21 November 2003 Ruediger Niehl
new TEI header

VALERANDI VARANII DE GESTIS IOannae virginis Francae, egregiae bellatricis: Libri quatuor.

REVERENDO IN CHRISTO PATRI CAROLO Genelici, episcopo et comiti Noviomensi Valerandus Varanius salutem.

RElatum est a praeclaris authoribus honorande antistes, imperiis et regnis perinde atque humano corpori plerunque accidere. Quantumuis enim corpus vegetum aut incolumi robore praeditum fuerit: tandem tardante senecta post iuventae exhaustum vigorem sanguis habet (ut inquit poeta) frigentque effoetae in corpore vires. Sic imperiis suae non desunt vices. Nam ita fere comparatum videmus, ut post nobiles triumphos, et prolatos undecumque fines aliquando veluti confecta senio inta bescant. Quin et regnum de gente in gentem transserri propter iniusticias, et sedes ducum superborum a domino deo destruit, memoriae proditum est. Huic astypulantur sententiae annales Assyriorum? Persarum, Medorum,


image: s400

Graecorum, Romanorum et id genus aliorum, quorum aliquando imperia celeberrima extiterunt: sed per vicaria temporum interualla sunt penitus deleta, aut in alienam traducta potestatem. Itaque sub Carolo sexto senectam sensit Gallia ad interitionem pene deducta. Perfunctus enim gloriosis victoriis Carolus, et rebus praeclare gestis, gravi valitudine et diutina correptus est: quod occasionem fecit, uti regni proceres (quae pestilens dominandi ambitio est) occultis primo facitonibus, apertis paulo mox odiis et simultatibus: grandem regno importarint iacturam. Tum Angli fero citer regnum aggrediuntur: ut propemodum de ipso actum esse crederent plerique. Inter has calamitates, et extremam saevientis belli aleam: suscitavit deus spiritum egre giae et insignis puellae, quae veluti altera Delbora aut Iudith ceruices contunderet potentium. Huius igitur virginis historiam quom utcumque carmine complexus fuerim: sub tui nominis auspicio edendam censui, quippe omnia mea nedum huius libelli inscriptionem tibi debeo. Accipias itaque dignissime praesul pro tua benignitate hoc mu nusculum, aeternum meae in te obseruantiae monumentum.

Ex parisiis. decimo sexto calendas Novembres Anni quingentesimi decimi sexti supra millesimum. Vale.

DIGNISSIMO IN CHRISTO PATRI GEORGIO Ambasiano, Rothomagensi archiepiscopo: Valerandus Varanius Salutem

INter evoluendos Francorum annales, dignissime praesul, cum Ioannae virginis Francae historiam perfunctorie decursam animaduerterem: mihi persuasium feci, non indignum fore laborem, si per succisivi otii suffurationem in re ipsa latius propaganda paulisper continerem studium. Id genus officii ar bitratus dignum, quod nostri partem slbi vendiceto ortus. Sie enim arduis in negotiis patriae prodesse non possimus: non ideo praeclusum nobis fuerit iter, quo minus egregia virginis facinora memoriae prodendo simus tolerandi. Mihi certe non solum, sed et quam plurimis bonis et studio sis viris eiusmodi historia visa est, quae non pe nitus oblitescat. Nam si veterum sabulamenta meras et inanes nugas referentia non paucos illicibili quadam voluptate detinent: quanto magis hanc historiam impensele gent posteri: ut quae non de Gorgonibus, aut Pandionis avibus conficta est. Sane et in hanc usque diem superstites sunt plusculi qui virginem viderunt inter vivos agentem. Obiit enim Rothomagi anno millesimo quadringentesimo tricesimo primo, cum urbi et toti fere provinciae preessent Angli. Elapsis subinde quatuor et viginti annis Calixtus tertius romanus pontifex, Remensem Archiepiscopum, Parisiensem, et Constantiensem episcopos destinat iudices: qui priori lite (qua puella authoribus Anglis dam nata est) diligenter recensita, et fideliter ultro citroque discussa: tandem innocentem et probam viginem fuisse definiunt. Si quempiam delectet plenius historiam nosse: ex coenobio sancti Victoris Parisiensis librum repetat: quem aliquot dies mutuatus sum: ubi abunde, et ex fori iudiciarii ordine omnia quae transcripsi digeruntur. Sed haec satis fuerint. Hunc autem laborem meum quo praesidio tutarer, quum apud me requirerem dignissime pater: feliciter actum esse cum libello existimavi: si inter chartaceam supellectilem tuam ei locum benigne indulseris.

