p. 2.} Et Democritus vir grandis minimam sibi uxorem delegerit, minus illius imperium veritus, quam sola fronte et habitu corporis terrere posset: causamque subjecit, quod ex multis malis minimum sibi eligendum putaverit. {(b) Idem ib.} Quare laudabile est ingenioso alique commento potius, quam plagis verberibusque obsequium ab illis obluctantibus principio extorquere, dum assuetae jugo, sine obtrectatione illud suscipiant. Et consultius illud certe, quam istorum Judaeorum imitari factum, quod Neostadii non ita pridem visum memorant, ubi nuptiarum die, a certa meta sponsus cum sponsa decurrit, ut qui prior ansam in domus ostio apprehenderit, illi quoque cedat imperium, et seu vir, seu mulier fuerit, alteri in omnem vitam dominetur, {(c) Georg. Stengel. de Mat. c. 7.} contra, quam a Deo mulieri praeceptum est. Sub potestate viri eris et ipse denominabitur tui. Gen. 2.

Porro quemadmodum in una alteraque dissidiorum materia, haec facile arguta quapiam declinatione, aut elusione sopiri posse ostendi, quae citra hoc artificium in gravius facile incendium exardescunt, ita in variis occasionibus contentionum quotidie fieri ipsa nos docet experientia, dum arguto lepidoque responso, multorum furor atque offensio componitur, quae alias diururnis contentionibus, aut sanguine fuisset alenda. Ut enim grandium in pugna balistarum, cum in mollem lanarum globum incidunt,


page 70, image: s072

vis infringitur; sic furentium indignatio vano impulsu concidit, si molli potius argutoque responso; quam duro exacerbatoque animo occurratur.

CAPUT XXVI. Argute dictorum factorumque magna vis ac facultas est, in consiliis ad omnem actionem persuadendis.

AD consilium dandum prudentia, ad persuadendum ingenio etiam opus est. Multis consilia saepe bona in promptu sunt; sed qui haec mittat, deficit. Ludovicus Sphortia Dux Mediolanensis, cum bellum sibi a Ludovico XII. Galliarum Rege impendere cerneret, a Sacco Cancellario, viro gravi et sapiente, ideoque subditis Sphortiae popnlis charissimo petiit: quodnam sibi tutissimum post Deum, fore crederet adversus hostes praesidium? respondit, subditorum amorem. Sphortia cum non ignoraret, se parum gratum populo, atque in amore omnium Saccum versari intelligeret: non tantum non admisit salubre consilium; sed percitus invidia, et affectati a Sacco (hac, quam ipse laudaret, et prensaret via) imperii suspicione, innocentem ad earceres et supplicium condemnavit. Quod cum magna constantia adiret, his ultimis Ducem verbis affatus est: a me caput, a te statum auferes Nec vanus augur fuit, a Ludovico Rege victus, exurusque ducatu, in carcerem innocenti paratum, nocens ipse conjectus est. Romani Oratoris prudens dictum est. Parum sunt arma foris, nisi consilium est domi. Cic. Offic. l. 1. Nes pax in bello, nec bellum in pace sine maturo consilio recte suscipitur.

Vis consilii expers, mole ruit sua. Hor. l. 3. Od. 4. Maximilianum I. Romanorum Imperatorem Rex vicinus, adversus potentem quendam Principem, socium armorum invitabat, ea Lege, ut illo victo profligatoque, ducatus opulentissimus cederet Imperatori. Sed hoc Apologoipse usus, foedusque est aversatus. Tres, inquit, robusti in Germania juvenes, postquam in quadam caupona liberaliter indulsissent genio, jamque de symbolo agendum esset, cum hospite pacti sunt, ursi sese pellem, qui in vicinia damni plurimum dabat, pro solutione allaturos. Ad silvam igitur profecti, cumque novitiis hisce Venatoribus sese vursus fudisset obviam, adeo consternati sunt, ut in effusam sese fugam


page 71, image: s073

verterint, at illorum unus, ex fuga salutem desperans, pronus in terram, repentinam mortem simulabat. Adest mox ursus, exploratque odoratu hominem: num quod vitae argumentum supersit, quo non reperto, discessit. Hoc cum observassent socii, interrogant ad se reversum. Quidnam auribus insusurrasset ursus? respondit: Hoc monuit, neposthac vendamus pellem, antequam captasit fera. Ira Caesar incertum belli fructum, ex Duce nondum capto vane sibi promitti, Legatis hoc Apologo declaravit, et consilium sibi honestum, alteri etiam Regi salutare communicavit. {(a) Ens lib. 2. Epid.} Sapienter Comicus ait, Terent. in Eunucho:

Omnia prius consilio experiri, quam armis sapientem decet.

Non dissimili ingenio M. Andreas Turinus summi Pontificis Pauli III. Medicus, iter Niceam ad pacem inter Regem Galliarum Franciscum, et Carolum V. Imper. componendam, disluasit: quod irritum hunc laborem esse sentiret. Vereor, ait, sanctissime Pater, ne idem tibi eveniat, quod Eremitae cuipiam, qui Dei cum Sathana reconciliandi negotium susceperat. Oppugnatus ille ab hoc, visibili etiam specie, saepius, Dei praesentia atque ope superabat. Unde utrique non raro loqui solitus, et sibi, et tais consultum fore credidit, si depositis inimicitiis Sathanas cum Deo in gratiam pacemque rediret. Deum igitur primo inflectendum ratus, Vides, inquit, Domine, quam multas hostis ille Animas ad tui imaginem conditas, in opprobrium Creatoris sui a te avertat, atque in aeternum exitium praecipitet; vides irritam hic Redemptoris Christi mortem, pretiosumque hoc pignus fusi sanguinis tibi tuoque Filio eripi, orco daemonique adscribi. Quin agis mi Domine, atque odiis hisce positis poenae modum in Diabolo seductionis in homine statuis, condona offensam pristinam offer gratiam, et universa haec mala, uno nutu amputasti. Nec difficilis ad hanc orationem Deus, faciam inquit, quod postulas tantum suam agnoscat Diabolus culpam, et deprecetur. Exultabat laetus Eremicola, jamque se rem confectam habere est arbitratus, quod a Deo levius faciliusque nihil posset exigi. Redeuntem it aque Diabolum his verbis aggressus est. Quid o infelix, tantum laboris operaeque consumis, ut mortalium animas in aeternam tecum ruinam poenamque devolvas? quod obsecro tibi lucrum ex illarum pernicie, quod ex poena gaudium


page 72, image: s074

est: an non intelligis te illis quidem nocere gravissime; tibi vero nec hilum prodesse? Quanto magis e re tua fuerit, ad amissam cum Deo radire gratiam, tantisque curis laboribusque ac cruciatibus, quibus nequicquam affligeris, contra Deum hominesque pugnando, te subducere? Equidem hanc inimioitiam levi negotio, paucisque verbis componi, absolvique possesentio. Tum Diabolus non aspernatus Eremitae consilium sciscitatur: quis igitur modus conditioque futurae reconciliationis esse possit. Quatuor, inquit Eremita, verbis res transigipoterit: his videlicet: peccavi, Domine miserere mei. Bene habet, excepit Diabolus: sed a quo vis dici illa, a me, an a Deo? Ate vero, inquit Eremita. Mox Diabolus indignatione plenus hoc ait, in aeternum futurum non est, atque Eremicolam, sua exspectatione delusum reliquit. {[a] Ens lib. 2. Epid.} Quam apposite hac fabula usus sit, eventus pacis frustra inter Caesarem Regemque tentatae demonstravit.

Nescio tamen, an non Turini hoc consilium plus ingennii, quam honestatis et utilitatis publicae complectatur. Etenim nonuna machina obstinati ad bellum animi expugnandi erant: et utcumque res eventusque caderet, gloriosum Pontisici futurum erat, nihil ad pacis coosi ia intentatum praeteriisse, quando funesta illa Europaeorum Principum dissensione, hinc Turcarum, inde haereticorum illuvies Christianum Orbem inundabat. Hoc universim in consiliis dandis accipiendisque observandum est, quaecumque bellum suadent, magis semper debent esse suspecta, quam quae pacem, quod bellum, nisi ad hanc denique obtinendam suaderi nullum possit: haec cum salute, illud cum exitio Reip. conjunctum sit, nisi in hac denique acquiescat. Themistocles quondam Athenis pro concione dixit, repertum abs se consilium, quod cum summa dignitate Atheniensium conjunctum esset; sed ejus esse generis, quod proferri in publicum non expediret. Censuit populus, ut uni illud Aristidi, quem justissimum habebat sapicotissimumque communicaret; qui si probasset, probaturos id universos. Cum igitur Aristidi Themistocles indicasset, classem Graecorum navalem incendendam videri: ita facile Athenienses tota potiruros Graecia. Reversus Arislides ad populum dixit: Themistoclis consilio nigil esse utilius; sed eodem nihil quoque inhonestius reperiri. Statuit er go populus,



page 73, image: s075

Themistoclem hac in re nequaquam audiendum, honestamque pacem, turpi bello, quamvis utilissimo, praetulit. Quae consilii aequitatisque tatio si hodiedum inter Christianos haberetur Principes, non quilibet modo titulus, ad fidem persidia, et pacem bello violandam sufficeret, postquam aliqua utilitatis spes et species immensae quorundam cupiditati se ostentaret. {(a) Plut in Arislide.}

Lycurgus Lacedaemonios, viros fortes et bello idoneos, vetuit crebris vicinas gentes bellis lacessere: Ne (ut a jebat) insueti bellis, aemulatione armorum dum se defendunt, discant superare; et metuamus, quibus eramus metuendi. Unde Agesilao Regi vitio ab Authalcida versum est, quod Tbebanos infestando docuisset bellum gerere. {[b] Plut. in Lacon.}

In ipso quoque bello administrando prudentum consilio plus saepe, quam armis triovendum, praesertim cum per illud incruenta nonnunquam contingat victoria. Unde si callido hostem consilio Lacedaemonii superassent, Marti bovem immolabant; sin armis et aperto Marte, gallum, quod consiliis, quam viribus excellere, longe illustrius existimatent. {(c) Ibid.} Et Sertorius Pompejum adolescentem aspernatus est, done senex Metellus supervenirer. Ego, inquit, hunc puerum, nisi anus ista supefvenisset, castigatum verberibus remisissem. {(d) Plut. in Sertor.} Fama apud Athenienses de Alexandri morte percrebuerat, ideoque prosiliebant in forum Oratores, qui populum ad inferendum propere Macedonibus bellum inflammarent. At Phocion consulto exspectandum esse suasit, dum certiora de morte perferrentur, nam, si hodie, inquit, mortuus fuit, cras etiam futurus est. Jure enim metuebat, ne, si vivum Alexandrum irritaslent, illud exitio omnium fieret. Ita brevi argutoque dicto consilium complexus est, quo omnium Rhetorum pro bello, argumenta, sapienter discussit. {(e) Plut. in apoh.}

Fridericus Caesar res duas ante fores cutiae a suis Consiliariis relinqui cupiebat, simulationem et dissimulationem: illa fingit quae vera non sunt, haec quae vera sunt obtegit; utraque privati, non publici est boni studiosa. {[f] Aen. Syl. l. 3. com. Alph.} Illa, ut fabula est, utebatur vulpes, quae cum propriam amisisset in captivitate caudam, magnum sibi hinc commodum nasci


page 74, image: s076

fingebat; ut ceteras ad caudam quoque deponendam adduceret: et persuasisset, nisi ad vulpes quoque habita fuisset oratio, quae extra periculum simile id sibi faciendum non censebant. Hac dissimulatione usus est asinus, qui cum se ubique premi ac cdespici, Leonem in honore atque horrore omnium versari conspiceret, nactus forre Leonis pellem, dissimulata persona sua, liber vagari ac terrori esse omnibus coepit; donec ex auribus a rustico agnitus, atque ad clitellas, non sine fustigatione reductus, hoc sibi consilium male cessisse animadvertit, Parum semper ingenii argutiaeque illa censentur habere consilia, quibus propriae magis utilitati, quam publicae consulitur. Qui sibi tantum sapit, parum sapit. Quare si quid ad haec ingenii cuipiam suppetat, post salutis curam propriae, ad commune Reip. bonum cum laude convertatur.

[a] Plut. in apoph. [b] Aen. syl. l. 3. com. Alph.

CAPUT XXVII. Magnum pondus inest argute dictis factisque, non tantum ad orationem hominis exornandam, sed quamlibet etiam virtutem hominum animis imprimendam.

ARgutae dictionis flores aculeosque illustre cum ligatae tum solutae orationis ornamentum esse, si loco ac tempore opportuno inserantur, alibi prolixius tradidi, in utriusque eloquentiae palaestra. {(a) Palaestra styli lib. 2. cap. 22. et ligata l. 2. c. 14.} ut hic exemplis eadem probare supervacaneum ducam. Quantum vero argute facta, ad Comoedias tragoediasque idoneis erroribus implicandas rursum explicandas momenti adferant, id quoque diversa Poesios Dramaticae parte {(b) Dram. poes. l. 2.} exposui. Ubi rara lectuque non injucunda ejus rei exempla reperies, simulque intelliges, quantum ab iisdem argure factis militaria stratagemata praesidium habeant, quibus Hannibal, Poenorum adversus Romanos Ductor, non semel eosdem circumvenit: ut prima celebertimaque ad Cannas Romanorum elades, astu non minus, quam virtute illius obtenta, docuit. Sexcentos enim Numidarum simulatione sugae, ad hostem transire jussit, qui ad faciendam Romanis fidem gladios scutaque tradidere. Inter pugnandum vero in postrema recepti acie, cum hostem a fronte premi viderent, exertis, quos


page 75, image: s077

occulte gerebant, pugionibus, istorum terga confodere primum, ac deinde armis se cadentium munite coeperunt. Unde conclusi quaquaversum ab hoste Romani, maxima ab omni aetate strage oppressi ceciderunt. {(a) Livius l. 22.} Ad haec aliaque diversa arguti ingenii commenta, illo libro per fontes suos exposita, cupidum Lectorem remitto: nunc id solum ago, ut ad virtutem quoque persuadendam, animisque mortalium alre infigendam plurimum argute dicta factaque valere contendam.

Tanto rem quamque haerere, ac subire animum altius experimur, quanto illustriori dicto factove eidem objicitur atque imprimitur. Quae in se, raritate ac novitate quapiam inexspectata, aciem mentis defigunt, haec renacissime ab eadem retinentur, et recurrunt saepissime. Theophilus Orientis Imperator uxorem habuit sordide congerendis opibus inhiantem: hanc ille ad liberalem magis, et Imperatrice digniorem indolem cuprebat erudiri. Quod unico postremum dicto factoque efficacius, quam hortatu multo, argumentisque studiose diuque acervatis, praestitit. Forte viderat in portum appellere Imperator ingentem onerariam, misso ad hanc satellite quid vehat, et cujusnam illa sit, interrogat, respondetur: merces vehere, atque Imperatricis esse. Tum ille navarcho accersito, jubet hinc tollere, quidquid ipsius nautarumque esset, ac mox subjecto igne navim comburi. Ad uxorem deinde, quae spectabat, conversus, vultu verbisque ad severitatem compositis, inquit: Me quidem Deus (quae illius est gratia) Imperatorem fecit; at tu me nauclerum, et mercatorem facere satagis: Patere me teque Principem esse, subditis mercaturam relinque: nos clavum imperii, illi navium moderentur, ita sua cuique dignitas constabit, atque utilitas. {[b] Ens l. 1. Epid.} Hoc avarae feminae praeceptum exemplumque unicum, satis ad totius vitae emendationem fuit, quod ingeniosa Caesar correctione instruxerat.

Penetrant ita quandoque sapienter arguteque dicta, ut expugnabilem ad vitia deserenda, virtutemque amplectendam animum, uno pervadant occupentque impetu. Hoc Leo Byzantinus, Platonis quondam discipulus, in Philippo Macedonum Rege, felici successu expertus est. Erat Rex


page 76, image: s078

hic Philosophorum ac sapientiae amans, sed magis etiam gloriae regnandique super omnes cupiditate efferebatur. Jam egregio stipatus exercitu Byzantium oppugnaturus venerat; cum Leo, pro sua intercessurus patria, Regi obviam factus, interrogat; ut quid ita armatus urbem petat? Philippus ut ad facetias promptus erat. Scias, inquit, me illam deperire [tauquam sponsam] nec facile quieturum, donec amata potiar. Tum Leo: at noveris quoque, O Rex, aematores ad amicarum fores, non instrumenta bellica, sed musica solere adducere. Quod responsum, argutae blandaeque retorsionis plenum, adeo regium animum emollivit; ut versis alio armis Byzantio abstineret, repentinus ex hoste amicus. {(a) Ens l. 1. Epid.}

Lepidior illa fuit mariti bigami instructio, qua uxorem querulam, bigamam quoque, et viri jam defuncti humanitatem odiose in despectum quendam alterius conjugis, exaggerantem, ad saniora instruxit: Etenim, cum in aprico forte coenantibus atque ad illum sermonem delatis, superveniret pauper, stipem ex mensa rogitans, et partem gallinae uxor mendico offerret, cum dicto: in prioris mariti gratiam hanc stipem cape: vir reliquam gallinae ex patina portionem arripiens: atque egenti porrigens, et hoc, inquit, in defunctae jam conjugis habe memoriam. Pauper utrique bene precatus, et ut hanc Deus in illis erga defunctos pietatem diu aleret, obtestatus, discessit. Sed cum aliquo temporum intervallo rediret mendicus, idem, et feminam ob prioris mariti memoriam obsecraret, respondit illa, nonse amplius celebrare exequias. Unde spe sua dejectus, intellexit, vetus eriamnum dictum obtinere: varium et mutabile genus semper femina: ad retinendum tamen facilius, quam largiendum erudiri. Sed ejusmodi, quae ad virtutem erudiant, exempla, argute dictis factisque illustria, passim se offerunt. Brevi et facero monito hospitem nonnemo suum ad patientiam instruxit. Erat illi Xantippe domi altera, quaemurmure totam compleret familiam; quod cum admissus in domum hospes iniquo ferret animo, neque offensionem celaret. Quaeper Deum, inquit maritus, haec tua impatientia est, jam per annos viginti tam querulam ego feminam sustineo, et tu uno banc die non feras? Ita hospes


page 77, image: s079

atque uxor in risum soluta, illa modestiam, hic patientiam didicit. {[a] Ens Epid l. 2.}

Scilurus princeps Scytharum octoginta fratrum patens, jam fatali in lecto reclinis iugenioso filiis commento suasit concordiam, fasciculum ille jaculorum, ita ut vinctus erat. praesentibus obtulit, jussitque hunc frangi medium. Id cum singuli frustra conati essent, ipse mox dissoluto, quo haerebant, vinculo, facile rupit. Et en, inquit, filii mei, quae juncta non poterant, soluta franguntur: it a quamdiu vos concordia junxerit, nemo vincet; disjunctos facile quivis superabit. {(b) Plut. in apoph.} Idem Rex Africae Mycipsa jam moriens illustri filiis convocatis dicto inculcavit. Hoc desideto, ut concordes sitis: nam concordia res parvae crescunt, discordia maxime dilabuntur. {[c] Salust. in bello Iug.}

Maximum vero ejusmodi, cum argutia quadam vibtarae sententiae, ad omnem instructionem pondus adferunt. Vis retundere cujuspiam ad honotes immoderatos ambitionem? utere illa Theopompi, ex Plutarcho, ad filios admonitione: mediocres honores tempus auget, immodicos abolet, vel illo Alphonsi Regis Arragonum dicto, quo vetus Romanorum Institutum expressit; Honoris templo, Virtutis junctum est: ut do eas per hanc ad illum enitendum esse. Vis Paedagogum ad rectam puerorum institutionem erudire? utere illo Isocratis dicentis: in Ephoro tardiore calcaribus. in Theopompo concitatiore freno opus esse. Vis opum cupidum ad moderationem provocare? dic cum Seneca: nunquam parum est, cui satis est: nunquam multum, cui satis non est. Vis scioli comprimere arrogantiam? audiat ille, vel invitus: maximum illorum, quae scimus, est minimum eorum, quae nescimus. Quod si penetret, verumque esse deprehendat, pennas iste pavo facile submissurus est. Ita per apohpthegmata Sapientum, vitiaque ac virtutes singulas licebit incedere.

Nihil tamen in hac disciplina efficacius est, quam exemplo simul verboque oppugnare vitia, ac virtutem tueri. Ita Diogenes male ab agresti homine fuste tractatus, cum nec verba iratus, nec laesus verba regeret: sciscitantibus, an hanc insolentiam dissimulanter ferret? Quid, inquit, agerem, si asinus me calceo feriisset? quo sibi patientiam solam


page 78, image: s080

adversus talem ostem tutissimum esse praesidium ostendit. Pari Demonax Philosophus animo injurias et vim illatam pertulit. Olympionicem ille reprehenderat, quod molliori, quam fortem athletam deceret, cultu uteretur, qui monitorem non ferens, grave vulnus inflixit capiti, ut qui aderant, indignati, ad Proconsulem ire juberent, et reo diem dicere. Nequaquam, inquit, ille, ad Proconsulem sed potius ad medicum. {(a) Plut. in apoph.} Vox certe et animus Christiano homine digoissimus. Haec enim vero, et audire, et intueri exempla virtutum, ut jucundum est, ita cum summa utilitate, ac profectu multorum conjunctum. Subeunt plane animum; quia, cum alimento quodam sapientiae, lepor ipse ac lusus ingeniorum, tanquam suavissimum condimentum, jungitur, et quod sua veritate, ac sapore quodam virtutum delectat, hoc dulci quodam argutiarum lenocinio facilius illabitur, ac haeret tenacius. Marcellus Virgilius hanc ex Gallo homine, inter fatuos habito, sententiam se accepisse dicit, quae diende omnem in vitam haeserit: quatuor esse bonas matres, quae pessimas filias pariant, Veritas odium parit; prosperitas superbiam; securitas periculum; familiaritas contemptum. Nihil itaque cum eslet in homine, quod dicto gratiam conciliaret, suopte illa nervo ac pondere ingeniose vibrata, occupavit animum, et ad omnem retro memoriam haesit.

His igitur similibusque, quae vel ad honestam oblectationem, vel ad utilem instructionem faciunt, cum torus hic libeilus sparsim impleatur, ut nunc politicam, nunc religiosam etiam vitam ex illo formare possis; dum artem ingeniose loquendi tradimus, cupimus tibi simul recte ex illa vivendi esse commendatam.



page 79, image: s081

FAMILIARIUM ARGUTIARUM Honestae et eruditae recreationis LIBER II. Artem novam Argutiarum praeceptis et exemplis diversis exhibet.

OStendi quisnam possit esse Argutiarum in vita hominum familiari usus, quomodo utiliter, jucunde, honesteque adhibendae sint; et foffensiones, quae in rebus etiam pulcherrimis praestantissimisque proclives sunt, quemadmodum sint devitandae. Nunc reliquum est, ut ad ipsa artis hujus praecepta veniamus, quae cum non tam verbis, quam exemplis aptissime ingenerentur; his tum praecoptorum gratia, tum vel maxime honestae simul oblectationis causa utemur, ut his graviora quandoque studia relaxari, et vatia ad omnem vitam documenta brevibus sententiis Legentium animis infigi possint.

Familiaris hominum vita jucunda inprimis sermonis varietate, ac gratia pascitur, quo cum animi nostri sensa, velut in animo alterius, mutua communicatione, deponamus??? nihil perinde ad amorem conciliandum, altendumque valet, hinc ingenia, indolem, virturesque aliorum aestimamus, subtilibus aliorum inventis oblectamur, et tradita velut per manus eruditione ac sapientia fruimut. Unde cum rarum quippiam, atque ab aliis, seu ignotatum, seu inexpectatum adferimus, continuo admitationem ac benevolentiam meremur. Verum cum non modo sermone, sed act one etiam mentis cogitata expromere liceat, eventi in hoe nostro argutae lepidaeque


page 80, image: s082

orationis genere, ut nonnunquam pars retum animo conceptarum externo aliquo opere spectantibus exhilbeatur, pars voce audientibus explicetur. Quemadmodum in emblemate aut symbolo assolet; ubi rei conceptae argumentum partim rerum imagine, partim scripta sententia exponitur.

Quocirca et hoc nobis discrimen negligendum non fuit, sed distinctione exemplorum, per foutes venasque, ordine didutendum: ita quidem, ut argute dicta subsequantur dicta facta. Lepide tamen facta, quae purae actionis sunt, negleximus; quod oratorem maxime instruere nobis propositum. Quanquam eorum non pauca sint, quae absque omni vocis societate non parum ingenii elegantiaeque obtineant: uti illud Jacoboni est, qui cm occurrentis ex foro amici emptos de manibus pullos accepisset, mandatumque, ut eas domum suam deferret: non aedibus, uti alter exspectabat, verum sepulcro illius intulit. Hoc facto ostendens, aliam magis illi propriam domum non habere, quod elegantius opere, quam verbis declatavit. Ad Epigram maticae autem argutiae similitudinem compositum est, quia exspectationem alterius fefellit, et alienum a loco praestitit: quod ad fontem alterum, venamque quintam Alienatorum spectat. Verum illae argutiae cum in actione omnino consistant, ad Comico- Tragicum nostrum tractatum spectabunt, ubide iis agendum, nunc prioribus solum insistimus.

CAPUT I. De natura et distinctione argute dictorum ac factorum.

QUamvis in Epigrammatum libello de arte et natura dictionis argutae illa disseruimus, quae his eriam praeceptionibus possint sufficere; tamen et hic summatim eadem juverit perstrinxisse. Argute igitur dictum, ac factum hac universa descriptione complecteris. Est brevis quaedam animi sententia, aut verbis solis, aut factis simul verbisque explicata: quae aliquid, cum ratione, praeter opinionem adfert; quod veloppositum sit, vel alienum, vel comparatum, vel alludens, vel pluribus horum cum spectatione superat.

Unde easdem cum Epigrammatibus affectiones habet, brevitatem scil. et argutiam. Brevis esse debet avimi sententia, ut facilius ab audiente possit accipi, et haerere tenacius, argutia deinde facit, ut hoc sit, quod esse dicitur; ideoque cum


page 81, image: s083

voluptate, atque aviditate quadam audientium, aut etiam spectantium excipiatur. Genus duplex statuimus, dictorum pure aut dictorum simu et factorum, de quibus paulo ante, sub ingressum, disseruimus. Species vero seu sontes Argutiarum quatuor diversos de quibus in Epigrammatis fusius; hic vero illud recolere suffecerit; quod si quid exspectationem nostram fallat, hoc, vel illa rebus tribuat, quae prima fronte, communique sensu, cum iisdem pugnare videntur: vel contra ab iisdem separet, alienetque, quod illis familiare acproprium esse censetur, alio, quandoque minus proprio, in locum subrogato: vel cum alia re prorsus, ut apparet, dispari in co mparationem adducat: vel postremo in verbis tebusque opportune, sed inexspectate, productis ludat. Quae singula, qua varietate et gratia, per diversos hosce fontes (sic enim appellare visum est) fieri posfint, regulis ac deinde exemplis tanquam per venas fontium eundo, lubet explorate.

Quod vero in arte epigrammatica observatum est, ut uno pet fontes omnes venasque deducto exemplo, artis hujus copiam, facilita temque ab illa depromptam, pandetemus: hoc quamvis eadem, hoc loco, de Lazaro, Epulone, Juda, Luthero, Apostoloque Petro exempla serviant, in alio tamen Caligulae Imperatoris facto, propius ad hanc rem spectante instructione, praestabimus, cum solius illic orationis, hic factorum etiam lusus prosequamur.

Ceterum ipsa tibi Emblematis figura, quam frontihujus libelli praefigimus, brevem quandam comprehensionem artis totius subjicit. Phoebus ut Musarum, sic Astrorum Princeps, opposita sibi Solis Lunaeque sidera, ita conjungit, ut lucem abs se invicem mutuentur: estque idea quaedam Repugnantium, mutua illustratione in argute dictis factisve concurrentium, nam, ut habet aximoa tritum, contraria juxta se pcsita magis illucescunt. Pallas scientiarum ac sapientiae apud Veteres Antistes oleae pacisque custos; armis tamen, maxime a scientiis ac pace alienis, prisco Ethnicorum instituto vestitur: Noctua caput insidet, quae Phoenicem Solis avem portare mereatur Haec tam aliena, non sine ingenio Deae tributa, quod et reritate iilustria sint, et illustratione rara; cum majus in armis prudenter tractandis quam in toga sapientiae decus emineat; dignam


page 82, image: s084

illam fonte nostro iconem fecerunt. Mnemosyne Musarum parens, rertia ordine, ejusdem fontis statua, suam in sepculo formam, pulchertimo naturae lusu, contemplatur; cum et decus affundat vitro, et ornamentum ab eodem censore recipiat, facile correctura naevos, si quioffenderint. Talis nempe in orbe, rerum parium dispariumque inter se resplandet comparatio; ut mutua collatione magis refulgeant, et dent accipiantque ornamentum. Postremo Amor fidicem, qui cum Philomela alternis lusibus certat, lusus illos verborum sententiarumque in palaestra eruditorum exprimit, quibus res vocesque, tanquam aliquas in musico concentu fides, temperant, et ad honestum litterariae disciplinae oblectamentum inflectunt. Ita quatuor tibi fontium scaturigines; ex uno Argutiarum generali fonte ductas, his utcumque imaginibus expressas dedimus, Siren, quae fonti implexa quadruplicem ex Tritonis cornu fontem efflat, argutae in dictis factisque compositionis naturam repraesentat: ut quae res diversas, virginei oris speciem cum pisce, inexspectata conjunctione sociat: et cum brutum sit animal, humanae tamen formae pulchritudine delectat. Puerum hunc, cum aquis ludentem, ut aptum lusibus aetate, et sua innocentia, cunctis gratum fontis apex sustinet: ut intelligant, ad innoxios lusus et usus hos tantum Argutiarum fontes esse adhibendos.

CAPUT II. De Argutiarum fontibus ac praesertim Repugnantium.

CUmilla familiaris sermonis actionisve argutia in plurium fere personarum societate usitata sit: evenire poterit, ut vel ad alterius interrogatum solis verbis respondeatur, adeo ut ad rem propositam a proponente: seu respondente actio nulla adhibeatur, et hanc purae dictionis sententiam appellamus: vel opus aliquod, ad mentis conceptionem exponendam, una cum verbis adhibeatur, et hanc intermixtae simul actionis dicimus. Exemplo uno per omnes fontes variis responsionibus et admixtis quandoque actionibus diducto utemur: ut intelligas quantam haec ars argutandi facultatem subministret. Historiam ex Xiphilino in Caligulam Imperatorem peremus. Ille enim cum aliquando muliebri ornatus habitu sublimis eminenti in solio


page 83, image: s085

praesideret. Gallicae nationis sutor forte praeteriens risit. Qua re animadversa, Caesar, hominem accersitum rogat, quid de Imperatore videretur? cui respondit Gallus; magnam sibi ejus videri amentiam. Quod quidem respousum hominis cum plus audaciae, quam argutae subtilitatis habeat, nos paulum nobis exacuendum, tum verbis, tum eriam factis rei appositis, per fontes venasque explicandas, sumpsimus. Ut vero pro primo Repugnanrium sonte hic aliqua tibi, aut dicendi. aut agendi copia suppetat: persona ejusque actiones potissimum consideranda erunt: deinde horum opposita ponderanda, et in composrtionem adhibenda. Quis ergo, qualisque persona muliebri habitu ornata? Caesar videlicet, Judex vir barbatus (ut ante alios Imperatores Caligula fuit) caput non tantum Reipubl. sed et familiae, miles, Praeses senatus, etc. His opposita junge, ut cum Imperatore Imperatricem, cum viro feminam. Fac mulierem Judicem virorum, fac barbatum eundem et togatum Ita porro et in his, et aliis inexspectata aliqua responsione interroganti occurrere poteris.

FONTIS REPUGNANTIUM VENA I. Repugnantia de eadem re, cum aliqua arguta compositione, simul aut affirmari aut negari poterunt.

ITa Gallus a Caligula causam risus interrogatus, dicat: se ridere, quod Imperatricem Romanis propositam videat, sublato Imperatore. Vel, mirum videri quod Romanis mulier imperet, qui ante vix tulerint viros: quod Reginae pareant, qui Regibus noluerunt. Sive: Androgynum sese Imperatorem mirari asserat, qui nuno denique viris ac mulieribus merito imperet, postquam ipse vir simul ac mulier effectus sit Vel si negatione removere ab illo opposita cupiat, indignum imperio affirmet, ut qui neque vir sit, cum virili habitu et animo destituatur, neque mulier, qui barba non careat. Verum aliis haec dictis factisque magis illustrabimus.

Argute dicta. 1. Stultus stulte judicat.

ALphonsus Arragoniae Rex jactabundo cuidam, quod denique sapientem virum reperisset; Quomodo vere, inquit, stultus sapientem dignoscere potuit? Ant. Panor. de gestis Alphonsi.



page 84, image: s086

2. Et victores cladem sentiunt.

Pyrrhus Epirotarum Rex cum Romanis bis praelio congressus, et bis eodem victor, cum multos suorum Ducum amisisset; exclamat: utcti prorsus sumus si tertio Romanos praelio sic vincamus. Plutarchu; in Pyrrho.

3. Temperantia adolescentem decet.

Anacharsis Scytha, temperantiae inter Philosophos singularis, tribus potissimum Ventre, Venere, lingua abstinendum censuit. Ebrium juvenem in se convitiis debacchantem, hac admonitione ultus est: Si juvenis vinum non fers, cum senueris, aquam feres. Nimirum, aut inopia, aut podagra opprimendus. Laertius.

4. Timor delusus.

Quidam navigaturus monitus, ut caveret, ne a piscibus naufragus devoraretur. Quid inquit, metuam a piscibus qui tot pisces decoraevi? Athenaeus.

5. Quis lector optandus:

C Lucilius Scripta sua legi, neque a doctissimis neque ab indoctissimis voluit? quod hi nihil, illi nimium saperent. Laelium se ajebat lectorem malle quam Persium, quorum ille mediocriter, hic eximie doctus. Cicero lib.2.de Orat.

6. Quis inter convitiators vincat.

Cum Demosthenes convitiis a quodam incessererur. In certamen, inquit, comitor, in quo qui superter evasertt, inferior est; qui vicerit, victus. Erasmus l. 4. apoph.

Unde illud distichon.

Hoc Scio pro certo quottes cum stercore certo:

Vinco seu vincor, semper ego maculor.

7. Taciturnitas tempestiva.

Cum etiamnum adolescenti, Catoni vitio daretur nimie taciturnitas: Carpant, inquit, taciturnitatem, dum vitam probent: et ad jecit: Tum demum abrumpam silentium, cum loqui potero indigna silentio. Plutarch. et Brus. l.9.c. 6.

8. Dissimulatione opportune utendum.

L Galba cum Maecenatem ad convivium in vitasset sentitetque illum liberius cum domesticis locuturum, modo ipsc censor abesset: somno dissimulanter indulsit, ut libertatem Maecenati faceret. Interea dum alius nonnemo quicquam de mensa furtim subtraheret: infelix, inquit, Mecaenati dormio non tibi. Erasna. in Chiliad.



page 85, image: s087

9. Tacendi non minor ars quam loquendi.

Isociates a Catone ad suam disciplinam ad spirante, sed immodicae loquacitatis homine, duplicem mercedem postulabat Causam roganti: Unam: inquit, dabis ut loqui, alteram ut tacere discas. Stobaeus.

10. Canum, quam calvum esse praestat.

Augustus cum offendisset complices Juliae filiae canos captim sublegentes, rogans filiam: utrum poss annos aliquet calva esse an cana mallet! Cana, inquit, illa potius. Cur igitur, excepit, istae te calvam facrunt? Suet. in Augusto.

Arguta dicta facta. 11. Parvo res momento mutantur.

PAuson pictorequum volutantem se jussus pingere, currentem in tabula exhibuit, cumque ille, qui opus praeceperat, adversaretur; Pauson inver a solum tabula: ecce, inquit. habes se volutantem. Plutarchus.

12 Poena, et praemia ex aequo danda.

Cum propositum erat, qui seditionem movislet, moreretur: qui vero composuisset, praemium ferret: nonnemo temerarius, et excitavit primum, et deinde seditionem composuit. Res ad judicium Sophistarum delata, quam Secundus hac ratione absolvit. Quod prius est? movisse. Igitur et morte prius seditionis poenas solvat. deinde, si potest, ferat praemium Philostratus in Sophistis.

13. Lingua optimum et pessimum.

Biantem Prienaeum Amasis Aegyptiorum Rex monuit, ut cum sacrifisatae victimae adeset, optimum sibi ex illa ac pessimum submitteret, quod explorandae illius sapientiae causa mandabat, ille nil cunctatus linguam misit, quam simul et optimam et pessimam esse partem crederct. Plutarch.

14. Fugae dedecus excusatum.

Demosthenes postquam oratione Graecos contra Philippum ad bellum conciliasset, ipse simul exercitu armatus comitatur, ne segnius, quam loqueretur, ageret, clypeo au reis erat inscriptum literis, BONA FORTUNA Sed ad Cheronaeam segnius quam dixerat egit, imerque primos relicto clypero fugam spectavit: Reprehensus. hoc se proverbio purgavit (Vir fugiens iterum pugnabit) mortuo deinde Athenis aetea ipsi statua erecta est, cum adseripto basi Epigrammate.



page 86, image: s088

Si tibi vis animo, Demosthenes aequa fuisset;

Non ferret Macedum Graecia victa jugum.

Plut. in vita.

15. Votum inconsultum corrigitur.

Cum Lacon nonnemo se voto obstrinxisset, quod de monte Leucate sese praecipitem daturus esset, in montem enisus, cum ipsius altitudinem despiceret, voti poenitens sese avertit, quod cum ei probro versum esset: Non putabam inquit, illi voto majore voto opus esse: quo scilicet contra veniendum statuerem. Plut. in Apoph.

16. Imposter imposturam passus.

Galieni Imperatoris uxor a Gemmario delusa, pro veris gemmis vitrum acceperat. Fraudem ubi comperisset, apud Imperatorem sceleris vindictam postulat. Igitur in carcerem caveamque denique abstractus, tanquam publico specatculo objiciendus leonibus. Verum dum incertus vitae oberrat in arena, jamque terribilis Leo ab omnibus exspectaretur, Gapo in hominem emissus prosiliit, cunctis rem tam ridiculam admirantibus, per Curionem edici jussit: Impostur am fecit, et passus est: et impostoris levitatem, et conjugis severitatem lepide correxit Trebell. Pollio.

17. Hostem conciliatum metue.

Alphonsus Rex Arragonum cum in agro matriciensi altertrum duorum inter se hostium, Franciscum Sfortiam, Nicolaum Picinium, in societatem admissurus videretur; rogantibus Matriciensium Legatis, quid agendum? respondisse fertur: Utrosque tanquam amicos habendos esse: sed cavendos tanquam inimicos. Panormitanus lib. 1.de gest. Alphonsi.

VENA 2. REPUGNANTIUM. Repugnantia de subjectis diversis opposite affirmentur, aut negentur.

ITa Gallus Imperatorem conveniat. seque Legatum a mulieribus venire asseveret, qui pro feminis caligas postulet, quando viri illarum togas occupaturi videantur. Nam bac ratione mulieribus tribuet viris propria, et opposita viris concedet. Idem non verbis tantum, sed et factis contrariis facile praestabit: ut si feminam adduceret caligas indutam, cum hac ad Caesarem oratione. Postquam tu nostras


page 87, image: s089

invasisti togas, nobis caligae hae tantum relictae sunt. Negabit vero diversa opposite, si, quis sit? quove nomine compellandus? ignorare se dixerit: ut qui pro viro non satis possideat animi, pro muliere non satis formae. Sed varietate exemplorum haec magis patebunt.

Argute dicta. 1. Prodigus foeneratoribus dispar.

CUm nonuemo, apud Sigismundum Imperatorem, felices praedicaret foeneratores, ut qui rem suam dormiendo etiam augerent. Te igitur infelicem, Imperator respondit, qui rem tuam vigilando etiam consumis. Aeneas Sylvius cum. in Alphonsum.

2. Honestum est ad turpia silere.

Xenocrates cum ab homine obscoenae levitais de rebus turpibus interrogatus esset, contievit. Sed postquam responsum urgeretur, inquit: de ejusmodi quidem rebus te rogare, me vero tacere convenit. Maxim. serm. 31.

3. Reges perstringere periculosum.

Alcides Japson cum in Artaxerxem Memorem contumeliosis verbis grassaretur, Rex ilii per tribunum militarem denunciari jussit: licere quidem illi in Regem, quae vellet dicere, sibi vero licere, adversus illum quae vellet facere. Fulgos. l. 5. c. 8.

4. Loquatur de arte, qui norit.

Megabyzus in Zeuxidis officinam ingressus, cum reprehendenda laudaret, repreheuderet e diverso laudanda, ab artis pictoriae adolescentibus derisus est. Ad illum igitur Zeuxis versus: cum tacet, inquit, Megabyze, nescio quid magni de te sibi pueri pollic entur, respiciunt enim ad purpuram, simul ac vero de nostra loqueris arte, te contemnunt. Aelian. l. 2. de var. hist.

5. Mulieri vir praesit.

Aristippus reprehensus, quod mulierem haberet. Quid vero, inquit, si illa me non habeat? Cicero.

6. Uxor continens viri decus.

L. Portius Nasca, cum a catone rogaretur: haberetno uxorem ex animi sui sententia? Habeo, inquit: verum hercle. non ex animi tui sententia: quo dicto ejus levitatem acerbe perstrinxit. Eras. l. 6. apopht.



page 88, image: s090

7. Libertas edendi prae lautitia est.

Quibusdam apud Diogenem Aristotelis felicitatem praedicantibus, quod cum Regis filio vixeret. Aristotele, inquit, prandet, quando vult Alexader; Diogenes, cum vult Diogenes. Laeit. l. 6. c. 2.

8. Astrologi saepe errant

Diogenes Astologo stellas sibi errantes in tabula astronomica ostendenti: ne mentiaris, inquit, nam stellae non errant, sed vos Astrologt. Stob. sect. 78

9. Lacrimae opportunae sint,

Exprobrabat L. Crasso Cnejus Domitius, quod ob Muraenam in vivario mortuam illacrymatus esset. At tu, inquit, Crassus, cum tres uxores morte extuleris, nunquam illacrymaeri visus es Plutarchus.

10. Impune servi non mentiuntur.

Cum servus lasoni objiceret, quod mentiretur, hac, inquit, mihi sine verberibus licet, non tibi quia nimiium ego libet, tu servus es, qui si mentiaris, vapulas. Plut. in Laecon.

11. Asylum sceleratorum turpe est.

Cum Atheniensis Orator Thebanos reprehenderet, quod oedipum habuissent patricidam, et Argivos eorum socios, quod Orestem matricidam: fatemur inquit Epaminondas, sed nos eos expulimus, vos recepristis. Plut in Apoph.

12. Cura sui rebus praeferenda.

Socrates ad improbum statuarium, mirari se dicebat, quod tantum operae in lapide ad hominis effigiem formando adhiberet, seipsum vero lapidi similem negligeret. Laertius.

13. Profusio in prodigos cavenda.

Aplhonsus Arragonum Rex cum equiti non pauce largiretur, quae mox accepta in luxum ille profunderet: Si pergam inquit, tibi dare quae postulas, citius me pauperem effecero, quam te divitem. Panormit. in gestis.

14. Concordia conjugum familiae quies.

Leo Byzantius cum ad Athenienses Orator missus esset, ingressus concionem, ut erat obesi homo corporis, omnibus risum movit: quo nihil commotus, sed ad populum versus; quid ridetis: inquit, an quod crassus nimium videar? habeo vero uxorem me etiam crassiorem, tamen cum bene inter nos convenit, una nos capit lectica, cum male, ne tota quidem domus.



page 89, image: s091

Quo dicto lepidissime simul carpsit Atheniensium seditiosas in Republica eo tempore contentiones. Philostratus.

15. Aviditas habendi delusa.

Augustus Caesat, cum Paccuvius Taurus ab eo congiariam peteret, adderetque vulgo existimari, magnam sibi pocuniam a Caesare obvenisse: id tu, inquit, noli credere Alius cum Praefecturam rogalet, negaretque se lucri, verum existin ationis apud ceteros causa postulare. Tu, inquit Augustus, accepisse te apud omnes affirma, ego me donasse non negabo. Macrob. l. 1 sat c. 4.

16. Genus nobile auspicari gloriosum.

Cum Harmodius, prisci illius celebrisque Harmodii abnepos, Iphicrati sutoris filio generis ignobilitatem objiceret. Meum qutdem, inquit, a megenus incipit, sed tuum in te desinit. Plutarchus in apoph. Principum.

17. Principe nil dignum habens.

Cum ex Sylvestro Bottigilla vir, sua opinione magnus, quaereret: quae maxime virum Principem decere existimaret? Illa respondit, quae tibi desunt. Quo dicto hominis arrogantiam egregie confutavit

Argute dicta facta 18. Iudicium plebis saepe corruptum.

POlycletus statuariae attis peritissimus, ut plebis errores fallaxque judicium argueret, uni simulacro affabre elaborato, altcrum vulgi judicio conformatum adjecit, utrumque deinde ubi juxta se positum vulgus intueretur, viliusque inepta judicatione efferret, atque admiraretur, neglecto altero, atque etiam per ludibrium deriso: Tum Polycletus: hoc vero inquit, quod tuntopere admiramini ex vestra arte sine arte profectum est: quod despicitis, verae artis, et meum est. Aelia. l. 4, de var. hist.

19. Loquacitas silentio refutatur.

Legatus ex Perintho ad Agis Regem missus, cum longa oratione usus esset, neque quicquam responsi a Rege acciperet: quid, rogat, Perinthiis respondebo? dic, Agisinquit, te multa locutum me mihil. Ut si diceret: nihil te huc attulissc responsione dignum significa. Plut. in apoph.

20. Defensor Caesaris ab eodem defensus

Miles Romanus, in judicio periclitans, ab Augusto intercefsionem postulabat, qui cum e suo delectum comitatu


page 90, image: s092

patronum adjungeret: Miles ingemiscens; at non ego Caesar, inquit, te in Actiaco bello periclit ante. Vicarium misi, sed ipse pro te in acie steti, simulque nudato corpore cicatrices detexit. Erbuit Caesar, atque ipse in advocationem descendit. Suetonius in Aug.

21. Maleficium beneficio repensum.

Augustus cum Cinnam Pompeji nepotem ex castris hostium ad aulam suam amicitiamque traductum, mortem sibi sacrificanti destinasse intelligeret: suadente Livia uxore, ignovit hac oratione. Vitam tibi, Cinna, iterum do prius hosti, nunc insidiatori, ac parricidae: ex hodierno die amicitia inter nos incipiat: contendamus utrum ego meliore fide, vitam tibi donaverim, an tu mihi debeas, addidit Consulatum. Cinnam deinde porto amicissimum habuit, et (quod mireris) etiam haeredem. Idem.

22. Sanctis impune non illuditur.

Wormatiae superioris Germaniae Urbe duo sutores vicinis aedibus artem exercebant: quorum alter D. Nicolao addictus illi non infrequenter vota faciebat, illiusque opem praedicabat: alter scelesto joco Davidem se Judaeum, perquam illic opulentum civem, invocare jactirabat, a quo praesentiorem opem haberet. Judaeus ubi intellexisset ho mivis dictum, gratiam facturus, anserem illi ad ignem tostum subamisit, cujus ventri aureos viginti inclusit. Sutor latentis thesauri ignarus, amore pecuniae sutori vicino ferculum vendit. Hic ex reperto auro bovem coemit. Cumque alter postea indicaret, illum sibia Judaeo anserem submissum: mihi vero, inquit, a D. Nicolao bos delatus est. Judaeus nullam de auro reperto sibi gratiam habeti miratus, subinisit ministrum, qui postularet: ut anseris intestina sapuissent? Id cum sutor rogatus miraretur, intellexit aurum altuisse, illudque a vicino etiam in jus vocato repotiit: Verum is se anserem cum intestinis emisse: aurum tanquam a D. Nicolao ablatum accepisse, asseruit. Re deinde tora in judicio explicata, Accusator aliis viginti aureis mulctatus est, quod comparatione cum D. Nicolao habita Judaeum se invocare temere jactitasset. Nimirum illusum se denique sentiet, quisquis improbe Sanctis illuserit.

23. Privignaus Novercae funere laetus.

Quidam in novercae matris funere concinens, et a patre


page 91, image: s093

reprehensus, inquit, non opus est, mi pater, ut Sacerdotes pro exequiis concinendis are conducas, ego gratis id praestabo. Verum qui cum risu alios sepelit, cum lacrimis raro sepelitur.

24. Stultus sapientem argute perstringit.

Praecipuae Germanae Nobilitatis Princeps cum in aulam Caesaris Ferdinandi II. recens admissus esser, atque in aulica procerum corona fabulis vacaret, accessit lateri Jonas Caesaris Morio, et more atque ingenio suo jocatus Principem alloquitur Verum is aversatus hominem: non, inquit, loquor cum stulto. Ego vero, repetit argute Jonas, cum stulto loquor, mirifice ea res novi hospitis arrogantiam confudit, docuitque Stultos a saptentibus parum quandoque sapienter contemni.

25. Simonia argute castigata.

Guilielmus Rufus Augliae Rex vocante Abbatia, cum illam Religiosi duo, oblato certatim auro, prensarent: tertius haud procul Monachus aderat, quem Rex conspicatus accersit: et quid, inquit, tu mihi offers, ut Abbas dicaris? Nec hilum, respondit ille, siquidem paupertati votum feci, ut nec habeam quicquam, nec cupiam, atqui, Rex excipit, hoc tu pretio praeferri ceteris mereris, simulque illi inverstiendo mandatum dedit. Nulla enim re melius quam paupertate haec dignitas emitur.

26. Linguarum alia gravis, levis alia.

Europaeorum linguas nonnulli ita distinguunt, ut cum Deo ob Majestatem hispanice, cum Principibus ob gravitatem italice, cum feminis ob gratiam gallice, cum hostibus ob terrorem germanice loquendum asserant. ita dum orator Germanorum apud Belgarum Principem Carolum, Gallis audientibus, gravi sermone dissereret: Quidam ex iis subjecit; ea se lingua credere Deum fuisse usum, Angelumque, cum Adamum e Paradiso ejiceret. Cui Germanus: se vero existimare, Diabolum lingua Gallica ad fallendum idonea Evam circumvenisse. Nempe in cavillis jaciendis qui primus fuerit, ultimus plerumque in honore discedit.



page 92, image: s094

VENA III. REPUGNANTIUM. Repugnantium in uno aut diversis subjectis mutuo inter se facta conversio.

UT si Gallus Imperatori dicat. Qui tam facile ex virofacta es multer, difficilius opiner, ex muliere vir futurus es: Lupus enim pilos facilius quam pellem mutat, aut animum Vel: admiror in muliebri habitu virum, quem ante sub virili habitu mulierem obstupui.

Argute dicta. 1 Suis quisque vitis, aut virtutibus aestimandus.

STilpon parum secundae famae nactus filiam, cum moneretur: Natam suam illi esse dedecori non magis, inquit, quam ego ipsi sum decori. Existimavit enim suis quemque vitiis ac vittntibus aestimandum magis, quam alienis. Laert. l. 2. c. 12.

2. Homo robus praeferendus est.

Cum Aristippo nonnemo objiceret, propter ip um perire agrum: Satius inquit, ut propter me ager quam ego propter agrum peream. Anton ser.47. in Melis. p. 2.

3. Pax ut servetur, aequa esse debet.

Privernatum Legati Romam venerant, ut suae a Romanis defectionis causam darent, ac pace rursum sociarentur: cumque unus e Legatis rogaretur, quam sibi poenam meruisse viderentur? eam respondit quam merentur, qui se libertate dignos censent. Tum Consul Plautius, quam vero, inquit, si poenam hanc remiserimus, vobiscum deinde pacem habituri sumus: Diuturnam ait Legatus si dederitis bonam: brevem si malam. Eras. l. 6. Apoph.

4. Cyniscus et Adulator.

Diogenem forte oleribus purgandis intentum, Aristippus Dionysio Tyranno carus praeteriens, quid ageret? interrogabat, qui cum tespondisset: Olera lavo, quae si tu lavare posses, cum Tyranno non ageres. Non minus salse excepti dicentem Aristippus, Tu, inquit, si cum hominibus agere posses, olera non lavares Laert. l.2. c. 8.

5. Avarus infelix.

Bion de Avaro. Non ille miser facultates possidet, sedellum possident facultates. De sordidis vefo divitibus ait: Curam opum habent, ut si essent propriae: utilitatem ex illis capiunt, ac si essent alienae. Laert.l. 4. c. 7.



page 93, image: s095

6. Multer fortis: vir imbellis.

Cum Artemesia Regina rem fortiter contra Xerxem feliciterque gessisset: ergo, inquit Xerxes, intelligo me faminas pro viris habursse; illam viros pro feminis Herod. l. 8.

7. Bestialis homo.

Stilpo exprobranti sibi, quod illum homines tanquam bestiam admirarentur. Nequaquam. inquit, verum bestiae mo tanquam hominem admirantur. Laert. l. 2. c. 12.

8. Mortis minae contemptae.

Cum Theodoro Philosopho Lysimachus Macedo mortem interminatus esset: Si dignis inquit. mortem intentas. aulicis tuis metuendumerit: si indignis, mihi. Brisonius lib. 2. cap. 1.

9. Corrigere in se malum, bonum est.

Convitiabatur nonnemo Diogenem, quod monetam adulterasiet. Tempus inquit, erat, cum talis eran, qualis tu es: at quatis ego sum futurus es nunquam, Laert. l. 6.

10. Mensa lauta quam copiosa melior.

Demosthenes cum videret convivium majori missuum apparatu, quam elegantia instructum: Non, inquit, quod magnum, bonum est; sed quod bonum, magnum est Quo argumento Zeno contra Theophrastum magno Auditorum numero frequentatum, usus, se illi, cum pavcis; sed, ut inquiebat, melioribus praetulit. Plutarchus.

11. Prudentes a stultis discunt.

Cato plus stultos prudentibus, quam prudentes stultis emolumenti adferre, asserebat: quod ex stulti erroribus prudans cautior, ex prudentis, stultus nihilo melior redderetur. Fulgosus l.7.c. 2.

12. Non est cujusvis libros edere.

Cum ex Theocrito Praxagorae filio nonnemo quaereret: quid vero causae: cur nihil scriberet? quia inquit, ut volo non possum; ut possum non volo. Nimirum qui digne possit, ac noluerit, rarus erit; aut enim animi et honestae negligens gloriae, aut otii, quam laboris est patientior.

13.

Theophrastus Aristotelis discipulus asserebat rem quamlibet judicandam priusquam diligas; non diligendam priusquam judisces. Amor enim judicium evertit, judicium incorruptum amorem dirigit.

14. Authoritas in sene.

Augustus Caesar nobiles adolescentes inter se tumultuantes


page 94, image: s096

compositurus, cum parum auscultarent monenti: Audite, inquit, senem juvenes, quem juvenem audiverunt senes.

15. Famuli dominis, domini famulis serviunt.

Hippolytus Cardinalis Romanus copioso nimis satellitio stipatus, cum partem asseclarum per Pontificem abdicare juberetur, eo quod tot stipatoribus non egeret. Respondit, non equidem, fateor, tot indigeo famulis, sed illi me indigent. Indicans se ex liberalitate eos, non ostentatione alere.

16. Magnanimus donis non capitur.

Darius Perfarum Rex Alexandro jam multis contra se victoriis claro, aurum opesque magna copia, simulque regni ex aequo divisionem obtulit, modo arma pacatus deponeret: verum ille, cum non Asiae tantum, sed orbi universo immineret, dona est aspernatus. Tum Parmenio ad illum conversus. Accepissem, inquit, si essem Alexander: Et ego, respondit Alexauder, si essem Parmenio: Spes viri, animumque angustum nimis, carpens. Plut arch. in Alex.

Argute dicta facta. 17. Munus petenti negatum, digno oblatum.

NOnnemo Archelai conviva cum poculo in mensa delectaretur, illud sibi parum humana postulatione dari petiit. Archelaus vero illico Euripidi illud haud procul assidenti offert, factumque admiranti postulatori, inquit, Tu quidem dignus eras, qui peteres, etiamsi non acciperes: at hic qui acciperet, etiamsi non peteret. Plutarchus in Apoph.

18. Invitationem respuens, veniens respuitur.

Petrus Maraeus amicum ad coenam iovitabat, verum is, exculsatione Maraeo ingtata, se venturum negavit, non multo tamen post rediit, Maraeoque se mutasse dixit sententiam: excepit ille, mutavi et ego meam, ita cum pudore a coena rejectus est, didicitque beneficio saepe indignum fieri, qui importune aver atur.

19. Excubiis nemini parcentibus parcitur.

Leo Rom. Imperactor mutata nocte persona sine arbitris ad urbis vigilias digressus, ut fidem suorum exploratam haberet, arque a prima custodia duodecim sese aureis redemit, ab altera deinde viginti, a tertia frustra se auro liberare conatus, verberibus male tractatus in carcerem datur, accersito deinde vigiliarum praefecto excubiisque advocatis personam aperit, atque in hanc sententiam de illis constiftirutistiruit,


page 95, image: s097

ut, qui flagra incussissent, egregia ferrent munera; quiqui haec perfide acceptassent antea, nunc flagra reciperent; bonis etiam, atque urbe exigerentur. Zonaras.

20. Casus aequo animo exceptus.

Ephranim Syrus post dies complures jejunio traductos, a Ministro cibum expectabat; sed ille delapsa in terram olla confusus, inopsque consilii substitit. Tum Syrus, Bono, ait, animo, quandoquidem obsonium ad nos venire abnuit: age, nos ad illud accedamus, simulque ad ollae fragmenta considens inde cibum hauriebat. Niceph. Call. l. 9, c. 16.

VENA IV. REPUGNANTIUM. Repugnantia de se invicem affirmantur.

ITa de Caligula Gallus pronuntiavit. Cedant Amazenes, tam virilem nunquam feminam vidi. Aut accedat hac salutationis ad Caesarem forma. Salve mea Imperatrix, qua sane ratione oppositum de opoosiro asseret. Verum hic exemplorum copia non suppetit, unde paucioribus acquiescendum, quanquam fortuna magis, quam difficultate hanc mihi raritatem obvenisse credam, nam in prima de Epigr parte uberiori ea messe collegimus, quo Lectorem remitto.

Argute dicta. 1. Invidus suo malo, alterius torquetur bono.

BIon Boristhenes Philosophus, cum hominem invidia maestum dejectumque cerneret. Nescio, inquit, maline tibi aliquid evenerit, an aliis boni, nam bonum aliorum tuum video esse malum, quo scilicet invidiose torqueris. Laertius.

Argute dicta facta. 2. Contentiosus domo eliminatus.

FUit qui alterius in domo contentione vehementiori exarserat, quem proinde Dominus arreptum superiori gradu deturbat. Mox in aliis gradibus servus obvius, eundem inde praecipitat. Denique filius in domus area, hinc etiam eliminat. Tum prae foribus vix respirans mifer: quanto, exclamat, ordine illic turbaegeruntur.



page 96, image: s098

VENA 5. REPUGNANTIUM. Idem de seipso negatur, aut opposice aliqua ratione affirmatur.

CAllus ad Caesarem dicat. negant te virum. et Imperatorem qui sine caligis es; Negant iniqui, sine armis es. Vel. Iudicem te asserunt, sed sine judicio bominem sed sine mente. Vel affirmate simul, ut, dum virum exuisti, et feminam induisti; virum per didisti, nec femina factus es. Vel, Femina eras (animo scilicet imbelli] priusquam feminam indueres: Vir non eras priusquam virum exueras. Varieras major ab aliis erit exemplis.

Argute dicta. 1 Balneum soerdidum non lavat sed inficit.

DIogenes ubi balneum ingressus esset, sed aquis sordidum. Qui hic se lavant, inquit, ubi lavantur? ut si diceret, lavando hic nemo lavatur, sed potius inficitur. Laert. in vita.

2. Qui sibi nequam nulli bonus.

Cum Oeconomus Lucullo tenuiorum coenam instruxisset, ob jurgatusque negligentiae, diceret Sumptuoso apparatu non exiscimabam opus esse, dum solus coneares. An vero excepit Lucullus, ignorabas apud Lucullum hodie coenaturum Lucullum? Nimirum, amicorum ille sibi non postremus videbatur, sed unus instar omnium, cui negatum nollet, quod aliis concederet. Plutarchus in Luculla.

3. multi Regem venerantur, pauci amant.

Alexander Magnus ex primis Aulae Proceribus Craterum maxime honorabat, Hephaestionem vero maxime diligebat. Nam. Craterus, inquit, Regem amat, non Alexandrum; Hphaestion Alexandrum, non Regem. Brevius, ille [gap: Greek words] , id est, Craterus ob utilitatem, quam ex me Rege sperat, adeoque ita me amat, ut magis amer seipsum: contra Hephaestion ob naturam me diligit, ideoque amore incorrupto. Plutarchus in Apoph.

4. Ante in bello audiendum quam audendum.

Cum incerto authore Alexandri mors apud Athenienses pervulgata esset, oratores bellum quamprimum suscipiendum suadebant. At Phocion cautior, differendum paucis


page 97, image: s099

verbis suasit, Nam, si hodie, inquit, mortuus est, cras quoque adhuc mortuus erit Plut. de mansuet.

5. Valetudo edendo servatur et corrumpitur.

Diogenes eos qui pro valetudine sacra facerent, atque in ipso sacrificio profusius coenarent, tanquam insanos ridebat, uc qui valetudinem curando, non curarent, sed oppugnarent.

Argute dicta facta, 6. Fides perfidiose praestita.

HOstilibus in se odiis duo exarserant, horum alter nequam homini ad patricidium comparato viginti coronatos largitur. Is hostem adit, pecuniamque ac pactum tanquam amicitia ductus aperit, qui alteri tantum aetis adjicit, ut priorem occidat auro sumpto, utrumque atroci facinore sustulit, se fidem ambobus praestare asserens, ne cuiquam injuriam irrogaret. Verum aequitas haec fuit patibulo dignissima.

7. Miles bonus Princeps saepe malus est.

Saturinus Tyrannorum in Italia primus et vigesimus, cum ob egregias fortissimi militis virtutes ab exercitu Imperator electus esset, sese imparem tantae dignitati cum virture administrandae animadvertens. Bonum, inquit, duceum perdidistis, malum fecistis Principem, et docuit eventus, cum ob tyrannidem, ab iisedem a quibus ornatus imperio fuerat, intereniptus est. Trebellius Pollio.

Nempe dulcius est praeesse; verum subesse facilius.

8. Injuriarum oblivisci Regem decet.

Ludovicus, ejus nominis Duodecimus, ex Duce Aurelianensi Rex Galliae factus, postquam regni gubernationem adiisset, praecipuae nobilitatis viros in Catalogum retulit, illisque a quibus insignem aliquam injuriam acceperat, crucis signa praefixit; reliquis praeteritis: quod ubi observatum fuisset, non pauci injuriatum sibi conscii fuga se subduxerunt: quos deinde revocatos Ludovicus monuit, non illis ad destinatam furcae (ut opinabantur) poenam: verum sibi ob Christi, injurias in cruce donantis, memoriam, hoc signum expressum, addiditque Regis Galliae non esse ulcisci injurias Ducis Aurelianensis. Cuasinus in Aula sancta.

9. Judicem vigilantem esse convenit

Cum Machaetae causa apud Philippum Macedoniae Regem ageretur, atque is dormitans, parum causae aequitatique intentus, deniqus hominem condemnasset, Machaetaea reclamate,


page 98, image: s100

atque ad alium provocare Judicem coepit. Cui Rex indignabundus: ad quem ergo provocas? Ad te ipsum, inquit, o Rex, sed vigilantem. Rex igitur causa rectius expensa, cum injuriam Machaetae factum cognovisset, non quidem rescidit judicium, sed ipse litis aestimationem persolvit. Plutin apoph. Regum.

