21 November 2003 Ruediger Niehl
new TEI header


image: s352

ALIVD DE ILLVSTRIBVS FEMINIS opusculum, incerto authore.

Reginae sanctimonia illustres.

ARtemia virgo, Romae passa est sub Maximiano filio Diocletiani, fratresuo. filia nanque Diocletiani fuit, et Serenae Augustae. quae cum esset ab immundo spi ritu correpta: a sancto Cyriaco martyre liberata et baptizata fuit. Babilla virgo et martyr, ex Regio genere: neptis Galeni imperatoris. Brigida princeps Snediae provinciae fuit. Bathyldis regina, mater Lotharii im peratoris: quae orta de clara Saxonum prosapia, vita et sanctitate conspicua fuit. Catharina virgo et martyr, apud Alexandriam urbem passa est sub Maxenti imperatore. Haec enim Costi regis Alexandriae filia unica, in eius decrepita aetate nata: puella valde speciosa: intra annos. xviii. omnibus liberalibus disciplinis erudita est. quam pater moriens, regni haeredem reliquit. cum autem patre defuncto a quodam maximo principe in coniugium peteretur: ipsa omnino recusavit. et post multa, variaque tormentorum genera: tandem decollata fuit. de cuius corpore, pro sanguine lac emanavit. cuius corpus ab Angelis per aera sublatum, et itinere dierum. xx. ad montem Sinai illico aduectum, ibique honorifice sepultum est. ex cuius tumulo oleum iugiter emanat: quod omnium infirmorum membra sanat. Conegundis Regina, uxor Henrici Romani regis: quae non solum sanctitate conspicua, sed etiam virgo una cum marito usque ad vitae sinem permansit. Constantia virgo, filia Constantini imperatoris fuit: quae lepra acerbissima laboravit. Cyrilla virgo et martyr, Romae passa est sub Claudio imperatore. haecolim filia Decii Caesaris, una cum matre Tryphonia Regina ad Christum conversa, et a sancto Iustino baptizata est. Dorothea Romana, e Stirpe senatoria nata fuit. Elterdrita Regian et virgo in Anglia claruit: quae duobus nupta viris (quod dictu mirum est) virgo permansit et viros ad castitatem induxit: semetipsam illibatam custodiens. Huius pater fuit Rex orientalium Anglorum: qui habuit alias duas filias sancias Edelburgem et Sexburgem: quarum prima sanctimonialis primum, post Abbatissa fuit, et semper virgo. Altera vero Coberto regi Commatiorum uxor data fuit: ex quo genuit duas filias, scilicet Excotongam de qua Beda multa scripsit: et Hermenildam quae Vulsio Regi Mentiorum nupsit: ex quo habuit filiam Vemburgam virginem. mater Belivum, post Sexburgem Abbatissa fuit: filia vero apud Legionum urbem quiescit: quae orationes maxime mulierum et puerorum exaudire creditur. Edburga filia Edoardi Regis senioris in Anglia claruit. Haecex uxore Regis Hedelspita nata, vigo sanctissima fuit. Egytha filia regis Edgari Anglorum: virgo sancta in Viltimensi coenobio iacet et miracula ostendit. Enica princeps Poloniae: a Clemente quarto inter sanctas relata. Faustina Regina apud Alexandriam passa est sub Maxentio principe. quae cum esset ipsius Caesaris uxor, a sancta Catharina in carcere detenta, una cum Porphyrio princi pe militiae conversa fuit. Gilla Regina Hungariae Stephani Regis uxor: et Hentici Caesaris soror. Hildegardis, virgo Theutonica, admirabilis fuit tempore Conradi imperatoris. Helizabet Regina Regis Ungariae filia: soror Bellae: qui post patrem regnavit, ex matre Geltrude filia Ducis Normaniae, sorore Bertoli patriarchae Aquilegiensis. haec a Gregorio inter sanctas relata fuit. Hester regina claruit in urbe Susa, quae postea Edesa dicta est: tempore Assueri, sive Artaxersis regis Persarum:qui regnavit ab India usque ad Aethiopiam, supra centum. xxvii. regiones. Helena Regina mater fuit imperatoris Constantini magni, et filia Cloelis Regis Britanniae. Herina virgo et martyr, filia fuit Licinii imperatoris in civitate Magedon: et Liciniae reginae, quae virgo prius Penelope vocabatur. Iustina virgo et martyr, apud Paduam passa est sub Maximiano Rege: quae fuit filia Regis Vitaliani et Reginae Praepedignae: quas sanctus Prasdocimus episcopus ad Christum convertit, et Iustinam sacro fonte renatam: divinis literis erudivit.


image: s353

DE ILLVSTRISSIMA ET CORDATISSIMA Gallorum Regina, et Britonum duce ANNA.

ANNA filia Francisci ducis Britonum, et unica eiusdem haeres relicta, nupsit primum Carolo octavo Gallorum regi, ex quo suscepit tres liberos mares: qui vivente adhuc patre, in ipsa infantia vitam cum morte sensim commutarunt. Ipse quoque Carolus (parta prius Neapoli, et universa prope Italia momento peruagata) fatis concessit, annos natus octo et viginti. Anno vero christianae salutis millesimo quadringentesimo nonagesimo septimo ante pascha. Eo mortuo AN NA vidua nupsit Ludovico duodecimo, itidem Gallorum post Carolum regi, viro iustitiae et aequitatis obseruantissimo, maturo consiliis, in gerendis rebus prudentislimo, facillimo in remittendis iniuriis, in sublevanda paupertate plebis usque adeo humano, ut pater pauperis populi vulgo diceretur. Melius matrimonium formare nequivissent Genius et natura, quam viro adeo laudabili, et omnibus virtutum numeris undecumque absoluto inculpatissimam reginam copulare, ANNAM dico celebratissimam feminam, feminam autem? Immo vero caelestem quandam heroinam. Haec invidente fato decessit Blesii mense Ianuario, anno post verbum incarnatum millesimo quingentesimo decimo tertio. Cor defunctae transportatum est Nannetum, viscera Blesii sunt inhumata, Corpus reliquum in aedem beati Dionysii delatum est. Dici nequeat, quantam fecerit iacturam universa respublica in eius morte. Erat enim admo dum magnanima et cordata, munificentissima pauperum mater, nobilium virorum solacium, illustrium feminarum refugium, honestarum virguncularum nutrix benignissima, literarum et literatorum, omniumque spectatae virtutis hominum fautrix liberalissima. Ne multis morer: eius mors toti Galliae irreparabile damnum intulerat, nisi reliquisset liberos suae, paternaeque virtutis haeredes illustrissimos. Reliquit autem duas incredibilis et nun quam satis laudatae probitatis filias, Claudiam et Renatam. Nupsit Claudia Francisco post Ludovicum regi invictissimo et serenissimo, mulier virtutibus et prole fecundissima, ut quae iam ex marito susceperit quinque liberos, duos mares, D. Delphinum, et D. Aurelianum, tres feminas: quarum una iam concessit in fata. duae adhuc vivunt: magnam bonae indolis et virtutis spem et expectationem promittentes. Hactenus de ANNA, eiusque liberis, de quibus: opus satis amplum potuissemus conficere, nisi in suspitionem adulationis timuissemus incidere, hac praesertim aetate, quae homines alit adeo prodigos verborum et opprobriotum, ut nec ipsi quidem probitati securae a cachinnis esse liceat.

DIVERSA EIVSDEM ANNAE EPITAPHIA.

Epitaphium viscerum.

Quisquis es hospes, adi, verumque tuere sepulchrum.
Nec siccis relegas carmina luminibus:
Viscera magnificae sumus alta viraginis Annae,
Quae tenuit miti Gallica sceptra manu.
Viscera miraris cur tantum simus? In antro est
Nobiscum pietas, fama, triumphus, honos.

Epitaphium cordis.

Cor iacet hic. cuius? ducis inviolabilis Annae.
Cur nisi cor? vivens cor nisi tota fuit.


image: s354

Aliud pro corde eius.

Cor cuius iacet hic? Reginaeque et ducis Annae.
Corpus ubi est? reliquum Francia corpus habet.
At cor cur iacet hic? ut ad Anglica praelia fortes
Brittonas ex toto corde gerenda acuat.

Aliud epitaphium corporis Reginae Annae.

Siste gradum, qui pergis. In hoc iacet Anna sepulchro
Siste gradum, an parui nominis anna tibi est?
Anna iaces? iaceo. Quis te tulit Anna sepulchro?
Mens pia, gratus amor, lex sacra, prisca fides.
Quis tulit accensas taedas? splendorque, genusque.
Quis thus? pax dixit. quis pia verba? Charis.
Quis genuit? tellus, aer quoque, pontus, et aether.
Quis tecum in duro marmore? nullus adhuc.
Anna quid exoptas? ubi Carolus? aede sub ista est.
Alter inextinctus rex mihi semper erit.
Extinctam extinctus teneat me Carolus: alter
Pignora chara mei vir Ludovicus habet.

Aliud.

Forma, pudicitia, integritas, constantia, verum,
Simplicitas, pietas, gratia, splendor, honos,
Iusticia, ingenium, gravitas, clementia, sensus
Anna Britanna tuo condita sunt tumulo.

Aliud in eius liberalitatem.

Hoc solum Anna fuit tibi dum morereris acerbum,
Quod donare nihil post tua fata potes.

Aliud.

Anna nihil doluit moriens quam quia sibi vidit
Ereptum donis, muneribusque locum.

NAENIA ANNAE

Heu heu quid tetricae fatalia fila sorores
Profuit Annae suam dissecuisse diem?
Cur non protracto revolutum stamine fusum,
Deducta implerunt tensa manu?
Invida non sinitis liventi numina vultu
Regnare in longos pectora celsa dies.
Plurima sed tacitam pertentant gaudia mentem,
Dum caesa in primo flore iuventa cadit.
Ceu rosa praecupido crescens dum carpitur ungui.
Et matutino lilia cocta Noto.
Aut immatura decussum ex arbore pomum
Quod rapit in celeres parca colona sinus.
An mira orbastis felices principe terras?
Debuit ah tantum non licuisse nephas.
Quum medium gladio filum truncastis iniquo:
Truncata est summa laus quoque digna duce.


image: s355

Omnis et est uno virtus tumulata sepulchro:
Quo iacet aeternos Anna gemenda dies.
Unde sepulchrali caedendum est mar more carmen:
Quod stet odora super grandibus ossa notis.
Illa triumphali dux Anna Britannica laude
Et gemini coniunx Regis honora iacet.
Si brevia innumerae quaeras compendia dotis:
Omnis qua virtus claruit, una fuit.

Quam stultum sit Annam: a Iove deificatam, et a sole irradiatam: versu clarificare.

Quam diuturna putas praeclaram in saecula nympham
Denigras versu vane poeta tuo.
Quom sit Apollineo radians dea facta nitore:
Stultum est mortali clarificare viro.

Annam non amplius deflendam.

Haud lugenda venit, vanaque urgenda querela,
Ne sit ab immodico placidi clementia fletu
Irritata dei, tantam qui in caelica divam
Regna aeterna tulit, postquam omni macta decoro
Innumeris totum meritis compleverat orbem.

De eadem sanctificata.

Si qua fuit terris dos alta iacentibus: Anna
Hanc omnem secum sanctificata tulit.

Caeli, Mundi, ac Galliae certamen de habendo Annae cadavere.

Pro functa discors Anna certabat olympus:
Anxie cum Franca tu quoque Munde plaga.
Iuppiter hanc iudex litem sic dividit: Orbis
Famam, Caelum animam, Gallia corpus habe.
Lata reconciliat triplicem sententia partem:
Veraci o sanctum de Iove iudicium.

De eadem ab Iove Soli coniugata.

Divina ut sedes ingressa est Anna supernas:
Supremo Titan de Iove questus erat.
Quid facis alme rutilo nova lumina caelo?
Num lux e radiis sufficit una meis?
Fronte serenata subridens luppiter inquit:
Haec est coniugii flamma futura tui.
Ut Phaetontaeos docta regat arte iugales,
Quum fessa intenso membra labore geres:
Aut comes igniferis tecum subuecta quadrigis:
Difficilem roseo leniat ore viam.
Dicta placent: celebratur hymen, laetatur olympus:
Hinc geminam exultans lampada Mundus habet.


image: s356

De nobiliussima femina CAROLETA Borboniensi, Nivernorum comite.

