19 November 2004 Manuel Roehrig (corrections), Ruediger Niehl (tagging)
Metre not tagged. TEI header and tagging added; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - Morpheus spell check
Centuria II. Epigrammatum IOHANNIS - MICHAELIS MOSCHEROSCH. Levant et Carmina curas. Olymp. Nomes. Eclog.4. FRANCOFURTI, Sumptibus SEBASTIANI ROHNERI, Typis DANIELIS FIEVETI. M.DC.LXV. Bellandi Fandique Potens AUGUSTUS Honorem bis meret. ut geminet Titulos qui proelia Martis temperat Et Geticum. moderatur Apolline Martem. D.M. AUSONIUS. SERENISSIMO Principi AUGUSTO Potentissimo Brunovicensium ac Lunaeburgensium Duci. Pio. Forti. Felici. Magno Tuisconum Numini. Verendo Guelphicae Familiae Genio. Linguae Patriae Vindici strenuo. Verae Virtutis ac Quietis Assertori Maximo. Hanc Non centum boum mactationem Sed Centum Epigrammatum fictionem Sine Humilitatis atque Cultus fictione Victimam candidam puram supplex sacrificat ad ritum DIS ratum. planissume, brevissume. At enim Laus magna est Brevitatis, ubi cum Principe res est: Offendunt ipsos carmina longa Deos. PRINCEPS. Serenissime atque Celsissime Domine Clementissime. REligionem namque ac Auctoritatem Principum non esse longo sermone aut versuum pondere, atque naeniarum nausea temerandam, nemo si sanus est ignorare potest. Severiora quibus Magnarum animi urgentur studia, tam publicis intentos tenent, ut etiam in otio vix sibi relinquantur ipsis. Habent tamen, neque fallor, suas quoque ardus negotia remissiones, et in his delectationem tenuis avena, breve carmen, Epigramma: Ut Principum mensis etiam fugaces ac horarii fructus adponi solent, atque gustari: Ita et haec vatum minima, forte oblectantia, a mensa, et post seria amari atque ruminari. Vererer vero huic temeritati meae (qui scio quam meticulosa res sit, ire ad iudicem) ob vile donum, et exilem ingenii fetum, nisi cum serenitati Tuae omnino deberi probe nossem. Aedes Domini mei serv9 nunc inhabito: In his fetus a me editus Domino meo adquiritur. et hoc fit Iure. Vererer tamen insuper, testata nisi Clementiae Tua, Princeps Celsissime, in omnes quibus commendatio aliqua est virtutis aut doctrinae, frontem mihi commascularet. In confesso est summis Viris summa deberi, temeritatis esse notam, minima offerre his quibus maximae destinavit aeternitas. Verum et ob id maior es, Princeps Maxume atque sie in excelso fastigio vere Excelsus: dum, qui infra Te, et in humili vivunt, non despicis, sed supplices pro Causa quemque sua admittis atque exaudis, Deorum more. Mirum id quidem et magnum in hoc aevo, atque mirandum posteris et venerandum exemplum. Ista vero privata, et erga hoc qui nomen hoc literarum habent. Haec maiora, et publica" DEUM! quas tenebras sentimus! quam confusionem temporum morumque! tempestatem in Mari in Terra! Virtutes proscriptae! Divitiae subhastatae! omnia agitata! turbata? desperata plaeraque! incerta omnia! et non tantum incolae atque Urbes, sed et Provinciae nomina perdunt. Truncatis convulsa iacent