10. Rusticorum benesicia raro gratuita sunt.

Causarum patronus dum via lutosa obequitat, casu equo lapsus, ab accurrentibus illico, qui illum noverant, rusticis levatus ait, rependerem gratiam, si adhuc Advocatus essem. Tum illi, igitur advocatus non es? simulque praecipitem in idem lutum devolverunt. Nemperusticorum hominum gratia, ab exspectata gratia nascitur, multi benefaciunt; sed ut benesiat.

11. Fur reddit, ut fiat trifur.

Quidam, ut Judaeis illuderet. surreptum vesperi Viduae pauperculae bovem Judaeo vendidit: cui, observato loco et tempore, eundem haud multo post sustulit, alterique Judaeo eodem pretio venalem adduxit: huic deinde pari furto illusit, reducturus ad illam, unde abduxerat viduam. Verum ancilla obviam tacta bovem deprehendit, ad quam intrepido ille vultu: male, inquit, rem tuam custodis: perierat, nisi ego reduxissem. Sunt ejusmodi nonnullorum beneficia; vulnera infligunt, ut medicinam adhibeant.

VENA 6. REPUGNANTIUM Idem de subjectis diversis negatur, aut affirmatur: quorum tamen alterutri tantum competere videtur.

CAllus Imperatorem sic alloquatur. Raro hodie exemplo vir et mulier, ex aequo imperium possident. Vel Tua te conjux amet necesse est, quae togaese spoliavit, ut te indueret: nec tu illam minas amas, qui rem illi rerissimam tuas reliquisti caligas. Aliis hanc venam exemplis illustremus.

Argute dicta. 1. Servus frugi in pretio est.

HErus, ex Lacone servo postulabat: Frugine eris, si temero? mox alter: etiamsi me non emeris, futurus sum. Tales sunt, qui virtuti magis, quam oculis serviunt. Plut.

2. Obtrectatori suus quoque obtrectator est

Cicero Calenum Bruto obtrectantem in gratiam Antonii


page 99, image: s101

in Philippica his verbis arguir: hanc tibi consuetudinem plerisque in bonis rebus obtrectandi, si quis detraxerit, qui tibi velit obtrectare, non relinquetur. Id est, alii tibi iecirco obtrectant, quia tu obtrectas aliis. Rarus enim fama diu integra, alienae famae obtrectator vivit.

3. Adulatori Adulator invisus est.

Casparus. Schlickius tribus Imperatoribus a secretis fuerat, adeoque liberius apud Fridericum III. Imperatorem, De adulatorum hypocrisi questus, eo se denique abiturum asseruit, ubi iis homiaibusloca vacarent. Cui Fridericus: Ultra Sauromatas etiam reperies, modo te ipsum eo detuleris. Mimirum adulatorem nemo minus quam adulator patitur: nisi quod ferat seipsum, Aeneas Sylv. l. I.

4. Calumniando fides amittitur.

Navali ad Naupactum praelio adversus Turcas insignem M. Antonius Columna victoriam reportaverat, sed cum invidi cujusdam obtrectationibus famam suam vellicari sentiret. forte obvium, et nescio quid recenti eventu miri adferentem, sic affatur: magis mirum tscum mihi evenit, quod cum ego optime de te loquar, tu de me loquaris pessime.Mirum tamen etiam futurum est, si quisquam reperiarur, qui utriqua nostrum fidem habeat; cum intelligant facile omnes, tam me, quam te falsa locutum hactenus.

Argute dicta facta. 5. Pictorum ingeniosum certamen.

ZEuxis et Parthasius, honesta artis aemulatione ducti, mutuis nonnunquam tabulis de gloria et palma contendebant. Uvas Zeuxis tanta expresserat operis elegantia, ut aves ad carpendum allapsae iis inhaeserint, Patrhasius e diverso pictam in tabula mappam Zeuxidi exhibuit, sub qua dum latentem picturam abscondi crederet, juberetque ad hanc inspiciendam, removeri, mox ipse admora etiam manu cunctantem Parrhasium praeventurus esset. sensit verisimilitudine sese deceptum, palmamque adjudicavit Parrhasio: quod aves; hominem alter deluserit. Pliu. et Fugl.l.8.c II.

6. Gula per gulam correcta.

Zeno Philosophus alterius convivae osophagiam correcturus qua suos quotidie convivas exacerbabat; piscem in patina omnibus propositum solus ipse pro se, tanquam devoraturus, sustulit: cumque alter illam se mirari impudentiam significaret.



page 100, image: s102

Quem, inquit, tuis quotidie convicloribus sensum pietas cum paria te vident audere? Laert. l.7 cap. 1.

7. Astrologicae observationis vanitas perstricta.

Antonius Puccius ad Philippum Mediolanensem Ducem legatione fungens, cum diu a Congressu excluderetur, iccirco quod ex Astrolog orum arbitrio Princeps insane de pendens horam faustam exspectarer. Hac denique nunciata, cum adesse Puccium juberet; excusavit ille; quod horoscopum modo suum favere sibi negaret. Qua ratione argute Principis dementiae illusit.

8. Rufus rufo dissidens.

Hospes barbae rufae cum apud hospitem sibi concolorem pecuniam deposuisset, quam primum facti poenitens repetit, causam alteri voluntatis mutatae sciscitanti respondit hoc versu.

Parvas raro humiles vidi, rufosque fideles.

Ipsetu tamen alter excipit, rufus es. hinc ait, hospes, te ractius novi.

9. Convitium ridicule convitio detersum.

Scholasticus Moguntiae vir lepidus, famulum sartorem domi suae aluerat, quem cum forte nequaquam appellasser, a sartoria deinde tribu, ob nominis illis in famem compellationem, exclusus est. Quare ad dominum de ignominia questum venit, qui subridens, se illi honorem abunde rstitututum asseruit, modo contribules eo secum adduceret, egit famulus, obrinuitque ut praesentes adessent, mox Scholasticusad illos versus. Quaenam, inquit, haec injunia est, quae meo irrogatur famulo? nunquid par illi vobiscum fama? sane quotquot hunc convenistis, nisi hunc admiseritis, nequam estis. Ita pari lixivio perfusi, famulum ad tribum admisere.

10. Cupiditas consiliarii perstricta.

Consiliarius vicini nobis Principis nuper vita functus pistorem habuit, qu inonnunquam in re forensi consilium ab illo postulabat. Tum ille, viva voce, an scripto consilium oraret? si voce sol adalerum imperialem unum, si vero scripto duos expendendos. Abiit ille; et nactus occasionem, qua Consiliarius de frumento opportune comparando pistorem consuleret. Tum vicissim ille percunctatur. Voce, an scripto consilium petar? illud dalero, hoc altero etiam prometendum. Quod tibi non vis fieri, alteri ne feceris.



page 101, image: s103

VENA 7. REPUGNANTIUM.

Unum Repugnantium alteri per correctionem, optationem, aliasque loquendi figuras praefertur, aut substituitur.

UT Gallus dicat. Errant sane, qui te Reipub. esse Tyrannum asserunt: nam ego te Matrem esse vuleo. Vel Utinam, mea Domina matrem tibi habuisses similem! Nimitum natus nunquam fuisses. Sed exempla te plura in struent.

Argute dicta. 1. Pictura rei dissimilis.

ORator Germanorum, cum per forum Romanum duceretur, ubi picti Fastoris ingens imago suspensa multorum in se oculos vertebat; ogatus, quanti eam aestimaret? respondir, vivum se talem nolle qualis pictus esset Plin. 35.c.4.

2. Artis opus verbis praestat.

Apud Athenienses, cum duo Architecti de opere publico sibi committendo contenderent, utrumque de arre disserentem audire placuit. Alter faciendo, quam disserendo melior, cum alterum diserte orautem de arte, uga cum aliis aufcultasset, ipse deinde in medinm progressus et ad concionem versus hoc solum, inquit. Athenienses, utihic dixit, sic ego faciam. Plut. in praec. polit.

3. Minae spretae.

Chaereae Ptolomaeus Aegypti Rex, atrocia minabatur, quae ille facile afpernatus, inquit, Aegyptiis impera, non mihi. Philo Judaeus.

4. Patrocinium iniquae rei non praestandum.

Bassianus Antoninus Imperator, ob fratrem a sese occifum magna oneratus invidia, Aemilio Papiniano, auctoritatis magnae ob Juris-Prudentiam viro, negotium dabat, facinus apud senatum exeusandi. Verum ille libera vore asseruit: facilius parricidium perpetrari, quam defendi, quod non multo post et ipse expertus est, cum usurparae in dicendo libertatis poeaam morte penderet. Eras. 1.8.Apoph.

5. Damnum atcipere, quam inferre satius.

Phocion cum pro concione ingrati acimi vitium Atheniensibus exprobrasset: Malo denique inquit, a vobis damnum


page 102, image: s104

accipere, quam ipse vobis damnum inferre: nam illud semel dolet, hoc semper. Ael. l. 2. de Var. hist c. 16.

6. Filii probi utiles patriae, improbi nocent.

Epaminondas objicienti sibi Pelopidae, quod male consuleret patriae, dum nullos post se relinqueret filios. At tu pejus, inquit, consulis, dum relinquis. Nam Filius Pelopidae improbus, et infamis crat. Diod. l. 15.

7. Pater nuptias iterat.

Cum filii Demetrii Regis patrem novo conjugio a se abstrahi dolerent: quaerebant. Nunquid parenti in ipsis displiceret? Non inquit, sed omnino placetis, hinc vobis similes procreare cupiam. Flut.in Demetrio.

8. Princeps nec severus, nec remissus nimium sit.

Postquam Domitiano Nerva Imperat or, Caesaripessimo Princeps optimus successisset: atque in populum, ille severitare, hic clementia nimia indulgentiaque delinqueret; clara liberaque voce Fronto Consul Romanus pronunciavit: malum esse sub Principe vivere qui nihil agi permitteret; peius sub eo, qui nihil fieri prohiberet. Quo dicto Nervam correxit. Fulg. l. 6.

9. Juris-Peritus imperitus.

Dum D. Popilius Juris-Peritus solo tantum nomine in re cujus esse conscius putaretur, testis postulatus esset; respondit, se nihil scire. Tum Cicero, De jurisprudentia fortasse interrogari te existimas. Qua correctione tam Juris iguoran tiam, quam fidem testificantis argute carpsit. Plut. de invidia.

10. Ostentorum vanitas explosa.

Cum nonnemo mane experrectus arrosas a muribus rcperisser caligulas, turbatusque hoc ostento, Catonem, quid mali portenderetur? rogaret, Non est, inquit ille, ostentum quod sorices arroserint caligas; at si caligae sorices arrosissent, id demum esset portenti loco habendum.

11. Profusio Principum excusata.

Cum Antonium nonnemo profusionis nimiae argueret, respondit: Amplitudinem Romani Imperii, non per ea, quae acciperet, sed quae daret illustrari.

12. Senex cur merito avarus.

Simonides rogatus, cur in extrema senectute avarus elset? quia, inquit, malo inimicis aliquid relinquere mortuus, quam amicis etiam carexe vivus. Nimirum ubi opes, ibi et amici. Aelian. de var. hist.



page 103, image: s105

13. Magnos Principes neque hostes, neque amicos cupias.

Philippus Rex Macedonum, cum ad Laconum fines pervenisset, misit postuiatum: hostemne se, an amicum vellent? Nec hostem, responderunt, nec amicum Maluerunt videlicet hominem regnandi habendique avidum procul a se abesse: ne vel hostis premeret. vel amirus exbauriret.

14. Honor in statua oblata spretus.

Cum laudatissimis Romanorum publicae erigerentur statuae, et Catoni eadem gratia deferretur, recusavit et Malim, inquit, quaerant homines; quamobrem Catoni non sit posita statua, quam cur sit posita: Plut. in apoph. Regum.

15. Loquendum ut intelligarts.

Favorinus Philosophus, in obsoletarum vocum inrer loquendum affectatorem jocatus; cum Evandri, inquit, matre loqui videris: si intelligi loquens nolis; idem abunde consequeris tacens Plut. l. 6. apoph.

16. Bibendi cuique sua sit libertas

Romulus urbis Romanae Conditor, cum in amici coena parce vinum libasset, diceretque familiaris: vilius brevi futurum vinum, si ita omnes biberent. Imo, inquit, carius: quia mecum bibent. quantum volent. Gellius l. 11. c. 14.

17. Pater crudelis.

Cum Augustus Herodem crudeli iogenio proprios etiam filios sustulisle intelligeret: Praestat, inquir, Herodis esse porcum (nam illis Judaei parcunt] quam fisium. Sabel.l.ex.7.

18. Eleemosyna illiberalis esse non debet.

Balneum aditurus cum gentili Christianus pauperem obvium exili teruncio donabat. Quid agis? comes inquit obielum respondit pro caelo expendi: Stulte, excepit socius, tantillum pro caelo largiris, et probalneo longe plura reservas: cum tamen illic aeternum hic vix paucis koris manere cogites.

19. Divitias amittere multis saluti est.

Anaxagoras domum ex longa peregrinatione revisens, cum omnia invenisset perdita: Nisi, inquit, ista periissent, ego salvus non essem. Laert. l. 2. c. 3.

Argute dicta facta. 20. Indoctorum carmina fastidio sunt.

PHiloxenus quod Dionysii Tyranni carmina liberiori voce damnasset, ipse ad latomias damnatus est, inde tamen


page 104, image: s106

composito Regis animo ad pristinam familiaritatem revoeatus. ubi rursus Dionysii carmina cum ingenti fastidio audire cogeretur, surrexit, ac rogaute Tyranno, quo abiret? rursus ad latomias inquit. Ut si illam molestiam leviorem esse sensisset. Stobaus ser. 11.

21. Advocatus imperitus causae nocet.

Granius Praeco cum Patronum ineptis clam otibus intelligeret raucescere, mulsum illi frigidum suasit. Cumque is respondisser: ita vocem perdam. Melius, inquit Granius, hanc erit perdere, quam reum.

22. Pictoris ingenium saluti suo authori est.

Prorogenes insignis pictor Jasylum Solis nepotem ita pinxit, ut inductis quater coloribus, uno vetustate exeso, alius atque alius superesset. Septem isti operi annos impendit, interea madidis lupinis victitans, ne quid immoderatione operis ingenio officeret. Scire eum Apelles dicebat smnia, nisi quod manum de tabula non sciret tollere: Rhodiis hoc opus studiumque Protogenis saluti fuit. Cum enim illis a Demetrio obsessis, Protogenes in suburbano, debili satis logo, haesisset, suo Jasylo persiciendo intentus: Rex ad suburbium et officinam pictoris admissus, causam confidentiae rogat. Cui Prorogenes: Sciebam Regi cum Rhodiis, non cum artibus bellum esse. In eadem tabula [Romae in templo paeis quondam servata] canem esse ferunt, cujus dum anhelantis spumam ex ore manantem non posset ad libitum exprimere, fertur denique adacto in os penicillo, casu naturam aequasse, artem superasse. Quem tamen deinde casum pari felicitate Neocles in spuma equi assecutus dicitur. Plin. l. 35. c. 10.

23. Sine auro dives.

Martius Curius Dentatas rapas in foco pro coena forte rorrebat, cum Samnitum Legati ad illum admissi aurum deferrent. Verum Curius neglecto munere: Auro; inquir, ad hana???oenam non egeo: malo enim habentibus imperare, quams habere aurum. Plut. in apoph.

24. Ars alat artificem.

Adolescens studiosus ab auriga stipem orabat. Sed rogarus quis esset? septem, inquit, artium magister: Hina igitur apage quantocyus desidiose, auriga excipit: nam unaego me meamque familiam arte possum; tu septem te solum artibus nequeas alere?



page 105, image: s107

VENA 8. REPUGNANTIUM.

Alterum repugnantium, aut utrumque modis supra recensitis, non absolute sedconditione certa, aut dubitatione, aut sententiae suspensione possunt concurrere.

UT haereat attonitus Gallus, et quo te nomine appellem? dicat, nescio, virum, an mulierem nuncupabo? an istrumque? Verum alios ausculte nus.

Argute dicta. 1. Bonis convivis facile satisfit.

SOcrates hospites convivio excepturus, cum ab amico, de apparatu perquam tenui, admonitus esset: Si bonisunt, inquit, satisest, sin minus, plus satis. Laert. in ejus vita.

2. Reip. qui praeest, consulat magis, quam sibi.

Phocion cum aliquando Arhenis oratione libera, utilitatem magis civium, quam gratiam spectaret: Demades Orator ad illum versus: Populus, inquit, si insanierit, te occidet; cui Phocion, te vero sisapiet, Max. ser. 3.

3 Magnum munimen causae aequitas.

Dercilidas a Spartapis ad Pyrrhum Regem Legatus: cum graviora Pyrrhus minaretur, nisi Cleonymum, Regem urbe pulsum, reciperent; Si Deus es, inquit, Pyrrhe, nihil abs te mali fermidamus; quiaaequa nobis causa est: si homo, minus etiam timemus, quia nobi, melior non es. Fulg.l. 6.

4. Nemini fidus qui infidus Deo est.

Achemenides Christianae Fidei in Persia observans, cum a Varane Rege vocatus Fidem abjurare juberetur: Ne, inquit, Rex hoc a me postules, si enim fidem Deo non servem, quomodo Regi servabo? Niceph. l. 14 Eocl. hist. cap. 20.

5. Non pugnare, sed opportune pugnare virtus est.

Cajus Marius cum in bello civili fosa cinctus obsidere, tur, eique Popedius diceret: Si magnus es Imperator; O Mari, ad conflictum descende. Tu vero, inquit Marius, si magnus es Imperator, me ad descendendum compelle. Plut. in apoph.

6. Convivia mutos non amant.

Hospes in convivio Simonidi omnino taciturnus assidebat: ad quem ille Si fatuus es, inquit, sapientis opus facis; st saepiens, fatui, Plut. l. 3. sympos.



page 106, image: s108

7. Reip. bexeservire diffi cile est.

Chrysippus interrogatus, cur Rempub: non attingeret? Quia, inquit, si male in illa me geram, Diis placere nequoo: si bene, hominibus.

8. Imperitus et arrogans, res putida est.

Aristoreles cum imperitum, sed arrogantem viderer adolescentem: Utinam. inquit, mi adolescens, talis essem, qunlis tu tibi videris; qualis vero es, tales mei essent inimiti.

9. Filiis male moratis opes noxiae.

Phocion continentis vir disciplinae, et Sparta quam Athenis dignior, filium habuit Phocum dissimilem omnino parenti, et in omnem tuxum effusum: pro quo dum Menillus Macedo osserret munus, repudiavit hocion. Et meus, inquit, filius si temperantiae studeat, paternis bonis acquiescet: si perget, ut coepit, profusus esse, nihi illi satis futurum est. Plut. in Phoc.

10. Prodigus sero frugalis.

Diogenes prodigum quendam olus in diversorio edentem conspicatus: si ita. inquit, prandisses, non ita coenares.

Argute dicta. 11. Calumniator rejectus cum prabro.

MEmnon pro Dario Persarum Rege adversus Alexandrum Macedonum pugnans, cum suae, militiae virum convitiis petulanter audiret Alexandri famam proscindere, hastam inflixit contumelioso homini: Ego te, inquit, alo, ut cum Alexandro pugnes, non ut maledicas: Plut. in apoph. Regum.

12. Rara Ducis humanitas.

Comes Fridericus Urbiai Dux tantae erat humanitaris in suos; ut detegenribus caput, vicissim ipse nudaret. adeoque paroemiae oco de negotiosis diceretur: tam occupatus est, quam Friderici pileus. Hinc ubi eives rogarent, ut rusticis prohiberet, ne quam in urbe domum possiderent. Quid vero, inquit; vicissim concedam orantibus, ne quod vos ruri praedium habeatis?

13. Miles illudens rustico.

Mlles viarori obvius sciscitatur, nobilisne sit, an rusticus? vusticus sum, inquit viator Ergo, ait miles, tuos mihi tu ipse calceos exue: ego si nobilis esses, tibi exuissem. Sed his officiis sibi plures demer entur laqueum.



page 107, image: s109

CAPUT III. FONS II. Alienatorum.

FErtili hic fons venarum scaturigine exundat Parnasso dignus. Et si quidem in propesito Caligulae exemplo experiri id lubeat: quam multa se in dictis factisque offerent a tali persona, rebusque gestis aliena! Nam mulierem pro tribunali sedere, forum publico subire spectaculo, militibus virisque imperare, causas definire in jueicio, barbatam esse, ex adverso, virum muliebriter osse togatum, pro armis armillas ferre, pro corona vittam, in foro apparere tanquam nuptam in thalamo: quis non censeat ab imperante persona, officiis, ac moribus alienum? quod si facta adjunxeris, columque pro soeptro, susum pro telo obruleris, an non inexspectaty diversitate spectantes falles? Verum ea ex singulis venis hauriemus distinctius.

VENA I. ALIENATORUM. Alienatur aliquid a Persona de qua agitur.

AD hanc venam ipsum Caligulae factum maxime spectat. Quid enim tam a viro aut si velis etiam moribus alienum, quam toga mulicris? Sed togatus Gallus: quid rides? paucis opportunisque verbis respondebir: mulierem barbatam, aut mulierem togatam, aut mulierem imperantem viris. Potuit etiam a Gallo colus fususque deferri, cum addito: sceptrum defero, aut nuptialis annulus tradi, um dicto: Sponsam quaero, quod sacetae elegantiae plenum erit. Nunc aliorum authorum exempla delibemus.

Argute dicta. 1. Libertas servi.

DIogenes Conrinthi in foro sub praecone vendendus, rogatur: quam artem calleat? respondit, imperare sehominibus scire. Praeco subrisit, et si quis pro servo Dominum vellet emere, adesse jussit. Stob. serm. 1. de prudentia.

2. Gloriae cupiditas delusa.

Plato a Tyranno Siculo Dionysio ad coenam vocatus cum inter alios convivantium sermones rogaretur: Num Atbenienses Philosophi in suis quandoque congressibus Dionysii meminissent. Plato subridens, inquir; Philosophos, qui Athebis vivunt, nunquam ita vacare, aut tam vilem tractare materiam. In qua scilicet Dionysio locus sit. Plutarehus.



page 108, image: s110

3. Improbitas tacite perstricta.

Demaratus ab improbo importune rogatus, quis Spartanorum ipsi videretur optimus? respondit, qui tibi dissimillimus. Prun in Lacon.

4. Haeresis pervertit homines.

Agapetus Romanus Episcopus a Theodoro Gothorum in Ita ia Rege, ad Imperarorem Justinianum Constantinopolim ejus placandi gratia missus, eum Eutychiana haeresi infectum comperit, et saniora prorsus consilia respuentem. Itaque sic ultimo compellavit: Ad Iustinianum Imperatorem Christianissimum me venire arbitrabar, sed Diocletianum reperi. Fulg. l. 6.

5. Aspera laus mollit.

Diogenes aliquando sub canalibus haerens prosuse madebat, cujus dum nonnulli calamitatis misererentur; Si vultis, inquit Plato, misereri abite. Nimirum laudem illum virtutis captare significabat. Laertius.

6. Mendicum dando facimus.

Cum Laconem egenus oraret, ut medico homini stipem altgiretur Si quid, inquit ille, dedero tibi, magis es futurus mendicus: primus certe, qui tibi dedit, tam probrose vitae autor fuit. Plut. in Lacou.

7. Viros animus facit.

Diogenes Lacedaemone Athenas ibat. cum ab obvio interrogarus, quo tenderet? respondit, a viris ad mulieres. Nam Spartanae feminae viriles animo erant; Athenienses viri molles.

8. Pro plebe sed non cum plebe sentiendum.

Cum Athenienses ab oraculo Delphico responsum accepissent: unum in urbe esse, qui contra omnes senriret, Phocion, qui plebis sese conatibus magno semper avimo objiciehat in medium progressus, inquir: Desinite anxie de illo homine inquirere, ego ille sum, qui nihil eorum, quae aguntur, probo. Cumque aliquando ejus sentenriam cum plausu exciperet populus, ad amicos versus: Nunquid, ait, aliquid imprudens dixi? Plutarch. in Phocione.

9 Mortui non mordent.

Thessalus rogatus: quinam Thessalorum essent placidissimi? Qui in bello inquit, occubuerunt. Plut.de inst liberis.

10. Ludibrium ludibrio explosum.

Orbilius grammaticae artis Professor, cum in reum testis


page 109, image: s111

productus esset, per ludibrium a Galba homine gibloso est rogarus: Quidnam artis exerceret? respondit facete, gibbos in sole fricare soleo. Macrob. l. 2. satyr. c. 6.

11. Haeretici carnisices.

Eo tempore quo Batavi ejurata veteri religione in Catholicos acerbe grassabantur, cum Hornanus Carnifex cives passim in Fideles saevire animadverreret, Ut video, inquit, mea opera senatus Hornanus non eget, cum tot sint carnifices, quot cives. Ex Martyr. Holl.

12. Philosophi est scire, quando loquendum.

Cum Dionysius Syracusan. tyrannus importumius urgerer Aristippum, ut de Philosophis quaedam dissereret, importuno tempore. Ridiculum, inquit, est, ut qui me de Philosophia loqui cupis; quando de ea loquendum sit doceas. Laert. l. 2. c. 8.

13. Secum loqui stultum est.

Cleantes Philosophus, dum quendam secum loquentem Comperisset: Cave, inquit, ne cum homine improbo loquaris.

14. Probrum probro regestum.

Catulus, Philippo Oratori probose objicienti, quid ita latras? Furem, inquit, video. Brus. l. 2. c. 40.

15. Ex luctatore Medicus.

Diogenes ignavum luctatorem medici deinde officium usurpare videns. Quid hoc, inquit num illos, quos luctando non potuisti, medicando prosternes? Laert c. 6.

16. Ridiculus Orator.

Oratorem parum apte declamantem Demcnax monuit: ut priusquam subiret publicum, sese exerceret: Feci, ioquit ille, saepius apud me recitavi. Stulte, excipit alter, auditore uteris; adhibendus erit prudentior.

17. Stultus sapientem non agnoscit.

Em pedocles cuidam querenti. Nusquam sapientem reperire se potuisse Quid mirum, inquit, sapientem nemo invenit, nisi sit sapiens. Ens 1. 3. Epid.

18. Cives fortes pro muris sunt.

Cum Agesilaus Rex interiogatus esset, cur Sparta sine muris esset? Ostensis civibus armatis, hisunt, inquit, Latedae moniorum muri. Plut. in dict. Lac.

19. Forma per oculos animum rapit.

Aristoteles rogatus, cur formosos amaremus? Caeci, inquir. haec quaestio est. Ens l. 3. Epid.



page 110, image: s112

20. Parvus videri cupit, quod non est.

Benedictus Scaliger de homine parvo, qui ut major videre. tur, altissimis utebatur soleis: dimidius, inquit, tantum lectium conscendit. Videlicet depositis jam soleis dimidio minor.

21. Qui patriam spernit, se spernt.

Perertus Mantuanus Philosophus, cum sibi imprimis inter suos populares vioderetur sapere, nonnunquam omnes suae patriae homines stupiditatis arguebat, cujus, arrogantem dicaciratem nonnemo aegre ferens. Tune igitur, rogat, spurius es, cum solus inter tuos sapias? Et certe desipuit, Atheismum amplexus.

22. Morte sors vertitur.

Non inepte a quodam dictum, pauperes ingluvie mori, quod aegris illis multi submittant cibos: illi avidius, quam par, capiant: divites contra mori fame, quodtum ciborum ex copia fastidio, tum valetudinis amore plerumque justo abstinentiores sint. Clericos denique nuditate; quod cum sine haeredibus sint, quivis illictempestive obvia rapiat.

23. Astrologi casus ridiculus.

Thales in caeli contemplatione per viam occupatus, in serotem incidit. Cui ancilla haud procul casum intuita, his verbisillusit. O Philosophe, quam stulte remot in caelo serutaris, qui juxta te posita in terris ignoras! Max. serm. 21.

24. Qui conjugum vivant placidissime.

Alphonsus Rex Atragoniae illic dicebat: Conjuges placidissime vivere, ubi coeca uxor et surdus esset maritus. Quod talis uxor viri delicta non observar et, vir querelas litigiosaeque feminae voces facile effugeret, Eras. l. 8. apoph.

25. Degener filius.

Dionvsius Senior Tyrannus filium perdite ac luxuriose viventem his verbis reprehendit. Haeccine tu ausus es? an de tuo unquam patre similia comperisti? Cui silins. Non mirum, cum tu patrem non habueris Regem. Nec tu, ait senior, si ita pergas, filium Regem habiturus es. Et Vares omnino fuit. Plus. in apoph.

Argute dicta. 26. Amiculus sepulchrales opes morientis.

SAladinus Asiae et Aegypti Rex moriturus, rerum humanarum opumque imprimis ac potentiae vanitatem suis ostensurus, interius in basta linteum, quo morituri corpus


page 111, image: s113

obvelandum erat, per cast a deferri jussit, cum illa praeconis voce: Saladinum Asiae domitorem ex tantis, quas pepererat opibus, unum hunc lineum amictum ad sepulcrum secum ferre. Dubravius lib. 14.

27. Episcopus Choro, miles castris praesit.

Chabanus Comes Ludovici XI. Fran orum Regiiscopiis praefectus, cum haud procul Parisiis abesset, missus lustrandi exercirus gratia a Rege est Joannes Ballus Episcopus Eboracensis Chabanus indigne ferens Ecalesiastico id munus demandatum: haud multo post a Rege postulat, ut sibi Eboras transeundi faculratem concedat Quid vero, inquit Rex, Chabane, illie negorii est! Sacerdotes lustrabo, ait, ut emendanda corrigant. Nam si castra Sacerdotibus, militbus Ecclesiae committendae erunt. Robert. Guagn.in vita Ludov.XI.

28. Laus captata opprobrio rependitur.

Quidam ineptus cantator, cum voce grandi in templo detonaret, mulierem advertit flentem, quam abs se motam credidit. Ergo non multo post ex muliere causam fletus sciscitatur, quae asinum suum heri abs lupo devoratum questa, asserit, hujus modo vocem audire sibi visam esse, ac proinde casu doluisse. Gotscalcus serm 4.

29. Ex actione natura dignoscitur.

Virgilius non modo poetica facultate, verum et naturac eognitione eximius, cum aliquando ex canum atque equorum inspecta indole, de parentum natura ac nobilitate perite conjectaret. Quis tibi igitur, Caesar Auguste (Virgilio perquam familiaris) inquit, meus fuisse pater videtur? Pistor respondit Virgilius. Augusto causam sciscitanti, reddidit: Quod hactenus praeter panem ab illo nihil acceperit. Quo joco Caesaris in se liberalitatem provocavit Donat, in vita Maron.

30. Aviditas multiformis delusa.

Hadriano Pontifici jam vir canescens beneficii consequendi gratia supplicaverat, sed repulsam paslus, canos sibi obesse suspicans, aut latere deinde cupiens, tincto catillitio ad Pontificem oratum rediit: ille ag nito homine frustra, inquir, es, nam patri jam ante tuo idem negavi

31. Unus excellens prae multis e Vulgo.

Antimachus Clarius Poeta cum in societate Romanorum sua carmica longiori recitatione praelegeret; plerique sastidium non tulere, solus apud Antimachum dilapsis ceteris



page 112, image: s114

Plato haesit. Tum Poeta, legam porro: nam unus mihi Plats instare est emnium. Mar. Tull. Cic. de Clar. Orat.

32. Qui aures in pedibus habeant.

Aristippus Philosophus cum pro amico intercessurus Dionysio Tyranno ad genua accidisser, irrisus iccirco ab aliis respondit, Non se, verum Regem in causa esse, qui aures habeat in pedibus. Laert. l. 2. c. 8.

33. Mortui pellis pro tympano.

Zisca Hussitarum Dux fortissinius moriens ultima voluntate statuit, ut mortuo sibi detracta pellis tympaco adhiberetur: Mortui enim, inquit, sonum non ferent, cujus viventis adspectum non tulere. Fulgos l. 3. c. 6.

34. Spes praedae ex beneficio erepta.

Vespasianus Imperator, cum nonnemo ministrorum pro alio, quem fratrem simulabat, intercederet, sensit Imperator auri spe inductum facere. Igitur candidatum seorsim accersitum monuit, sibi ut pactam suffragatori pecuniam numeraret, ac deinde beneficium contulit: Minister deinde facti ignarus, cum rursum pro fratre interpellaret: alium, Caesat inquit, tibi fratrem quaere, hic, quem tuum putas, meus est. Suetonius in vita.

35. An nobilium mors dispar.

Simplex famulus cum hero nobili sepuleretum, inter calvatias mortuorum, transiens interrogabat: Quaenam illic nabilium ab ignobili diversitas? albae, inquit dominus, calvariae nobilium sunt, ceterae vulgi ignobilis. Evenit non multo post, ut reorum furcas transirent, ubi albae aliquot plexorum calvariae per montem sparsae. En, inquit, Domine mi, hae omnes nobilium videntur. Nimirum qui sic ludir, aliquando luditur.

36. Tyrannis improbe delusa.

Zeno Philosophus accusatus. quod in Nearchi Tyranni mortem conjurasset, jussus edere conjuratorum nomina, amicissimos quosque Tyranni nominavit: quos cum ille insana crudelitate sustulisset, ac rogaret denique: num quis praeterea superesset? Tu solus, inquit Zeno, Reip pernicies superes. Tandem linguam praemorsam in os tyran ni exspuit. Plut. contra Epicur.

37. Periculum sub larva daemonis discussum.

In fingendis illis. quae ab hominis persona aliena sunt, furum imprimis industria mala arte versatur. Qua in te non


page 113, image: s115

paucae hujus etiam aevi historiae habentur Joannes Bergensir postquam a militia ad religionem transiic, id sibi miliri in terra Luxenburgensi evenisle memorat: dimissus per furnum in aedes pastoris a socio milite, sutcidias, trabibus mediis insidens, funi subnexas, illa qua venerat via emittebat. Sed fracta trabe, cum domestici acpastor e strato fragore acciti evolarent, homo consilii impos subita vultum fuligine inficit, daemonemque extincto quod parabant lumine graphice fingit: ut idcirco terrore consternatus pastor, coeperit, execrari conceptis verbis Daemonem, atque ut loco cederet, praecipere: Tum porro veluri emollitus Daemon: facite inquit, patentibus ostiis viam, ut hinc abeam, fecerunt: evasit miles pastorque mirifice laerus exelamabat: quantum terroris meis verbis scelerato incussi! verum mane succrdiis desideratis ridicula fraude totam implevit vioiniam docuitque, humanam saepe in malitia versutiam Daemonis astu inferiorem non esse; parva laude, et flammis olim expianda.

38. Mors, Daemon et Angelus suspensus.

Aliud in Belgio patratum simile, haud simili eventu conclusum est. Nam tres personati Mortis, Daemonis, atque Angeli habitu divitem quendam Euclionem variis fraudibus expugnare aggressi sunt. Daemon noctu primum aedes lectumque invadit, atque iteratis rerroribas jam extrema minitans mortem denique accersit. Illa cum ictum inteoderer, Angelus qui intercederet, subito adfuit, dixitque: Preces orantis a Deo acceptas, modo auro, quod ad perniciem possideret, quam primum obnunciaret. Interea cum rejectus ab Angelo Daemon ejulatus graviores ederer, quam ut domesticis parietibus clamor obtegi posset, ex vicinia homines advolant, fictosque vultus; cum adornata fraude, haud difficulter detegunt. Ita miseri inter manus deprehensi, in paribulo fabulam clauserunt. Ubi suo quique schemate suspensi sunt, ut vulgo jactaretur, Mortem jam ac Daemonem Angelo stipatos in furca interusse. Parvo danno, nisi cum Daemone ad proprium ipsi domicilium transierint.

39. Lex abrogata temere authori nocet.

Isaacius Imperator Constantinopolitanus Dositheum a Soly mitano ad suae urbis Archi-Episcopatum transferre cupiebat; sed obstante quodam Graecorum Canone id side reprebensione non poterat. Igitur Balsamonem Antiochenum



page 114, image: s116

Episcopum, doctrinae atque auctoritatis maximae vitum accersit, spemque Archi-Episeopatus facit, modo ne Oanon ille obsisteret. Hic igitur um in Episcoporum Synodo postea id facile impetrasset, ut buic Canoni derogaretur Res ad Imperatorem delata est, qui fraude sua laetus, Bene, inquit, habet: volo igitur, non ut Balsamo, sed Dositheus Archi-Episcopatum adeat. Ita Balsamonis castigata ambitio, non sine aliorum risu fuit. Baronius

VENA 2. ALIENATORUM.

Reifactive alicujus Definitionem, Naturam, aut Proprietatem alienat.

UT Gallus Calligulam accedens, calamet. Bonum omen: Nam Imperator, abjectosago, ut pacem nuntiaret, togam induit. Vel. Quiam dudum patrisimilis, denique et matri factus est, sane parentem utrumque bene refert.

Argute dicta. 1. Vox et intuitus pravae mulieris noxius.

EPhrem Syrus Edessa ad focum cibos excoquens, cum interpellaretur a levi muliercula, per fenestram quaerente, num quid coquo illi deesset? tres, inquit, lateres, ac parum luti, ut haecfenestra obstruatur. Surius in vita.

2. Poenitentia perversa haeretici

Sisinnius Novatianus Episcopus a Leontino Anoyrae Episcopo subtractam Novatianis Ecclesiam repetebar; cui dum Leontinus diceret: nefas esse hominibus poenitentiam de Ecclesia auferentibus quicquam concedere. Ne vero ita exislimes, refert Sisinnius: nam perinde ut me; neminem poenitet. Quomodo veropoenitet? Leontinus exeioit. Quod te, respondir Sisinnius, in vita et Ecclesia videam. S at. l. 6.hist Eccles.

3. Pingendi victus arte.

Parrhasius cum San i Ajacem in tabula cum Ulysse, pro armis Achillis certantem, ipse cum aemulo de artis dignitate contendens, proposuisset, atque inferior suo judicatus Adversatio succumberet; vidam familia ium illius casum dolenti resnondir: se quidem non tam suum, quam Aiacis casum dolere, qui eadem in re bis jam Adversario inferior. Aelian.l.9. de varia hist.

4. Luxus Philosophi preriosus.

Reprehendebat nohnemo Aristippi luxum, quod perdicem


page 115, image: s117

quinquaginta drachmis comparasser, cui ille: Si obolo venalis fuisset, an emisses? qui cum se accepturum fuisle, diceret. Tanti, inquit; quinquaginta drachma mihisunt, quanti obolus tibi, quo dicto damnatum in se luxum, ad contemptae abs se pecuniae laudem detorsit. Laert. lib. 2. cap. 8.

Ita Platonem de piscibus arguentem: se obolo comparalle monuit, qui cum eodem se pretio accepturum fuisse diceret; non igitur. refert Aristippus, me obsoniorum, sedte nimium pecuniae amantem ostendis. Idem.

Aristippus de nimio vestium ac ciborum luxu reprehensus: illud, inquit, nisi commendandum esset, in summis Deorum solennitatibus non fieret. Idem.

5. Non timendi boni Reges.

Alexandrum referunt, Diogene Cynico conspecto, interrogasse: nunquid setimeret? sed vicissim Diogenes Regem est percunctatus: Quid esset? bonumne an malum? Rex ubi se bonum assereret: quis igitur, inquir, bonum metuat. Laert. lib. 6. cap. 2.

6. Philosophis etiam quod sapit, spit.

Demonax rogatus: an Philosophus etiam placentis vesceretur? quid, inquit, an existimas apes tantum stultis mellisicare? Erasm. L. 3. apoph.

7. Tutissimum navi littus est.

Stratonicus interrog atus, quae navigia essent tutissima, soaunda, an longa? respondit. illa, quae in terram subducta sunt. Videlic. haec extra omne maris periculum erant. Athen. 1 3.

8. Ex effectu causa noscitur.

Pellae Stratonicus ad puteum aquae gratia ductus, ex haurientibus sciscitatur. Nunquid potu salubris aqua esset cumque eam se bibere affirmarent: ergo insalubris est, inquit, siquidem lurido omnes colore inceditis. Athen. l.8

9. Testis fide dignus.

Cum Metellus Nepos Ciceroni exprobraret, quod plures reos suo oc cidisset testimonio; quam eloquentia servasset. Recte, inquit Cicero, nam plus mihi fidei inest, quam eloquentiae. Ita convitium adlaudem inflexit. Plutarch. de laude sui.

10. Otium Podagricorum molestum.

Publius Syrus, inter convivales quaestiones postulatus; quodnam otium maxiMe molestum orederet? respondit podagricorum. Pontanus et Eras. l 6.apoph.



page 116, image: s118

11. Pisces pascere.

Mercator in mare delatus, creato ex jactatione fastidio, stomachum vomitu exonerabat, cui ex adstantibus: Vere gratus es, inquit, qui pisces a qaibus toties pastus es, vicissim pascas. Thom. Morus in Epig.

12. Formosae mulieris aspectus vitandus.

Cyrus Petsarum Rex, a suis ad Pantheam captivam mulierem soectandam invitatus; cum abnuisset, ac de inde Araspes spectatu dignissimam, ob formae elegantiam praedicaret. tanto, inquit, spectanda mihi erit, quanto esi formosior. Plutarch. de Curios.

13. Res corporipostponendae.

Demosthenes, ad arguentem se, quod suo tantum corpori curando intentus, agrum rurinegligeret: Ea, inquit, euro, propter quae agrum comparavi Max. ser. 36.

14. Indigna persuadere.

Diogenes cum ab Etitio quiddam pereret; isque facturum se, modo persuadere Diogenes posset, assereret: Si quicuam persuadere, inquit, possem; agerem, ut te suspenderes. Laert. lib. 8.

15. Displicet adolescenti improbo probus Dominus.

Augustus Caesar Herennium adolescentem, moribus corruptum, a castris excedere jussit. Cum ille, heu me, quo vultu ad parentes redibo? quid causam postulantibus dicam? dic, inquit Caesar, me tibi displicuisse. Suet. in Augusto.

16. Sceleratos Deus non audit.

Bias una cum hominibus impiis periculosa maris tempestare correptus, cum illi de avi manus vocemque ad Deos extolierent: silete, inquit, ne Dii vos homines sceleratos navigare hic sentiant, Lacrt. lib 1. c. 6.

17. Tyrannus invisus.

Dionysius Siciliae Tyrannus Diogenem interrogans: quod as optimum existimaret? respondit, illud ex quo Athenienses Harmodio et Aristogonti (Tyrannorum expulsoribus) statuas erexissent Quo dicto Dionysii tyrannidem carpsit, exilio ctiam postea damnatam. Laert.lib. 9. cap. 7.

18. Dos prae conjuge quaeritur.

Marcia Catoais fina, togara; cur a morte defuncti mariti rursum ollet nubere? quia, inquit; nullum reperio, qui me magis quaerat, quam mea.



page 117, image: s119

19. Ineptus Poeta fastiditur.

Theocritus ab inepto carminum recitatore interrogatus, quaenam potissimum placerent? respondit, quaeomisisti. Anton. in Melis. 1. serm.50

20. Tyrannus ad mortem quaesitus.

Sulpitius Afer iuter conjuratos in caput Neronis deprehensus, postulatusque odiorum, et intentatae necis causam: Scelera se Neronis voluisse, ait, hoc fine absolvere. Suerod. in vita Neronis.

21. Adulatores odio et amori sunt.

Cum aliquando Sigisinundus Imperator, nullum se magihominum genus, quam adulatorum aversari diceret. Imo. inquit, Brunorius Veronensis: nullum magis amas. Nam quid Banus, Ursatius, aliique apud te possent, nisi assentando gratiam mererentur? Verum, inquit, Imperator asseris: nam et tibi apud me etiamnum locus est. Aeneas Sylv.l.3. do rebus Alphonsi.

22. Disciplina meliores facit.

Aeschines pauper, cum Socrati in disciplinam sese traditurus venisset, diceretque: nihi haberese doni praeter quam seipsum. Da vero, inquit Socrates, reddam te tibimeliorem. Lacrt.

23. Jactura opum; animi quandoque bonum est.

Zeno Citricus mer cator ex Phonnicia Athenas contendens classe, naufragio rem omnem perdidit. Verum a Crate deinde ad Philosophiam opumque contemptum adductus usurpare sermone est solitus, feliciter se navigasse, cum fecit naufragium. Laert.

24. Adolescens plura audiat, quam loquatur.

Idem imperitae ac profusae loquacitatis adolescenti: aures inquit, natura tibi geminas, unam dedit linguam, ut multa audias, pauca loquaris. Laert.

Argute dicta facta. 25. Plebs non facile contemnenda.

SCipio Nasica cum aedilitatis curulis candidatus esset, manusque plebejorum ex more prensaret, duriorem dujusdam manum offendens, rogat: Nunquid manibus ambulasset? quo dicto rusticanae tribus animos non leviter offendit, ut repulsam tanquam plebis aspernator ferret, Erasm. l. 6. apoph.



page 118, image: s120

26. Dei ope bella successum habent.

Valens Imperator Arianismo favens adversus Catholicos Gothos armatus ibat, eunti Isacius Monachus occurrit, acceptoque equi, cui insidebat, freno: Quo, Imperator progrederis, exclamabat: si adversus Deum pugnas, quis tibi e caelo opem praestabit? Niceph. l. 11. Eccles. hist. c. 50.

27. Fides depositi anceps.

Ancilla quaedam Athenis a duobus hospitibus pecuniam depositi nomine ea lege acceperat, ut utrique simul redderet. Alter hospitem, interjecto tempore, tanquam mortuo socio, squalore obsitus, ancillae, ut nummos redderet persuasit, supervenit non multo post alter, idemque depositum poscit. Res ad Judicis arbitrium delata, Demosthene mulieris causam tractante, qui ita denique conclusit. Mulierem paratam esse depositi fidem solvere, sed nisi altero sociorum adducto, ex fidei obligatione id non posse, itaque pro muliere Judex sententiam pronunciavit. Val. Max. l. 7. c. 3.

28. Partus ex avaritia, non virtute.

Polyaenus etiam Sophista in iis erat, qui copiam lautitiamque conviviorum in Aristippo reprchenderent. Hunc igitur Aristippus quasi gratiam sapientes monenti habiturus, ad mensam bene instructam invitat, cumque pateret: Aristippus, videris, inquit, mensam meam non aversari, sed metuere impendium. Laert. l. 6. c. 12.

29. Fastus in spreto fastu.

Diogenes Platonis convivio adhibendus elegantiorem mensae apparatum pedibus coepit conterere. Plato, ubi Diogenem interpellaret, quidnam ageret? Platonis, inquit ille, fastum calco. Mox Plato; fastu tamen majori. Laert.

30. Dux fortis timidos cohibet.

Julius Caesar Martiae Legionis Aquiliferum jam in fugam conversum, injectis manibus in oppositam partem retorsit. Et quo abis? exclamat, illic sunt quibuscum dimicamus, Qua voce trepidationem legionis totius discussit. Val. Max. l. 3. cap. 3.

31. Fortes nen delectat laus ficta.

Atistobulus cum inter navigandum Alexandro Magno res ab eo gestas descripto a se commentario recitasset, et supra veritarem nonnulla afferret: Rexindig natione motus arreptum de manibus librum Hydapsi immetsit, atque ad


page 119, image: s121

autorem versus: Hic te, inquit, mergi oportebat. Eras. lib. 8. Apoph.

32. Legati mase delecti.

Cum tres a Romanis Legati in Bithyniam designati essent, quorum unus teneretur podagra, alter caput plagis afflictum gereret, tertius vecordia laborare visus esset. Cato ridens dixisse fertur: hanc populi Romani legationem, nec cor, nec caput, nec pedes habere. Plut. de Catone.

33. Labor fructum parit.

C. Furius Cresinus cum ex parvo agello uberiorem, quam vicini ceteri fructum colligeret, veneficii accusatus est, quo aliorum fruges ad suum agrum convocate credebatur. Vetum is, cum robusta filia, gravi legione, ac vomere, et bobus bene cur atis in forum progressus, haec, inquit, sunt mea veneficia. Itaque omnium sententiis est absolutus. Plin. secundus l. 17. c 6.

34. Somnii eventus fallax.

Cum duobuslocis Episcopi officio viraque defuncti effent, Canonicorum nennemo, qui ad hunc honorem adspiraret, noctu per somnium duos sibi baculos deferri vidit, simsilque omne somnii ad Episcopatus utriusque delationem convertit. Verum in sequenti die ex equo gravi casu in tetram afflictus, cum utrumque crus fregisset, gallasque sibi ad promovendum corpus dari cerneret: o inquit, fallax simul et verum somnium! Nempe, Somnium omnis hotor est, ubi assecutum te existimas evanescit.

35. Ita delira.

Homo non ignobilis, dum in navi somno se opprimi sentiret, servum monuit, ut si quando ad vorticem occursurum haud procul accederet, ex somno se revocaret. Verum cum placide quiescentem negligeret: herus denique evigilans, et facto cognito, plenus stomachi exclamat: Vae tibi, si sumbersus fuissem, hoc te gladio confodissem. Quae vox somniantis potius, quam vigilantis visa est

36. Qui donis potior, causa est petior.

Duo lite inter se contendebant. quorum uterque benevolentiam Judicis muneribus ambiebat: altet cadum oleo plenum attulit, alter vero porcum. Ubi deinde causa primus caderet, munerisque apud Judicem oblati meminisset; porcus, ait Judex, in ades irrupit, oleumque omne evertit. Par illud


page 120, image: s122

de oblato, ab his bove, ab illis equo. Equus, inquit, fortius, quam bos trahit.

37. Perfidis in perfidia creditur.

Alexander Rangonius militem nactus, qui prodendae arcis operam offerret; cum moneretur, ne fidem adhiberet, idcirco, quod perfidus ac sceleratus homo esset, atqui idec, inquit, ad hanc rem mihi videtur aptissimus, et dignus cui fidem habeam.

38. Gratiae ob negatum beneficium utiles.

Ad Ludovicum ejus nominis XI Franciae Regem, cum nobilis, beneficii exorandi gratia accederet, et repulsam fertet: Regi tamen postulationem aversanti, gratias liberali vultu ac voce habuit: Ut proinde Rex hominem sciscitaretur: Satiine intelle cta esset voluntas Regia? satis, inquit, alter: nisi enim fallor, negavit Rex meis se postulatis assentiri. Quorsum igitur Rex subjungit, actae gratiae? quia, responditalter, longa me Rex exspectatione et cura liberasti, dum subito negas, quod daturus non eras. Dignum, ait Rex, te facis beneficio, qui tam sereno vultu beneficium negatum ferre potuisti: faciam ut duplici nomine mihi gratias debeas, simulque contulit.

39. Humilis in alto superbit.

Sacerdos ignobili genere ad Cardinalitiam purpuram emerserat. Quem ubi consanguineus adolescens gratulandi causa accederet, Praesul vero ignorare se illum simularet, verso alter inganiose sermone. Veni, inquit, ut condolerem, quod ita subito omnem tibi sensum eversum esse videam, ut te meque amplius agnoscere nequeas.

40. Nudum nemo creditorum spoliat.

Oppressi alieno aete duo, ut creditorum, oculos manusque subterfugerent, domise continuerunt. Rogati causm solitudinis: alius quidem respondit, quietis se et pacis amantem, publicum declinare, alius, meditari se quem admodum creditovibus possit satis facere: deinde vero hujus vitaetaedio victus, forum rursus subiit, et satis equidem meditatus sum quem admodum creditoribus darem, quod non habeo; meditentur nunc illi vicissim, quem admodum accipiant. Nempe, qui dat quod habet, etiam cum non satisfecit, satisfacit.

41. Rustici duplex simplicitas.

Nobilis Silesius ad Doctorem Juris, Rusticum cum litteris


page 121, image: s123

ablegabat, simulque libum deferendum tradidit. Hic in via cibi desiderio captus libum omne absumpsit. Cum deinde literas Doctori exhibuisset, hic eis perlectis: heus in quit, Rustice, libum in scripto reperio: hoc, respon dit alter, tibireserves, ego reliquum comedi. Hic simplicitate, an astutia veniam meruerit? ambiguum manet.

42. Malum consortium.

Quidam ad patibulum a Sacerdote ducendus, cum suun in via casum quereretur: monitus est, huc eum calamitatis a malo consortio adductum: Verum, inquit, sed pejus nunquam consortium, quam te, et carnificem habui. Sed intem. pestivus hic lusus est, quando de jugulo luditur.

43. Illusor novercae.

Privignus eanem percussurus, cum in nover cam impegisset, non plane, inquit, a scopo aberravi. Verum aberravit, nec minus iniquo animo, quam manu.

44. Rustica sim plicitas delusa.

Rusticus ex dente magnopere dolens, ut se illo liberaret, Chirurgum adiit. Cum servo rudi id muneris demandatum esset, pro uno tres simul e maxillis evelli sensit. Igitur dolore cum indignatione plenus multa queritur. Verum servus tacendum oppido monuit, ne re intellecta herus pro tribus dentibus mercedem urgeret. Sed res ita tacite peracta non erat, ut herum lateret. Ille ergo, ubi num mos rusticus porrigeret, rogat: essetne pro tribus dentibus eductis merces? Nequaquam, inquit rusticus, nam unicum solum eduxu. Tam projecti ad mendacium mortales sumus, ubi de pecunia quaestio nascitur, decepti nostro malo, cum decepimus.

45. Beneficii Ecclesiastici captator delusus.

Andreas Mantinea Patavinus, artis pictoriae peritissimus Innocentio VII. Pontif. Max. in Vaticano Palatio suam operam diu navabat, ac futurum diu sperabat; ut fulio a Pontifice Sacerdotium non ignobile impetraret; sed speirrita. Quare jussus ab Innoc. VII. vitia capitalia adumbrare, octavum appinxit vitium ingratitudinis. Rogatus a Pontifice causam: Nullum, inquit, vitium ingratitudine majus censui. Pontifex, se rangi sentiens, renidenti ore, inquit. recte factum: Verum ex opposito latere virtutes septem Theologicas ac morales, pingendas esse constitui; proinde et his octavam addes patientiam. Bern. Saardeonis l. 3. hist. Patav.



page 122, image: s124

46. Rex corruptionis pretium Ministro offert.

Satibatzanes Attaxerxi Regi Persarum a cubiculis, cum triginta Daticorum milibus solicitatus, rem in gratiam alterius parum aequam a Rege peteret. Rex Quaestorem aetarii triginta Daticorum milia jussit depromere, quae accepta Satibatzani dono obtulit, simulque inquit: cape hoc munus, quod si dedero, nihilo futurus sum pauperior; iniquier futurus, si postulatis annuero. Quo facto et amicum servavit, et correxit.

47. Tyrannus non impetrat omne, quod imperat.

Haereticus obvio sibi Religioso illusurus, impegit alapam, cumque ille gravius excandesceret, ac de vi insolenti quereretur: quomodo, inquit Haereticus, tu ad Sacrae Scripturae Leges vivis, quae monet, percutienti unam maxillam, praebendam alteram? tum Religiosus, cece alteram: ac deinde subjungit. Jam et ille mihi Scripturae locus explendus est, qui asserit, eadem mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis; simulque decumanam haeretico reponit alapam: qui cum propositae ante Scripturae immemor ad vindictam provolaret, egregiis sese uterque pugnis ad livorem usque depexuit, dum ex propinquo diremptor advolaret. Verum Catholicus jam victor sine, inquit, nam alter alteri Scripturam explicat. Ita hominis quidem insolentia merito castigata est: quanquam Religioso plus laudis victo debitum, quam victori fuisset.

48. Tyrannus nen imperat omne, quod imperat.

Antonius Matinus a Turcis captus, ut vitam servaret, Sultane persuasit, se intra decennium elephantem ea arte instructurum, ut lingua humana loquetetur. Cumque temetitatis eum amici arguerent, quod rem adeo insolentem piomiteret. Sinite, inquit, nihil enim male metuo: nam interea aut ego, aut elephas, aut Dominus morietur. Itaque obligatione solvar. Ens Epid. l. 1.

49. Adulator digne muneratus.

Sigismundus Caesar importuno adulatori, Imperatorem Superis pene aequante, pro gratia luculentam inflixit alapam. Mox queritur alter, quaeritque: Cur me Caesar percutis? cur, reponit Sigismundus, me mordes? Nempe tali dignum erat patella operculum.

50. Libertas viri fortis in vita et morte.

Phocion liberrimae inter Athenienses sententiae, nonnunquam


page 123, image: s125

reclamante populo, inquit: potestic me cogere, ut faciam quod nolim, tit ne dicam, quodsentio. non potestis. Verum denique ad mortem abreptus, inter laerymantes amicos. sieco serenoque incessit vultu, et rogantii us, numquid filio mandaret moriens? ne, inquit, injuriae ab Atheniensibus acceptae meminerit. Ciouta oblata, cum pro ea licter 12. orachmas postularet, voeavit, qui numeraret, et ut video, inquit, ne gratis quidem Athenis mori licet: Plut. in ejus vita.

VENA III. ALIENATORUM. Rei propositae causa, aut effectus alienatur, sive causa datur minime causa, aut effectus minime effectus.

GAllus de Caligula ita recte dixerit. Cum omnem pene domi militiaeque a prima infantia personam sustinuerit, denique ne quae deesset, etiam mulierem agere placuit. Vel, Femiaeam postquam duxisset, ut vicissim duceretur, femina esse voluit. Vel: Magna in hac domo concordia et amor sit necesse est, ubi mulier adeo reperitur viro similis. Verum et aliam quercum excutiamus.

Argute dicta 1. In proelio standum.

CUm nonnemo Clando Lacedaemonio ad bellum eunti necessarium esse Equum diceret: Agesilaus Rex negavit opus esse, quod in praelio standum, non fugiendum sit. Plut. in Lacon.

2. Mors innocentis gloriosa.

Democritus Philosophus a Philippo Macedonum Rege, cum liberius contradixisset, interrogatus est: an non metuis, ne caput tibi jubeam amput ari? Non, ait, nam sihoc mihi abstuleris, patria immortale nihi reponet. Max. serm. 31.

3. Curiosi quaestio delusa.

D. Augustinus Afro curiosius sciscitanti: quid ante mundum conditum fecisset Deus? Curiosis, inquit, infernum praeparabat. Sabinus in Epig.

4. Divitiae quietem auferunt.

Principem liberalem nonnemo accusabat, qued omnis ipsius miseriae autor esset, somnum illi atque otium sustulisset. Cansam vero rogatus? Quia me, inquit, ex paupere di vitem fecisti: Plut. in symb. lib. 1.



page 124, image: s126

5. Et caecitas prodest.

Mares Episcopus Julianum Imperatorem Apostatam de impietare libe a voce arguebat; cui Julianus vicissim caecitatem exprobrabat; cur hanc Galilaeus tuus non curat? inquit! Nete, respondit Mares, impium videre cogar. Sozom: lib. 6. Eccles. hist. c. 6.

6. Prodigi illusoria excusatio.

Anastasius Episcopus sacrae pecuniae prodigus dilapidator, causam tantae profusionis rogatus: Consumo, inquit, omnia, ne Fustino Tyranno furti occasionem relinquam. Niceph. lib. 6 histor. Eccles. c. 6.

7. Mulieres ex oliva suspensae.

Diogenes cum ad olivam mulieres suspensas cerneret: utinam inquit, reliquae arbores fructum similem ferrent! Laert.

8. Sapientis animae reliquis praeferenda.

Aristippo quondam in naufragii periculo trepidauti, cum nonnemo objiceret, quod Philosophi expaeve scerent, ubi alii imperiti minus formidarent. De eadem, inquit Aristippus, anima soliciti non sumus: nostra est ceteris pretiosior. Laert.

9. Cometae incertum prognosticum.

Vespasianus cum panlo ante mortem visum cometam intelligeret, quosdam tanquam mortis sibi imminentis portentum aceipere. Non mihi, inquit, ille mortem portendit, sed Regi Parthorum: is enim comatus (ut sidus erat) ego calvus sum. Xiphilinus.

10. Ludificatori salse illusum.

Studiosis Neapolim animi gratia obambulantibus, rusticus occurrit in asino vehem enter rudente, cum nonnemo ad illum versus, ote inscitum, inquit, bestiae hujus magistrum, qui hanc ejus vocem non comprimas! Tantae comitatis. excipit ille, est, ut hac vote laetitiam testetur. cum quisquam ci Scciorum occurrit. Nempe canis dum mordet, baculum exspectet.

11. Sobrium esse Sacerdotem decet.

Miles invitatum Sucerdorem arimo lavati voluit. Cui Sacerdos; primo nos lavare, ultimo sedere vultis. Merito inquit miles, nam pr imo vos mundos, ultimo ebrios esse convenit.

12. Uxores rarae bonae.

Messanae in Sicilia quidam in vincula abstractus, quod uxores quinque duxisset, vivas etiam tum omnes. Cum rogaretur


page 125, image: s127

a Judice: qua mente in tam insolens facinus impulsus esset? Volui, inquit, experiri, an inter tot uxores una bona reperiri posset. Vereor, inquit Judex, ut in hac vita talem reperias, quare ad alter am tibi demigrandum erit.

13. Mulieri virilis habitus non convenit.

Comes de Muro Mater Cardinalis Ursini, decrepitae aetatis Vidua, per jocum dicebat: jam tempus illud esse, quo maxime cuperet nubere. Rogata, quamobrem? ut, inquit, vir nam. Dum enim ego nupta primum fui, uxores suo habitu, nunc virili in veste conspiciuntur. Sed nunquam se magis feminas, id est, inconstantes, ostendunt, quam cum virum induunt.

14. Spartani sobrii.

Leorychidas, rogante nonnemine, quam ob causam ita parce Spartiatae biberent: ne, inquit, pro nobis alii consultent; sed nos pro aliis. Sobria enim consilia probantur Plut. in dict. Lac.

15. Plura beneficia possessorem opprimunt.

Canonicus Ubius plurium beneficiorum possessor, cum a D. Alberto Magno de periculo admonitus, diceret: pontifica se dispensatione ea obtinuisse. D. Albertus causam forte ejus dispensationis parum idoneam animadvertens. Qui sine licentia, inquit, non poteras, cum dispensatione ad inferes iturus es.

16. Focus in crassum salse retortus.

Lepidus viator cum ex Bacchi familia doliari ventre hominem in equo sibi obvium cerneret, vultu, voceque ad illum versa, quaerit: cur more praepostero sarcinam non a tergo, sed ante se ferret: Quia, inquit alter, per loca furibus infesta obequito. Quo dicto acerbe satis quaerentis levitarem compressit.

Argute dicta facta. 17. Virtutis nomen inane.

DIonyfius Senior Syracus. Tyrannus, cum multa injuste ac tyrannice perpetrasset, Fratre hostibus prodito, civibus trucidatis, Matre praecipitifato sublata; ne tamen sine virtute ac justitia regnum administrasse diceretur, fillabus tribus, illa quae sibi deesse vidit, nomina tribuit: et unam quidem Ateten, alteram Sophrosynen, tertiam Diceosynen, hoc est, Virtutem, Pudieitiam, et Fustitiam nuncupavit. Ita



page 126, image: s128

Dionysius multatum parens virtutum, se cum virtute imperasse, non vane asseruit. Plut. defort. Alex.

18. Honores mutant mores.

Abbas nonnemo ante delatam Praefecturam, humili erat et dejecto in terram plerumque vultu, sed cum dignitate erectior quibusdam incedere visus, eaque de re monitus: reipondit: mirum non esse, cum ante dejectis oculis coenobii claves quaesiverit, se nunc denique repertis laetius erectiusque incedere.

19. Pictor lepore vincit aemulum.

Pictores duo de sui quisque artis praestantia contentionem susceperant, judice ad sententiam ferendam delecto. Qui ubi alterius tabulam elegantissime pictam conspiceret, vox, inquit, sola ad vitam deest, tum alter aemulus in producta a se tabula potantem exhibet, et ceu victor ovins: huic igitur quid deest! inquit: nam vocem potantes non edunt. Henricus Stephanus.

20. Debitorum onus.

Augustus Caesar Equite Romano vita functo, qui plus quam num mum ducenties aeris alieni contraxerat, ex bonis sub hasta expositis culcitram emi cubicularem voluit Mirantibus hoc praeceptum: habenda est, inquit, illa ad conciliandum mihi somnum, in qua tanto are obstrictus somnum capere potuit. Suetonius.