CAROLETA de Borbonio, illustrissimi viri Ioannis comitis Vindocinensis filia ubi licuit per aetatem, nupsit eminentissimo principi Engelberto Cliviensi, qui Nivernensis fuit comes, et Augensis. Ex eo septem suscepit liberos, quorum duo adhuc infantuli mortem oppetierunt, mortuorumque corpuscula apud fratres Eremitanos sepulta sunt Lutetiae. Duae filio lae apud Deysiam urbem Galliae tumulatae sunt. Superuixerunt tres mares, Carolus, Ludovicus, et Franciscus. Horum pater D. Engelbertus Carolum octavum in expeditionem Neapo litanam profectum secutus: tot egregia suae virtutis reliquit testimonia, ut ab ipso uno, totius regni salus pependerit, solusque tantum rei Gallicae praestiterit adiumentum, quantum reliquae fere acies. Nam in Fornoviensi conflictu, ubi de rege Carolo, universisque eius copiis circunquaque obsessis, iacta iam videretur alea: prudenter adeo et intrepide primam direxit aciem, ut militibus Gallicis, victoriam iam et effugium desperantibus: defectas vires reparaverit, et universos hostes, facta quadam capitali et plusquam Catilinaria conspiratione, in unum Carolum turmatim confluentes potem tissime repulerit. Non parum me pudet ingratitudinis nostrae, qui tam sublimes et heroicas principum nostrorum virtutes incantatas et sepultas relinquimus. Sed quonia m non est institutae professionis, coeptique operis de viris loqui, id in alium differamus locum. Mortuo hoc tanto principe Engelberto: eius uxor Caroleta, perpetuo decennio vidualem seruavit castitatem. Cui laudi, multarum quoque virtutum adiecit numerum. Nam toto illo suae viduitatis tempore nihil duxit antiquius, nihil studuit attentius, quam pauperes sua pecunia nutrire, obstetricum more solari puerperas, tui nosas aedes reficere, in concordia fovere cives, et omnium gratiam demereri, ut vere multis demeruit beneficiis. Consyderans demum et in memoriam reducens verbum illud Lamuelis. Fallax est gratia, et vana est pulchritudo: relictis mundialibus delitiis, spretaque huius saeculi pompa apud Malamnoam in reformatissimo sanctimonialium coenobio sese, amicis frustra dissuadentibus, inclusit: byssumque, holosericum, purpuram, ac reliquas vestes mollicinas, in peplum et atra commutavit indumenta. Crescente post haec magis ac magis religionis desiderio ad fontem Ebraldi religionis columen commigravit, ibique religionem ipsam cum centeris sanctimonialibus puellis professa est, die sancto penthecostes, anno post verbum incarnatum 1516. Dici nequeat, quam sancte et austere ibidem vixerit mulier illa et herois excellentissima. Nam repudiatis universis hominum delitiis, nullam nativae nobilitatis habens rationem, nihil eorum penitus omisit, quae religionis eius aut loci leges exigerent. Obibat omnia munia instar reliquarum eius professionis puellularum, vel infimis ortarum natalibus. Parebat superiori, vacabat precibus, perstabat in silentio, surgebat ad nocturnas supplicationes, matu tinis, vespertinisque insistebat orationibus non aliter, immovero studiosius et obseruantius quam reliquae sorores. Nobilissima suarum virtutum testimonia et vivens docuit et reli quit post mortem. Nam in scriniis defunctae repertum est durissimum et asperrimum cili cium, quo rebellem carnem vivens constringere et macerare consueverat. Lamina quoque argentea in modum cordis, habens acutissimos quinque aculeos, qua carni proxime admo ta pectus rigidissime contundebat vel usque ad livorem. Frequentissime quoque in cubi culum privatum unam ex sororibus convocabat, cui se nudis humeris praebebat verbe randam, nec prius volebat desisti, quam sanguis abunde proflueret. Ne multis agam, fuit adeo severa i irrogandis corpori suo suppliciis, ut necesse fuerit tetricum illum severitatis rigorem coerceri et reprimi, a primaria coenobii moderatrice uterina eiusdem sorore. Decessit laudatissima haec femina anno post Christum natum 1520 undecima die mensis Novembris, qua celebrari solet festum beatissimi Martini. Ravisius Textor.


page 177, image: s357

Ludimilla, ultimi pagani regis Bohemiae uxor: qui tandem ad baptismi gratiam perdu ctus est, sancta mulier habita: miraculis etiam claruisse fertur. Pius pontifex de bello Bohe mico. Mammea regina, mater fuit iperatoris Alexandri: cuius tempore Origenes in ecclesia dei eloquentia, sapientia et vita floruit: a quo ipsa sacras literas et fidem edocta, baptisma christianum latenter suscepit: quam ob rem ab imperatore Alexandro filio, christiani noins persequutore interfecta fuit. Mellania Romana, Marcelli quondam consulis filia. s. Hironymi discipula. Martha virgo et hospita Christi: Syro patre, Eucharia matre, ex regia progenie. Nam pater eius Syriae et multarum regionum dux fuit. Placidia virgo: fuit filia Valentiniani imperatoris, et Eudoxiae Augustae filiae Theodosii magni: quae spreto saeculo adhaesit aviae suae Gallae Placidiae: eleemosynis, ieiuniis et orationibus vacans. Reginulpha, Galla Matrona: generosis parentibus nata. Radegundis regina: Clotharii regis Francorum uxor, claruit tempore Iustini imperatoris. Haec natione barbara: patre rege Berengario nata. Dum regio sua a Francis esset depopulata: de pa tria sua in Galliam abducta in praedam, veniens in sortem Clotharii: ob nimia eius speciositatem ab eo uxor ducta est: qui tamen deo magis quam regi seruiebat: eleemosynis, ieiuniis et orationibus vacans: carnem cilicio domans, et exterius Regia se induens vestimenta. Serena regina uxor quondam Diocleriani Augusti: a. s. Cyriaco martyre conversa et baptizata fuit: qui filiam eius Artemiam a daemonio liberaverat. Susanna silia Gabini fratris Gai Dalmatae, summi pontificis: ex genere Diocletiani imperatoris martyr fuit. Triphonia regina uxor quondam Decii Caesaris fuit.

Ab impudica: ad pudicam et meliorem vitam conversae.

AFra martyr apud Creta! in urbe Augustana martyrium passa est. haec cum esset pa gana et meretrix, matrem Hilariam de lenonio viventem habebat: ipsa vero cum tribus ancillis suis, cunctis petentibus se prostituebat: sed per praedicationem Narcyssi Hierosolymorum episcopi ad Christum conversa: cum matre et tota domo baptizata, atque a peccato revocara est. Maria magdalena: a Magdalo oppido oriunda: Lazari et marthae foror. Maria Aegyptiaca: qui peccatrix appellabatur, in Aegypto nata: parentes anno duodecimo deserens, Alexandriam fugit: ibique annis 17 corpus suum publicae libidini exposuit, et nemini concubitum denegavit: sed potius multos ad rem veneream obscoenis actibus prouocavit. haec tractu temporis Hierosolymam nauigavit: ubi ter repulsa templo, tandem ingressa crucem adoravit: post ad Iordanum fluvium perveniens, et ad desertum accedens 37 annos ibidem manens: nec hominem nec aliud ainal vidit: et tres panes quos secum tulerat 17 annos ei ad cibum suffecerunt: reliquos vero 30 annos caelesti lumine super eam singulis diebus radiante sine cibo permansit. Niceta et Aquilina sorores, in Lycia urbe passae sunt: Hae: speciosae puellae, de corporis sui quaestu viventes. Cum. s. Christophorus martyr in eadem urbe a rege in carcere detineretur: ad ipsum martyrem missae sunt: promissis eis muneri bus, si eum ad turpia cogerent, et ad deorum sacrificia adducerent: quas. s. martyr ad Christum convertit. Thais meretrix apud Alexandriam tantae pulchritudinis fuit: ut multi propter eam venditis substantiis suis, ad ultimam paupertatem devenirent. Amatores quoque sui litibus inter se feruentes: puellae limina frequenter sanguine replebant. quae tandem post multas praedicationes ac preces: a Panutio abbate conversa fuit.

Familiae Sanctae.

CAmoaldus, Pharo, Valbertus fres, et Fara soror, Gallici oens et sancti: aulico Theodoberti regis Francorum, et leodegunda uxore nati. Euphemia, Dorothea, Tecla, et Erasina virgines: passae sunt i Aquileia urbe, tempore Neronis inperatoris: sub Sebasto praeside. Fuerunt emm duo fratres nobiles et ditissimi eiusdem urbis. quorum maior Valentinus paganus: genuit Euphemiam et Dorotheam. Alter vero minor Valentinianus christianus genuit Teclam et Erasinam Potentiana virgo: filia fuit beati Pudentis, Ro. civis, et soror s. Praxedis. Sinphorosa cum septem filiis suis: apud Tyburtinam urbem sub Hadriano principe passa em. Sophia mulier: et tres filiae cius virgines, Fides, Spes, et Charitas Romae passae sunt: sub Hadriano inperatore, Haec matrona Romam veniens multas matronas ad fidem


image: s358

convertit: et exemplo castitatis suae plurimas uxores christianas a consortio maritorum subtraxit. Theodora cum tribus filiis suis: sub Diocletiano imperatore apud Niceam Bithiniae urbem passa est: erat enim Nicena civis.

Viduae mulieres sanctae.

GAlla, vidua et monacha: Romae claruit temporibus gothorum. haec filia fuit Symmachi consulis ac patritii: que marito tradita, intra unius anni spatium morte eius viduata est. Lucia vidua et martyr, passa fuit in urbe Mendula Siciliae, tempore Diocle tiani et Maximiani imperatorum. Fuit autem nobilis romana: quae annos 36 manserat vidua, et annos 75 vixit: quam filius eius Eupraepius Diocletiano accusavit quia esset christiana. Monica vidua, honestis parentibus orta: a matre Facundia, pudice, sobrieque educata: deo devotissima adolevit, et tractu temporis mater admirandi doctoris. s. Augustini fuit. Paula vidua, matrona nobilis romana fuit: cuius vitam. s. Hierony. scripsit. quae nobilis genere, sed nobilior sanctitate, sex filios genuit. s. blesil lam, Paulinam, Eustochium, ruffinam, Pammachiam, et theochium puerum: post quem parere desiit. Haec mulier relicta Roma, omnique Italia: in Syriam nauigavit, et Palestinae loca sancta lustravit: et congregatis virginibus deo seruire coepit.

Virgines et martyres.