Elementa figuris: Omnia confusis interiere notis: Miremur periisse homines monumenta fatiscunt, Mors etiam faxis Nominibusque venit. Ut pars quaedam salutis censeatur, saluti non consulisse. In his Patriae turbis, in istis perditionis nostrae turbinibus, Tu is obviam malo Princeps Optimus, et spretis fortunae iniuriis, invidiae obstaculis, perfidiae cuniculis, casuum periculis: contritis praeterea calumniae dentibus, neglectis Mundi ingratiis atque Bellonae fluctibus, manum ad clavum Porrigis Dux Prudentissinus: ut qui in Portu sunt, de libertatis abs Te certitudine sibi gratuletur: qui dubia in velificatione adhuc haerent, Te Patrono ac Directore sperent. Haereo et ego, ac incertitudinis ventus neque manere sinit neque navigare: spero tamen! quum extreme periclitantibus una est in audacia spes salutis. Et quam vis haec minima (magna bene volentibus volumina) per se quidem aspici a Serenitate Tua aut legi nec digna sint, quum a Servo: neque gratis etiam mereantur, quum a Nullo: Servum enim inter Nullos habet Reg. Iur. eo tamen certiorem vitam, mitiores Deos ipsis promittam, quo tu, Princeps Celsissime, inter Principes Heros, Nomine atque Numine praestans. Citra cuius patrocinium, et nisi serenitas Tua invidorum nubila serenet, certe ne Pallas quidem ea proteget aut fortior Hercules umquam. Nicolaum inter Pontifices quintum, cum quispiam Poetas aliquot bonos Romam venisse dixisset, subiecisse ferunt. Non credo! Cur enim ad me, inquit, non venirent, qui etiam malis pateo. Inter Hos me, cum inter omnino bonos non meream, sed tamen inter malos minimum brevissimumque habe Princeps Optume: Cui si Clementiae Tuae favor, ut Solis calor fructibus, affulserit, de messe nullus mihi desperabo. Vale Princeps Serenissime atque Celsissime Absolutum optimi Principis exemplum! Praecipuum saeculi felicioris instrumentum! Numen quod ab aeterno est, Te cum Potentissima Familia Germanorum Religioni, Religionis Libertati, Libertatis Securitati, Securitatis Felicitati, Literarum Literatorumque saluti diu diu servet Nestoreum. Et ut sanctius cum summo et inaestimabili Antistite D. Ioh. Valentino Andreae adprecer: Divinum Numen prece mentis alata convenio, ut Serenitatem Tuam, Instrumentum eruditionis, Minervae armamentarium diu servet posteritati illibatum, et rapaces Bellonae manus insanamque Vulcani rabiem abs Te longe propulset! Utque tandem, exorsus cum Nobilissimo Harsdorffero nostro, finiam. Vivat atque valeat Serenissimus Princeps AUGUSTUS. Potentissimus Brunovicensium atque Lunaeburgensium. Dux. Pius. Fortis. Felix. Magnum Tuisconum Numen Verendus Guelphicae Familiae Genius. Linguae Patriae Vindex Strenuus. Verae Virtutis ac Quietis Assertor Maximus. Dabam Argentinae IIII. Die Octobris. Qui Celsissimo Principi ANTONIO - ULRICO. Natalis est. ANNO M. DC. XXXXVIIII. Serenitatis atque Celsitudinis Vestrae. Devotissimus Humilitatis Cultu Servus Ioh. Mich. Moscherosch. De Centuria Secunda Epigrammatum. IOHAN-MICHAELIS MOSCHEROSH, gratulantur