Regeln fuer die Texterfassung 03/2001
not necessary
Ut supra Epigr. 97. innui; Exempla videamus nonnulla, Epigrammatis istius veritatem vindicantes.
Natura figurat. Sic Horatius de arte Poetica:
Et Dominicus Baudius lib. 2. Iambic.
Mollitur ab Arte.
SCilicet Ingenium Placida mollitur ab arte, Et studio mores convenienter eunt. Ovid. lib. 3. de art. Amand.
Prosunt, Delectant. Sic Horat. in Arte Poetica.
Et Seneca in Epist. de Ratione studendi.
POetae apes imitari debent, quae vagantur, et flores ad mel conficiendum idoneos carpunt: Deinde quicquid attulere, disponunt ac per favos digerunt.
Urit si tangis. Sic Ovid. lib. 2. de Remed. Amor.
Phocylidis Versus 67. et 85.
Quamvis et hic quoque Antiquitas contra sentiat, Quum notum sit, quod figulus figulum odit. Et ut male convenit in eandem Amicam depereuntibus; Sic dissident, qui eadem ex re gloriam affectant. Plutarch. his vero cum Martiale Respondeo. l. 1. Ep. 92.
Adeo enim nihil est iniustius quam damnare quod ipsi non facimus. Barclaius Argen. l. 1. p. 54.
Martial. l. 2. Ep. 8.
Cum Aristippo Exulantem.
E Vitruvio historia est lib. 5. Eiectus Aristippus naufragio ad Rhodiensium littus, in Gymnasium venit, deque Philosophia disputavit, et plurimis muneribus donatus est. Dicentibus vero Comitibus, qui de Reditu in Patriam cogitabant, num quid suis nuntiari vellet? Iussit dicere, eius modi possessiones et viatica liberis oportere parari, quae etiam cum naufragio possent una enatare.
Id est Verba pro farina Verba inania et sine Opere et opera.
Bellona, quae Una quam maxime a Literis seducit iuventutem, iuxta illud Ovid. in Tristibus.
Et Martial. lib. 1. Ep. 77.
Phocylidis est: non est mihi desiderium erga aurum atque argentum.
A Deo incipiamus, idem est quod
Principii enim nulla est origo, nam ex Principio oriuntur omnia. Cic. i. Tuscul. quaest. et som. Scipionis.
AEVo rarissima nostro Simplicitas. Ovid l.1. de Art. Am. Iustorum simplicitas deridetur; quia et a mundi sapientibus puritas Virtutis fatuitas creditur. Gregor. 10. Moral Cap. 27. Prudentia vero absque simplicitate malitia est, et Simplicitas absque ratione stultitia nominatur. Hieronym. sup. Oseam.
IN Orbe et pila nihil est imum, nihil summum, nihil extremum, nihil primum, quia motu Ordo mutatur, et quae sequebantur prae cedunt, et quae occidebant, oriuntur. Omnia quomodocumque ierint, in idem revertuntur, Senec. Natural. quaest. 11.
DIviodurum Mediomatricum, de quo Tacitus lib. 1. Hist. thuan. lib. 8 lib. 59. lib. 71. hodie Metis Gallorum est Diffothurm.
Finisque ab Origine Pendet. Versus est Manilii Lib. 4. Astron. Nascentes morimur finisque, ab Origine pendet. TRansierunt omnia illa tamquam Umbra. et tamquam nuntius percurrens, sic et nos nati continuo desinimus esse. Sapient. 5. Cap.
PRavi sicut in sensu leves sunt, ita in locutione praecipites: quia quod Levis Conscientia concipit, levior protinus lingua prodit. D. Gregor. lib. 5. Moral.
HAec Christianismi summa est. Fromm und Redlich. Fromm gegen Gott: und redlich
gegen alle Menschen.
Simplicitas enim sine Rectitudine dissoluta est, et stulta. Rectitudo autem sine
simplicitate austera nimium
exsistit et Dura: Verum utraque Virtus coniuncta perfectum reddit hominem. Div.