AGatha virgo et mar. in urbe Cathanensi: tempore Decii passa est. Austrebera virgo. s. Aus berti Rothomagensis episcopi soror fuit. Antonia virgo, apud Nicomediam passa est: quae nimium torta et variis afflicta cruciatibus: post uno brachio tribus diebus suspensa: deinde in carcerem biennio detrusa: a praeside extincta est. Anatholia virgo: in urbe Tyro Italiae passa est, tempore Decii imperatoris: sub Faustiniano praeside. Anastasia, Romana civis: quae a sua matre Fausta: et a. s. Grisogono in fide Christi erudita: tempore Diocletiani marty. passa est. Nam ad insulas Palmarias ducta: et inde post aliquot dies revocata, igni exusta est: cuius corpus in eius viridario quaedam Apollonia sepelivit: ubi postea in eius honorem templum structum fuit. Agnes Romana virgo et mar. quae 13 aetatis suae anno martyrium passa est: corpore iuvenis: sed anin mo cana: pulchra facie, sed pulchrior fide. Barbara virgo, passa est in urbe Nicomediae, tempore Maximiani imperatoris, sub praeside Martiano: cuius corpus Nicome diae sepultum, Venetias translatum fuit: ubi requie scit in templo sanctae Mariae cruciferorum. Bibiana virgo: Flaviano patre orta: Romae sub Iuliano apostata passa est: cuius corpus a Ioanne presbytero positum est apud palatium Lucinanum iuxta corpus matris et soro ris. Brigida virgo, claruit in Scotia: tempore primi Iustini imperatoris. que claris parentibus orta: miraculorum gloria coruscavit. Nam inter cetera: aquam in ceruissam, et lapidem in salem convertit. et a nativitate coecum illuminavit. Columba virgo, passa est in urbe Senonensi sub Aureliano imperatore. Nam iussu eius decollata, in eo loco sepulta fuit. Crispina virgo, in Africa: tempore Diocletiani et Maximiani imperatorum passa est. Cum emm diis sacrificare nollet: decollata fuit, ibique sepulta. Christina virgo, in Tyro urbe Italiae: que est circa lacum Volumnum, passa est sub pnside Iuliano. Haec egregiis nata patem tibus, in eodem oppido, a patre Urbano praeside in quadam turri, cum 12 ancillis collocata est: deos aureos et argenteos secum habens. Cupiebant emm parents ut in deorum cultu virgo diutius permaneret: sed tandem praecisa lingua, demum transfixa sagittis animam efflavit, sepultaque fuit in Tyro a christianis. Corpus aunt eius delatum Venetias in monasterio. s. Marci de Ami anis episcopatus, Tortelli requiescit. Darfosa martyr, Romae passa est tempore Decii im peratoris, que fuit uxor. s. Fabiani: qui divinitus pontifex electus: illico uxorem dimi sit. et tractu temporis marty. passus est: quo defuncto Darfosa, in castitate permanens, primum exulavit: deinde a Decio principe capite truncatur. Demetria: Ro. virgo, filia Faustini et Darfosae. Dula virgo et mar. Nicomediae passa est. haec fuit ancilla cuiusdam militis paganorum, que quia recusavit coitum ipsius, et quoniam christiana erat: ab eo occisa fuit. Euphemia virgo, filia senatoris Philophronis in urbe Chalcedonia passa est: tempore Diocletiani inperatoris, sub proconsule Prisco. Euphrasia virgo, filia Antigoni


page 178, image: s359

senatoris, et Euphrasiae civium Constantinopolitanorum. Euphrosyna virgo, apud Alexandriam claruit: quae Panutii filia, sumpto habitu virili, seque Smaragdum appellans 38 annos in coenobio monachorum vitam ducens religiosam, omnibus incognita mansit: tandem Panutio patri cum aegrotaret, omni re detecta: inter eius manus animam exhalavit. Eugenia Philippi romani filia: tempore Valeriani fuit. qui quidem Philippus praefectus Alexandriae ex Claudia uxore: Sergium et hanc Eugeniam filios sustulit. Eugenia vero cum Proto et Hya eintho eunuchis et seruis suis studens, omnibus liberalibus disciplinis, erudita fuit. eulalia virgo, genere Hispana: Barchinone martyr passa est sub praeside Datiano. Decol lata enim in ea urbe, a. s. Donato pres bytero sepulta fuit. Eledia virgo et mar. apud urbem Hostiam passa est. Caput enim truncata pretiosum exgit martyrium. Emerentiana virgo et mar. Ro. collactanea fuit. s. Agnetis. Flora et Lucilla sorores, et christianae sanctimoniales, Ro. sub Helio urbis praefecto passae sunt. Flora et Maria virgines: apud Cordubam Hispaniae urbem passae sunt. Fusca virgo et Maura nutrix eius: Ravennae martyrium passae sunt sub praesule Quintiano. Iulia virgo et mar. passa est apud prouninciam Augustanam: quae dicitur Euphrateia. Iulia virgo et mar. genere Hispana: Barchi none martyrium passa est: et a. s. Donato pres bytero sepulta. Iulia virgo et mar. ex urbe Carthaginensi: quae cum urbs capta et eversa fuisset: data fuit in praedam cuidam Eusebio gentili Palestino. Iusta et Ruffina, in Hispania urbe Hispali, sub Diogeniano praeside martyrium passae sunt: quae vasa fictilia mercabantur: ut pauperibus eleemosynas erogare possent. Leocadia virgo, genere Hispana, sub Datiano praeside toleti passa est: temporibus Diocletiani et Maximiani impera. Lucia virgo Syracusana, Syracusis passa est: gladio emm guttur transfixa, in ea urbe sepulta fuit: inde tractu temporis corpus eius Constantinopolim, et inde Venetias translatum creditur. Lucina, discipula apostolorum, civis Ro fuit: quae a s. apostolis Petro et Paulo conversa: baptizata et docta, facul tares suas sanctorum usibus administravit: plurimos quoque martyres in praedio suo, i quadam crypta sepelivit. Lucina martyr: civis Ro. tempore Diocletiani, et maximiani in urbe claruit: quae multorum marty. corpora in suo praedio sepelivit. Macra virgo in urbe Augustana marty. passa est. Margarita virgo: apud Antiochiam sub Olybrio praefecto passa est. haec fuit filia theodosii gentilium patriarchae: que nutrici tradita, et na tuiam grandis baptizata fuit, et hanc ob rem patri multum exosa. Margarita dicta Pelagius: virgo speciosissima, dives et nobilis: apud Aegyptum floruit. Maria virgo, cogno mine Consolatrix, Veronae claruit: quae nobilis puella et speciosa, multorum se coniugio petentium preces despexit: et virginitatem suam deo consecravit. Maria de Segnes, orta in epi scopatu leodiensi patentibus opulentis: oina Christi amore ab annis puerilibus spernit: quae annorum. xii. cuidam Ioanni, licet invita, nupsit: et cum eo habitans, tam alpera poenitentia se ma ceravit: quia suae sanctitatis exemplo virum ad castitatem induxit: et ad villam noie Villembrot sae pe euntes, leprosis in seruiebant. Maria: virgo ante partum, in partu, et post ptum: que sine semine virili: Christum peperit, et sic mater facta: de qua praestat non loq, quam parum dicere. Martiana, virgo et mar. quae Caesareae videns in platea simulacrum, mae confregit illud: quam ob rem arena bestiis proiecta fuit: ubi a elone seruata, sed a tauro indomito oculorum altero privata: et a pardo crudeliter dilacerata: Christo spiritum reddidit. maxina virgo, in pago Forliviensi, in vico Callioliano virginitate florens, et multis virtutibus clara in pace quievit. Musa virgo: que in urbe Romana claruit. Othilia virgo, a nativitate caeca: quae pater occidere volens: mater secreto alendam commisit: quae in monasterio Palmae educata: ab Eratdo Baveriae episcopo divinitus monito, baptizata visu` accepit. Romula virgo, Romae claruit: quae cuiusdam anus sanctissimae discipula fuit. Sabina martyr, Ro mae passa est tempore Hadriani imperatoris: sub praesecto urbis Elpidio. Haec fuit uxor praeclarissimi Valentini, et filia herodis Metallarii: quae a. s. Seraphia virgine conversa est. Eius corpus Parmae qescit. Syluia virgo, Ruffini Alexandriae praefecti soror: i eremo Thebaidis egit. quae per annos sexaginta nec ora, nec pedes, nec aliquam corporis partem, nisi digitos aqua lavit: nec unquam in lecto aut lectica iacuit, sed super nudam humum.


image: s360

Thabita virgo, fuit una ex sororibus illius monasterii in Thebaide, quod Helias abbas condidit: in quo et trecentas virgines congregavit. Thrasilla civis Ro. que beati Gregorii pontificis Romani amica fuit. Theodora virgo et mar. sub Aureliano imperatore Romae passa est. haec fuit soror hermetis martyris, et praefecti urbis: quae a. s. Ale xandro pontifice fidem edocta, baptizata fuit. Tecla virgo et mar. passa est apud Iconiam urbem, imperante Nerone. quae ipsius urbis praeclaro genere orta: a beato paulo apostolo praedicante conversa, atque virginitatem professa. cum nupsisset, nuptiis renuntiavit: quod ma ter eius audiens: filiam iudici tanquam christianam accusavit. Victoria virgo et mar. civis Ro. tempore Decii apud urbem Trebulanam martyrium passa est. quae cum Eugenio cuidam nupsisset: nolens Deae Vestae immolare: a Taliarcho templario: gladio in corde percussa fuit, et eodem loco a sacerdotibus sepulta.

Mulieres sub habitu virili, uraios eventus sortitae.

EVphrosyna Alexandrina, panutii filia: se Smaragdum appellans triginta octo annos in coenobio monachorum, omnibus incognita vitam duxit religiosam. Gilberta Anglica: quae cum evasisset summus pontifex, Ioannes septimus nomen sortita est. Hipsicratea Mithridatis Ponti regis uxor: quae mutato habitu in virum, et tonsis capillis: in omnibus aduersitatibus comes marito semper fuit. Margarita aegyptia, virgo venustissima: Pelagium se noinavit. Semiramis Assyriorum regina: que Nino coniuge extin cto, ut facilius regnaret, simulavit se Ninum filium: sicque sexum mentita, magnas res geslit.

Mulieres musicae.

ANna anglica, cantu conspicua: quae diu morata est apud Ferrandum regem seniorem. Filiae duae Amatoris Cathalani: musicae artis peritae: quae multos an nos diverterunt apud Reginam, olim uxorem Matthiae regis Pannoniae.

Mulieres quibus exitio amores fuere.

ARiadne: a Theseo despecta. Elyssa, Dido cognominata, ab Aenea relicta, ense illius seipsam interfecit. Hero puella Sestiaca: cum Leandrum amatorem aquis obrutum vidisset: dolore periit. Phedra: a privigno Hippolyto spreta. Phillisre gina Thracum: cum se a Demophoonte neglectam crederet: laqueo vitam finivit. Sappho puella les bia: cum se a Phaone Siculo aspernatam cognovisset, se e Leucade praecipitanit. Tysbe Pyramum amatorem cum invenisset extinctum: eodem ense quo ille se interemit.

Sed hoc etiam accidit viris.

ACis a Galathea amatus: a Polyphemo Cyclope scopulo contritus fuit. Adonis a Venere dilectus: ab apro occisus fuit. Crocus: a Similace, et Similax a Cro co: in florem sui noins conversi. Iphis captus amore Anaxaretes puellae Cypriae: cum ab ea sperni videretur, vitam laqueo finivit. Narcissus captus amore umbrae suae: elanguit in florem.

Nonnullae, quae modo mares, modo feminae fuere.

CAeneis: quae ob venustatem a Neptuno compressa fuit: a quo mutata in virum: accepit, ut nullo telo interfici posset. Ausonius in aecloga Cupidinis sexu gavisa virili Maeret in antiquam Caeneis revocata figuram. Iphis Lygdi Phaestii Creten sis, et theletusae filia: quae ab Iside conversa fuit in marem: cum uxorem duxisset Ianthem. Scyton modo mas: modo femina. Ouidius libro quarto Metamor.

Nec loquor ut quondam naturae iure novato,
Ambiguus fuerit modo vir: modo femina Scyton.

Mares et feminae simul et semel.

HErmaphroditus habuit utrumque sexum. Ausonius. vidit semivirum fons Salma cis Hermaphroditum. vidit nubentem Plinius Androgynum. Tyresias vates Thebanus itidem. Ausonius. Ambiguus quae fuit corpore Tyresias.

Abbatissae.

AMata, virgo senex, abbatissa cuiusdam monasterii Thebaidis fuit: quae habuit sub sui cuta sexaginta virgines in castitate, eius exemplo et doctrina viventes. Aurea virgo, claruit tempore Heraclii imperatoris: quam sanctus Eligius episcopus monasterio


page 179, image: s361

virginum, a se constructo in urbe Parisiensi, praefecit abbatissam trecentarum virginum omni sanctitate pollentem, et miraculis coruscantem. Edelburga, regis orientalium Anglorum filia: quae prius monacha: post Abbatissa fuit, et semper virgo. Milada, filia Boleslai fratris Vincestai regum Bohemiae, eximia specie virgo: sacris imbuta literis, et multa pollens eruditione, sacerdos consecrata fuit in monasterio. s. Georgii in arce Pragem si: quod ipsa construxit. Pius ponti. de bello Bohemico. Sarra abbatissa, claruit tempore Theodosii senioris. Salaberga abbatissa in territorio Lugdunensi, claruit tempore s. Sulpitii episcopi Bituricensis et Dagoberti regis Francorum. Haec parentibus claris exorta, a nativitate coeca fuit: sed a. s. Eutstahio abbate tractu temporis illuminata fuit.

Prophetissae.