Amici. EFfugium turbae, secessus et otia nuper Praebebant noctis somnia caeca tibi; Evigilas visis vates redivivus ab umbris, Felix nunc versans carmina docta vigil. Georg. Philip. Harsdorffer. DOrmio vel vigilo? vel quae me somnia ludunt? Elysium ne nemus? num vel Hymettus adest? Mosehus adest Arabum fragrantia roscida tempe, Totus Orontaeo stillat odore locus. Et quae Paestus habet, vel habent Phaeacia rura, Nil sunt ad Moschum Moscheorosche tuum. Ah utinam fierem Paradisi nobilis huius Moschus, ubi talis vitis, et una modo! Ut fiat, nae tota patet mea vinea Cordis Moscheorosche, mihi Moschius halat odor, ab addictissimo vel Solduriorum lege Christiano Gueinzio. VIs, cur non laudem tua carmina, nosse: ego dicam, Est tua laus maior laude, sed et melior. Iurassim Dux sie Augustus iudicat, Ipse Musarum Phoenix, Artis et Orbis Amor. suo fecit Melchior Erhardus, Augustanus D.I.U. CEntum das Epigrammatum libellum; Centum singula postulant Amores. Et plures, puto, sentient Amores Argutique Ioci et Sales venusti. Uni si placeant, Cui sacrantur, Centum milia centies habebunt. M. Iohann. Matthias Schneuber, P.L.C. Gymnasiarcha Argent. Clarissimo Viro. IOHANNI-MICHAELI MOSCHEROSCHIO, cum Epigrammatum suorum Centuriam Serenissimo et Celsissimo Principi AUGUSTO. Brunovicensium et Lunaeburgensium Duci Potentissimo consecraret: FElicioris pignus et spes saeculi Claustrum PatulcI: quas fugavit horridis Bellona lituis, Delphica revocat lyra Musas. Sonora interque plurium mele Auditur AUGUSTO hoc dicatum Principi: Quod voce iucunda insusurrat omnibus: Adeste docti, adeste Phoebus quos amat, Fetusque ad aras has sacrate Heliconios. Pulvinar illud, quo Smaragdus Cilniae Gentis favente sustulit Vates manu, AUGUSTUS ipse regia monstrat manu, Felicioris pignus et laus saeculi. Robertus Konigsmannus. Ad Epigrammatum Clarissimi Dn. MOSCHEROSCH. Centuriam Secundam. Intermissa tibi sed non omissa Poesis, Emissis monstras demum Epigrammatibus. Te tua scripta Polo Vir praeclarissime ducent, Quae tam pulchra Solo te evulgatore relucent. Esto quod mutaverit ante versus Singulos feliciter Oppianus Singulo numismate aureato. Hoc tibi contingere si precamur, Sat feret Centuria commodorum. Prima secunda Sat fuit. atque Hanc Iova secundet. Tertia porro Esto secunda. Hypogramma. Quod supra est supra est. Epigramma Hypogrammate dono. Ne Epigramma tuum forte Hypogramma siet. Adfini atque Compatri Sebastianus Konig/ Past. et Superint. Palatinatus Luzel. SCribere, quae veterum sapiant epigrammata, morsus, Quae reddant priscos non sine felle sales; Propria Bilbilici res est et Vatis Ovveni, Quos aequare pari nemo lepore potest. Ut nec Appelleas olim manus ulla tabellas, Quamquam pingendi sat quoque nota fide. Tusi, Moscherosch, ita pergis scribere, Vates Tertius, et nostro tempore summus eris. Nec sale quem superes vel amaro felle videbis, Malueris genium ni superare tuum. Amico honorando posuit Argentina 4. Octobr. 1639, Samuel Glonerus.