21. Fatis stulte imputatur delictum.

Zeno Philosophus cum servum in furto deprehensum plagis mulctandum traderet, isque deprecaretur, hac facti exculatione. In fatis fuisse, ut furaretur: et hoc, inquit Zeno, est, ut caedaris. Laert. lib. 7.

22. Luxus castigatus.

Scipio eo tempore, quo Carthago obsidebatur, in luxum Ado! esc entis animadversurus, qui inter cetera bellaria Carthaginem ex libo formatam in mensa convivis diripiendam proposuerat, Equum illi ademit, postulantique deinde poenae causam: pleeteris, inquit, quoniam me prier Carthaginem diripuisti.

23. Faculator imperitus.

Stratonicus dum cuidama scopo impetite aberranti adsisteret, denique abiit, atque in ipso scopo constitit. Rogatus causam, qua id faceret: ne me. inquit, feriat, hic consisto: cum alia omnia magis tangat, quam scopum. Anton, in Melissa.



page 127, image: s129

24. Sacrilegia Dionysii illusoria.

Dionysius Rex sacrilege avarus, cum Epidauri Aesculapis simulacrum aurel barba insigne conspexisset, barba illi sublata, dixit: indecorum videri, ut Apollinis filius, cum patrem imberbem habeat, ipse barbatus appareat. Idem Jovi olympico aureum magni ponderis amiculum detraxit, quo cum Hiero ex manubiis Carthaginensium ornaverat, laneumque illi pro aureo pallium injecit, ita cavillatus: aureum amiculum aestate grave, hieme frigidum esse: laneum ad utrumque anni tempus accommodatius. Idem pateras coronasque ex gemmis, quroque pretiosas, quas manibus simulacra ferebant, sustulit: asserens, oblata se a Diis accipere: absurdum siquidem videri, a quibus in dies flagitamus, ab his ultro porrigentibus nolle accipere Val. Max l. 1. c. 1.

25. Luctus filii in morte parentis, minime serius.

Gallicae nobilitatis homo pullo vestitus habitu a morte paren is incedebat, verum equo vectori purpuram instraverat, cumque familiares monerent, conveniens videri, ut et nigruni habitum equo insterneret. Cur vero inquit, cum ipsius mater non sit mortua, sed mea?

26, Coqui a Cane delusi simplicitas.

Coquus artis imperitus cum emptis pro Domino carnibus, simul eas recte apparandi traditum sibi modum in manu fimst a descriptum legeret: Canis adfuit qui arreptis e dextra carnibus ocyus sese subduceret: tum ille, ad canem versus: I licet, nescies tamen quemadmodum apparandae carnes erunt.

Clivis, Ducum olim Clivensium Sede, noti ordinis nominisque hoc saeculo Concionator, ut erat populatis, lepidique ingenii, pro concione Festo Circumcisionis strenas, ut vocant, in vulgus distribuit, ac potatoribus magis strenuis funem dedit a taberna extensum usque ad domum propriam, quo vacillantem rectius gressum modcrarentur post concionem arcis Praefectus Oratorem suae adhibet mensae, et crebriori haustu liberaliter irrigatum abs se dimirtit. Ita dum in populi foribus adhaerentis conspectu aberrat, et gressu incerto vacillat Nonnulli ipsi non ignoti acclamant.

Ex fune, Domine mei, ex fune te sustine. Tum ille: o vos caecos! non animadvertitis funem esse confractum? quo Responso ostendit pedes sibi minus, quam rationem constate.



page 128, image: s130

VENA IV. ALIENATORUM. Cum aliquid a moribus, legibus, consuetudine medo, aut ordine alienatur.

ITa Gallus Caligulae recte dixerit. Nulla tibi vestis hactenus convenit melius, nec adeo videtur tua, quamquae tur non est, Vel: Barbam demete, ne videaris non esse, quod videri cupis. Sed haec aliis exemplis prolixius.

Argute dicta. 1. Miles jactator.

AUgustus Caesar, cum militem in expeditione, acceptum vulnus in fronte jactanter ostentare videret. Ne, inquit, posthac, dum fugis, respexeris. Ita quod alter ad gloriam, Caesar ad ignominiam detorsit. Macrob l. 2. cap. 4.

2. Militi manus et pedes recte adhibendi.

M. Caro invisum sibi dicebat, militem, qui ambulans moveret manus, et pugnans pedes. Nolebat videlicet in via sine omni incedere sartina, in praelio fugam spectare. Plut in Apoph.

3. Praeceps juramentum correctum.

Anaximenes praeceptor Anaxagorae pro suis popularibus anud Alexandrum Regem intereessurus, cum ille indignatione plenus jurasset, oppositum se eorum facturum, quae Philosophusrogasset: postulavit, ut patria diruta cives sub hasta venderet. Alexander improvisa hominis petitione suoque juramento impeditus, ferrum, clademque ab illis avertit. Laert. l. 2.

4. Senex de forma stulte solicitus.

Alexander senem capillos fucantem intuitus; Noli, inquit, capillos ungere, sed pedes; ut promptius incedas. Max. Serm. 14.

5. Occulta non esse temere exploranda.

Aegyptius merces per forum obvelatas deferebat, quem scisoitatur: quid illic rerum abdidisset? ideo, respondit alter, ob velavi. neid scires. Plutarch. de curiositate.

6. Iratus merito non plectit.

Plato tam indignum censuit, quemquam in ira plectere, ut cuidam famulorum, plagas merito, sic minatus feratur; vapulasses, nisi iratus fuissem. Laert.

7. Patientia injuriae vincuntur.

Diogenes rogatus a discolo adolescente: quidnam pro colapho infligendo postularet? respondit, galeam, Laert.



page 129, image: s131

8. Honores re minus, quam verbis aversamur.

Pontifex Cornelius Novatiano, invitum sese Pontificatum adiisse jactanti, inquit, si invitus designatus es, No vatiane, probabis, cum volens decesseris. Platina in vita.

9. Corpus suum rarus negligit.

Scipio Nasica dum equitum censum agetet, equirem reperit bene curata cute pinguissimum, equi vero strigosi et miseri possessorem. Quid inquit, causae, quod equo tanto sis curatior: Quoniam, inquit, ego me curo, equum vero servus Statius Verum is hoc dicto inter aerarios relatus est. Gell. l. 4. c. 20.

10. Ostendat se peccator sacerdotibus.

Cum Agesilaus, Constantino Imperatore audiente, adversus poenitentiam argumenra congereret, negaretque, remissionem a Sacerdotibus, sed a Deo exspectandam. Habesne, inquit, Imperator sealam, ut ex caelo nobis remissionis sententiam adferas? Quo dicto hominis improbitatem cohibuit. Histor. Tripart. l. 11. c. 13.

11. Fures magni parvos opprimunt.

Diogenes cum Sacrorum Praefecti quendam phialae a sacris subductae reum ad carcerem raperent: Magni, inquit, fures par vum ducunt. Laert. l. 6.

12. A prodigis cito petendum.

Idem cum obulum passim sibi dari postularet, a prodigo. minam petiit. Cur. inquit ille, tanto ame amplius, quam reliquis pestulas? Quia, subjicit Diogenes, ab aliis me denuo accepturum spero: apudte, an deinde quicquam, reperiam, intertum est. Laert. lib. 5.

13. Lex supra Regem sit.

Quodam Demeratum rogante; cur, Rex cum esset, Sparta fugeret: quia Leges, respondit, illic potentiores sunt, quam Reges. Plutarch. in Lacon.

Argute dicta. 14. Adolescens se digna inquirat.

ZEno Citticus adolescentem, aliena a sua aetate et bonis moribus percunctantem, ad speculum ducit, utque inibi se contemplaretur, admonet; tum deinde rogat, nunquid tali vultui ejusmodi quaestio conveniret? Laert, l. 7. c. 1.

15. Pictor arte praestans.

Alexandrum ita artificiose fulminautem Apelles expresserat,


page 130, image: s132

ut et digiti, et fulmen extra tabulam crederentur, adeoque jactatum fuerit: duos esse Alexandros, alterum Philippi in vincibilem, alterum Apellis, non imit abilem. Unde et cavisse edicto dicitut, ne ab alio quam Apelle pingeretur, ab alio, quam a Lysippo sculperetur.

16. Petulans et dissolutus auceps.

Ludovicus XII, Rex Galliae cum Aulici, quibus studiis adolescentiam traduxissent, exponerent, in ceteris Antonius Vivonius, se pelle vituli contectum ad aucupium prodiisse diceret, quo facilius aves falleret: Tu vero, ait Rex, non dum mihi hanc vituli pellem exuisse videris, notans ejus in moribus dissolutionem. Annal. Franc.

17. Tyrannum sepe pejor alius subit.

Dionysius cum propter Tyrannidem omnibus se ingtatum intelligeret, audivit tamen mulierem seniculam esse, quae Deos pro sua incolumitate quotidie oraret. Hanc accersitam rogat, quae tam sedulae orationis pro se ad Deos causa? Ne, inquit, te sublato, deterior tuum locum occupet, Num ex quo adolescentula fui, tres sibi in vicem succedere vidi, posteriorem semper deteriorem priore. Tunc male saepe Deos orasse me animadverto, ut tyrannos collerent, nunc errorem corrigo.

18. Mendicus negantes ferre discat.

Diogenes Statuam non raro adire solitus, ab ea audienti bus ceteris eleemosynam orabat. Mirantibus causamque sact. sciscitantibus, ait, hanc ero, ut discam non potiri postulatis. Nii mirum homines saepe Statuis similes nihil largiuntur Laert.

19. Lucrum bonum ex re qualibet.

Vespasianus senior, quod crat pecuniae avidissimus ex lotio vectigal collegerat: hanc rem, cum ut Imperatore indignam, non pauci atque ipse adeo filius cavillaretur; collectam inde pecuniam filii naribus admorvit, sciscitatus: nunquid male oleret? quo negante: at: amen, inquit, ex lotio est. Suetonius.

20. Qui amicos habet divites pauper, non eget.

Aristippus postquam a Dionysio tyranno munus postulasset: put abam, Rexinquit, Philosophos non egere. Da vero., ait Philosophus, deinde disput abimus; moxque acceptam pecuniam manu jactans: vides, ait, Philosophos non egere. Laert.

21. Munerum Aspernator.

Alexander Magnus Phocioni sibi ex legatione cognito


page 131, image: s133

amatoque, post devictos Persas. 100. talenta doni loco submisit. Verum aversatus Phocion rogat, cur uni sibi in rot Atheniensibus, donum mitteret? cumque legatl respondissent, quod ipsum in ceteris virum esse bonum Rex judicasset. Sinatigitur, Phocion inquit, me talem perpetuo et cideri, et esse, simulque munus a se tanta contentione rejecit, quanta alii occupant. Plut. in Phoc.

22. Iudex aequus.

Alexander auditurus accusatorem, manu alteram aurem occludebat: alteram tantum praebebat, oranti causam cur id ageret? rogatus: alter am ait, aurem Reo integram servo. Plutar.

23. Mortis immeritae contemptor.

Canius Julius ad mortem a Cajo Imperatore quaesitus, in carcere latrunculis, sine cura, ludebat, Jamque ad supplicium rapiendus, sodali inquit: cave, ne post mertem te vicisse mentiaris, atque ad centurionem versus? testis mihi eris, uno me caelculo praecedere. Ira non tam cum socio, quam cum Tyranno, et morte sua lusit. Amici cum lugerent, virum, ut dicebant, immortalitate dignum. Fam inquit, experiar, an immertales sint animae; quod ubi exploratius cognovere, ad amicos ea de re referam, Seneca.

24. Causam praestat quam veritatem deserere.

Advocatus in saeculo plerarumque causatum in Judicio victor, postquam Religiosum Ordinem subiisset, ac pro Monasterio lites propugnatet, victus plerumque cessit. Causam rogatus, cur ante victor, omnia nunc amitteret? non audeo inquit, mentiri. ut antea.

25. Chymicus spe praemii delusus.

Leoni X. Pontisici max. Chymicae artis professor librum de auro conficiendo obtulit, majori ingenio quam artis experientia elaboratum. Nec vile munus a Pontifice magno scientiatum aestimatore exspectabat. Sed Leo hominis vanitati illusurus, crumenam vacuam muneris loco reddidit, asserens: cum auri conficiendi artem teneat, nihil illi praeter loculos deesse, ubi tuto illud reponat. Corrozerus.

26. Brevi praestat, quam diu dolere.

Trespades Mantuanus postquam inimici declinandi graria dudum se domi continuisset, denique sclitudinis molestia victus, publicum subiit. et inique statim casu in hostem delatus, male verberibus mulctatus est: cui denique discedens


page 132, image: s134

gratiam habuit, quod ab ea se imposterum cura et timore liberasset. Ens l. 2. Epid.

27. Uxores maritorum liberatrices.

Conradus Imperator ejus nominis tertius, Vinspergo Suevorum oppido per vim ocenpato, solis feminis urbe discedendi facultatem fecit, cum onere, cui ferendo pares essent: quae ubi raro facinore, contemptis opibus, viros singulae suos humeris efferrent, suamque hanc ex pacto sarcinam esse dicerent: Imperator facti humanitare, ac mulierum ingenio delectatus, et vires, et opes innoxiis reliquit. Aemil. l. 7.

28. Iudaeo per captiosum pactum illudens.

Nobilis, Francofurti in Chirurgi domo capite ac barba attondendus, a Judaeo, in cujus aere tenebatur, ad judicium vocabatur. Sed ille unum sibi concedi postulabat, ut priusquam barba rasa esset, ad veniendum non cogeretur; quod cum a Judaeo praesentibus aliis promissum esset, barbam deinde nunquam attonderi voluit: asserens, se ex pacto nist rasum non teneri.

29. Capite solo amisso perduntur omnia.

Cum nobili Ministro Rex Franciae periculosum negotium committeret: metuo, inquit ille, ne capitis discrimen in hoc officio adeam, Euge, Rex inquit, pro uno capite triginta habeo milia. Verum, excipit alter, ex tot capitibus nullum mihi perinde, ut hoc meum, convenire existimem.

30. Rusticus aulicos, lucius vulpem captat.

Cum Rusticus Italus reperisset, in gramine lucium, qui mordicus vulpem firmissimo nexu attinuisset, utrumque ad Florentiae Ducem tanquam novae rei spectaculum detulit. Verum ab atrii custo dibus detentus ea lege aditum ad Ducem obtinuit, ut honer arii muneris dimidium illis partem relinqueret. Ubi deinde convenisset Ducem et ducatos ex auro centum dono ferret, gratias habuit, oravitque ut totidem illi fuste infligerentur verbera Dux novum hominis postulatu! obstupuit, causamque sciscitatus, intellexit, cum custodibus atrii pactum esse rusticum de munere dividendo; Ergo, inquit Dux, partiar, ut illis satisfiat simulque praefectum misit, quitot illis plagas, quot rustico ducatos expenderet. Illud de lucio vulpem captante fabulosum nulli videri debet, cum non ignota apud Rhenum historia constat, ad D. Praelatum Lacensem aliquando lucium vulpis captorem delatum, multorumque oculis conspectum.



page 133, image: s135

31. Lucius furem captum ore tenet.

Quin et Essendiae Westphaliae inferioris oppido, fur, captos ex cavea pisces noctu subducturus, dum manum altius im mittit ab hiante lucio deprehensus frustraque eluctactatus, in lucem captivus detinetur, ac Principi (jam nupet defunctae] sistitur, vulgo, homines jam a piscibus capi. jactante.

32. Venatoris insania ab insanis persiricta.

Civis quidam Mediolanensis insanorum hominum curationem nova arte non infeliciter tentabat. Aquam ille domi stagnantem foetentemque in arca conclusam tenebat, huic stultos femore, lumbis, humerisve tenus, prout motbi rario pestulare visa, ad palos defixos illigabat, quos aqua, simulque inedia tamdiu macerabat, dum sensim ad sensum reversi saperent. Fuerat huic aquae immersus civis, qui post quindecim dierum curam, amentia et stagno liberatus erat. Is forte, in ostio ejusdem adhuc domus haerebat, dum juvenis auceps, equo vectus canibusque comitatus, praeterveheretur. Compellat hominem rogatque: iste, quo ferretur, equus, quanto paratus pretio esset? aureorum, respondit alter, quadraginta. Canes, et accipitrem, quo aere parasset? decem inquit, ut nimium aureis, capturam vere hujus anni, quanti faceret? Sex, ait, aureis nulli cederem. Tum elatiori voce ad Adolescentem amens versus. Abi hinc, quantocyus abi: nam si hic te Medicus vomprehen derit, ad caput usque lacunae immerget; qui tantilli lucri gratia, tantum facias dispendium.

VENA V. ALIENATORUM. Aliquid a tempore aut loco alienatur.

GAllus Caesari dicat. Cede mulier: nam hic locus Imperatori competit. Vel. Hinc age domum ocyus: nam in foro spectare, spectarique mulierem non decet. Exempla alio rum hic eriam suppetunt,

Argute dicta. 1. Curiosa levitas perstricta.

XEnocrates adolescentem arguebat, quod ausus suas esset aedes ingredi: cui neganti se intrasse, verum inspexisse solum. Quid, inquit, refert pedibus, an oculis ingressus fueris; modo alienam in remte arbitrum ingresseris! Laert. lib. 4. c. 2.



page 134, image: s136

2. Probis in carcere, quam improbis in aula jungi praestat.

Cum Julius Caesar in Consulam obnitentem sibi Caronem ad carceres damnasset, Petronius ex senatu dileedens, atque ut maneret, a Caesare monitus. Malo, inquit, in carcere esse cum Catone, quam in Curia cum Caesare Quo dicto illi tuborem, factique poenitentiam incussit. Dionysius Nicae. in Pompejo.

3. Edendum cum habes et esuris.

Rogatus Diogenes qua hora prandendum! diviti, inquit, cum volet; pauperi cum potest. Laert.

Exprobrabat nonnemo Diogeni, quod in foro manducaret; in foro, inquit, esurio. Laert.

4. Multorum honor brevis est.

Cicero in Vatinium paucorum dietum Consulem, cum quereretur, in morbo se a Cicerone neglectum. Volui, ait, in Consulatu tuo venire, sed nox me comprehendit. In Caninium paucarum horatum consulem, ut videtur, ita lusit, Consulem tam severum, tamque censorium l. abuimus, ut in ejus Magistratu nemo pransus sit, nemo coenaverit, nemo dormiverit, Macrob. l. 2. sat. c. 2. et 3.

5. Labor Caesaris inutilis.

Vibius Crispus interrogatus, quis cum Caesare Domitiano ita conclavi esset? respondit, ne musca quidem, siquidem Imperator indigno labore muscas captare ac stylo consigere solitus est. Quintil.

6. Nudum nemo spoliat.

Quidam rerum suarum ex profusione inops cum furem noctu in domo deprehendisset, quid hic, inquit, quaeris in tenebris? ubi ego nec media quicquam luce reperio. Poggius in facet.

7. Crudelitas crudelitate excusata.

Pompejus cum Heluio Libonis accusatori exprobraret quod ab inferis remissus videretur, ut viros clarissimos accusaret. verum, inquit Heluius, ab inferis reversus sum. Ubi Cn. Domitium Aenobarbum, Brutum, Cn. Carbonem, Perpennam, tuo imperio occioss reperi. Valer. Max. l. c. 2.

8. Nemo seimprobum fatetur.

Diogenes cum improbi Spadonis limini, hanc epigraphen praefixam legeret. Nihil mali intret. Dominus ergo aedium, inquit, quonam ingredietur?



page 135, image: s137

9. De sepultura parum solicitus.

Diogenes quaesitus an famulum domi aleret? cum negaret, quis igitur, rogant, temortuum ad sepulchrum esseret? Qui, inquit, domo indigebit.

10. Sine hoste facilis pugna est

Demonax cum Romanum pugilem, ad palum usitato se more exercentem, spectaret, atque is denique quaeteret, ut tibi pugnasse, Demonax, videor? Fortissime inquit pugnat, quamdiu Adversarius est ligneus.

11. Sepulchro quam vita dignior.

Cum Admetus Petaster, suum illum versum jactaret, quem per Testamentum inscribi sepulchro constituisset.

Terra cape Admeti exuvias, caelum ipse petivit.

Elegans, inquit Demonax, est, dignusque, quiiam tum tue inscriptus sepulchro legatur. Ita homini plausum exspectanti niortem precatus est.

Argute dicta facta. 12. Ratione, non metu servitus constet

DOctor quidam famulo, qui illi a litteris scribendis aderat, facienda in dies severe in diatio, praescripsit. Evenit ut una iter facerent, offendensque Doctor in lutum praeceps devolvetetur. Ubi cum famuli operam postularet. exspecta, inquit, Domine, ibo visum, nunquid in diario hoc faciendum praescripseris? Nimitum qui minutissima quaeque ex praescripto e mancipiis exigunt; in maximis non raro destituuntur. Aliquid libertati, etiam in non liberis, concedendum est.

13. Quid sit Deus, nemo satis scit.

Hiero Syracusanus Tyranuus, postquam Simonidem interrogasset, quidnam Deus esset? diem hic sibi ad deliberationem dari postulabat, postridie idem quaesitus, biduum sibi concedi voluit, denique et triduum. Ut proinde Tyrannus duplicati triplicatique temporis moram, causamque posceret. Cui Simonides. Quo plura cogito, plura mihi de Deo cagit anda superese intellige. Tymp. in mensa Philosophic.

VENA VI. ALIENATORUM. Res a sensu acsignificatione usitata alienatur.

ITa Gallus ad Caligulam non incongrue. Publicam te nunc denique personam esse ex habitu, et loco demonstras. Vel. Quis te plurium amantem neget, quit am levi delectaris


page 136, image: s138

habitu? Quis in meretricio cultu nil velle de aliis mereri?

Argute dicta. 1. Fortis in tormentis.

SAnctus Vincentius Martyr in equleo inter tormenta pendens a Daciano per ludibrium rogatus: intelligeretne demum ubi esset? Imo, inquit, in sublimi loco versor, unde te facise despicio. D. August. in vita.

2. Alores sordidi agre abluuntur.

Cum Lacon nonnemo observaret Alcibiadi Arheniensium Duci lavanti plurimum aquae a balneatore affundi. Quam sordidus, inquit, est homo, cui tantum aquae necesse est! Quo dicto mores egregie carpsit, Plutarch. in Lacon.

3. Arrogantia perstricta.

Menecrates Medicus morborum aliquot curatione felix, Jovis sibi nomen vendicabat, literisque agesilao daris, arroganter non minus quam stolide inscripsit, Menecrates Fupiter, Agesildo Regisalutem. Ouibus lepide a Rege est responsum. Rex Agesilaus, Menecratisanitatem: mentis scilicet, quae illi deerat. Plut in Lacon.

4. Tyrannis libere refutata.

Democritus cum pro Atheniensibus apud Philippum legatione fungens in signi dicendi libertate uteretur, Philippus ad illum versus: Metuisne, inquit, ne tibi caput jubeam amputari: Nihil, respondit: Si tu enim mortale hoc abstuleris, patria immertale reponet. Max, ser. 31.

5. Fortuna favit divitibus.

Cosmus Medices cum adolescentem mendicum obvium cerneret. Quis re, inquit, ad illam nuditatem damnavit; respondente illo: Fortunaese illud debere. Aleae fortasse, inquit Princeps, et lusui: Sed, excepit alter: Tuo Princeps, tuique similes in hoc lusu vicerunt. Tam festiva responsione vestem victumque apud Principem adolescens meruit. Ens. l. 2.

6. Familia neglecta regnum curare.

Philippus Rex Macedonum a liberis, et conjuge litigiose dissidens, Demeratum rogabat: nunquid Graecis urbibus bene conveniret? Recte, inquit, de totius Graesiae concordia solicitus es? postquam tibi cum uxore ac liberis tam pacisice convenit. Fulg. l. 6.



page 137, image: s139

7. Amicorum defectus ferendi

Augustus Caesar delectatus Vitgilio et Horatio Poeris, quorum ille crebra ducebat suspiria: hic lippitudine oculorum laborabat. Rogatus quandoque, cum inter utrumque sederet, quid ageret? sedeo, inquit, inter suspiria et lacrimas. Maerob. l. 2.

8. Qui probra jacit, exspectet

Telonas cuidam in judicio cum indignatione sibi objici. enti, desine latrare in me; salse respondit, si tu desinas mordere. Utrumque enim Canis est. Philostrat in Sophistis.

9. Non omnia ex aequo partiri licet.

Casselius Juris Consultus mercatoribus de navi interse dividenda contendentibus: Si dividitis, inquit, neuter habiturus est.

10. Spretus spernitur.

Cum alter alteri simplicitatem ingenii exprobraturus. usitata illum phrasi pungeret: Velsenties te vendam alteri, subjecit socius: Sed ego te nec semelquidem: tanti enim non est, ut quisquam te vel obulo, empturus sit.

11. Spretus.

Severus Imperator cum podagra impeditus, bellum sequi non posset, atque idcitco milites Bassianum filium Augustum salutasse intelligeret, ad castra delatus, postquam omnes subito tetrore consternatos ad pedes supplices cum filio haberet, caput manu conringens: Tandem, inquit, sensistis, non pedes imper are sed caput. Fulgos. l. 2 de dise. mil.

12. Digna magno hospite coena sit.

Augustu perparca coena ab hospite inviatore exceptus, cum dimitteretur, inquit, non putabam me tibi adeo samiliarem esse, Nempe familiatis, et amicum significat, et domesticum, cui quotidiana apponuntur fercula. Suetonius.

Argute dicta facta. 13. Libertas inter tormenta invicta.

ANaxarchus Alexandro Phaereo Regi carus, cum praesente Nicocreonte Cypri Tyranno ac Satrapa: quaesitus a Rege esset:quid sibi in mensae instructissimae apparatu deesse videretur? nihil ait, nisi Satrapae tui caput, quo dicto Nicocreon acerbe perstrictus, denique Anaxarchum nact us saxeo inclusum mortario pistillis contudit, Anaxarcho reclamante; tunde Anaxarchi vasculum, Anaxarchum non teres.



page 138, image: s140

Cumque idcirco linguam ei prae putari juberet, sponte praemorsam in faciem tyranni exspuit. Laert. et Cicer. lib. de natura Deorum.

14. Vinum aqua dilutum multis displicet.

Cum hospes convictoribus usitatam vini portionem nimia aqua dilueret; fuit qui obmurmuraret, tantoque profusius ederet: ad quem hospes per jocum versus, quando, inquit, cessabit tuum illud molendinum? Non potest, excipit alter, cessare, si tantum aquae affundere pergitis.

15. Creditoribus debitor lauta mensa satisfecit.

Negotiator multo aere obligatus oreditores omnes ad lauram satis mensam invitat, denique sub convivii finem bis quaterque creditores admonet: ut haec equi bonique consulant, ac tantillo acquiescant, nihil praeterea accepturos. Qui cum sibi abunde satisfactum dicerent, gratias denique hospes de humanitate tanta habuir, ac propediem soro cessit asserens, creditoribus esse saetisfactum. Nisi tamen necessitati paruerit, hoc perfidiam lepore nunquam satis excusaverit.

16. Ludificator ludibrio est.

Catholicus et Religiosi Ordinis mihi notus Sacerdos Palatinatum, non multis abhinc annis eques trabsiens, in haereticum pagi consulem incidit, a quo per ludibrium rogatus: an ita Christus ingressus esset? respondit: Christus, fateor, est asino vectus, sed quia hoc tempore asini etiam ad Consulatum evehuntur, uti illo non audeo. Hoc ille lixivio perfusus didicit: illum, qui quae vult, loquitur, quae non vult, saepa audire.

CAPUT IV. Fons III. Comparatorum.

COmparatorum fons cum aliqua oppositione permistus rarae admodum elegantiae est, non tamen ubique copiosis aeque savidisque aquis hic fons exundat: alibi prorsus fecundus, sterilis alibi. Vix pauca invenies, quae hoc loco argute Caligulae assimiles. Illum tamen cum Eva comparare licebit, ex viro creata cum Semiramide, aut Amazone Penthesilea virili manu, muliebri habitu sceptra tractantibus. Dic. Protheo feliciorem ac versutiorem omnium formas, praeterquam mulieris aemulante, etc. Verum haec more nostro venis singulis diducemus.



page 139, image: s141

VENA I. COMPARATORUM. Cum res in speciem diversae similitudine aliqua minus exspectata et obvia inter se comparantur, aut certe ex rerum diversarum comparatione, aliquid inopinarum elicitur;

UT Gallus a Caligula rogatus: quid spectet atque admiretur? Novam Amazonem, respondeat, velnovam ex Adamo Evam, vel dicat: quod Sutores imitetur Caligula, qui eafdem crepidas viro ac mulieri aptare sciant. Sed aliis haec vena exemplis copiosius gratiusque affluet.

Argute dicta. 1. Neutrius in bello partis, omnium hostis est.

ALphonsus Rex Arragonum, cum diceretur, Senenses Italico bello neutrius factioni adhaerentes milirum sparsorum praedam factos esse. Senensibus, inquit, hoc merito evenisse, quod mediam domuspartem habit antibus exspectandum, ut ab inferieribus surgente fumo, a superioribus urina, sordibusque defluemtibus vexentur. Ant. Panormitanus.

2 Contempta tyrannis.

Diogenes ad Alexandtum invitatus, cum se facturum negaret; perdiceas acerbe minatus, inquit: An nescis me tibi mortem inferre posse? respondit, nil magni habes. nam et idem Cantharis et Phalangium possunt. Laert. l. 6. c. 2.

3. Diogenes Alexandri spretor

Cum ad Diogenem Alexander Magnus diverteret: rogatus, quis esset? Rex, inquit ille, Alexander: at ego, canis ille Diogenes, alter respondit Quaesirns, Cur se canem appellaret? quid, ait, malos mordeo: non dantibus oblatro, dantibus blandior, Rogante igitur Alexandro, num quid vellet? respondit, ut ex sole abeas, neque auferas, quod dare non potes. Laert. Seneca. Plut.

4. Membra conspirare necesse est.

Agrippa Menenius triumphis contra Sabinos clarus, populo in Aventinum intestina seditione a partibus divulso, hac illis similitudine fabulosa concordiam suasit. Humani, inquit, artus, cum ventrem delicias tantum atque otium sectari, se contra ad labores damnari cornerent, que desidiesum hunc alumnum nutrirent, secessiene facta, illi suam subtrabere operam constituunt, sed cum eo se pacto, deficiente alimento,


page 140, image: s142

viribusque a ventre hactenus subministratis succumbere animadverterent, gratiam instaurarunt, atque otiari ventuem quam se perire maluerunt. Ita populum membris in homine laboriosis comparando, apta fictione ad officium reduxit, Volaterranus et alii.

5. Patiens injuriarum.

Socrates calcibus ab insolente homine atrociter petitus, cum fertet: aliis patientiam mirantibus: Quid, inquit, facerem, si me asinus calce percussisset, num diem ipsi diceres.

6. Patienter querelas ferre.

Rogabat Alcibiades perquam familiaris Socrati, qua ratione Xantsppen uxorem perpetuo obstrepentem ferre posset? quomodo inquit ille, tu strepentes domi anseres toleras? qui ovis vesci cupit, gallinarum strepitum patitur. Gal. l. 1. c. 17.

7. In multo potu nulla laus.

Aristippus cuidam sese improbe jactanti, quod largiter quantumvis e potu hauriens non inebrietur: hoc, inquit, et multi possunt. Laert.

8. Gregi custodes necessarii sunt.

Postquam Alexander Magnus Baeotis, Thebanisque subjugatis, Demosthenem, Graecos eloquentia, ac consilio adversus Macedones armantem cum septem aliis oratoribus sibi tradi postulasset: fabulam Demosthenes commentus de lupo qui ad stabiliendam amicitiam canes sibi dedi voluisset quo imperato deinde gregem impune vexaverit. Qua fabula facile Orator populum ab Alexandro avertit: ut, qui Oratoribus tanquam defensoribus, suae gentis abstractis, libertatem aut vitam erepturus videretur. Plut. in vita Demost.

9. Facit desperatio segnes.

L. Galba in pilae lusus cuidam negligenter pilam excussam petenti, petit, inquit, tanquam Caesaris Candidatus. Hi enim quod desperarent tali competitore sese consulatum accepturos, segniter rem suam egerant. Eras l. 6. Apoph.

10. Democratia vitanda.

Cum Democratiam sive popularem gubernationem quidam in Republica institutam vellet: Tu illam, refert Pausanias, domi tuae instituas. Nimirum ut domus male sub diversis capitibus, ita et Reipublicae disciplina subsister. Plut. in Apoph. Lacon.



page 141, image: s143

11. Rei clarae nulla probatio est.

Aristoteles illos, qui res evidentes demonstrqre conabantur, dicebat, solem per lucernam velle ostendere. Max. serm. 12.

12. Expeditio subita et felix.

Postquam Sebastianus Lusitaniae Rex in Africa occubuisset, Philippus tertius Rex Hispaniarum Ferdinando Toletano duce Regnum Lusitaniae intra dies tres et sexaginta suae potestatis fecit, militibus joco dictitantibus, non aliter dse quam Regnum caelorum soleat, expugnatum pane scilicet, et aqua victitando; quod in subita expeditione de necessaria illic annona provisum non fuisset.

13. Male exterminata religio.

Henricus VIII. Angliae Rex, cum illicitis amens amoribus Pontificem Romanum adverari novis thalamis cerneret, atque idcirco autor ipse caputque in Ecclesia schismatis existeret, Religiosis de suis Monasteriis proscriptis, ex Thoma Kromuelio praecipuo consiliorum Administro petiit; quid Monasteriis hisce agendum videretur? Destruendi, respondit ille, o Rex, nidi erunt, ne aves tam infaustae adeosdem revertantur. Verum Rex et suis deinde conjugiis, et posteris successoribus in felix alterum a se Regem Scotici sanguinis Carolum Stuartum habuit, qui anno 1649. inaudito ab omni retro memoria spectaculo, a propriis subditis captus, Kromuelio tragoediam moderante publico supplicio interiit. Flor. Raymund.

14. Impudentia retorta.

Diogeni in platea prandenti cum adstarent, qui contumeliose illi identidem, canis, canis acclamarent, Erratis, inquit, canes sunt, qui prandentem circumstant.

Diogenes adolescenti formoso indecora loquenti inquit, Non erubescis ex eburnea vagina plumbeum educere gladium?

15. Senectus et nuptiae obtentae displicent.

Theodectes res esse similes asserebat senectutem et nuptias ad utrumque enim, inquit, aspiramus, cum non sumus assecuti; cum abtinuimus, dolemus.

16. Rex imperet unus.

Cum Darius Alexandro Magno plurimaargenti talenta, simulque divisam ex aequo Asiam offerret: respondit, orbem unum duos non ferre soles, nec regnum unum duos reges. Plut. in Alex. 81.



page 142, image: s144

17. Fiscus Reip moderate crescat.

Trajanus Imperator siscum Reip. lieni in corpore comparabat, quo in humano corpore nimium crescente reliqui attns contabescunt. Unde compilationes provinciarum egregie cohibuit.

18. Vita fabula est.

Augustus cum mortem sibi imminentem persentiscerer, amicos rogabat; nunquid sat commode vita actum transegisset? Cumque annuissent, subjecit usitaram in comoediis clausulam: Valete et plaudite, scilicet vitam fabulae actae comparabat.

19. Inepte instructus.

Metellus Nepos levis et inconstans orator, cum magistri sui Diodori sepulchro lapideum corvum praefixisset: Dignum, inquit Cicero, factis retulit praemium: nam velare discipulum docuit, non dicere. Plut. in Apoph. Reg.

Argute dicta facta. 20. Haeresis pradicta.

LEontius Ancyrae Episcopus in Antiochena illa dissensione, quae erat de Fide gravissima, cum aperte sententiam explicare non anderet, canos jam capitis sui capillos manibus demulcens: hanc, ait, nivem solutam, multum luti subsecuturum est. Recte augurans, se mortuo hac labe haereseos non paucos infectum iri. Euseb. in hist. Eccles.

21. Rex captus victorem vincit.

Ludovicus Crassus Francorum Rex in praelio contra Anglos suscepto, ab equite nonnullo captus, graviter impellebatur. At is, exerto in caput gladio militem obtruncat, dicens: ne quidem in latrunculorum ludo Regem solum capi. Corrozer.

22. Eclipsis horror discussus.

Perieles Atheniensium Dux, cum in expeditione militari, ob improvisum Solis defectum, militum animos ac supremae navis gubernatorem praecipue tutbatum malo omine cerneret, detracta sibi chlamyde alterius velavit oculos. rogavitque, Quid hinc portenti formidaret? cumque negaret hinc quicquam sibi timendum. Quid igitur metuis velum illud, quod Soli inducit tenebras? Plutarch. in Graec. apopht.

23. Munera in Aulis ambigua.

Sigismundi Germanorum Imperatoris equus cum fluvii


page 143, image: s145

transitu urinae reddendae gratia haereret, Minister socius per jocum, hunc equum Domini sui mores imitari dixit, qui aquam illic effunderet, ubi abundaret. Sensit Sigismundus Ministrum de parum liberali in se Imperatore queti. Igitur domi postea duas eadem forma cistulas, alteram auto, plumbo alteram explet; accersitoque Ministro alterutram juber dono accipere, cumque is spe metuque plenus, utramque diu ponderasset, denique plumbo oppletam delegit, quo viso, Caesar inquit, Vides non mihi voluntatem, sed tibi fortunam desse. Dona Principum fere non merentibus, sed fortunatis obveniunt. Tymp. in Mensa Phil.

24. Beneficia Ecclesiae, ut benfacias, sunt.

Dicaculus quidam dum videret Pastorem, relicta suae Ecclesiae cura, pinguius beneficium prensare, illum convenit, rogatque: Nunquid paupere, quam habeat, uxore relicta, ditiorem liceat ducere? minime vero, inquit Pastor, cur tu, igitur, ait, pauperem Ecclesiam deseris, ut Archi Diaconatum habeas? Ita correctus Presbyter suo contentus vixit.

VENA 2. COMPARATORUM. Cum inter illa, quae praeseferunt, vel ferre similitudinem paritatemve creduntur, praefertur id, aut postponitur, quod praeferendum vulgo aut postponendum non videtur.

UT si Gallus Caligulae [varias etiam Deorum personas assumenti] dicat. Qui modo homo, modo Deus, modo mulier es, quis neget te omni Protheo esse versabiliorem? Vel, quod mulieres nonunquam in domo, tu lepidius in foro aggressus es: imperium viri occupasti femina. Exempla alia jungemus.

Argute dicta. 1. Vir patiens rixosa conjugis.

HOspes ad tabernam divertens, cum uxorem cauponis rixis contentiose domum complentem indignanter ferret. Quae vero, caupo inquit, haec tua est impatientia: duos ego et triginta jam annos hujus clamores, et insaniam pertuli; tu vero nec horaillam unica perferas? Quo dicto et mulieri et hospiti risum excussit. Barlandus.



page 144, image: s146

2. Laus inconveniens Regi.

Demosthenes cum Philippus Macedonum Rex magnopere laudaretur a facundia, forma, liberali inter socios potu, Nihil magnum, inquit, ac regium audio. primum Rhetores, alterum mulieres, tertium spongiae prae illo possident. Plut. in vita.

3. Avaritia Judaica perstricta.

Rex Arragonum Alphonsus Divi Joannis Simulacrum aureum a Jacobo Alexanno Christiano quidem, verum a Judaeis orto empturus, cum aureorum quingentorum pretio aestimari audiret: non tu, ait, prorsus inepte, atque a Majoribus tuis degeneras, qui Joannis Magistrum Regemque proprium nonnisi 30. argenteis licitati sunt? Panor. in vita l. 1.

4. Libertas animi est.

Cum Diogenem Xeniadi emancipatum arnici in libertatem vendicare cuperent: Sinite, inquit, libersum: an nescitis leones non servire iis, a quibus aluntur, sed alitores potius servire Leonibus? Laert. l. 7.

Argue dicta facta. 5. Picturae veritatem bruta indicant.

APelles Ephesi magnum Alexandrum equo insidentem magta arte expresserat. Verum is non satis digna aestimatione pictorem, artemque laudabat, illius judicium correcturus Apelles, equum tabulae admovit, qui mox picto illi, perinde ut vero. adhinnire coepit. Hic equus, inquit Apelles, rectius de pictura judicat. Aelian l. 2. de var. Histor.

6. In vino probantur homines.

Aristoteles extremo mo bo colluctari visus, a suis jussus est designare scholae successorem, Eminebant vero inter discipulos Theophrastus Lesbius, et Mendemus Rhodius, quorum alterum diserre Aristoreles cum nollet repudiare; duo sibi insolentioris vini genera adferri, Rhodium ac Lesbium, imperavit: illo gustato, firmum est. inquit, et jucundum: mox et altero libato, suavius tamen, inquit, est Lesbium. Qua voce Theophrastum Lesbium praeferre est visus. Aul. Gell. l. 13. c. 5.



page 145, image: s147

VENA III. COMPARATORUM. Quando res cum oppositione inter se comparantur, vel cum inter similia dissimilitudo, aut inter dissimilia similitudo adhibetur.

ITa Gallus Caligulae causam admirationis roganti respondere poterit: Miror ex viro prodiisse mulierem, cum ex muliere viri prodeant. Vel. Pater olim Patriae Augustus fuit; sed nunc patriae matrem habemus.

Argute dicta. 1. Avarus, et crudelis Rex in amicos.

VEspasianus senior rapacissimis quibusque quaestorum officia demandabat; quibus deinde morte damnatis, ipse opes colligebat: ut propterea, amicis tanquam spongiis uti diceretur: quos siccos wadefaceret, et exprimeret madentes. Suetonius.

2. Reprehensio utilis.

Diogenes Canis appellatus Canes quidem. inquit, mordent inimicos, ut plagam inferant: ego amicos, ut sanem. Stob. serm. 11.

3. Pares in Rep. non in Regno summis sunt.

Flaminius in bello contra Philippum Macedoniae suscepro, de pace actatus, locum colloquio designarat, sed cum Philippus fraudem vereretur, obsidesque postalaret, asserens, apud Romanos plures esse Flaminios, apud Macedones unum tantum Philippum. Flamicius hanc culpam Regis esse asseruit, qui solus esse in Regno vellet. Quo dicto insius in Propinquos crudelitatem arguit, quos ferro sustulerat. Plut.

4. Amicis abuti.

De amicis Dionysii Syraculani Tyranni rogarus Diogenes, quemadmodum Rex iis uterotur? ut vasis inquit, plenos elevat, vacuos abjicit. Laert.

5. Obtrectator et adulator Canis est.

Ex Diogene Canis nomine insigni, nonnemo aulicae, liberaeque vitae ac linguae homorogabat: Quae bellua morderet maxime? cui ille, retorta in quaerentem responsione: ex feris, inquit, obtrectator; ex mitibus adulator. Laert.

6. Decoctor bonorum.

Bion Boristhenites Philosophus ad haereditatis paternae decoctorem, ait, Amphiaraum terrae, tu terram absorbes. Laert.



page 146, image: s148

7. Voracitas objecta et retorta.

Hytcanus Judaeus cum a Prolomaeo Aegypti Rege mensae adhibitu, esset, caererique convivae per ludibrium ossa, absumpris carnibus, aure Hytcanum cumulatent: lusit in eum scurra Regis Tryphon asserens: ita Syriam ejus nudasse patrem, ut hic ossa Regi vero etiam de tot ossibus percunctanti, Ne mireris, inquit Hyrcanus; nam canes ossa absumunt cum carnibus, ut bi mei collegae: ego, ut homo, carnibus tantum vescor, Suidas ex Josepho.

8. Sera condolentia.

Cum Tiberium Caesarem Legati Iliensium serius de filii Drusi obitu conlolatum venissent, jam obliterata fere doloris memoria: factum risit, responditque, se quoque illorum dolere vicem, quod fortissimum olim virum Hectorem amisissent. Suetonius.

9. Diversorum ad diversa tempora affectus.

Genuensis Nobilis ex rustico sciscitatus: quod anni tempus haberent jucundissimum? hiemis inquit rusticus; tum enim ad focum inter castaneas, rapasque assas quiescimus, ac subinde indulgemus somno: id vero, excipit Nobilis, etiam porci faciunt, quo igitur tempore, rusticus quaerit, vos maxime delectamini? verno refert Nobilis, cum florent, virentque omnia; sed hoc rusticus ait, etiam asini faciunt. Nempe ingenio rusticus anobili non distinguitur, sed cultu. Aesopos ex rusticis prodiisle vidimus.

10. Aula nec procul, nec propesis.

Antisthenes rogatus, quomodo ad aulam sit accedendum? ut ad ignem, inquit, neque prope nimium, ne uraris: neque remote, ut frigeas.

11. Miles sine annona imbecillis.

Philopoemen dux Archaeorum peditatu, atque equitatu eg egio instructus erat? verum deficiente non raro unde miles alererur, pecunia: et ipse, corpore deformis, actenuis. Unde Titus Quintius ita in illum jocatus est. Pulchras, inquit, manus, et pedes Philopoemen habes, sed absque ventre. Quo et corporis habitum, et militiam, quae sind pecuniario alimento, tanquam ventre erat, argute perstrinxit. Plut. in apoph. Reg.

12. Formosus, sed improbus.

Isocrates de pulchro adolescente, sed improbae mentis licebat. Bonam habere navim, sed malum Gubernatorem.



page 147, image: s149

13. Arma pueri dentes.

Alcibia des etiamnum puer in palaestra deprehensus ab aliquo, ut effugere non posset, morsu se a luctarore expedivit? qui cum clamaret: mordes ut feminae. Minime, inquic, sed ut Leones. Ita objectam sibi ignaviam ad fortitudinis laudem inflexit. Plut. in Lacon.

14. Adulator excaecat.

Aristoteles inquit, in corvos, quam assentatores praestat incidere: nam illi mortuis, hi viventibus oculos eruunbt. Caelius lect. antiq. c. 33. illud Diogeni, alii eriam Antistheni tribuunt.

Argute dicta facta. 15. Non genus, sed virtus cujusque observanda est.

AMasis Aegyptiorum Res, contemptus a suorum nonnullis, ob generis sui ignobilitatem, vasa quaedam aurea, quae in conviviis Principum exonetandae naturae subserviverant, ad Statuam numini conflandam adhibuit, quam cum deinde Aegyptii hac forma venerarentur, ad praesentem concionem Rex reversus. Adoratis, inquit, rem olim ventri purgando destinatam: quid igitur est, cur me olim quidem vilem, at nunc regni dignitate exornatum aspernamini? Herodotus.

16. Patris profusio dolor filii est.

Joannes Gonzaga Mantuae Dux cum in lusu victus, magnam argenti vim, spectante Alexandro filio amitteret, hic acerbe in lacrimas solutus est, tum pater, Fili mi, quam diversas ab Alexandro Magno lacrimas habes: flevit ille, quod pater omnia vinceret, neque ipsi spem vincendi reliquam faceret, tu contra, quod amittam omnia, nec ultra tibi, quod amittas, relinquam. Argutius dictum, quam lusum, quanquam is ludat felicissime tesseris, qui illas ita projicit, ut nunquam recipiat neque victor, neque vincendus.

VENA IV. COMPARATORUM. Cum eadem res secum comparatur, factis, atque proprietatibus inter se similiter, aut dissimiliter compositis.

ITa Gallus Caligulae non incongrue dixerit. Natura inte an ars erraverit, multi dubitant; nam haecte rectius in toga


page 148, image: s150

feminam, quam illa extra togam virum finxisse credit ut Vel. Quomodo sum aliis tibi conveniet; cui secum tam parum convenit, ut vir hodie, cras mulier videaris.

Argute dicta. 1. Dux bonus magnu pars victoriae.

CUm a Scipione Numantini victi domos repeterent, Seniores suis devictis exprobrabant, quod illos mode fugerent, quos ipsi fugassent. An ignorarent, eosdem hostes esse? quibus ex Numantinis nonnemo respondit: Easdem quidem oves esse, sed alium habere pastorem. Scipionis virtutibus impetrans victoriam. Plut. in apoph. Reg.

2. Poena erroris.

Quidam servus cum a Domino Lacone vapularet: non volens, inquit, erravi: cui Lacon: non volens igitur poenas dato. Plut. in Lacon.

3. Simulacrum dispar personae

Cicero, cum in provincia, quam Quinctus Frater, non magnae vir Starurae rexerat, fratris imaginem clypearam videret justo grandiorem, inquit, Frater meus dimidius est major, quam totus. Macrob. l. 2. Satur. c. 3.

Argute dicta facta. 4. Pietas aliena sine propria nihil prodest.

MErcaror nonnemo sacrarum rerum negligens, ubi mane uxor ex more sacrificio interfutura remplum adiret, monere est solitus: prote, et pro ine sacro intersis. Hic nocturno somnio, visus est sibi cum uxore aute Judidicem supremum stare, illamque caelo admitti, quam cum ille consequi nireretur, occlusis jam foribus janitor monuir, pro se ac pro te caelum ingressa est. Valuit hoc ad somnum homini in rebus sacris excutiendum.

5. Excubitor dermiens occiditur.

Iphicrates Dux Athenieasium, cum praesidio Gorinthum teneret, et sub adventum hostium ipse obiret vigilum stationes, dormientem forte nonnullum reperit: quem cum eodem vestigio confixisset: erant, qui facti saevitiam reprehenderent. Verum Iphicrates illudens. Qualem, inquit, inveni, talem veliqui. Videlicet somno longo sepulrum Jul. Frontinus lib. 3. Strateg. c. 12. Idem de Epaminonda legitur.



page 149, image: s151

CAPUT V. FONS QUARTUS ALLUSIONUM.

NOn infecundus hic se ludendi in verbis sententiisque campus aperit, ubi vel solum Caligulae nomen factumque, in argutorum hominum examen venetit. Nos quaedam per singulas venas delibabimus, tum deinde exemplorum, ab hoc diversam aliquam varietatem sufficiemus: Quae tamen in verbis porius, quam factis consistent. Quod ea ludendi ratio, vel gratia, et venustate; vel copia ac facultate destituatur.

VENA I. ALLUSIONUM. Luditur inflexa vocis, aut sententiae significatione; voce tamen, aut sententia immutata.

ITa Gallus de Caligula: Bonum pacis omen, nam in toga Imperatorem video. Toga enim et mulierum erat habitus, et Romanorum, domi in pace, post exutum militare sagum, versantium. Vel. dicat, Es quod videris. Quae sententia tam de Imperatore ad laudem, quam de femina ad contumeliam referri poterit. Vel. Caligula si pedem amiseris, carebis gula. Pes enim hoc logo ambiguum facit siguificatum: siquidem tam de ejus nomine, quam corpore intelligi poterit.

Argute dicta. 1. Officii sors mutata.

DIogenes cum certatorem olympicum ovibus pascendis operam dare cerneret. Quam subito, inquit, ab Olympiis ad Nemea te contulisti? Nemea enim et certamina erant Herculi sacra, et pascua a [gap: Greek word] pasco. Laert. lib. 6. c. 2

2. Pecuniae obediunt omnia.

Agesilaus Rex discedens Asia, postquam Atheniensium et Thebanorum proceres corrupti pecunia, vulgus adversus cum concitassent, argute jocabatur: Triginta se milibus sagittariorum ex Asia a Rege depulsum. Nam tot Daricorum (nummi erant aurei) milia submiserat, qui altera sui in parte sagittarii imagine erant insigniti Plut in Lacon.

3. Chirurgus continentiae admonitus.

Diogenes ad Chirurgum virginis oculum curantem; cave,


page 150, image: s152

inquit, ne pupillam corrumpas, quod et de puella viduata parentibus, et de oculi pupilla intelligi potest. Verum apud Graecos etiam argutius est, cum [gap: Greek words] , et pupillam oculi, et Virginem significet. Laert.

4. Medicus aurum spectat.

Macedonum Rex Philippus, cum illi fracta navicula, sive pectoris cum humero commissura, curaretur ab avero medico, crebris postulatis Regem pro muneribus urgente, denique victus importunitate, ait, accipere potes: nam clavem in manibus habes. Graece proprie etiam magis, [gap: Greek word] tam clavem, quam commissuram illam explicat. Plut in Apoph.

5. Gibbus incorrigibilis.

Galba deformis gibbo, causam apud Caesarem Augustum petorans, identidem reperebat: Corrige in me Caesar, si quid deprehenderis. Cui demum Augustus: monere te quidem possum, corrigere non possum, ad corporis gibbum alludens. Macrobius.

6. Officium coemptum.

Caesar adhuc Adolescens L Syllam pro tribunali praetorio sedentem convenerat: at Sylla, ubi illum acerbiori a se Responso dimitteret, suoque se usurum officio diceret. Recte, inquit Caesar, tuum officium vocas; quod pecunia tibi comparasti, quo dicto hominis ambitionem cotruptionemque libere arguit. Plut.

7. Reverentia Sepultis debita.

Erat olim magna sepulerorum religio: hac tamen neglecta, Vectius insana cupidine patris monumentum aratro proscidit. Quod ubi ad Augustum Caesarem delatum est. Hoc vere, inquit, est patris monumentum colere. Nimirum et religione colimus Superos, et aratro terram. Suetonius.

8. Aeger cacostomachus.

Aeger dejectione stomachi laborans rogatus a Medico Num quid haberet mali in stomacho? Qui inquit, possum, cum triduo nihil comederim?

9. Filius ad patris mortem anhelans.

Proculeius querebatur de filio, quod expectaret mortem Patris. Ego vero, inquit ille, non expecto. Imo, inquit Pater, rogo, ut expectes. Videlicet ne ante usurpes omnia, aut mortem mihi acceleres. Fab. lib. 9.



page 151, image: s153

10. Prodigus bonorum patris.

Brutus junior Adolescens parernorum bonorum prodigus, cum aedes etiam thermasque Patris nuper venditas in luxum effudisser; audiente Crasso, se nimium sudare que rebatur. Non mirum, inquit ille, nam de Thermis nuper existi. Sudat enim qui balneo egreditur. Exire vero is eriam dicitur, qui alteri heredi vendit. Eras. lib. 6. apoph.

11. Morus sapienter stultescit.

Thomas Morus Volsaeo Cardinali Regis absentis personam ambienti, solus inter omnes assentiti noluit. Quocirca hic ad illum versus. Stultum te More, inquit, consilicrium ostendis. Gratia, respondit Morus, Superis, quod Rex nonnisi unum insenatu stultum habeat. Alludens proprio nomini, quod apud Graecos stultum significat, cujus potissimum occasione Etasmus Moriam erudite adornavit. Thom. Staplet. in vita c. 13.

12. Loquax viator reprehensus.

Pausanias Puteus dictus, postquam in cadum forte delaspus esset. In cadum, exclamat, puteus cecidit. Idem Pausanias cum inepre loquacem et jactabundum de Peloponneso a se obita lustrataque fabulantem attenderet. Qui, inquit, factum igitur quod primam ejus urbem Sigeum (latine silentium dicas) non lustraveris? Athen.

13. Malum furi precatus.

Dorion claudus tibicen cum affecti pedis calceum in symposio amissum frustra quaereret: denique indignatus, inquit, Deos precor, ut ejus, qui reperit, pedibus conveniat. Quod cum citra pedis etiam contracti vitium fieri non posset, eadem oratione, qua rem alteri bonam optare est vilus, malum imprecatus est Athen. lib. 8 c. 5.

14. Convitium retortum.

Chabries postquam ebrium, mulris in se convitus debacchantem; auscultasset: Bene, inquit, dixisti: nam eorum, qui tibi insunt, nihil omisisti. Anton. serm. de contumel.

15. Amissa pecunia dolet.

Minacius cuidam cum pecunias et vestes alea perdidisset, atque iccirco prae tabernae foribus lacrimaretur, familiaris praeteriens rogat: Quid habes, quod defleas? Nihil, inquit, habeo. Tum alter rursum: quid igitur ploras? Ob hoc ipsum, respondit miser, quodnihil habeam. Poggius in facet.



page 152, image: s154

16. Coquus insulsus.

Julius Scaliger Coquo suo Stephano homini insulso, sed nimio sale cibos condienti: To vero miror, inquit, nihil in te Jalis: in cibo nimium est, das, quod non habes.

Argute dicta facta. 17. Lusori nocturno illusum.

LIpsiae Citharoedus noctu ad fores cujusdam luserat, oden ut sibi videbatur, non inclegantem Discessurus, ne facti autor ignoraretur, valvis inscripsit. Staudius fecit: Primo diluculo Graphicus nugator forte vestibulum trausit, et inseriptionem legit: mox optimis januae limen sordibus obsignat. Quod factum Staudio imputatum, docuit, famam inaniter aucupantibus proximum ab infamia periculum esse.

18. Venditori illusit emptor

Civis Florentinus equum Romae empturus, cum equisonem justum aestimationis excedere pretium intelligeret: fraude illius avaritiae illusurus, non gravate annuit: Verum ea lege, ut praesenti aere quindecim aureos deponeret, reliquae pecuniae debitor maneret: Haud multo deinde poss equiso promissum aurum exigit. Tum emptor: contra aequum pactumque id exigis, siquidem conventum, tuus ut debitor manerem, quod soluto aere non potero. Sed qui astu ita fidem praestat, fidem similem meretur. Poggius in facet.

VENA II ALLUSIONUM. Luditur inflexione vocis simul et significationis; quod fieri aut liter arum, aut siyllabarum, aut casuum permutatione varie poterit.

GAllus exclamet. Nomen amisit Caligula, postquam amissa est caliga, et ligula: Utinam et gula: Vel. Quia Caligis olim Caligulae nomen accepisti, nunc aucto nomine a toga Caligula togata dici poteris. Vel: Toro, quam soro aptior os. Vel. si minus mento, saltem mento cum habitu tuo convenit.

Argute dicta. 1. Aristarchus felix Scriptor, non pater.

DE Aristarcho Grammatico, acerrimi judicii viro, Suidas memorat: plus quam centum illum sapientes libros; duos vero tautum, cosque stultos liberos geovisse.



page 153, image: s155

2. Adulator excaecat.

Cui Graeci infelicem precantur exirum [gap: Greek words] dicunt; id est, ad corvos. Diogenes vero pejora iliis evenire dicebat, qui irent, [gap: Greek words] , id est, ad adulatores: quod illi oculos corporis, hi mentis eruerent. Laert.

3. Ingratus socius.

CAro cum ad socios versus dicerer, eamus deambulatum. Adolescens sciolus interprellabat. Quid opus erat de? (nam ambulatum sufficere existimabat) Immo inquit Cato: quid opus erat te? restatus se illum neque socium, neque instructorem desiderare. Cic 2. de orat.

4. Claves caeli hareticis negatae.

Ex Calvinistarum proceribus nonnemo potator egregius, cum adversus Richardum Virum contenderet, sibi non minus, quam D. Petro claves a Deo traditas: Verum, inquit Richardus, asseris: at tu cellae, ille caeli claves nactus est. Ex Martyrologio Anglicano.

5. Tarda defensio.

Sphortia armis Pauli Ursini tertirus, licera Columnarum familia defenderetur, urbe excessit. Cardinalis deinde a Pontifice missus, ut revocaret profugum. An, inquit Sphortia, ursum times, cum sis sub columna natus? Verum, ait Sphortia, quid surdae et immobiles juvant columnae, si haec bellua insiliat? Qua voce Defensorum tarditatem, Ursini vim non illepide expressit, Jovius de rebus Sphortiae.

6. Negligens famulus.

Utebatur nonnemo famulo sui officii negligente: igitur his illum verbis increpat: aut serviat, ut servus, aus fugiat, ut cervas.

Argute dicta facta. 7. Officio suo deesse.

FOrte levia scholis distractus negorio Academicus Doctor, ut discipulis constaret, valvis Gymnasti inscripferat. Professor avocatus ad negotium publicum discessit Fuit qui expuncta litera B. ex cove publicum fa eret pulicum. Ita res in risum versa, et Doctor monitus, ne tam facile abesset.

8. Demostheni pecunia corrumpi turpe.

Harpalus ab Alexandri partibus ex Asia ad Graecos profugus, cum Demosthenem, in se recipiendo, maxime adversarium


page 154, image: s156

nactus esset: illum tamen ad opes suas inspiciendas admisit. Inter quas, cum ingentem maxime craterem Demosthenes admitaretur, simulque ex Harpalo, quantum caperet? sciscitaretur. Tibi, inquit Harpalus, 20 talenta capiet, quae cum deinde sub noctem transmisisset, altero die oraturus contra Harpalum Demosthenes obvoluro in forum collo prodiit, anginae vitium obtendens, sed nonnulli rem odorati, non angina, inquiunt, sed argentangina laborat. Igitur proscriptus Demosthenes, rejectus Harpalus. Plut in vita Demost.

VENA 3. ALLUSIONUM. Alluditur ad antiquit atis usum, fabulam, aut historiam, artis, aut legis alicujus praecepta: comparatione, aut oppositione aliqua rerum instituta.

UT de Caligula. Ne dicant Grammatici virum Masculei tantum generis esse, postquam vir factus femina est. Vel Masculini tantum generis esse Caligula noluit: ideo communis factus est. Mirentur alii, semi-virosque boves. semi bovesque viros: semi vir. Haec mulier inagis admiranda videtur.

Argute dicta. 1. Judex de ignotis ne judicet.

APelles perfectas a se tabulas oculis judicioque transeuntium objiciebat, in pergula, nec proculdelitescens observabat sensum intuenrium. In his cum forte sutor norasset, ansam deesse in crepidis. Apelles errorem non multo post correxit Reversus forre sutor, dum suo hanc rem judicio actama animadverteret; alia cavillari ad male corrigere in cruribus coepit, Apelles indignatus acclamabat. Ne sutor ultra crepidam. Plin. lib. 35 cap. 20.

2. Latina lingua incorrupta sit.

Tiberius cum in Edicto quodam, verbo parum latino usus esset, Marcellus eum admonuit. Jus quidem civitatis Romanae bominibus dare potes; verbis Jus linguae Romanae dare non potes. Dionysius Nicaeus in Tiberio.



page 155, image: s157

3. Ex humili elatus et crudelis.

Cum sententia Cardinalis Volsaei, qui judiciis apud Henricum Angliae Regem praeerat, nobilissimus juvenis interficeretur, Carolus V. Imperator qui tunc forte aderat, dolebatque unius hominis ex Lanio Patre nati, libidine omnia illic administrari: Indignum est, inquit, a Cane Lanii tam pulcram damam devorari. Quo dicto Volsaei et generis humilitatem, et crudelitatem salse carpsit. Chytraeus Orat. de Carol.

4. Oratio sordida.

Cum Aristodemus ex patre Coquo natus Regi Antigono suaderet, ut impensas et dona larga nimis praescinderet, quo rei familiari magis essnt consultum. Oratio tua, inquit, jus olet. Sordes illitam generis quam orationis exprobrans. Plut. in Apoph.

5. Victor animosus Lucullus.

Lucullus adversus Tigranem 150. hominum milia censentem pugnaturus, cum undecim armatorum milibus pridie nonas Octobris, quo die Scipionis copiae delerae fuerant, monitus, ut caveret: quod Romani illum ut nefastum et inauspicatum haberent. Ergo, inquit, viri pugnandumbodie, ut ex nefasto funestoque bilarem auspic atumque reddamus. Cum denique caraphractos esse plut imos ostenderent, plus negotii, inquit, in spoliandis, quam vincendis habebimus, nobilissimae victoriae autor, cum centum milhibus profligatis, quinque suorum tantum modo amitteret. Plut. in Rom. apoph. et Lucullo.

6. Vafra mulier.

Caligula Liviam Augustam proaviam, vaferrimi ingenii feminam, solitus est appeliare Ulyssem stolatum, Sueto nius.

7. Pluralitas beneficiorum illicita.

Joannes Parisiensis, ex Cancellario. Dominicani Ordinis Concionator, Grammaticae Leges a viris Canonicis subverti querebatur quod benesicia in numero plurali conjungerent cum persona numeri singularis. Quanquam Praelatis nonnihil ignoscendum diceret, ut qui scriberent: Nos Dei gratia, eo quod plurium personas sustinerent.