ANna prophetis, filia Phauvel, cuius sanctitatem evangelicus prodit sermo. Abi gail: uxor David prophetae, poetae et regis. Bersabee uxor Uriae, ex qua Da vid rex genuit Solomonem. Delbora ex tribu Effraim, sicut legitur in libro Indicum. Hester regina de stirpe Beniamin, filia fratris Mardochei: quae ducta in Babyloniam cum aliis captivis, in urbe Medorum Susis detrusa fuit in carcerem: et postea nupsit Assnero regi Persarum. Iudith vidua de stirpe Symeom, uxor Manasse, quae fuit mulier magnariima. Maria soror Aaron et Moysi: in numerum sanctarum matrum veteris legis a Iosepho ascribitur. Micol filia Saul regis, uxor David: quae data fuit ei, quia Goliam gigantem funda interemit. Olda Helchiae maximi hebraeorum pontificis mater: quae, ut legitur lib. 4 regum, praedixit Hierosolymorum eversionem, ac populi ipsius captivitatem. Rachel: uxor Iacob. Rebeca: uxor Isaac. Sarra uxor Abraham. Thamar, uxor Absolonis: quae ab Amon filio David stuprata fuit.

Sybillae.

SIbylla Persica, vestita veste aurea, cum velo albo in capite: de qua meminit Nicanor rerum Alexandri Macedonis scriptor. Sibylla Libayca, vestita pallio honesto: cuius meminit Euripides in prologo. Sibylla Delphica, vestita veste nigra, et capillis circumligatis capiti. in manu cornu tenens: quae ante Troiana bella vaticinata est: de qua Chrysippus in lib. de divinitate. Sibylla Cymeria, in Italia nata, alias Chimica: vestita veste deaurata, capillis per scapulas sparsis: quam Naevius in libris belli Pu nici nominat. Sibylla Erythraea, in Babylonia orta: quam Apollodorus Erythraeus suam affirmat fuisse civem: eamque Grais Ilium petentibus vaticinatam, et perituram esse Troiam, et Homerum mendacia scripturum. Sibylla Samia, a Samo insula: nudum ensem sub pedibus, formosum pectus subtileque velum in capite habens: de qua Eratosthenes. Sibylla Cumana, nomine Amalthea: quae ab aliis Herophyle, vel Demophyle nominatur. Fuit tempore Tarquinii Prisci. fuitque illa quae ex libris novem: quatuor, trecentis aureis Tarquinio Prisco dedit: ceteris igni consumptis. Sibylla Helespontica: in agro Troiano nata: vico Marinesso, iuxta oppidum Gergitium: quam scribit Heraclides, Solonis et Cyri fuisse temporibus. Haec veste rurali vestita, velo antiquo capiti sub gula circumuoluto usque ad scapulas: quasi despectui ob id habita. Sibylla Phrygia, vestita mantelo rubro, i mo dum mulieris nuptae licet virgo. Sibylla Europea: decora facie rutilans, velo subtilissi mo capiti ligato: vestita veste aurea. Sibylla Tyburtina: nomine Albumea: quae Tybure colebatur ut dea. Cuius simulacrum in ripa amnis Anienis repertum est: librum in manu tenens. Huius sorts senatus in Capitolium retulit. Sibylla Agrippa praedictis annumeratur. Harum omnium Sibyllarum carmina habentur: praeter quam Cumanae: cuius libri a Romanis occultati ab ullo nisi a quindecimuiris inspici fas est.

Mulieres venustissimae.

ANaxarete, puella Cypria ex Salamina, ex stirpe regia, admirandae formae: cuius amore captus Iphis vitam laqueo finivit. Agria, Adrasti Argivorum regis filia, venustate conspicua. Cyrene virgo, mirae pulchritudinis, filia Penei regis Arcadiae, sive (ut poetae dicunt) Penei fluvii. Castianira, Priami uxor ex Aesymo urbe Thraciae, deabus ipsis venustate comparanda. Cassandra regis Priami filia: a duce


image: s362

graecorum amata. Camilla Volscorum regina, Merhabo Rege patre, et Camilla matre nata: Matri mortis causa fuit. haec a Turno amata. Ecameda, magnanimi Arsinoi filia, forma deabus aequanda: quam in partem praedae Mestor suscepit, vel do no accepit. Europa, Agenoris Phoenicum regis filia fuit, tantae venustatis: ut amore eius Iupiter captus sit. Hippo, mulier graeca, fuit venustissima. Hiera uxor Telephi regis Mysorum: quae tantae pulchritudinis fuisse dicitur, ut etiam Helenam su peraret. Hirene Atheniensis: mulierum sui temporis pulcherrima. Mariana, hebraea mulier: Aristoboli Iudaeorum regis, et Alexandrae reginae filia. quae tam admirandae formositatis fuit: ut non solum ceteras excelleret, sed caelestis arbitraretur imago, potius quam mortalis. haec a viro tandem decollata fuit. Orithya filia Erithaei Athenarum regis venustissima. quam cum Boreas adamasset, et sibi coniugem dari po stularet, nec impetrare valuisset: illam rapuit, et in Thraciam secum detulit. ex qua Zetum et Calaim filios procreavit. ut refert Eusebius. Polixena, Priami et Hecubae Troianorum regum filia: quae admirandae venustatis: ab Achille amata fuit.

Mulierum mortes voluntariae.

AGrippina, Marci filia: a Tiberio Graccho multis lacessita iniuriis: ut eis finem imponeret, cibum gustare noluit: et sic inedia periit. Britona Cretensis: quae aufugiens Minoem Cretensium regem, a quo amabatur: in mate se praecipitavit. Cleopatra: Veneno serpentum corpori suo appositorum, ne in triumphum duceretur: se interemit. Dido Tyria: se in ardentem rogum iniecit, ut pudicitiam, fidemque marito suo Sychaeo iam extincto seruaret. Euadne, quae in rogum Capanei viri sui se iniecit: ut simul cum eo cremaretur, et in eadem urna conderetur. Euridice Thebana, audita morte Haemonis filii: qui pectus suum gladio transsixerat: doloris impatiens, mortem sibi gladio conscivit. Hippo, graeca mulier venustissima: quae ne a praedonibus raperetur: in mare se praecipitem dedit. Lucretia Romana mulier, Collatini consors: quoniam a Sexto Tarquinio stuprata fuerat, mortem sibi ipsi ferro conscivit. Phyllis regina Thracum, amans Demophoontem Thesei filium: qui cum profectus esset in patriam, nec iuxta promissum tempus reverteretur: furore impatiens et amore, vitam laqueo finivit. Portia, Marci Catonis Uticensis filia: audita morte M. Bruti viri sui, apud Philippos victi atque interempti: accensos carbones in os ingerens vitam finivit. Theosina, de qua Livius, cum amaretur a Philippo Macedonum rege: hausto veneno se in mare iniecit: ne castitate sua ab illo privaretur.

Prophetides gentiles.

CAssandra filia Priami, regis Trotae: quae mulro ante prophetavit urbem Troiam perituram. Lavinia Gelonis Deliorum regis filia: quae vates Aeneam secuta, in Latio periit. Labyssa, soror Brelea et Cerbae: Croci regis Bohemiae filia: Quae ut natu minor fuit, ita divinarum, humanarumque rerum scientia maior. et cum veluti una ex Sibyllis haberetur: post obitum patris plures annos provinciam gubernavit. Ab hac castellum Libum structum: quod morienti sepulchrum fuit. Pius pontifex de bello Bohemico. Manto tyresiae filia: quae divinationem a patre didicit. Verg. Fatidicae Mantus. Nicostrata vates, mater Euandri: quae a carmine, Carmentis dicta est. Nicaula Aethiops, quae et Saba appellatur, regina Arabiae: quae Hierusalem venit, ut non solum videret, sed etiam audiret Solomonem: cui ipsa multa obtulit xenia. Phemonoe, quae apud Pythium vates prima hexa metris versibus futura cecinit. Tanaquil, Tarquinii Prisci Romanorum tegis uxor. Clau dianus de Serena. Praescia fatorum Tanaquil. Terba soror Brelea et Labyssae Croci regis Bohemiae filia: augur ac sortilega eruditissima fuit. Pius pontifex de bello Bohemico.

Poetissae vel poetrides, seu poetriae.

CLeobolina, filia Cleoboli Lyndii, Euagorae filii: qui fuit unus ex septem sapientibus Graeciae: genus ducens ab Hercule hexametrorum aenigmatum vates fuit peritissima. Cornificia, Romana mulier, vel ut alii volunt externa, imperante Octaviano Caesare adeo effulsit poetico dognate, ut non Italico lacte, sed castalio latice nutrita


page 180, image: s363

videretur: et Cornificio fratri germano eiusdem aevi poetae insigni, par habita sit. Scrip sit haec insignia epigrammata: quae Hieronymi pres byteri temporibus, ut ipse restatur, eraut in pretio. Corinna mulier lyrica, Archelodori filia, Thebana vel Ta nagraea: Discipula Myrtidis. Dicta musa lyrica. Pindari quinquies victrix. libros quique scripsit Epigrammatum: et modos lyricos. Corinna Thespia: quam alii Choryntiam dixerunt. Corinna iunior Thebana: quae et musa lyrica. Ex his primam tangit Papinius, epicedion in patrem suum scribens. Tu pandere doctus.

Carmina Bathiadae, latebrasque Lycophronis atri,
Sophronaque implicitum: tenuisque arcana Corinnae.

Claudia Ruffina, mulier Britannica: utraque lingua erudita: de qua Martialis li. xi. Elephantis poetria fuit, quae genera concubitus carmine complexa est. Martialis li. xii.

Nec molles Elephantidos libelli.

Vergilius in Priapaeis.

Obscoenas rigido Deo tabellas
Dicans, ex Elephantidos libellis
Dat donum Lalage.

Ouidius.

Nec qui composuit nuper Sybaritida fugit,
Nec quae concubitus non tacuere suos.

Herinna Lesbia, vel ut alii putant Rhodia, vel Theia: quae poema composuit lingua dorica, tercentum versibus absolutum opus: quorum dignitas cum Homero contendit. Helpe sive Elpis, natione Sicula, patria Messanensis: Boetii Severini uxor, quae gram matica et rhetorica, poesique insignis: et carmine, et prosa multum valuit. Scripsit enim aliquot apostolorum hymnos: ut illum, Felix per omnes festum mundi cardines: et illum, Aurea luce, et decore roseo. Praeterea epitaphium suum, et alia quaedam. Maero mulier: quae hymnum in Neptunum scripsit. Proba Romana, Adelphi proconsulis uxor: quae ex Marone tot versus ad dei nostri intellectum traxit: quamuis Hieronymus dissentiat. Paula Argentaria: uxor Lucani poetae: quae quandoque carmen a marito incoeptum perficiebat: dum ille Pharsaliam scriberet. Parthenis mulier fuit doctissima: quam nonnulli opinantur fuisse Violantillam Neapolitanam: prius amicam, et postea uxorem Stellae Patavini poetae. Martialis libro septimo.

Non tua Parthenis nimium se praeferat illi,
Quamvis pierio sit bene nota choro.

Sappho Les bia poetris lyrica, contemporanea Alcaei, Stesichori, et Pittaci, a qua carmen Sapphicum: et quae tres fratres habuit, Laricum: Charaxum, et Eurigium. Discipulas tres: Anagoram Milesiam, Congillam Colophoniam: et Eunicam Salaminiam. Amicas tres scilicet Atthidem, Telesippam, Megaram. Scripsit libros lyricos novem: Epigrammata, Elegias, Iambos, et Menias. Sappho altera Mytilenea psaltria, longe iunior: cuius opusculum pulcherrimum in latinum conversum ad amicum Phaonem apud nos extat. Primae poemata lasciva fuisse indicat Ouidius in Tristibus.

Lesbia quid docuit Sappho nisi amare puellas?

Idem in libro de Arte amandi.

Nota sit et Sappho: quid. enim lascivius illa?

Horatius in Carminibus.

Vivunt quae commisi calores
Aeoliae fidibus puellae.

Sempronia mulier Ro. tam graeca quam latina lingua versus et orationes omni laude dignas scripsit Q. Cur. in epi. Sulpitia Ro. Caleni uxor, tanto facundiae lepore in poe matis laudes acquisivit, ut ascripta fuerit in tabula aenea. Q. Cur. in epi. Scripsit autem de amore coniugum: cuius carmen, et pudorem laudat Martialis libro decimo. Theophila Canii poetae Gaditani filia: cuius pudorem et carmina laudat Mar. li. vii.