image: s119

Centuria III. Epigrammatum IOHAN-MICHAELIS MOSCHEROSCH. Principibus brevis esto viris. Auth.
[Gap desc: illustration]
FRANCOFURTI, Sumptibus SEBASTIANI ROHNERI, Typis DANIELIS FIEVETI. M. DC. LXV.


image: s120

NIl adeo Invidiae faces, quam parium impar virtus excitat. Saxo Grammaticus.

INvidet vero quispiam? hoc ipso se inferiorem ostendit. Lipsius.

STudendum ergo semper, melioribus placere, quam pluribus, Matth. Zuber Aeolohyl. pemm. 3. dedio.


page 119, image: s121

Illustrissimo Celsissimoque Principi ac Domino, Domino ERNESTO BOGISLAO, Croyae et Arschotti Duci S.R.I. Principi. Marchioni in Have Comiti in Fontenoy et Bayonne Domino Dommartini et Venustingae Domino meo omnium Clementissimo.

Illustrissime Celsissimeque Princeps Domine Clementissime

PErmisit Venerandus mihi Parens, Roganti ut succisiva opera, et post severiora Iuris exercitia, relaxandi animi gratia Iuveniles eius ac liberioris animi conceptus et chartas Poeticas maxime rure quondam scriptas, inspicere atque in ordinem redactas publici Iuris facere liceret. Venit in manus primo intuitu, tertia haec Epigrammatum Centuria Illustrissimo Nomini Summisque Virtutibus tuis, Princeps Celsissime, alligata, eo modo quo ad te heic ipsa destinata properat. Accipe eam serena fronte o Princeps, sit propter Parentis mei, fidelia et proficua terris Tuis, in quibus non tantum cum hominibus, iuriumque tuorum hostibus, sed bello fame et peste non parum insumpto patrimonio nostro decertandum ipsi fuerat: servitia, sit propter Celsissimum


page 120, image: s122

Nomen Tuum. quo Celsissima Mater initiatum, sicque Illustrissimo Patrocinio tuo me uti frui dignum voluit: suppliciter orans, ut non tantum eam, quam de Alcibiade ut Pseudo Politicorum Moribus annis abhinc decem Tuae Celsitudini inscripsi Disputationem, sed et haec Epigrammata oculis aspicere clementibus, et studia atque conatus clementissime fovere eius velis; cuius Nomen bene merendi studia atque animus servitiis Tuis ab ineunte mancipatus non potest esse quam

Illustrissimae Celsitudini Tuae Carissimus, Subiectissimus, atque ad Aram Devotisimus

Francofurthi Cal. Martii. 1665.

Ernestus Bogislaus Moscherosch. I. U. C.


page 121, image: s123

Illustrissimo, Reverendissimo Celsissimoque Principi ac Domino, Domino ERNESTO BOGISLAO Croyae et Arschotti Duci S. R. I. Principi. Episcopo Caminensi Marchioni Haurechio Comiti fontenaci et Bayonnae Domino Dommartini et Fenestrangiae. Domino meo Clementissimo Iustitiam, Clementiam, felicitatem!

AEliani lib. 5. cap. 4. in historiis verba sunt, Famam fuisse, in Deloprovenisse Olivam et Palmam atque hac tacta, Latonam a)pokuh=sai subito partum edidisse, cum ante id facere non potuisset.

Aliquot iam anni sunt Domine, cum severior et vita et studium ab his me studiis avocaverunt, in tantum quorundam opinione, ut abs me ea in desertum ivisse credita fuere; Sed evenit quod Latonae mihi inter litterae Illustrissimi Stemmatis Tui intentius haerenti, ac in his regium Avorum Tuorum Nomen et priscae Magnitudinis Magnificentiaeque altius ruminanti monumenta, ut, ad aram gratiis tuis sacram, Olivam istam palmamque vitae, virtutumque Tuarum subito partum hunc et fovere sinu, et ut ad lucem vides edere ac eniti inceperim, quem alias forte concipere ne vix ausus fuissem. Bonum factum! Spes in vitam Tuam virtutemque nobis est, pacatum brevi tranquillumque Imperium misero et emedullato ad agonem populo tuo affore.


page 122, image: s124

Accipe ergo partum istum, et si apparet embryo, Serenitatis Tuae Clementia perfectioni restituendum refice. Hunc tibi nudum ego sisto, ut in mundum venit, sine ullo vel fuco vel colore, simplicem, apertum stylo et filo natum. Verba loquitur tria tria, nota, intellectuque facilia. Nimis enim alta fari, obscura meditari, et ingratum est Lectori, et bono viro odiosum: Principi vero indignum. In ligurinum scite Martialis inquit, lib. 3. Epigr. 44.

Occurrit tibi nemo quod libenter,
Quod quacumque venis fuga est et ingens
Circa te Ligurine solitudo
Quid sit scire cupis? nimis Poeta es.