Argute dicta facta. 8. Crudelis illusio.

VIr Praetorius imperato a Caligula commeatu, Anticyris operam valerudini helleboro dabat, cum vero


page 156, image: s158

nondum integra valetudine prorogari sibi commeatum postulasset, Caesar spiculatorem misit, qui bominem interficeret. Joacrus i???anto facinore, necessariam videlicet sanguinis illi missionem esse, cui tam diu helleborum nihil profuisset. Sueronius.

9. Vano oratori silentium impesitum.

Demonax cum Sidonium Sophistam Athenis suis in laudibus npublice hac oratione versantem auscultarent: Si Aristoteles me vocat in Lyceum sequar: si in academiam Plato, eo me conferam: si in porticum Zeno, ibi versabor: si Pythagoras denique vocet, tacere incipiam. Mox surgens exclamat: hem, te, inquit, mi Philosophbe, vocat Pythagoras, qua illi vocc silentium imposuit.

VENA IV. ALLUSIONUM. Alluditur ad paroemias, sive dictum aliquod factum vulgare.

UT si de Caligula Gallus evuntiet. Omnium illum horarum esse hominem. Vel Hodie verissimum experior illud esse, quod adagio fertur. Vir caput uxoris, nam utile tibi barbatumque caput, corpus in toga muliebri intueor.

Argute dicta. 1. Facilius carpimus, quam imitamur.

ZEuxis cum Athletam pinxisse, suae artis, judiciique fiducia fretus, in hanc sententiam [gap: Greek words] , facilius erit carpere quam imitari. Fulg. lib. 3. c. 8.

2. Imperitus Musicus.

Cum Stratonico Musico arbit o, Cleon, bos cognominatus, imperite vocem, et lytam moderaretur, in proverbiis, inquit, olim fuit, Asinus ad lyram: nunc bos ad lyrvm dicendum est. Athen. lib. 5.

3. Liberalis et benignus.

B. Martinus ovem jam recens tonsam suis ostendit Discipulis, et ovi vos huic similes esse convenit, quae juxta praeceptum Evangelicum; cum tunicas duas haberet, unam largita est non habenti. Sulpit. in ejus vita.

4. Ex oratione elucet animus.

Apuleius narrat, quemadmodum vulgatum proverbium, pluris est oculatus testis unus, quam auriti decem; Socrates


page 157, image: s159

inverterit, ostenderitque, pluris esse auritum unum, quam oculatos decem. Nam reperto Adolescente, qui Philosophiae operam dare cuperet, ut exploraret ipsius indolem; loquere, dixit, Adolescens, ut te videam. Sensit igitur Socrates aurium Judicium certius esse, quam oculorum; quod ocusi tantum de forma et moribus corporis, autes de mentis habitu judicent. Lib. 1, Florid. Apulei.

5. Ex puero dissoluto vir saepe similis:

Diogenes puerum lapides in paribulum ingerentem observans. Euge, inquit, attinges hunc aliquando scopum. Plut. de virtute.

6. Victus Antonius in luxu, fugit.

Cum post Mutinensem pugnam, de Antonio ad luxum omnem in Aegypto effuso, quaesitum esset, quid faceret? Familiarium nonnemo respondit; quod canis in Aegypto bibit, et fugit. Allusit ad haurienres e Nilo canes, qui raptim ex eo bibunt crocodili metu. Marrob. lib. 2. Satur.

7. Illiberalis princeps.

Bubulcns Vespasiani jam seniculus, ubi Dominum ad imperium vocatum animadvertit, libertatem munusque adliquod exspectans, venienti in urbem Principi occurrit, pileumque rogat; sed Vespasiano illiberali, ut erat ingenio, nihil annuente. Senex magua voce exclamat, verissimo adagio ferri. Vulpem pilos mutare, non mores. Fulg. lib. 10.

8 Inconstantia Ciceronis perstricta.

Cum Laberius Senator Romanus, Caesaris favore clarus augustiorem in spectaculo publico loco quaereret, nec ullus venienti cederet, ver sus ad illum Cicero, dixit, reciperem te, nisi anguste sederem: scilicet, ob tot novos homines a Caesare in senatum admissos. Cui prompte Laberius ita respondit; mirum quod anguste sedeas, qui duabus in sellis sedere assoles. Ciceroni levitatem exprobrans, ut qui modo Pompeji, modo Caesaris partibus adhaeresceret. Macrobius in Saturn.

9. Honor mores mutat, non emendat.

Romanus Cardinalis Michaelem Sacellaaum, ea spe diu aluerat; fore ut ad Pontificatum promotus tuna ac Deus obtulisset) simul ipsum ad lautiorem dignitasi fortem eveheret. Evenir, ut ex Cardinale Pontifex existeret. Igitur Michael promissi fidem exacturus, adest, rogat, urget, praestolatur;


page 158, image: s160

verum intimas fores, et aures Domini clausas invenit: quocirca desperans ita foribus inscripsit.

Sat foris ante fores Michael, dicens, quod honores

Immutant mores, varo tamen in meliores.

10. Furtum lepide excusatum.

Rex Franciae Philippus cum Studiosum pauperculum Theologiae operam dantem, coinaque a se data alitum, caponem raptum pallio obregere animadverteret, accersitum rogat. Nunquid suae Theologiae praecepta teneat docentis: Nolite soliciti esse in crastinum? Omnino inquit, hinc oblata hodie arripui, ne cras solicitus essem.

11. Labore eloquentia paratur.

Demosthenes interrogatus, quomodo dicendi facultatem adeptus esset? plus, respondit, olei quam vini consumpsi. Plutarchus.

12. Deo potius, quam homini amicus.

Cum a Pericle amicus testimonium rei falsae, cum juramento postularet. Usque ad aras, inquit, amicus ero: significans amicitiam Superum offensioni posthabendam. Gell. lib. 1. cap. 3.

13. Mulier regno exclusa Franciae.

Carolo Pulcro Franciae Rege mortuo, Eduardus III. Angliae Rex sceptrum prensabat, sed Philippus Valesius feminas, quo ritulo potissimum nitebatur, Lege Saliea excludi asserens, illud sacrae Scripturae non inepte usurpavit. Considerate Lilia insigne regni (unt) agri, quomodo crescunt: non laborant (ut rustici) neque nent (ut feminae) Ita et ignobiles, et mulieres a regno illo excludendas censuit. Aemilius.

14. Uxoribus juncti libertatem optant.

Vit neglectae vitae ac conscientiae, postquam uxori mappam aliis sublatam obtulisset; coarguit illa virum; et vero nescis, inquit, beatum esse non posse, qui aliena non restituit? Fateor, air ille, et te ipsam quoque parentibus cuperem restituere, ut tanto essem beatior. Nempe improbis paucis sua sorte contentis, et beatis vivere, contigit.

Argute dicta facta. 15. Missus ad Regnum, non admissus.

JOannes Dux Andegavensis, Neapolitanum Regnum, quod Alphonsus jam Aragonius obtinebat, repetiturus, vexillis militaribus inscripsit: Missus, cui nomen erat Joannes.



page 159, image: s161

Alphonsus, ut irrideret hominis vanitarem, contra inseruit vexillis oppositis: Et sui eum non receperunt.

16. Breve regnum Tyranni.

De Mario Tyrannorum septimo dictum est, uno illum die creatum Imperatorem, altero imperasse, tertio amisisse imperium. Interemptus a milite qui percussurus illum dixit: Hic est gladius, quem fecisti; fuerat enim opixes ferrarius. Ita illi et generis ignobilitatem, et tyrannidis impotentiam exprobravit? alludens ad dictum illud. Tuo gladio te jugulasti. Trebellius Polli.

17. Praedae spes delusa.

Aurelianus Imperator cum in Urbe Tyanam admissus non esset, offensus juravit, se nec canem vivum in hac urbe relicturum. Qua voce milites in spem praedae erecti, et Herodamon Urbis Praefectus metu consternatus Urbem tradidit. Quo tanquam patriae proditore sublato, cum milites caedis praedaeque facultatem poscerent; Canes omnes occidendos tradidit, aliud se nihil pollicitum asserens, Vopiscus in Aureliano

18. In inferno nulla est redemptio.

Michael Angelus pingendi artifex peritissimus Romanum Cardinalem vitae minus probatae inter damnatorum animas ea specie expresserat, ut nemo, cui quidem cognitus esset, virum non agnosceret. Accessit ea de re questum ad Pontificem Cardinalis, simulque rogatum, ut imago obliteraretur. Verum is delusit hominem, hac responsione, si in Purgatorio esses, spem tui redimendi ex hoc loco facerem; sed nosti, quod in inferno nulla sit redemptio. Lepida, sed et salutaris correctio. Quanquam optarem mortales omnes ita verum aversati inferni ignem, ut ille pictum aversatus est.

CAPUT VI. Repugnantia promiscue usurpata.

CUm per venas fontium singulas, ad discrimen, varietatem, copiamque observandam, deductus Lector fuerit; alia quaedam promiscue suppeditare placuit, quae post primam editionem, pro altera hac selegeram, ex authoribus quibusdam, tum priscis, in quibus Plutarchus praecipuus est; tum vero etiam Neorericis, ex quibus est Gaspat Ens in libris Epidorpidum; et Quirinus Pegeus in Apophthegmatum


page 160, image: s162

fontibus post meam editionem primum vulgatis. Et hi quidem licet authores suos, unde hauserunt, neglexerint: mihi tamen ad illos digitum intendere placuit, quod illius me negligentiae jam dudum poenireat, qua in adversafia, sine authoribus plura retuli, quae mea deinde solius autoritate vilescere, aut certe magnum ad Fidem pondus amitrere existimavi. Malui igitur hos authores recentiora exempla ex diversis Scriptoribus exhibentes, quamvis quaedam mihi aliunde explorata, sua fide introducere.

Haec vero exemplorum indistincta varietas per quatuor solum fontes universe distributa, satis ad acuendum facilitandumque in his ingeium praesidii allatura est, jam in ceteris utcumque versato. Quod venarum illud discrimen observare saepe sit fupervacaneum, nisi per omnem te velis varietatem effundere, aut explorare in diversis quid sit optimum. Subito enim acutum nervosumque dictum investiganti, satis erit ad quatuor hos fontes, hoc est, Regpugnantia, Aliena, seu disparata, Comparata et Allusiones in rebus, vocibus, aut sentenriis animum ciroumferre. Rursum in his exemplis multa quoque reperies moribus scite formandis idonea. quae ad civilem, religiosumque etiam cultum, in erudita dissertatione ac recreatione traduci possint; ut bujus neminem lectionis pigere queat.

§. 1. Exempla Repugnantium ex Plutarcho.

1. Oratio prudentior, quam actio.

SIrammes Persa admirantibus quibusdam, quod de rebus agendis prudenter dissereret, opera vero felici successu destituerentur, dixit: Orationem in sua esse potestate; actiones sub arbitrio Regis, mirum igitur non esse, si quandoque dissentiant. Plut. in Aoph. Regum et Princ.

2. Ad iniqua, nec Regibus parendum est.

Regibus Aegyptiorum ita aequitas olim cordi fuit, ut Judices ipsos juramento obstringerent; ne Regi iniquam sententiam flagitanti, obtemperarent. Adeo illos juftitiae potius, quam Regum imperio parere voluerunt: impietatis arguendos, si fuissent obsecuti. Ibid.

3. Benignitas Reges ornat.

Philippo Regi Macedonum, postquam plerosque Graecorum debellasset, nonnulli suadebant, ut devictis urbibus praesidia imponeret. Verum ille respondit: Malo semper


page 161, image: s163

benignus quam brevi tempore Dominus perhiberi. Sentiens jugum Graecos difficile. nunquam diu laturos. Ibid.

Ita cum Smicythus Nicanorem tanquam convitiatorem Regis detulisset, et amici censerent morte dignum? Quid si, inqiut Philippus, nostra culpa Nicaenor obloquatur? Deinde premi inopia Nicanorem intelligens, benefice subvenit necessitati. Hinc repente Nicanor alius, mirifice Regem laudibus praedicare est cognitus. Tum Philippus: An non videtis in nostra potestate esse, ut male vel bene audiamus. Ibid.

Concitabant Philippi Regis animum nonnulli in Peloponensios, quod licet bene de illis meritus esset, in Olympiaca tamen festivitate iniquis illum sibilis traducerent. Sed. inquit Rex, sibene meritum sic tractent; quid facient, si maleficium a nobis acceperint? Ibid.

4. Rex vigilat, ceteris dormientibus.

Cum interiu Rex somnum capesseret, atque idcirco Graeci ante fores accedendi cupidi indignarentur. Nolite, ait Parmenio, mirari, dormire nunc Regem, vobis vigilantibus: nam vigilabat vobis dormientibus. Ibid.

5. Vita hominis actio est.

Alexander Philippo multas ditiones Imperio subigente, querebatur, quod nihil sibi vincendum pater relinqueret: At, dicebat: illa tibi pater praeparat: Tum Alexander: Quid proderit, inquit, si multa possideam, agam nihil? Vita et felicitas hominis in actione est. Ibid

6. Liberalitas erga Superos compensatur.

Alexander quondam profusius Diis thus ad aram adolebat. Tum Leonidas Paedagogus: parcim obsecro: ubi thuriferae regionis dominus fueris, tum hac ratione incenses. Aleander ea denique potitus, memor Leonidae, has cum munere literas misit. Talenta aliquot thuris et casiae tibi submitto; ut me jam thuriferae regionis dominum factum intelligas, et sordidus erga Deos esse desinas. Superi se vinci liberalitate non patiuntur. Ibid.

7. Liberalis Rex erga Doctos et Amicos.

Alexnader dispensatori mandavit, ut Anaxarcho Philosopho munus petenti, quod vellet, offerrer. Qui cum centum talenta Philosophum poscere retulisset. Rexfacit, qui intelligit se habere amicum, quitantum dare et possit et velit.



page 162, image: s164

Paris liberalitatis pene illud, quod Perillo amico dotem pro filiabus petenti; quinquaginta talenra obtulerit. Cumque is decem sibi assereret sufficere. Tibi, inquit Alexander, accipere tantum sufficiat, sed mihi non sufficit dare. Ibid.

8. Corruptela munerum spreta.

Cum ad Epaminondam Ducem Thebavorum Diomedon navigatione difficili venisset, atque a Rege Persarum tria adferret Daricotum milia. Stultum, inquit, factum, tantum te suscepisse itineris, ac molestiarum, corrumpendi mei gratia. I. ac Regi tuo renuncia, gratis me ipsi amicum fore, quamdiu is Thebanis non fuerit inimicus. Ibid.

Non longe dispar, quod Fabricius Romanus ad Pyrrhum Epirorarum Regem pro liberatione captivorum missus praestitit. Nam ut illum sibi Rex devinciret, multum auri obtulit, quod repudiavit. Postero igitur die, ut belluarum terrorem incuteret, elephantem ipsi ignoranti a tergo statui, atque ad barritum excitari jussit Quod ut factum, Fabricius conversus, subridensque: Neque hert, ait, o Rex, me aurum tuum, neque hodie bellua perculit. Ibid.

9. Fides facundia potior.

Cum Marc. Tull. Ciceroni Metellus Nepos objiceret: quod plures suo testimonio reos perdidisset, quam servasset patrocinio, respondit: non mirum, cum plus fidei mihi sit, quam facundiae. Et sic convitium ad laudem inflexit. Ibid.

10. Inter amicos dissidentes alterutrum sequi diffieile.

Cum inter Caesarem et Pompeium civile bellum Romae extitisset, Cicero anceps, quam partem tueretur, dixit: nosse se quem fugere, ignorare quem sequi debeat. Erat evim illi Pompejus amicior, sed Caesar potentior. Cum vero quidam a Caesare ad Pompejum transisset profugus, ac prae festinatione, se illic equum reliquisse, diceret, melius, inquit Cicero, hic equo, quam sibi consuluit: quod intelligeret Caesarem rerum potiturum, ibidem.

11. Stulta natio est quae seipsam bellis evertit.

Idem Agesilaus, cum suos Lacedaemonios, adversus Corinthios et Athenienses, cum magna horum clade, victoria potitos esse intelligeret, tristari hac victoria visus est, et auditus exclamare. O infelix et stulta Graecia, quae tot homines ipsa interimis, quot barbaris omnibus vincendis sufficerent! Plut. Ibid. Quod hodie de Europa Christiana non minus recte usurpaveris.



page 163, image: s165

12. Justitia praestantior est quam Fortitudo.

Quaesitus Agesiluus, utra virtutum praestantior esset: Justitia, an fortitudo? respondit: Fortitudo sine Juctitia nulla est: Justitia sine fortitudine colentibus sussici Ibid. in Lac.

13. Mors bona, vita mala potior.

Agis Rex lacedaem. ultimus ab Ephoris indicta causa damnatus, cum nonnemo mortem illius, dum ad supplicium duceretur, fleret: Noli, inquit, deplorare mortem inique damnati; sed vitam improbe damnantium. Ibid.

14. Vita bona morte potior.

Cum quidam funebri oratione Athenienses victos eximiis in caelum laudibus extulisset, Aristo Dux Lacedaem. subjecir. Quales igitur Lacones, qui vicerunt, quantosque viros fuisse necesse est! Ibid.

15. Bonus Medicus, malus Poeta.

Cum Periander nobilis laudatissimusque medicus poesi se impenderet, atque ineptos versus conderet. Miror, inquit Archidamus Lacedae moniorum Dux, quod malis appellari malus Poeta quam bonus medicus. Ibid.

16. Ingenium hominum, et indoles dispar.

Amici Lysandri Callicratidae classis praefecto offerebant talenta quinquaginta, modo ipsis cujusdam inimici occidendi potestas fieret. Sed recusavit: tum improbior illo Cleander: accepissem, inquit, si tuo fuissem loco: et ego, respondit Callicratidas, si fuissem tuo: improbitatem illius perstringens. Ibid. in Lac.

17. Virtutem exercere, non speculari sapientis est.

Eudamidas lacedaem. videns Xenocratem, jam grandi natu, cum discipulis philosophantem, interrogavit: quisnam esset senex iste? cumque responderetur, ex iis esse Sapientibus, qui vittutem quaererent: subjecit: acquando igitur is virtute utetur, si in illa aetate etiamnum hanc quaerit. Ibid. in Lac.

18. Peregrinatiorares facit meliores.

Dum nonnemo Eudamidae objiceret, quod Spartani apud exteros peregrinando, patriis moribus positis fierent deteriores, respondit: Et hoc laudis retinere Spartanos, quod exteri, qui apud hos peregrinentur, reddantur eorum moribus meliores. Ibid. in Lacon.

19. Imperium sine obedientia vanum.

Cum nonnemo ad Theopompum Lacedaem. Principem


page 164, image: s166

diceret. Salutem Spartanorum hinc profectam hactenus, quod Reges haberent ad imperandum idoneos: falleris, inquit, nam ex eo pendet quod cives habeat promptos ad parendum. Ibid.

20. Contemptor contumeliarum.

Cleomenes Spartan. Rex, cum Archivi illi perjurium et impietatem objicerent. Penes vos, inquit, est, ut mihi male dicatis: penes me, ut male vobis faciam. Ibid.

21. Spreta Legatorum longa oratio.

Cum apud eundem Cleomenem Legati Samiorum prolixa oratione usi essent, ita eam rejecit. Priorum, inquit, non memini, media non satis intellexi, ultima non probantur. Ibid.

22. Necessitas quaevis non excusat.

Cleomenes praedonem maritimum interceperat, quem dum ad poenam vocaret, is hac se ratione tuebatur. Non habuisse milites stipendia ad victum necessaria: ab habentibus nutem impetr ari non potuisse, ut ultro deferrent: itaque se conactum ab iisdem accipere. Ad haec Cleomenes, compendiosa, inquit, usus malitiaes Poterat enim negoriatione aliisque mediis non illicitis, verum plus laboris temporisque reguirentibus, subveniri. Ibid.

23. Aliud sanus, aluid aeger sentit

Cleomenes sanus ridebat illos, qui Lustratores et Ariolos in morbis adhibebant: aeger tamen denique eosdem ipse adhibuit. Quod cum amicus miraretur factum. Quid, quaerit, miraris? non sum idem qui antea: mutatus itaque etiam muto sententiam. Ibid.

24. Aemulum habere prodest.

Cur Archivi rebellantes saepius a Spartanis victi essent, atque opprimi prorsus poruissent: nonnemo ex Cleomene quaerebat: Cur Archivos penitus non delerent? ne, inquit, desint, qui juventutem nostram ad bella exerceant. Ibid.

25. Pro patria mori gloriosum.

Cum Leonidas Spartanorum Dux sexcentos adversus aliquot centena milia Persarum duceret, angustias Thermopylarum defensurus, et sibi suisque moriendum videret; dicentibus Ephoris: paucos admodum tecum educis: respondit, sat multos se ducere ad hoc, quod acturi essent, nempe ad mortem. Quare et milites monuit, ut ita pranderent,


page 165, image: s167

tanquam apud inferos coenaturi. Cum quendam servare cuperet, ut eximeret praelio, scytalam illi dedit, ad Ephores deferendam. Verum ille, animadverso consilio: Veni, inquit, ut miles tecum in exercitu, non tabellarius essem. Tantae erat mori pro patria gloriae. Plut. in Apoph. Lac.

26. Sacrificia exigui sumptus sint frequentia.

Cum ad Contemptum Deorum vergere crederent nonnulli, quod Lycurgus exigui sumptus constituisset sacrificia: ad honorem, inquit ille, majorem est: nam exigua volui, ne unquam venerari Deos cessemus. Ibidem.

27. Injuriae cunctanter vindicandae.

Cum Pausanias Rex Laced. ab exulibus Atheniensium stimularetur ad bellum illis inferendum, eo quod ipsum in Olympicis victorem irrisissent. Tanto minus, inquit, expedit; nam si non laesi, sed beneficio affecti ludibrio me habuerunt, quid laesi non audebunt? Ibid.

28. Lex imperat omnibus.

Interrogatus Pausanias, cur de Jure Laconum antiquo nihil liceret convellere? Quia, inquit, Legum in viros, non virorum in Leges debet esse authoritas. Ibid. in Lac.

29. Nec vir mulieri, nec haec viro similis.

Paedaaetus laeon, cum audirer quosdam adolescentem natura mollem, ob mores placidos, laudare, dixit, neque viros mulierum; neque mulieres virorum similes recte laudari. Ibid.

30. Legatis impetrare honorficum.

Polycratidas Lacedaemon, cum aliis ad Regis Persarum Praefectos missus, cum interrogatus esset, privatimne, an publico veniret nomine? respondit: Si consequimur postulata, publice adsumus: sirepulsam patimur, privatim Ibid.

31. Modestia minus potentes decet.

Cum Thobanorum nonnulli apud lacones, ob natam controversiam, gravioribus uterentur verbis, Lacedae monii responderunt: aut modestiores vos esse animis convenit; aut majorem esse potentiam. Plut. in Lacon

32. Scelus poena dignum.

Quidam ad supplicium a Lacedaemoniis abstractus, cum se nolentem deliquisse diceret, subjecit Lacon. igitur et nolens poenas dabis. Ibid.



page 166, image: s168

33. Honesta norunt plures, quam agunt.

Senex ad Panathenaea serius veniens Athenis, ab Articis locum negantibus delusus, cum ad eos qui Lacedae mone spectatum venerant accederet, hi certatim surgentes locum dabant, magno populi applausu. Tum Spartanus quidam subjecit: Mecastor Athenienses norunt quid honestum sit, sed non agunt. Plut. in Lac.

§. 2. Exempla Repugnantium ex Gaspare Ens.

1. Originem sui generis scrutari vanum est.

MAximiliano II. Imperatori quidam Scriptorum suam, in genealogia Austriacorum ab origine diducenda operam obtulit, ut honorem familiae (quod ajebat) illustraret. Verum Imperator, hunc sibi delatum honorem rejecit, metuendum enim, inquit, ne si altius scruteris, in rusticum, aut sutorem incidas, et pro gloria ignominiam reponas. Ens l. 1. Ep.

2. Et prodest humilem ortum intueri.

Dux fortissimus Bajazetis Imperatoris Turcarum Isaacus a ligone per arma ad summos provectus honores, ligonem domi inter sua pensilem insignia saepe oculis filiorum ingerebat, cum hoc monito. Ecce Originem vestram: comparate sertem praeteritam cum praesenti, et hac vos dignos vestra facite virtute, ne posteri huc redeant, unde pater egressus est. Ens l. 1.

3. Adolescentis generosi indoles.

Jacobus Almansor Africae Regis Abigvalid filius, cum elegans patri gladius oblatus esset in Conventu Procerum, quem tamen justo breviorem omnes dicerent, ipse arrepto gladio, strictoque: nulla, inquit, arm a homini forti nimis brevia sunt: simulque prolato pede dextero, hoc, ait, modo lupplebitur, quod longitudini deest. Quo dicto recreatus pater, amrexusque filium, verbis Philippi Regis ad Alexandrum exclamavit. Macedoniate non capit, et appendens lateri ensem: non altum, inquit, hic decet, quam cui perfectissimus visus est. Et sane praeconium patris grandior explevit filius, Hispaniae denique trans mare dominatus Ens l. 1.

4. Rex idem opportune remissus, et gravis.

Fridericus II Daniae Rex praeter multas virtutes regias, gravitarem comitate tam egregie temperabat, ut nec majestas odium, nec humanitas pareret contemptum. Ergo dum relaxandus esset inter familiares animus, velut deposita



page 167, image: s169

Regis persona: agite: inquit, ludamus, et solvamus liberrime animum dum Rex hinc abest. ira lusu jocisque, tanquam unus e vulgo, indulgens: cum satis visum fuit, mox vultu moribusque ad gravitatem revocatis, Ohe, inquit, satis est, jam Rex iterum adest. Quo dicto, omnes debita veneratione adstabant. Ibid.

5. Civitas rusticis, hi civitate egent.

Utbinates consultatione habita decreverant, rusticis domos in urbe concedendas non esse. Et Fridericum Comitem, pro ejus decreti confirmatione ac promulgatione, adiere. Comes laudata civium cura, unum, inquit, priusquam Decretum promulgetur: scire velim, quid respondendum sit rusticis, si vicissim hi a me postulent decretum aliud? ne civibus praedium aliquod extra urbem possidere liceat. Ut enim civitas civium, sic rus esse russicorum locum proprium. Hoc audito conf???si abierunt. Ibid.

6. Caute obsessis erumpendum.

Bernabove e familia Mediolanensium Vice-Comitum Bononiam obsidente, cum Rudolphus nunquam cum suis erumperet, forte insidias erupturis paratas intelligens, ideoque Bernabos istius consilii causam, per aliquem captivum sciscitaretur, respondit: Propterea Rudolphum non egredi, ne Bernabos cum suis ingrediatur. Idem si in Friederocopoli ante biennium Dani considerassent, Urangelius cum Suecis ingressus pro illis non esset. Ibid.

7 Par donum, sed imaginarium in titulis.

Ut Romanus Pontifex hodiedum titulos Episcopatuum Orientis distribuit, possessione nunquam tradita; ita quondam Sancium Hispaniarum Regis fratrem, exercitus Christiani adversus Saracenos ducem, Regem creavit Aegypti, populo passim acclamante: Vivat Rex Aegypti Sancius. Hic igitur. ur magis eriam ludicra solennitate gratus esset Pontifici, ut par pari rependeret: Pontificem proclamari fecit, supremum totius Aegypti et Babyloniae Calipham, hoc est, Sacrorum Praesulem. Ita titulis imaginariae dignitatis lepide concertatum est. Ibid. l. 1.

8. Ad dandum facilis habetur excusatio.

Ad Tarquinium Abbatonium, militum Ducem in lectulo cubantem, nonnemo militum anhelans maestusque accedens, interrogat: Quid agis, Dux optime, an dormis?



page 168, image: s170

Cui Tarquinius: cur id rogas? Ah inquit ille, infelix ludendo peiuniam amisi; hanc ut recuperem, obsecro, decem mihi ducatos tantisper commodes. Taruqinius ad haec reclini cervice, oculisque conniventibus, abi, ait, jam enim dormio, nolens militi dare, quod pari casu amitti posset. Ibid. l. 2.

9. Primas fere obtinet, qui dat plurimum.

Florentiae in legendo Magistratu, cum amicus Laurentio Medico Duci commendaret quendam, valde ut ajebat futurum obsequentem; quod uno vini oblati cantharo quocumque deduci posset. Tum Laurentius: quid igitur me futurum est, si quis alius binos illi vini eantharos offerret? Ibid. l. 2.

10. Bonorum dilapidator in carcere argutus.

Franciscus Seminata italus, magna bonorum parte lusu dilapidata, a Praetore in custodiam datus est. Hanc ille correctionem aegre sustinens. Durus, inquit, Praetor carceri me inclusit, quod bona mea dilapidarim; quid mihi fuisse facturum creditis, si ipsius ego res dilapidassem? Qui jocus adeo Praetori gratus fuit, ut plenae eum libertari redderet. Ibid. l. 3.

11. Patriae contemptor explosus.

Perettus Mantuanus acutus Philosophus a popularibus alienior, Mantuanos natura esse stupidos asserebat. Unde Auditorum nonnemo subjecit. Absit, inquit, ut verum loquaris, nisi tu forte ex illis nothus sis. Quo dicto hominis temeritatem castigavit. Ibid. l. 3.

12 Vitia corporis non facile exprobranda;

Morta vir eruditus summo Pontifici, ex legatione habita quae evenissent, referens, cum altero careret brachiorum, ideoque a Cardinale minus prudente saepius de altero brachio, (ubinam illud esset? interpellaretur;) subjecit denique, non omnibus natura largitur omnia: aliis pedes: aliis brachium; aliis etiam cerebrum integrum negavit. Quo dicto Cardinalis stoliditatem notavit. Ibid. l. 2.

13. Libertas in Conciliis loquendi danda.

Cum in Concilio Constantiensi, Sigismundo Imperatore praesente, morosus quispiam quereretur: non licere illa quae quilibet sentiret, libere istic loqui, excepit Imperator, nisi hoc licerat, tam profecto libere haec non esses prolocutus. Ibid. l. 2.



page 169, image: s171

14. Religiosi facilius quam alii carpuntur.

Agebatur apud eundem de Staru Ecclesiastico reformando, cum nonnemo, a Religiosis quibusdam Franciscanae Familiae alienior, dicebat; a Minoribus reformationem inchoandam esse. Tum Rex: magis, ait, convenit ut a majoribus. His enim ad rigorem vigoremque pristinum reductis, facile alii consequentur, Ibid l. 2.

15. In libris vita est.

Ludovicum Dul em a musaeo et libris nonnemo his vocibus provocabat! Quid tamdiu inter mortuos lates, quin prodis ad vivos? Falleris, respondit ille, a vivis me ad mortuos evocas: hi enim libri fama et eruditione vivunt; vos toti ad mortem properatis, quorum tale nihil post fata relinquitur. Vivat igitur, quisque potest, diu multumque, cui haec vita semel concessa est, Ibid. l. 2.

16. Tyranno quaevis causa ad nocendum sufficit.

Castrutius Remp. Lucensem manga tyrannide opprimebat, atque in his etiam Quartigianae familiae hominis sibi deditos. Quare monitus: ita veteres amicos tractandos non esse, ne brevi omnes experiatur inimicos: respondit, non in illos, ut amicos se veteres, sed ut novos inimicos animadvertere. Ita Luparum quoque virum omnium existimarione bonum prudentemque facultaribus exutum misit in exilium, dicens: non prudentiam, sed avaritiam Lupari plexui: qui postquam ostendit sibi majoris esse pecuniam quam meam salutem: me quoque pecuniam Lupari ipso Luparo pluris facere conveniebat. Ibid. l. 2.

17. Cur senes avari?

Simonides interrogatus, cut extrema in senecta avare studeret cumulandis opibus; Quia, respondit, malo moriens inimicis aliquid relinquere, quam vivens carere amicis. Eos Epid. l. 3.

18. Medici successibus suis felices.

Theodorus Cyreniacus selices esse Medicos asserebat, ut quorum prosperos successus Sol videret; adversos terra obtegeret. Alteri eadem artis felicitate glorianti. Vere, inquit, felix es, quitam multos sustulisti, neque unquam dedisti homicidii poenas. Ibid. l. 3. Philemon ait:

Tum male habet Medicus, cum male nullus habet.



page 170, image: s172

§. 3. Exempla Repugnantium ex Quirino Pegeo.

1. Orandum pro seipso primum.

CUm mendicus a Joanne Arlorto eleemosynam accepisset; ut se hic gratum ostenderet. Deum, inquit, sedulo pro te precabor: At respondit ille, pro te primum id serio praestes: nam opis magis videris esse indigus. Quirinus Pegeus p. 1. Apoph. font. 5.

2. Proditio amatur, non proditor.

Joannes Rex Castiliae munimentum Arienza a quodam sibi ultro dedente hanc arcem acceperat: cumque deinde, pro gubernatore arcis constituendo, suscepta esset deliberatio, et prior iste gubernator sibi tradi peteret, eo quod Regi prompte illam cessisset, hac, respondit, de causa tibi minime relinquendam puto: non enim traditorem, sed defensorem quaero. Quirinus Pegeus. 1. p. Apoph. n. 691.

3. Defensor urbis parum virilis.

Chikvvitus Rex Maurorum, cum Granata dedita cedere cogeretur, in lacrimas solutus flevit, quod mater intuita, dixit. Recte fles urbem deditam, ut mulier, quam ut vir tueri non potuisti. ibid n. 692.

4. Discrimen Sapientis et Stulti.

Quidam inter Sapientes et Stultos hoc esse discrimen dixit, quod illi somniarent noctu: hi interdiu. Nonnemo alius haustum vini liberalem esse sensit, qui discrimen tolleret, hoc enim sumpto etiam Sapiens delirat. Ibid. 693.

5. Duellatores ad pugnas inepti.

Ferdinandus Marchio d' Avala generosus miles, qui maxime pugnaturirent, et prompti ad duella prosilirent, hos tanquam irae inconsultae et impotentes, minime dicebat esse pugnae, et constanti militiae, idoneos: quod haec praesentes fortium virorum animos requirat, quos praeceps ira non patitur. Ibid 696.

6. Vivere plerisque dulce est.

Maleficii quidam accusatus, hoc quod in catasta fatebatur, solutus rursum negabat. Monitus vero, ut fatendo sibimet parceret. Satius, inquit, est ex brachiis saepius: quam ex collo semel suspendi ibid. 699.

7. Non sola doctrina regitur Resp.



page 171, image: s173

Cum Florentiae regimen ab optimatibus ad populum delatnm esset. Evenit, ut ex nobilitate quispiam sartorem suum per ludibrium interrogaret: Quae schola sartores ad regendam urbem institueret? Perfacile, inquit sarror, nobis erit urbem regere: nam si contraria illis, quae vos egistis, sequamur, beve illam moderabimur. Ibid. 782.

8 Hoc quisque curet, quod potest.

Princeps Mauritius nassovius, cum in Hollandia instruxisset spectabilem contra hostes aciem; ex Morione suo quaerebat, ansuam tantisper personam in militia sustinere velit; se illius acturum intera? Non convenit, ait Morio: nam perinde tu ad agendum Morionem, quam ego ad Archistrategum ineptus sum. Perstemus itaque in ossiciis, ne utrumque Hollandi dimittant. Ibid 715.

9. Lucrum honestum praestat utili.

Cum Advocatus gloriaretur apud vicinum: quod plures uno die ducatos, quam ipse sestertios in lucro numerare possit. Hic respondit: hoc tamen discrimen esse, quod sibi ex veritate hoc lucrum, ipsi es mendaciis proveniat. Ibid. 720.

10. Mendacia vitanda.

Hoc Arabes suo nos docent proverbio: Qui famam habet veracis, illius mendaciis etiam fides habetur: qui mendacis, hujus veritati quoque non creditur. Ib 227. Persae tradunt, praestare, ut benefaciendo male audias, quam male faciendo audias bene. Cum quo tamen non consistit politicum illorum monitum: Mendacium, quod pacem adferat, melius esse veritate, quae pariat bellum. Ibid.

11. Quod pauperi datur, servatur.

Joannes Polus Senensis in pauperes adeo profusus erat, ut amici hortarentur, ne se universis exueret. Verum moriens hoc scriptum reliquit, quod egenis dictribui, hoc solum nunc meum est: quod reliqui, hoc totum amisi, Ibid. 737.

12. Curiositas auditores habet.

Bononiae Concionator, cum paucos haberet Auditores, significavit, sibi apparuisse proxima nocte Diabolum, qui mira nunriasset, de quibus proxima concione dicturus sit. Affluxit igitur urbas tota. Tum Orator: Saepe vobis Dei verbum exponere conatus sum; cum pauci adfuistis: nunc vero adestis frequentes, cum Daemonis vobis figmenta nuntianda credidistis. Ergone Daemon vobis Deo est gratior? Ibid. 769.



page 172, image: s174

13. Docti Nobilibus praelati.

Carolus Magnus, cum Parisiis ipse scholasticicis exercitarionibus interesset, et ignobiles quosque doctiores com perisset ceteris, his ab aliis semotis, inquit: agite, et hoc pede insistite bonis artibus: vobis nobilissima regni officia deputo Vos autem nobilitatem sine literis amplexos, ignobilium more patiar sordescere, ac justa indignatione opprimam. Ibid. 773.

14. In quo vita felix consistat.

Aegidii Abbatis haec documenta sunt. Juctura temporalium lucrum tuum est. Ut bene videas claudendi saepe sunt oculi; ut recte audias, saepe aures obserandae. St tibi moriaris, christiane victurus es. Ut bene comedas, jejunandum; ut bene quiescas, vigilandnm est. Ibid. 792.

15. Satellitum iter praeposterum.

Quaerebat mater ex filio satellite cujusdam Principis facto. Quemadmodum tecum agitur? in mala, respondit via sat bene: at in bona sat male. illic enim dum meus Princeps tarde rheda incedere cogitur, facile eum assequor; sed in plana antevertor, et aergre consequor Ibid. 808.

16. Principis Hispani fastus.

Dux de Noiara magno fastu apparatuque Carolum V. Imperatorem invisebat. Caesat autem dicebat, non venit Dux ille, ut nos videat; sed ut a nobis videatur. Ibid. 822.

17. Patriae libertas Principis saluti proposita.

Cum Joannes Luternesis praefectus arcis Sigenhemium in hassia tueretur, et Caesariani Landgravio capto, nisi arcem ipse dederet, exitium minarentur? respondit: arcem in suis, Principem in manibus illorum esse, de utrisque quemque constituere posse. Denique cum ipse Landgravius juberet pandere: dixit, Non posse se mandata illius, quae liber dedit, negligere: et amplecti quae det captivus. Ibid. 1759.

18. Docti potissimum aulae praesidium.

Joannes Casimirus Princeps Elector Palatinus dicere solitus est Plus se unius docti calamo, quam decem indoctorum gladio posse. Nobilitatem doctam duplici honoris praerogativa ornandam censebat. Ibid. 1761.

19 Princeps legendo instruitur.

Cum Morio Principem satis dissolutum, et admonitionis impatientem, librum opportunum volvere cerneret. Age,


page 173, image: s175

inquit, hunc mutum audi, is tibi veritatem longe certius enuntiabit, quam omnes Aulici, qui os obliniunt. Ibid. 1765.

20. Levitas feminis objecta, et diluta.

Cuidam saepius matitatae haec mutatio objiciebatur. Cum Deus, inquit illa, non desinat priores maritos tollere: cur ego desinam novos acquirere? Ibid. 1632. Alteri exprobrabatur, quod meretrix esset, a turpi femina. Non fum talis, inquit, qualis tu esse cuperes, et esse (ob deformitatem) non potes; ego possum, et non volo. Ibid. 1794.

21. Cura terrenarum caelestem aufert.

Dux Caroli V. Albanus Saxoniae Principem juxta Ingolst adium gravi clade profligaverat; quem cum deinde transcuntem Galliam Rex Franciscus sciscitaretur: nunquid in dicto praelio duo in caelo Soles comparuissent? Nescio, inquit, nam adeo occupatus eram in terris, ut caelos non observaverim. Ibid. 1800.

22. Plura nescimus in hac vita.

Ita quidam alteri plusculum sibi scientiae vendicanti, inquit, si illa scirem, quae tu ignoras, doctissimus mortalium futurus essem. Pegeus p. 2. n. 3632.

23. Potatoris nasus purpureus.

Contraxerat ex multo vini usu, quidam colorem in naso purpureum, cum nonnemo suam certo pretio addicebat operam ad nativum colorem reducendum. Verum potator hunc aspernatus, magnis inquit, hunc nasi colorem impensis comparavi: ut stultus futurus sim, si novis hunc mihi impensi tollam. Ibid. 3636.

24. Sanitatis bonum primnm.

Fridericus III. Imperator cum pedem gangraena corroptum resecari vellet: sanitatis in morbo aestimator egregius, felicior, inquit, est rusticus sanus quam aeger Imperator. Ib. 3679.

25. Ex humili magnus.

Joannes X. Pontifex ex humili genere ad summam dignitatem evectus, in annulo pretiosum fulgentemque lapidem, pro Symbolo usurpavit, cum lemmate: Tunc gutta, nunc gamma Cum ex aquae guttis Sole cooperante colaescunt. Pegeus p. 2. n. 3816.

26. Punita persidia.

Ludovicus Burgundiae Dux contra Rom. Caesarem


page 174, image: s176

arma sumpserat, sed illo eventu terminata, ut victus ipse captivusque libertatem denique illa Lege consecutus sit: ne deinceps rebellaret. Sed audacia et spes nova successus hominem ad arma et perfidiam convertit, exitu quam antea infeliciori: nam superatus bello captusque utroque lumine orbatus est, atque haec illi in fronte ab aure una ad alteram ducta inscriptio: hunc servavit clementia et perdidit perfidia. Ex Fulgoso Pegeus, n. 3823.

27. Vitae longae apprecatio.

Clementi VIII. electo horologium oblatum est, indice ad primam horam directo, cum lemmate: semper prima, nunquam ultima tibi fluat hora. Ibid. 3825.

28. Mors omnibus imminet.

In sceptro Caroli V. masculus stabat, cum tabeila, cui inscriptum, Sto: sed pedem statuae admordebant mures gemini (diem noctemque signantes) cum lemmate, jacebis. Clorarius Caesar ex tribus Philosophis sciscitabatur; quo potissimum symbolo vita hominis exprimenda sit, primo flos caryophyllum placuit, qui licet gratissimus, tamen limace ractus exarescit, adscribi voluit. Tales opes momento pereunt. Alteri phoenix volucris, qui longam vitam. et infestam avibus ceteris, denique in rogo absolvit: cum lemmate: tantorum laborum mors stipendium. Tertio naufragus placuit, supra quem Aquila cum Anchora et epigraphe juncta: Domine, ad tesunt oculi nostri. Haec ille. Verum in Orphei sepulchro scite erat cithara posita cum voce, lusit Persarum illud familiare, cum Solis imagine, lemma fuit, orietur. Ibid. n. 3840. et seq.

29. Regnum mundi anceps et breve.

Alphonsus Rex Arragoniae Coronae Regiae inscribi voluit: artifex cudit: Deus ludit, imponendo, deponendo. Coronae appensus, in forma pomi, Smaragdus erat, cum verbis: Aestate prodor, Autumno probor, hieme pereo. In medio coronae manus ex tenui filo pendulum gerebat orbem, et inscirptio juncta erat: tenui pendentia filo. Ibid 3837.

30. Rex nuces relinquit.

Ludovicus XIII. Adolescens perquam addictus vixit avibus. sed ut primum Regnum aggressus est has a suis curis in libertatem remisit, dicens: jam aliquid supra aves cogitandum est. Ibid. n. 4979.



page 175, image: s177

31. Militis sepulti epigraphe.

Hic jacet miles,
a quo nemo occisus jacet.
In praelio maxime expeditus;
Sed ad fugam.
Magna laude contentiones aversatus est.
Pro gladio, et clypeo usus saepe patientia est.
Ad spolia tardius. priusquam nosset praedari;
Fame extinctus est.

Ut vult Deus, veniunt militibus opes; ut vult Diabolus, abeunt. Huic, inquit Hispanus quidam, praeda cedip potissima, quando et anima ipsi pro vectura solvitur. Pegeus in Apoph. n. 5983.

32. Hospes hospitem injuriae arguit.

Hospitem nonnemo furem arguit, quod plus quam deberetur, exigeret. Erras: respndit ille, furis hospies sum, qui minus quam debeatur solvat. idem 5584.

33. Laus male collocata.

Alium nonnemo sociorum arguit, quod saepius mentiretur. Fateor respondit comes, nam saepe te immerentem laudavi. Ibid. 5593.

34. Promissa fides sine fide.

Promisit nonnemo alteri, quod illius religionem acceptare vellet: exigenti vero promissum, respondit. Facturum se omnino, si tamen ipse prius amplecteretur suam. Ibid. 5594.

35. Ars fallitur arte.

Rusticus a Procuratore suo perit, ut efficacissima sibi in litibus vincendis verba suggereret, duos illi anseres pollicitus. Cumque haec docuisser, Domine, non est verum, constanter illa usurpavit; eriam cum Procurator suos anseres peteret, ut difficilis illi esset probatio, et sua jam arte teneretur, Idem n. 5596.

36. Laus ex genere inanis.

Cum Sostratum calumniator vituperaret, quod ignobili esset genere oriundus. Hoc, ait, ex capite me laude, te vituperio dignum censeo; quod hunc locum virtute mea sine nobilitate originis obtineam, quem tu sine virtute tua, sola nobilitate es assecutus. Idem 5615.

37. Germani artifices, sed saepe madidi.

Antverpiae Hispanum Mercator ad mensam invitaverat,


page 176, image: s178

cum rara illi arte elaboratos tapetes, pocula arque id genus opera proponeret. Mirum, ait Hispanus, tantum ingenii in Germanis reperiri, cum adeo potui addicit sint. Cui Mercator respondit, ex vino poto Germani ingenium hauriunt; vos Hispani illud in aqua hausta submergitis. Ibid. 5618.

38. Constantia non in malo, sed bono est.

Quando Joannes Pistorius ad Orthodoxam Rom. Ecclesiae Religionem, a Novatoribus Constantiae accesserat, horum unus Joannes Pincer sic in illum lusit.

Pistorius Constantiae fixisse sedem dicitur.
Sedem malim Constantia, fixisset in Pistorio Ibid.
Verum paulo inflexum esse convenit, ut verum sit.
Pistorius Constantiae cum sedem quondam figeret.
Tum coepit et Constantia se figere in Pistorio.

39. Nocere non est virtutis.

Dignum memoria apud Reusnerum Pronunciatum est. Ut summae stultitiae est nocere velle, cum non possis: ita summae Sapientiae, cum possis, non velle. Ibid. Huic affine alterum est Felix ille, qui nullum habet inimicum; felicior, qui nulli est; felicissimus, qui cum hostem habet, potest sustinere; cum ipse est, potest ignoscere.

40. Divites surgunt, jacent inopes.

Pecunia dat sapientiam stulto, nobilitatem ignobili, formam turip, eloquentiam rudi, existimationem vili, famam ignoto, obsequium deserto, gratiam spreto. Contra inopia sapienti.... ignobilitatem nobili etc. Ibid. p. 2. f. 8.

41. Jejunium verum et fictum.

Quidam jactabat; quod a mane ad vesperam usque jejunare posset: Tum alter, nihil hoc mirum, nam in dies tantundem praesto, qui a vestpera ad matutinum tempus jejuno. Ib.

42. Religio bello male propagatur.

Dum hisce temporibus pro Religione bellum in Germania susceptum erat, quidam scite dixit. Dum Religionem hoc bello quaerimus; illam ubique evertimus Ibid.

43. Mautua convitio.

Quidam alterum hominem procerum acerbe perstringens: tam magnum; inquit, stultum non vidi hactenus. Cui alter, hactenus igitur usus spesulo non es, ut scilicet teipsum videres. Ibid.

Cum quidam Principis Confiliarius ad sui defensionem


page 177, image: s179

honoris adferret, quod persona esset publica, reposuit alter, et talis quoque est uxor tua Levitarem ipsi conjugis exprobrans. Ibid.

CAPUT VII. Alienata promiscue usurpata.

NObilissimus hic fertilissimusque fontium est, cui principatus merito inter Argutiarum lusus tribuitur. In hoc etiam plus ingenii felicitatisque in reperiendo eminer. Cum Repugnantia, ex ipsa rei cujusque natura inspecta, haud magna difficultate erunantur: at in hisce Alienatorum Argutiis omnis pene se rerum creatarum, quae cum re proposita nexu aliquo inexspectato sociari potest, copia offert contemplanti, ut hic inexhaustum quodam mare investiganti aperiatur. Hoc quidem in promptu semper futurum est, quod in ipsa rei, quam spectamus, natura occurrit, atque excogitata aliqua ratione ab illa alienari potest; sed quod extra hanc occultam aliquam connexionem suppedirat, id quodammodo immensum est. Quocirca non effuadendus huc vago incertoque discursu intellectus est, sed vestigiis illius, quam prosequeris rei, ita insistendum est, ut hac velut indicante signanteque occultos hosce nexus, inter disjunctissima etiam quaeque reperias. Cujusvis inventionis vim modumque ab exemplis tibi propositis facillime capies. Si praesertim illa quae in Epigrammatum Argutiis prolixius tradidimus, non asperneris. Damus aliquanto uberius ex iisdem, quibus supta, autoribus; ut in amoeno hoc Argutiarum prato inter rivulos floresque diversos, ad oblectationem honestam, non desit studioso lectori delectus.

§. 1. Exempla Alienatorum ex Plutarcho.

1. Vita mollis non est idonea militiae.

XErxes Persarum Rex Babyloniis, post defectionem subactis, poenae loco imperavit, ut deinde pro armis fides gestarent, ac fistulas, cauponasque pro castris adirent, ratus his armis non facile rebellionem novam auspicaturos, Plut archus in Aopoht. Regum et Princ.

2. Fames ciborum condimentum.

Ataxerxes menmon superatus pugna, omniousque in fuga rebus spoliatus, cum famielico panis hordeaceus, et ficus aridae oblatae esseut, iis vescens, exclamavit; Divi quantae hactenus voluptatis imperitus fui! Nempe optimum ciborum


page 178, image: s180

condimentum fames, qua plerique felicium destiruuntur. Idem ibid. Huic non dissimile est, quod Alexander Magnus Reginae Cariae Adae, cibos sibi exquisite apparatos submittenti, respondit, coquos sibi domi meliores esse: iter nocturnum, quo prandium, et parcitatem prandii, qua coenam condiret, Ibid.

3. Scelere dedecorare scelus.

Syracusanis in luxum effusis remedium Dionysius senior Tyrannus adhibendum esse monuit. Itaque cum in reliqua animadverteret acerbe maleficia, furibus tamen indulsit, ipse etiam tributis pressit, et cum precibus lamentisque inrercederent, iterum haec iterumque imperavit: donec postremo in foro convitia in se inter scommata et risus torquentes audiret. Nunc, inquit, animadverto, nihil pecuniae reliquum ipsis esse postquam me contemnunt. ita suos ad frugalitatem instruxit per inopiam, se ad crudelitatem exercuit per avaritiam. Ibid.

4. Simulare quandoque scientiam profuit.

Dionysium seniorem ob insidias timidum hostium nonnemo monuit, insidias se illi facile detecturum, Jussus itaque aperire: ut oredaris a me indicia accepisse insidiarum, ait; da mihi talentum, satis erit hostes tuos vereri, ne sint proditi. Miratus ille astut iam hominis, talentum obtulit, et re vulgata hac arte continuit insidiatores. Ibid.

5. Temulento aliquid ignoscendum.

Cum duos inter pocula adolescentes Dionysius gravius ipsius tyrannidem per convitia lacerasse intelligeret, dissimulata re; utrumque ad coenam vocavit, et liberalibus ad temulentiam usque poculis irrigavit. Quorum alterum, cum multa garrire, atque ad ineptias solvi videret: alterum lautius inter pocula et colloquia versari: illum, ut temulentia ad convitia prolapsum statuit esse innocentem: hunc, ut malitia in se peccantem, interfecit. Ibid.

6. Sub umbra improbioris latet improbus.

Evexerat idem senior Dionysius improbum invisumque Syracusanis universis hominem ad praecipua Reip. munia, quod cum plerique amicorum factum reprehenderent. Volo, inquit, hominem esse, in quem sua magis odia, quam in me convertant. ibid.



page 179, image: s181

7. Nimium garruli molesti sunt.

Archelao Regi tonsor erat, qui prolixa gartulitate aures non raro obtunderet. Quare dum nonnunquam a Rege interrogaret: quem admodum tonderi abs se vellet? Ate inquit Rex, tacente. Ille de tonsurae modo, Rex de personae moribus loquebatur. Ibid.

8. Regem cithara non decet.

Rex Macedonum Philippus quendam in mensa Fidicinem suo minus judicio apposite concinentem, de moderandis sidibus, nervisque taugendis instruere volebat. Tum ille: absit, ait, a te o Rex, ista infelicitas, ut me melius ista noris. Ibid. Huic illud convenit, quod de Stratonico citharoedo apud Athonaeum l. 8. Deipn, legimus, qui Ptolomaeo Regi de arte pulsandi citharam ambitiosius disserenti dixit: aliud o Rex, est sceptrum, aliud plectrum. Ibid.

9. Barba hosti ad capiendum ansa.

Cum Alexandro adversus Darium pugnaturo nunciaretur, omnia jam esse ad pugnam instructa: num quid praeterea vellet; nihil resxpondit, nisi ut barbae Macedonum radantur? ne ansam hosti praebeant capiendi Ibid.

10. Dux de praeda parum solicitus.

Alexandro jam ad Arbela cum quadraginta Persarum milibus pugnaturo nunciatum ab amicis fuit, Milites de praeda inter se dividenda agitare consilia, nihilque inde Regio aerario illaturos, subridens, inquit; bona nunciatis: audio enim colloquia hominum, de victoria magis, quam de fuga cogit antium. Non dissimile, quod Alexander suis ad Granicum pugnaturis imperavit; ut scilicet annona (quae tenuis supererat) in medium collata, largiter omnes coenarent, cras enim, inquit, hostium opibus coenam instructuri estis Ibid.

11. Regum secreta non vulganda.

Cum Alexander epistolam a Matre acceptam legeret. Hephaestione amico eandem simul intuente, non subduxit oculis, quamvis secretas de Antipatro querelas contineret; sed sigillum annuli ori legentis appressit: ut si dixislet, ori tuo hac secreta clausa sunto. Ibid.

12. Rex beneficiis potius, quam armis vincat.

Taxiles Indorum Rex, Alexandro Persarum victori obvius cum muneribus, hortatus est, ne bello secum velit decernere: Sed si inferior esset, acciperet a se beneficia: si superio,


page 180, image: s182

illa inse conferret. At inquit Alexander: de hoc ipso nobis certandum est; uter alterum possit beneficiis superare. ibid.

13. Hominem se Rex meminerit.

Alexander in templo Ammonis falutatus ab Antistite Fovis filius: non mirum, inquit, Jovem, qui natura est pater omnium optimos suorum filiorum nomine dignari, Sed jaculo deinde crus ictus, cum sanguis ex vulnero deflueret, ad circumstanres, qui illum ut Deum salutabant, renidente vultu: hic, inquit, sanguis de sorpore Divam manaere non solet. ibid.

14. Vestis pulchra deformibus turpis.

Cum Dionysius Tyrannus Lysandri Lacedaemon. Ducis filiabus pretiosas submisisset vestes, non admisit; quod vereri se diceret, ne iis indutae filiae turpiores viderentur, vel quod turpi vultu essent; vel quod infamis cum Dionysio consuetudinis notandae, Ibid.

15. Inprosperis elatio premenda est

Epaminondas Thebanorum Dux, Lacedaemoniorum ad Leuctra illustri certamine victor, postero die squalido humilique processit vultu; cum alias uncto corpore serenoque vultu incederet. Causam vero rogantibus, et quid evenisset adversi? sciscitantibus, respondit: hesternam in me elationem deprimo, et immoder atum gaudium castigo. ibid.

16. Cunctatio prudens armis potior.

Cum post Cannensem cladem romani Fabium Max. creassent una cum Claudio Marcello Consulem: hic ad pugnandum praeceps: ille cunctatione hostem frangendum consultius existimavit. Unde Hannibal dicere auditus est, magis se a non pugnante Fabio, quam Marcello pugnante metuere. Cum vero Minucius ejusdem Fabii collega feliciter aliquando pugnasset, ideoque in ore omnium esset, et anhelaret ad praelia: majus, inquit Fabius, a prespero Minucii successu, quam adverso malum formido. Et veio evenit ut ad puguam egressus longius, totus ab sioste conclusus teneretur; visi in necessitate procurrens Fabius, per medias hostium strages viam aperuisset: Tum Hanpibal: an non praesenseram, ab ista aliquando nubecula e montibus [quos insedetat Fabius] in nos tempestatem erupturam?

17. Invictus animus integer.

P. Licinius Romanus Cons. victus equestri praelio a Perseo Rege Maced cum hic pacem Romanis offerret, respondit



page 181, image: s183

Licinius, non recusare se pacem, modo res suas arbitrio Romanorum Perseus tradiderit, hoc est, victor a victo pacis Leges acceperit. ibid.

18. Qui hosti obsequium praestat, sibi praestat.

Caesar Romanam Urbem contra Pompejum victor ingressus, cum hujus jam Statuas in sui gratiam dejectas cerneret: illas rursum bonorifice curavit erigi, de quo acute judicans Cicero, dixit: dum Pompeji Statuas erigit figit suas. Existimans futurum, ut revoluta fortuna, idem de ipso statueretur, quod in Pompejum designasset. Ibid.

19. Etiam suspicio criminis magni vitanda est.

Caesar uxorem Pompejam dimiserat, quod rumor esset, a Clodio hanc vitiatam, cumque idcitco dies Clodio diceretur, et testis adesset Caesar: nihil de ea sinistri dixit, ut quid igitur? quaerunt Judices, illam dimisisti? Quia, inquit, Caesaris uxorem etiam suspicione criminis puram esse decuit. lb.

20. Clementia Principis.

Cum Pompejus ad mare fugisset, Caesar Romae exaerario pecuniam poposcit, sed Metellus juvenis aerarii custos occlusit prohibuitque aditum, unde Caesar mortem illi minatus, oum vidisset artonitum, hoc, inquit, mi adolescens, difficilius mihi est dicere, quam facere. Nam ut alio idem Caesar ferebat dicto: magnafacinora facienda sunt, non deliberanda. Illud arroganter, hoc etiam improbe dictum fuit. Quanquam in priori effato suam Caesar clementiam prodebat, qua remota, facile illi erat juvenem hunc trucidare. Ibid.

21. Amor liberorum facit viros repuerascere.

Agesilaum Spaitanorum Regem fetunt domi amore liberorum cum illis in arundine obequitasse, cumque amicorum nonnemo, adhuc improlis, illudfacientem deprehendislet: ne [inquit] hoc factum meum cuiquam dixeris, priusquam ipse pater factus sis. Hoc est, scias, quid sit libetos amare, et educare, exemploque meo id facias. Plut. in Apoph. Lacon.

22. Sententia arbitri in lite arguta.

Archidamus Spartanorum Dux in difficili causa postulatus arbiter, cum litigantes in fano Minervae jurassent, se ejus statur os sententia. Hanc pronunciavit: Ne fano Minervae excederent priusquam essent odiis positis conciliati. Ita ipsosmet ad rec onciliationis remedium admittendum impulit. Ibidem.



page 182, image: s184

23. Ostentorum vanitas derisa

Leotychidas Dux Spartanorum cum proprioris se porrae pessulo Draco circumplicasset, et ostentum hoc esse vates dicerent: Non sane, inquit, hoc mihi videtur; verum esset, sipessulus circa augeum se plic asset. Plut. in Lac.

24. Pauper in morte dives.

Cum Philippus Orphei Sacrificulus extreme pauper, diceret, suis Sacris initiatos in morte beatos fore. Cur igitur o fatue, ait Leotychidos, non moreris, ut qui miser es, beatus fias? Mors enim ultro sibi illata apud hos Ethoicos in vitio non erat. Ibid.

25. Oraculi vanitas delusa,

Cum Lysander Rex Laced. in Samothrace oraculum consuleret. Sacerdos ex tripode entheata jussit edicere: quodnam in vita scelus admisisset gravissimum? Tum Lysander, tuone haec, an Deorum jussu exigis? cumque respondisset: Deorum. Igitur, inquit, tu hinc abi: Diis. cum interrogabunt, dicam. Ibid.

26. Factis dispar oratio.

Cum Panthoedas Lacedaemonius in Asia legatione fuageretur, et Philosophos in Academia praeclara dissetentes audisset, rogatus quid de illorum oratione sentiret: illustris, inquit est? sed nullius apud vos pretii, qui eadem in factis non utimini. Ibid.

27. Quae patria censenda sit?

Delii adversus Athenienses pro Delo Insula certabant, atque in ceteris hoc debitae sibi possessionis adferebant argumentum; quod legibus patriis praeceptum esset, ne mulieres earum in Insula hac parerent (propter honorem Apollinis) nec mortui sepelirentur. Ad quae Pausavias Laced. inquit, Quomodo igitur Delus vestra est patria, in qua neque vestrum quispiam natus est, neque sepultus? Ibid.

28. Ira cohibenda.

Charilaus Lacedaem. Dux, cum nonnemo servorum asperius sese illi opponeret, justa indignatione concitatus, irae tamen impetu frennato, admirandae moderationis sententia usus est: interficerem te, inquit, nisi iratus essem. Ibid.

29. Fortitudo picta magis, quam vera.

Cum in tabula pictor Lacedaemonios ab Atheniensibus victos adumbrasset, et nonnemo Spectatorum adjiceret;



page 183, image: s185

Sane fortes sunt viri Athenienses, Lacon subjecit: sed tantum in tabula. Ibidem.

30. Nec hostis nec amicus desideratus.

Philippus Rex Macedonum cum ad Lacedaemonios misisset interrogatum; amicumnese, an ut inimicum venire velint? responderunt: neutrum. Ibid,

31. Vindicta cohibita.

Cum adolescens Lacon a conscdale lethale in duello vulnus accepisset, atque amici adessent, qui se ulturos morte alterius factum dicerent: Nolite, inquit, rem tam iniquam: nam ego hoc facturus eram, nisi me praevertisset Ibid.

32. Consiantia in scelere obtegendo.

Lacones, ut ingenia astutiamque puerorum acuerent. et quemvis ad rei suae custodiam redderent vigilantem, Lege iis lata furtum indulgebant; deprehendi tamen in furto, et turpe, et pocna dignum fuit. Unde qui vulpem a sociis furto ablatam sub veste occuluerat puer, hanc ad viscera usque laniatu grassantem tulit, sine gemitu, ne proderetur; factu deinde sociis mirantibus: mori, inquit, satius erat, quam in furto deprehendi. ibid.

33. Mori, quam servire quibusdam dulcius.

Puer Spartanus a Rege Antigono captus ac venditus, cum in omnibus Domino morem gereret, servile tamen officium matulae ferendae detrectabat; compulsus in tecti denique conscendit apicem, inclamansque Dominum; ur scias, inquit, quod emeris liberum, morior, sunulque se ex tecto abjecit praecipitem. ibid.

34. Improbis turpe pulchrum est.

Cum Lacon quidam Athenis publice etiam lenocinia, aliaque parum honesta sine probro exerceri vidisset, rever-Spartam, quaesitusque, quid Athenis vidisset? omnia, inquit pulchra: nam nihilillie factu turpe erat. Ibid.

35. Oratio rebus conveniens sit.

Cephisophon orator cum apud Lacedaemonios jactasset, de quavisre, integra se disserturum die: urbe pulsus est: quod neg arent Oratorem sibi convenire, qui orationem rebus non haberet aequalem. Plut. in Lac. Institutis.