Ex Parisiis. decimo calendas Novembres anni quingentesimi decimi sexti supra millesimum. Vale.

Argumentum primi Libri de gestis Ioannae virginis Francae.

In exordio narrationis habetur oratio Caroli magni ad divam virginem pro pace impetranda. Mariae ad filium pro Gallis oratio. Christi ad matrem responsio Causarum belli expositio. Virginis ad Carolum Magnum allocutio. Angeli ad Ioannam legatio. Ioannae ad deum oratio. Ensis miraculosa proditio. Ioannae ad Baudrecurtum oratio. Roberti ad Ioannam responsio. Ioannae ad Carolum septimum progressio. Ioannae in universitate Pictavensi examinatio. Magna super eius receptione disceptatio. Longa Ioannae oratio: in qua multa de patria, parentibus, et aliis ad eam pertinenti bus commemorat. Virginitatis Ioannae per reginam Siciliae probatio.


page 199, image: s401

VALERANDI VARANII ABBAVILLEI, DOCTOris theologi Parisiensis: De gestis Ioannae virginis Francae, Auglorum expultricis: Liber primus.

ORdior augustae titulos et gesta puellae,
Quae sexus egressa modum, longaeva diremit
Praelia, et ambiguas lites: dum freta potenti
Robore, Brutiadas Gallis exegit ab oris.
Lex nisi constituat non succensere clientem
In dominas: vestram sacrae Libethrides ausim
Accusare moram. Semper ne indicta manebit
Nympha, cothurnatae cui debent carmina muse?
Pierus, Eurotas, Helicon, Asopus, et omnis
Aoniae tractus (phoebaei numinis olim
Delitiae) stagnant Agarenis hospita porcis.
Tandem istinc migrate deae, iam Pallas Athenis
Cessit: et in Franca regnat celeberrima gente.
Suppare et huc voto septem venere sorore:
Par quoque vos fuerit sociis convivere terris.
Altisono cantu magnos heroas ad astra
Euehitis: nostram cur non heroida munus
Ornet Apollineum? discusso puluere longt
Carceris, in lucem veniat generosa virago:
Francia cui debet, forti quod Roma Camillo:
Vester Amazoniis pecten sudavit in armis:
Hanc quoque Pierides numeris ornate puellam,
Ut cumulus vestro generi succrescat honoris.
Nec pudeat quia florentes exegerit annos
Lanigeros inter strepitus, pastoriaque arma.
Quandoquidem tum pastor eras Amphrisie vates
Numine subducto, quom (te modulante) Pheraeae
Pascebantur oves. huic et subscribe puellae
Archadiae pastor, cui post Syringis amores
Hae placuere artes: comitesque accerse Lycaeo
Vertice deductos, et amantia numina plectri.
Sed quid opus nugis? non diros Gorgonis angues
Non athalantiadas, nigrisue Coronida pennis
Fingimus: autversas monstrosa in corpora nymphas.