ODi poetas nimis poetas. Parva stultitia excusationem meretur; ingens, vituperium. Displicet Scriptorum genus illud, ad quod capiendum opus est ingenio. Adhuc Aeliani historia est. lib. 10. c. 10. Cum Ars pingendi iam ortum duceret, et quodam- modo in lacte fasciisque versaretur, adeo rudi, obscuro et impolito stylo depinxerunt animantia, ut adscribere ad ea pictores necesse esset. Hoc est bos! hoc est equus! hoc est arbor! Indice hoc atque divinatore Carmina mea non indigent: misellus Scriptor est, qui lectorem dubium magis quam certum reddit, et quem ipse, nisi ingentia lexicorum iugera perambulaverit, invenire non possit. Sed hic vela contraho, prospiciens in quo vitam mihi quietemque et [(printer); sic: siet] post tot Belli famis pestisque mala devorata restitutionem iacturae omnium bonorum nostrorum promitto, mitissimum nempe Illustrissimi Nominis tui virtutisque portum.


page 123, image: s125

Id adprecans saltem Felicitati tuae a DEO; det, vitam et vitam: hoc est: Iustitiam, ut floreas, sicut Palma et multiplicere sicut Cedrus Libani. Ecclesiast. Clementiam, ut Domus Tua tranquilla exsistat atque felix. Seneca lib. 1. de Clem. Conscientiam, ut nocere nolis cum possis, et sic conserves gloriam, Regibus dignam. Cetera cuncta dedit. e Fenestrangia tua S. R. I. Mareschallatu X. Decembris Anni Christianorum. M. DC. XXXIX.

Illustrissimae Celsitudinis Tuae Iurata fide atque exorata a summo Oboedientissimus Ioh. Michael Moscherosch.


page 124, image: s126

Ad Centuriam Tertiam Epigrammatum. Ioh. Michael Moscherosch. Ad Auctorem.

MOnsieur Fils et Compere, Iayreceu ces Iours passer Vostre liuret, que ie trouve bien couche, et a mon goust. Vostre style, pour estre bien Court me plaist D'avantage, que le long discours de Monsicur Gloner et d'autres Longuebardes. Ie vous enouye mon passe temps que i'ay forge ceste semaine, fur la, chasse et pesche que vous feistes dernierement, chez moy icy dans Wibelshaim. Ma femme est deliberee de voir un de ces iours sa commere, vostre femme. Car encore que sa fillole est morte, elle ne laissera, pourtant pas de voir la mere en sa couche, et de luy donner quelque petite souvenance. Lapremiere fois que i'auray l'honneur de voir Monseigneur le Comte de Hanau nostre bon maistre, ie ne laisseray luy entamer quelque mot pour vostre avancement: Ces messieurs sont de courte memoire, il les faut faire souvenir de leur promesse, puis que leur parolle, cedisent-ilz; leur doit estre aussy chere que la vie. Ie vous soubhaite, toutte prosperite et demeure Filz [(printer); sic: Pere] et Compere Vostre bien affectionne.

Carmina scripsisti nuper, nunc retia tendis,
Insidias Avibus struis hic, Vulpesque Luposque
Impetis atque fugas lepores pavidos in campis,
Squamiferos capis et pisces in flumine mutos
Auceps, Piscator, Venator et ipse Poeta,

In Wibhaetzheim 22. Iunii 1630. Philippus Bockle a Bocklins Avv. etc.


page 125, image: s127

Clarissimo Iuveni Viro Dn. IOH. MICHAELI MOSCHEROSCH designato Crehangiae Praefecto Amico meo.

EGo vero quod pro lepidissimis tuis Epigrammatibus tibi reponam non habeo praeter ingentes gratias. Video in te, mi Moscheroschi, rarum illud consortium iudicii recti et felicis Ingenii: Quod ne te tibi prolixius laudare velle videar, brevi hoc disticho, ex animi mei sententia, exprimo:

Aurea qui patriae dedit haec Epigrammata nostrae
Dic annon Vates aureus ille siet?