Haec est illa tibi promissa Theophila Cani
Cuius cecropia pectora voce madent.


image: s364

Feminae philosophi.

AReta Aristippi Cyrenei filia, paternae diseiplinae doctissima. quae filium docuit iuniorem Aristippum: qui ex doctrina materna cognomentum adeptus, appellatus est Metrodidascus. Aretaphila Cyrenea: quae Mithridatis tempore claruit, virtute et rerum gestarum gloria, priscis heroum filiabus omni ex parte conferenda fuit. Haec enim Phedimo nupsit adolescenti, nobilitate ac divitiis inter concives suos facile principi. Cumque forma et corporis aspectu pulcherrima esset: prudentia tamen et virtute animi, corporis pulchritudinem superabat. neque civilisfacundiae atque eloquentiae expers fuit. Plutarchus de virtutibus mulierum. Caecila virgo ex marchionibus Mantuanis, literarum peritissima: ad tantam saecularium ornamentorum nauseam a Paula matre perducta, et ad religionem inflammata fuit, ut apud patrem Mantuae mar chionem, eius propositum vincere cupientem: causam constantissime agere non sit verita. Eugenia Philippi Romani filia: oibus liberalibus disciplinis erudita fuit. Laura filia Nicolai Brenzoni Veronensis: quae cum nata esset annos decem: carmine sapphi co latine oravit. postea candem sententiam oratione prosa, et lingua graeca tractavit. Demum eadem verba: lingua vernacula elegantissime protulit. Cuius ingenium, et di cendi suavitatem admiratus Philippus Tronus: proprio filio eam desponsavit, Vene tiis tunc imperante genitote Nicolao Trono. Laura altera Brixiana: quae elegantes scripsit epistolas ad magistrum Hieronymum Savonarolam Ferrariensem. Maria philosophus et Alchimistria Mosi soror: unde appellatum est Balneum Mariae. Margarita Ioannis Ferusini iurisperiti, et equestris ordinis uxor, Mediolani claruit: quae licet illi populosae civitati honestatis prodigium pene fuerit: non mino rem tamen libi famam in pignoribus educandis vendicavit. Sic enim praeter naturam reliquarum matrum, filiarum monilia, et cetera ornamenta literas putavit: ut multas quas ex matrimonio adepta fuerat natas: ita latina et graeca lingua dotaverit, ut virginum ingenia, epi stolas, interpretationes, et elegantiam: omnes laudarent, mitarenturque Insubrium et Li guriae populi. Operaepretium erat spectare puellas, humili habitu, virgineaque verecundia rubentes: tum graeco, tum latino sermone psalmos Christo Iesu et virgini matri decantantes: horis statutis silentio uti, suum oraculum unamquanque distinctum habere. inter se acutissime de interpretatione peregrinae linguae contendere, Pythagoricas ac Socraticas in teneris pectoribus versari sententias. quas omnes vernantes paradisi ro sas: ne pestilens aura corrumperer: cum clarissimis parentibus, paruula quidem imeriecta mora, summus rerum opifex ad se gloriosa morte perduxit. Mammea Regina, imperatoris Alexandri mater: quae ab Origene sacerdote Alexandrino, sacras literas et fidem edocta fuit. Paula vidua Romana civis: cuius vitam sanctus Hieronymus scripsit: scripturam sacram memoriae ita mandavit, ut etiam haebraicam linguam perfecte didicerit, et psalmos hebraice decantaverit. Ruth vidua, de regione Moab, in diebus iudicum claruit: quae librum spiritalis historiae inter sacrae paginae volumina conscripsit. Susanna virgo, Ruffini Alexandriae praefecti soror, mulier doctissi ma fuit: quae amore sacrarum literarum noctes in dies vertendo legebat. Themiste, mulier graeca, philosophus: de qua Lactantius libro tertio institutionum. Telessilida argiva mulier: cuius ductu auspicioque mulieres arginae contra Cleonem Argivorum regem certarunt poeticae disciplinae perita fuit. Nanque parentibus nobilissimis orta, cum valitudine aduersa laboraret: ab oraculo responsum accepit, studiose musas a se colendas esse, si amissam valitudinem recipere vellet. Quapropter ipsa deorum praeceptis obtemperans: omne studium, operamque ad musicos cantus atque harmonias convertens: brevi tempore amissam valitudine recepit: atque ob artis poeticae disciplinam plurimum apud ceteras mulieres famae ac laudis est consecuta.

Causidicae, Oratrices, et Grammaticae.

AMesia civis Ro. apud praetores maxio populi concursu causas egit: quae semel adulterii criminis accusata, omnes partes oratoris in suam defensionem peregit. ex quo omni


page 181, image: s365

ferme iudicio non solum incolumis evasit, sed etiam cognomen Androgyni assecuta est. Aspasia Socratis tempore doctissima mulier, eloquentiaque pollens: a qua Socra tes philosophus se didicisse quaedam profitetur. Amalasiuntha Athalarici mater, lati nis literis et graecis erudita, omnesque linguas barbarorum docta. Angela Nugarola Veronensis, mulier eruditissima. Baptista ex familia Urbinatium principum orta: cuius doctrina atque eloquentia admiranda fuit, adeo quia constat eam interdum orasse apud Sigisinundum caesarem, et Eugenium pontificem maximum, Scripsisseque multa de conditione vitae, et religione, cui postea sese addixit. Responsa etiam ad ea leguntur summorum hominum: de philosophiae commentariis, et sacris quaestionibus reddita, redolentia doctrinam, eloquentiam, et religionem. Caia Affrania, Lucii senatoris uxor, ita litibus et causis apta fuit, ut apud plures magistratus saepe orasse dicatur. Cornelia civis Romana, Gracchorum mater, eloquentia pollens. Corne lia Veronensis: quae cum diutius fuisset matronarum Veronensium corona, ad extremum impetrato divortio, adhuc vivente marito: divino se cultui perpetuo dicavit. Constantia Alexandri Sfortiae coniunx, epistolas et orationes multas, ac elegantissima carmina scripsit. Corona, Perusina civis, mulier erudita. Cassandra Fidelis, Veneta civis: quae apud doctos magno habetur in pretio. Eudochia Theodo sii Iunioris uxor fuit. Eunomia, christiana virgo, Nazarii rhetoris filia, eloquentia patri similis. Fannia, Fannii soror, civis Romana apprime docta. Filia Lucii Crassi, civis Romana, literis conspicua. Gilberta Anglica, Maguntiaco oriunda: saecularibus et sacris literis erudita. quae evasit summus pontifex: nihilque dignum vito deinceps fecit. cum mulier esset: appellata fuit Ioannes Septimus, et per seriem fuit pontifex. 106. Hortensia, Quinti Hortensii filia, par eloquio patri: quae cum ordo matronarum gravi tributo ab Augusto, Marco Antonio, et M. Lepido triumui ris oneratus esset: causam mulierum triumuiros elegantissime egit: exoravitque, ut maior pars imperatae pecuniae his remitteretur. Isabeta ex gente Malatestarum, literis apprime erudita fuit, et religione conspicua. Isota Novarolla Veronensis, quae epiltolas elegantes ad Guarinum Veronensem, et alios excellentes viros scripsit, Haec enim virginitatis lilium, et eloquentiae flumen, spretis, conculcatisque terrenis illecebris, humillima veste contenta, totum literis sacris dedecavit ingenium: illis sese ostentans, illusque continue sacra volumina terebant genua: nunquam de manibus exibant Augustini aut Hieronymi libri. Laelia Cai filia: civis Romana: mulier literis conspicua. Leontium graeca mulier fuit, ut reor Alexandri magni aevo conspicua: quae in studiis literarum tantum valuit: ut aut invidia percita, aut muliebri temeritate impulsa: in Theophrastum insignem ea tempestate philosophum invehi ausa sit. Mutiae duae sorores, Romanae cives, literis insignes. Theano Brontini Crotoniatae filix, uxor Pythagorae: quae ad virum pergenti in mandatis dabat: ut cum veste verecundiam deponeret, exurgensque denuo illam cum veste resumeret. Theoclea Pythagorae soror: a qua ipse tantus philosophus nonnulla didicit.

Mulieres longissimae vitae: teste Plinio Libro. 7. Cap. 48.

CLodia Offelli. 115. annos vixit. Haec enixa quindecies. Livia Rutilii, annos nonaginta septem excessit. Luceia Mima annis centum in scena pronuntiavit. Statilia annos nonaginta novem excessit. Sammula quoque annos centum decem implevit, ut dicit Asconius. Terentia Ciceronis uxor annos centum duodecim. Valeria Copiola annos centum et quartuor vixit.

Mulierum felicitas: Plinio teste libro septimo. Cap. 41.

LAmpito Lacedaemonia: quae regis filia, regis uxor, et regis mater fuit. Una Pherenice, quae filia: soror, et mater Olympionicarum. Una familia Curionum in qua tres continua serie oratores. una fabiorum: in qua tres continui princi


image: s366

pes senatus fuere. M. Fabius Ambustus. FAbius Rutilianus filius. Quintus Fabius Gurges nepos.

Mulieres pudicitia illustres.

ALcestis formofissima: uxor Admeti regis Thessaliae: ex qua natus est Eumelius Admeti filius, qui ad Troiam cum aliis Graecorum ducibus veniens undecim praefuit navibus. adeo virum amavit, ut voluntariam pro illo mortem suscipere non recusaverit. de qua Seneca in Medea dicit.

Coniugis fatum redimens Pherei,
Uxor impendit animam marito.

Et Iuvenalis.

Spectat subeuntem fata mariti
Alcestem.

Arthemisia regina Charum, quae viri Mausoli obitum tanta tulit acerbitate, ut non contenta illud aedificasse monumentum Halicarnassi in perpetuam illius memoriam, quod inter septem orbis miracula numeratur, fuerit: verum etiam ex eius caluaria facto poculo: se viri sepulchrum, et haberi et esse voluit. Nam illius corpus in puluerem versum: paulatim totum ebibit, et assiduis fletibus, doloreque confecta pr tabem e vi ta discessir. Bilia, pudicitiae magnum specimen, uxor Duellii: qui primus Romae e navali praelio triumphum gessit: Divo Hieronymo teste. Britona Cretensis, cum amaretur a Minoe Cretensium rege: ab illo aufugiens, in mare se praecipitem dedit. Caia Caecilia, Tanaquil dicta, Tarquinii uxor: tantae castitatis, et probitatis fuit, ut eius nomen boni ominis causa frequentarent nubentes. Claudia, Claudii Apolina ris filia, Statii Papinii Napolitani uxor: quae tantae modestiae et castitatis fuit: ut coniugalem fidem absentia mariti viginti annis non fraudaverit. Claudia virgo vestalis, falso crimine incoesti suspecta: cum navis, deorum matrem a Pessinunte accersitam ferens, in alto Tyberi stetisset, et nullis viribus moveri posset: imposita zona navi, illam movit dicens: Si se pudicam sciret, sequeretur: sicque simulacrum Matris deum adduxit. De qua Suetonius, Livius, et Valerius Maximus libro octavo. Item Claudianus de Serena.

Praescia fatorum Tanaquil, rediensque per undas
Conclia Tybrinas: et eodem flumine ducens
Claudia virgineo cuntantem crine Cybellen.