Ergo age Costis ades, praesentis conscia facti:
Et rege veridicum spiranti numine carmen:
Crebra gerendarum fueris quom nuntia rerum.
Postquam liligeros furor indignantis olympi
Attrivit sub sanguinei discrimina Martis
Praecipites: nec longaevo speranda labori
Meta putaretur. Magnus tum Carolus aegro
Suspirans animo, provoluitur ante beatos
Christiparae obtutus, et supplex talibus orat.
Virgo potens terum, et divinae conscia mentis
Quam deus aduersis praesens in rebus alylum
Instituit: famulum non dedignare precantem.
Aspicis ut Francas magni inclaementia belli
Iandudum populatur opes: deserta colonis
Tecta diu ingemuere suis: si forte supersint
Quos nondum bellum exhausit (quae turba pusilla est)
Semianimes lugent: pecoris nec cura, nec agri.
Torpent rastra domi, subducto vomeris usu:
Spinas, et tribulos dat glebae terra feracis:
Sic vacua antiquas dediscunt hortea messes.
Labruscis operitur humus: non caedua ferro
Vinea subicitur, nec eunt in prata canales.
Agrorum facies, vastae videantur eremi:
Omnia sic neglecta iacent, suntque horrida cultu.
Sed magis id crudele: lupos penetrare domorum
Usque focos, atque ex gremiis abducta parentum
Pignora frustratim sectis emandere membris.
Nulli tuta domus, per inhospita lustra ferarum
Horrisonos Boreae strepitus, et sigora brumae
Sustiner extorris genitali sede popellus,
Absenti quam foeda viro sunt stupra? nephandae
Quae veneres? quantae patrantur saepe rapinae?
Dum flagrant mediis incendia noctis in umbris.
Saepe furens mille materno viscere clausos
Interimit foetus, et vitae praeripit auras.
Inusticiae concussa manus: pro legibus arma,
Furtaque succedunt. sic regnat ubique tyrannis:
Et vitii frenos patitur pessundata virtus.
Magnificae collapsae arces, et ditia quondam
Oppida nunc turpi squallent divulsa ruina.
Si moveat divos tantae impietatis imago,
Et luerint aequas Gallorum crimina poenas:
Rebus ades miseris, gnatumque inflecte precando.
Foeta dei verbo tibi mens, tibi luceat apertis
Et facie tenus indiciis quodcumque futurum est.
Fascibus imperii quom me donasset olympus:
Vidi ego Vandalicosausus, et Alanica castra:
Nostraque in occiduam penetrarunt agmina Calpem
Atque trucem Desiderium parere coegi:
Inde per Ausoniae populos vastissima gessi
Praelia: et exclusum romana sede Leonem
Restimi: sed vera loquor, testorque pudorem
Virgo tuum: Francos pierate, fideque priores
Omnibus, expertus per tot discrimina novi.
O regina piae venias auraria causae:
Debeat ut meritis maiores Francia grates.