36. Castigata puerorum licentia.

Spartanorum juventus cuilibet Seniori honorem et obedientiam praestabat, et plagis a quovis corripi poterat, de


page 184, image: s186

quibus si apud Parentes quererentur, probrosum erat, nisi verbera hi addidissent. Qui peccantem non perstringeret, pari erat in culpa cum delinquente, probrum erat corripienti restitisle. In delicto graviore cogebantur ad aram, quam circumeundo, vituperium suum concinerent: aut certe plagas, cum plausu, sine lamentis sustinerenr. Unde Laconum disciplina erudiri, est severissime educari. Et identidem Ingerebatur, Spartanum est fortia agere, aut pati. Plut. ibid. et in Apopht.

37 Libido castigata.

Messalina Claudii Imperatoris uxor effrenis mulier libidinis, cum Mnesterem saltatorem amore impuro nequicquam ad facinus solicit asset, Claudio questa est, hominem illum sibi este immorigerum, cumque idcirco Imperator illum jussisset morem getere Imperatrici, etMnester hoc astu, ranquam probante Claudio, ad nefas inductus esset. Facinore postremum detecto cum Imperatrice morti est adjudicatus, quod nimium fuisset obsecutus Xiphil. et Dion. l. 60.

§. 2. Exempla Alienatorum ex Gaspare Eus.

1. Stultum feras, dum nequis corrigere.

CUm florentiae in Sentatu Cosmo Medices Duci nonnemo impotentius obloqueretur, atque elata jam manu Angelus Acciajolus colaphum inflicturus esse,t prohibuit cosmus. Ad quem dimisso jam Concilio Angelus, inquit, vapulasses profecto, nisi obstitisses. Nimirum, ait Cosmus, ita effecifses, ut duo in Concilio stulti essent, cum unus tantum ante audiretur. Ens l. 1. Epid.

2. Virtus in milite, non in armis.

Celeberrimi Epiri Principis Georgii Castriotae sive Scanderbegi gladium, quo Turcarum duo milia, sua ipse manu confecisse memorabatur, Mahometus II. Turcatum Imperator videre gestiebat. Sed hoc submisso, spectatoque, remisit, qui dicerent, hunc non videri tot cladium patratorem esse posse Tum Castriota, nunciate Domino vestro gladium quidem meilli meum, non tamen brachium submisisse. Ens. Epid. l. 1.

3. Rex unus totum Concilium est.

Cum Ludovicus XI. Franciae Rex, ut singulari pollebat ingenii acrimonia, ita paucorum ad res suas consiliis uteretur, et unus ipse multorum instar esset: Bressajus Normandiae



page 185, image: s187

Praefectus, eundem parvo mannulo insidentem comitatus, ubi, inquit, Rex, tam robustum equum nactus es? Quid, ait Rex, an in hac aetate et statura validus is tibi satis videtur? Tum Bressajus: certe perquam validus, Regem cum omnibus Consiliariis suis ferre potest. Ens l 1. Epid.

4. Astu restituta Roma Pontifici.

Cum Romani tempore Basiliensis Concilii ab Eugenio IV. defecissent, et Nepote illius capto S. Angeli arcem obsedislent, Hispanus quidam Riccius inter Romanos milites admissus, simulat in arce sibi notos esse, per quos traditionem, Praefecto sublato, facilem speret, modo signo a se dato armis ipsi virisque praesentes adsint, cum placeret consilium, ad arcem sese ut transfuga recipit. Sed hic Praefecto fraudem aperit, fingitque signo dato proditionem coeptam: et ne quid ambigerent, simulacrum Praefecti ex muris velut occisi suspendit. Ergo Romani circumsunduntur: verum riccius, nisi pretio facti accepto, se ngat illos admissurum, cum primoribus ea de re conferre velle: quos cum admisisset, compegit in carcerem, sicque illis arcem fide data traditam esse memorat, reliquam multitudinem bellicis machinis, et magna telorum vi ab arce rejicit. Qua te dejecti Romani et pacti suorum procerum libertatem, Pontifici, Florentia revocato, rursum cessere imperium, Ens lib. 1. Epid.

5. Principe tripudiante Respubl. perit.

Cum Anglorum arma passim Galliae metuenda invalescerent. Hira strenuus militum Dux ad Carolum VII. Regem ab exercitu missus, ut de suis atque hostium vitibus doceret Regem, hunc in gynaecei deliciis, inter epulas saltusque, adeo reperit occupatum, ut pluribus convenire diebus non posset. Perfregit tandem, et Rege ad primum progressum postulante: Nunquid haec ipsirara et magnifica viderentur? Sane, inquit, perquam rara, nam majori pompa et latiori tripudio pereuntem Principem nunquam vidi. Quae tam libera et vera vox veternum dormitanti excussit Regi, atque ad suum periculum evigilate fecit. Idem.

6. Stulti sunt. qui delinquunt.

Quidam alteri caput gravi vulnere afflixerat, ideoque a Neapolitano Praetore adjudicatus erat triremibus: Intercessor ut hominem liberaret, hoc argumento apud Praetorem


page 186, image: s188

instabat, quod stultus esset. Recte, ait, Praetor, mei enim muneris est, non Sapientes, sed stultos plectere. Ibid.

7. Stultorum plena sunt omnia.

Julius Neapolitanus ministrum habuit, quem 'per contemptum saepius Stultorum Regem compellabat. Indignatus hic tandem, cum audiret eadem toties. Utinam, inquit, quem me dicis, stultorum Rex essem: totius orbis Monarchas potentia vincerem, nec te inter postremos meos numerarem. Ibid.

8. Rara Principis generositas.

Guilielmus Angliae Rex, trajecto in Galliam exercitu, cum Normanniam, quae ab ipso defecerat, brevi subjugasset: Eliam quendam seditiosorum Ducem interceptum contemptim increpuit Qui cum arroganter respondisset: at scias, o Rex, hunc Eliam si adhuc liber esset, facturum, ut tota Normannia contremiseat: Rex hominem aspernatus, esto, inquit, liber et fac quod poteris: Statimque dimisit. Ibid.

9. Honores mutant mores.

Benedictus Albizius nobilis Adolescens amicum Cardinalitia nuper Purpura donatum gratulandi causa convenit, Sed cum ille se dissimularet novisse accedentam: mutata repente oratione. Dolere sese ipsius sortem queritur, quod adeo cum fortuna omnem illi sensum eversum videat, ut familiares olim sibi ne agnoscere quidem possit? optare ut ad statum mentemque pristinam revertatur Ibid.

10. Taediosae dictionis molestia.

Ad Urbanum V. Pont. Avenione decumbentem Legati tres Perusini venerant, admissi jubentur paucis exponete veniendi causam. Unus tamen, ne quid opinor concinnatae orationis intercideret, longam orationem pertexuit. Poutifex postremo defatigatus: num quid aliud in Mandatis haberet? interrogat, Tum alter, qui Pontificis fastidium notaverat, hoc, inquit, ut nisi postulata quam primum impertremus, collega meus longe prolixiori oratione priora repetat. Igitur Pontifex, responso statim dato, abs se dimisit, hujus Legati ingenio magis, quam alterius loquacitate provocatus. Ibid.

11. Poena saepe offensonil prodest.

Rudolphus Dux militum in Italia, cum extra Camerinam oppidum inambulaus, ab imperito jaculatore inconsulto vulneratus esset, ideoque civium nonnemo de poena


page 187, image: s189

irroganda deliberandum statueret, manumque jaculatori amputandam esse. Serius, inquit Rudolphus, id decernitur: priusquam jacularetur, hoc mihi consilium salutare fuisset, ideoque dimitti hominem petiit. Ibid.

12. Redde beneficium, ut novum merearis.

Cum Arlottum Flotentinum amicus pro aliquot frumenti modiis mutuandis conveniret, qui priotes nondum restituerat: granarium demonstrat, quod adire jubet, ut modios illic colligat, abiit, sed cum vacuum teperisset locum, id significat. Nihilne igitur, inquit Arlottus, reperisti ergo nondum retuleris, id quod praeterito tibi anno fuerat concreditum, tua itaque culpa est, quod nequeam gratificari. Ibid.

13 Aquam Germani in vino non amant.

Germanus quidam, cum reliqui vinum aqua diluerent: cur idem non faceret? interrogantibus facete respondit. Ab Astrologis sibi quondam praedictum esse, aqua se interiturum: quare ab aquis quantum liceat, abstinere. Ens lib. 2. Epidor.

14. Odore pastus, sono solvit.

Viator serius ad hospitium divertens, cum mensa pene finita parce coenasset. Hospes tamen mane communem ab eo symbolam exigit: querentique, quod parum edisset: odore, inquit, satiari potuisses, tum eductam viator, tanquam solututus, pecuniam in mensam explorandi sonitus gratia projicit. Et haec moneta, ait, nunquid proba videtur? Proba satis, hospes inquit, Ergo reponit hospes, hunc nummi sonitum pro odore ciborum accipe Ita par pari tedditum. Ibid. l. 2.

15. Sors vertitur in morte.

Quidam lepide ostendebat, Pauperes ingluvie, divites fame, Cleritos frigore, ac nuditate mori. Nam dum pauper aegrescit, undique cibi submittuntur, quibus stomachum opprimunt, cum Dives, superfluorum ciborum reliquias et cruditatem inedia saepe intempestiva, et noxia, subducere serius nititur. Dum vero Clerici decumbunt gravius, famuli, ancillae, cognati omnia subtrahunt, ut necessitati praesenti non raro opportuna desint. Ibid. l. 2.

16. Tributa et eorum autores vulgo exosi.

Armellinus Cardinalis Pontifici novarum exactionum auctor fuerat, unde ingenti apud subditos Rom. flagrabat odio. Quare cum Pontifex aliquando praesente eodem Cardinale,


page 188, image: s190

et Consiliariis de tributis rursum exigendis meminisset: Unus a secretis salso joco dixit, si Atmellini pellem (alludens simul ad animas, et Cardinalem) Sua Sanctitas detractam per ditionem Romanam circumferendam visendamque praeberet populo, fore ut singuli bonam stipem illo inspiciente tribuetent. Nihil motus Cardinalis Laetor, inquit, quod me mortuum etiam usui futurum agnoscas; cum tu nec vivus, nec mortuus prodesse queas. Ibid. l. 2.

17. Infelicium divitum felices filii.

Nonnemo quaerebat, quosnam in terra beatiores esse cetetis existimaret? respondit: Quorum patres in inferno sepulti sunt. Quod hi plerumque opibus, ab illis per fas nefasque congestis, abundent. Unde filiis felicitatem, sibi calamitatem instruxere. Ibid. l. 2.

18. Quem quisque se fingit, saepe non videtur.

Parasitus interrogatus, cur stultum se fingeret, tum satis aliis sapiens videatur? Respondet: Video filium meum, dum laberat, ut sapiens habeatur, stultum videri omnibus. Ibid. l. 2.

19. Animosi juvenis prudens vitae defensio.

Guidonis Comitis Montefeltrii filius Fridericus apud Malateftam Ariminensem pro obside relictus erat. Cum tamen Guido, solutis induciis, armato milite Malatestae ditionem invasisset: hic Friderico mortis supplicium interminatus est, si Guido pater cum exercitu secundum revertisset: At, excepit subito Fridericus: De quo igitur supplicium sumpturus es, cum tertium armatus pater meus redierit? Vox generosi potius viri, quam pueri Malatestae hoc consilium excussit. Ibid. l. 2.

20. Liberalitas in devictos hostes.

Cajeta oppugnata Consalvus Ferdinandus multis devictorum Gallorum, ne pedites cogerentur redire, equos donavit: tum Obignius Dux illorum minacior. Quaeso te, inquit, ejusmodi nobis equos praebeas, qui et abeuntibus in Galliam, et huc revertentibus usui esse possint, innuens bellum mox ab ipsis redintegratum iri. Ite, ait Consalvus, et redite, cum lubet: pari vos sorte, ac munere rursum dimittam. Hoc est superatos, uti nunc, et meae beneficentiae indigentes. Ibid.

21. Sat sapiens, qui Sapientibus obsequitur.

Antonius Puccius cuidam Florentino suadebat, ut oblatum


page 189, image: s191

a Cosmo Medices Vexilliferi officium, quod inter primas illic dignitates est, admitteret, homine se identidem excusante, quod parem huic muneri sapientiam non afferret? Tum Puccius: Falieris, nam plus satis ad illam sapientiae adferes, si ex Ducis sapientissimi Cosmi consilio omnia feceris: istius enim prudentia, si praeterea tuam adjeceris, et illius, et propriam ad hoc munus allaturus es. En viam expeditam cuivis obse quenti ad sapientiam. Ibid. l. 2.

22. Qui obliviscitur, indignus beneficio est.

Principi vir nobilis spe beneficii ab eodem impetrandi equum perquam generosum obtulerat. Evenit vero lapsu temporis, ut ab hospite Principe visus ille laudatusque equus esset; cumque quaereret, unde hunc comparasset? atque id nescire sedicetet, existimate tamen obvenisse dono. Nobilis forte praesens, ubi haec verba observatet, ac facile intelligeret, quid a tam oblivioso Domino gratiae sibi esset exspectandum, de equo reducendo adjecit animum. quare equisonem, dum ad proximam equum piscinam aquatum producit, insequitur, arreptoque freno futem inclamat, ac probe contusum dejicit, rectaque cum equo ad Judicem pergit, ac multis argumentis suum esse convincit. Princeps a Judice, quid hac in re fieri velit, rogatus, equum jubet restitui, simulque mandat, ut omni diligentia in furem, qui hune sibi dono obtulerit, inquiratur: ne impunis haec audacia maneat. Ibid. l. 2.

23. Ex rapto aedificare pauperibus.

Thomas guadignius mercator Florentinus tantum lucri ex usitatis hodie artibus fecerat, ut aliquando Francisco I. Regi Galliarum quingenta scutatorum milia mutuo dederit. Hic post mortem fui aliquam relicturus memoriam, Nosocomium Lugduni excitare ad miserorum hominum solacium constituit. Fundamentis jam descriptis Nicolaum Salterellium architectonicae petitum artis inducit, quidque de hac designatione videatur, interrogat, qui cum vastum ceteroquin aedificii opus, nimis sibi arctum angustumque vider assereret: miratus Guadignius, itane, inquit, in tam amplo spatio, nimiae tibi angustiae? Magnum fateor, ait Salterellius, spatium, nondum tamen omnes capiet, quos tu ad paupertatem redegisti. Ibid. l. 2.

24. Parvi animosi frequenter.



page 190, image: s192

Cum ex Nicolao Constantio quidam sciscitaretur: Cur par vi saepe homines ceteris essent animosiores respondit, quia parvum habent corpusculum, quod tueantur; cui se put ant defendendo sufficere. Ibid. l. 2. alius respondit: Mirum non esse, si anima in his angustiis, tanquam aer inclusus, fortius obluctetur. Vis unita fortior: et ignis patvum hypocaustum facilius calefacit.

25. Cum debitore creditor patitur.

Debitor cum solvendo non esset, amico se invisenti solantique in maerore, dixit, suspendissem me ad finiendum hunc maerorem, nisi librum de patientia forte nactus, animum et consilia mutassem. Ergone, inquit alter, jam creditoribus satisfactum est? Nequaquam. ait, deest. Tum ille: Magis igitur conveniebat, istos hunc de patientia librum volvere: qui velint nolint carere eo, quod tibi deest, cogentur. Ex vacua crumena nihil solvitur. Ibid. l. 2.

26. An Medici Reip. conveniant?

In mensa Alexandri IV. Pontificis aliquando de Medicis quaesitum; Praestaretne hos a Rep. submoveri? Cumque (ut multorum hi dicacium linguis vapulant) hoc non nulli contenderent, fore ex re et bono communi, ut quibus Romani olim sexcentis annis caruissent. Contrarium sese Pontifex sentire arguto joco dicebat: Nisi enim, inquit, hi essent, illam hominum multitudinem mundus aegre sustineret. Ens. lib. 3. Epid.

27. Convitia spernendo imminues.

Idem Pontifex de Pasquilli statua, ad quam infames obtrectantium alienae famae theses affiguntur, in Tiberim praecipitanda deliberaverat, cum Sessae Dux intercessit, Et, ne, inquit; Beatissime Pater, hoc feceris: metuendum enim, ne pro uno Pasquillo innumerae ranae hoc strepitu excitatae longe infestius tot as noctes coaxent Ibid.

28. Furti argute perstrictus.

Quidam ad amicum sex pingues gallinas dono miserat: ex quibus unam! ator subduxerat, quam fraudem cum acceptor notasset: Pro 5. ait, gallinis meo nomine gratias amico refer; tuo vero nomine pro sexta gratiarum actionis non obliviscaris. Ib.

29. Prudentia senem commendat.

Senex ac juvenis eandem pro conjugio prensabant virginem, cumque illo consilio forte apud illam convenissent.



page 191, image: s193

Juvenis Senis aetatem perstricturus: quot annorum esset? quaesivit: Tum senex, id quidem usque adeo non teneo; attamen scio, asinum viginti annos natum seniorem censeri homine septuagenario. Ibid.

30. Victa repaente Lusitania.

Sebastiano Lusitaniae Rege in Africa occiso Philippus III. Hispan. Rex Ferdinando Toletano Albae Duce intra 38. dies suo milite occupavit. Qui cum in expeditione subita parum commeatus haberet, hoc deinde jectare auditus est: Lusit aniam a se non aliter, qudm regnum caelorum expugnatam esse, jejunio in pane et aqua tolerato. Ibid.

31. Filiae consulto collocandae.

Democritus cuidam filium in matrimonium collocanti. Rem, ait, ancipitem aggrederis: si generum commodum nactus es, filium invenisti: si incommodum, per didisti filiam.

Ibid. l. 3.

§. 3. Exempla Alienatorum ex Quirino Pegeo.

1. Chirurgus oculos curat, et loculos.

DUm Viduae senescenti suos Chirurgus curaret oculos, neque magna spes solutionis esset; subducebat per intervalla ex supellectile sibi magis opportuna. Denique, cum illa, recepto jam visu, plura sibi deesse in domo animadvertisset: et Chirurgus praeterea solutionem bene curati visus posceret. Miror, inquit illa, quemadmodum tua me oper a adiutum dicas, quae nunc minus in domo mea videam, quam unquam antea? Pegeus p. 1. apopht. font. 3.

2. Pontifex tanto pauperior, quanto ditior.

Pontifex Alexander V. adeo liberalis erat in pauperes, ut cum honoribus ejus benignitas creverit, ideoque dicere auditus sit: Cum Episcopus essem, dives eram; cum Cardinalis, pauper factus sum; cum Pontifex, mendicus. Ibid.

3. Non omnis fert omnia tellus.

Principis cujusdam stultus lapides per agrum tanquam semina spargebat: rogatusque, quid ageret? Respondit, lapideas se domos seminare, quas istic deesse videat. Potius, inquit Princeps, sapientes homines [ut olim Deucalion] semines. Terra, inquit, O Princeps haec tales non profert. Ibid. apoph. 2405.

4. Malae fidei Quaestor proditus.

Philippus I. Rex Hisp. Molineto Morioni aulico viginti et


page 192, image: s194

sex coronatos pro toga assiguaverat: sed Quaestor Regius tredecim tantummodo contulit. Igitur Molinetus togam sibi curat dimidiatam, ac sic in conspectum Regis progressus omnibus risum. admirationem etiam Regi concitavit. Et ubi, inquit, tog a dimidia? Exspectat, ait ille, tredecim coronatos reliquos: nam pro 30. mihi oblatis haec fuit comparata. Ita Quaestor confusus et Molineto solutum est. Ibidem num. 2433.

5. Versus inepti Poetae.

Marcus Dalodius Clementi VII. carmina quaedam honoris gratia offerebat. Cumque legeret Pontifex. Dalodium monuit, in primo versu syllabam desiderari. Vidit, ag novitque, verum subjecit, in sequentibus hinc inde syllabam superesse, ita hunc defectum compensari. Ibid. n. 2435.

6. Ineptus refponfor confusus.

Dantes Poeta celebris ex quodam, quaenam esset hora? sciscitabatur: qui cum salse respondisset: Fam illa hora est, qua asini adaquantur. Mirum igitur, ait Dantes, te hic in sicco versari. Ibid. n. 412.

7. Aegra simpplicitas.

Nonnulla Medicos nunquam experta, cum accessisser Doctor, venamque pertentasset, ac remedium praescripsisset morbo: ad suos deinde versa, inquit, profecto hic Medicus insanit, qui cum ego ex lateribus doleam, ipse explorat brachium. Ibid. n. 417.

8. Moriones ab aula rejecti.

Rex Daniae Christianus moriones sibi pro aula oblatos repudiabat: et si, inquit, Moriones habere placeat, aulicos mecs inebrio, et mox illo genere hominum abundo. Ibid. 443.

9. Judicium stultum, et iniquum.

Agebatut in oppido quodam de ancipiti judicio rei cujusdam, intetea nonnulli carnificem accersiverant. Tum Judex inter Scabinos ultimam pronunciaturus de reo sententiam. Censerem, inquit, hominem esse dimittendum; cum tamen accersitus sit carnifex, illi videtur ad supplicium tradendus, ne frustra adfuerit. Ibid. 449.

10. Post mortem quidam auribus metuit.

In Hollandia locis quibusdam moris est, ut in exequiis pueri ex vicinia convocentur: illisque lac similagine intritum detur. Nonnemo igitur illic testamento cavit, ne


page 193, image: s195

pueri suis in exequiis convenirent; sed sua cuique in aere portio submitteretur: Non enim, inquit, aures meae hujusmodi puerorum garritus queunt sustinere. Ibid. n. 441.

11. Ebrius Parochus spretus.

Rusticus Parocho ebrietati dedito honorem detrectat. Accusatus hujus irreverentiae, et meum, inquit, asinum nudato capite nemo honorat, cum tamen is nostro sit Parocho prudentior, nec plus bibat, quam ferre queat. Pegeus in apoph. p. 1. num. 170.

12. Petulaentia tacite exprobrata.

Dum ex socio conviva nonnemo in mensa quaereret: Num quid sibi ex vitulina carne praeput atum vellet? Omnino, inquit, sed cave, ne telaedas. Ibid. n. 177.

13. Appetitus honoris.

Antonius Leva inter praecipuos Caroli V. Duces, cum in Hispania illum, quem Primores Hispani, caput coram Rege obregendi, honorem non haberet, ob affictos tamen ex podagra pedes sedere juberetur. Quanquam, ait, pedibus doleam, magis affigor frigore capitis. Ibid. 178.

14. Cupiditas Avari delusa.

Hispanus ad opulentum, cupidumque juxta Dominum circa tem pus prandii ingressus, ut famem triduanam pasceret, ait: reperisse rationem, qua Dominus 1000. coronatos lucrari queat: laetus ille invitat hospitem, ut mensae adsit, ac deinde rationem exponat. Ergo ventte prius bene suffarto, ad Musaeum una digressus. En, inquit, Domine mi, quam paratum tibi lucrum illud sit: elocasti primam filiarum attributa dote 2000. millium: alter am mihi filiarum concede, cum dote media: ita mille coronatos in lucro repones. Tum alter: non dum cogito hanc filiam tradere alteri. Hispanus itaque discedens ait: Quod si ita sit, consilium hoc meum servabo aliis, nos interea amici iidem futuri sumus qui antea. Ibid. 930.

15. Focus crassus Hirschaviensis.

Miles Hirschaviam ingressus, celiario hospitis ad quem diverterat. Audio hanc urbem a jocis celebratam, equidem Hirschaviensem mihi jocum experiri gratum sit. Poterit, inquit ille, haec gratia fieri, simulque abit, et ab ocreis, quas tum forte detraheoat, priores partes cum soleis, instar crepidarum amputat, et has offert pro pedibas. Miles ubi mane repetitas ocreas inducturus, ita mutilatas cerneret. Quid hoc,


page 194, image: s196

inquit, rei est? Jocus, respondit alter, Hirschaviensis, ibid. 932.

16. Judicium contra se latum.

Rusticus Praetorem conveniens, infelix, inquit, casus tulit, ut bos mea tuam cornibus impetens, eandem occiderit: quid consilii? Cui Praetor, aequum igitur est, ut pro illa mihi satisfacias. Tum rusticus, tanquam verbis lapsus: non hoc, inquit, assero: sed meam a tua occisam dico. Plane, inquit Praetor, rem diversam narras, quid enim obstare poteram? ego certe id bestiae non praeceperam. ibid. 951.

Maximilianus Caesar, cum ex familiaribus quendam 300. Impetiales daleros intervertisse deprehendisset, re aliquantulum dissimulata opportune ex illo tandem sciscitabatur: qua poena dignum censeret ministrum furto aes Domini depeculantem? Patibulo, respondit ille. Verum, inquit Caesat, tua nobis opera adhuc deinceps erit opus. Itaque sua perstrictum sententia clementer correxit. ibid. 949.

17. Ingenua confessio miseratione digna.

Dux de Ossuna suas invisebat triremes, cumque temis mancipati suam plerique innocentiam obtenderent, spe consequendae liberatatis: vous Monachus: Ego, inquit, fateor, meritas delictorum me poenas dare. Quae confessio adeo Duci placuit, ut vinculis illum jusserit expediri, lepide dicens: quid hic nequam inter tot agit innocentes? submoveatur. ibid. 968

18. Poena in lusorem infelicem.

Idem Dux Secretarium suum, qui in lusu omnia profudetat, virgis atque exilio mulctabat? cumque is se tueretur, quod sua, non Principis bona prodegisset. Vetum; ait Princeps: nam si mihi haec sustulisses, ad patibulum te ablegassem: nunc cum tibi ademeris, virgae sufficiunt. ibid. 969.

19. Consilium, malum consultori.

Opilio postquam in traductu ovium neglecti vectigalis accusatus periclitaretur gravius, consilium ab Advocato accepit, ut sur ditatem simularet. qua ad judices productus simulatione evasit. Sed cum deinde Advocatus pecuniam sibi promissam exigeret, pari surdidatis fictione illum delusit. ibid. n. 980

20. Stulti sapiens monitum.

Stultus in Bacchanalibus atro colore vestitus incedebat:


page 195, image: s197

in hebdomade sancta vero laeto colore indutus: asserens. Tempus luctu dignissimum esse, quo Deus tot peccatis hominum offendatur: illud contra laetitia, quo Deus nobis rursum placatus sit. ibid 984.

21. Fur suaviter correctus.

Cum miles in taberua mercatoria inter licitandum par tibialium seticotum subduceret: famulus qui illud notaverat, discessurum sic affatur: Amice mi hoc pretio non venduntur hic tibialia: tum miles, iisdem reductis, red ditisque: Si, inquit, hoc pretio non offerantur, erunt relinquenda ibid. 990.

22. Miles jactabundus.

Miles Hispanus alvearia transieus; educto gladio, aliquot dissecuit, et sic, inquit, mactabo haereticos: Verum apes lacessitae, turmatium eundem invasere: tum ille indignatus: hoc, inquit, iniquum est, omnes unum invadere; si quid audetis, veniant singulae ibid. 993.

23. Turpe viro, vindictam a muliere sumere.

Cum minister Ducis Hispani Infantago a muliere verberibus male mulctatus esset, et questus factum adjiceret, hanc ad Ducem spectare ignominiam. Si, inquit, ad me spectat, ego hanc animosae mulieri condono ibid. 996.

24 Musici magno impendio alendi.

Cam Ludovicus XI Galliarum Rex consultaret, quid Legatis Anglorum, minimo suo detrimento offerre posset? Respondit D. Bressajus, etiam cum lucro tuo, o Rex, musicos illis tuos oblaturus es, in quos tantum facis impendii. Ibid 705.

25. Politicus sermonem loco aptat.

Castilianus et Portugallus in Castilia de regibus suis contendebant: uter illorum major? et cum quisque pro suo contenderet, Portugallus verbis verberibusque Castilianotum coactus denique est Castilianum Regem praeferre. Evenit deinde, ut in Portugalliam Castilianus ille transiens, illic deprehenderetur a socio, qui vindictae cupidus rursum quaestionem de regibus movet: cumque Castilianus Regem Portugalliae majorem esse diceret, ut vim ac verbera declinaret. Ut quid, inquit Portugallus, contrarium igitur urgebas in Castilia? Quia, respondit Castilianus, illis in meo fimeto canebam. Ibid. 712.

26. Gravitas importuna.

Quidam certae gentis gravitatem in suo incessu adeo


page 196, image: s198

pertinaciter est tuitus, ut cum sub carnifice virgis caederetur, jussusque esset ad supplicium citius terminandum, incitare gressum, responderit: Nullo opprobio se ad hoc dedecus impellendum, ut gravitatis immemor feratur. Alius dixisse fettur: Ita mihi nunc placet incedere, tusi ad carnificis manus et virgas damneris, tuo arbitratu incedas, Idem Pegeus n. 3807. et o.

27. Hosti mortuo insultare.

Tytannus aliquis ex ossibus mortuorum organum instruxerat: cui inscriptum fuit: Saltus Regum, mors hostium. Occisorum vero capita horti arboribus appenderat: ostio inscribens: Bellaria Martis. Ibidem n. 3827.

28. Furtum astute detectum.

Cum Caesar Rudolphus Norimbergae tempore comitiorum ageret, et peregrinus cuidam hospiti crumenam pecunia plenam tradidisset, quam repetenti negaret: re ad Caesarem delata, et utroque audito, ut erat jocorum amans Rudolphus conversus ad hospitem, permutmus pileos, inquit, tuus enim mihi aptior futurus videtur: videlicet ad rem, quam paro. Quod ille honoris causa factum interpretatus, lubens admisit: interea detento homine Caesar misit, qui ostenso uxori pileo, juberent crumenam vito submitti, quae ad Caesarem delata, et peregrino restituta est: cui sine teste fuisset in judicio succumbendum. Ibid. n. 3848. ex Tympii mensa Phil. p. 2.

29. Par merces laebori.

Cum Imperator Carolus IV. adversus Philippum Austriacum bellum gessisset: quibusdam qarum fidis, solutionem ex cortupta moneta praestitit, qui cum quererentur: Aequum, inquit, praesto: nam tale est praemium, quale servitium. ibid. n. 3857.

30. Mendacium saepe proditur

Quidam vicinia sinum utendum certo in labore rogabat. Verum invirus Dominus negabat asinum domi esse. Interca dum colloquuntur, rudit, auditurque praesens asinus. En, inquit sollicitator, prodit asinus mendacium. Ergone excepit alter, plus asino meo crediturus es, quam mihi? Pegeus num. 4462.

31. Doctor imperitus.

Musicus parum peritus cum aliorum instructor fieret: a


page 197, image: s199

peritiore nonnemine interrogatus est: Ut quid doceret alios, ipse tam paucorum gnarus? respondit: doceo imperitiores, et a peritioribus disco. Ibid. n. 4464.

33. Fur captus.

Fur interrogatus, Quod malum parpetrasset maximum? hoc, ait, quod me capi permiserim. Alter capite plectendus orabat, utse velint suspendio necare, non enim se ferre oculis sanguinem ex vulnere posse, quin in animi deliquium incidat. Alius, venam sibi aperiri postulabat, quod intellexisset, hoc in mortis periculo praesens auxilium esse. Ibidem. n. 4466.

34. Spurius.

Quidam alteri male nato his verbis genus exprobrabat: Salvo honore parentum tuorum id dictum velim, spurius es. Cum alius laudaret spurios; ab ingenio ingenuus magis, quam ingeniosus adolescens, qui aderat: doleo, inquit, me talem quoque non esse. Pegeus n. 4484. et alibi.

35. Negligens in studiis.

Parens filio exprobrabat, quod pluribus in una clasie haereret annis. Quomodo, inquit, hoc probro mihi verti potest, cum Magister meus plusquam 20. annis eadem in classe haeserit? Idem.

36. Multi dissoluti.

Erat qui a frenorum artifice pro asino suo frenum posceret: qui cum inter colloquendum quereretur, vix ex suo se artificio sustentari posse. Mirum vero, inquit, cum tam multos haec urbs asinos habeat. Sed hi, excepit opifex, frenum non admittunt. Ibid. 4520.

37. Duellum lepide rejectum.

Miles in dissensione ab alio provocabatur ex aedibus. Ille e fenestra quaerit: Ecquid ages, ubi ad te descendero? Caput, inquit ille, tibi infringam. Ergo, respondit alter, non convenit me descendere; ne parricida flas, meique gratia ad patibulum commigres. Id. n. 4515.

38. Hispanus honorarium a Gallo respuit.

Miles Hispanus a Principe Momorantio literas salvi conductus postulabat, cumque is praeter literas aureum nummum adjiceret, aspernatus pecuniam est, quamvis lacera in veste. Tum Princeps, ut quid respuis aes oblatum? Indignum, inquit, nobilit atemea factum sit, mendicato vivere. Pluresne, ait Princeps, Rex tui alit similes? Nescio, inquit, hoc scio, quod plures similes vestrum. Ibid. 4916.



page 198, image: s200

39 Furis vafrities.

Vidit nonnemo in foro hominem, aureum ore coronatum recondentem quo ut potiretur, transiens, velut casu, auream argenteamque monetam in terram effudit, in qua colligenda, dum mercator illi aliique subveniunt, subjecit, coronatum sibi deesse, quem observasset ori alium inserere Qui frustra obnitens, cum deprehensus esset, coactus est, cum anfamia suum furi cedere. Tam subtiles malitia habet recessus. Id. n. 4915.

40. Fur delusus.

Docuerat nonnemo equum suum ad has voces: flectamus genua, eadem submittere. Evenit, ut hostis illum furto abducturus, jam flumen cum equo transiret. Ergo, ut inclamavit Dominus. Flectamus genua, equus praecepti morisque sui tenax, inter aquas submissis genibus, insessorem deposuit, ibid. 4917.

41. Cuptivus mansuefactus.

Nonnemo carceribus inclusus, cum tumultuaretur, seque non diu mansurum illic minitaretur, custos intra biduum nihil illi ciborum attulit, tertio demum accedens die, velut admiratione pler us exclamat, etiamne tu illic moraris, qui te repente abiturum juraveras, existimabam te fidem dictis habiturum? ibid. 4921.

42. Malae mulieres domitae.

Cum mulierem obstreperam verberibus paulo severius vir castigasset, illa, velut ad ictus lethales, concidens, mortem simulabat. Tum vicino accersito, vir casum simulate questus; ecquid mortua uxore faciendum sit, interrogat? Cui ille: Censeo, inquit, pellem detrahendam, quam optimam esse ferunt in malis mulieribus. Age igitur, inquit, tibi, illam cedo, tu detrahe. Vix ille cultrum acuere, illumque admovere coeperat, cum mortua subito revivixit. n. 4919.

Alter mitiori consilio uxorem correcturus, quando illam ad murmura et litigia convetti vidit, arrepto, quem sibi comparaverat utriculo, rusticorum ludionum instrumento, si tibi, inquit, o mulier, veterem cantilenam ordiri libeat, mihi interludendum est, ut musica sibi melius constet, atque ita rusticum quid, in organo illo suo, strepere aggressus est, dum mulier hoc ludibrio illusa conticesceret. n. 4920.



page 199, image: s201

43. Demissio impetrat.

Venerat Argentinensium Legatus ad Henricum VII. Imperatorem, admissusque rogavit, ut Caesar dignaretur Dominis Argentinen sibus libertatis pristinae privilegia confirmare. Negavit Imperator fas esse, ut Domini tales a se privilegia obtinerent. Nec quicquam impetravit, dum errore animadverso, correctoque diceret; se pro civibus Argentinensibus privilegia petere, et sic obtinuit, profitente Caesate, cives se habere, non Dominos, quibus suam benevolentiam impendat. Id. n 4931.

44. Ex luxu inopia.

Augustus aliquando cum amicis atque illorum conjugibus splendidum magnarumque impensarum convivium instituit, quod mares Deorum induti habitu, feminae Dearum in cultu frequentarunt. Post quod, cum urbem improvisa premeret inopia, cives arguto sarcasmo questi sunt, Deos Deasque collectam pro hominibus annonam consumpsisse. Id. n. 4931.

45. In sublimi humilit atis suae memor.

Benedictus IX. Pontifex vili prosapia oriundus, matrem habuit superstitem, quae filium salutatura, nobiliori, ut decere putabat, cultu induta, accessit. Verum Pontifex ut illam vidit: negavit talem se matrem suam agnoscere. Ergo sic rejecta, pristino in cultu reversa, hilari vultu amplexuque a filio excepta: Haec. inquit, mea his in pannis mater est. Id. n. 4939.

46. Regnorum vanitas.

Alphonsus Rex Arragoniae hac delectatus imagine est, coronam et sceptrum humi strata, et veluti a fugiente relicta, alius juxta subsistens designabat, cum lemmate: Non tollit. qui novit. Id. n. 4943.

Carolus magnus Caesar in capulo ensis annuli sui Signatorii figuram gerebat: atque illo graviora et majoris momenti obsiguabat negotia, indicans sine gladio Reges magna imperare, ac tueri mandata non posse Id n. 4958.

47. Discordia conjugum.

Discordes in domo Conjuges hoc nonnemo emblemate notavit, et admonuit. Ex pertica transversa vas aquae pendulum erat, quod hinc vir, inde mulier, tanquam laturi sust inebant, sed aversis frontibus, tergoque ad se invicem converso, cum inscriptione, qualis signis distinctivis


page 200, image: s202

aedium ptaefigi solet: in sensu disparato I. d. n. 4957.

48 Fraus inauthorem recidens.

Judaeus quidam apud Electorem Saxoniae jactabat, quod Schemhamphorasch adversus quaevis vulnera, et Kamea adversus capitis dolores possideret, offerebatque Principi. Tum exetro Princeps gladio, atque in capur illius inflicto, ubi sanguis misere quaerenti ex vulnere flueret: ut video, inquit, parum probatum est remedium, quod venditas. Id. num. 5776.

49. Levitas in vestitu correcta.

Christophorus Dux Wirtenbergicus hostis novitatum in vestibus, cum longae Helvetorum a Gallis caligae in Germaniam quoque transirent, lictorem suum hoc induit habitu: et si quem deinde hoc cultu habuisset obvium, quaerebat, Nunquid lictoris sui habitum et munus occupasset? Ita brevi hanc levitatem sua ditione submovit. Ibid. n. 5777.

50. Levitas feminae perstricta.

Quaedam in matrimonium ducta, cum primo mense lapso prolem peperisser, cunarum artificem vir adit, ac duodecim sibi cunas praeparari postulat, causam vero facti tam insolentis rogantibus: Pro integro, inquit, mihi anno providere cupio, si quot mensibus uxor prolem datura sit. Ibid n. 5778.

51. Ambitio et cupiditas punita.

Hermenfridi Thuringiae Regis uxor marito in publico convivio tantum mediam sterni mensam, aulamqae vestiri curatat: dicens, alteram partem ex Regis Franciae possessionibus vestiendam, cui temere medium regni cessisset, atque his aliisque probris maritum perpulit, ut pro regno sibi integre vendicando adversus Francum atma caperet; sed uno demum praelio victus amisit omnia, et ambitiosae mulierinihil deinde in Aula Regia vestiendum reliquit. Ibid. n. 5791.

CAPUT VIII. De Fonte Comparatorum universa.

QUamvis hujus fontis inventio perquam facilis appareat, tamen in recessau suam quoque abdit difficultatam. Cum vel rarior debeat esse, atque inexspectata quaedam, in rebus tamen notioribus, reperta comparatio: occulta aliqua dote eruta: vel certe ex alienis fontibus simul exornari. Quia tamen vulgarem magis obviamque diseiplinam continet, parcius hic exemplis adducendis insistam.


page 201, image: s203

quaeque ex supra lectis Auctoribus, Plutarche, Gaspare Ens, et Pegeo se digniora obtulerunt, generatim depromam.

§. 1. Argute comparata ex Plutarcho.

1. Diligentia et ager, et Resp. proficit.

ATaxerxes Muemon omnibus per viam ad compellandum obviis patens: Cum tenuis illi conditionis homo, suo ex agello, pomum ingens honoris et muneris gratia, obtulisset, hilari illud vultu excepit. Et hic, inquit, ex parva sibi urbe commissa magnam quoque noveris efficere; ejusque illi administrationem commisit. Plutarchus in Apoph. Reg. et Princ.

2. Homini fucato non fide.

Philippus Rex Maced. cum quendam amicum Antipatri in Collegium Judicum cooptasset: ubi animadvertit hominem tincto capillitio barbaque incedere, eum removit: asserens: Nihil homini in negotiis publicis fidendum, qui mala fide proprios crines vultumque tractaret. Ibid.

3. Exercitus fortis sine Duce inutilis.

Cum Alexander Magnus jam fato functus, robustum ac victoriosum Macedonum reliquisset exercitum, Demades Orator, hunc suo Imperatore destitutum, Cyclopem dixit esse excaecatum Ibid.

4. Et Muscae suabilis.

Brasidas Princeps cum inrer caricas murem cepisset, morsus ab eodem acrius captum dimisit. Tum aditantium nonnemo inquit: Nihil ita parvum est, quod salutem sibi non paret, si ulcisci audeat invasores. Ibid.

5. Miles timidus ignavus est.

Lysander suos Lacedaemonios in obsidione ad Corinthiorum muros expugnandos animaturus, cum ex fossis urbis prosilire vidisset leporem Hos, inquit, vos metuitis hostes, ques lepores non metuunt, sed eorum seoure muris indormiscunt. Ibid.

T Quioct. Flamminius cum in Graecia apud Achaos versaretur, et Antiochus cum ingenti veniens exercitu illos terreret: ad illos animandos narrabat: Se in Calchide apud hospitem in coena multitudinem carnium miratum, intellexisse ab illo denique nullas in mensa carnes, nisi suillas esse, condimentis duntaxat et apparatu distingui: ita ipsos quoque, non delere Regiis copiis terreri, cum tancearios, cataphractos, sagittarios.


page 202, image: s204

pedestres atque equestres copias distingui audiant: omnes enim tantum Syros esse, ex vilissimo genere hominum. Ibid.

6. Desperatae in bello res.

Cum ex pugna iPharsalica victus Pompejus fugisset, Nonius quidam Cicerone audiente retulit, nondum prorsus desperatum, cum adbuc septem aquilae (signa erant militaria) supersint. Recte, inquit Cicero, moneres, si cum graculis pugnandum esset. Ibid.

7. Tueri causam aequam ratione.

Cum Rex Laquedaem. Agesilaus reum, contra disertum actorem, male causam suam tueri audiret: isque ingeminaret identidem, Agesilae. Regem tueri Leges qequum est. Tum Agesilaus: Recte inquis, sed si domum tibi perfodisset quispiam, aut vestem abstulisset, putasne architectum, aut textorem tibi opem laturum? Plut. in Apopht. Lac.

8. Mortis contemptor.

Thectamenes Spartanus judicio Ephororum morti addictus, ad sententiam risit. Mirantibus, et num contemneret eorum leges? sciscitantibus. Nequaquam, inquit, sed laetor hanc imponi mulctam, quam neque precario, neque fenori sumpto aere, licet exsolvere. Ibid.

9. Ex factis vir agnoscitur.

Cum Lysandrum Laced. Regem nonnemo verbis extolleret, diceretque: Laudo te ac defendo: sprera illius laude dixit: Duos ruri boves alo, quibus tacentibus, uter illorum ignavus sit, uter industrius, exquisite novi. Ibid.

§. 2. Argute comparata ex Gaspare Ens.

1. Vanae sine viribus irae.

COsmi Medjces Florentini Ducis, qui primus familiam suam maxime extulit, multa ut prudenter, et astute facta, sic et dicta celebrantur. Ei, cum proscriptus quidam Florentinus minaciter signisicaret: Gallinam jam suis incubare ovis, innuens, consilia ab exulibus adversus illum cudi: atqui, inquit, extra nidum illa pullos non facile excluserit. significans, exulum consilia difficilem habirura extra patriam successum. Ens Epid. l. 1.

Cum alii significarent: Hostes ipsius nequaquam dormire. Respondit: Facile illud credidero, cum somnum illis ac quietem jamdudum excusserim. ibid.



page 203, image: s205

2. Gratiarum actio nilprodest egenti.

Simonides gratias sibi pro oblatis carminibus referenti, inquit, duas sibi domi cistas esse, ex quibus altera quidem praemiorum plena, in necessitate adsit; altera gratiarum vacua, nihil juvet indigentem. Ibid. ex Plut. de Curios. et aliis.

3. Et prosunt inimici.

Autisthenes diligenter attendendum esse dicebat, quid inimici de nobis sentiant et loquantur: nam, ut a serpentibus saepe remedium, ita ab inimicis utilitatem petendam esse. Ibid.

4. Fortuna volubilis errat.

Petrus Albizius, inter Plorentinos, summarum opum et authoritaris vir, quondam hospites splendido exceperat epulo, cum oblatus inter bellaria clavus fuit. Res mira et improvisa omnibus erat: cum nonnemo accepto oblatoque Albizio clavo: Hoc, inquit, fortunam tuam, summo quo illam tenes loco fige, ut illa more suo ad ima de volvatur. Praesagium id fuit: nam brevi post tempore fottunis eversus omuibus, ignominiosa etiam morte sublatus est. Ibid.

5. Regem excellere aequum est.

Leonidas Rex Spartanorum a quopiam hoc dicto contemptus: Tu quidem, excepto Regno, nihilo me es melior: respondit: Nisi te melior fuissem, REx non essem. Ostendene nihil esse in ipso, Rege dignum. Ens lib. 2. Epid. Alterius illa elegans est Regis comparatio, qua se nuci similem dicebat: Sub quam in tempestate se multi recipiant: at sereno rursum caelo, ramos. diverberent, decutiantque fructus. Ibid l. 2.

6. An Achilles Homero praeferendus?

Nonnemo intertogatus, Achillesne tot rerum cum laude gestarum Patrator; an Homerus doctissimus illarum Scriptor esse malit? rursum quaesivit ex altero: malitne ipse buccinator in bello, an Imperator haberi? Verum elusit magis quaestionem, quam solvit: major enim apud posteros laus atque aestimatio Homeri, quam Achillis fuit. Ibid. l. 2.

7. Amor conjunctus dolori.

Sunt qui Chimaeraesimilem faciant amorem, cujus in principio ferocis, caput Leo sit; in medio luxuriosae venter caprae; in fine noxii et venenati, cauda fit draeonis. Ibid. l. 2.

Littore tot conchae, tot sunt inamore dolores:

Quae patimur multo spicula felle madent.



page 204, image: s206

8. Ornatus mulieris vanus.

Mulierem quidam admodum ornatam conspicatus: Hae plumae, inquit, majoris sunt pretii, quam ipsa avis. Freno inaurato nihil ipse equiss melior futurus est: Ibid. l. 2.

9. Astutia temeritati praeferenda est.

Galeatius Sphortia Dux Mediolanensis ad Bartholomaeum Colonium celebetrimi Veneti exercitus Ducem, vulpem caveae inclusam misit: ut significaret, astutum etiam militem capi posse. Colonius, ut par pari rependeret, Galeacio accipitrem puerilibus noblis ac catenulis ornatum, (qualem pueri pro lusu circumferunt) remisit: ut indicaret temerarium ipsum, ac ridiculum juvenem esse, quem pro oblectameuto habeat et aspernetur. Ibid.

10. Senium non sit otiosum.

Diogenes jam senex monitus a quopiam, ut quiesceret in senio. Quid enim, respondit. si in stadio currerem, utrum metae proximus remittere, an vero cursum intendere deberem? Ens lib. 3. Epid. Huic addo,quod Marcellus Virginius de senibus dicere est solitus: hos oculos in sinu, pedes in manibus, dentes in vagina ferre. Quod tu facile aenigma solves.

11. Non quivis Rhetor Orator est.

Isocrates interrogatus, qui fieret, quod ipse cum oratoriam doceret arrem caetoros, ipse tamen Orator non diceret, respondit, et cotem ferrum acuere, cum tamen ferrum non scindat. Indicans, quibusdam ad usum nonnunquam deesse, quae ad instructionem non desunt. Ibid. l 3.

§. 3. Argute Comparata ex Pegeo.

1. Fur furi parcit.

MIlitum nonnulli agricolam ruri aggressi, equum illi subducere nitebantur. Tum ille, Obsecro vos, o Domini, parcite mihi; nam et talis ego fur sum, quales vos estis. Quir. Pegeus in Apoph. u. 2422.

2. Par pari astute repensum.

Helvetus Regi Sueciae Carolo militaverat, jamque exautoratus 600. daleros Imperiales sibi debitos a Rege postulabat: cui hic contemptim respondit, sexcentostuum in caput diabolos numerabo. Ille interea regia in urbe liberaliter indulgebat genio, tanquam jam possessor nummorum factus, cumque rationibus initis trecentos daleros hospes


page 205, image: s207

posceret, tuum, ait, in caput ttecentos tibi daemones rependam Ita contentione suicepta cum res ad Regem delata esset, et miles citatus venisset, Quid, ait hic, injuriae intuli, quando eadem moneta eiodem solvi, qua abs te Rege mihi solutum est? Quare Rex injuriae hoc pacto commonitus, et hominis ingenio delectatus, hospiti ac militi satisfecit. Id. p. 1. n. 929.

3. Et parvis urbibus suae vires.

Cum Regina Hungariae Soror Caroli V. Comiti Nassavio ante Peronam in Italia diutius haerenti scriberet: Ut quid ante columbarium illud tam diu moraretur? respondit: novi illic generis columbas reperiri, quas capere atque educere perquam sit difficile. Ibid. n. 934.

4. Suus constat laborifructus.

Pater moriturus, ut filios ad vineam perfodiendam exacueret, ait: Audite filii, thesaurus in vinea nostra reconditus est; sed locum designare non possum. Igitur, ut reperiatis, ordine vobis erit suffodienda. Fecere, sed nihil repertum: cum tamen uberrimos fructus daret, intellexere, quem illis pater thesaurum reliquisset. Ibid. 936.

5. Mutare militiae fidem.

Princeps quidam ad Regis Francorum partes accessurus in nummis excusis manum cum nudo gladio proposuerat, inscribens: combusta vagina est. Idem tamen haud multo post mutata sententia cum recessisset, vulgo dictum est, novam ab illo vaginam repertam esse. Ibid. 5994.

6. Alieno malo suum bonum quaerere.

Julius II. Po0ntifex simiam habuit, quae dum videret Aulicos ad prunas castaneas nuces assare, ur iis innoxie poriretur, vicii arripuit carri pedem, eruitque, arridentibus aliis, quod hoc brutum, animal quoque suum commodum alieno quaereret incommodo. Ibid. 2978.

7. Cunctatio saepe nocet.

Ferdinandus I. Rom. Imp. Legatum misit Hieronymum Balbum ad Pontificem Adrianum pro subsidiis adversus Turcam, cumque Pontifex cunctaretur; Balbus inquit, Fabius Maximus cunctando Romanum Imperium servavit, Vestra Sanctitas cunctando rursum amittet. Ibid.3650.

8. Tributa moderata sint

Cum Rex Call. Henricus IV. de mediis aeratium locupletandi


page 206, image: s208

deliberaret, et nonnemo suaderet, aquis ad usum necessariis tributum imponendum esse, respondit: Hant sibi Deus solus facultatem reservasse videtur, ut ex aquis vinum aurumque conficiat. Ibid. 3860.

9. Indigniorem digni quandoque fulciunt.

Cum Henticus II. Rex Galliar. aliquando hominem ineptum ad supremum Concilium promorum vellet, qui ad examen adhibitus ab aliis rejiceretur. Rex ita intercessit, ut quaereret, an non inter tot equos Iberos, unus simul assnus transire posset? Ibid. 3861.

10. Et propugnator, et oppugnator habendus.

Cum Fabius cunctando Hannibalem deluderet: Marccellus contra viribus eundem urgeret; ille Romanorum clypeus, hic ensis scite est appellatus. Ens l. 3. Epid.

11 Veritas et Mendacium distant.

Thales Milesius interrogatus, quantum distaret a mendacio veritas? respondit, quantum oculi ab auribus. Sentiens, auditu saepe falli homines, visis porro nos tutius credere. Quo et Homeri figmenrum spectat de somniis: quorum illa, quae per corneam portam, hoc est, oculos subenut, vera sint: quae per eburneam, hoc est, os ac dentes loquentium, vana. Ibid.

12 Aliud verbis, aliud vita profiteri.

Cleauthes Philosophus Peripatericis idem quod lyris evenire dicebat, quae aliis quidem grata harmonia insonent, seipsas vero non audiant. Itahos praeclare aliis tradere, quaeipsimet non audiant, nec sequantur. Ibid.

13. Inferior parcat et pareat majori.

Cum Philippus I. Rex Hispaniarum intellexit, accipitrem seu falconem suum aquilam aggredi ausum esse: jussit occidi, dicens: Subdito nihil contra Dominum impune licet. Id. n. 4983.

CAPUT IX.

De Fonte Allusionum universe.

HIc fons plus saepe feliciratis quam ingenii requirit: quando in lusu verborum rerumque inveniendi quadam promptitudine, etiam rudioribus illa subvenire possunt. quae perspica iora ingenia subterfugiunt. Quod si tamen cum felicitate concurrat ingenium, plane hinc argutis vibrantur


page 207, image: s209

aculeis sententiae, quaeque alte sensum animumque penetrant. Mihi, ut factum in ceteris, quaedam hic universim satis erit attigisse.

§. 1. Exempla Allusionum ex Plutarcho.

1. Reges decet esse liberales.

ATaxerxes Rex Persarum, cum alteram haberet manum longiorem, longimanus dictus est. Ad quem Rex ipse scite alludens. Regium, inquit, magis est addere rebus, quam detrahere Ita Plut. in Apoph Regum.

Et illud Nasonis eidem convenire poterat:

An nescis longas Regibus esse manus?

2. Regnare dulce est

Dionysius Orator Syracusanus cum inter plures ad populum. dictutos sortito aliqui deligerentur, M. Litera illi obtigit. Nonnemo itaque in ipsum jocatus dixit: Morologus, id est, stultus Orator futurus es: Imo, respondit Dionysius, Monarcha. Et ita eventus tulit. Cum enim esset de eligendo Rege instituta deliberatio, ipse prae reliquis placuit, coronaque est donatus; sed orta in caput suum conspiratione, cum amici, ut imperium deponeret, suaderent: cernens bovem a coquo juglatum subito corruere: Nonne, inquit, indignum esset, nos mortis tam brevis metu, deserere imperium? Idem ibid.

3. REx liberalis.

Cum Philippo Macedonum Regi claviculam pedis laesam curaret Medicus, isque alia atque alia munera postularet in dies: Rex tandem inquit, accipe quantum lubet, habes enim claviculam in manibus. Ibid.

4. Pro Regno facile certatur.

Alexander Magnus jam moriturus, cum vastissimum, post multas victorias Regnum multis atque ambiliosis Macedonum Ducibus relinqueret: Video, inmquit, magnum mihi certamen funebre exhibendum. Ibid.

5. Omen victoriae ex cane.

Paulus Aemilius Consul et Imperator adversus Perseum Regem Maced. creatus, domum redux filiam flentem reperit, cumque interrogaret, ut quid fles mea filia? Perseum, inquit, mortuum Lugeo(erar enim catelli nomen.) Bonum omen ait, tu fles, ego gaudeo: magna spes vincendi affulsit Persei. Et vero superavit, cepitque ipsum Perseum. Sed cum triumpharet,


page 208, image: s210

alter filiorum ante, alter post triumphum extinctus, gaudium maerore confudit. Ibid.

6. Servilis eonditio spreta.

Cum servorum olim esset habere aurem perforatam, quidam Afet natione, qui tervilis apud Romanos conditionis erat, Ciceroni objectabat, se dicentem non intelligere. Mirum vero est, respondit Cicero, cum tamen aurem habeas perforatam. Ibid.

7. Corruptela munerum exprobrata.

Hortensius Orator, ut Verrem adversus ciceronem tueretur, ab illo sphingis simulacrum aureum dono acceperat. Evenit deinde, ut Ciceroni dei Verre obscurius quaedam dicenti, responderet Hortensius, se aenigmatum solvendorum esse imperitum. Mirum, ait Cicero, cum tamen sphingem possideas domi. Ibid.

8 Libertas vafre oblata.

Cum Demetrius Arrigoni filius Megaram oppugnaret, inter pacta deditionis erat, ut liberam urbem relinqueret. Admissus vero omnes quotquot erant servorum, incaptivitatem abduxit. Tum Stilpon Philosophus Demetrio non ingratus: Sane, inquit, o Rex, liberam nobis urbem restituis, postquam nullum in illa servorum relinquis. Plut. in vita.

§. 2. Exempla Allusionum ex Gaspare Ens.

1. Fidem violare turpe est.

Simonerta a Francisco Sphortia ad Colionium Venetae militiae Praefectum missus, ut eum ad Sphortiae partes reduceret: cum reperiret obstinatum. Scin inquit, quid herus meus dicturus sit: te nimirum, magnum fortemque virum. Millenis aliquot ducatis victum esse. Tum Colionus, id si dixerit, tu meo ipsi nomine respondeto: multo esse turpius, non mille ducatis, sed ducatu uno victum fuisse. Intelligens Ducatum Mediolanensem, cujus obtinendi spe contra eos, quos tuendos susceperat, arma convertit. Ens l. 1. Epid.

2. Difficile est cedere opulentis Praelaturis.

Ludovicus XI. Rex Galliarum Benniensis Monasterii Abbatem, sua ut Praelatura alteri cederet, orabat. Cui Abbas respondit, rogare se inducias certi temporis. Fam enim annos quadraginta duos primis Alphabati literis A. B. (gallice abbej discendis se impendisse, totidem igitur sibi opus videri,


page 209, image: s211

ut sequentes litteras C. D. (Cede) recte assequatur. Speraro se, fore, ut Rex illi suae tarditati ignosacat. Ibid. l. 1.

3. Malum caput corpus Reip. turbat.

Ad Urbanum V. Pontificem nonnemo ex oppido Romanae ditionis introductus, cum in multis Hieratchiae obluctaretur, profecto, exclamat Pontifex, malum vobis caput est. Tum Legatus: Ioa fateor, est, ac melius nobiscum ageretur, si non esset. In ipsum Pontificem caput populi Romani illud detorques. Ibid. l. 1.

4. Epitaphium dissoluti adolescentis.

Franciscus Philelphus superioris aetatis vir doctissimus, cum a quodam importunius urgeretur, ut cognato sibi adolescenti epitaphium conderet; denique rogavit nomen: cumque is diceret Joannem Vitellum [quod Latinis parvus vitulus est] nuucupari, hoc leviter arroso vague, condidit:

Juppiter omnipotens Vituli miserere Joannis.

Quem mors praeveniens non sinit esse bovem.

Idem l. 2. Epid.

5. Avarus paterfamilias cibum suis invidet.

Avarus paterfamilias vinum, quod praebebat. immodica diluere aqua solitus, cum familiarem quempiam immodetate in potu ciboque tuburcinantem observaret. Quando, inquit, hoc tuum molendinum cessabit? [usitato proverbio] quipotest, ait alter, cessare, quando tu aquam affundere non desinis? Id. l. 2.

6. Hominis fimplicitas, et timor derisus.

Quidam homini simplici timidoque obvius, quaerit, unde veniat? Cumque in macello se fuisse diceret, excepit alter: An tu illum locum adire ausus es, ubi tot oves quotidie mactantur, nec tibi matuis? Id. l. 2.

§. 3. Exempla Allusionum ex Pegeo.

1. Praedicans uxerem verberans.

Harlemii in Hollandia Praedicans ebrius immitius uxnrem tractabat verberibus, cumque vicivi ad tumultum accurrerent, factumque reprehenderent in viro, quem ceteris exemplo esse decerer. Mirum, inquit, vos hoc meum factum reprehendere, quando juxta Apostoli doctrinam et exemplum: Castigo corpus meum, et in servitutem redigo 1. Cor. 9. Cum vir et uxor sint duo in carne una. Ephes. 5. Quirinus Pegeus p. 1, Apoph, 2402.



page 210, image: s212

2. Olus pro aegris.

Medicus imperitus, cum pluribus suae curae traditis olus medicinae loco praeparasset: nihil hac medicina praestantius esse asserebat: quod divinis illa Literis probata esset, Rom. 14 v. 2. Apostolo monente: Qui infirmus est, olus mandacet. Ibid. apoph. 2409.

3. Sacra Seriptura ad iniquae traducitur.

Dolobella homo perversus alteri togato pallium in pluvia dettahebat, seque hoc pietatis et officiigratia dicebat agere; mandante Scriptura: Alter alterius onera portate. Galat. 6. v. 2. Deinde aequum esse, ut sibi donet, quandoquidem praecipiatur a Christo: Qui duas habet tunicas, det non habenti. Luc 3. v. 11. Ibid. 2411.

4. Mala latinitas pejore correcta.

Nonnemo linguae latinae imperitior ita salutem vesperi obvius alteri precabatur: Deus det tibi bonum sero: Cui respondit alter: et tibi malum cito. Ita precatio utrimque in imprecationem versa est. ibid n 1416.

5. Debarbarismis linguaeconcertatio

Tres Poloni de gallina in mensa proposita ita concerrabant, ut illius esset, qui maxime barbare loqueretur. Ergo primus inquit. o Luna, quantum distas ab ego. Tum alter: o Sel, quantum distare ego atu. Terrius vero arrepta gallina, haecsola, inquit, per omnia latinorum mearum sufficiebit. Ibid 2415.

6. Vacuum non dari a stultis locum.

Bergerdi kius Professor Lugdunensis in Hollandia cum doceret, posse dariin orbe vacum. Quidam hoc argumento usus est: Stultorum pleva sunt omnia. Ergo nullum ab his datur vacuum. Tum tursum Professor: Ergo nec toga quidem tua ab his est vacua. ibid. 2438.

7. Arte sis quam Marte potior.

Studiosus ad hospitium divertens, hanc tabulae creta inscripfit sententiam:

----- Jacet ensis, penna triumpha:

Miles illud observans, adjecit: Hic scriptor nequam est.

Hanc censuram cum Studiosus notasset, suo expuncto versu alterum reliquit, nomine militis signatum. ibid. 24 48.

8. Episcopum arma non decent.

Cum Eduardus III. Episcopum Galliarum armatum contra


page 211, image: s213

se intercepisset in praelio, et pro ipsius liberatione Pontisex ad Regem dedisset literas, Eduatdus armaturam illius totam Romam misit, cum inscriptione bujus sententiae filiorum Jacob: Vide, an haec sit tunicafilii tui an non? Geo. 37.

9. Opus respondeat verbis

Joannes Dux Mediolanensis ad Eleonoram Sponsam duos aliquando misit annulos, primo inscripserat, Ave: alteri, Age, His illa acceptis, paribus eidem annulis respondit: uni inscriptum erat: Expendi: alteri, Appendi. id. p. 2. 3842.

10. Dos prae forma placet.

Opulentam nonnemo uxorem, sed perquam turpem duxerat: quaesitus, cur hoc fecisset? Non ioquit, attendi ad oculos, sed loculos. Idem.

11. In crinibus superbire stultum.

Cum nonnemo ex noctu ad lumen ex libro physiognomico legisset, barbam oblongam fatuum arguere hominem: arrepto speculo, et admota candela, suam ipsius barbam contemplari voluit: quod cum agit curiosius, quam cautius, admetum barbae lumen magnam partem consumpsit. Quocirca iram risu temperans, adscripsit loco libri ita disserentis: Probatum est. Ens lib. 3. Epid.

12. Mercatorum sors dubia.

Mercatorum aliquis Philosophum iuterrogabat: quomode fortunas suas conser vare posset? Si, respondit ille, Fortunae non commiseris, Ferdinandus Pulgar dicere solitus est: ad divitias acquitendas duo parum et duo multum esse necessaria: parum verecundiae, et parum conscientiae: multum cupiditatis, et multum industriae ibid.

13. Regnum Franciae ad feminas non transit.

Carolo Pulchro Ftanclae Rege vita functo. Eduardus Angliae Rex sibi illud vendicabat, cui Philippus Valesiusse opposuit, atque ex Salica Lege proximum esse successo em contendit, his Scripturae verbis argure pro se usurparis: Considerate lilia agri (Regni Franciae symbolica) quomodo crescunt: non laborant, neque nent. Hoc est nec laborantibus ignobilibus: nec feminis nentibus competunt. ibid.