Chiomara Oriagontis regis uxor: inter captivos centurioni cuidam in custodiam data est: a quo vi stuprata, de iniuria tacuit. et post impetratam redemptionem marito: adulterum interficiendum tradidit. Pli. de viris illustribus. Coclia Romana, inter ceteras virgines obses Porsenae hosti data: nocturno tempore custodiam egressa: equum conscendit, celerique traiectu Tyberis, non solum obsidione sed etiam metu patriam soluit: Viris puella lumine virtutis praeferenda. Vale. Maximus libro tertio. Dido, quae ut extincto vito Sichaeo fidem pudicitiamque seruaret: in ardentissimum rogum se proiecit. Euadne vitum suum Capaneam adeo dilexit: ut dum illius cadaver fulminatum ac semiustum in rogum poneretur: prae nimio animi dolore se flammis iniecerit: ut ita simul cum illo exusta, mixtis cineribus in eadem urna poneretur. Eurydice, quae Orpheum coniugem unice amavit: qui proter ipsam inferos petiit. Egeria Numae Pompilii uxor, in fontem conversa propter mortem mariti. Encylia Ter tia, proioris Scipionis Africani uxor, et mater Corneliae matris. Cn. et. T. Gracchorum: quae virum adeo dilexit, ut etiam passa sit seruam pellicem mariti fuisse: eamque post mortem Africani nubere liberto suo, magni praetii viro voluerit. Hipsicratea, mangi Mithridatis Ponti regis uxor: virum suum maximo amore prosequuta fuit, comes semper marito fuit in omnibus aduersitatibus. Mutato habitu in marem, et ronsis capillis, militiam didicit sub marito: a quo tandem veneno absumpta fuit: cum a Pharnace esser obsessus. Hersilia Romuli uxor: quae inter Romanos et Sabinos pa cem fecit. Iulia Cai Caesaris filia: cum Pompei magni coniugis sui vestem cruote


page 182, image: s367

resparsum e campo domum relatam vidisset: territa metu nequa visei esset allata: exanimis concidit, partumque quem utero conceptum habebat: eiicere coacta est, atque ita experavit. Lucretia, Romanae pudicitiae dux egregia: Lucretii Spurii Tricipitini clarissimi inter Romanos viri filia, et Tarquinii Collatini uxor, quae a Sexto Tarquinio stuprata: mortem sibimet conscivit ferro. Laudomia, uxor Prothesilai: qui primus ex graecis in bello Troiano periit. quam rem cum audivisset Laudomia: complexa illius imaginem, exspiravit. Penelope Ulyssis uxor: quae cum Ulysses post decem annos belli Troiani, alios decem peragraret orbem: ipsa vero a procis maxime expeteretur, velletque nubere nisi sciret mortem aut vitam primi mariti: dixit se nupturam finita tela quam incoeperat, ni prius vir redisset. hacq arte procos fallens: noctu retexebat quod interdiu texuerat. Portia, M. Catonis filia, cum apud Philippos victum et interemptum virum suum cognosceret: quia ferrum non dabatur, ardentes ore carbones haurire non dubitavit: Muliebri spiritu virilem patris exitum imitata. Vale. Maximus libro quarto. Procris, Atheniensis mulier, Cephali uxor, quae zelotypia periit: a marito nolente et inscio interempta. Ausonius. Vulnera siccat adhuc Procris Cephalique cruentam Diligit et percussa manum. Sulpitia Lentuli uxor, quae virum suum in Sicilia exulantem sequuta fuit cum duabus ancillis, licet a matre Iulia obseruaretur ne aufugeret. Valerius maximus libro sexto. Sulpitia Quinti Seruilii Flacci uxor: quae simulacrum deae Pudicitiae dedicavit. Theosina, de qua Titus Livius, a Philippo Macedonum rege amata: hausto veneno se in mare praecipitem dedit: ne castitatem suam amitteret. Tutia, de qua Plinius et Valerius Ma ximus libro octavo, virgo Vestalis, aquam cribro tulit cum incoesti falso accusaretur. Turia. uxor, Quintum Lucretium a triumuiris proscriptum, inter cameram et tectum cubiculi abditum, una conscia ancilla: ab imminenti exitio, non sine magno periculo suo, tutum praestitit. Valerius Maximus libro sexto. Virginea, filia Virginii: ab Appio decemuiro amata: quae ut decux suum seruaret: a patre interempta fuit. Virginia volumii uxor: quae cum sacrificatura Pudicitiae templum peteret: a patriciis mulieribus pulsa fuit: quam ob rem ipsa templum deae Pudicitiae plebiae struxit: quod etiam non poterant ingredi mulieres quae bis nupserant.

Medicae.

ANgitia soror Circes et Medeae, quae vicina Fucino incoluit: salubri scientia, quam me dicinam vocant, praedita fuit. Brela Croci regis Bohemiae filia: a qua castellum Bre lum structum fuit. herbarum ac medicinae perita fuit: cuius pater Crocus: Crocoviam urbem stru xit. Pius pontifex de bello Bohemico. Higea filia Aesculapii: de qua Mart. lib. xi.

Quod sanare Criton: non quod Higea potest.

Olympias mulier Thebana: illustris medica. Trota seu Trotula, Salernitana mulier, nobilis medica: quae morbos mulierum, et eorum curam scripsit.

Mulieres rerum inventrices.

ARachne: linum et retia invenit. Pli. lib. septimo. Cita Lucensis mulier, et sancta, Auripellem, idest aurum in pellem reperit. Ceres Sicula, frumenta invenit: cum antea glande homines vescerentur. Pli. libro septimo. Eadem: molere et panem conficere in Attica, Italia, et Sicilia: et ob id dea iudicata. Pli. lib. septimo. Gorgophone Persei filia, ut scribit Pausanias, mortuo priore viro Aeoli filio: nupsit Oebalo. antea secunda matrimonia incognita erant. Hecate Persis filia, qui in Taurica regnavit: aconitum invenit, quae patrem interemit: regnum occupavit, templum Dianae statuit: ubi navigantes hospites sacrificabat, quo clarior evaderet. Hy permestra Danai filia, et uxor Lini Aegypti filii. prima apud Argos sacerdotio functa est. Isis aegypti regina, Cymbalum excogitavit. Melpomene et Terpsichore:


image: s368

choreas et cantus invenere. Nicostrata nympha, quae et Carmeutis dicitur, literas latinis dedit. Cornelius. Pamphile Platis filia, mulier Coa: invenit bombicinam intexere in Co insula. Pli. libro undecimo. Penthesilea Amazon, invenit securim. Pli. libro septimo. Poppea uxor Neronis principis, poppeianum medicamentum ad faciem erugandam invenit. Pli. libro vigesimo octavo. Sappho poetris liryca Mytilenea: plectrum invenit. Semiramis: longa nave primum nauigavit, ut vult Stephanus, ut alii volunt Samira. Pli. libro septimo. Tritonia virgo, quam graeci Mineruam vocant: inventrix fuit belli. Haec nata Iove et Coriphe Oceani filia: Quadrigarum etiam inventrix fuisse fertur, ut scribit Cicero libro tertio de natura deorum.

Mulieres a poetis amatae.

ASterie Horatii Flacci: Venusini poetae amica. Corinua Ouidii poetae Sulmonensis amica, quae tamen vero nomine aliter appellabatur. Ouidius.

Moverat ingenium totam cantata per urbem
Nomine non vero dicta Corinna mihi.

Clodia, Catulli poete Veronensis: quam Lesbiam carmine nuncupat Martialis

Cynthia te vatem fecit lasciva Properti
Ingenium. Galli pulchra Lycoris erat.
Faina est arguti Nemesis formosa Tibulli.
Lesbia dictavit docte Catulle tibi.

Cynthia, Propertii poetae Umbri amica: quae vero nomine Hostia appellabatur: de qua Propertius.

Cynthia prima suis miserum me cepit ocellis:
Contactum nullis ante cupidinibus.

Cytheris Galli poetae Forliviensis: quam Lycoridem appellat Virgilius. sed quae legat ipsa Lycoris Carmina sunt dicenda: neget quis carmina Gallo. Galathea Virgilii poetae Mant. amica fuit Melenis Marsi poetae amica. Martialis li. vii.

Et Moecenati Maro cum cantaret Alexim
Nota tamen Marsi fusca Melenis erat.

Nemaesis Tibulli poetae romani: de qua Martialis, quae ut alii scribunt Neera nuncupabatur. Plama Tibulli eiusdem: quam Deliam versu scribit, ut refert Apulcius in prima apologia. Quintilia Calui poetae amica.

Quae habuere animalia in delitiis.

ANtonia Drusi Ro. civis: murenam dilexit, cui inaurem fecit. Corinna Ro. civis, Quidii amica: quae psittacum flecuit: quem Quidius ipse deflet his versibus.

Omnes quae liquido vibratis in aere penuas,
Tu tamen ante alias, turtur amice dole.

Glicilla Draconem amavit, quem suo colo nectebat. Lesbia Catulli poetae amica, passerem quem Catullus ipse in opere suo deflet, Passer delitiae meae puellae. de quo etiam Iuvenalis. nec tibi cuius Turbavit nitidos extinctus passerocellos. Thelesina: Lusciniam, cui sepulchrum struxit. Tertia, L. Pauli, qui Persam vicit filia: catellum in delitiis habuit: quem extinctum profuse deflevit. Violanthilla Stellae Patavini poetae columbam, quam ipse Stella in opere suo deflevit, quod columbam inscripsit. de qua Martialis. Stellae delitium mei columba Verona licet audiente dicam.

Naec mirum: cum etiam viri his delectati fuerint.

Alexander imperator ceruos dilexit quibus torques fuere obducta carne contecti. Heraclides Ponticus philosophus: Draconem quem itidem manibus suis aluit. Hortensius orator: murenam, quam extinctam profuse flevit. Sertorius Romanus civis: ceruam, quae fatidica fuisse perhibetur. Tyberius Caesar, Draconem: quae manu sua cibabat.


page 183, image: s369

Mulieres pictrices, sculptrices, et textrices.

ARachne: textura adeo valuit, ut ausa sit cum Pallade certare: a qua tandem superata, in araneam conversa fuit. Hirene, Cratini graeci pictoris filia, Pictrix eximia. Martia, Varronis romani civis filia: Pictrix egregia. Penelope Ulyssis uxor: lanificio et textura plurimum claruit. Haec enim ut procos falleret, qui eam ducere volebant uxorem, cum Ulyssem expectaret: quod interdiu texebat,noctu retexebat, ne tela ante Ulyssis aduentum perficeretur. Sabina, Ausonii poetae contemporanea, textrix ingeniosa: quae et quandoque carmina pangebat: de qua Ausonius libro epigrammatum.

Sive probas Tyrio textam subtegmine vestem,
Seu placet inscripti commoditas tituli:
Ipsius hoc dominae concinnat utrunque venustas.
Has geminas artes una Sabina colit.

Thamiris, Miconis Atheniensis pictoris filia, Pictrix erudita.

Mulieres bello, et ultione praestantes.

AThalia hebraea: a parentibus Achab et Iezabel idolatris educata: Ochoziam filium videns mortuum: in ultionem eius irruit, et semen regium omne perdidit, Necnon nepotes filii sui filios aviditate regnandi interemit. libro quarto regum. Alexandra hebraea, uxor Alexandri Iudaeorum regis: novem annis regavit: quo tempore magna rerum confusione, ac variis cladibus Iudaei oppressi sint. Regina tamen gentem suam toto tempore quo imperium rexit omni pace custodivit et conseruavit. Iósephus libro antiquitatis iudaicae decimoquarto. Beronice, cui et Lau dice nomen fuit: Mithridatis superioris, Ponti Regis, romanorum amici filia: Mithri datis nomine secundi et hostis populi Rom. soror, atque Ariaratis Cappadociae regis uxor: insidiis interceptum sibi filium graviter ferens, armata currum conscendit: perse cutaque satellitem regium, crudelis operis ministrum nomine Ceneum: quoniam hasta nequic quam petierat: saxo ictum prostravit, ac super eius corpus actis equis inter infesta contrariae partis agmina: domum in qua interfecti pueri corpus occultari arbitrabatur perrexit. Valerius maximus libro nono. Hecuba regis Priami uxor: cum Polymnestori Thracum regi suum et Priami Polidorum filiu credidisset: ut Troia capta Polydorus Troianum genus atque urbem instaurare posset. Rex infidus Troia solo aequata: coactus auri sacra fame, illum interemit: quamobrem mater summo dolore concita, atque iram vultu dissimulans: finxit Polymnestori se alterum auri pondus pro filio daturam. Ille vero aviditate accensus credens id fore, cum in conspectu Hecubae esset: continuo ab illa unguibus occoecatus fuit. Iahel, Aber Cynei uxor, fugientem Sisanram principem exercitus Iabin regis Chanaam, et tabernaculum ingressum, infixo in cerebrum clavo, con stanti animo interfecit. libri Iudicum quarto ca. Iudith hebraea, Holofernem in lecto iacentem: nimia ebrietate sopitum acriter vulneravit, et eius caput abscidit. Mannia Sarracenorum regina: suo coniuge defuncto, regiminis gubernacula suscipiens: ob animi praestantiam regnum adeo auxit: ut non parum mulieris nomen Romani formidarent. Penthesilea Amazonum regina: quae multis graecorum navibus, Troianis favens, ignem iniecit: et Neoptolemum Achillis filium acriter vulneravit. Pallas virgo, quam et Tritoniam vocant, Pallantem gigantem peremit: a quo no men Pallas assumpsit. Semiramis, Assyriorum regina, Nino coniuge extincto regnare coepit: simulans se Nini filium. sicque sexum mentita, magnas res gessit: et in praeliis semper et sanguine versata est: duos et quadraginta annos regnum administravit. Et non contenta regnum a viro relictum possidere: Aethiopiam quoque suo subiecit imperio, Indisque bellum intulit: quo praeter illam, et Alexandrum Magnum, ingredi nemo ausus est. Verum die quadam dum circa corporis sui cultum occuparetur:


image: s370

nunciatum est illi, Babylonem ab eius imperio defecisse: soluta adhuc altera crinium parte, protinus ad eam expugnandam cucurrit: nec prius decorem capillorum redegit in ordinem, quam urbem in suam potestatem restituisset. Thomyris Massagetarum in Scythia nobilis regina fuit: quae Cyrum Persarum regem expugnatum interemit, eiusque caput in utrem sanguine plenum coniecit: dicens. Sanguinem sitisti: sanguinem bibe.

