19 November 2004 Manuel Roehrig (corrections), Ruediger Niehl (tagging)
Metre not tagged. TEI header and tagging added; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - Morpheus spell check


page 174, image: s176

Additamentum Ad Lectorem.

LEctor candide. Cur Lemmata potius atque lineas quam libros scribere, Epigrammata quam Elegias edere maluerim, anxius ne de causa forte tenearis, hoc habe. Scis, haec nostra tempora mutationi valide obnoxia esse, scis animos hominum simili quasi sorte teneri, neque in uno argumento ultra diem haerere, aut licitum esse aut lubitum scribenti. Quin quod et qui Epigrammata scribit, nil nisi librorum summos et Compendia suppeditet, quae, si volueris, in amplissimum dilatare campum, potes: Consonum Maximi Tyrii Philosophi Platonici sententiae. Dissert. decima Quinta. Cui sermonem brevem et acutum similem plane esse inquit, non peltatis illis qui sine ordine in Exercitu discurrunt, sed Cataphracto militi, qui et lente et cum cura incedit, mhke/ti sofi/an zhtei=n laliste/ran, paro/ntwn e)/rgwn, Quemadmodum et Pythagorae verba plane legibus similia erant, brevissima et concisa actiones contra pro- lixae et perpetuae, ut quae nec noctu nec interdiu animum remitterent aut otiosum esse sinerent: Cum vulgus longe aliter iudicandum esse censear, qui in oratione nihil amplius quam linguam promptam, dictionem volubilem, voces atticas, mollem compositionem laudare solet, quae omnia nihil aliud fecundum Comicum sunt quam e)pifulli/des kai\ stwmu/lmata, xelido/nwn Mousei=a, lw/bh te\ te/xnhs. Memini, cum ad hoc studiorum pare/rgon (quod in quocumque vitae statu, et in ipsa senectute multum et solaminis et recreationis ollaturum persuadebant)


page 175, image: s177

carissimi Praeceptores olim calcar addidissent currentitum adolescenti, Dnum.D.Zingrefium Nobilissimum, Excellentissimum Meritissimumque Virum me, quod de eius modi Carminum succincta brevitate iudicium ferret Epistola ex Plinio imitata quaesivisse: Cuius Responsion in cursu ita confirmatus fui, ut etiam num currerem nisi praeclusa temporis incommoditate via esset; huius ego rei iuventutisque, meae filio meo puero septenni in futura aetate superesse volui memoriam. Te vero Candide, amor meus (qui nec dum in otio erga literas omnino obdormivit,) et vivere adclamat et bene velle ei qui ex debito te et assetuum esse sibi gloriatur.

Tu vero mi fili, si natura te (sine qua omnis opera vana est) ad secundarium hoc literarum genus ferri senseris.

In Conficiendis Epigrammatibus.

Primum respice ad Nomen eius cui seribis, An scilicet ex eo confici possit Anagramma? non coactum difficile aut divinatorium; sed apertum facile et planum, cuique sensus integer insit, non aliunde demum quaesitis Rationibus ac verbis aut Literulis petendus.

2. An ad Nomen allusio quaedam aut metaphorica quadret locutio?

3. Ad Diem et Tempus quo scribis, aut ad locum: An et hinc argumentum commode sumi possit?

4. Ad Materiam de qua scribere cupis, an sit Academica aut gamica aut funerosa aut alia.


page 176, image: s178

5. Ad faciliorem Epigrammatum Cognitionem Ovvenus et Martialis et Zuberus avide legendi, non semel sed iterum atque iterum, ut aculei maneant et acumen in ingenio tibi forment. Declamando enim carminice, decertando invicem atque gratulando copia quidem verborum et phrasium accedet, absque tamen recto collocandi ac disponendi modo, absque spiritu, absque nervo et aculeo: Hos vero auctores ubi non semel tantum pellegeris, liber ab onerosa versuum atque cumulata phrasium comportatione fies; habebisque delectum in procinctu, qui Brevitatem quidem te, sed et nervositatem simplicem planam atque rotundam docebit. Et sic vale. Deus tibi iudicium, diligentiam, et super omnia Pietatem, sine qua te ne quidem si Rex fores, ne dum si Princeps aut Come, amaverim umquam Vale e Venustinga X. Dec. 1639.

In omni Doctrina Breve aliquid et Certum decet colligere, quod in arcula memoriae recondatur. Hugo.lib.3. Didascalic.

Ideoque Iuxta Philonidis Comoedi antiqui, ut Athenaeus refert, dictum

ou)k a)/n tis ei)/ph polla\ qaumasqh/setai,
o( mikra\ d' ei)pw\n ma=llon a)\n h)= xrh/sma.
Non, si quis dixerint multa, admiratione dignus erit;
Sed qui pauca pronuntiavit, si fuerint utilia.

Nam Et Theophrastus atque huius discipuli, dum Aristoteli conati sunt respondere, prolixitate perturbaunt ingenia, Sturm partit. dialect. praef.