14. Ex humili emergens deprimitur.

Marius Tyrannorum septimus ex humili emergens sorte, militari audacia, una die Imperator factus dicitur, altera


page 212, image: s214

imperasse. tertia interemptus a niilite, cum hoc dicto. Hic est gladius quem fecisti. Indicans, cum aliquando fabrum, runcfecisse gladium, quo modo Tyrannus, et impotens dominator interiret. Hec erat. suo illum gladio jugulari. Ibid.

15. Mors optata aliis.

Cardinalis Richelius in Gallia sub Ludovico XIII. regnante, Dominum de la Theu Augusti Thuani filium capite plecti fecerat; hujus igitur soror Cardinale jam mortuo, et in Sorbona sepulto, juxta hujus sepulchtum, historiam sepulti Lazari, et sororis apud Christum supplicis depingi fecit, adjectis Mariae verbis: Domine, si fuisses hic, id est, si Cardinalis jam olim in sepulchro hoc fuisses, frater meus non fuisset mortuus. Idem. n. 4944.

CAPUT X.

Argutandi artis secretum, et frequens in diversis usus paucis aperitur.

HIc argutiarum lepos, anima quaedam est liberalis artis et scientiae, neque in sola taurum dictione, verum etiam rerum conceptibus in mente erudite eleganterque formandis, usum habet.

Et I. quidem nullum omnino poema est, quod ex his fontibus elegauti conceptuum raritate, ac copia abundare non possit. Illa vero in primis Heroicam Dramaticamque poesin explicandiratio, quae variis illam et improvisis eventibus suspendit, deducitque, his apte fontibus derivatur. Verum separato haec opere apertius tradidimus.

II. Subtiliores Oratorum sacrorum juxta ac profavorum conceptiones mentis, inventarumque rationum dispositiones his principiis eruuntur. Illis enim hoc in primis agendum, ut voluptate atque admitatione Auditorem suspensum teneant; quem si denique inexpectata ad veritatem via deducant, altissime haec in animum dimittitur, faciliusque assensum meretur. Sed neque illa hujus sunt loci: in Oraroris sacri instructione, quaedam corum, siquidem deinde Superi tempusque opportunum faverint, aperieutur.

III. Emblemata, si quid elegantiae rarioris possident, ab his argutiarum sontibus irrigantur, quae ram in ipsa rerum materie, quam forma, seu lemmate adhibito locum inveniunt: ut singulari etiam traditum opere in Speculo Imaginum.



page 213, image: s215

IV. Iater Philosophos quoque argutandi illa subtilitas non sine gratia locum occupat; ut cum brevi aliqua nervosaque argumentatione quicquam inexpectatum, aut infertur, aut contra alios concluditur. Quae cum vix ab Epigrammatica nostra dicendi agendique ratione dissideaht, nec alio se nobis loco tractanda offeraut, paucisper quosque fontes exemplis declarabimus.

§. 1. Fons Repugnantium.

1. Iactator refutatus.

AGathoclem Peripateticum jactanter gloriantem solum se, et primum Dialecticorum esse, Demonax ita confutavit: Si solus es, qui primus es? Si primus qui solus? Nam primum nemo censet, ubi secundus non est. Luc in Demonact.

2. Aviditas habendi delusae.

Antigonus REx Trasyllo Cyni o drachmam petehti, non est, ait, munus Rege dignum Igitur Trasyllus inquit talentum porrige? Sed hoc non est. reponit Antigonus, munus dignum Cynico, quo dilemmate ejus aviditati illust. Plut in apoph. Reg.

3. Motus incessu probatus

Cum Zeno in Scholis acutissimis rationibus probare conaretur, motum non dari. Diogenes per Scholam ceteris inspectantibu. obambu! are incipit. Rogatus a Zenone, quid ageret? Tuas inquit, rationes confuto. Laerr. lib. 6. cap. 2.

4. Fudicium implicatum sophismate

Corax Syracusarum Rhetor, primus mercede accepta arrem tradidit, pactus igitur cum co Lysias adolescens est aere certo, cujus dimidium jamtum exsolvit, alterum soluturum se recipit, ubi primam apud Judices causam orasset, vicissetque. Verum deinde cunctatus ab ipso Praeceptore in jus vocatus, suamque ipse causam agere est coactus. Sed dum quaeritur: quis litis futurus sit finis! Lysias inquit, utcumque sors ex sententia Judicum ceciderit, nihil solvam. Nam si causam vicero, nihilque me debere persuasero Fudicibus: nihil utique dabo. Si non vicero, nihiletiam ex pacto daretenebor. Tum Co:ax: Imo vero, sive persuaseris, inquit, dabis expacto, quia artem tenes, et vicisti: Sive non persuaseris, dabis ex sententia Judicum, quia ego causam vici. Judices hac fraude observata subjecerunt [gap: Greek words] , id est, mali corvi, malum ovum. Aul. Gell. lib. s. cap. 10.



page 214, image: s216

5. Orator sophisticus.

Pari fere argutandi ratione Aristot refert l. 2. Rhet. Sa cerdotem quandam filio, ne ad populum verba faceret, dissuasisse; et confutatam esse. Ne, inquit illa, feceris; nam si injusta suaseris, Deos habebis iratos; Siiusta, homines Imo faciam, inquit filius: nam si justa suasero, Deos amicos habiturus sum; si injusta homines.

6. Sophisticum responsum famuli.

Nonnemo dum famulum mendacii sulpectum haberet, his eum verbis aggressus est. Dic amabo, veritatem, nunquid mendax es? Sophisticus ad haec famulus: Quomode, ait, ut loquar veritatem, exigis, si mendax sum? Fatebor vero, me esse mendacem, ut intelligas me non esse.

7. Philosophus sophismate captus.

Hiparchia soror Metroclis Theodorum Atheum hoc strinxit sophismate, quod sine injuria Theodorus recte ageret, si hoc faciat, Hiparchia, nen potest inique agere. Ad quod cum Philosophus annuisset; illa subintulit. Sed Theodorus, se ipsum verberans, sine injuria recte agit, ergo idem ipsum verberans, sine injuria recte agit, ergo idem faciens Hipparchia, recte dicetur agere. Laert. l. 6.

8. Fratres dissimiles.

Narrat Plutarchus, duos apud Philippum Maced. fuisse fratres, quorum unus, uterque( [gap: Greek word] ) secundus, alteruter, ( [gap: Greek word] .) dictus sit; at hunc prudentem, et rebus agendis idoneum; illum stolidum ineptumque ad negotia extitisse. Inde Rex ita ludere arguendo solitus sit: Alteruter, inquit, uterque est: uterque autem neuter. In Apoph. Reg.

9. Hostem esse oppugnandum.

Cum Romani adversus Hispanos ad Baetim fluvium arma pararent, et Celtiberi opem suam ducentis talentis offerrent, detrectantibus Romanis hoc dilemmate Cato suasit: Aut enim vincemus. inquit, et sic non de nostra, sed hostium pecunia auxiliaribus solvemus: aut umcemur; et tunc neque qui exigat, erit, neque a quibus exigatur Plut. in Apoph. Reg.

10. Iniqua postulans non metuendus.

Dum Pyrrhus Lacaedomoniis minaretur exitium, nisi Cleonymum Regem admitteretn: Dercyllidas hoc dilemmare excepit: Si Deus es, nihil te metuimus, injuria nulla lacessitum; sihomo es, nihilo nobis praestas. Plut. in Apoph. Lac.



page 215, image: s217

11. Virtute parta, eadem conservantur.

Cum Rex Persarum adolescenti dissoluto paternam hereditatem sustulisset, hic supplex Regi factus, illa sibi reddi orabat, quod Pater sua virtute haec promeritus adiisset. Tum REx adjuvenem: Heres itaque nones; cum nequitia tua excideris, Quod enim virtute partum est, virtute est retinendum. Age; et si vis, tua te virtute in hereditatem restitue. Quirinus Pegeus p 1. Apoph. f. s.

12. Cum simplicibus age simpliciter.

Viator suo comiti simplicius quaedam enatrauti, quae stomachum ipsi cierent: ex hoc sermone, inquit, tuam prodis simplicitatem. Imotuam, excepit comes? nam sic loquar, ut intelligas. ibid.

§. 11. Fons Alienatorum.

1. Alexander ab Agasone correctus.

ALexander Magnus ab Oraculo monitus, ut primum sibi de porta egresso obviam immolaret, Agasonem cum asino occurrentem habuit, cumque ad mortem juber abripi. Causam ille postulans inexpectatae et immeritae mortis, de Oraculi sententia monitus est: Si ita, inquit, reshabet, quique tibi prior, o Rex, occurrit, mortiest destinatus, non ego, sed asinus meus mori debet Siquidem is tibi, ante me, obviam incessit. Alexander hoc delectatus argumento, asinuna pro hostia immolavit. Valer. Max. lib. 7. c. 3.

2. Definitio hominis Platonica.

Plato cum hominem definiisset, animal implumebipes. Diogenes gallum deplumatum in Scholam immisir, et sic exclamat: Homo Platonis est. Igitur Plato correctus desoriptiovi adjecit: Latis unguibus, quamvis nec ita absolverit, Laert.

3. Negata pestulatio.

Lucius Galba, cuidam penulam urendam roganti, hoc illusit dilemmate: Si non pluit, tibi non erit opus: sipluit. mihi erit opus.

4. Domus ernatior quam Dominus.

Simus Dionysii Regis quaestor, cum Aristippo Philosopho aedes suas undecumque splendidas, ipsumque pavimentum, restellis variis pretiosum ostendisset, Aristippus sordidi hominis vanitatem ludibrio habens, excretum ore sputum in ejus barbam egessit, indignantique hac facti ratione occurrit: Nihil in hac domo opportunius tua visum


page 216, image: s218

est barba, quo sputum egererem, quia nihil raperi foeaius. Laert. lib. 2. c. 8.

5. Puer imperans.

Diophantus Themistoclis Atheniens. Ducis filius, ita se Graecis imperare ostendebat: Quod mihi, inquit, placet, idem et matri, quod matri id Themistocli Patri, quod huic, idem populo Atheniensi; quod his, idem et Graecis ceteris. Erge quod Diophanto, id Graetis placebit. Plut. de liber educat.

6. Nuliius vilis est anima.

Cum ad Caecilium Metellum exercitui praefectum Romanus Centurio diceret, se castellum quod hostis insidebat, facile invasurum, neque ultra decem amissurum milites; excepit Metellus: Visne igitur tu esse ex illis decem? Atque itatemeritatem illius levi argumento repressit. Plut in apoph. Reg.

7. Repertori adjudicatus thesaurus.

Rusticus homo in Turcia thesaurum in silva inter fodiendum repererat. REs ad Tamberlanem Imperatorem delata est, cui persuadere conati sunt Aulici, hunc illi thesaurum deberi. Accersitus rusticus, et inspecta pecunia, quaerente tyranno: An Majorum suorum effigies, aut insignia in nummis essent? cumque, Romanorum esse, respondissent, non igitur ad me illa spectat, quando eum illis mihi nullae conjunctio est. Rustici proinde maneant, cui Deus obtulit, Pegeus sent. 5. Apoph. p. 1.

8. Non facile credendum obtrectatoribus.

Cum uxor cujusdam ab amicis levitaris insimularetur, atque illa se negando ac lamentando apud maritum tuere. tur: ita hic denique apud amicos uxorem defendit. Quid mea uxor, inquit, agat, utri melius sciunt, vos an illa? cumque, illam eptime omnium scire, respondissent? Ergo, intulit, satius est, at illi hac inre quam vobis assentiar. Ens lib. 3. Epid.

9. Philosophus major homine.

Apud Aeginetas a Carmenio lex lata fuerat, ut si quis homo Atheniensis Aeginam intrasset, capitis damnaretur, Plato illuc deductus capite periclitabatur, nisi Philosophorum aliquis legem lepida distinctione interpretatus, in lege dixisser: Vetarine quis home subiret, ac Platonem Philosophum esse. Laert. lib. 3.



page 217, image: s219

§. 3. Comparatorum.

1. Mala ad perfidiam inductio.

POst quam Graeci rescindere pacta cum Antigono inita; suadente Archidamo Lacedaemonio nollent, hac denique ratione impulit, Ovet, inquit, eandem tantum vecem edunt, homines varias, vos oves non estis, sed homines. Plutatch. in Lac.

2. Voluntas benefaciendi muneranda.

Plato hac ratione pervicit apud Dionysium, ut Aeschinem in familiaritatem admitteret. Si quis, inquit, in Siciliam appulisset, ut tibi male faceret, impeditus vero non posset, an hunc impune dimitteres? Cumque Dionysius negaret: pergit Plato: Quid si vero, inquit, venisset ut benefaceret, destitutusque occasione nonposset? an omni praemio indignum censeres? Qualem cum dixisset esse Aeschinem, gratus fuit. Laert. l. 3.

3. Tormenta sub nomine Apostolorum.

Gustavus Adolphus Rex Sueciae, cum quadam in urbe Germaniae intercepta 12. reperisset aenea belli tormenta, quae Apostolorum totidem effigies praeferrent ac nomina, eductis ex clauso in publicum loco: Si Apostoli, inquit, sunt, ut producantur, necesse est, atque ad praedicandum promovendumque Evangelium in orbem mittantur. Pegeus.

4. Princeps ineptus.

Nonnulli subditorum suum convenicbant supplices Principeni, et ut imperata hactenus tributorum onera levaret, obsecrabant. Quibus Plinceps; aures non habeo, quibus vos audiam. Ergo, inferunt iidem, caput idoneum non es, quod nos moderetur. Ibid.

§. IV. Allusionum.

Sapientis sunt omnia.

DIogenes in hoc mundo omnia Sapientum esse hac rarione probat: Deorum inmundo sunt omnia: Diis autem amici Sapientes sunt, et amicorum omnia sunt communiasapientum igitur sunt omnia. Ens Epid. l 3,

2. Subtilitatis illusor deluditur.

Dum Plato in convivio Philosophorum de suis illis Ideis specificis ac genericis inutili subtilitate dissereret. atque identidem de mensa ac scyphis loquens, menseitatem ac scypheitatem in ore ferret, Diogenes subriles hasce nugas deridens: Mensam, inquit, et scyphum video, menseitatem ac


page 218, image: s220

scypheitatem non observo, simulque arreptum ex mensa scyphum ori admovet: Atque hunc ego, inquit, hauriam, tu scypheitarem ebibe. Nec segnior Plato, manus, inquit, atque os habes, quibus scyphum capias 1 mentem qua scypheitatem apprehendas: non habes. Laerr.

EPILOGUS.

POssem denique ostendere, quemadmodum in ipsa rerum natura, ea quae maxime admirationem merentur, majcrique voluptate sensus animumque titillant, quandam horum fontium imagivem connatam habeant; quomodo inter illiberales etiam artes, in praestanrissimis quibusque operibus, horum usus, et observatio conducar et facilitet. Nam quis illa in pretio esse nesciat, quae hic exspectationem fallant, aut superant? ut quae motum dant rebus natura immobilibus, vocem mutis tribuunt, gravia in altum sublevant suspenduntque, et sexcenta ejuismodi, aut opposita aut aliena naturae rerum moliuntur, aut certe veri similitudine, vel ambiguitate fallunt, et ne per singula oberrem, quod insigni rerum amoenitate quispiam fecerit. In militari inprimis arte, omnis stratagematum inventio ex his fontibus peti subjicique omnino varia animo porerit; ita ut strategus, explorato ante omnia locorum ingenio, hostiumque aut urbium situ, non multo rempore ac labore, omnem hostis stratagemate aggrediendi rationem facile sibi repraesentare cogitarione possit. Neque enim quisquam astute circumvenit hostem, nisi aut contraria expectationi attulerit, aut aliena, vel rerum verisimilium ptopositione, velcerte ambiguarum illuserit, quarum rerum experiundarum principia per tot vias venasque explorare operae non omnino magnae futurum est. Qua de re, sibubet, aut Frontini, aut Polyaeni stratagemata consule, et rarissima quaeque exempla ad hos fontes principiaque reduces, quo facto, haud difficulrer ad artem, inventionemque similium curioso sectatori viam aperies. Sed illorum tractatio, cum et longioris sit remporis, laborisque, et a mei Instituti ratione aliena, deferenda aliis est, quibus suffecerit digito intendisse fontes. Verum tamen, ubi de implicationibus Dramaticis agendum erit, nonnulla ex hoc genere delibabo. Ad quae cupidum Lectorem remitto.



page 219, image: s221

FAMILIARIUM ARGUTIARUM Honestae et eruditae Recreationis LIBER III.

CAPUT I.

De convivus jucunde, lepide aetque erudite, sine effensione instituendis.

UT conviviis hilares, arguti, innocentesque joci, perquam commode, et hovesta cum voluptate adhibentur: ita nisi ejusmodi fuerint, submovendi erunt;quaestionibus ac narrationibus rerum jucundarum subrogatis. Plutarchi hic verbis uti libet: Rex, inquit in symposiacis, {(a) Lib. I. sympos. quaest. 4.} Assyriorum praeconis voce praemium ei pollicitus est, qui novam voluptatem aliquam excogit asset: At convivii Rex merito praemium et honorem detulerit ei, qui jocum contemelia purum, et oblectationem utilem, risumque, non Momi et injuriarum, sed gratiae et comitatis socium in convivium introduxerit. Hanc enim ad rem pleraque convivia naufragium faciunt, dum non recte gubernantur. Est autem hominis modesti ac prudentis iram atque inimicitias vitare: quarum occasiones in foro ex avaritia, in palaestris et gymnasiis e contendendi studio, in magistratibus et honorum peritionibus ex ambitione, in coena atque inter pocula a jocis captatae nobis insidiantur

Quo autem joci temperamento, et qui ludi in conviviis non facile sint adbibendi, paulo aute eadem disserratione symposiaca tradidit. Quod. inquit, vulgo dici solet jucundissimam esse navigationem prope terram,. et deambulationem juxta mare, id huc convivii Modimperator transferet, itaque seria jocis temperabit, ut et jocantes ad seria se demum convertant, et rursum seria pertractantes, animum velut a nausea recipiant, dum ad ludum jocumque sequentem respiciunt. Nam et risus ad utilia multa potest accommodari, et seria res dulcedine quapiam temperari.



page 220, image: s222

Sicut Echinopedes inter, duramque et Ononin.
Nonnunquam florent mollia Leucoja.

Qui vero ludi seria? conviviis excludunt, eos a compotoribus submoveat, ne contumelia laedant, quemadmodum et imperata mutua offensioni idonea ut dum balbi cantare, clavi se paectere, claudi saltare jubentur. Sic enim Agamestori Academico. cui alterum erus rabe consumptun atque exilo erat; mali convivae illudebant, dum quemque suorum uno pedo dextro subnixum, poculum jusserunt optare, aut mulctam persolvere. Verum cum jus mandandi ceteris ad ipsum pervenisset, jussit omnes ira ut se viderent, bibere: allataque inani testa pede debili in illam inserto exhausis poculum: quod cumreliqui, experimento sumpto, se non posse animadverterent, mulcta quoque fuit persolvenda. Scitus profecto hac in re Agamestor fuit. Atque ita omnino cum facilitate et hilaritate quaevis alia vindic anda sunt. Prionde mandatis illis adsuescamus uti ad voluptatem, et utilitatem accommodare, eaque imperare quae facturo sunt samiliaria, et prastari facile possunt, ornentque exequentem. Ut jubeamus Musicos canere, oratoriam callentes artem dicere, Philosophos, quaestionem aliquam obscuram solvere Poetas versus recitare. Libenter enim unusquisque, atque alacriter ad eam rem ducitur. In qua seipso cernitur praestantior.

Pergit in altero libro symposiacon. {[a] Lib. 2. symp. q. 1.} Jucundum, inquit, esse interrogari de iis rebus, do quibus in promptu sit responsum: hoc est, quarum peritus sit, qui interragatur. Nam de ignotis iaererrogati, cum non hubeni quod respondeant, aegre ferunt: tanquam id postulati, quod dare non possint, aut demenstrationes argumentaque proferrntes parum firma perturbantur et haerent Quod si responsio non modo facilis sit, sed etiam subtilis, idrespondenti jam voluptatem adfert. Fit autem, cum de sis interrogantur, quae ipsis nota plerique ignorant, ut de Astrologis. aut Dialecticis. Hins fit etiam, ut qui peregrinati, ac multas pervagati sunt longinquas regiones, moresque et instiaeuta barbarorum inspexerunt, et mare navigdrunt exterum, et de iis rebus se interrogari gaudeant, lubenter que narrent, et depingant sinus atque loca, existimantes ita se laborum suorum gratiam quandam ac solacium reportare. Omnino autem quae nemine interrogante, ipsi ultro narrare solemus, de iis quaerie nobis gaudemus, quod videmur iis gratificari, quos alioquin


page 221, image: s223

eramus nostra narratione obturbaturi. Qui magis gloriosi sunt, interrogari de eis rebus desiderant, quas cum ipsi praeclare gesserint, praesentibus ipsiultro exponere verentur. Probe igitur Nestor, qui Ulyssis ambitionem perspectam haberet, sic hominem compellat:

Inclite, dic mihi, maxima Achivum gloria Ulysses,
Qua cepistis equos ratione?

Molesti enim sunt, qui se ipsos, prosperosque successus suos commendant, nisi praesentium impulsu haec disserant. Itaque de legationibus, de Rep administrata, aliisque, quae splendidum magnumque quid continent, interrogandi. Quae, siinvidi malignique adsint, praetereunt atque aversantur, ne occasionem illa narrandi praebeant, quae ornent dicentem.

Cavendae autem sunt de calamitatibus illatae interrogationes, aegro quippe animo narrant damnationes sui, aut libererum interitus, aut parum selices terra marique negotiationes. Contra si quaeras, quomodo ad tribunal steterint, aus a Rege compellati fuerins aut aliis in tempestatem praedonesve illapsis periculum ipsi subterfugerint, pergratum feceris illud nonraro ingerendo: cum libertate sermonis freti, expleri iis narrandis commemorandisque vixsoleant. Gaudent etiam interrogati de laetis amicorum successibus, de filiorum profectu in literis; in agendis causis, amicitia de Regum successu. Inimicorum vero et malevolorum dedecora, damna, in scelere damnationes; in adversis casus promptius alacriusque rogati exponunt; ne si ultro ia faciant, alienis malis gaudere videantur. Senes quoque, licet narratio omnino nihil ad rem factura videatur, tamon delectat, qui ex ipsis aliquid quaerunt, gratiamque ineunt, eorum dicendi voluntate excit anda.

Universe autem qui voluptatem malunt, quam molestiam afferre, hujusmodi proponunt quaestionet, quarum responsa non vituperatio, sed laus, non odiun, aut invidia; sed benevolentia et gratia Auditorum comitetur. Atque haec quidem, inquit, deinterrogationibus. Salibus autem, qui nequit caute, artificiose, ac tempestive uti, omnino iis abstineat censeo. Sicut enim in lubrico loco, etiam ii subvertunt, qui tantum in transcursu attingunt: ita in vino quaevis oratio non satis accommoda, occasionem nobis peccandi praebet. Est enim cum salibus magis, quam con vitiis exagitamur, cum haec ab ira incensulto proficisci saepe videamus: illos non a necessit ate, sed studio contumeliae, et malignitate...



page 222, image: s224

Haecpraeclare et sapienter a Plutarcho tradita, et Latio ex illo sermone traducta exhibere paucis libuit, ut appareat, qua potissimum ratione convivia, etiam sine salibus, ubi ingenium, aut locus iistractandis defuerit, non injucunde, et citra offensionem transigi possint. Estque hac in renon modicum symposiarchae adhibendum studium, ne gratiam, quam liberali saepe epulo apud hospites mereretur, illiberalis, atque inhumana quorundam societas evertat. Unde in priscis Graecorum symposiis illa viguit non illaudabilis consuerudo, qua nonnemo, vel sorte, vel electione Rex convivii statueretur, quem illi [gap: Greek word] , aut [gap: Greek words] , nos Modimperatorem vocamus, qui Leges et decreta convivalia conderet, quibus omnibus erat viendum; ut varietas laetitiaque conseasu omnium constaret, ac si quae offensio nata esset, omnium quoque conspiratione, ad unius velut imperium conquiesoeret.

Ceterum inter epulas tacere praestat, quam vel privatis tantum indulgere colloquis, quae vicinos in suspicionem traductae suae inter illes famae, aut conspirationis mutuae vocare possint: vel molesta, aut parum digna praesentium hilatitati miscere colloquia. Hoc Isocrates, inter pocula orationem detrectans, non ignoravit, ac poscentibus responsionem dixit: In quibus ego valeo, eanon sunt hujus temporis; quae vero sunt hujus temporis, in iis ego non valeo. Cui hoc munus detrectanti applaudens Crato dixit: Probe ejuravit orationem, siquidem per longas verborum comprehensiones, omnes nobis gratias a mensa proscripturus erat. {(a) Plut. symb. l. 1. q. 1.} Sapientis itaque jucundique Modimperatoris ingenio convivium Regi convenit, praesertim cum plurium illud frequentia hominum celebratur. ne vel tumultu conclamantium diversisque studiis perturbetur, vetusque illud proverbium, septem convivtum, novem convitium, locum reperiat: vel frigida colloquiorum simul et animorum distra ctione, aut importuno silentio et melancl: olia languescat.



page 223, image: s225

CAPUT II. Convivia nontam ciborum copia. quam eruditis jucundisque salibus condienda sunt.

L. Paulus Aemilius, Romanae militiae decus, ut summam inatmorum contentione, ita non minimam quoque in remissione earundem gloriam promeritus est. In negotio seritus, in otio lepidus, utrimque accuratus. Admirantibus nonnunquam in viro tot gravibus occupationibus vigilanter intento, mentem cogitationemque ad apparatum convivalem, magno ordine diligentique cura instructum superesse: respondit: Ejusdem mentis esse, aciem ordinate instruere, et convivium: hoc, ut quam gratissimum invitatis esset: illam ut formidatissima esset hostibus {[a] Plut. in Aemil.} Plus saepe inter epulas festivum ingenium, et honestae consuerudinis oblectatio, quam Perfici apparatus juvant. Qui ex abundantia laudem affectant, magnis saepe impendiis eandem apud ingenuos aestimatores amittunt, facile repleri potest stomachus illo cibo, qui cum nausea saepe regeritur; mens non perinde satiatur Huic ex refectionis erudirae inopia; illi ex brutae repletionis copia fastidium nascitur: huic facili impensa; illi magnis opibus litandum est, ut uttisque satisfacias, non tam de condimentis, et appatatu ciborum, quam verborum providendum est. Non quantum, sed quo animo detur, plerumque expendimus.

Convivium quod Georgius Nevillus Eboracensis in Anglia Archi-Episcopus anno 1466. dedit inaugurationis suae die, plus, stentationis vanitatisque, quam verae gloriae hulnanitarisque habuit. Indignum enim Praesule Ecclesiastico spectaculum instruxit. Siquidem in unius epuli apparatum coquos adhibuit duos et sexaginta, ministros secundarios centum quindecim, famulos mille. Adversus hostem atmari exercitum ad urbem aliquam propugnandam existimes Quam hic alimentorum exspectes copiam! Boves saginati octoginta, verveces mille quatuor, porcelli trecenti, vituli totidem, auseres ter milleni, capones ter mille ducenti, columbae et cuniculi, octona milia, pavonescentum, pulli gallinacei ducenti, perdices quingentae, ut praetereamus cetera. Nec panis vinique abundantia defuit. Nam mille quingentae librae panis ttiticei absumptae sunt. Zythi dolia


page 224, image: s226

ter centum et triginta, vini quadtingeara octodecim, ex quibus duo dolia aromarites exhansta fuere. {(a) Godibinus in Episc, Angliae.} Quante hic verius, quam olim apud Christum Judas exclames, ut quid perditio haec? Laudatissimum hoc convivium esse poterat, si decima pars his impensa epulis, cetera in panperes liberali manu essent erogata. Nequehic Praesul tam amicos eorumque jucundam societatem, quam suam in his epulis munificentiam spectari voluit, minore praedicatione nominis sui, quam opprobrio. Ita etiam in profusione fallimur, et speratam frustra gloriam, cum bonis prodigimus.

Poterat Convivator ille ab Augusto Caesare gentili homine frugalitatem in epulis adhibendam doceri, qui in omni rerum assluentia, non tamen nisi ternis coonam convivalem ferculis aut senis, cum praeberet abundantissime instruere est solitus. Verum sumptum omnem liberali comitate egregie pensabat. Neque aliorum ipse civium mensas, perquam instructas frugaliter, est aversatus; ut cum nonnemo hospitum invitatum haberet renuius isque excusatione sui uteretur, Augustus bono animo esse juberet, nescisse enim se hactenus quod tam illi esset familiaris. {(b) Suet, in Aug.}

Quocirca Lacedaemoniorum hac in re prudens Institurum jure suspicimus, qui ut suos ad frugalem, eruditum, jucundumque conviviorum usum instituerent, jam a prima suos pueritia, mensis publicis, quas Syssitia vocabant, sub moderatoribus adhibebant; ut ad haec (quemadmodum Plutarchus in Lycurgo testis est) tanquam ad Indum temperantiae convenirent, ubi sermones excipiebant, de Rep Doctores conspiciebant ingenuos, assuescebantque et ipsi jocari, et dicteria citra seurrilitatem jacere, atque aliorum sine offen sa excipere cavilla. Namque et hoc Laconicum videbatur, cavillum patienter fustinere posse: aut si quis impatientius ferret, modeste deprecari. Qua quidem assuetudine factum est, ut Spartani in argutia dicteriorum, et apophthegmatum olim ad miracusum usque eminerent, et propter haec ipsa reconditae cujusdam Sapientiae schola Sparta apud Platonem appellatur. {(c) Haec} Athenienses hane publicarum mensarum disciplinam secuti magis sunt, quam assecuti. Ad diversa illic convivia sorte delecti ibant, triplici hae sortes litera


page 225, image: s227

signatae erant. B. P. K. Urna sortium igitur juxta Harmodium in foro proposita, ad vocem praeconis convolabant, et ut quisque literam educeret, ita ibat, proclamante ad sortium mensas praecone, ut: quibus B. evenerit, sequantur coenaturi in portieu regia: quibus P. in ea quae est illi proxima, Capite censorum: quibus K. in portieu farinaria, utse in flectant; imo (erravi) ut ibi coenent. Quorum vero litera prolata non fuerit, in qua coenent, hos ceteri expellant omnes. {[a] Suidas in voce [gap: Greek word] } Tales mensae, ob mutuam consuetudinem humanitate et amicitia alendam, tum mores ingenium que erudita instructione excolendum repertae sunt. Et apud Gymnosophistas quidem, paratis jam instructisque mensis, priusquam dapes inferrentur, adolescentes singuli ad epulum adhibendi, quid illo die sapienter dictum factumque observatum sit, velut pensum Senioribus expromere jubebantur, cum laude aclautiori eorum epulo, qui se digna attulissent, illorum vero a mensa proscriptione, qui ignariac desidiae rei essent. {(b) Alex, lib. 5. c. 21.} Qui hauc ad eruditionem, ingenuosque sales orexin praemittebant epulis: quomodo intet has amasse atque observasse neges;

Et Romanos suis epulas facetiis condire solitos, nemo veterum historiarum guarus ignorabit. Ostensum hac in te ingenium Publio Syro peperit libertatem, et non mediocrem deinde in Mimis existimationem. Nam cum forte cum hero transisset aream, ubi hydropicus in Solo servus, ab hero de otio repreheasus quae situsque, quid ageret, respondisset, pro illo Syrus, aquam calefacit: ac deinde orta super mensam quaestione, quodnam esset maxime molestum otium? vatiisque varia seutientibus, Syrus denique subjiceret, podagricorum sibi videri, adeo his aliisque ingeniose dictis placuit, ut in libertatem assertus, ingenuisque excultus studiis, mimicis versibus perquam utilem operam addixerit.

Ipsi etiam graviores Philosophi, inter epulas tamen frontem exporrigere, risu exhilarari; et erudiris ludere salibus, citra noxam, ad voluptatem conciliandam honestam epulis, plerumque visi sunt. Zeno alioquin Stoica severitate gravis, in convivali societate remissior atque hilarior comparebat. Et causam quandoque hilaris exporrectaeque humanitatis inter epulas rogatus, dixit, Lupini, quamvis amari, perfusi


page 226, image: s228

tamen aqua dulcescunt. {[a] Brunson lib. 2.} Hac arte Sisinnius Novatianorum Conftantinopoli Epis. si Suidae credimus, summis juxta infimisque gratus erat, neque ipsis invisus Catholicis, quod amoenus in congressibus conviviisque, sales festive spargere, et dicteria non minus scite arque innoxie intorquere, quam patienter et sereno vultu nosset excipere. Ita Archi-Episcopo orthodoxo minitanti, quod concionandi munus ipsius in Ecclesia alteri mandaturus esset: gratiam, igitur, tibi inquit, debebo, quod me enere tanto sublevaveris. Mox Praesul excepit: quod sionus tibi ingens sit, non mereris sublevari. Ita joco alterius elusit minas, et sub voto potitus est. Quare non tam lautitia conviviorum, quam laetitia spectanda est, haec condimentum in cereris optimum est. Melius est vocari ad olera cum gaudie, quam ad vitulum saginatum cum odio. Prov. 16.

CAPUT III. Frugalitas mensarum laudatur, et an carnium esus leguminibus posthabendus sit disceptatur.

QUod si exempla dissertationum requiras earum, quae grato lepidoque argumento tractari possint, jam quidem universe iis de rebus Plutatchum, paulo ante, monentem audivimus; possunt tamen ex Antiquitate atque historiis nonnulla singulatim depromi. Pleraeque nationes Persarum Graecorumque quamdiu disciplinae Veterumque Institutis adhaeserunt, tamdiu matura etiam de bellis, ac pace consilia, in conviviis agitarunt. Graecia, inquit Plutarchus, {[a] Lib. 7, Symp. q. 9.} quae plurimis usa est bonorum Institutorum generibus, in vino eorum collocavit primordla. Nam quae apud Cretenses Andria (quasi vitilia apud Spartanes Phiditia [quasi frugalia] quondam erant, loco arcanorum Conciliorum, et consessus optim atum fuerunt. Sicut puto etiam quod hic [apud Athenienses] Prytuneum est, et Thesmothesion (a legibus ferendis dictum) De Germanis, idem olim Taciti est testimonium, quod inter epulas et pocula consultent His igitur praescribere ad colloquendum argumentum ipsa semper visa est necessitas. Neque hodiehic apud omnes mos intercidit: cum Germanis saepius ad res serias pertractandas convivia placeant. Ipsae etiam consultationes, ubilongioris morae inter


page 227, image: s229

viros senatorios instituuntur, vix siccae et sine poculis esse soleant. De his igitur nulla nobis suscepta deliberatio est. Illorum honestae conversationi tantum consuluimus, qui ad vina et epulas animi: antum laxandi reficiendique una cum corpore, gratia confluunt, quos passim ad ineptas seurrilesque devolvi jocos, in obscoenos laxari sermones, ad dicteria et conviria prolabi, quotidianis pro dolor! exemplis compertum est, cum rariex conviviis nisi deteriores revertantur. Ut illud quod Adolescenti ad convivium eunti Diogenes affirmavit. Redibis deterior, id pluribus metuendum sit. At, inquit ille, jam redux ad Diogenem, ivi et redii, non tamen deterior. Cui rursum Diogenes: deterior igitur, qua videlicet te factum esse deteriorem, ne agnoscis quidem. {(a) Laert, l. 6.}

Maxima pars culpae est, nullam cognoscere culpam.

Delinquitur in conviviis ipsa con rato immoderata ciborum atque imprimis carnium appetentia, ut idcirco ex occasione appositarum carnium, de illius licito illicitoque quaed am usu disserere opportune convivator possit, virturique ac temperantiae adversus gulae turpitudinem favere.

Ita haec agitari quaestio poterit, conducatue ad vitam hominis magis herbatum an carnium in vita usus? Erunt, quae pro utraque parte faciant argumenta. Pythagoraei animalium esum velut noxium humano generi, et herbarum esu deteriorem suis e scholis proseribehant. Hoc deinde ex haereticis Manichaei et Montanistae secuti, humanae tantum incontinentiae indultum carnes esse memorabant; ideoque nullum animal occidebant, Inveniuntur et nonnulli hodiedum Religionsi in Eeclesia Ordines, qui sibi omnem a carnibus abstincariam imperant. Quorum vivendi Institutum plerique probant. Quod si vero exemplis hac in re certetur, pro olerum ac herbarum praestantia faciet, quod ante diluvium homines rantum herbis fructibusque sibi in cibum a Deo concessis vixerint, ut constat Genesis 1. cap. v. 29. Dedi vobis herbam et universa ligna etc. ut sint vobis in aibum, et tamen ad septingeutos ac nongentosannos eidem vitam produxerint; contra vero postquam a diluvio Noe posterisque dixit. Gen. 9. omne quod movetur et vivit, erit vobis in cibum quasi olera virentia, brevi annorum periodo vita hominis circumscribi absolvique coeperit. Ita populus



page 228, image: s230

Israelitiens herbis et pane in deserto, sine noxa valetudinis alitus; sed postquam coturnicibus experitis famem implevere, ingenti clade occubuere. Nam 11. Et quamvis hoc divinae tribuendum vindictae sir, tamen longioris esse vitae eremi incolas, quales Paulos et Antonios maxime senes fuisse novimus, quam alios in Aula inter delicias mensarum enutritos praematura plerumque fata testantur.

Opposita tamen sententia, quae majorem nutriendi vim carnibus tribuit, tatione magis firma, et Physicorum suffragatione nititur, quod alimentum sir nutriendae magis substantiae, et simile, et conveniens, ipso etiam appetitu non vano judice, quin et experientia hominum, qui his illi svecibis per intervalla tem porum utuntur, carnium esum, ad sitmam valetudinem, praeferentium

In utra mque igitur partem argumenta reperies. Certe Aristippus Philosophus Diogenem olera pro cibo lavanrem risit, cum ipse Regia plerumque mensa frueretur. O mi Diogenes, inquit, siregibus uti scires, non ederes olera. Contra ille raro in dicteriis indisertus: Et tu siolera ederes, Regibus non servires. {[a] Hor. l. i. epist. ad Scoevam.} Et sapienter quidem Diogenes, tenuem mensam cum liberrate, opulentae cum serviture praeferens Unde quidam non inepte cecinit:

Si dato juscula mensa minuscula, pace referta
Ne pete grandia. lautaque prandia lite repleta.

Ita Ludovicus XI. Rex Galliatum {b) Corrozetus de dictis et act. mem.} Caroli patris metu apud Burgundos exulans, cum indulgeret venationibus, rustici cujusdam Conopis tectum mensamque frequentare solitus est, atque imprimis taparum esu delectari; postquam regno inaugutatus esset, agricolam deliciarum ejusinodi promicondum sui memorem habuit. Is enim selectarum raparum collecto fasce, magno ad Regem itinere Parisios hoc conum oblacurus contendit; sed pressus per viam famo, absumpsir omnes, una grandiore ad donum regium sibireservata. Hanc deinde cum ad Regem admissus obtulisset, delectarus vereris, notique hospitis obsequio, rapam accepit, atque inter regios thesauroscollocavit, mille aureis in donarinm rustico oblatis. Hac liberalitate Regis nonnemo ex nobilitate provocarus, equum illi praecellentem dona vit: ratus non minori se munificentia locupletandum: cumque



page 229, image: s231

Rex hoc munus non tam ab amore Regis, quam cupiditate hominis profectum animadverterer, oblata donatori rapa, mille, inquit, hans aureis astimatam accipe, meaehae suns in mensa deliciae. Ita Persatum Rex Ataxerxes rustico homini sibi aestivis caloribus, hanstum utraque manus vola de amne aquam, in campo offerenti, munere atque ossi io simplicissimi hominis admisso, mille eidem Daricos in philala aurea reposuit. {[a] Plutarch. in Ataxerxe.} Supremum maximumque Dario Persarum Regi munus praestitit, qui sitienti extremo in agone haustum e fonte propinavit, ut Deos illi propitios, ac remuneratores, cum cerera deessent omnia, fuerit precarus. {(b) Cureius in Alex.} Fames sitisque optimum est cibi potusque condimentum: Unde et olera, et aqua quan doque Regibus in deciis fuere.

Jejunus raro stomachus vulgaria temnit. Hor. l. 2.

Et sane, quod frugalis victus ratio, magis ad vitam diuturnam faciat, quam carne ad pinguedinem enutrita corpora, plerique Medicorum sentiunt. Hippocrates in Aphotismis docet crassa et obesa corpora, quae crescendi mensuram impleverunt, nisi cito ablarione sanguinis minuantur, in paralysin et pessima morborum genera erumpere. Et Galenus, vel cjus interpres, in exhortatione Medicinae, ait, illos, quorum vita et ars sagina est, nec vivere posse diu; nec sanos esse. D. Hieronymus iisdem suffragaturus, inquit, {[c] In Epist. ad Jovin.} quosdam morbo articulari et podagrae humoribus laborantes, proscriptione bonorum, ad simplicem mensam redactos, convaluisle.

Non immerito Platonis conviva Timotheus frugali, sed erudita exceptus mensa, posteroque die optime dispositus: qui cum Platone, inquiebat, coen ant, etiam postera valent et laetantur die. {(d) Aelian. l. 2. hist.} Cyrus bellator fortissimus. rogatus ab hospire, quid sibi pro prandio apparari vellet? respondit: panem, nam spero me juxta rivum pransurum: qui scilicet aquam suppeditabit pro potu. {[e] Ammian. lib. 21.} Diogenes cum festivis tota urbs epulis plausibusque exultaret, isque maerore, ac taedio aliquo durae vitae tangeretur: pane sibi suo ex vase in edulium deprompto, cum ad deciduas videret micas mures accurrere, scipsum his verbis erexit: Sat magnificus es, o Diogenes, ecce enim parasitos alis: Cum vero alii etiam ad mensae


page 230, image: s232

tam abjectae tenuisque, spectaculum homines affluerent, et subinde his dicteriis peterent: Canis, Canis: tespondit, tanes more, inquit, suo prandentem circumstant. a Cratero autem ad mensam Alexandri Regis invitatus: malo, inquit, Athenis salem lingere, quam apud Craterum pasci deliciis. In foro ita prandere tenuiter visus, quaesitusque, ut quid in foro esitaret? quia respondit, inforo esurio. {(a) Laert. i. 6.} Non male Crates apud Stobaeum sensit, tanto quemque hominum Deo esse propiorem, quanto indigeret paucioribus. Socrates ejusdem frugalitatis cultor, multos ajcbat vivere, ut ederent ac biberent. {(b) Eras. lib. 3 apoph.} Ideoque nec graviores quidem hospites, nist tenui excipere mensa est solitus, nimiumque solicitam aliquando Xantippen, jussit paucis acquiescere. Si enim frugi homines temperantesque excipiemus, inmquit, parva boni consulent: si intemperantes futuri sunt, a bonis non erunt curandi. Tam aversi plures viti sapientes ab illis mensarum deliciis, quae maxime in catnibus fitae sunt, fuisse deptehenduntur: corpori plerique sano, cui minimum indulgendo, quam plurimum sine vitio indulserunt. Haec inter familiares dissertatio tum inprimis gratiam habitura est, cum mensae tenuitatem hospes accusare conabitur.

CAPUT IV. Excessus in cibis, raritate praesertim ex varietate, illaudabilis et noxius est.

EXcessus multorum in cibis detestandus est, qui vel in apparatu, vel in pretio, vel in varietate, aut etiam quantitate excedunt; ut quorundam hac in re immoderatio tempestive quandoque inter epulas perstringi possit, ad temperantiam ex foeditate gulosorum hominum: aliis etiam ex lepidarum rerum natratione persuadendam. Petrus Aldobrandinus laudatae prudentiae Cardinalis, quandoque a viro Principe interrogatus: qualem maxime probaret mensam; Masivissae, inquit, Regis (a frugalitate et moderatione celebris) quam Cleopatrae malo: ut quae uno ferculo Antonio praepatato centies absumpsit sestertium. {(a) Hen. Farnes. de apoph. Princ.} Eadem mulier eidem suo hospiti unionem unum in aceto solutum propinavit, quem 250. Philippeorum milibus aestimatum ferunt. Claudius Aesopus, ut avibus vesceretur, quae ad voces humanas


page 231, image: s233

erudite reddendas instructae fuerant, sexies sestertium impendit. Caligula celeberrimae inter Romanos Imperatotes gulae, saepius centics sestertium, hoc est 250. mille coronatorum Vitellius novum inter homines gulae portentum, cum coena afratre exceptus esset, in qua duo fuissent adhibita lectissimorum piscium, et septem avium milia, ne vinceretur, singulati apparatu unam instruxit patinam, clypeum Minervae dictam, in quam rarissimas quasque ciborum congessit delicias, soatorum jesinota, pavonum cerebella, et phoenicopterum linguas, et muraenarum lactes, a Carparhio mari usque ad Hispaniae Fretum per navarchos conquisita. {[a] Suet. c. 13. in Vitel. et Lips. l. 4. de adm.} In hunc similesque recte illud Maruli Mimorgraphi usurpes; Hectorem imitaris, ab Ilio nunquam recedis. Illum enim ut Trojam ab Hectore defensam significat, ita et ventris intestinum, quod ejusmodi gulones imprimis curant.

Ita, ne a Troja discedamus, Trojanus quoque porcus celebratus qpud Veteres est, qui integer ad veru adhibitus, multas in utero avium species, tanquam milites in equo complexus Durio, assatus, mensaeque praeparatus est, quod in camelis bobusque ingentibus vario animantium fartis genere factum legimus. {(b) Macrob. l 3. sat c. 13.} Quam hodiedum consuetudinem in bove Trojano ad luculentum focum assato Germani in Roman. Imperatoris electione, non absque solenni ritu apparando, distribuendoque sequuntur, epulo magis ad pompam, quam delicias luxumque instructo.

Verum raritates illas ciborum magnis impendiis consoctari, ut inutile atque indignum homine ad majora, quam venrris pastum nato, ita etiam turpe est atque indecorum. Fuit Apicius famosissimae inter Veteres Rom. gulae, qui cum immensas pene opes ad centies HS. redegisset, tanquam haec in unam vix mensam sufficerent, veneno reterrimam a corpore animam eliminavit. Hunc tamen Heliogaba lus superare contendit, adeo, ut non contentus phoenicopterum linguis, pavonumque cerebellis, luschiniarum etiam linguas, et cristas gallinaceis viventibus demptas, quodque omnem pene insaniam gulae vincat, camelorum calcanea sibi apparari voluerit: quod qui his viscerentur, epilepsiam


page 232, image: s234

non sentitent: {[a] Lamprid. et Caelius lib. 28. c. 7.} Jam olim ferunt Messalinam Cottam Messalae oratoris filium, insolens cibi genus reperisse, et palmas pedeum in anse???ibus, tum vero gallinaceorum cristas torrere, et condire in patinis solitum, {(b) Plin. l. 10. c. 22.} Miserabili quandoque etiam cruciatu, ad carnes animantium tencriores reddendas usos esse Romanos, Plutarchus {(c) Orat. 2. de esu carn.} memorat. Suem priusquam mactarent, candente transfigebant veru, ut extinctus diffususque per membra sanguis carnem gustui delicatiorem redderent. Alii gruum olorumque consuebant oculos, inclusosque tenebris saginabant, ut misturis conditurisque esculentorum certis gulae magis aptarent Cum luxum inter opes, et externatum gentium spolia moresque in Remp. sensim traductum, ante tertium bellum Punicum Lege C. Fanni proscriberent, verarentque, no quid volucrum, praeter gallinam unam mensae inferretur, gallinaceos earum loco coeperunt pascere, idque lacte cibisque madidis, ut deliciis inservirent. {(d) Plin. l. 10. c. 50.} Ita gulae nullus est modus. Quod gravidis evenire mulieribus quandoque assoler, insolentissima quaeque ab illis gnathonibus, quorum venter Deus est, appetuntur. Aristoxenum Cyrenaeum Philosophum eriam lactucas in horto nascentes mulso irrigasse ferunt, ut palato adhuc nascentes condiret. {[e] Athen. 1. l. c. 6.} Augustus Caesat tam indigne hanc gulae tulit insolentiam, ut Erorem Aegypti procuratorem, qui coturnicem reliquas omnes in pugna, grato multorum spectaculo, superantem em erat, et victricem devoraverat: ut accersitum condemnatumque hominem malo navis suffigi jusserit; quod tantilla gulae voluptate, multis innoxii spectaculi voluptatem abstulisset, et suarum fibi victoriacum in ave augur ium in vidisset. {(f) Plut. in Rom. apoph.} Ita cum Scribarum nonnemo, Basilidi Moschorum Principi serviens, lupum piscem basilice apparatum suae mensae intulisset; Dux de lautitia luxuque hominis admonitus, Mosca flumine illum mergi imperavit, subjungens. inunc, et apud inferos piscare. Fuit qui edulium lautius apparatum, ne quis sibi praeriperet, calidissimum devoraret, cumque mox adnsto palato exclamater; vae mihi, quia, caelum jam combustum est, ergo, excepit alter, infernus tibi adhuc superest.



page 233, image: s235

Ist aelitis coturnicum immoderata appetentia in deserto male cessit: nam adhuc escae erant in ore eorum, et ira Dei descendit super illos. Psal. 77. Nihil tamen omni in historia insolentius est illa Brasilorum gula, qua captivum ex hostibus lautis epulis ad saginam nutriunt, atque eundem hac gratia exultantem, denique solenni pompa in publicum producunt, coloribus toto depingunt corpore, et plumis varils exornant, cantu tripudiisque circumsistunt, pomis citreis petunt at que ab eodem petuntur, donec destinata lanienae dies adsit, et exhibito sese gladio (quanquam inter sunes mulierum constringentium) adversus lanistam tuetur, dum hoc extorto, atque in capite funesto appetitus ictu, concidit, in desideratas convivantium mensdas epulasque transferendus, et animatum sno in funere habiturus sepulerum {(a) Osorius l. 2. hist. Eman.}

Quaestio universe de his moveri poterit; conveniatne magis santiati illa delicatorum ciborum varietas; an potius unius alteriusque bene praeparati cibi ferculum? Qua in te peritiores medicinae physicesque magistri sentiunt, nihil illa ciborum varietate magis esse noxium: atque hanc unam esse causam, quare post diluvium brevioris frnt vitae homines. Et ratio suffragatur: quod cum ciborum illa diversitas pugnantibus inter se qualitaribus plerumque constet, digestio, et conciliatio eatundem, ad ejusdem substantiae temperamentum redigenda, multo sit difficilior. Neque vulgo haecres incognita. Unde Horattus cecinit in serm.

- - At simul assis
Miscueris elixa simul conchylia turdis,
Dulcia se in bilem vertent stom achoque tumultum
Lenta feret pituita.

Et Juvenalis Satyra 4. eorundem gulonum miseretur.

Ah miseri, quos nosse juvat, quid Phasidis ales
Distet ab hiberna Rhodopes grue? quis magis anser
Extra ferat? cur Tuscus aper, generosior Umbro?
Lubrica qua recubent conchylia mollius alga!

Et Seneca in Rhetoricis: Quidquid, inquit, avium volitat, quidquid piscium natat. quidquid ferarum discurrit, nostris sepelitur ventribus. Quaere nunc cur subito moriamur, quia mortuls vivimus. Et alibi: multos morbos, fercula multa ferunt, innumerabilesque mortui, innumerabiles coquos numerant.



page 234, image: s236

Ipsa etiam condimentorum vatietas, eadem de causa, non patum sanitatiobest; cum vires stomachi haec pugna alternantium qualitatum deblilitet, ideoque et ingenium heberet, et valetudinem non taro infringat. Quanquam et illa, quae ventos flatumque generant, ut fabae, pisa, olera, lac, casens, memoriae ingenioque etiam noxia sint, ut Galenum {[a] Lib. de cibis boni et mali succi.} observasse comperies, etc si alius tibi magister defuerit, ab experientia, cum adverteris, sumes documentum. Unus idemque cibus, licr dig estione gravior, tamen minus obfuturus est, etiam bona nonnunquam quanritate sumptus. Nota est illa, quae Netteshemii Coloniensis agri pago celebratur rusticorum septem voracitas, quorum quisque inter pocula integrum e sue petasonem uno prandio consumpsit. Ut etiamnum usitato agrestium carmine decantentur: Septem rusticos sedentes, pernas septem comedentes, ecce, propera. Quos fas est existimare minus hinc noxae traxisse in stomacho, quam si frixa cum elixis, assisque, varia commiscuissent. Quid? quod in Clivia, et Hollandia certis locis durum flatulentumque cibi genus ex panico et aqua in ususir, unde pulmentum coquitur, quod cultris seindi quear. Hinc et placentae in sartagine excoctae fiunt, quae butyro ad gratum plane saporem, condiuntur. Et hic cibus ad satietatem, citra panem sufficit, solusque est instar ciborum omnium, quo tamen adolescentes rusticosque saepius pastos ad egregium corporis robut proficere cernimus. Tanti ad valetudinem interest, non multis stomachum cibis obruere. Venter, inquit Seneca epist. 1 parvo contentus est, si das illi, quod debos, non quod potes.

CAPUT V. Piscium deliciae, corumque pro usensis varietas major, quam in carnibus esse creditur.

PIscium quoque epularibus in mensis suus est locus: quanquam non pari omnium defiderio apperantur, plerosque qui abundant piscibus, minimum in hoc cioo deliciarum reperire sentias, carior fere is cibus, ubi rarior. Nam ita humanum sert ingenium, petimus absentia, ptaesentia fastidimus

Nitimur in vetitum semper, cupimusque negata.



page 235, image: s237

Romani terrarum Domini, postquam cum opibus exterarum gentium, affinem opulentiae luxum, gulamque urbi intulere, nihil ante piscium ratissimorum ac longe quaesitorum oblectamenta in mensis habere visi sunt. M. Api???ius Rom. Tiberii Caesaris temporibus Minturnis civitate Campaniae, ad illecebras palati consectandas homini gulosissimo opportuna, degebat, ubi squillis vescebatur, quae mole sua Smytnaeas vincerent. His tamen cum grandiores esse in Lybia intelligeret, sine cunctatione, velut ad olblatam praedam, co navig ationem instituit, non exiguit per iter periculis jactatus. Ubi advenisse fama erat, piscatores certatim obvii, squillas ejus loci praestantissimas offerunt, quas ut suae exspectarioni respondere non vidit, nec excensione quidem factam Minturnum iter flexit. Tantum studii laborisque uni impendens gulae, quantum nee universae compertus est impendisse Reip. {(a) Athen. l 1. c. 3.} Tripatinum inter maximas Rom. delicias celebratur, quod una muraenarum, altera luporum, tertia Moxonis piscis constabat parina. {[b] Plin. l. 23. c. 12.} Et Caesar quidem ad triumphalem coenam tria muraenarum abhibuisse milia scribitur. Tanto autem in amore Romanis hic piscis fuisse legitur, ut Antonia illi in aures aliaque appendisse in vivario cimelia dicatur. Hotteusius Orator et L. Crassus, uterque disertifsimus, muraenam sibi dilectam atque inexspectata sublatam morte publico luctu atrati fuerint prosecuti, {(c) Macrob, l. 7. Sat.} Cumque eam ob rem notati quorundam dicteriis essent, et Cn. Domitius Collega in Senatu probrose objiceret: Tu L. Crasse muraenam luges; excepit ille: et tu vero Cn. Domiti, ne tres quidem uxeres luges mortuas. Ostendit, plus se doloris ex unius morte piscis, quam Domitium ex tribus percepisse uxoribus: duritiem illi exprobrans, qui mollitiem sibi animi ob jectabat. Octavius mullum Tiberio Caesari dono missum, venumque ex positum quinque milibus HS comparavit: in quo facto alterius avaritiam, et alterius gulam jure admireris. Aristippus certe Socraticus cum perstringeretur ob pisces plures emptos a Platone, isque respondisset, duobus hos a se comparatos obolis: dixissetque Plato: et tanti ego emissem: Aristippus subjecit: Vides igitur, quod ego sim gulo, tu avarus. {(d) Athen. l. 8. c. 6.}



page 236, image: s238

Asinius celer octo milibus HS unum mullum emere maluit, quam suam brevibus unius coenulae delectamentis gulam destituere, ut Cato Censorius non immerito questus sit, urbem diu salvam esse non posse, inqua majoris piscis unicus, quam bos vaeniret. Licinii apud romanos Muraenae sunt appellati, et Sergius Orata: illi quod muroenis piscibus, hic quod autatis, insolenti quadam gulae cupiditate, oblectarentur, ideoque vastos etiam marium finus, montium angustiis interoeptos, immenso opere impensaque piscinis destinatent. Hic etiam primus ostreis Lucrinis optimum saporem adjudicaret, arque ostrearia in Bajano collocatet. {[a] Macrob. l. 3. sat c. 15.} Accipenser sub Trajano Imperatore spretus, sub Severo tanto esse inter epulas loco coepit, ut quandocumque in convivio Principis mensae inferebatur, id non nisi a coronatis magistris, tibicine hoc ferculum praecedente, fierer. {(b) Idem c. 16.} Apud alios congri in honore deliciisque fuere. Antagoras Poeta cum in castris Regis Antigoni congros in olla fuspensos ad ignem coquerer, Rex adsistens per jocum interrogabat: Putasne Homerum, cum facta scriberet Agamemnonis, coxisse congros? Cui ad respondendum non imparatus Vates reposuit: Et tu, o Rex, arbitraris Agamemnonem, cum res illas gereret. solicitum in castris fuisse, num quis congros coqueret? {[c] Athen. l. 8. c. 5.} Diocles, quaerenti ex se nonnemini, uter piscium melior esset? conger, an lupus? respondit: hic elixus, ille autem assus. {(d) Id. c. 6.}

Nonnullorum tantus erga pisces amor, aut gulae potius suae obsequendi voluptas, ut insano quodam studio et contempru non tantum opum, sed honestatis etiam vitaeque has fuerint consectati, Garida, seu ut alii, Atorgatin Syrorum Reginam adeo ichthyophagiae deditam fuisse memorant, ut Edicto caverit, ne quis aliorum vesceretur piscibus: metuens gulae suae alimentum defuturum: et ut piscibus sui relinqueret amoris testimonium, filium sibi natum ab illis Ichthyen voluit nuncupari. Verum hoc affectu dignum sorrita est exitum, cum Mopsus eam Lydus, una cum filio in mare praecipitem egerit, ut devoratetur a piscibus, quae tot pisces devoraverat. {(e) Caelius l. 23. c. 4.} Ubi illius in mentem facti paulo lepidioris venit, quod Athenaeus {(f) Athen. b. 1. 6. 3.} Philoxeno Cytherio Poetae apud Dionysium Regem coenanti attribuit. Illi


page 237, image: s239

etenim in diversa mensae patte pisciculus, minor trigla, appositus fuerat, cumque ad majores triglas, quae penes Dionysium erant, aspiraret; coepit ttiglam suam affari, et immurmurare quaepiam auribus: quod cum observasset Rex, et quidnam ageret, percunctaretur. De rebus, inquit, marinis quaedam (alii ajunt, de patre meo, qui naufragio interiit) sciscitor; at trigla mea juniorem sese effe memorat, quam ut scire possit, a Majoribus illud tuis cognoscendum esse. Quo joco Dionysius oblectatus, majorem illi submisit, parasitastro gratificaturus.

At gulalonge immanissima fuit Vedii Pollionis apud Romanos, qui ut pisces humana carne ac cruore pasti gratiores palato fierent, servos piscinae immersos suffocabat, qui alimentum piscibus suppeditarent. {(a) Sucton, in Augusto.} Ignoscendum illi fuisset, si cereris animalium carnibus suos pisces aluisset. Ut de Ichthyophagis populis nulla carne, sed pisce tantum vescentibus Strabo {[b] Geograph, lib. 15.} refert, quos prope gedrosiam habitare memotat, et si quas carnes nacti fuerint, his pisces alere, quibus ipsi deinde alantur, ideoque et nomen ab usitato illi genti piscium esu sortiuntur.

Quod si nationi Batavae idem appetitus animusque esset, soli illis pisces ad vitae alimentum sufficerent, tanta istic halecum, salmonum, asellotum, et cabillavorum est frequentia. Qui pisces ex mari Hyperboreo, quamvis varianto nonnunquam loco, omni copia affluunt. Haleces nusquam repertae nisi in hoc Septentrionis Oceano, earum olim Sedes juxta Rigam, Livoniae urbem, nunc Sueco subditam, qua sensim deseria, ac migratione facta, juxta Pomeraniam subsederunt; inde in Gorhiam ad vicum Falsterhii tanta constitere copia, ut manibus caperent, aegreque illic nautae per obstantes halecum turmas maria sulcarent, Saxone Grammatico attestanre. Hinc in Norvegiam ad Insulam Malstrand. plenis castris concesserunt, neque istic constanter fixa habitatio est, postremis hisce tempotibus ad Scotiae Borcalem oram transierunt quo certatim Augli, Galli, Hollandi, Danique, tanquam ad communem praedam confluunt. Prima circa Orcades Insulas piscario a Festo S. Joannis Baptistae ad Augustum mensem usque instiruitur; hanc excipit altera, quae circa Germua medio Septembri inchoatur; tertia Caletum intet


page 238, image: s240

et portum Gratiae a festivitate S. Lucae ad Christi Natalem producitur, tanto piscantium numero, ut ad piscatorum navigia 400. visantur, ta conferta piscium multitudine ut in longitudine ad decem aut duodecim leucas, in latitadine duas aut tres occupent, et sagenas ad 30. aut 40. orgyas excurrentes Impleant, nec raro ipsa perfringant copia. Solam istam halecum piscationem sesqui millione auri, salmonum vero etiam millionibus binis aestimari asserunt.

Varietate suam pisces superant illam, quae a carnium esu in mensis petitur, copiam, Cum inter illos frequens sit carpionum, luciorum, mullorum, truttarum, anguillarum, percarum, gobiorum, ostrearum, halecum, passerum, asellorum, cancrorum, aliorumque piscium usus, ut minor longe carnium varietas suppetat. Accedit appatandi ratio longe et facilior, et copiosior. Ex eodem quandoque lucio pisce, asso, elixo, frixo, diversisque condimentis, et jure nunc acido, nunc dulci, nunc flavo, nune candido, nunc cum herbis ac raphanis marinis praeparato, integrum vidi epulum, magna diversitate et labore non magno instrui, quod uno carnium genere non facile assequeris.

Unde Carolus IV. admiratus est villae cujusdam suae proeuratorem, quem sub venationis specie, ejus exploraturds industriam, improvisus convenit, ac pro coena mensam expedire jussit. Cum enim homini (Theodoricus Cagelvvyd nomen erat, Religionem sacram professo) nihil in promptu esse, didicisset, rebus illic per curatores praereriros neglectis; comperit tamen illum repente ex carnibus non contemuendum mensae appatatum instruxisse: ita ut quadam etiam ferculorum vatietate epulas condiret. Praeter gallinas enim, et quasdam ex eorte anates, pascententem in propinquo porcorum gregem, auribus caudisque truncaverat, et non ingrata juris atque eduliorum diversitate adornarat. Ut sub mensam Caesar sibi ostendi postulaverit: unde haec ipsi tam inexspectata ciborum suppeteret varietas, cumque ad cortem, ac deinde et porcorum mutilatum gregem deductus esset, lepido hoc spectaculo in risum solutus Carolus; dignus, inquit, es, cui oeconomiam aulae meae credam, suique illium aerarii quaestorem instituit, quo in munere postquam magna integritate et commodo Imperatoris versatus esset, Mindensi, ac Magdeburgensi denique



page 239, image: s241

Episcopatui praefecit: ratus eximium ab illo in Ecclesia fructum exspectari posse, qui cum tanto emolumento aulae praefuisset. {(a) Dubravius lib. 22.} Vides, quanto opus molimine, quantaque industria, ut ex carnibus eduliorum aliqua paretur diversisitas, quae ex uno alteroque piscium genera longe illi futura erat promptior.