image: s402

Sacrifici viden ut desunt per templa ministri?
Templa ruinosos propius spectantia casus.
Tum superae regina plagae sublime tonantis
Aggreditur solium, et tali sermone peorat.
Ut tua flagranti nunc pulsem numina voto
Urgeor o fili. Gallos miserare iacentes:
Ultricem compesce manum, iam parcere tempus.
Te veniam planctu, et resupinis frontibus orant
Francigenae. Si forte iuvat cognoscere mores,
Quodque sit ad duros constans patientia casus:
Hactenus aduersae fecere pericula Syrtes.
Inficias nemo ire velit commissa mereri
Multiplices plagas, sed te dulcissime sili
Lapsorum semper misseret, levioraque culpis
Supplicia infligis: tandem modus esto furori.
Debita si nondum pressit vindicta superbos,
Innocuis saltem posthac ignosce: sed unum
Nunc genus aerumnae cunctos impingit in atram
Pauperiem: pravi non est discrimen et aequi.
Sunt qui militiae titulo per mille feruntur
Flagitia, hostilique nocent plus agmine: ut hostem
Indigenae semper timeant rurique domique.
Nam quid abactorum turmas, quid vilia dicam
Mancipia, et lixas non sacramenta professos
Militiae: qui grassantur per rura, per urbis:
Pax quibus est odio, atque ingratum munus olivae:
Dum nullo rectore vident scelus omne licere.
Nec modo terreni faeies elanguit orbis:
Foeda sed in nostrum contagio serpit honorem.
Peruia sunt delubra feris, sunt peruia et undis:
Dispereuntque sacrae pinnis labentibus arae.
Aspice quam differt a prisco ecclesia vultu:
Quae gemit, et sancti reperit lamenta prophetae
Qui delenda puer Solymorum moenia vidit.
Solenni quom sacra facit sub luce sacerdos:
Subsidit miles, valuisque subinde refractis
Ingrediens: aedem crudelibus inquinat ausia,
Ferreaque adducunt miseram sub vincula plebem?
Arma silere iube, superisne videbitur aequum:
Tam praestans, atque excellens occumbere regnum?
Cerne quot heroas Franco de sanguine nostris
Sedibus ascripsit virtus: ne perde futuros.
Ista piae matris moverunt verba tonantem:
Talia deinde refert, et dulcius ora serenat.
Quod petis alma parens, id votis annuit aether
Ast hic iusticiae rigor, et claementia regnant
Omnia communi moderantes foederis usu.
Illa quidem poenas ultrix pro crimine sumit:
Haec levat humanos lapsus, et debita donat.
Discolor est hominis studium, nec vivitur iisdem
Moribus: interdum quos impertimut honores
Fert ingratus homo, magnoque tumescere fastu
Audet: ut indomita vincat ceruice leonem.
Haec scelerum pestis duro est arcenda flagello,
Et pressis cohibenda lupis: no forte proterui
More gygantaeo superis contendere certent.
Sic modo terribili saevit Mars percitus oestro:
Et miseris lugent viduatae cladibus urbes.
Inde repentino veniens Libitina furore
Fert subitas inopina voces, promiscua gentis
Conditio perit: et mediis occumbit in annis
Pars melior: vix est capulis qui funera condat.
Hi stimuli frontemque hominum, fastumque retundunt:
Cum stolidae mentes in dexteritate bonorum
Degenerant: ipsosque volunt aequare tumore
Caelicolas, cum prosperior subuexerit aura.
Maxima liligeros ornarunt praemia reges
Dum fuit in pretio virtus: nam postvbi nostra
Orgia Parrhisiis primo Dionysius agris
Intulit, et saevas Teutatis proruit aras
Francia terrenae supremos gessit honores
Militiae: Gallos Davidica sceptra tulisse
Quis nihili pendat? toties Agarena potenti
Arma fugare manu? septena per ostia Nili
Victores conserre gradus, et castra locare:
Ista quis immodici non pignora credat amoris?
Mors tamen ut dignos heroas rettulit astris:
Nascitur inselix, titulisque indigna parentum
Progenies. Alii duxere per otia vitam
Indecorem, obscurumque manet post funera nomen.
Hinc gula delitias, et olentem suasit orexim
Principibus. subit inde venus, subeuntque minaces
Invidiae: variasque fovent divortia partes.
Gentis nulla fides, vix quen quam fraude carentem
Invenias: resonant infandis compita verbis.
Hanc scelerum turpem bello emundare cloacam
Pergimus extemplo praeceps discordia siugit
In populo, et miscet civilibus omnia rixis.
Mutua cognatae transfugunt viscera dextrae:
Alter Parrhisii nocturnis occubat umbris:
Authoremque necis sub ponte trucidat Ionae
Factio defuncti. faciuntque reciproca telis
Vulnera, quos aliae nequeant evincere vires.
Tum vocat infestas acies ex orbe Britanno
Ultrix nostra manus. Sic emarcescere Franci
Gloria coepta throni, funestaque regnat Erinnyst
Sed (te chara parens intercedente) malorum
Annuimus finem: Gallos optata revisent
Otia laurigere pacis, bellique facessent
Semina: ut antiquum speret secura decorem
Francia nobilibus iamiam illustranda triumphis,
Arbitrio stent ista tuo: sit summa gerendae