Gre. d. Temp. Sal. De
simplicitate Prov. 20. ait Sapiens: Iustus qui
Ille enim apud Deum plus habet loci, qui plus attulit, non argenti, sed fidei D. Aug. l. de Ovib.
SIc Lysander de agro controverso, cum viderentur Archivi iustiora quam Spartani afferre argumenta, stringens gladium: Hunc ait avi tenet, is optime de agrorum finibus disponat. Plutarch. in Apophth.
Sic Divinus Legislator:
PRopono in conspectu vestro Benedictionem et Maledictionem. Benedictionem si
oboedieritis mandatis
Domini Dei vestri, quae ego praecipio
OWenus lib. 3. ad Mariam Neville Ep. 81. EX natura contrariorum, quia Patria est ubicumque bene est. Senec. de remed. formid. Cic. Tusucul. quest. 5. vox ea Teucri fuit.
OWenus ad Caro. Princ. Eboral. Iac. Regis filium lib. 3. Ep. 100.
SIc Galli: La Vertu lovee accroit, et L' honneur nourrit les arts
Excitat auditor studium laudataque crescit Virtus et immensum Gloria calcar habet. Ovid. l. 4. de Ponto, 2.
Praecipuum beneficium est in rebus honestis laudari. Laus enim parit aemulationem, aemulatio virtutem, virtus felicitatem, quae finis est omnium quae desiderantur; et quo omnis Viri boni motus refertur. Nazianzenus.
...... Namque non parvas animo dat gloria vires Et facunda facit pectora laudis amor. Ovid. 5. Tristium.
Perfecti enim homines et Excellentibus ingeniis praediti excitantur spe gloriae,
quae habet formam
COnsentit qui non repugnat ad l. 142. ff. de Reg. Iur. c. 44. de R. 1. in 6.
QUI TACET ILLE SAPIT.
SApiens est qui novit tacere. D. Ambros. lib. de offic. fic Susanna de flagitii Crimine pertinaci silentio se purgavit, non meditata oratione. Lud. Vives de Christiana fam. lib. 1.
Tacere Vero noli, ubi non oportet. Cic. pro Rose. Comoed.
GLoriosius est, iniuriam tacendo fugere quam respondendo superare, et si servus convitium dicat, iustus taceat. et si infirmus iniuriam faciat. iustus sufferat. et si pauper criminetur iustus non respondeat D. Gregor. l. 30. Moral. adde et si Nequam te convitietur, iustus contemnat.
Dulce ac decorum est pro Patria mori. Horat. e. Carm. Od. 2.
Quis enim bonus dubitet pro Patria mortem oppetere si cui sit profuturus? Cic. 1.
Offic.
Maiorem vero caritatem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro Amicis. S. Iohann, c. 15. v. 13.
NAtali ducimur malo, et adulatoribus nostris libenter fatemur, et quamquam respondeamus nos indignos, et calidus rubor ora perfundat: tamen ad laudem suam anima intrinsecus laetatur. Hieron. in ep. 121. ad Dabinian.
QUid esset ebrietas rogatus? respondit, Ebrietas Daemon est. Anth. et Max. Serm de Ebriet. Ebriosus enim a Daemonibus confunditur. D. August. de Paenitentia. Ebrietas est plandus Doemon. D. August. in quod. Serm. Nihil enim est ita Daemoni amicum sicut Ebrietas, et Lascivia, quae est Mater omnium vitiorum. D. Chrysost. super Matth.
Iambi
E)/rws, Me/qh, zh/los te, kai\ Dai/mwn, i)/sa: Oi(=s a)/n prose/lqh to\ fronei=n e)pe/kleuse Th=cis, proseuxh\ da/krhon, ta\ fa/rmaka. Vinum, Libido, Livor, et Daemon, Idem: Quorum occuparint, opprimunt haec pectora. Medentur hisce lacrimae, fames, preces. B. Nazianzenus lib. 1. sentent. spiritual.
SIc D. Hieron. in Eccles. l. 41. Ne dicas priora tempora meliora fuere quam nunc sunt: Virtutes enim faciunt dies bonos, vitia malos.