Lubet hic meminisse hospitalis et simplicis, non tamen illepidi Domini, hic Agrippinae Ubiorum non incogniti, qui, cum religionsi ad illum viri divertissent, eo quo sibi a catnibus inter dictum esser die: neque suppeterent pisces in obsonium, porcinos ills pede: auresque ac sumina imminnta et jure condita apposuit? ex luta amphibia, aut nescio quo pisci, esse dictitans, quibus cum illi famelici, non sine laude tam rati apparatus, cupide vescerentur, eorum unus in fundo majorem auris partem, nondum pilis omnibus nudam, deprehendens: mirari sese, ait, quod pisces tam longis uterentur auribus. An nescis. inquit hospes. etiam asellos marinos dari? Tum Religiosus: At ignorabam pilosos etiam pisces esse. Recte, inquit, neque enim convenit Religiosum tanta in res omnes curiositate inquirera, ut facit modo. Ita alterius huniantiate, alterius modestia, utriusque vero simplicitate error hic veniam meteri visus est.

CAPUT VI. De ciborum majori quantitate absumenda certare, turpe est: majorem longe meretur laudem, de abstinentisa illorum pie contendere.

TUrpe certamen est, quo contenditur de majori cibotum quantitate absumendi. Tartaris hac in re nonnihil ignoscendum est, qui ut famis triduo quatriduoque integro perferendae patientes sunt, ita et ciborum. Nam ubi occasionem post longam famem vorandi nacti sunt, certatim sese supra modum cibo potuque ingurgitant, ut par deinde per triduum quatriduumque aliquando somnus consequatur, ideoque a Lithuanis Ruthenisque, quos suis excursionibus infestant, somno obruti nonnunquam opprimantur, et soporem morti conjungant. {(a) Guagn, in descript. Tartar.} Sauromatas triduo quoque integro continuatis lese explere conviviis memorant,


page 240, image: s242

atque interea uxorum parere imperio: quorum utrumque ingenuis fortibusque viris indignum est. Syri quoque et Ariaei infames a crapula apud Athenaeum sunt populi. Sybaritis in Asia famosum luxus atque intemperantiae nomen apud omnes Scriptores haesit, quorum aliquem penetrasse Spartam, atque illic mensae publicae phiditiis adhibitum, exclamasse ferunt: Non vivere millies praestat, quam sic vivere. Tantum in illo tempetrantis erat ac frugalis vitae odium. {(a) Athen. l. 4. c. 4.} Ex hoc opinor hominum gepere, et iste Pityllous erat cognomento Tenthes, qui ex membrana vaginam linguae aptaverat, ut sic illam ad ciborum voluptatem plenius diutiusque hauriendam praemuniret, tanquam gladium, ne rubigo insiciat. {(b) Suidas in voce [gap: Greek word] .} Philoxeni ejusdem etiam plures nominis apud Graecos helivonum sunt titulo celeberrimi.

Vastis tamen corporibus ignoscendum saepe existimem. Astydamas Milesius saepius in Olympicis victor, ab Arioberzane Persa ad coenam novem Convivis instructam invitatus accubuit, et cum se unum parem universis absumendis esse diceret, copia ipsi facta, absumit solus omnia, cumque hospes virium suarum jaberet dare experimentum, aereum lecticae pedem comminuit, si Athenaeo credimus. Qui et adagium illud: Bovem in faucibus portat, vel a Theagene Thasio athleta, vel a Milone Crotoniata profectum memorat: quod ille bovem integrum solus comederit: hic in olympiis quadrimum taurum humeris sublatum, ad ingens detulerit spatium, ac deinde, quod admirationem pene superat, eodem die totum solus absumpserit, complexus angustiis illum stomachi, quam ante seipso majorem cervicibus anhelus supportarat. {[c] Athen. l. 10. c. 1.} Flavius Vopiscus Aureliano Imperatori in deliciis fuisse meminit Phagonem, qui uno die Caesarea in mensa aprum integrum, centum panes, vervecem et porcellum ederit, plusquam orcam veto, fundibulo ori apposito, biberit, o non hominem, sed voraginem!

Nolo jam Claudios, Vitellios, ac Maximinos Impetatores recensere, quorum primi saepe ut noctem diemque helluando conjungerent, egestis per oscibis, vomituque exonerato stomacho, ad epulas producendas revertebantur;


page 241, image: s243

hic quadraginta carnis libras, vinique amphoram hautiebat, atque inter hanc crapulam diffluebat sudore, ut collectus uno die sudor ad tres sextarios pervenisse compertus sit {(a) Sueton. Caelius Sabellius.} Quis ad isthaec generis humani portenta non obstupescat?

Sunt, qui ejusmodi polyphagiam inter decora robusti corporis numerent, et gloriosum putent hoc in certamine principatum occupasse. Culenus Scotorum Princeps, turpissimum voluptatis mancipium, ludos symposiacos instituit, in quibus ille, qui potando vorandoque extitisset victor, hedera coronabatur; et munus referebat amplissimum. {[b] Hect. Boeth. l. 11.} Habet suas etiam pinguis ille gastrimargiae Genius discipulos: Qui ventrem pro idolo statuit, cui dignae litentur in dies victimae. Hugotio Fagiolanus hac in schola quondam exercitatus, multis deinde actus fortunae tempestatibus, apud Canem Magnum Veronensem, hospitalem domum mensamque reperit In qua, cum de robustissimis edonibus aliquando memoria incidisset, atque Hugotio, ut vasto erat corpore, quaedam de sua edacitate commemorasset, plerisque incredibilia. Petrus Nanus, vir eruditus, dicaxque subjecit: se facile Hugotioni assentiri, cum majora etiam sileat: ut qui Pisas et Lucam (quarum urbium dominatu exciderat) uno prandio devoraverit, constans enim fama erat, potuisse tumultuantem populum contineri, nisi Lucae in convivio Hugotio desidiose haesisset, magis de ventre, quam Rep. curanda solicitus. Cum enim inter epulas nuntiaretur, Pisanos seditionem movere: ante, inquit, pran deamus, deinde Pisas, ad castig andos rebelles, satis tempori veniemus. At serius postea veniens, Pisis exclusus est; cumque inde propere se Lucam reciperet, ibidem quoque portas occlusas reperit: ut hinc Veronam ad Scaligeros exul se vertere cogeretur, ubi illo inter convivas sale perfusus est. {(c) Fetrarcha.} Acriori quidem, quam pro mensa et hospite deceret responso. Verum illa, quam ex voracitate captabat, gloria digno.

Longe mihi quidem nobilius illud certamen videtur, quod pro temperantiae palma obtinenda instituitur, non quod citra omnem cibum vitam hominis diu sustentari posse existimem, aut quenquam reperiri, qui instar chamaeleontis ex solo vivat aere, aut apodis, et paradisiacae avis, ex


page 242, image: s244

solo rore; sed quod tenni satis alimento vitam hominis absque sahitatis detrimento sustiveri, atque ad summam pleriimque aetatem produci compertum sit; cum helluones, quamvis robustissimi corporis, immatura fere morte extiagui constet. Galenus Medicorum celeberrimus post omnia arcana suae artis explorata consilia, nihil ad constantem valetudinem vitamque hominis propagandam certius esse comperit, attenuato victu, ut ad hanc medicinam frugalissimae vitae, et Praeceptor et Usurpator sc converterit. Hippocrates in medica arte deinceps ad centum quadraginta annos produxit vitam, cujus rei aliquando rogatus causam: Nunquam, ait, de mensa surrexi satur. In parco ille victu longam este vitam sensit. {(a) Celius l. 30. c. 12.} Magis mirum, quod de Epicuro summo voluptatis assertore compertum est, victu illum frugali modestaque, aqua et polenta, aut certe hordeaceo pane vitam produxisse; non quod voluptatem aliis persuasam, aversaretur in seipso; sed quod assereret, in tenui sese victu plus experiri voluptatis {(b) Idem l. 13. c. 25.} Quod si veteres hic tibi Anachoretas pertenui victu longam sine morbis vitam agentes, velut in theatrum spectandos producerem, ut Paulos, Antonios, Hilariones, Dorotheos, Serapiones, aliosque sola aqua et pane, nonnunquam et olusculis, victitantes, nihil fortasse rari inter exempla quamplurima dicerem. Quod si his Pambones, Philoronios, Columbanos, solis herbis in eremn supra annos eriam sexaginta [ut de Columbano referunt,] alitos, atque hac in vita sanos vegetosque accenserem, {[c] Vide Marulum l. 4. c 3.} adhuc minus admiranda dicturus sim, quam si Veteres tibi proponam sapientiae studiosos, qui nulla veri Numinis, aut cognitione imbuti, aut amore inflammati; sed vitae tantum honesto studio excitati, non dissimilem vivendi rationem secuti sunt. An crederes Anacharsin batbaro Scytharum caelo genitum ad tantam victus moderationem solo rationis lumino potuisse instrui, ut de se pronunciare apud Tullium posset: mihi pulmentur. fames, cuhile solum, vestis Scytharum tegmen est? {[d] Lib. 3. Tuscnl. q 9.} epimenidem Plato tradit, modico vilissimoque cibo, qui asphodelo et malva constaret, adversus humanam necessitatem pugnasse, tantilloque alimento alimon et adipson, hoc est.


page 243, image: s245

procul a fame sitique fuisse. {(a) Calius l. 7. c 8} Diogenes Cynicus, cum vidisset cochleas angusto cortice tectas conquiescere, sibi dolium elegit, quod ex palo suspensum quoque, velut cochleae domum suam, depotrabat: herbae illi crudae cibus, potusque aqua, quem victum Alexandri mensae sibi oblatae, et quorumvis deliciis praeferebat, ut doliaris vita, ad singularis abstinentiae exemplum usurpata, in proverbiis fueriem {[b] Eras. in adag.} Demosthenis frugalitatem Demades quoque celebrasse fertur, dum praedicaret, ceteros quidem oratores ad aquam (clepsydram scilicet dicere i at Demosthenem ad eandem quoque scribere. Zeno Criticus, et Pvthagoras, quorum uterque herbis et aqua potissimum victitabat, non modo rigidam sua in vita coluere temperantiam, verum eandem, disciplina atque institutione multorum, singulati inter plurimos continentia propagarunt. Xenocrates ejusdem moderationis amans, cum tajentis aliquot ab Alexandro per Legatos donaretur, hos frugali coena refecit, cum tamen illi quaererent, num talenta sibi oblata numerati vellet? ejusmodi; inquit, coena his non indiget muneribus. De hoc jure usurpaveris, quod de fortissimo Romanorum Duce M. Curio Dentato, cum Samnitum Legati, eum rapam ad ignem pro obsonio praeparantem repetissent, Juvenalis cecinit Sat II.

--- parvo quae severat horto
Ipse focis brevibus legebat oluscula, quae nunc
Squalidus in magna fastidit compede fossor.

Certe Romanos sola pulte; citra panis usum victitasse, illo satis argumento constat, quod pistores ante bellum Persicum, ad annos D. C. usque, ignorarint, atque ex Asia victores luxum simul in urbem proscripta frugalitate prisca, invexerint. Erat autem frarina pro pulte, frumenti, fabarum, et hordei. {[c] Alex. lib. 3. c. 11.} in Phiditiis, sive epulis Laconum, pulmentum, sive ejus nigrum coenae caput erat; sed Dionysius Syracusarum tyrannus huic aliquando mensae adhibitus, id sibi minus sapuisse testatus est. Tum nonnemo Laconum subjecit: Minime id videri mirum, quandoquidem consuetae Spartanorum condimenta, quae sint labor, cursus, suder, famos, sitis, non adhibita fuerint. {(d) Cal. l.13.c. 23.} Haec priscorum Gentilium frugalitas, omnium Scriptorum


page 244, image: s246

calamis laudata, merito confundat hujus saeculi helluones, in primis haereticos, qui Catholicos rident, hanc quandoque abstinentiam a carnibus, sacro praesertim Quadragesimae tempore, sihi indicentes Qua in re illius, quod sub finem superioris saeculi anno 1592. Uratislaviae Ministro Sectariorum evenit, juvat paucis meminisse. Adiverat hunc negot iorum causa Villicus Patrum Societatis JESU, cumque deprehendisset mensam carnibus instructam, assedissetque invitatus, carnes sibi oblatas, quod Veneris dies esset, constanter recusabat, ergo ludificatione aliorum exceptus agitatusque, cum Minister bolum pinguiorem arriperet, invitatoque cum ludibrio ad illum devorandum Rustico, ipse demum impuras ad hunc excipiendum fauces late panderet, haesit infelix ore hiante et patulo: quod nullo deinde conatu, obstupefactis maxillis, cogi poterat. Hoc igitur ad terrorem suorum, et Catholicorum risum, oris situ, Uratislaviam veniens, Chirurgorum ac Medicorum opem nequicquam implorabat. Ita dum ad insolitum hoc spectaculum plurimorum hominum concursus fieret, Minister ille aperto ore Praedicator Catholitae veritatis, laudataeque abstinentiae factus est, sine voce etiam ad miraculum usque disertus.

CAPUT VII. Certamen compotantium non minus turpe, quam infelix, hominem infra bestias abjicit.

INter convivia, honesto lepore, et humana familiaritate amoene condienda abesse debet foedissima illa concertatio, qua de primatu potantium contenditur, isque victor censetur reliquorum, qui plurimum hiantibus potest faucibus ingurgitare. Hoc enim certamen arte ingenioque raro nititur, sola plerumque humani stomachi vastitate ac viribus absolvitur: quae cum Deus et natura largiatur, non majorem gloriandi ventri potens gurges causam habet, si tripalmarem ipse craterem exhauriat, cum vix palmarem alter; quam quod ipse similis mensurae calceum pedibus expleat, cum palmaris tantum alteri calceus aptetur: aut si nanus cum gigante, de oris aut nasi magnitudine contendat. Hujus tamen insaniae, tum veteres Graecorum et Siculorum, tum prisci recentesque Germanorum


page 245, image: s247

praecipue arguuntur. Qui quandoque non minori sibi applausu blandiuntur, cum aliquem decumanis scyphis in convivio profligarunt, quam dum straverunt in acie hostem. Laudabat Philippum Macedoniae Regem a legatione Athenas reversus Aeschines, quod multum bibetet, ad quem conversus Demosthenes, inquit, hanc et spongiae virtutem obtinent. Non dissimili responso jactabundum, quod plurimum valeret, duodecim sextarios potando, excepit Aristippus, et plurimum, inquit, muli poteant.

Non diffiteor quosdam, seu artis, seu naturae beneficio adversus validissimos vini potarores, immota semper mente, integrisque sensibus durasse. Qua in re, si quae laus est (quam nullam agnosco, cum majoris plerumque ad satietatem indigentiae signum videam) hanc Camatherus Logotheta, Manueli Commeno Imperatori gratissimus, qui ut erat helluonum princeps, et gurges inexplebilis, quo plus biberat, tanto irrigatione vini excitatior prudentiorque, extemprali dictione, atque cloquentia fontis instar exundante profluebat, ut inter comessationes unus lonlonge omnibus est carissimus. Vincebat ita reliquos, utnemo hautiret latgius, nemo ex haustu liberalius exultaret, cujus ut stomachi capacitatem intelligas, porphyreticam aliquando patinam, quae in aula Phocae Imperatoris duas aquae choas complectebatur, praemio ingenti, stipulata cum Manuele fide, proposito, bovis instar super fontem inclinatus exhausit, semel tantum recepto inter potandum spiritu {(a) Nicetas Chen. l. 3.}

Nonnulli etiam Romanorum Imperatorum, inter has vini charybdes, famoso sunt ritulo collocati. Claudius Tiberius Nero hoc ista hellunandi consuetudine est assecutus, ut inflexis nonnihil vocibus militari in castris joco Biberius Mero sit compellatus. Qui ut secretorum sobrius perquam tenax erat, ita cum vino immaduisset, arcana propalabat. {[b] Plut, et Sueton.} Bonosus, qui in Gallia sub Aureliano Imperium arripuit, cum Germanorum Legatis magnis certare haustibus solitus, ut leni ingeniorum tormenro, a bene potis veritatem extorqueret, ipse inter pocula sobrius, mentisque adeo praesentis et vegetae, ut prudentiae alimentum vinum esse putares. De hoc Aureliani pronuntiatum extat: Non


page 246, image: s248

ut vivat, sed ut bibat Bonosus natus est. Ille autem dignum hac vita sortitus exitum, suspendio gulam denique suffocavit, atque hoc aspersus joco est: Amphoram pendere, non hominem. {[a] Vopiscus in vita, et Bruson l 1. c. 19} Mithridatem Asiae Pontique Regem non raro ferunt instituisse lurconum certamina, in quibus, ut vorando, sic potando semper princeps, cum praemia victoribus proposuisset, ipse antesignanus ac victor omnium, alteri, qui primus a se judicatus esset, cessisse munus, atque hanc reportasse gloriam, seu verius ignominiam, quod Dionysius, seu Bacchus, fuerit appellatus. {(b)Caelius lib. 29.c.17.} Nulla perinde res Alexandri Magni factorum decora obscuravit, quam institutum cum aeterno dedecore certamen compotantium, quod in exequiis Calani Indorum Philosophi, qui ardenti fese pyrae moriturus injecerat, Rex ille tot gentium victor, turpissimo eventu est prosecurus. Convocati helluones fortissimi, collocata vasa, et pocula, vinum in copia depromptum, triplex ordo praemiorum fuit, victori primo talentum erat propositum: alteri, qui ad hoc esset proximus, mnae triginta, tertio decem. Itum in concertationem choris etiam integris, donec quinque et triginta ipso certaminis in loco obrigescentibus venis, ex vino tanquam veneno Hausto succumberent, sex alii haud multo post in tentoriis exspirarent, unus Promachus Macedo, choas, seu congios quatuor, hoc est, sextarios 24. hauserat, victor omnium, corona ab Alexandro donatus, triduo post suo etiam funere tam inhumanum spectaculum coronavit. {(c) Aelian. lib. 2. et Athen.l 10. c. 12.}

Arte quosdam atque ingenio ad hoc certamen usos fuisse constat, Theophrastus apud Plinium tradit Potores in certamine pumicis minutim contusi farinam praehausisse: hac tamen adiisse periculum, nisi immenso potu implerentur, quod ranta illius refrigerandi vis sit, ut musta, injecto pumice fervere desinant. {[d] Plin.l.36 c. 21.} Ita et Eleomeli succum, ex ipsis distillantem oleis, sapore melleo, quod alvum emolliat, bilemque detrahat, Potatores certaturi uno cyatho praelibare consueverant. {(e) Id.l.23.c.4.} Sed faciliori magisque patabili remedio Antonius Musa Tiber. Drusi Caesaris medicus innoxium sibi reddiodisse potum legitur. Siquidem maris quinis


page 247, image: s249

senisve praegustaris ante potum amygdalis, nulla deinde ebrietate rangi visus sit: sed hoc facere deprehensus, atque abstinere jussus, ne paucis quidem cyathis sine noxa sustinen dis par fuit. {[a] Athen. l.2. c. 11.} Nonnulli ipsa bibendi consuetudine, praesertim si cum illa adolescant, nihil ad ingentes ctiam haustus perturbantur. Hac via Huldricus de Nova Domo, inter Bohemos Proceres authoritate facile princeps, liberos suos primum ablactatos, ad vini generosissimi usum sensim ingerendo traducebat. A Friderico enim Caesare, causam, cur id ageret, interrogatus, ut, inquit, assuefacti cum adoleverint, securi ac sine noxa bibant, quantum libuerit. Tum Imperator, Mitridatis ut video [a teneris veneno assuefacti] exemplo sapis? at mihi si quis filiorum fuerit, qui vinum non ederit, illum ego oderim. {[b] Aen. Syl. lib I. Com in Pan.} Hoc et Henticus Goriciae Comes factitare compertus, qui noctu ipse bibens duobus filiis juxta dormientibus, etiam ingerere potum, intempesta nocte, conatus est, cumque infusum regererent: ad conjugem versus, mei hi, inquit, liberi non sunt, qui noctem integram nil sitientes dornsiunt. {(c) Ibid.} Novellius Torquatus a juventa ad merum exercitatus, tres aliquande congios, spectante Tiberio Principe miraculi gratis, uno exhausit impetu; dignus hoc nomine, apud ralem Caelarem, pro Consulatu Rom.Reip. L. Pisoni haec res quoque ad heneres, sub eodem Tiberio profuit, quod diebus noctibusque binis compotationem secum produxisset. {(d) Plin. l. 14.cap.ult.} En turpissima gulae et Bacchi mancipia, qui in summo dedecore decus collocant, et eandem cum lupis in fame, cum mulis in siti, a magnitudine retum consumptarum laudem merentur. Heraclides olim pugil Alexandrinus ante aetatem Plutarchi, cum parem sibi combibonem, quo uno secum epulo ad finem duraret, non reperisset: in plures ordines convivas partitus, alios ad jentaculum, alios ad prandium, alios ad coenam, ad commessationem denique alios invitabat; ita ut recipientibus sese primis succederent secundi, his fessis terrii, ac quarti denique, omnes ab uno Heraclide in hoc cduliorum scyphorumque certamine sustinendi. {(e) Plut l. 2 Symp.q.6.} Praclara enim vero concertatie, in qua tam indignum erat vincere, quam succubuisse. Si, nec asinum quidem feras, qui enormi potu


page 248, image: s250

victuque reliquos sibi aequales vincat, aut helluonem bovem equumve; quid obsecro est, cur ingluviem in te ipso non averseris? Num humanum est, necessitatis hujus, quae ad poenam nobis infligitur, modum excedere, et fami sitique, cui detrahendum ipsa suadet ratio, tam immoderata famendi sitiendique cupiditate, etiam per artem propagata, adjiceie? Certe bestiis hac in parte deteriores sumus, quas nulla vis adigit, ut necessitatis excedant terminos, sed cibi potusque mensuram sola fame sitique metiuntur, qua expleta, nihil ultra admittunt.

CAPUT VIII. Ebrietatis turpitudo, et poena gravis ac varia.

MUlto gravius delinquunt, qui ad ebrietatis usque vitium excedunt, et rationem homini datam, qua sola brutis est potior, in vino submergunt. Qui igitur huic insaniae se dedunt, vix ad frugem et vitam hominibus dignam reduci possunt. Cyrus teste Xenophonte jam puer ab Astyage porrectum sibi vini poculum est aversatus; cum diceret, se venenum in vino metuere, quod proxime ex hoc potu amentiam plures hausisse obser vasset. Novi hominem, Esserum nomine, qui se vivere vix credidit, nisi quotidie zytho, vinoque ad ebrietatem madidus fluctuansque, domum revertisset, cum hebdomade quandoque integia tantum eduliorum non absumeret, quantum famelico in coenam sufficeret, et, quamvis vasto corpore, ex humore, tanquam piscis viveret. Illyricos notavit Athenaeus {(a) Lib. 10. c. 14.} olim ventres zonis inter bibendum constringere, quantoque plus capiunt, tanto arctius zonas contrahere, magis soliciti, ne ventrem rumperent, quam cerebrum et rationem everterent. Diogenes cum in Maroniam Ciconum urbem divertisset, emniaque illic ebriosorum coetibus fervere conspiceret, ad nonnullos dixit: clausis sese oculis hic omnem quocumque duxissent, locum nosse. Cum igitur obvelata illum facie ad aedes diversorum praeirent, ac, quo pervenisset? sciscitarentur, ad cauponam identidem respondit. Sentiens urbe tota potantium conventicula celebrari. {(b) Eras. l. 6. apopht.}

Jam vero quam indigna homines per ebrietatem perpetrent, quis satis exposuerit? Wenceslaus Bohem.Rex et



page 249, image: s251

Imperator, quod inter pocula desidiose et parum sobrie viveret, ab iisdem a quibus inauguratus Imperio Electoribus fuerat, eadem dignitate exutus est. Sed illi de vino cura major, quam de Corona fuit. Cum arx Vice-Gradensis incendio consumpta esse nuntiaretur. Etiamne, inquit, cella vinaria periit? Utque hanc incolumem esse intellexit, ardeat, ait, denuo ar x tota, dummodo salva nobis cum Rhenane vino cella maneat. {(a) Dubravius l. 23.} Tristiore etiam Fiolmo Gothorum Regi ex ebrietate casus obtigit. Inter suos ille compotores noctem ex more totam potando duxerat, jamque inter ebrios jactatus ebrius, in dolium cereali liquore plenum, quod pro explenda bibacium cupiditate media fuerat aula collocatum, praecipitatus, funesto ludibrio Aulicorum occubuit, digno helluoni sepulchro, et hac epigraphe. {(b) Joan. Magnus l.7.c.17.}

Multa bibens, et multa vomens, hoc vase Fiolmus
Postquam exhausisset saepius, haustus obit.

Talem sibi ultro delegit tumulum Georgius Clarentiae Comes, inter Anglorum Oenophilos non postremus. Ille enim affectati suspicione Regni apud Eduardum IV. fratrem Angliae Regem delatus, mori jussus est, sed arbitraria, quam ipse sibi delegisset, morte. Ergo ut delicatam inter suavissimae potionis haustus ebiberet, aut magis evomeret animam: malvatico vas ingens vino ad votum ipsius expletum est, in quod dimissus, hianteque sensim ore subsidens, denique praevalente haustu submersus est. Cui par inseriptio convenire poterit:

Extra intusque madens Comes ista conditur urna;
Vivere qui simul hic desiit, ac bibere.

Duorum Orientis Imperatorum celebrata ad aeternam nominis infamiam ebrietas legitur. Zeno alter, in quo consueta temulentia nihil homini relinquebat simile, ut ab extatico et mortuo, jam vino oppletus, parum differret. Igitur per Ariadnam Conjugem, tanta invisus turpitudine, sic inebriatus in monumentum imperatorium conjectus est. lapide maximo, qui pro operculo erat, imposito. Nec profuit ad mentem sobrietatemque reverso, lamentis, ejulatibusque sub terreno illo carcere obluctari Vivus in funesto hoc mortis antro fortunam Imperatoris animamque infelicem.


page 250, image: s252

lento tristique fato, miseraute nemine, exuere coactus est. {(a) Zonaras tom. 3. An.} Cui hanc monumenti inscriptionem relinquimus:

Hic Imperator Zeno jacet,
Ebrietatis volutatus in coeno:
Extra sepulchrum mortuus,
In sepulchro vivus.
Qui tunc sapere incepit, cum desineret.
Et, ne nihil sobrie agares;
Hic postquam edormisset crapulam, egit animam.
Alter in purpura helluo Michael ejus nominis Imperator Orientis tertius, qui per ebrictatem jus fasque evertebat, atque indignissime suis illudebat Proceribus, alios auribus mulctabat: Basilio etiam praecipuo militiae Duci, quemque dignum plerique habebant imperio, sic illusit, ut illius remigem Basilium per lusum createt ebrius Caesarem, atque Insignibus regiis adhibitis, multo haec illi quam Basilio aptiora praedicaret. Unde cum sibi Basilium fidissimum hactenus adversari sentiret, ideoque illlius vitae in venatione iusidiatus esset, Basilius praeoccupandum ratus Michaelem, vino sepultum, noctu invadit, et nequicquam obluctantem confecit, opibus ipse potitus atque imperio. {(b) Idem.} Itaque
Sta viator, et luge,
Michaelam Imper atorem ante morbum
mortuism.
Qui diu tumultuatus in terra,
Sub terra denique tumulatus est.
Bis sepultus,
Vivus in amphora, mortuus in urna.

Phocam Imperatorem idem mihi nunc Oriens subjicit, samili causa, tristiori etiam exitu mulctatum Cum ebrius saepe Remp. turbaret, ad ludos forte equestres nutante progressus corpore, hoc convitio a plebe notatus est. Rursus e cancro (poculi a veoto incluso sonantis est) bibisti, rursus mentem amisisti. Quo perstrictus, cum saeviret in plures, Heraclius Africae Praetor accersitus est, ad quem a quodam Procerum Photino deductus, interrogatus: Itane meser Remp. administrasti? cumque respondisset: Tuigitur administra rectius: manus illi, pedes et verenda, quibus deliquerat, ampurata, et hastae affixa sunt. Cutis a dorso detracta, caput


page 251, image: s253

denique abscissum, truncus corporis ad ludibrium per urbem raptatus, ac tandem igni traditus est. {(a) Glycas 4. p. An.} Haec ebrietatis de hominibus foede triumphantis victoria est, quam nobis Milefius de ebriet. non inscito depingit carmine:

Illa ego terrarum domitrix Regina malorum,
Quae clarum toto nomen in orbe gero.
Dux scelerum suprema vocor, vitiique magistra,
Nil nisi dulce malum, nil niss dulce nefas.
Mors animi gratusque furor, blandumque venenum,
Morborum placidus fons, et amica lues,
Gurgulio, fundi barathrum, censusque vorago,
Ultio sum praesens, ipsaque poena mihi,
Syrtis, hydrops, siren, scylla, insacrata charybdis,
Grandior et Furiis omnibus esse feror.
Nam quae gestarum surgat mihi gloria rerum.
Notum est Eois occiduisque plagis.
Nullus erat saevis unquam bellator in armis,
Qui dederit gelidae milia plura neci.
Nemo tot impune caedes, tot funera nemo
Edidit, ac nostrae saepe dedere manus.
Me fugiat Clerus, Princeps, puerique, senesque;
Quosque juvat Phoebi, aut Martia castra sequi.

Prisci ebriosorum hominum mores formaturi non illepidam de noe fabulam referunt: ut quod plantatam primo vitem quatuor animalium irrigarit sanguine. Unde non minimam succus hic virtutem traxerit. Simiae videlicet, Leonis. Porci, et Agni. Siquidem ebrii, vel simias ridiculis moribus, vel leones ferocia, vel porcos foeditare, vel denique agnoe mansuetudine ingenii imitari compertum sit. Quanquam ex agni parcius sanguine affusum videatur, adeo tara obriosorum mansuetudo est, facilius reperias, qui suum instar delectentur sordibus, et jocis sese oblectent non nisi illiberalibus. Manichaei vinum esse dicebant a Principe tenebrarum mortalibus propinatum, quo illorum animas interciperet. Quod, ut quidem illorum sensu verum non sit, quasi conditor sit vini Diabolvs: tamen per ipsum, hoc in lubrico, praecipitari quamplurimos, satis est exploratum.

Pervulgatum illud est duorum combibonum exemplum, quibus cum inter pocula sermo de immortalitate animae


page 252, image: s254

natus esset. Alter, inquit, hanc esse fabulam a Monachis natam, qui dictitent animas post funera superesse. Quae cum ridentes alii verba excipereat, peregrinus supervenit robusta hominis specie, et qui risus sermonesque misceantur, interrogat, cumque is qui ante coeperat, subjiceret de animabus agi, et diceret, se suam bono pretio venalem ferre, atque hodiernam aucturum symbolam si quis emptor foret. En me, inquit hospes, quanti licitaris? Non magni licitatur, dicit alter, convenitur de pretio, emptor solvit; ridetur inter haec, cachinnatur, luditur, potatur strenue, ut bene hic mercatus vertat. Ita cum ad vesperam evoluta dies esset. Tempus, inquit emptor, est, ut ad propriva quisque abeat. Verum id a compotoribus meis scire velim, an non illi, qui equum capistro alligatum emerit, cum equo simul et capistrum cedat? quibus annuentibus, id omnino cedere, nulla mora, venditorem emptor collo raptum, e convivantium turba, pavitantem clamantemque, per ostium atque aera secum aufert ad hospitium ejusmodi negotiatoribus destinatum {[a] Thomas Erabant. 1. 2.} Ite nunc, et inter pocula, tam seriam de immortalitate curam in ludibria vertite. Illum cum capistro, alios sine capistro, minori tumultu, ac praeda majori daemon ab illis compotantium gregibus abducit.

Aliud nen minus, inter Comicos epulantium jocos, sua catastrophe tragicum, ex Prateolo subjiciam Convenerant in Nekethonen superioris Germaniae, ad tabernam comporores, et vinum petunt, quod cum hornum et crudiusculum famulus prompsisset, aliud priore dilutius postulant, cui deinde ut gratiori, immorantur diutius. Postquam incaluissent, illorum unus, cum implesset vitrum: Cui, inquit, hunc praebibam? Quid haeres, excepir alter, Deo praebibe, quid responsurus sit, videris. Neque cunctatus ille, Tibi, ait, o Deus, attende sis, tibi plenum hunc cyathum praebibo, ac praemoneo, ut satisfacias, nisi injurius esse volis. Cumque ebibisset, ad socium versus, de quo, ait. affundam? utrumque, ceponit alter, in manibus est, hornum et annotinum. Tum ille: igitur de horno et crudiori infundam, satis ipsi bonum. Implensque atque exporrigens manuscyphum: Cape, inquit, et respondet: mirum, si id tibi arriserit; sed si melius


page 253, image: s255

hoc anno fecisses, melius quoque bibisses. His dictis confestim illo loco situque, ut erat, diriguit, solos vibrans in capite ad hotrorem oculos. Socius criminis consternatus fuga se proripuit, alii ad hominem submovendum frustra adhibiti, Magistratus confilium opemque flagitant, funibus ab iis illigatus, tribus equis protrahentibus moveri non potuit. Submota denique praeter hominem domo omnia ignisque subjectus est, quilocum nefarii criminis una cum homine aboleret, ignis, velut ad facinorosi loci contactum, exhorrefcens subterfugiebat, dum tristi homo iste blasphemus spectaculo, multorum longe late que accurrentium oculos satiasset, atque in scena hac muta abominandam ebrietatis exposuisset insaniam. {(b) Gabrist Prateol tom. 2. Chron. an. 1980. 24. Jul.} Ludite nunc in ebrietate, o infelices helluones, cum salute, et Superis. Deus non irridetur.

Mitius illa correxit uxor ebrietati obnoxium maritum, quae aliquando jam vino somnoque gravatum adornatis domi funebribus, in mortuali reclinatorio, inter ardentes faces, et plangentes juxta parentem liberos, tanquam mortuum collocavit, et lamentata est, ut ille ad hos denique suorum gemitus, et apparatum hunc funestum, velut ab inferis evigilans, attonitus haeserit, ac deinde magis sobriam vitam amplexus sit.

Sed et illa Philippi Boni Belgarum Principis opportuna fraus, qua rustico ad vitam ex ebrietate prostrato lepidissime illusit, laudem meretur. Hunc enim in Aulam per suos delatum magnifico in lecto collocatum, ac mane tali in loco habituque evigilantem, affluentibus circum ad fictum obsequium ministris, haesisse imprimis tanta novitate et felicitate repontina attonitum, ac deinde liberaliter eadem usum, praesertim inter pocula oblata memorant. Unde factum, ut postquam risum aliquamdiu ludibriumque non inamoenum praebuisset aulae, denique eadem sepultus ebrictate, ad caulam coenumque tursus deportatus sit, tam repente miser, quam felix antea. De quo facto multorum literis celebrato lusi comoediam in 3. parte Palaestrae lig. Feliciori etiam eventu illa constitit ludificatio, qua ebrio adolelcenti a collegis Madriti in Hispania, vir iste natus, impositum fuisse retulit. Vino ille somnoque obrutus, perque

???(a) Thomas Brabant. l. 2. Ap. p. 56. c. 2.


page 254, image: s256

socios indutus cucullo, Religiosis quibusdam viris commissus est; qui postridie a crapula evigilantem, probe suis in muneribus exercerent, ut vel sic ad sobrietatem cruditi posset. Cui ad mentem redeunti, quam insolens haec mutatio visa fuerit, cum se in Monasterio, tali in habitu, interque cucullatos reperiret, hanc difficulter conjicies. Jussus itaque parere, tanquam, qui se isti addixisset Ordini, jussus consueta ibidem obire munia, Socio etiam comes per Urbem incedere: ductusque co tempore est, quo soluto collegio in adolcscentes sibi notos incurreret, qui digitis, sermone, risu, vultuque eundem, qua fuerant prosecuti, lepidissimum tota Urbe commentum vulgarent. Rediit domum, ac vesperi ad designatum cubile, ubi per somnum cucullo sublato, vestibusque illi propriis repositis, cum evigilasset, sua sibi jusius est lumere ac domum redire, et per sobrietatem deinde esse cautior, nc similia a Collegis ludibria pateretur. Qui cum prodiisset, omniumque oculis ac sannis petererur, suam mundique ita insanientis stu titiam et vanitatem detestatus, ad Monasterium reversus, Habitum sibi ablatum reddi petiit, quamque ante, velut in scena, personam sustinuerat, non ficte coepit agere. Ita haec ipsi stultitia ad sapientiam profuit, dignus cujus exemplo plures ebrietatem tempestive detestentur. His similia in Comico-Tragicis meis pleraque aliquanto disertius es reperturus.

CAPUT IX. Consuetudine bibendi, illius denique necessitas augetur: ut morbus quidem sit, illa toneri; quem tamen multi ambiant.

NOnnullis frequentia bibendi eam denique ex consuetudine necessitatem injicit, ut nullis poculis sitim expleant, ideoque ab hydropicis parum differant, a quibus

Quo plus sunt potae, plus sitiuntur aquae.

Et quibusdam Germanis hunc morbum adeo haerere Carolus V. Impetator sensit, ut cum nonnulli Hispanorum Procerum in castris monerent Caesarem, ut Lege lata caveret, ne quis Germanorum ad ebrietatem usque inhaereret poculis, responderit; idem esse a Germanis ebrietatem, et ab Hispanis furacitatem velle tollere. {(a) Corozetus in dict memor.} Sunt inter Germanos, quibus hoc vitium adhaerescit, sed et aliis illud nationibus familiare,


page 255, image: s257

quae cum rarius, vehementius tamen saepe ex ebrietate delinquunt. Moscovitis compotationes Interdicto magni Ducis prohibitae sunt, certis tamen festivitatibus, ut Nativitatis, Resurrectionis Dominicae, Pente, ostes, D.Virginis, S. Petri, aliisque solennioribus concessae, quando illi velus carceribus emissi, suum more, in potu lutoque volutantur, tumultu, convitiss, ac caedibus in se mutuo tam foede grassantur, ut nisi certis diebus hac illis ebrietare interdictum esset, tunditus hanc gentem everti necesse sit. Quocirca Basilius tabernas e Regno sustulit, solumque oppidum Nalenki [ab infundendis sic dictum poculis] trans fluvium, pro extraneis, Polonis, Germanis, Lithuanisque condidit, ubi varium his potus genus pro libertate indulget, suis non concessum Moscovitis. {[a] Guaganinc in descr. Moscov.} De Byzantiis Athenaeus magis ctiam insana memorat. Hos ita tabernarum nidori assuefactos olim fuisse asserit, ut uxoribus eo ad viros plerumque commigrandum esset. Ideoque obsessa ab hostibus Urbe, ut cives contineret in moenibus, Dux Urbis Leonidas, tabernas in vallis excitari jussit, ut cansam abeundi interciperet. Ita diu noctuque stronue illic inter pocula vigilatum est. His militibus accenseri poterit Stratonicus Musicus: qui ad quietem concessurus puero sibi adferre potum imperabat: non, ait, quod sitiam, sed ne sitiam. Noluit vigilias somnum interpellantes otiose sibi aut sicce transire. {(b) Lib.10.c.12.} illi Accerrae non dissimilis, de quo Martial. lib. 1.

Hesterno foetere mero qui credit Accerram,
Fallitur in lucem semper Acerra bibit.

Tam ingeniose hic nonnulli bibuli in hoc poculorum ludo versantur. Quocirca et illud de Pontiliano Epigrammatographus cecinit,

Cum rabidus medio desaevit in aethere Titan.
Fer puer huc cyathos, Pontilianus ait.
Cum pluit, en, inquit. Deus admonet, esse bibendum,
Qui modo tam multo proluit imbre solum.
Sic vacua a potu non illi ducitur hora,
Curque bibat semper. Pontilianus habet.

Mulieres Coloniensi in foro olitrices, ubi meteatus nen omnino fuit infelix, nova metamorphosi olera in vinum deliquant, et heminam, seu pintam [ut vocant] aliam post


page 256, image: s258

aliam, catenato ansarum numero trahunt, et ad imam fecem evacuant. Videtur talem Sabinus suis in epigrammatis depinxisse, quando obesam quadrantariam sale sitim alente, et vino eandem diluente, his versibus exornat.

Nec caro praepinguis sale non condita putrescat,
Nostra vorat multum Scyllis obesa salis:
Ast ne concipiat duros vesica lapillos,
Se liquido semper abluit illa mero.
Sic habet immodico turgens abdomine causam,
Quare perpetuo sistat, alatque sitim.

Vix poetaster quispiam ad imum biverticis collum montis admissus est, et subito a sacro Apollinis verrice ad alterum Baccho consecratum deflectit, atque inter pampinos, quam lauros mavult pangere carmina. Illud Horatii crebro in ore est:

Nulla placere diu, nec vivere carmina possunt,
Quae scribuntur aquae potoribus.

et Bilbilitani oloris, qui vini in fontibus libenter natabat.

Possum nil ego sobrius: bibenti
Succurrunt mihi quindecim Poetae.

Quod vates tam sibi liberaliter indulgent, hoc nec Historici negatum volunt. Talis erat Joannes Heroldus, qui Augustanis in comitiis frequens Principum conviva, in ephemerides suas, hoc loco confectas scyphum ingentem retulerat, cum hoc lemmate: Nulla dies sine linea. Illo ad calcem subjecto disticho:

Nocturno certare mero, putere diurno.
Vatibus ut liceat, quis vetet Historicis?

Quod si utroque jam quispiam titulo, ut Vates atque Historicus, Bacchicae licentiae inauguretur, quanta illi perpotandi fiet copia! Non deerit, qui hoc mereri possit moreins epitaphium:

Hic situs David, quem Bacchus cum satiavit.
Evomuit variam versibus historiam.

Ipsa etiam pietatis exercendae, nostraeque Religiovis mysteria recolendi ratio sufficere nonnullis ad hoc Institutum bibendi strenue promovendum poterit. Celeberrimus Lutheri crater tribus distinctus circulis, quorum primo Decalogum, altero Symbolum, tertio Orationem Dominicam suis propinabat hospitibus, quid nisi piae relig ionis exercitium


page 257, image: s259

complectitur? Hunc, ut Frider. Matenesus {(a) De ritu bibendi.c.9. ex mensal.colloq.Luth.} refert, Islebio quondam ad mensam cum aliis hospitius invitato Lutherus praebibit, arque, ut erat decumanus crater, ad fundum exhausit, ut se Cateshismi totius: cujus haec summa erat: capacem ostenderet. Sed cum Islebius deinde, post circulum primum, ad cetera evacuanda haereret impotens, Lutherus suae eum incredulitatis [adversabatur enim Luthero] arguens, sciebam, inquit, nihil Islebium praeter Decalogum potaturum, cetera quae in Catechismo continentur, ne libaturum quidem. Ipse enim antimoniam instituit, et Decalogum ab Ecclesia ad curiam transtulit.

Aliis ita aliorum Principum atque amicorum sanitas curae est, ut propriam negligant, in quo veterum Gentilium pietatem imitantur, qui in Deorum amicorumque honorem plenis libabant Baccho potulis, idque non raro ad numerum literarum nomine contentum. Hinc vetus distischum:

Nunc mihi dic quis erit, cui, te Calathisse, Deorum

Sex jubeo eyathos fundere? Caesar eris.

Et rursus, illud, quod plura diversis cyathis nomina in literarum numero aequata designat, in Cajo Julio Proculo.

Quincunces et sex cyathos, bessemque bibamus.
Cajus ut fiat, Julius et Proelus.

Extra has bibendi Leges, cum numerus scyphorum liber esset, numeros impares, tanquam magis faustos et bene ominatos deligebant, pares vitabant. Unde celebre illud Graecorum in ySmposiis carmen concini solitum:

[gap: Greek words]

Quinque bibe, tria bibe, nunquam quatuor.

Itaque aliis aliisque ad haustus cumulandos illecebris, titulisque utuntur, quotquot in Bacchicis scholis egregie versatisunt. Quod Antonio Triumviro adeo familiare erat, ut in publicis etiam Senatorum consessibus ebrius vomere conspectus sit, a M. Tullio eidem non semel exprobratur. Verum M. Cicero filius, cum patrem cloquentia aequare non posset, superare M. Antonium potandi inglu vie judicatus est: cum Bacchi quam Apollinis amantior, ad tantam postremo capacitatem helluando profecerit, ut binos vini congios ferre posset et patris interfectorem Antonium,


page 258, image: s260

non aliter ultus sit, quam quod potando vicerit gloria, quae multis debetur. {(a) Plin. l. 14. c. ult.}

Quid porro de illis ribi videtur gulonibus, qui collum gruis optabant, ut diutius edendi, bibendique voluptatem senri ent, in quibus Philoxenus Cytherius, Gnatho Siculus, et Melanthius apud Athenaeum censetur.

Temperantius profecto illi mihi insanire videntur, qui odoratarum rerum fumo ad ebrietatem usque pascuntur, nisi fortasse elephantis sibi nasum adoptent, ut illi collum gruis. Nam si Tyrio apud Caelium credimus, Scythae, cum ebrietatis voluptatem consectantur, pyram instruunt eamque odoratis herbis complent, quae subjecto igne fumum circumstantibus, velut promptum ex herbis liquorem propinat, quo sensim ebrii ad cantum saltusque et lepidae hilaritatis argumenta vertunrut. {[b] Lib. 28. c. 6.} Hoc idem Turcis Babyloniisque fumo ex arborum fructibus captato evenire, {[c] Alex.ab Alex.l.3.c.11.} quin et Europaeis hodiedum ex rabaco herba succensa, ac per fistulam, cui ingeritur, ore hausta, et pet nares, aut eos refuso fumo dissoluta, contingere, inter vulgus hominum est compertissimum. Quanquam hic fistulatum potus, non tam animum exhilaret, quam cerebrum exsiccet, et spiritus vitales cortoboret. His tamen ubi semel insueverint, difficulter hanc fumantem tubam, ex manu atque ore extorseris. Reperies, qui hoc solo fumo, et potu quandoque aliquo, quam vis aquae is fuerit, plurium ferant dierum jejunium, ut hic etiam fumus alimenti vicem praester.

Quae si in remedium famis sitisque, si ad honestam quque recreationem animi nonnunquam vertantur, culpari non debent. Ita enim necessitatis humanae quaedam sunt levamenta, non alimenta vitiorum. Sed per consuetudinem his affigi, hoc erit necessitatem ex poena inflictam angere naturam evertere, et vitam hanc in perpetuum ventris mancipatum traducere: quo nihil, neque ratione indignius, neque saluti inimicius potest evenire.

CAPUT X. Meliorne istorum sit hominum condicio, qui cibo potuque abstinere possunt, an qui iisdem ad oblectationem fruuntur?

MErito in disceptationem veniat, majorne hominis felicitas sit, cibo potuque ad vitam et oblectationem


page 259, image: s261

frui, an eodem prorsus abstinere? Plinius aliique nonnulli Historici referunt, Astomorum, apud extremos Indos circa Gangis sluminis caput in Oriente, gentem reperiri, quae, ut ipsa vox indicat, sine ore sit, vivatque solo halitu odore naribus tracto, infestis vero etiam odoribus exanimetur. {[a] Plin.7.hist. Cael. 1. 14. c. 21.} Quod in Timonis nutrice in Cilicia Aristoteles observatum meminit, quam bimestri quandoque latitantem, nonnisi respiratione vixisse deprehenderunt. {[b] Plus l. 8. symp. q.9.} Alium autem repertum, qui nec cibum, nec somnum admiserit unquam; sed ex Solis affulgentis radiis alimentum traxerit, codem Aristotele oculato reste consirmant. {[c] Cael.l. 14.c. 21.} Albertus Magnus et feminam Coloniae sub Friderico II. Imp. fuisse memorat, quae triginta dies sine cibo transmitteret: et virum se vidisse melancholicum, qui alternis diebus haustu aquae sumpto, ad hebdomadas septem ferret inediam? Nicolaus Helvetus quindecim omnino annis vita solitarie et pie juxta Undervaldensem pagum transacta, anno salutis 1460. vita decessit, rei veritate per Episcopum Constantiensem aliosque viros Principes omnino explorata {[e] Fulg. l. 1. c. 6.} Spirae ad Rhenum quoque Margaretha Weis Anno 1539. post decimum aetatis annum, levi correpta morbo, fastidioque ciborum tentata; denique etiam validior cum respuit, potusque etiamnum patiens, eundem quoque post Festum Paschale est aspernata, nullo cibo potuque deinceps victitans, ut Ferdinandus Romanorum Imperator re per medicos expensa, verum esse deprehendit. {(f) Gerardus Bucoldianus.} Plures his reperias, quorum vita sine cibo per miraculum sit propagata, ut Tullensi in territorio puella duodennis, a sacra Communione, cibo triennio abstinuisse: et Perusiae puella Interamensis Palumba per seprennium nullo cibo, praeterquam Eucharistico pasci comperta est. {[g) Fulg.l. 1. c. 2. et 6.} Mirum vero est, naturae viribus ad hanc quosdam abstinentiam potuisse sufficere.

Erat pater, qui filium moderatius cibo potuque utentem admoneret: Scias, inquit, fili mi, multo cibo homines in morbum praecipitari. Scio, ait, mi pater, nullo cibo praecipitari in mortem. Ergo, pater subjicit, mediocritas erit tenenda. Sic tamen, inquit filius, neque morbum, neque mortem vitabo,

???(d) Id. l. 13.c. 24.



page 260, image: s262

Imo, ai??? pater, vitabis, nam moder atione caelum mereberis, quod utrumque malum excludit. Scite et sapienter.

Jam vero, ut propositum teneamus, longe ego feliciorem illorum fuisse vitam sentio, quam qui Symbariti um et genialem, inter epulas et pocula cum Apiciis, Heliog abalis, Bonosis, Vitelliis, aliisque ventris mancipiis luxum sequuntur, cum ut istorum quidem nulla ex oblectatione cibi potusque est voluptas, sic nec molestia ex ingluvie percipiatur: hornm vero, ut voluptas est exigua, sensibus paulatim ad illam deliciarum frequentiam obstupefactis: ita molestia longe est gravissima, dum plerumque stomachus obtuitur, cerebrum tuibatur, cruda indigestio humores vitiat, et totum corpus morborum aliquod seminarium constituitur. Quid? quod ipsa demum bibendo sitis in perpetuam aliquam bibendi cupiditatem degeneret, ut febris sit, quae nunquam sanetur. Talis certe Phryx ille, de quo apnd Majolum {(a) De caula et aula in dieb. canic.} Poeta lusit, fuisse videtur, qui cum bene potus templum subiisset, atque illic obdormiens per aedituum inclusus jaceret, noctu expergiscens: cum siti ferendae non esset, sed ad relicta aspiraret pocula, neque exitus pateret, campanam, ut in publicis incendiis consuetum, fune ducto pulsavit, sed ubi passim homines, cum urnis, et aqua velut ad incendium convolareut, aperto ostio templi, hic bin bulus prodiit, et quid, ait, cum tot aquae situlis? unus ex vino sestertius, ad totum incendium, quod fauces meas occupat, extinguendum sufficiet, haec enim me necessitas ad campanam adegit. Quo dicto, aliis risum; aliis indignationem excussit.

Non minus ridiculum est illud, quod Judaeo Salomoni in Anglia evenisse ferunt. Is liberalius potus, cum ante Sabbatum se domum voluisset recipere, et diutius oberrasset, jamque in cloacam profundam delapsus haereret, quod Sabbatinam diem fluere comperisset, oblatam a vicinis opem amens resputi: ita telictus in molli luto lectoque, postquam Dominica die opem a vicinis imploratet, hi illuso homine, id sibi fas quoque suo esse in Sabbatho negatunt. Unde geminum Sabbatum religiosus hic ebrius coluit, dum plene ad sobrietatem animum revocatet. Duobus hoc factum versibus celebre est:



page 261, image: s263

Judaei: Sabbata sancta colo, de stercore surgere nolo.
Christiani: Sabbata nostra quidem Salomon celebrabis ibidem.

His ludificationibus dignos se praestant, quotquot immoderato potu rationem et consilia obruvunt. Ubio crispo casus aliquantum dissimilis, ad salutem et meliorem animum profuit, Vitellio ille Imperatori inter diuruas nocturnasque compotationes non ingratus, quia constans jucundusque adhaerebar socius. Quae res cum Morbum illi denique gravem diuturnumque, quo a Vitellio divulsus est, peperisset: reparata utcumque sanitate, et Vitellii societate discussa, ad amicos dixisse fertur, perieram omnino, nisi sic periissem. {(a) Viphil. in vita Vitell.}

Quare si alterutrius mihi facultas simul libertasque fieret: ut vel inter ejusmodi abstemios, qui citra famem sitimque vitam tolerarent: vel inter polyphagos et helluones. non intermissis comessationibus assuetos, viverem: multo ego illam mihi, quam hanc vitam jucundiorem fore arbitrarer, tanta ingluviem mala comitantur, ut plerumque pessime corporiac valetudini consulatur, dum ita consulitur, et quod simia proli, hoc praestet homo corpori, dum nimium fovendo perdit.

Jam ludibria, helluonibus ebriisque perferenda sunt, quod vix hominibus similes habeantur, quis prudens non detestetur? Dionysius Siciliae ryranaus, hoc in laudem suam vertit, quod facultatem dederit furibus, in ebrios dolis furtisque impune grassandi. {(b) Plut. in apol ad Traii.} Mahomerus gravius iisdem illudi voluit, cum ocotiginta plagis ebrium probrose mulctari jusserit, ideoque infame etiamnum inter Turcas vitium sit, in vino exdessisse. Unde Serarius in Judith. c. 15. refert, annis superioribus Sinam Bassam, cum aliquot ex Germanis militibus Sultano suo, ex praelio captos, sisteret, eos maxime Turcis ridicula processionis pompa, hoc est, pocula aleasque ad chartas manibus clatis serentes, per urbem ad palatium et Imperatoris sui conspectum produxisse, omnibus in risum et foedi moris opprobrium, quaqua incederent, solutis. In Italia Adolescentes et pueri ebrium publice conspectum cir umsistunt, ludibriis, cachinnis, et luto impetunt. Quod si quis igitur potum omnem fastidiat, et aversetur, ab hoc despectu opprobtioque remotissimus semper futurus est.



page 262, image: s264

Nec leve malum est, siti ac fame affligi, citra quae potus cibusque omnis ingratus est. Est enim fames sitisque morbus quidam naturae desicientis, quo certe carer, quam affligi multo est satius. Quam tristia atque horrenda fames sitisque mortalibus suaserit, quam plurimis historiis pervulgatum est. Saguntina et Solymaea fames exemplo esse poterunt. Nulla adversus illius tyrannidem remedia absque cibo potuque suppetunt. Difficile est, inquit in Catone Plutarchus, ad ventrem auribus carentem. verba facere.

Et tamen hoc ante conflictari necesse est illos, qui ex cibo potuque voluptatem captant. Optimum, ait Socrates, condimentum cibi fames, potionis est sitis. {(a) Cic. lib. 5 Tusc. q.} Sed plerumque major est his molestia, quam ex illis voluptas hauritur: Fames, inquit Aristophanes, omnia reddit dulcia praeter semetipsam. {(b) Stob. ser. 93.} Darius Persatum Rex turbida in siti extrema refectus a milite, negavit se unquam bibisse jucundius {(c) Cic. lib. 3. Tusc q.} Quod si tamen voluptas illa sitientium, cum illa, quam perpessi sunt, suti comparetur, longe haec gravior, illa minor esse videbitur. Hoc Lysimachus Graecorum Dux in Thracia a dromichete ita conclusus, ut aquis interceptis ab hoste se suumque exercitum dedere cogeretur, cognovit. Postquam enim captivus bibisset: O Dii, inquit, quam parvae voluptatis causa, meipsum ex Regeservum feci. Longe igitur felicior videtur is, qui ut nullam quidem voluptatis, sic nec famis sitisve habet experientiam.

Verum tamen, si ex caloris nativi defectu haec oriatur abstinentia: ut hic morbus quidam futurus est, ita anceps relinquetur disceptatio: an fame, an hoc languore affligi praestet? Nec dubium, minus ex utroque malum deligendum esse.

Non amo vitam illam, quam lacerti, Serpentes ac stelliones vivunt, qui, ut observat Aristoteles in hist. animal. l. 8. c. 15. hiberno tempore inter latibula reconditae, sine alimento mortuam quodammodo vitam exigunt, quod, Alberto M. teste, {(d) Lib. 22. de An. tr. 2.} suapte natura frigidae, et ad ingluviem pronae, collectos indigestosque aestivo tempore in ventriculo humores, hyeme sensim inter inediam digerunt, alimentum ipsa sibi natura suppeditante. Illud magis mirum,


page 263, image: s265

quod de Epimenide referunt, septuaginta quinque annos. continuato illum somno, sine cibo, superfuisse. {(a) Laert. l. 1.} De Germano etiam rustico somnum in foeni cumulo capescente accepimus, molli illum humidoque strato contectum altius, Autumnum ac totam dormisse hiemem, donec consumpto sensim foeno, attonito similis, quod mutate circum videret omnia, velut ab inferis, evigilaret. {(b) Mendoza in Vir prob. 24.} Valuit utique ad soporem humoresque in homine alendos, foeni herbarumque cireumjecta vis ac vapor. Quod magis etiam in bove apparuit, quem Laelius Bisciola {[c] Hor. subst. 1. l. 16. o. 2.} a rusticis sub injecto temere aggestoque foeno amissum credebat, donec post menses complures illic sine alimento latens, ut existimatum est, adeo tamen pinguis nitidusque repertus est, ut se loco movere non posset. Quem tam feliciter abstinentia alit, cibo alio non indiget. Haec vero ars impugnandi boves. si probata sit, multas illa pauperum culinas ditare, ac mensas etiam lautioribus epulislocupletare poterit.

CAPUT XI. Convivia moderata, remotis temulentorum excessibus, et adolescentibus feminisque continenter habitis, laudabiliter celebrantur.

DUm gulam ebrietatemque aversamur, non prohibemus convivia. Sapientis haec est caurio, qua immoderata tantum proscribit convivia. Noli, inquit, esse in conviviis potatotum, nec in comessationibus eorum, qui carnes ad vescendum conferunt; quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur. Prov. 23. Ceterum amicitiae ac jucnditatis gratia sese epulis reficientes Syracides admittit atque hoc consulto monitum adjicit, c. 31. In convivio vini non arguas proximum, et non despicias eum in jucunditate illius. Sit anroena Convivantium societas, sit libera bibendi edendique potestas, sua cuique voluntas, non aliena mensuram praescribat. Unde grandiora pocula, quae sanitatis alienae gratia afferuntur, et propriam destruunt, procul ablegentur, aut ea moderatione usurpentur, ut et rara sint, et cuique commensa esse possint Crater Philothesius a priscis etiam probatus fuit, Herculeus saepe non fuit. Hoc ethnicos homines ratio docuit: nos etiam Sacrae Literae ad meliora


page 264, image: s266

erudiunt. Diligentes in vino, inquit Ecclesiasticus, c. 31. noli provocare; multos enim exterminavit vinum Si diligentes provocare nefas sit, ne ebrietatis autor fias, quanto indignius futurum est facinus, si impellas renuentes. Haec profecto inhumanissima est politieorum hominum humanitas, etiam invitos amicorum in ebrietatem praecipitare, et corporis juxta mentisque sanitatem profligare. Absit ab honestis et dignis homine conviviis, hic adversus humanas divinasque Leges excessus, ut tam Convivis, quam hospiti consultum sit, utdtque sine noxa, hic etiam sine damno futurus est. Stultum est cum scelere sua velle prodigere; alienis in gratiis, suo dispendio. Syracidae voces sunt: Sobrius potus sanitas est unimae et corporis. Magnificentissimo Assueri convivio haec laus tribuitur: Nemo erat, qui cogeret ad bibendum. Esth. 1.

Spirent jucunditatem, et lepidis sese narratiunculis inter pocula, atque immistis quandoque oblectent quaestiunculis, sed ad omni levitate atque injuria remotis, delectent sine obscoenitate, salem absque mordacitate habeant. Convivium laudatur, dummodo detractionibus, et fabulis et plausibus turpibus non misceatur. De con. dist. 44. Seria ita respuantur, ut tamen necessitati possis obsequi.

Interpone tuis interdum gaudia curis.
Sed quoque laetitiae noveris esse modum.

Arehiae Thebanorum tyranno inter hilares Convivantium jocos tabellarius ferebat literas, adjecitque, ne differret, scriptas enim de re seria, accepit Rex, subjecitque cui insidebat pulvino, et [gap: Greek words] inquit, in crastinum seria. Verum infelix, diem crastinum, quem lectis videre literis poterat, detecta quae in caput ipsius imminebat prodirionc, non vidit. Sub noctem enim a Pelopida inter somnum oppressus, et Thebae a Spartanorum jugo liberatae sunt. Ita plerumque omnem crastinum non vident, qui saepe sibi crastinum ad meliora pollicentur.

Vivendum imprimis symposiarchae, quos adhibeat mensis convivas. Sunt gulones et parasiti dicaces, qui nonnis? similis improbitatis hominibus placere possint, quos si emendatos in excessibus cupias, cum offensione saepe dimittas. quando cum gratia admiseras. Nosti fortasse decantatum carmine factum illud, quo hospitibus sele admiscens in caupona



page 265, image: s267

Parasitus, ratus symbolum ab iisdem sibi exsolvendum, cauponem in disceslu sordide muneratus est. Adnumerabo versus.

Pamphagus in patulam tam multa ingesserat alvum,
Quam poterat denis plus satis esse viris.
Ecce venit caupo pretiumque exposiulat: ille
Ebria terribili lumina more rotans,
Evomuit in patinam vinumque cibosque receptos:
Atque ait, an merces tu tibi habeto tuas.
Ab ejusmodi hospitibus tale non raro symbolum persolvitur. Vide igitur, quos invites, Jacobus Rex Scotiae, atque Anglorum ejus nominis ultimus, cum hominum doctorum in mensa lepidis scitisque dictis oblectaretur, tum inprimis Buchananum Poetam, sed ut levis vitae, sic et linguae hominem, sibi percatum habuit. Inter cujus tamen dicta, hoc gratiam mereti visum est, quod, cum extemporale a Rege in mensa carmen de re praesenti posceretur, ille scyphum aqua vinoque mixtum manu complexus dixerit.
In cratene meo Tethys est conjuncta Lyaeo:
Est Dea juncta Deo, sed Dea major eo.
Respondit nonnemo alius, cratere nullia aqua diluto:
Numina confundis, cum Bacchum diluis undis:
Impermixta colo, cum sine fonte volo.

Verum infelix ille Buchananus ad scurriles levesque jocos, quam ad sacras precandi formulas exercitatior, cum morti jam vicinior a Praedicante ad Orationem Dominicam recitandam provocaretur, Mirum, inquit, quod hanc a me ignato postules, quam intra annos 40. nunquam dixi, simulque illum ex Propertio versum repetivit.

Cynthia prima suis miserum me cepit ocellis.

Atque ita poetice, helluo iste ac parasitus regius, vitam conclusit. {(a) Saras de doct. cur. l. 6. c. 13.} De vino tamen aquae admiscendo, cum aliquanto calidus est, utile exemplum, non tamen cauponibus, sed hospitibus imitandum reliquit. Bernardini Palomi hoc pronuntiatum celebratur de vivo: Vinum duo pitissimum mala comitatur: nam si dilutum sumas ipsum corrumpis: si non diluas, ipse corrumperis: {[b] Beyerlinck. in apaph.} Tu vide, utrum consultius, malisne vinum corrumpi, quam cerebrum, aut animum? Illud tamen de italicis Hispanicisque potius, quam Germanorum vinis dictum sentio.



page 266, image: s268

Adolescentes et feminas compotantium quoque societati ingerere, cosque urgere ad exhaurienda pocula omnino indecorum est, et malorum saepe non levium origo, si accedaut confabulantium illecebrae, joci liberiores, et Veneris irritumenta cum vino socientur. Apud Romanos haec olim adhibita cautio est, ut ante trigesimum annum vinum bibere, etiam viro turpe fuerit. {(b) Alex. l. 2. c. 25.} mulieribus autem a vini usu prorsus fuerit abstinendum, ne in dedecus prolaberentur, cum a Libero ad omnem libertatem has deflectere compertum sit. Unde illa etiam osculorum consuetudo manavit, qua cognati venientes abeuntesque excipiebant, ut intelligetent, ex collecta propius anima, vinumne bibissent, atque illarum, hoc facto temperautiam probarent. {(c) Athen. l. 10. c. 13.} Quod Propertius canit lib. 2. Eleg. ult.