Mulieres quae interemerunt maritos.

AGrippina Augusta: Claudium imperatorem, veneno boleto illato interemit. Clytemnestra, virum de bello Troiano reversum, ab Aegystho adultero adiuta interfecit. Cloe iniqua uxor, septem viros necavit. Danai filiae quinquagita ex diversis uxoribus: nuptiali nocte cum ad viros accessissent: secreto gladio unaquaeque virum suum peremit: nisi Hypermestra natu minor quae viro suo pepercit. Eriphyle Amphiarai uxor: latitantem maritum, ne in bellum Troianum prodiret: auro capta, Polynici quaerenti manfestavit: unde in bellum ire coactus, hiatu terrae absorptus est. Lemniades cum diis omnibus decimas frugum singulis annis soluerent: solam Ve nerem praetermiserunt. quae irata: eis odorem immisit hircinum. quas mariti excrantes: deserta Lemno Thracas petiverunt, eorumque sibi filias ascivere coniugio. Quod ubi Lemniadibus compertum est: stimulante Venere, in omne genus virile coniurarunt: venientesque ex Thracia viros omnes peremerunt: praeter Thoantem, qui ab Hypsi phyle seruatus est filia. Licinia Romana civis: Claudium Asellium virum veneno occidit. Laodice Antiochi regis uxor: maritum peremit: Artemonemque pro re ge simulavit, et in regio toro veluti aegrotum collocavit: et aduocato populo: illum tanquam testaturum ostendit: a quo et ipsa et liberi diligenter commendarentur. Solinus et Valerius. Mulier quaedam Smyrnea, virum et filium interemit: cum ab his optimae indolis iunenem, quem ex priore viro enixa fuerat, occisum comperisset: teste Valerio maximo, et Gellio libro secundo. Pontia, scelerata uxor: virum interfecit. quae dum vellet nubere Octavio: ab eo sagitta interfecta fuit. teste Cornelio Tacito. Publicia, Romana civis: Posthumum Albinum coniugem et consulem necavit. Thebe Alexandri Pherei, regis uxor: pellicatus ira mota, virum occidit.

Matres in filios, nequam.

AVia, quaedam filiae infensa, veneno nepotes ex filia peremit. Eadem hac de cau sa, a filia fuste percussa: animam efflavit. Ebucia uxor Lucinii Agrippae: cum duas simillimae probitatis filias haberet: Pletoniam scilicet et Aphroniam: haeredem tantummodo Pletoniam instituit, Valerius Maximus libro septimo. Galla scelesta mater: tres filos fame perire passa est. Medea oeete regis Colchorum et Perses filia, ert venificiorum peritissima: duos filios, viro Iasone spectante dilaceravit: quae antea Absyrtum fratrem interemerat. Pontia crudelis mater: duos filios veneno interfecit, ut licentius libidini indulgeret. Progne saevissima mater: filium Ithym coctum, patri epulandum apposuit. Septicia mater Tracatolum Ari minensium: filiis irata, cum iam parere non posset, Publio admodum seni nupsit. Valerius Maximus libro septimo.

Magae seu veneficae.

CAnidia Neapolitana. Horatius in Epodo

An malas Canidia tractavit dapes.

Idem Epodo

Canidia brevibus implicata viperis
Crines et incomptum caput.

Idem sermone octavo.

Vidi egomet nigra succinctam vadere palla
Canidiam.


page 184, image: s371

Circe soror Medeae, quae Circeos incoluit montes: carminum maleficiis varias imaginum facies mentiebatur. Virgi. octava aecloga.

Carminibus Circe socios mutavit Ulyssis.
Ericto: mulier magicae perita.

Lucanus libro sexto.

Accensa iuvenem positum strue linquit Ericto
Folia Ariminensis mulier venefica.

Hora. in Epodo.

Non defivisse masculae libidinis.
Ariminensem Foliam.

Medea, saevissimum veteris perfidiae documentum: quae multos veneficio necavit, inter quos Creusam, novam Iasonis uxorem, et Creontem eius patrem. Horatius in Epodo. Cur dira barbarae minus Venena Medeae valent. Sagana Neapolitana: uxor cuiusdam senatoris: maga maxima. Horatius in Epodo. At expedita Sagana per totam domum Spargens avernales aquas. idem sermone octavo. Altum Saganae caliendrum. Idem in eodem. Cum Sagana maiore ululantem. Veia Neapolitana, mulier malefica. Horatius in Epodo. Abacta nulla Veia conscientia Ligonibus duris humum Exhauriebat.

Quae impudicae amaverunt patres aut fratres,

BIblis Mileti filia: cum fratrem Caunum impudice amatet, eique per literas detestandum amorem indicasset: ille patria profugit. quem dum illa persequeretur, in Cariam pervenit, ibique assiduo fletu defatigata: cum concidisset multas lacrimas profudit: quae simul cum ea in fontem mutatae sunt, qui nomen eius adhuc seruat. Canace Aeoli: quae Macharem fratrem turpiter amavit, et ex eo filium suscepit: quam ob rem seipsam ense a patre sibi misso interemit. Auso in Cupidine.

Parte truces alia strictis mucronibus omnes
Et Thysbe, et Canace, et Sydonis horret Elyssa.
Coniugis haec: haec patris, et haec gerit hospitis ensem.

Cleopatra mulier Aegyptia, Ptolomaei Lagi filia: fratri se immiscuit. Iulia Titi Vespasiani filia: a Domitiano patruo fuit adamata: a quo coacta partum a se abiicere, extincta est. Myrrha Cynarae filia, patrem impio dilexit amore: quo nutricis opera potita est. Cum autem pater ferro stricto eam insequeretur: in silvam profugit, ibique misericordia Veneris, in arborem mutata est: quae Myrrha dicitur. Nyctimene, Nyctei filia, virgo Lesbia: nimia libidine effrenata, in patris cubile se implicuit: ideoque aduerstantibus diis ob admissum cessit in noctuam.

Mulieres conspicuae, quae proprio corpore sunt abusae.

A Agrippina, Claudii Caesaris uxor: quae maritum veneno boletis illato interemit. Mar. bolerum qualem Claudius edit edas. Haec praeterea appellavit Neronem filium de concubitu: qua de re ab eo neci data fuit. Cleopatra, mulier Aegyptia: Ptolomaei Lagi filia, satis venusta sed impudica. Clytemnestra, mulier graeca: Iovis et Laedae filia, Aegystho sacerdote abusa: quae et virum interemit. Helena, Menelai uxor, Iovisque et Laedae filia: quam amavit Paris Troianus. Iulia mater et filia, inexpletae libidinis mulier, omnibus probris contaminata ab Augusto relegata fuit. Messalina Valeria: Barbati Messalae filia, et Claudii quarti Romanorum imperatoris uxor: quae cum adolescentula esset, ipsi Claudio iam seni nupsit: fuitque adeo libidinis impatiens ut innumeros adulteros habuerit: et saepe mutate veste, lupanaria frequentaverit, certaveritque cum scorto nobili ad libidinis actus: seque meretricem superasse inter diem et noctem quinto et vigesimo virorum concubitu affirmaverit. quam rem Iuvenalis in Satyra sexta pluribus versibus eleganter tetigit: ubi tan dem concludens inquit. Et quod potuit, tamen ultima cellam


image: s372

Clausit: adhuc ardens rigidae tentigine vuluae.
Et lassata viris nondum satiata recessit.

Haec praeterea (teste Cornelio Tacito libro undecimo) C. Duilium iuvenem Ro. pulcherrimum, genere nobilem, et ingenio perspicacem, coegit: Iuliam Syllanam nobilem mulierem et propriam uxorem repudiare: ut vacuo adultero potiretur. nec illa furtim, sed multo comitata veniebat ad domum eius. Plura qui cupit de hac femina infami videre: legat Cor. Ta. lib. 11. et Pli. li. 10. et Suetonium in vita Claudii. Pasiphae, Minois Cretensium regis uxor: quae taurum amavit usque ad coitum: ex quo genuit Minotaurum, humana carne vescentem. Semiamira, apud Phoenices mu lier venustissima, quam amavit Antonius Caracalla: ex qua suscepit filium: qui a sena tu impertravit, ut mater in ordine senatorio locaretur: quod numquam ante fuerat mulie ri concessum. Semiramis Nini Assyriorm regis uxor: quae marito extincto, cum tentasset filium de re Venerea, et ille increpirans recusasset: clunes animali bruto scilicet equo subiecit. Haec eadem a Nino filio interfecta fuit.

Meretrices vulgares.

AGna: quae fuit putidis naribus Acrone teste. Horatius libro primo Ser. Delectant, veluti Balbinum polyus Agnae. Arbuscula: scortum nobile Acrone teste. Horatius libro primo Ser. Contemptis aliis explosa Arbuscula dixit. Caria, quae formosa habens crura: elata veste utebatur. Horatius libro primo Ser. Cetera in catia est. Cluvia Facula, Capuana meretrix. Iuvenalis saty. secunda.

Tedia non lambit Cluviam, nec Flora Catullam.

Valerius Maximus libro quinto. Vestia Opidia materfamilias, et Cluvia Facula me retrix. Carphinia. Iuvenalis saty. secunda Damnetur si vis etiam Carphinia. Cal liroe: scortum graecum. Persius. Chione. Iuvenalis saty. tertia. Et dubitas alta Chionen deducere sella. Flora: quae moriens Po. Ro. scripsit haeredem, Unde et Floralia. Labulla. Iuvenalis saty. secunda. est moecha Labulla. laufella. Iuvenalis saty. sexta. Lenonum ancillas posita Laufella corona Provocat. Lais: scortum nobile graecum, quae Corinthi prostitit. Naenia Iuve. saty. prima. naenia Thuscum figat aprum. Origo: scortum nobile Romanum. Horatius libro primo Ser. amator Originis ille. Phirne Thespiensis: scortum nobile graecum: Valerius autem Maximus scribit fu isse Atheniensem. Rhodope femiva graeca Thrax, venustissima: quae tantum quaestum fecit in Aegypto: ut tumulo suo Pyramidem struxerit.

HIERONYMVS CONTRA IOVINIANVM.

MInerua et Ericthonius (ut narrant gentilium fabulae) vel in lapides vel in terram de solo aestu libidinis fuere generati. Harpalice quoque virgo Thracia ab insigni poeta discribitur. Calceoceos quoque illa filia Leonis, virgo perpetua, pestilentiam patriae describitur spontanea morte soluisse. Claudia virgo Vestalis cum in suspicionem venisset stupri, et simulacrum matris Deae in vado Tyberis haereret: ad comprobandam pudicitiam suam, fertur cingulo duxisse navem: quam multa milium hominum trahere non quirent. melius tamen (inquit Lucani poetae patruus) cum illa esset actum, si hoc quod evenit: ornamentum potius exploratae fuisset pudicitiae, quam dubiae patrocinium.

Phidonis filiae.

Triginta Atheniensium tyranni cum Phidonem necassent in convinio, filias eins virgines ad se venire iusserunt: et scortorum more nudari, ac super pavimentum, patris sanguine crnentatum impudicis gestibus ludere: quae paulisper dissimulato dolore, cum temulentos convivas cernerent, quasi ad requisita naturae egredientes, invicem


page 185, image: s373

se complexae praecipitaverunt in puteum ut virginitatem morte seruarent.