MOdum enim non habet Avaritia, nec capiendo expletur, sed incitatur: Hoc egentior quo plura quaesivit. D. Ambros. de Interpellatione Iob. Omnis enim avarus cum quae appetit, adeptus fuerit, appetenda alia amplius anhelat. D. Greg. in Homil. Appositio namque di vitiarum maiorem accendit flammam et vehementior fit cupido. D. Bernhard. in Serm. 6. Et fortissima pestis est Cupiditas tum altera exalterius fine nascitur, et finem quaerendi non invenit. Senec. in Epist. Maiora namque cupimus, quo maiora venerint. Senes. ce Benef. Avarus vir inferno est similis: nam si omnes thesauri confluxerint in avarum, numquam dicet satis est. D. August. in Epist. Ut vere Poeta canit:
Creverunt et opes et opum furiosa Libido: Et cum possideant plurima, plura petunt.Ovid. lib. 1. Fast.
Sic. Ovid. l. 1. Fastor.
Et Ovid.lib. 3. Amorum.
Et Lucan.l.9.belli Civ.
Et senec. in Hercule Aeteo.
Adscribitur hoc Distichon Ovveno nostro ad Reginam Elisabetham.
Sic Ovid. lib. 1. de Ponto.
OPtime Leo Papa Serm. de Apparitone. Non dormientibus provenit regnum caelorum: nec otio et desidia torpentibus beatitudo aeternitatis repromittitur. Et D. Bern. in Serm. quod. O homo imprudens, milia millium ministrant ei, et decies centena milia adsistunt ei, et tu sedere praesumis.
EX Soliloq. August. Inanis est paenitentia quam sequens culpa coinquinat: Nihil
enim prosunt Lamenta,
si replicentur peccata: Nihil valet a malis veniam
MIsce stultitiam consiliis brevem, Dulce est desipere in loco. Horat. lib. 4. Carm. Oda. 12.
QUam plures vidi. (inquit D. Ambros. l. 2. de Offic) loquendo in peccatum incidisse, vix quemquam tacendo.etc. Sapiens est ergo qui novit tacere. Hinc Democritus videns quendam imperite disputantem: hic inquit, non dicendi peritus mihi videtur; sed omnino tacendi imperitus. Anthon. et Max. serm. de Tuciturn.
AD hoc pie D. Bern.in quad. Epist. O Utinam saperes, ac novissima provideres, saperes quae Dei sunt, intelligeres quae mundi sunt. Provideres quae inferni sunt: Profecto inferna horreres, superna appeteres, quae in mundo sunt contemneres.
SCite Aposton dicere solebat: Loquacitatem multos habere errores: Silentium autem tutum esse. Stobaus. Seran. 37.
Ovid.1. 2. de Art. Amand.
Hinc Aristotel. interrogatus quidnam in vita esset difficillimum? Respondit. Tacere quae dicenda non sunt. Stobaus. Serm. de arcanis.
HInc Ludovicus XII. Rex Gallorum Plebem et rusticos dicebat esse pascua Tyrannorum et Militum. Tyrannos autem et milites Pascua esse Daemonum. Annal. Franc. adde exemplum in Hemerolog. Thuan. fol. 235. de la cluise.
Sic Plautus dicit in Sticho: Pudicitia est Pater.
Hinc Horat. lib. 2. Epist. ad Iulium Florum.
Et Ovid. lib. 1. Trist. Eleg. 1.
Ex Cicerone lib. 1. Offic. Sent.
FRustra enim sunt arma foris, nisi consilium sit domi. Sic et Senec. Epist. 15.
Parva sunt arma foris si non
est consilium Domi, quia omnis Vis consilii expers mole ruit sua. Horat. l. 3. Oda 4. Omnia
VAlerius Episcopus in quod. Serm. ait: se malle aliquem in tacendo stultum quam nimium loquendo iudicari insanum.
Ita Ovid. 14. Trist.
Et lib. 1. Metamorph.