Quae denuo misisti Apophthegmata, tam grata sunt, quam quae gratissima. Admisi illa reliquorum in collegium, et suis locis collocavi. Tu sic pergas quaeso, et in me Patriam tibi devincias, licet iam ante tibi tuoque amori obstrictissimam. Quae de traiectione literarum illarum initialium H. M. M. ut illae quidem a te positae, qua de re mihi eae suspectae omnino fuerunt nominis tui, mones, volo quod vis, et ita ut via inter anonymos inferam.

Vale, et me tui amantissimum redama, salutato a me longe Meritissimo Domino Berneggero nostro, apud Goarinos XII. Mensis mihi Cognominis. 1630.

Tui studiosissimus I. W. Zingresius.

Centuria IV. Epigrammatum IOHAN-MICHAELIS MOSCHEROSCH. Ventosa remurmurat Echo. Tit. Calphurn. Eclog. 4. FRANCOFURTI, Sumptibus SEBASTIANI ROHNERI, Typis DANIELIS FIEVETI. M. DC. LXV. Delectandi gratia etiam notissima dicuntur, ubi non ipsa, sed modus quo dicuntur attenditur. D. Augustinus lib.3. de Doctrina Christ. Facile quidem est, demoliri quod alius exstruxit; at difficilimum, idem, aut melius aliquid exstruere; ita aliorum opera reprehendere in proclivi est: at eodem modo meliusve dicere, non est perinde facile. Plutarchus. Ego certe integrum libellum numquam texuerim, si singulorum me accomodare stomachis vellem. Zuber. dedic. Demotheniae. Illustri ac Generoso Domino, Domino Wilhelmo Curtio, Equiti Baronetto: Serenissimo Electori Palatino a Consiliis Interioribus, Praefecto in Umbstatt et Ottsberg! Domino Meo Gratioso TAntum non precibus Bibliopola, Civis optimus atque Amicus, a Venerando Parente meo obtinuit, ut succisivis horis Iuvenilia ipsius scripta pervestigarem, Epigrammatumque Centurias aliquod in lucem exponerem: aegre Satis, hoc quidem politico, id est, dubio atque invidioso feculo passus est. Audeo vero Illustris ac Generose Domine hanc Tuae Generosit: Centuriam quartam offerre, Simplici humilique affectu, devotissimoque cum candore et Cultu Neque inde aliquid ambio, nisi Generosam Illustris animi Tui Clementiam, Gratias istas atque Divas, quibus non tantum Amicos Tuos atque Patriam ipsam, Serenissimamque Archipalatinam Domum, sed et potentissimum Angliae Scotiae ac Hiberniae Regem immerita nuper sorte habitum, novo plane atque inaudito emeritissimae promptitudinis ac fidei Exemplo ad perpetuam a)ntidwrh/an Tibi Illustrique familiae Tuae faventem reddidisti. Patere Vir Illustris atque Generose ut haec Tibi Inscriptio documentum omnimodae subiectionis nostrae ad posteritatem exstet, et me meosque Illustris familiae Tuae mancipia ita fore permitte. Francofurthi Calendis Martii 1665. Illustris Generositatis Tuae humilimus devotione cultuque servus Ernestus Bogislaus Moscherosch. I. u. Cand. Centuria Quinta. Epigrammatum IOHAN - MICHAELIS MOSCHEROSCH. Contentus paucis Lectoribus. Horat. lib. 1. Satyr. 