Vino forma perit, vino corrumpitur aetas.
Vino saepe suum nescit amica virum.

Hoc imprimis adolescentibus, ac mulieribus dictum est. Nescir modum illa aetas sexusque, ubi ad hanc libertatem solutus est, sibi imperare. Non alia, sed ruit in amentiam. Ejus rei non illepidum nobis exemplum in juvenibus Siculis Athenaeus reliquit. Illi Agrigenti, in societate mutua, liberalius vino poti, cum jam ad ebrietatem incaluissent, velut somno quodam Iepulti, arbitrati sunt, in sua se triremi, medio in oceano, inter sluctus tempestaremque periculosc jactari. Quocirca muto sese admonere discriminis, navemque plus satis oneratam evacuandam esse, clamare, obvia quaeque, lectos, stragula, supellectilem per fenestras, atque ostia, velut in mare egerere: cumque supervenissent militum Duces, hanc insolentiam prohibituri, hos tanquam Deos adorare marinos, et rostrum polliceri, modo corum opera secure portum tenerent. Quae insania cum triduum illos tenuisset inregrum, vix denique ad mentem reversi sunt. Domo vero hospitali ad perpetuam facti memoriam triremis nomen reliquere. {[d] Athen. l. 2. c. 1.} Alexandrum fortissimum Juvenem, Persarum victorem, quique uxorem et silias Darii sobrius intactas reliquerat, cum inter convivia largius ebrietari indulgeret, ad gravissima quaeque scelera, hac immoderatione prolapsus est, ac robustissimi corporis vigorem vino solutum


page 267, image: s269

morbo ac morte intempestiva profligavit, multorum ante amicorum per ebrietatem interemptor, ac demum sui, victurus orbem, si vicisset intemperantiam. {(e) Erasmus in Adag.}

Haustus igitur in convuvali laetitia ita per Modimperatorem est promovendus, ut neque volentibus negetur, neque imperetur nolentibus. Aetatis tamen sexusque habeatur ratio: nt nec adolescentibus, nec feminis, nisi insigni moderatione concedatur. In his enim liberalitas beneficii nomen gratiamque amittit. Regulam quoque mensuramque eandem omnibus viris praescribere, esset eundem omnibus aptare calceum: nihilominus in ternario gratiarum numero semel ad necessitatem in haustibus oblatis sufficienti, iterum ad jucunditatem, tertio etiam ad hilaritatem concesso, veteres subsistendum rati sunt. Unde Horatius exercitatus potator lib, 3. odar. sic canit:

Tribus, aut novem
Miscentur cyathis pocula commodis.
Qui musas amat impares,
Ternas ter cyathos attonitus petet
Vates. Tres prohibet supra
Rixarum metuens tangere gratia.

Vatibus itaque, (quibus Horatius plurimum favet, ne sibi iniquus sit arbiter) concedit cyathos novem, at negat consultum, hunc ternarium, quoarto, male ominato numero, repetere, ne rixae nascantur, quaesitaque in conviviis gratia pereat, cui Ausonius Vates sussragatur.

Ter bibe, vel toties ternos, sic mystica lex est.

Neque decumanos crateres in salutem, sanitatem, aut valedictionem inferendos, nisi liberrate cuivis relicta, censeo. Vidi ipse apud Illustrissimum hum anissimumque Comitensa Boixmerianum in Clivia craterem, qui tantus ex argento amoque erat, ut sedentis ad mensam hominis latus ex terra assurgens (neque enim mensae imponebatur) aequaret, quique aegre unius bibentis brachiis posset sustineri, hoc primo advenienti hospiti salutem propinare consueverat; sed qua erat discretione, non urgebat nolentem: libertatem alterius fuae voluit liberalitati adjungi. Philothesius olim crater, quamvis grandior, post coenam adhiberi solebat; verum ex eodem hauriebant plures, convenientiori amicitiae symbolo,


page 268, image: s270

quam si talem singuli, et quod ajebant, [gap: Greek words] hoc est, par pati reddere jubeantur. {[a] Erasmus in adag.}

Est modus in rebus, sunt certi denique fines,
Quos ultra citraque nequit consistere rectum.

CAPUT XII. Quaestiones convivales, ad hilarem jucundamque inter epulas conversationem alendam faciunt.

AD honestam eruditamque conversationem alendam inprimis facit, aptas tempori, rebus, loco, hominibusque, quibuscum versaris, quaestiones invenire, proponere, ac ratione vei arguta, vel minus exspectata, aut lepida, in hanc illamve partem agitare. Invenies enim, qui ingenii aut peritiae declarandae gratia, vel respondentis, vel arguentis partes capessat, faci isque hic ac plerumque disertus modus est, triste in familiari consoitio silentium dissolvendi. Cavendae tamen ineptiae, et scurriles, aut ridiculae quaestiones, quae sine judicio, aut pudore ingeruntur, ne audire contingat, quod de duobus frivola agitantibus, dum alter ridicula proponeret, alter insulsa responderet, Georgias superveniens dixit: Uter vestrum sapientior, qui cribrum supponit, an qui mulget hircum? Erat in sophisticis ac nugacibus quaestiunculis Sosibius, apud Prolomaeum Pliiladelphum Regem, non paucis ingratus. Quare Rex homini sophismate quoque ridiculo illusurus, quaestoribus mandavit, ut stipendium postulanti, se dedisse, responderent. Quod cum fecissent: ipse Regem, de injuria sibi illata querens, convenit. Rex igirut quaestores cum libro rationum sibi adesse jubet, in quo cum notati essent Sosigenes, Bion et Apollontus; Rex syllabas, ex singulis nominibus aliquas captans, et hic, inquit, scribitur accepisse Sosibius. Nulla enim buic nomini syllaba deest, si recte haec vocabula, quae recontinent, expenderis. Ita Sophistae nugatori, sua arte sophistice illusum est {(a) Athen l. 11. c. 13.}

His affives sunt quaedam captiosae tantum quaestiunculae. Ut si quaetas: Citiusne destrui, an aedisicari domus aliqua soleat et tespondeas, praeter exspectationem citius aedificari, co quod destrui, nisi ante aedificata, non possit. Aut si


page 269, image: s271

quaestione introducta, cur Hispani majores pinsant panes, quam Galli kaut itali? respondeas, aliis alia opinantibus, quia plus farinae adhibent. Aut, quis optimus sit jactus, in chartis et alea? Dicas, ille, quo in flumen ja iuntur. Aut quo in loco tellus altissima? Dicas, in humanitate Christi, ad dextram Patris collocata. Haec enim ex sola ambiguitate vocum, aut sententiae nata, plus nugacitatis, quam ingenii continent. Et ad vulgi tantum oblectationem faciunt; gravibus plerumque viris desipiunt.

Nonnunquam ingeniose quaestiones ejusmodi inanes, aut sophisticae eluduntur: dum par alteri quaestio proponitur, ex qua suae absurditatem agnoscat. Ita dum- Patochus ex rustica muliere sciscitatur: Sciretne illa, quot essent festivi in anno dies? reposuit mulier hanc vicissim quaestionem Pastori: Sciretne ipse, quantum panni ex una lini libra confici posset? Quo hominem docuit, accommodam cuique personae quaestionem formandam esse. Sic alia. interroganti Studioso, Quot put aret in caelo stellas esse? reposuit: Quotnam ipse crederet in terra stultos reperiri? Nonnemo a Philosopho petebat, ut diceret, ubi Deus extra mundum esset? Tum ille, Tu vero mihi edissere, ubi Deus extra mundum non sit? Divus Augustinus interrogatus: Quid Deus ante conditum mundum fecisset? respondit, de inferno pro curiosis instruendo cogitasse. Verum haec, cum plerumque non sine aculeo reverberenrur, non nisi erga inferiores et proter vos scisciratores erunt intorquenda. Sic extra reprehensionem non erunt nugatoriae quorundam responsiones, quibus aequis aliorum quaestionibus tantum illudunt, ut cum Suevus nugator equiti pontem transituto nihil ad interrogantis mentem respondebat. Hic sciscitabatur: Essetne pons firmus satis? Nunquam, respondit Suevus, ejus vires exploravi. Tum eques, illud quaero: An securus quis inequitet? Mox Suevus ait, nunquam inequit ando id didici. Kursum ille: Quaero equidem: an hiatum aliquem pons habeat, qui iter praepediat? At Suevus: Magno, inquit, hiatupatet, quo flumen ingens transmittitur Ita nullo eques ad propositum responso, scurriliter satis delusus est.

His aliisque, seu quaestionibus, seu responsionibus tempus consumere, neque honestum satis, neque jucundum esse sentio. Aliae sunt quaestiones, quae ad familiare consortium


page 270, image: s272

amoena dissertione traducendum faciunt. Talis illa fuit, qua Darii Persarum Regis custodes, a coena quiescente tantisper Rege, ad fallendum honeste tempus usi leguntur, dum ab ephebis regiis disceptatum est: Vinumne, an Rex, an mulier, an denique veritas praestet, ac fortior sit rebus ceteris? quae deinde quaestio in Procerum ac Regis praesentia, cum magna omnium voluptate per juvenes hos oratores discussa, ut laudem, ita praemium ingens tulit: dum Zorobabelem Hebraeum, pro veritate elegantissime disserentem, Rex, ut victorem ceterorum, amplexus est, et proximum sibi esse in Regno jussit, ac postremo hoc indulsit postulanti, ut aedificata rursum Jerosolyma ac remplo, in libertatem Judaei ex Babylonica servitute restituerentur. {[a] Esar. lib 3.c.4.} Ita Philippus Macedoniae Rex erudirae inter epulas et pocula conversdationis apperens, Philosophos secum mensae adhibere solitus, hanc illis quandoque thesin excutiendam proposuit: Quidnam esse sub caelo maximum sentirent? Respondit primus, Olympo nubes excedente nihil se majus agnoscere. Alter, Atlantem illo montem, ut qui lunari circulo propinquus sit, ideo caelum sustentate dicatur, majorem esse contendit. Tertius oceanum, qui totum ambret orbem. Quartus Solem magnitudine sua centies et sexagies terrae in se quantitatem complexum, longe cetera mole sua, excellere asserebat. Ultimus denique cor animumque hominis, quem explere haec universa non possent, censuit esse maximum, assensuque ceterorum judiclsse rectius est existimatus. {(b) Lipsius de magn. animi in Pot.} Rudolphum Imperatorem similes etiam quaestiones, inexspectata aliqua responsione solutae, mirifice oblectabant. Ita cum animum inter Legatos ad se missos a seriis aliquantulum remitteret, observarat e duobus Legatis jam senescentibus, alterum cana barba, sed nigro capillitio, aliumque e diverso capillis esse canis, barba adhuc nigricante. Quare, ut amoenissimi erat ingenii princeps, ad illos conversus, sibi dari hanc a Legatis diversitatis causam postulabat. Tum ille, cui sub atro capite barba incanuerat: Rex, inquit, clementissime, ne sua majestas hanc praecipue in barba mea canitiem admiretur, maximam enim hactenus pro ore curam sustinui. et ne quicquam deficeret, laboravit os ipsum: hinc immaturos hos canos traxit. Placuit


page 271, image: s273

responsum Regi, et conversus ad socium: Tu igitur quam mihi causam daturus es, habitus longe in ore et capite diversi? Nec ille respondendi imperitus, O Rex, inquit, barba mea viginti et amplius annis capillitio est junior, ubi hos attigerit, parem cum illo colorem induet.

Ita in mensis ex re nata, et appositis saepe cibis quaestiones jucundae petuntur. Christophorus Columbus in mensa Ferdinandi Arragonum Regis ejus nobis exemplum reliquit. Ille enim, cum primus Indicae navigationis Hispanis aperuisset iter, et nonnulli invidorum gloriae contenderent, hanc rem tanti non esse, quin a pluribus idem fieri potuisset: arrepto ille, quod in mensa appositum erat, ovo, quaerebat: Essetne inter praesentes, qui ovum illud in apice, nullis adminiculis fultum, posset constituere? Cumque experiretur pro se quisque, et nemo posset: denique Columbus, altero ejus fastigio mensae illiso, repente erectum ovum constitutit. En, inquit, et hoc omnes, jam, ut factum a me vident, norunt: nondum factum ignor abant?

Plutarchus in quaestionibus symposiacis hanc de ovo non illepidam infert: Fueritne ovum ante gallinam; an gallina ante ovum? Et rationes in utramque partem adfert. Ut pro ovo: quod principia rerum priora fuisse videantur quale est ovum gallinae semen: et natura, arti similis, ab imperfectioribus, et rudioribus transeat ad perfectiora. Verum pro gallina verius certiusque difserit, quod mundus primo omnium extiterit perfectissimus, neque semen aut ovum de terra sit editum, cum alicujus esse semen, aut ovum debuerit. Non enim dicitur esse gallina ovi, sed ovum gallinae. {(a) Plut. l. 1. symp. q. 3.} Sed de hac re nos sacra Scriptura dubitare non patitur, quae quodvis animal in suo genere a Deo creatum asserit. Et Illudhoc loco etiam quaeripoterit: An ova sine gallina excludi possint? et comperta quidem res est, fieri illud ab hominibus etiam posse. De noto mihi homine fidedigni asseruerunt, illum febri aestuantem ex ovo sub axilla aliquamdiu foto gallum exclusisse gallinaceum, cui deinde alterius nomen ad memoriam rei a domesticis triburum est. Quin Julia Augusti Caesaris conjux, ut intelligeret, masculum an femellam concepisser, ovum tamdiu fovisse memoratur, dum gallum excluderet. Unde se marem


page 272, image: s274

concepisse augurata, Tiberium peperit. {(a) Plin. l. 10. c 55.} Aegyptios in furnis calefactis ingentem simul pullorum numerum excludere, Radzivilius in sua peregrinatione, aliique testantur. Si quaeras: An ova sine igne excoqui possint? Id Persas observatum est facere, qui in venatione sine cibis deprehensi, cum esuriunt, ova quae secum ferunt fundis imposita tamdiu circumagunt, ut reverberatione aeris calefacta excoquantur. In calidis Aquisgranensium fontibus ovum brevi tempore suspensum coqui mirum non est. Subjicio et hanc de ovis quaestiunculam: Quemadmodum ova, ut volent, instrui possint? Id vero fieri constat, si evacuato cortice, rore illa compleas matutino, ac clausa deinde, juxta perticam, vel arborem exponas Soli; ille enim suis radiis sensim extollet in altum, idque tanto facilius lepidiusque, si alis hinc indn glutino annexis, in aere suspendantur. Haec alia que conviviis opportuna sunt, et jucunde sine scelere usurpantur.

CAPUT XIII. Aenigmata et griphi, cum praemio aliquo solventi proposito, recte Convivis recreandis, inter epulas adhibentur.

SYmposiaca etiam olim fuere aenigma et griphus, et solventi quidem honoratior carnis portio, ignoranti salsa portio: illa in praemium, haec in mulctam deferebatur, quanquam Athenienses vinum dilutum, velut in poenam, hauriendum in phiala propinaverint: ne convivii hilaritas illa mulctandi ratione intercideret. Talis esse poterat griphus aenigmaticus de voce muscatum.

Sume caput, curret, ventrem superadde, volabit,
Adde pedem comedes, et sine ventre bibes.

Mus enim currit, musca volat, muscatum comeditur, mustum bibitur, quae omnia una voce continentur. Sic quaerenti, quomodo amores conflentur? Respondebis, more, ore, re. Haec enim tria uti ipsam constituunt vocem, sic vere motibus, forma, et opibus potissimum amores conciliantur. Ejus generis omnino varia sunt, quae ad eruditam simul et jucundam animi remissionem conducant. Quibus


page 273, image: s275

operam aliquam studiumque impendere, ut minus honesta rescindantur, ornnino laudabile est.

Ut est illud ad solutionem propositum de Christo:

Sum quod eram, nec eram quod sum; modo dicor utrumque

Nempe Deus, qui ante eram, et homo, qui non eram. Sic propone enodandum hoc distichon de corde humano, quod Deus sibi postulat:

Dimidium sphaerae, sphaeram, cum principe Romae
Redde Deo, tantum vendicat ille sibi.

Hoc est, Cor.

Non dissimile illud in epistola familiari carmen:

Mitto tibi navem prora puppique carentem.
Mitto tibi metulas, si vis cognoscere, Vertas.

Tolle ex voce navem protam puppimque; hoc est n. et m. et ave leges: inverte metulas, et leges salutem.

Improba furfur edit pannum, ac panem, sustineamus.

Divide verbum, et leges sus, tinea, mus: ac facile assequeris aenig ma. Jungam hic celebtatum de Hermaphrodito misere pereunte aenigma, quod texitur simul ac solvitur:

Dum mea me genitrix gravida gestaret in alvo,
Quid pareret? fertur consuluisse Deos.
Mas est, Pheobus ait: Mars femina: Funoque neutrum.
Cumque forem aeatus, Hermaphroditus eram.
Quaerenti lethum: Dea sic ait: occidet armis:
Mars cruce: Phoebus aequis. Sors rata quaeque fuit.
Arbor obumbrat aquas, ascendo, decidit ensis,
Quem casu tuleram, labor et ipse super
Petram it haesit, eaput incidit amne, tulique
Femina, vit, neutrum, flumina, tela, crucem.

Sic de Eunucho caecutiente, qui vespertilionem, stantem in sambuco, leviter perstrinxit pumice, hoc aenigma Petrus Crinitus habet:

Vir non vir, videns non videns, alitem non alitem, perculit, non perculit, lapide non lapide, sedentem non sedentem, super arbore, non super arbore Similia quaedam repeties in Argutiis Epigr. p. 1. c. 1. § 5.

Brevius illud faciliusque aenigma est:

Dum plenus, levis est: gravis est, dum pendet inanis.

Quod apte de ventre, aut stomacho: uti etiam de crumena intelliges. Nec longe dispar illud de Baccho.



page 274, image: s276

In vitro meus est, in ventre illius habebor.

Dum enim in Scypho vinum habes, in tua illud potestate ost: dum in ventre, tui in illius. Operatur enim pro viribus, quae potest.

Hoc studium honestatis juxta ac voluptatis plenum semper est habitum. Aenigmaticis certe quaestionibus griphisque enodandis operam dare, olim erat res inter Reges etiam Prncipesque, neque Philosophos tantum, et eruditos, usitata, non illaudabili ingeniorum commento reperta, magnisque etiam praemiis solventium cohonestata. Ita Salomonem Judaeorum olim, et Hiram Tyrorum Reges, mutuis sese aenigmatum quaestionibus exercuisse, Josephus nobis est autor. {(a) Joseph l. 8, antiq.} Hac potissimum arte sapientiam ejusdem Regis Salomonis Reginae Sabae exploravit, et cum stupore est admitata, quando fama nominis provocata Solymas ipsa excurrit, obscurisque quaestionibus ejus pertentavit ingenium, ac liberalissima donorum oblatione est venetata, cum praeter gemmarum atque aromatum magnam vim, centum viginti auri talenta, rato munere, obtulisset. {(b) 3. Reg. 10.} Sampsonis Hebraeorum Ducis aenigma in convivio nuptiali propositum non ignoramus. Neque illud, ut profana etiam tangam, incognitum, quod Jocasta Thebarum Princeps, Spingis mulieris peracutae ingeniosaeque consilio. proposuit, hac quaestione, quod animal mane quadrupes, meridie bipes, vesperi tripes esset? Cui tantum Sphinx et Jocasta tribuit: ut haec existimans nullum ejus solutorem reperiendum, ausa fuerit, se suumque regnum in praemium solventi proponere. Verum Oedipus, puer quondam exposititius, ac verus Jocastae, hunc ignorantis, filius, pluribus frustra solutionem tentantibus, supervenit, et hominem esse docuit, qui nascens, ut quadrupes reperet, adultior suis pedibus incederet, senex baculo innixus tripes fieret, atque in quaestione dissoluta, ex promissione, materno thalamo, ac Regno potitusest, donec agnito crimine, suis sese, ob patratum facinus, oculis privavit.

Non admodum dissimile illud, quod Philosophorum nonnemo Theodoro Pachomii discipulo proposuisse traditur. {(c) In vita S. Pachomii.} Quis nunquam natus, mortuus sit? quis natus, et tamen nunquam mortuus? quis mortuus, et tamen non corruptus? Respondit apte Theodorus, Adamum non esse natum,


page 275, image: s277

et tamen mortuum: Heochum fuisse natum, sed non mortuum? Lothi uxorem mortuam sed in Statuam versam, et non corruptam, {[a] In vita S. Pachomii.} Habent illae antitheses in aenig maticis inprimis gratiam, et suspendunt judicium investigantis, tantoque est major voluptas invenientis, quanto his impeditior visa est quaestio. Saepe autem fatigat affligitque frustra indagantem Ut Homerum piscatorium illud aenigma. Ille enim, cum ex piscatoribus in Sole juxta flumen jactis hamis apticantibus, quaereret: quidnam cepissent? Illi repente per aenigma responderunt: Nihil habere se eorum quae cepissent, quae autem nondum cepissent, jam habere. Intelligentes pulices ant pediculos, per otium captos, dum piscium nihil affluxisset. Ita si interroges: Quaenam creatura secundum se totam contraria aut repugnantia admittat? Invenies quidem hominem mortalem, et immortalem; sed non secundum idem corpus, vel animam. In Deipara tamen reperies eandem simul, secundum idem corpus et Matrem Christi esse, et Virginem. Hinc Vates cecinit:

Partus et integritas discordes tempore longo.
Virginis in gremio foedera pacis habent.

Quaere: Fueritne aliqua mater priusquam nata esset? Talemque Evam fuisse respondebis. Quaere fueritne aliqua simul uxor et virgo? et recte dices, talem fuisse Abisag a David Rege intactam. Alia quaestio majora pene rerum miracula continet. Quis eandem et matrem et sororem, et sponsam habuerit? Et respondetur, Euphorbum quendam fuisse, qui a patre ex propria erat filia susceptus, quam cum ipse suam esse matrem ignorasset; deinde in Conjugom duxit. Unde hoc distichon:

Me Pater e Nata genuit, mihi fungitur illa:
Sic soror et conjux, sic fuit ipsa Parens.

De conjugibus, qui licet corporibus duo sint, mente tamen ac voluntate una esse debent, ne dissentiant; ita quidam aenigmatice lusit:

Sunt duo quae duo sunt; et sunt duo, quae duo non sunt:
Quae duo si non sunt? sunt duo nulla duo

Ita aliud de Lothi uxoris Statua aenioma his versibus conditur:

Quod spectas oculis, viator, hoc est


page 276, image: s278

Sepulchrum, nec habet suum cadaver.
Quod spectas oculis, viator, hoc est
Cadaver, nec habet suum sepulcrum.
Sepulcrum tamen est, et est cadaver.

Quaesitum jam olim est, quae duo Pronomina, omnia Nomina et verba confundant? responsumque est, Meum et Tuum. Unde aliae quoque formari possunt quaestiones. Quinam illi sint, qui dicant: Quod meum est, tuum est; et quod tuum est, meum est: quinam dicant, quod meum est, meum est; et quod tuum est, tuum est. Qui dicnt: quod meum est, tuum est, et quod tuum est, tuum est. Qui postremo dicant, quod meum est, meum est, et quod tuum est, meum est. Et respondetur, primum dicere Conjuges, secundum mercatores, tertium pios cleemosynarios, quartum raptores milites et tyrannicos Principes. Paucis Vates cecinit.

Si duo de nostris tollas pronomina rebus.
Praelia cessarent, pax sine lite foret.

Non illepidae hic juvat meminisse historiae, quam ex Melanchthone Heidfeld recitat. Cum Henricus Lucenburgensis Imp. haud procul Bononia nobilis cujusdam arcem praeterveheretut, nonnemo Juris-Peritus hanc arcem Imperatoris esse, dicebat, quod alter cum negaret: res in certamen abiit, proposito victori hujus causae equo. Ipse vero Imperator Judex delectus est, Nitebatur is ratione ista, quod omnia Imperatoris esse, summo jute dicerentur: hic, quod nobilis arcis haeres possessorque, ideoque et Dominus esset. Imperato tamen suae favens potestati, pro illo sententiam dixit, equumque eidem adjudicavit. Unde vulgo dicterium hoc usurpatum est: Alter respondit aequum sed alter habet equum. Tantum in causa hac potuit pronomen Meum.

Recte etiam quaeres: Qua fieri arte possit, ut mentienti habeatur fides, vera dicenti non credatur? Et respondebis: hoc saepe mentiendo, et vera loqnendo fieri. Nam verax hoc denique obtinet, ut etiam mentienti fides habeatur: mendax vero, ut nec vera quidem loquenti credatur.

Fides, ut anima, unde abiit, nunquam redit.

Haec anima politicam hujus temporis disciplinam ita deseruit, ut inter hos jam homines prorsus hac sua arte infames, illi versus locum obtineant.

Rebus omnibus peractis,


page 277, image: s279

Nulla fides est in pactis,
Mel in ore, verba lactis,
Fel in corde, fraus in factis.

Non indigna viro sapiente quaestio fuit: Quaenam syllaba totum regat, et evertat mundum? Nimirum bene respondit, qui dixi esse Jus, quod mutatis literis vis est, illo regitur; hoc evertitur Orbis. Haec et eadem sunt; et pugnant inter se. Unde merito dicas:

Jus. et vis apicis nullo discrimine distant;
Vi tamen opprimitur, Jure fovetur homo.

De aqua plures etiam quaestiones aenigmaticae agitantur. Ut quae aqua pretiosissima? cui alii respondent, illa quae in oenopolio vino miscetur: alii, aegrorum aquae ad Medicos deportatae: alii etiam piorum esse lacrimas dicunt, quibus caelum emitur: alii Baptismatis, quibus idem, absterso peccato, comparatur.

Quaenam aquae optimae? respondent alii molarum, quibus frumentum conteritur: alii poenitentium, quibus emendationem spondent. Apud Athenaeum cum haec quaestio de aqua nata esset; et alii alias praeferrent aquas, reliquis aptissime respondit Catnaeus, qui illam esse dixit, quae manibus affunditur, quod illa jam coenam ostendat esse paratam.

Universe vero in aenig maticis hisce lusibus obsetvandum, ne de rebus a vulgari hominum cognitione remotis instituantur. Nam si, exempli gratia, quaeras, in quo fonte faces accensae extinguantur, extinctae vero accendantur; quod de Jovis fonte in Dodone ferunt. {[a] Plin. l. 2. c. 97.} Aut, quis in die fluvius septies fluat, et refluat? quod de Euripo in Euboea {(b) Ibid. c. 103.} relatum est: nimium remota postulabis, nisi forte historiarum bene peritum scisciteris. Ejusmodi tamen miscere narrando, vel historica, vel certe opiniones aliorum, quae nativitatem quandam complectuntur, referre non erit utile, ut quod Aristoteles ad ejusmodi spectaculum Euripi, nunc fluentis et refluentis, nunc etiam subsistentis, haesisse feratur, ac denique cum non caperet, sese in flumen egisse praecipitem, cum dicto: Quoniam ego te non capio, tu me capies. Quanquam hujus rei non magna sit fides. Ita in caupona duos inter pocula audiente hospite de magno Platonis anno post triginta annorum milia recurrente, inter se contulisse



page 278, image: s280

Heidfeldius {(3) In sphinge c. 4.} memorat ac collegille juxta illius sententiam futurum, ut eodem in diversorio se revisant mutuo, ac praesenti voluptate iterato fruantur. Jamque ad exitum hic discursus spectabat, et symbolum, cum ad hospitem ve si rogant, ut ad reditum illius tempotis solutionem symboli patiatur differri, non defuturos se debito. Verum, inquit hospes, jam ante magnum hunc Platonis annum, vos eodem hic loci fuistis, soluto necdum symbolo, cui si modo satisfactum a vobis fuerit, praesens symbolum non ingratus differam. Haec igitur ad jucndum magis inter pocula et epulas otium, quam ad studium et occupationem seriam sunt referenda.

CAPUT XIV. Materiae diversae, ad honestam erudit amque recreationem in convivio, aut plurium consortio instituendam

SUnt et aliae inter convivia jucundae narrationes, quae pro suorum quisque professione studiorum, aut rerum ab experientia, vel lectione haustarum cognitione occupabit. Ita Astrologo de siderum motu ac magnitudine, eaque, quam in terras habent opetatione, disserere, perquam erit ad audientium voluptatem accommodum, qui multa earum, ante oculos licet expositarum, rerum ignorant. Nolim tamen illum imiteris, qui pro ventre solum dissertationem hanc instituisse visus est. Nam cum in opposita ora patinae, bolum sibi pergratum observasset, caeli motum cursumque designaturus, ita ait, hi ab Angelo motore in orbem feruntur, ac postremo sibi jam propriorem partem demessuit.

Peregrinationibus exercitati, illa, quae alibi rariora, memoratuque digniora, experientia, vel certa cognitione hause e, his subinde colloquiis inserent: Neque tamen importune obtrudent, aut figmentis adhibitis extollent, cum utrumque nimiam vanitatem sapiat, et saepe fastidium pro voluptate adferat audienti.

Argutiis quandoque sophisticis hic etiam ludere, non tamen laedere, erit gratiosum. Dedi illorum complura, quamvis non omnia mensae, nisi forte narrare malis, quam imitari J opportuna. cap. 10. lib. 2. Hic paucula adjiciam, ut quae potissimum hanc convivalem gratiam mereantur


page 279, image: s281

non ignores. Vulgatum illud est Adolescentis studiosi sophisma, quo ex Mathesi deprompto parenti rustico homini suum in bonis artibus profectum probare conatus est, Erant in tenui mensa, tria in disco ova proposita, in parentem utrumque et filium aequo numero partienda. Tum ad patrem versus filius: Nescis, inquit, hic quinque nobis ova proponi? Sane, ait pater, id nescio. Id vero, respondet filius, mea me Philosophia docuit, ac facile convincam ratione, ut hoc ipsum cogaris agnoscere: nam ubi tria sunt, ibi duo: At ubi tria sunt et duo, ibi sunt quinque. Ergo hic sunt quinque. Nondum, inquit pater, satis assequor: ut ver de veritate certius constet, tria ego cum matre ova sumam, tu ergo reliquis fruere duobus. Vidit novus hic Mathematicus suo se captum sophismate, et doluit pro hac arte tam fallaci minerval esse persolutum. Ita sophistico etiam homini Diogenes occurrit, qui hac illum captione pertentabat: Quod ego sum, tu non es, annuebat Diogenes: submisit alter: Ego sum homo. Et hoc concessit Diogenes: Igitur, inquit Sophista, tu homo non es. Tum Diogenes: Vera omnia, si a me argumentum inceperis. In sola persona aberrasti. Dicendum tibi itaque erat: Quod tu es, ego non sum; tu es homo. Ergo etc.

Ut error huujus sophismatis pateat, quod speciem pro individuo substituit, sume illud, quod inter vini compotores usurpari poterit. Et sit tale: Quod ego bibo, tu non bibis. Ego bibo vinum. Ergo tu non bibis. Magis implicatum est, quod Turca, quiChristianum captivitate interceperat, proposuit: Si praedixeris, inquit, quid tecum porro facturus sim, liberum te dimittam. Tum Christianus: Retinebis me captivum. Cumque ille praedictionem tacendo firmaret. Ergo, excepit Christianus, libertatem ex promissione debes, quia quod futurum erat, praedixi. Imo, inquit Turca, si te liberum dimisero, non praedixisti, quod erat futurum. Ne igitur falsus sis, teneor te in captivitate retinere. Hoc igitur sophisma quendam involvit labyrinthum.

Non omnino dissimile est, quod de Corace Syracusano retuli l. 2. c. 10. De Epimenide Cretensi et illud Heidfeldius, quamvis paulo aliter inducit. {(a) In sphinge c. 29.} Dixerat ille, Cretenses esse mendaces, longa doctus experientia. Quaeritur itaque, credendum Epimenidi, an non? nan si ipsi credimus, qui



page 280, image: s282

Cres est, quomodo verum est, Cretenses esse mendaces: nisi nos fateamur credere mendaci; si non credimus, Credtenses non erunt habendi mendaces; ideoque et ratio deest, cur non credamus Epimenidi. Verum subtilioris haec pene, quam pro epulis, disputationis sunt, et narranda potius, quam exemplis imitanda ne inutili speculatione caput fatigetur.

Amoeniora futura sunt, quae ingeniosa aliqua inventione nituntur artificia, si in convivali hilaritate usurpentur: ut si e. g. oblato pomo, quaeras, num quis praesentium putet, fieri posse, ut salvo at que integro pomi cortice, illud medium dissecetur? Quod si non existiment fieri posse, ru poteris hac arte praestare. Acum, immisso filo, circumduc pomo, sed sub ipso pomicortice, hac ratione, ut acum primo inter corticem et pomum inferas quousque potest, tum ubi emersit. sub pellicula tursum protrudas sequente semper filo, donec ambito pomo, illic emergat acus cum filo, ubi primum fuerat inserta. Tum utraque fili extremitate apprehensa, sensim secando extrahe. Ita enim educto filo, certice integro, pomum erit divisum, ac secta tenui pella, etiam dilabetur.

Ita si promiferis, te ex eultro orae mensae nude imposito plenum vinoi vel aqua urceum suspensurum, licet culter nullo in mensa retinaculo firmetur: hac illud arre praestabis, cultrum, vel bacillum, urceoli ansae insertum fulcire debes bacillo, sub cultro, illic ubi ansam transiit ad fundum ipsum urcei recta descendente, ita enim culter in altera exttemitate firmus: sive digito, sive mensae, sive alteri rei cum ureeo appendatur, tanquam uncus, firmiter haerebit.

Est et illud ad fallendum oculos spectaculum non injucundum, quo nucem, vel nummum vitro pleno injectum salire ad numeros facies, quando occulte illi crinem glutine aliquo, simulque uni tuorum digitorum affixeris, ubi enim tunc digitos, velut ad numeros in organo musico, movete coeperis, assiliet in vitro nux aut nummus, non observantibus caviam motus ceteris. Ad lumen tamen vesperi facilius aliorum oculos crinis effugiet, quam ad lucem Solis.

Et hanc licebit quaestionem inducere: Quem admodum duo possint inter se partiri vinum heminarum Octo, quod in uno quispiam poculo A. continet; si alter duo habens pocula:


page 281, image: s283

unum B. quod heminas quinque et alterum C quod heminas tres complectatur, ex aequo dividi postulet? Ita vero fiet, ex poculo A. imple B. ex hoc C. ita in B. remanebunt duae, in A. tres heminae: quibis si alias tres ex C. adjicias, habebit A. rursum sex. Deinde ex B. duas, quas habet, heminas in C. transfunde, et ex A. iterum imple B. ex hoc unam postremo heminam, quae C. deest, transfunde, et retinebis in B. quatuor, quos potest unus Divisorum accipere, et alter capere reliqua: in C. tres heminas, quas adjunget uni, quae in A. remansit.

Ita Carites tres novem Musis occurrisse asseres, singulasque pari numero pomorum instructas, obtulisse Musis unum singulis ac totidem deinde retinuisse, quot dederant. Quaeres igitur, quot singulae Caritum poma habuerint; et respondebis, 12. ex quibus cum novem sint distributa, tria retenta Junt.

Non dissimile illud, quod duobus filiis evenit quibus pater fidus obtulerat: ea Lege, ut partirentur. Questus minimus est, a frarre Leges aequae divisionis neglectas esse, nam si, inquit, adhuc unam ex meis possideret ficubus, alterum tantum haberet, quam ego. Imo, ait frater natu major, si adhuc unam obtineres ex meis, jam ex aequo possideres dimidium. Excessus igitur meus minor est, quam anni, et stomachus grandior poscunt. Quaeritur: quot hic ficus pater dederit, et quomodo partiti sint? et respondetur, 12. datas, et quinque unum, septem accepisse alterum.

Si poculum, cujus collum angustum, latera extantia sunt, aut phialam solo stramine elevare volueris, facies culmo stramineo, ad palmam usque inflexo infractoque, et sic duplicatim inserto, ut altera pars palmaris inflexa resiliat, seque in angulum suo insinuet acumine, ita enim si alteram longiorem culmi partem, tanquam ansam poculi arripueris, sequetur.

Si aquam ex vino in vase, aut vitro velis educere, laneam tantum fasciolam ori vasis aut vitri ita injice, ut hinc in vinum propendeat, inde altera parte extra vas aut vitrum foras, et per hanc aquam sensim in subiectam si voles parinam educes. Quo facto probare fidem Oenopolarum licet. Quod si probare lubeat, an vinum sulph??? atum sit; cavae manui infusum aliquid, altera cava ita concute, ut fortiter reverberetur. Qua concussione, si amisso colore exalbescat, sulphuris


page 282, image: s284

vim notabis: si nativo colore perstet, inregrum esse agnosces.

Possunt quoque problemata quaedam, quae solutione jucunda sunt, proponi. Ut de rustico, qui lupum capram, et eaules, parva in scaphula stamen traducturus erat, sed quorum singula, tantum secum trasicere poterat, ea tamen lege: ne vellupus solus cum capra, vel haec relinqueretur cum caulibus. Quaeritur, quo hoc modo expeditissime illi praestandum? Et respondetur, primo traductam capram in opposita ripa collocet, quaerat deinde reversus lupum, illoque transvecto, capram, ne cum lupo maneat, reducat, hac vero relicta, caules secum ad lupum transferat, ac postremo rursum capram et sic ad forum progrediatur.

Aliud proble ma arithmeticum est, quod de triginta vectoribus und nave vectis affertur, quorum dimidiam solum partem nauclerus in tempestate se posse servare, asseruit, reliquam partem dimidiam in mare exponendam esse, ne omnes in gravata nimilum phaselo intereant. Ergo conventum est ut nonus quisque numerante nauclero, in mare praeceps daretur. Erant autem ex eis Judaei quindecim, et totidem Christiani. His igitur cum nauclerus parcitum vellet, ita numerando orsus est, ut nonus quisque ejiciendorum Judaeus esset, Christianisque parceretur, distributione tamen ordinis juxta hoc carmen institura:

Populeam virgam mater Regina tenebat.

Ubi solum ad vocales a. e. i. o. u. attenditur. ea Lege, ut a, unum, e, duos, i, tres, o, quatuor. u, quinque collocandos simul ex Christianis, aut Judaeis significet, idque alternatim. Primum igitur o positum, quatuor Christianos ordine ponendos designat secundum u quinque Judaeos, tertium e duos iterum Christianos, quartum a unum Judaeum, et sic consequenter Unde si numerare a primo ex quatuor Christianis inceperit, atque in orbem perpetuum numerando se verterit, nonus semper qui excidit, Judaeus erit. Quod si decimum quemque rejicere malir, juxta aliud, quod subjicio carmen, distributio instituenda erit:

Rex Paphi cum gente bona dat signa serena.

Non injucundum quoque problema est, si quaeras, quanrum accepturus sit, qui equum aut thoracem ea Lege vendat, ut emptor pro primo clavo, vel nodo obolum, pro secundo duos obolos, pro tertio quatuor, et sic deinceps duplicando


page 283, image: s285

pendat? Nam respondetur, si 40. taies clavi, velglobi essent, habiturum obulos 549755813888. hoc est, imperiales (ut Coloniensi utar compunto, 587345955. et obolos octo. Quare si totidem vendidisset Dominus quispiam pagos, pro opulenta illi ditione hoc pacto abunde solutum esset, licet primum pagum pro uno darer obulo, alterum pro duobus etc.

Sic si aliquem in vitares ad portiones ciborum, aut vini ea Lege, ut ex una bolum unum, aut vini unciam sumeret, ex secunda duas, ex tertia quatuor, is denique par futurus non esset capacitate ventris, et ultimas, quantumvis magnas, solus deberet absumere. Haec aliaque ex Marhematicorum regulis legibusque sumpta non inamoenam in plurium societate praebent disserendi materiam, cujusmodi plura in Thaumaturgo mathematico Casparis Ens Coloniae edito reperies, et eruditae honestaeque recreationi suppcditabis. Mihi paucis acquiescere hoc loco placuit, et in literario epulo haec magis ad gustum, quam ad satietatem proponere.



page 284, image: s286

INDEX RERUM ET HISTORIARUM.

A.

ABsticentes. pagina 242. et seq. 259. et seq.

Adolescens improbus rejectus. 116. Audiat alios 117. Se digna inquirat. 129. Petulans correctus. 130. Generosus. 166. et 188. Imperans Graeciae. 216. Temperans. 246. et 247. Plura audiat quam loquatur. 117. Ebrius in Religiosum transformatus. 253. et 254.

Adversa fortiter telerata. 56. Joco sublevata. 57.

Adversarius excitat. 164.

Adulator. 92. Adulatori invisus est Adulator. 99. et 117. Dignc muneratus. 122. Canis est. 145. Excaecat. 147. et 153

Advocatus imperitus causae nocet. 104.

Ambitio punita. 200.

Amicorum defectus ferre. 137. Abuti. 145.

Asinus mustum bibens. 54.

Astrologi errant. 88.

Astrologi casus ridiculus 110.

Asylum perditorum. 88.

Avarus infelix. 92. Parcus. 118. Nimio vendens. 144. Ditescens nulli bonus. 157. Delusus. 193. Cibum suis invidet. 209. Avari senes. 169. Felices corum filii. 188.

Argutiae prosunt. 63.

Audaces saepe vincunt. 201.

Aviditas petentis delusa. 62. 63. et 89. et 111. et 213.

Aula nec proculnec prope sis. 146.

Aeger aliud, sanus aliud sentit. 164.

Aenig mata et griphi 272. et seq.

Aequitas causae prodest. 105.

B.

Balneorum amans. 60. Balneum sordidum. 96.

Barba hosti pugnandi ansa. 179.

Bella Dei ope suecedunt. 118. Suos authores affligunt. 162. Desperata res in bello. 202.

Beneficus erga ingratum. 90. Erga hostem 188. beneficiis respondendum. 187. Obliviscens iis dignus non est. 189.



page 285, image: s287

Benesicia Ecclesiae appetere. 187. Plura nocent. 125. Ut benefacias dantur. 143. Plura non lieita. 155.

Bestialis homo. 93.

Bibones. 249. et seq. 265. et seq.

C.

Calumniator cum probro rejectus. 106. Calumniando fides amittitur. 99.

Canities laudata. 85. In barba et crinibus diversa. 270.

Cantu tibiarum certare. 12. Satisfacere cautu. 43. et seq.

Capillitio superbite. 211.

Captivi clementer habiti, 56. Et duriter. 57. Mansuefacti. 198.

Carnes ad epulas olim non adhibitae. 227. et seq. Pro piscibus comesae. 244. Malo eventu devoratae. 233. et seqq.

Causa ex effectu nota. 115.

Certamen edentium. 252. et seq. Abstinentium. 270. et seq.

Compotantium. 244. et seqq.

Caecitas prodest. 124.

Chirurgus aes amat. 191.

Chymicus spe frustratus. 131.

Claudus Agamestor delusus illudit. 220.

Clementia Principis 181.

Commoda cum incommodis ferre. 204. Cum alieno incommodo quaerere. 205.

Concordia servat. 77. et seq. Male neglecta. 136. Instaurata. 143.

Conjuges eoncordes. 88. Placidi. 110. Discordos. 190.

Consilium in bello prae robore est. 70. Malum. 194.

Constantia in tormentis. 116. In opprobrio vitando. 137. et 141 In scelere obtegendo. 183.

Convitia a jocis absint. 35 Improbitas dissimulanter saepe ferenda est. 36. et seq. Punita. 106. Retorta. 251. Rex sustinet. 161. et 165. Declinata. 190.

Convitiator semper vincitur. 84. Convitia exspectet. 137.

Convitiatori credendum non est. 216.

Conviviis sacrae sententiae raro adhibendae. 21. et seq. Mutos non amant convivia. 105. Parca. 137. Qui sermones his inferendl. 220. et seq. Modimperator adhibitus. 222. Recte instruere artis est. 267. Frugalia, 224. et 227.



page 286, image: s288

Sorte data. 222. Erudita. 225. Jucunda. 220. In his olim consultatum. 225. Ad scutrilia in eis prolabi. 227. Nimium inhaerere 223. et seq. Quaestionibus condire 223.

Convivis bonis facile satisfir. 105. Pie illuditur. 239.

Coquus a Cane delusus. 127. Insulsus. 152. Industrius. 238.

Corpotis cura. 129.

Corruptela pecuniae turpis est. 153. Exprobrata. 208.

Crassus derisus. 193.

Crudelitaas Herodis in filios. 54. Pompeji. 134.

Cupiditas delusa. 107. 103. et 213.

Cura sui. 88 Mundi. 173.

Curiositas auditores haber. 171.

Curiosus perstrictus. 123.

Custos gregis. 140.

D.

Daemon cum Deo irreconciliabilis. 71. et seq. Daemonem fiugens evadit. 112. Sulpenditur, 113. Emptot animae. 251. et 252.

Damnum accipere praestat quam dare. 101.

Debita affliguut. 126. Ad fraudes convertunt. 131. et seq.

Debitore oppresso jacet Creditor. 190.

Defectus nostros facilius fatemut quam audimus. 58. Corrigere eosdem. 93.

Defensor utbis parum virilis 170.

Defensus argute Absalon. 47. Athanasius. 48. Miles a Caesare. 89.

Deformem sola vestis non ornat. 180.

Delictum vel errorem argute excusare. 60. Corrigere 61.

Demissio impetrat. 199.

Detractorum gravis malitia. Fidem amittunt. 99.

Desperatio dejicit, 140.

DEUS vix sat cognoscitur. 135. Non offendendus prae homine est. 158. Saepe venerandus. 165. Male ludibrio habitus. 252. et 253.

Dicacitas offendit. 7. Et punitur. 8. et 31.

Dicteria retorquere licet. 23. sed circumspecte. 11.

Diseiplina meliores facit. 117.

Dissimulatio opportuna sit. 84.

Dissolutus auceps. 130. dissoluti. 197.



page 287, image: s289

Divitiae turbant quietem. 123. Potentes sunt. 149.

Docti aulae prosunt. 172. An doctus Homerus forti praester Aehilli? 203.

Doctor negligens. 153. Imperitus. 196.

Doctrina potior Nobilitate. 172.

Dolor brevis longo timori praefartur. 131.

Domusquam Dominus ornatior. 215.

Dona conciliant Judices. 119. Captator munerum delusus. 121. Spreta. 162. Paria. 167.

Duella prohibita. 65. Joco declinata. 72. et seqq. Lepide rejecta. 197.

Duellatores ad pugnam fere inepti. 170.

Dux fortis timidos cohibet. 118. Praedae contemptor. Leg. Dux de praeda parum solicitus. 179. Anima exercitus. 201.

E.

Ebrietatis turpitudo et poena varia. 248. et seq. Lepide correcta. 253. Ex sumo. 258.

Ebrius minus peccat. 178. Spretus. 193. et seq. Deo vinum acidum propinat. 252. Sitiens. 260. delusus. 253.

Edendum cum esuritur. 134. Certare edendo turpe. 261. et seq. vid Gulo et Helluo.

Elatio in prosperis premenda. 244. et seq. Hispani in adversis elatio. 172.

Elatus rursum deprimitur. 211. et 212.

Eleemosyna liberalis sit. 103. Nil perdit. 171. Ex rapto. 189.

Eloquentia labore possidetur. 158.

Emptor venditori illudit. 152.

Episcopus Choro praesit. 111. Arma non sumat. 210. et 211.

Epit aphium dissoluti adolescentis. 209.

Epulum lautissimum. 224. Praetiosissimum. 231. Insolens. 223. et seq. Varium 234. Ex humanis carnibus. 233.

Error atgute excusatus. 59. Correctus. 49.

Erudite dicta factaque athenis observata in dies. 5.

Excubiae incorruprae, 94. Neglectae puniuntur. 148.

Expeditio felix in Bello. 141.

Exprobrata caecitas. 9. Edacitas. 11. Tenacitas 12. Levitas 13. Haeresis. 13. et 60. Servilis conditio. 13. 208.



page 288, image: s290

F.

Fabulis intenti ad seria torpentes. 7.

Famae non statim credendum. 97.

Fames condit cibos 177. Affligit. 202.

Famulis Domini serviunt. 97.

Fastus ad spectaculum. 118.

Fatis nihil imputandum. 126.

Fides male praestita. 97. et 125, Rufo non data. 100. Qui Deo Fidem negat, hic et homini. 105. Facundia melior. 162. Mutata in Bello. 205.

Filius degener. 140. Filiae consulto elocandae. 191.

Fiscus Reip. modetate crescat. 142.

Forma per oculos animum rapit. 109. Sine mente vana est. 134.

Fortis in tormentis. 136. In imagine tantum. 45. Laus ficta forti displicet. 118.

Fortuna incerta est. 203. Favet divitibus. 136.

Fraetres dissimiles. 214.

Fraus illicita. 41. Fraude restituta Roma Pontisici. 183. In lusu. 42. Fraus astute plexa. 50. In authorem recidens. 200.

Frugalia Laconum convivia. 243. Sine carnibus olim. 224.

Fucato non fide. 201.

Fuga excusata. 85.

Funus gratum novercae. 90.

Fur deludens alios. 98 Magni parvos premunt. 129. Furem lucius tenet. 133. Devotus 152. Se condemnans. 194. Captus. 197. Vafer 198. Delusus. ibidem. Furi parcit. 104. Correctus. 195.

Furti reprehensus. 196. Furtum excusatum. 158. Retortum. 240. Detectum. 196.

G.

Gallus assus reviviscens. 20.

Genus auspicari. 89. Origine gloriari vanum. 166. Primam intueri prodest. 166.

Gibbosus deformis. 150.

Gratiae prosunt. 120. Non juvant iqdigum. 203.

Gravitas im portuna. 195. et 196.



page 289, image: s291

Gula nocet valetudini. 97. Per Gulam correcta 99. Prodiga. 231.

H.

Haeresis pervertit homines. 108. Praedicta. 142. ab illa conversus. 176.

Haeretici carnifices facti sunt. 109. Claves non habent. 153.

Helluo. 265. vide Gulo.

Heredes improbi nocent Reip. 102.

Homo rebus potior 92. Beltialis. 93. definitus platonice. 215.

Honestum utili praeferendum. 72.

Honor ex virtute, 92 Mutar mores. 126. 157. et 186. Amor honoris. 193. Spretus honor. 103. Illius cupiditas. 129.

Hostis irrisus usciscitur. Pugnando exercetur. 73. Joco ab urbe aversus. 75. Reconciliato non fidendum. 86. Defensione et offensione propuisandus. 206. et 214.

Humanitas Principum. 55. Rara. 106.

Humilis superbit in alto. 110.

I.

Jaculator imperitus. 126.

Jejunium verum et fictum. 176.

Illusorum poenae ab homine et a Deo. 20. et seq.

Joci liberaies suo tempore grati. 5. Immoderati displicent. 7. Mordacitas in his viranda. ibid. In sacris rebus cavendi. 21. et seq. Imago dispar personae. 87.

Improbi praefecti Reip. 178.

Improbitas non tolerabilis. 90. Perstricta. 108.

Imperii stabilitas Amor subditorum. 67. Et obedientia. 163. et 164. Et aurhoritas imperantis. 137.

Imperitus et arrogans, res probrosa est. 106.

Inanis gloria delusa. 152. Jactanria refutata. 213.

Inconstantia Marci Tulli perstricta. 157.

Indignum digni fulciunt. 206.

Infernus aeternus est. 159.

Infortunium spretum. 95.

Ingenia disparia. 163. In temporis affectu. 146. pro terra variantur. 192.

Inimici de nobis sensus explorandus est. 202.

Injuriarum oblivisci Regem decet. 97.

Ira delira est cohibenda. 182. Vana sine viribus. 202.

Iratus se continens. 128.

Judaeus perfidus. 45. Christianae carnis apperens. 52. et seq.



page 290, image: s292

Judex vigilans. 97. Aequus. 132. Rei ignarus. 156. Prudens. 181. De ignotis ne judicet. 134.

Judicium plebis. 89. Stultum et iniquum. 192.

Judicium facta praecedat. 93. et 94.

Judicia arguta soluta. 50. et seqq. Iniquum Cyri corrigitur. 52. Stultum. 180. Contta se latum. 194. Implicatum. 213.

Juramentum correctum. 128.

Juris Peritus imperitus. 102.

Justitia fortirudini praestar. 163.

L.

Labor fructum haber. 119. Inutilis. 134. Digna merces labore. 196.

Lacrimae opportunae. 88.

Latinitas corrupta non sit. 154.

Laudis inanis appetitus. 175. Probro repensus. 111.

Lector quis optandus. 84.

Legata persolvenda. 8.

Legati male delecti. 119. Impetrare illis honori est. 165.

Levitas exprobrata. 173. Perstricta. 133. et 200.

Liberalitas erga Superos. 161. Erga doctos. ibidem. Erga Amicos. ibid. In victos. 188.

Libertas vafre oblata. 208. in edendo. 88 Viri fortis in vita et morte. 122. Animi est 144. In Conciliis loquendi. 168.

Libidinosus spretus. 65. et 66.

Libido castigata. 184.

Libri edendi dignc. 93.

Lingua optima et pessima res. 85. Diversitas in sermone. 91. Latina pura sit. 154. In theca custoditur. 240.

Lites inutiles lepide diremptae. 53. et 75.

Loquendum de cognitis. 87. ut intelligaris. 103. Tempestive. 109.

Loquacitas refutatur. 89.

Luctus parum serius. 127. Ridiculus. ibid. Nullus. ibid.

Lucri amor. 131. honestum sit. 171

Ludificatori illusum. 124.

Lusor alearum punitus. 45. De amissis dolet. 151.

Luxus Philosophi. 114. Castigatus. 126. In vestitu correctus. 62. Vanus in vestitu. 204. In cibis. 63. Sybaritae. 240.

M.

Maleficium beneficio repensum. 90.

Malum in se corrigere bonum est. 93.



page 291, image: s293

Maledictio in caput authoris recidens. 18. 19. 151.

Maria Virgo plectit derisorem. 18. et 19.

Medicus ex luctatore factus. 109. Autum spectat. 150. Suceessibus suis felix. 169. An Reip. milis sit? 190. Olere suos curans. 210.

Mediocritas optima. 77.

Mendacia vitanda. 171. derorta. 175 derecta. 196. Non impunita. 83.

Mendax fidem non meretur. 379. et 280.

Mendicus fit dando. 108. Patiens. 130.

Mensa lauta. 93. Frugalis. Prodiga. 230. et seq Simplex. 233.

et seq. Non aspernanda Amici. 94. Ex re tenui Lauta. 238.

Mercatorum sors anceps. 211.

Miles spolians. 106. Pellem suam a morte donans. 112. Stans in praelio. 175 Jactaror. 128. et 195. Sine annona imbecillis. 146. Cito sepultus. 171. Ex virtute aestimandus. 184. castris praesit. 111

Minae spretae. 93. et 101.

Mora laudabilis. 180. Saepe noxia. 205.

Modestia decet. 163.

Mordacitas jocorum vitanda. 7. et seq.

Moriones principum saepe importuni. 16. Rejecti. 192.

Mors hilati animo adita. 55. et seq. spreta. 93. Cum hac sors vertitur. 120. et 187.

Mors par omnium. 174. suspensa. 113. Innocentis gloriosa. 123. bona optanda. 163. Pro Patria. 164. Sors ejus diversa. 187 Contempta. 131. Aliis optata. 212.

Mortuis insultare cupiens. 196.

Mulier imperare cupiens. 60. Contentiosa tolerata. 68. Correcta. ibid. Bigama. 86. domita. 198. Querula correcta 76. fortis. 93. Aspectus illius noxius 114 Ex oliva suspensa. 124. Virili in habitu ne sit. 125. Ex Regno Franciae ex clusa. 158. Vafra. 155.

Mundi vanitas in morte apparet. 110.

Munera spernere. 130. Negata indigno. 215. Levia repensa liberaliter. 201. Donantibus dantur. 167. et 168. in Aula ambigua. 142.

Musicus imperitus. 156. Magno alendus impendio. 195.

Mutatio repentina. 92.

N.

Nasi magnitudo derisa. 18.



page 292, image: s294

Necessiras non semper excular. 164.

Neutrius partis deluditur. 139. Anxius est. 162. Optatur. 182.

O.

Obtrectatori suus quoque obtrectator est. 98.

Obsessis caute erumpendum. 167.

Odore pasci satis non est. 187.

Officium quaestuosum. 53. et 54. Coemprum. 110. Officio deesse. 153. Suum quisque obeat. 171.

Olus salubre. 227. et seqq. Olim cibus. 228. pro aegris. 210.

Omen victoriae. 207.

Opes noxiae filiis male-motatis. 106. saepe amissae prosunt. 117. Extollunt suos. 176.

Opus verbis praestat. 101. Respondeat verbis. 211. Ex opere judicatur. 111.

Oraculi veritas 20. Vanitas. 182.

Oratio mentis index. 143 pro orante. 170. dispar factis. 182. par. 183. Loco aptata. 195. Sordida. 155.

Orator ridiculus. 109. Persuadens indigna. 116. Prudens 160. Fastidiosus. 163. 186. praeceps. 142. Sordidus. ibid. Confusus. 156. Sophisticus. 214. Non ubique loquatur. 222.

Ostenti vanitas. 102. Ovum. 279. et seq.

P.

Patvus magnus. 110. Animosus. 189. et 190.

Pastor ovium. 149.

Pater crudelis 103. Profusus. 147.

Patienter tolerara verbera. 128. Querelas serre. 140.

Patriae possessiones inter principes non sunt dividendae. 52. Qui hanc spernit, spernitur. 168. Salus illius spectata. Quae sit vere patria? 182.

Patrocinium rei iniquae non praestandum. 101.

Pauper in morte dives. 182.

Paupertas quibul dam saluti. 103.

Pax aequa sit. 92.

Pecunia corrumpi turpe. 153.

Peregrinatione pauci meliores fiunt. 163.

Perfidus Judaeus. 45. Aliquando servit. 120, punitur. 273.

Perfidia argute suadetur. 217.

Petulantia exprobrata. 198.

Philosophus sophistice delusus. 214. Major homine. 216.

Pictorum certamen. 99. Victus alter. 114. Victor. 126. Arte praestans. 129. et 130.



page 293, image: s295

Pictura rei dissimilis. 101. Authorem servat. 104. Bruta probant. 144.

Pietas caelum aperit. 148.

Pinguis spretus. 64.

Pisces pascere. 116. Varietas, deliciaeque. 234. et seqq. Eorum amor. 236. Copia. 238.

Plebs non est contemnenda. 117.

Podagrae molestum otium. 115.

Poena et praemium danda. 85. Remissa. 186. et 187.

Poenitenta perversa. 114 ordinata. 195.

Poeta bibulus. 255. et 256. Fastidiosus. 117. Malus. 163. Errores excusans. 192.

Popularem non esse. 108.

Potator lepidus. 129. Naso rubens. 173. enormis. 245. Lutherus. 257. Cicero. ibid. Germani. 261. 175. et 176.

Potus cuique sit liber. 103. Certae mensutae. 257. Nimius majorem sitim accendit. 260.

Potentioribus in jocis et dicteriis parcendum. 8. et seqq.

Praedam dividere, antequam capra sit. 72. Intervertere. 112. male partiri. 175. iniqua. 107.

Praelaturae cedere difficile est. 208.

Preces perversae. 148. Rejectae. 215.

Priecipes qui certo salventur. 41. Praesint, non negotientur. 74. et seq. Nimium vulgo familiares non sint. 17. Argute et prudenter jocis usi. 14. Princeps moderatus, 102.

Probrum probro regestum. 109.

Prodigus feneratoribus dispar. 87. Sero sapit. 108. Pater. 147. Filius. 151. Cito exhauritur. 130.

Proditio, non proditor amatur. 170.

Promissa Politicorum infida. 62. et 63. fallacia. 175.

Puer animosus 133, Virum indicat. 157. imperans. 216.

Pugnandum opportune. 105. Contra hostem se dignum. 134.

Q

Quaestiones variae convivales. 168 et seqq.

Quaestor malae fidei. 191. et 198.

Querelas patienter ferre. 140.

R.

Rara Ducis humanitas est. 106.

Regere Malos difficile est. 106. Domum propriam regere. 136. Docti saepe male regunt. 170. Cirhata Regenti non convenit. 179. Regere dulce est. 207.

Reges perstringere periculosum est. 87.



page 294, image: s296

Regum secreta tace. 179. Regnum mundi breve. 174. Vanum est. 199. Regnum Franciae ad feminas non transit. 211.

Rhetor non semper Orator est 204

Religio male eversa. 141. Bello vix propagatur. 176. Religiosi facilius quam alii carpuntur. 169.

Ridiculi Imperatoris nugae. 36. Ridiculus error. ibidem.

Risus Risus immoderatus turpis est. 7, Amissus et redditus item fatalis. 41.

Rustici gratuito vix benefaciunt. 98. Affu Rusticus Aulicos sallit. 132. Urbem juvat et juvatur. 167. In Principem ebrius transformatur. 254. et 255.

S.

Sabbati observatio ridicula. 260.

Sacerdos rudis delusus. 65. Sobrius sit. 124.

Sacrae res et sancti non deridendi. 18. et seq.

Sacrilegia Dionysii Tyranni. 127. Sacrilegi puniti. 19 et 90.

Sanitatis bonum. 173.

Sapientis Anima reliquis praeferenda. 124. Obsequitur Sapientibus. 188 et 189. Dominatur. 111.

Satellitum iter. 172.

Sceletaros DEUS non audit. 116.

Sacrae Scripturae verba minime profananda. 23. et seq. Ridicula illius expositio. 122.

Scurrilitas a jocis absit. 26. punita foede ibid et seq.

Senis authoritas 93. Ad novas nuptias aspirantis. 141. Avarus. 102, et 169. Deforme stulte solicitus 128.

Senectus praesens displicet. 141. prudentior est. 164. Mon sit oliosa. 204. Serius condolere.

Servitus objecta 208. Declinata morte. 265. et seq. Servus frugi. 98. Liber 107. Nimium adstrictus. 135. Ejus conditio spteta. 208.

Sepulturae neglectus. 135.

Simonia castigata. 91.

Simplicitas aegra. 192. derisa. 209. rerotta. 281.

Simulatio ingeniosa 172. Laudabilis 64. Noxia in consiliis. 74.

Sobrieras Spartanorum. 125.

Societas proborum 134.

Solutio debiti fraude delusa. 43. Par credito. 187 Solvere par pari. 43. Vane promissa. 278. Cophismata captiosa. 279.

Somnii eventus sallax. 119.

Spoliare alios per jocum. 29. Nudos nemo spoliat. 120.

Spurius. 197.

Strategema Hannibalis ad Cannas. 42.

Studium in liberis laudabile 169.

Stulti stulte judicant. 83. Prudentes docet. 93. Morus minime stultus. 151.

Subito nil contra Dominum licet. 206.

T.

Taciturnitas tempestiva. 34.

Testis fide dignus 115.

Timor delusus. 84.

Timidus miles ignavus est. 201.

Tormenta bellica sub nomine Apostolorum Ingolstadii reperta. 217.

Tyrannis delusa. 112. Tyrannus invisus. 116. Breve illius regnum. 159.

V.

Valetudo edendo servatur et corrumpitur. 97.

Venatorum impensae stultae. 133.

Veritas defendenda, non causa. 131. Quantum a mendaciis disset. 206.

Versus inepti Poetae. 192.

Vestis pulcra desormibus turpis. 180.

Victores cladem sentiunt 84. Victor animosus. 155. Victus fugit. 157.

Vindicta cohibita. 183. Turpis in muliere. 195.

Vinum dilutum multis displicet. 138. Probat hominis indolem. 144.

Virtutibus vel vitiis quilibet aestimandus est. 92.

Voluntas benevola muneranda. 217.

Vorax. 146.

Uxor continens. 87. Rara bona est. 124. Virorum liberatrix. 132.

FINIS.