Et lib. 10. Metam.
Et lib. 5. Trist. 13.
APpollonius interrogatus, qui essent hominum optimi? Qui in dicendo, inquit, sunt brevissimi. Stob. Serm. 37.
Optime Ovidius ad Pisonem.
Lucret. l. 3. de rer. nat.
Et Silius Italicus lib. 7. de bell. Punic.
In omni ergo vita, (inquit Cicero pro domo sua) nihil est ad laudem illustrius, quam ipsa calamitas.
Scite cuidam in convivio multa loquenti Demosthenes: SI tam multa, inquit, sapuisses, numquam tam multa locutus esses. Maxim. Sermon. 47. Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt. D. Paulus ad Roman. cap. 1.
SImile his diebus Epigramma Graecum apud Clarissimum Zuberum legi. Epodaetyos Psecate 4. Atque ut Argumenti nostri summam eo credas citius, en illud ipsum: nihil enim tam benedicitur, quod non ante dictum fuerit melius.
Non Domus Dominum, sed Dominus Domum honestat.
Hinc cum Seneca Epist. 67. errare mihi videtur, qui dixit:
GRatior est pulchro veniens e corpore virtus Non enim ullo honestamento eget. Ipsa magnum sui est decus, corpus suum consecrat. Potest ex casa vir magnus exire: et ex deformi humilique corpusculo formosus animus ac liber et magnus.
Idem est quod Iuvenalis Satyr. 3.
Et Ovid. lib. 4 de Ponto.
Optime Comicus Graecus
Horat. Od. 6. lib. 3.
Terentius in Prologo Eunuchi.
CUm severius illud Institutum meum Civilis isthaec usque adeo remoretur procella, (quod tamen, dum Orbis ad exstinguendas literas, et extirpandam Germanorum Gloriam conspirasse cernitur, cum multis commune habeo) experiamurque omnes: fere iam nil dulcius esse quam nihil scire:
Nil doctius quam ineptire. Nil contemptius quam Patriam amare: Nil certius quam Fidem violare: Nil Iustius quam Statum Rationis (horrendam Salutis pestem) observare: Nil religiosius quam sacrilegum quiddam perpetrare. In tantum quidem, ut turbulentissimo Salo brevi (horror est! stant comae!) navigandum videatur in Barbariem. Discendum duxi antequam: ut quam sint fortiter ferendi rerum casus, cum opus est, non ignorem: At, invidiosa isthaec Tempora non Dicendo fallere, sed scribendo; non resistendo didici, sed vincere ferendo.
Ceterum monendus es quaedam, Lector Benevole, ut versibus enim cuncta dicere non lubet.
Epigrammata quamvis, ex Martialis mente, severissimis quoque et supremae Fortunae Viris ita scripta sint, ut nimiam verborum licentiam affectasse videantur, cum eiusdem lib. 1 Epigr. 36.
Cum aeque ridiculum foret, Togam saltanti Personae induisse. Epigrammata enim illis scribuntur qui spectare solent florales. Martial. praefat.1.
Porro, quoniam dexteriores Animi omne iudicium praeceps plane detestentur, id te saltem rogare, scilicet, volui, ut citra invidiae faces, et ad solem Primitias has intueri velis. Semper enim iniquus est Iudex qui invidet. Cic. pro Planc. et Ovvenus in Distichis: Iudicium praeceps insani iudicis Index. Invidia caeca est, et nihil potest quam maledicere virtuti, et praemium eius perdere. T. Liv. lib. 38.
Optime illi, Les iugements se troublent par des passions. Qui invidet, cum videat, non videt quae videt.
Tantum est. Si complacuisse Tibi lusus hos nostros animadverto, gratulabor certe
mihi; et in id incumbam,
ut brevi, si Deus voluerit, huius generis et plura videas, et his longe meliora.
Epigrammara, ut ita dicam
cum scuto et hasta,
Usus namque est qui Artes nutrit, Claudian. lib. 3. de Rap. Pro. Qui Artifices
facit, Ovid. 2. de Art. Amand.