page 200, image: s403

Te penes et ius omne rei: quae cumque placebit
Ex voto tibi quaere viam: firmaque caducas
Imperii vires, et hiantia vulnera siste.
Dixerat: ecce procul Mariam Pipinius heros
Suspicit, et reducem digno veneratur honore.
Carole (ait) quem fanctus amor meminisse nepotum
Impulit: otaram Franca pro gente salutem
Accipies: haec sunto tuae solacia curae.
Semper apud Gallos stabili pietate resedit
Inconcussa fides: postquam bufone remoto
Aurea principibus venerunt lilia Francis.
Tanta feret dignos gentis propensio fructus.
Ex aliis aliam in gentem plerunque potestas
Magnifici transit solii, et celeberrima regna
Funditus intereunt: sed honoratissimus olim
Et thronus et sceptrum Gallo reparabitur orbi.
Nec vero in longas anceps est alea belli
Progressura moras. gemino vix Delius anno
Signiferum percurret iter, quom libera grandi
Clade, reflorescet proscripto Gallia marte.
Consurget media praestans de plebe virago,
Quae generis non freta loco, non munere sexus,
Aeternum referet ventura in saecula nomen.
Bellipotens herois equos frenabit, et armis
Circunsepta latus, pernix rapietur in hostem:
Primaque sulminei torquebit signa Gradivi:
Hinc celebrem post militiam, post chrismata regis,
Post debellatos hostes, urbesque receptas
Sub iuga ducetur gentis captiva Britannae:
Membraque per tenues ibunt resoluta favillas.
Sed melius caelum rem fortunabit: inultos
Non feret hos ignes Latiae censura cathedrae:
Gallia nam multo monstrabit teste, iubentis
Hoc opus esse dei: et culpa caruisse puellam.
Ut constent igitur magni decreta tonantis,
Clara manet Gallos desuerae gloria pugnae:
Ipsaque femineis pendent exordia ab armis.
Haec ubi dicta refert, accinctus nuncius astat:
Lympida divinae cui illucet notio mentis.
Iussus adit terras, subit et conclave puellae
Quam sie dulciloquo stupefactam convenit ore.
Salue Barriceae lux et nova gloria terrae:
Omnipotens tector (qui res alternat, et esse
Diversos iubet in fluxus, ut tristia laetis,
Laetaque succedant lugubribus) aethere summo
Me labi voluit: qui talia voce referrem.
Gallia iandudum luctu intabescit amaro:
Astra onerat votis, et thure fatigat acerras,
Possit ut hoc tandem bellorum fasce levari.
Audiit orantem summi claementia patris:
Direpti miseret regni, Carlique iacentis.
Persequitur: puerum (quanquam natura reclamat)
Anglorum exitiale odium: profugoque supersunt
Vix lacerae sedes, angustaque portio regni.
Militat aduersis dudum Normania signis:
Nobilis et priscos quae nominat insula Francos.
Adde et Aquitanam gentem, pheboque cadenti
Exposieas urbes: vicinaque Nereos arua:
Cetera pene in idem genus inclinata ruinae
In praedam veniunt hosti, et proscribitur haeres:
Quem Losci Aruernique fovent, aegreque tuentur.
Ofelix virgo et felicibus edita fatis:
Quae post tot clades, et belli fulmina, pacem
Restitues: tibi perpetuos sacrabit honores
Posterita: dirae succede tyrannidis ultrix
Armipotens succede operi, te acclamat olympus.
Quin genus omne tuum numero censebitur olim
Nobilitim, tu prima feres insignia clari
Stemmatis: et delebis onus seruile parentum.
Haec fatus supetum radiantia tecta revisit.
Obstupet ingenti virgo concussa pavore.
Huc illuc mentem rapitur: secumque revoluit
Altius, haec quid iussa velint, quo talia tendant:
Tum caelo conversa oculos, haec vota profundit.
Alme deus synceri animi sanctissime custos
Pelle precor lemures, et quae mortalia diris
Pectora imaginibus per opacae insomnia noctis
Ludificant: pelle in primis Plutonides umbras.
Ut nullo circunveniant errore puellam.
Non bene femineis enses et spicula dextris
Conveniunt: non spumantum moderamenequorum.
Pastorale pedum rudibus contrecto lacertis:
Iungo sudes septis, magalia voluo per agros:
Purpureis me inspergo rosis, me cingo corollis:
Hae mihi sunt artes, his et desudo sub armis:
Quid mihi cum peltis? quid cum thorace trilici:
Bella gerat qui non sexu prohibetur ab illis.
Sed queror imprudens: forsan quae bella diurno
Tempore narrantur, nocturno somnia fingunt.
A caulis arcere lupos compressa sopore,
Et tardos excire canes plerunque putavi:
Mox tamen haec effert noctis caligo solutae.
Crebra solent Mariae cuiusdam monstra referri
Caelitus allapsas quae se vidisse figuras
Dixerat armigeri strepitus, et bellica signa:
Haec tamen a vanis prodibat ineptia laruis,
Irritaque in celeres abierunt omnia ventos.
Menstrua iam totum Dictynna cucurrerat orbem:
Ecce redit qui prima tulit mandata minister:
Huc (ait) aethera rursus delabor ab arce:
Sta primis monitis, patriae succurre labenti:
Nil magis humani partem sibi vendicat ortus:


image: s404

Crede puella, fides semper gratissima caelo est
Victima: duricies tristi demergitur Orco.
Pendet in ambiguis recte sententia coeptis:
Ne rata mox credat prudens, quaecumque colorem
Iuduerint recti: species fucata bonorum
Decipit incautos, et mille pericula nectir.
Sed tecum nil tale agitur: divina voluntas
Hoc opere in magno partem te inssit habere.
Ne tamen ancipites involuant pectora fluctus,
Auspicia, et casus, venturaque signa docebo.
Costidis est aedes Turonae gentis in agro:
Cui situs, et longa squallens aetate vetustas:
Cincta rubis moles, populo sed sacra frequenti
Francia dum staret speciosis integra membris:
Emeritos hic arma duces appendere quondam
Mos erat, et spoliis venerari hostilibus aras:
Sanguis ubi gelidae torpens algore senectae
Suaserat extrema vitam componere pace.
Obsitus hic atra rubigine delitet ensis
Confuso armorum iam pridem immixtus aceruo:
Cuspide de prima capulo tenus aurea cingunt
Lilia, sed furuas fecit mora longa lituras.
Tebonus hoc primo donabit munere princeps
Quo bellum subitura tuos utaris in hostes.
Solue timore aim, et mandata capesse tonantis:
Subscribent aeterna tuae praeconia laudi.
Parcimus et nugis, et nil molimr iniquum.
Sed cur conditio te sexus terreat: ipsos
Caelicolas hoc non latuit, non femina, non mas,
Est apud aethereum patrem: discretio nulla
Est generis, non est liber, non verna, sed omnes
A domino pendent: vires ubicumque iuvabit
Inseret. humanos divina potentia captus
Transgreditur. quid enim tibi formidabile ducas
Si deus astiterir? Thesbyte orante propheta
Centeni occubuere viri: clauditque aperitque
Vox hominis caelos, ignemque accersit ab astris.
Tu saltem prodito tenus: tentare quid obsit?
Incipe: felici succedent omnia sorte,
Et nova feminei surgent in robora nerui.
Henricus frustra Catharinae hymenaea poposcit
Vincla, maritalesque thoros et regia sumpsit
Nomina: ut haeredis titulo veneratior esset
Liligerae plaebi. Quin et regale numisina
Cudit in insuetos vultus: istisque colorem
Dat lex connubii. sed eo processerit usque
Infensi longa ira dei iam prospera Gallis
Sidera nascentur: redeunt et tempora paci.
Altera lux caecas noctis discusserat umbras
Surgit Ioanna, et patrui festina penates
Ingreditur. visaeque refert miracula formae.
Vallicori praeses tum Baudrecurtus agebat:
Cui praestans animi virtus, et multa gerendi
Dexteritas belli. Patruo comitata puella
Tendit eo gressum, et tales dat pectore voces.
Huc ego prodigiis caelestibus acta venire
Cogor: et inveti reserare oracula casus,
Mira tibi auditu referam: quae forte probabis
Dum plene tibi susceptum innotescere verbum
Coeperit. obscuris cum nox involuitur umbris,
Saepe ego secreto thalami conclusa recessu
Angelicam vocem accepi, quae regia suadet
Tecta petam, ut regno pacem, populoque salutem
Hoste feram pulso. primae non credula voci
Restiteram sexu imbelli revocata: nec aequos
Censueram monitus, qui insanum Martis amorem
Ingererent. sed verba eadem quae saepius hausi
Haud dubiam fecere fidem: stant omnia certis
Explorata viis. nihil est quod debeat ultra
Admonuisse deus: maiora requirere inane est.
Quotidie ostentis oculi obtunduntur, et aures.
Conceptum da praeses iter: liceatque subire
Quod volumus. nam liligeris cum rebus agetur
Prosperius: sic fata iubent, sic imperat aether,
Haec ait, et facto dicendi fine parumper
Temperat a verbis demissa fronte. Robertus
Tandem subridens, dedignatusque puellam,
Mentis inops quid conaris? quae cura fatigat?
Vade domum (dixit) distento ventre capellas
Nox vocat ad caulam: ruri pascentibus agnis
Insidias tecta molitur fraude Lychaon.
Ad stabuli regressa fores bos mugit: harisque
Claudit nemo sues, non est praesepia foeno
Qui struat: omne pecus (te nunc absente) vagatur,
Scilicet id curae est superis (te vindice) Gallos
Restitui: torto deducas stamina fuso
Unde tuis cudas arma expedientia bellis.
Quid levis afflicto conducas femina regno?
Seria si mavis (nimium ne forte iocemur)
Natales invise agros, vetulosque parentes:
Et qui forte domi per tot tibi bella supersunt
Sedula pasce greges. nec enim capiaris amore
Militiae: te vana fides, te somnia ducunt.
Hactenus ista satis: motam compesce phrenesim.
Arma decent alios: fabricatur nubila Morpheus,
Unde sub obscura surgunt insomnia nocte.
Haec et plura bonus praeses responsa serebat:
Id non esse ratus consultae mentis, anili
Femineae vocis monitu prodire sub ora
Principis: et nugas, monstrosaque signa referre.
Sed constans iterum atque iterum regressa virago
Non sannas timet, aut ridentis scommatavulgi:


page 201, image: s405

Nec praefert muliebre aliquid, firmatur eodem
Propositi voto, et nulla levitate vacillat.
Gallia (ait) non hac soluetur peste, priusquam
Ipsa Caledoniam gladio percussero gentem.
Si pedibus duros impingere semita callos
Debeat, aut sit opus geminis obrepere palmis:
Ingrediar vel sola viam: nam nulla potestas
Sufficiet Bethfortiadas expellere regno,
Si non impositi perfungar munere belli.
Quid faciat praeses, quid sit ratione sequendum
Ambigit: hinc illinc videas pugnantia nasci
Argumenta: sed haec tandem sententia sedit,
Ut Loscos adeat: quia quo impulsore puella
Talia mente agitet: non est dignoscere promptum.
Accingit se laeta viae, comitantur euntem
Collecti misera rerum pro sorte ministri.
Mox procul exurgunt tectis flammantibus arces
Rex ubi belligeros versabat corde tumultus.
Quem gestit virgo affari, mandataque coram
Edere: ut impulsam secreto numine mentem
Nemo neget: sic et gressum componit, et ora
Grata gerit, cunctisque bonum praenuntiat omen.
Postquam introgressos coeperunt atria: regem
Pronus adir Pulengeius, supplexque profatur.
Nos tua non aegre tulerit claementia princeps
Inclite: quandoquidem si non audire pigebit,
Accipies casum exemplo fortasse carentem.
Ad Baudrecurtum (cui credita cura regendae
Vallicoris) nil tale ratum miranda puella
Venit, et id superis dicit monitoribus: esse
Credierat nugas, deliraque verba Robertus:
Propterea ab sese dimissam, terque quaterque
In patriam remeare iubet, mentilque furorem
Ponere: quinet iam complosis sibila palmis
Ingeminat crebro puerorum turba: sed usque
Persistit coepto, et multum se profore spondet
Fottunae rex magne tuae. in plerisque rogata
Femineum supra morem respondet: ineptum
Effutit nihil, incessu promittit et ore
Grande aliquid: totus (nec enim pudet ista fateri)
In diversa trahor: rem non emittere vulgo
Mens fuit: at divum veriti contemnere numen,
Post longos monitus, importunumque puellae
Venimus impulsum. Summa caelatur abysso,
Transque hominem scandit quicquid molitur olympus.
En nostrae rex summa viae. Tu ex ore puellae
Cetera cognosces. at nostris quaesumus ausis
Da veniam: nam causa tui syncaera merendi
Appulit huc nostros gressus, timidosque coegit
Aspera conditio, et tempestas plena malorum.
Virgineae voci facili non credidit aure
Carolus: ambiguos vulgato mutmure patres
Invasit stupor immodicus. Sed digna referri
Res visa est ad Pictavae consulta palaestrae.
Dicta dies aderat: venit in commune theatrum
Ancipitis prolata palam discussio nodi.