Demotionis filia.

Filia Demotionis Areopagitatum pricipis virgo: audito sponsi Leosthenis interitu, qui bellum Laniacum concitaverat, se intersecit: asserens, quam quam intacta esset corpore, tamen si alterum accipere cogeretur, quasi secundum acciperet: cum priori mente non nupsisset.

Spartiatae virgines.

Spartiatae et Messeni diu inter se habuere amicitias, in tantum ut ob quaedam sacra etiam virgines ad se mutuo miterent. quodam igitur tempore quum quinquaginta virgines Lacedaemoniorum Messeni violare tentassent: de tanto numero ad stuprum nulla consensit, sed omnes libentissime pro pudicitia occuberunt. quam ob rem grande bellum et longissimum concitatum est. et post multum temporis Mamertina subuersa.

Stiphalis virgo.

Stiphalis virgo adamata fuit ab Aristoclide Orthomeni tyranno. quae quum patre occiso ad templum Dianae fugisset, et simulacrum eius manibus suis teneret, nec inde posset avelli: in eodem loco confossa est. ob cuius necem tanto omnis Arcadia dolore commota est: ut bellum publice sumeret, et necem virginis ulcisceretur.

Lacedaemoniae quindecim virgines.

Aristomenes Messenus, vir iustissimus: victis Lacedaemoniis, et quodam tempore nocturna sacra celebrantibus, quae vocantur Hyacinthina: rapuit de choris ludentibus virgines quindecim, et tota nocte gradu concito fugiens excessit de finibus Sparthanorum. Cumque eas comites eius vellent violate, monuit quandiu potuit ne facerent: et ad extremum quosdam non parentes interfecit, ceteris metu coercitis. redemptae postea a cognatis puellae, cum Aristomenem viderent caedis fieri reum: tandiu ad patriam non sunt reversae, quandiu iudicum pedibus aduolutae defensorem pu dicitiae suae cernerent absolutum.

Scedasi filiae.

Filiae Scedasi in Leuctris Borchiae, absente patre duos iuvenes praetereuntes iure hospitii susceperunt. qui multum indulgentes vino, per noctem vim intulerunt virgi nibus. quae amissa pudicitia nolentes superuivere, mutuis vulneribus conciderunt.

Milesiae virgines septem.

Septem Milesiae virgines, Gallorum impetu cuncta vastante, nequid indecens ab ho stibus sustinerent, turpitudinem morte fugerunt. exemplum sui cunctis virginibus reliquentes: honestis mentibus magis pudicitiam curae esse debere quam vitam.

Thebana virgo.

Thebana quaedam virgo, quam hostis Macedo corruperat, dissimulato paulisper do lore, violatorem suae virginitatis dormientem iugulavit: seque cum gaudio interfecit, ut nec vivere post perditam castitatem voluerit, nec ante mori quam sui ultrix extiterit.

Dido Tyria. et Hasdrubalis uxor.

Dido soror Pygmalionis multo auri et argenti pondere congregato in Africam nanigavit, ibique urbem Carthaginem condidit et quum ab Hiarba rege Libyae in coniugium pereretur, paulisper distulit nuptias donec conderet urbem nec multo post extructa pyra maluit ardere quam nubere. Casta mulier Carthaginem condidit, et rursum eadem urbs in castitatis laude finita est. nam Hasdrubalis uxor capta et incensa urbe, quum se cerneret a Romanis esse capiendam, apprehensis ab utroque latere paruulis filiis, in subiectum domus suae deuolavit incendium.

Nicerati coniunx.

Coniunx Nicerati: iniuriae viri impatiens, mortem sibi ipsa conscivit, ne triginta tyrannorum quos Lysander victis Athenis imposuerat iugem libidinem sustineret.

Arthemisia.

Arthemisia quoquevxor mausoli, isignis pudicitiae fuisse perhibetur. quae quum esset regina Cariae, et nobilium poetarum atque historicorum laudibus praedicetur: in hoc vel maxime


image: s374

effertur, quod defunctum maritum sic semper amavit, ut vivum, et mirae magnitudinis ac pulchritudinis extruxerit sepulchrum, in tantum ut usque hodie sepulchra praeciosa ex eius nomi ne Mausolea vocentur.

Thenta regina Illyricorum.

Thenta Illyricorum regina, ut longo tempore viris fortissimis imperaret, et Romanos frangeret: miraculo utique meruit castitatis.

Concubina insignis.

Alcibiades ille Socraticus victis Atheniensibus fugit ad Parnabazum: qui accepto praemio a Lysandro pricipe Lacedaemoniorum, iussit eum interfici. cumque suffocato caput esset ablatum, et missum lylandro in testimonium caedis expletae, reliqua pars corporis iacebat insepulta. Sola igitur concubina, contra crudelissimi hostis imperium, inter extraneos et imminente diserimine, funeri iusta persoluit: mori parata pro mortuo: quem vivum dilexerat. imitentur matronae christianae saltem concubinarum fidem: et praestent libere quod captiva seruavit.

Rhodogune Darii filia.

Rhodogune filia Darii: post mortem viri nutricem quae illi secundas nuptias suadebat, occidit.

Laodomia.

Laodomia quoque poetarum or cantatur: occiso apud Troiam Prothesylao noluisse superuivere.

Lucretia Romana.

Lucretia violatae pudicitiae nolens superuivere, maculam corporis cruore delevit.

Bilia.

Bilia virgo uxor Duellii qui primus Romae navali certamine triumphavit: tantae pudi citiae legitur fuisse, ut illo quoque saeculo pro exemplo fuerit, quo impudicitia monstrum fue rit, non vitium. is iam senex et trementi corpore i quodam iurgio audivit exprobrari sibi os foetidum: et tristis domum se contulit, quumque cum uxore questus esset quare non se monuisset ut huic vitio mederetur: fecissem inquit illa nisi putassem omnibus viris sic os olere. Laudanda in utroque pudica et nobilis mulier: et si non ignoravit vitium viri, tamen pa tienter tulit. et quod maritus infelicitatem corporis sui non uxoris fastidio, sed maledicto sensit inimici. Certe quae secundum ducit maritum: hoc dicere non potest.

Martia Catonis.

Martia Catonis filia minor, cum quaereretur ab ea cur post amissum maritum denuo non nuberet: respondit non se invenire virum qui se magis vellet quam sua. quo dicto eleganter ostendit divitias magis in uxoribus eligi solere, quam pudicitiam: et multos non oculis sed digitis uxores ducere. non optima sane res quam avaricia conciliat. Eadem quum lugeret virum, et matronae ab ea quaererent quem diem luctus haberet ultimum: ait, quem et vitae. Arbitror quum ita virum absentem quaerebat, de secundo matrimonio non cogitabat.

Anna.

Anna quum eam propinqui monerent ut alteri nuberet viro, esse enim ei et aetatem integram et faciem bonam: nequa quam inquit hoc faciam. si enim bonum virum invenero, ut ante habui, nolo timere ne perdam: si malum, quid necesse est post bonum pessimum sustinere?

Portia.

Portia minor quum laudaretur apud eam quaedam bene morata, quae secundum habebat maritum: respondit felix et pudica matrona nun quam praeter semel nubit.

Marcella.

Marcella maior rogata a matre sua, gauderet ne nupsisse se: respondit, ita valde ut amplius nolim.

Valeria.

Valeria Messalorum soror: amisso Seruio viro suo, nulli volebat nubere. quae interrogata cur hoc faceret: respondit, sibi semper maritum suum Seruium vilere.

Terentia.

Terentia, quae de Tullianis fontibus hauserat sapientiam, post repudium Ciceronis, nupsit Salustio inimico eius, et tertio Mesialae Coruino: et quasi per quosdam gradus eloquentiae devoluta est.


page 186, image: s375

Xantippe et Miro Socratis uxores.

Socrates Xantippen, et Mironem neptem Aristidis, duas habebat uxores. quae cum crebro inter se iurgarentur, et ille eas irridere esset solitus, quia propter se foedissimum hominem, simis naribus, recalua fronte, pilosis humeris, et repandis cruribus, disceptarent: novissime verterunt in eum impetum, et male mulctatum, fugientemque diu persecutae sunt. Quodam autem tempore cum infinita convitia ex superiore loco ingerente Xantippe, restitisset: aqua perfusus imunda, nihil respondit amplius, quam capite deterso: sciebam inquit futurum quia post ista tonitrua talis imber sequeretur.

Metella Syllae uxor.

Metella Lucii Syllae felicis uxor palam erat ipudica, et quia novissimi mala nostra discimus, id Athenis cantabatur. et Sylla ignorabat secreta domus suae, quae primum hostium convicio didicit.

Mutia Pompei uxor.

Pompeius habebat Mutiam uxorem impudicam: quam pontificis spadones, et Mythri daticae ambibant cateruae. et quum eum putarent ceteri scientem pati: indicavit in expeditione commilito, et victorem totius orbis tristi nuntio consternavit.

Atria Paula.

Marcus Cato Censorius habuit uxorem Atriam Paulam, humili loco natam, vinolentam, impotentem: et (quod nemo possit credere Catoni) superbam. hoc ideo dico, nequis putet, si pauperem duxerit, saris se concordiae providisse.

Uxor Philippi.

Philippum regem Macedonum, contra quem Demosthenis Philippicae tonant: introeuntem ex more cubiculum uxor exclusit irata. qui exclusus tacuit, et iniuriam suam versu tragico consolatus est.

Uxor Gorgiae.

Gorgia rhetor, librum pulcherrimum de concordia graecis tunc inter se dissidentibus recitavit Olympiae: Cum Melanthus inimicus eius. Hic inquit nobis de concordia praecipit, q se et uxorem et ancillulam tres in una domo concordare non potest. aemulabatur quippe uxor eius, ancillulae pulchritudinem, et castissimum virum quotidianis iurgiis exagitabat. Simoneta Genuensis ex nobili Cathaneorum familia, miris dotata donis cum corporis tum animi: quam Angelus Politianus carmine non illepido Ethrusca ligua edito celebravit. Violantina Genuensis, ex Iustinianorum familia, hac nostra aetate tantae venustatis et pul chritudinis fuit, ut multae ex Italia matronae, multique proceres ad eam visendam Genuam accesserint, formamque eius a pictoribus deliniatam in patriam reportaverint. Haec virum adeo di lexit suum, ut cum accepisset nescio quid aduer si illi evenisse, coepit aegrotare et morbo invalescente intra pauculos dies expiravit. Hisabella ultima Hispaniarum regina et animi magnitudine et prudentia et consilio tantum excelluit, ut creditum sit divinum ei potius ingenium quam femineum fuisse. Praetia Romana, meretrix nulli et venustate formae et verbum lepore ac comitate concedens, tantum apud Romanam valuit nobilitatem, ut civium discordias componeret, amicitiasque confirmaret. Huius opera Lucullus ille: provinciam Ciliciae sibi decerni obtinuit. Sophonisba Siphacis regisvxor, mirae pulchritudinis mulier, populi romani adeo inimica, ut maluerit venenum bibere quam vivens in potestatem Romanorum venite. Hanc celebravit Petrarcha latino et vernaculo sermone. Zenobia orientis regina: cuius magnanimitatem facile testatur epistola ad Aurelianum exercitus Romani imperatorem. Momina Milesia altera ex Mithridatis regis uxoribus: cum devictum a Lucullo Mithridatem accepisset, et a Bacchide de deligenda sibi morte praeceptum: avulsum e capite diadema collo circumligavit, ac moribunda se suspendit. Et cum corporis gravitate laqueus ille confractus esset. Oexecrandum inquit diadema, Neque in tam tristi mihi ministerio profuisti. et cum super illud ab se deiectum inspuisset: Bacchidi continuo iugu landam sese submisit. Veronica ex Chio altera ex Mithridatis uxoribus accepro nuntro de deligenda sibi morte post Mithridatis profligationem: calicem cum eius matre, quae veneni partem supplex orabat, intrepide partita est. Statira, et Roxana Mithridatis sorores, virginitatem usque ad diem mortis seruarunt, hoc est usque ad annum quadragesimum.

FINIS huius de illustribus feminis opusculi.