Qui omnium Magistrorum praecepta superat Cic. l. 1. de Oratore. Nullius enim
umquam tanta fuit felicitas,
ut unica opera in perfectum evaserit Artificem. Ian. Steph. Verbesius in praefat. Epigr. modo secundiorem
Aeolum Musas meas adspirare sentiam.
Equidem haec non omnium stomachis satisfactura credidero: ardet, inquit Salustius, omnium fere animus ad reprehendenda aliena dicta et facta. Quamquam, iuxta Comicum, Homine imperito nihil quicquam iniustius sit; qui, nisi quod ipse facit, nihil rectum putat. Ad aemulationem tamen et calumnias pauci non rapimur; In alios Lyncaei, in nos Homeri. Lipl. Cent. 4. Ep. 92.
Culpent vero qui voluerint: Sufficit certe. Epigrammata mea et paucis et bonis in quos quidem tanta mihi Religio est, tanta Pietas, ut malim Terrarum Orbi invisus esse, quam his viris minus placere) iam nun quidem, et olim grata fuisse. En calcaria quae me incitant, etiam num fortius currentem.
Brevitatem autem ambagibus praeferre volui: Nam,
Zuberus l. 1. Miscel. Horatii quidem de Art. Poet. praecepto.
Non enim omnibus quod Virgilio Vati evenit: qui, dum multum copiosus est, cum
voluptate tamen legatur
citra nauseam, citra oscitationes longiores. Novitati studemus hodie, nostro
quidem malo.
Et ut lotriculae quaedam sine sapone sordide lavant: ita sine gratia quidem chartas maculant potius quam ornant:
Idem in Aeolohyl pemm. 4. dedic. Plusieurs se fondent sur des longs discours, sans cours? et pour representer la naiufete du fai, remplissent des grans cayers de cont te sorte de menu fatras: et en fin faisants semblant de froisser un grand os,n' en tirent et. monstrent qu' unbien petir de movelle. Descript. de Franc. praefat. Sicut eo qui differunt, ita et nos, suntque omnium superbissimi qui inertissimi.
Verissime ergo Salomon Frentzelius in Poem Sacr.
Plus laboris, plus etiam Doctrinae. In hac enim succincta brevitate symbolica
(inquit Ioach. Camer. Cent. 3.
Embl. Dedic.) lumen mentis nostrae quasi in lucidissimo speculo melius se intueri,
et radii intellectus Uniti,
evidentius et maiore cum facilitate Cogitationes nostras arripere, et eas fidelius
retinere possunt. Plus
virtutis in nervo est quam in laxa cute, Ausim dicere, me, quo
brevius hic fui, eo meritum fuisse minus.
Poetis enim hoc nomen est a graeco
Pulchre Zuberus in d. l. Inter Laureatos equidem aevi nostri Poetas nullam, inquit
constituo ratione
dignitatis concessae differentiam; sed ratione venae, styli, fictionis, (non
factionis: inventionis, non
versificationis. Figmenta enim si sustuleris? Versificem habebis, Poetam minime.
D. Danh. Disp. Philolog.
miscell. 10.) hoc est verae dignitatis maximum adde Montaigne lib. 1. cap. 25.
fol. 138. et seq.
Ad facilitatem vero Carminis (nam et breve Epigramma non minus Carmen dicitur ac
longissimae aliorum
Elegiae) et hoc maxime pertinere
O.W en.lib. 2. Ep. 197. Imo iuxta Pontanum:
Et haec in tam angusto loco de Epigrammatum virtute potiori, candidioribus precibus victus interfari non nolui: plura commodiori tempore. Haec festinata quidem sunt, bono tamen fine omnia.
Matri dico. Studiorum meorum Nutrici. Patronae. Rectrici. Dominae. ACADEMIAE.
ARGENTORATENSI.
Populus quidem imperitus ac rudis facile praefert imperitissimorum Oratorum
spatia, atque id ipsum laudi
dat, si quis dicendo diem eximat. Accuratus vero Carminum Censor, non pagellas,
neque