10. FRANCOFURTI, Sumptibus SEBASTIANI ROHNERI, M.DC.LXV. --- Non semper ficta Poeta refert. Laudimus in vanis: ubi res est seria verum Promimus: et proni sic in utroque sumus. I. P. Crusius in Epigr 2. Delectandi gratia etiam nota dicuntur, ubi non ipsa, sed modus quo dicuntur, attenditur. D. August. lib.3.de Doctr. Christ. Dia Poesis ab Hominibus trivialibus et barbaris prostituta est, ut eat exulatum. Eat autem. Imo ivit. Theod. Rhod. Poetae Melisseas in Praefat. sup, Colignium. Nobilissime, Amplissimo, Excellentissimo Domino Iohanni Danieli Horstio, Medicinae Doctori Experientis simo, Serenissimi Hassia Principis Archiatro h.t.in Reupbl. Francofurt. Practico felicissimo meritissimo Patrono meo. COllegi non nesciente venerando Parente meo Centurias aliquot Epigrammatum, quae in Academiis adolescens, in peregrinationibus ac primis functionibus suis iuvenis ipse pridem conscripserat: Horum, vir Amplissime, Centuriam hic unam, sic enim horum studiorum mos invaluit, Tuo sub Auspicio in publicum produco, Nominique Tuo, tot in Patriam atque Serenissimum Principem, tot in Academiam, tot in Clientes et bonos omnes officiis atque meritis clarissimo inscribo atque subicio: nec vero insolutum, sed arrhae tantum loco. Cum enim omni officio cunctis hominibus, imprimis Patronis satisfacere debeam, quibus sciam poteroque; Tibi tamen maxime, cuius collatorum in nos beneficiorum sanctam ad posteros iuravi memoria, eam quae nulla umquam interitura sit oblivione. At haec quidem ne minimam referendae gratiae partem habent, sed eo tantum modo tendunt, ut scilicet in publico Tibi nos tot Nominibus sistamus Debitores. sic enim spero Amplitudinem Tuam facturam quod ii Creditores facere solent, qui benignos se Debitoribus praebent: ubi nova obligationis recognitione publicaque Debiti confessione tantisper sustentantun, usque deum meliori rerum feliciorique proventu sortem ipsam cum usuris exsolvant. Id ut brevi fiat, Deum omnipotente supplex oro, et spe certa confido. Vale. Franc. Cal. Mart. 1665. Nob. Ampl. et Excell. Tuam Summa cum Observ. et Submiss. colens E. B. M. Centuria Sexta. Epigrammatum IOHAN - MICHAELIS MOSCHEROSCH. Longa sat haec brevitas si repetatur erit. Marc, Zub. P. Melisseus. FRANCOFURTI, Sumptibus SEBASTIANI ROHNERI, M.DC.LXV. Tamdiu parergis immorandum est, quamdiu nihil agere animus maius potest. Seneca Epist. 89. Exempla omnia iacerent in tenebris, nisi literarum lumen accederet Cicero pro Archia P. Si multi inebrientur vino, non ob id incidendae vites, ut fecit Lycurgus, sed propius admovendi fontes: ita si multi abutentur poetica, non protinus abicienda, sed adhibenda Cautio, ut fiat salutaris. Plutarchus. Inclutam Meritissimae Felicitatis Rem publicam Francofurthanam Hoc una Gubernantium Anno M DC LXV. Auctoritate Pietateque in Patriam Illustrium Consulum Generosi Domini IOHANNIS HECTORIS ab Holtzhausen Consulis Senioris. Generosi Domini IOHAN. HIERONYMI STEFFAN a Cronstetten Consulis Iunioris FILIIS DILECTISSIMIS Generis prosapia Literis et Virtute Clarissimis. TIBI Nobilissime Domine IOHANNES HECTOR ab Holtzhausen/ TIBI Nobilissime Domine HIERONYME ADOLPHE STEFFAN a Cronstetten. Hanc Epigrammatum Paternorum Centuriam Sextam: Pignus Eius quae in Academiis suas egit radices. In Mediomatricum nuper Gallia florem ac spiravit odorem. Nunc vero Post in Patriam Reditum Illustrium Parentum Benevolentia Clarissimorum Amicorum favore Sanctiorisque Consortii nexu atque Amore In perennantem exsurgit fructum Amicitiae: Observantiae itidem atque homagii Monumentum Offert. Dicat. Dedicat. Ernestus B. Moscherosch.