Ordine quenque suo capiunt subsellia: non vox
Auditur, non fit strepitus: tennere vocati
Ora patres: sed cuius erat provincia fandi
(Innuit ut praeses) tali sermone perorat.
Egregii patres nostris quae causa vocandi
Concilii: misera perculsum clade fatiscit
Imperium, laevos sic torquent sidera fluxus.
Sed procinctus in haec rerum dispendia sudor
Militet: aduersas hyemes superare ferendo
Est opus: haud vero contra pugnare vetamur
Irritata piis flectendo numina votis,
Aut etiam (si mens nobis industria) vires
Exercendo animi: patrum inconsulta libido
Forsitan immites carpsit de viribus vuas
Et stupidi dentes post indoluere nepotum.
Onnia iandudum ingenti trepidare tumultu
Cernitis: hanc pestem nostris quae causa diebus
Intulerit: modicae non est indicere molis
Quicquid id est, sive astrigero vis indita caelo
Voluerit hoc fatale malum, seu quilibet alter
Ignotus divorum, et ineluctabilis ordo
Hos Gallis ferat influxus, radiosque maligni
Sideris: haud ideo virtus tabescat inerti
Segnicie: tantis bellorum fluctibus acres
Obuia firmemus vestigia: spes bona mentes
Erigat invictas: tot forte laboribus actos
Eripient olim superi, et meliora quietem
Fata dabunt: felix aliquid mens augurat huius
Virginis auspicio cui praesens cura laborat.
REs pensanda tamen magno est examine: quando
A solita rerum discedit lege: frequenter
Aspicias flores pulchra qui veste renident
Naribus admotos tetrum spirare vaporem.
Dicite (quandoquidem convenimus illius ergo)
Quae vobis sit iudicibus credenda puella.
Assurgit venerandus eques, cui plurima fronti
Canicies: cui membra tremunt effoeta senili
Pondere: militiae longaevo exercitus usu.
Rege sub extincto multis stipendia lustris
Fecerat (emeritus quamuis a marte vacaret)
Conciliis astare tamen plerunque iubebat
Carolus: audibatque libens quid suadeat heros.
In primis ubi de belli ratione gerendi
Quaestio versatur: non primo verba recepit
Virginis, ex altis effert tum talia rostris.
Est vetus elogium, non protinus omnia credi


image: s406

Aurea, quae videas auri praeferre colorem.
Femina res armis incommoda, femina pravi
Ingenii: longe effreni pugnacior ore.
Femina, quam gladio, commissi perfida custos.
Non ea lex belli, non author femina pacis.
Femineis sunt plena malis quaecumque vetustae
Produnt historiae nil femina linquit inausum
Quo furor impellit, mentisque insania versat.
Femina versicolor monstrum. numerare profusam
Quis queat heroum seriem, quos perdidit olim
Femineum scelus? Argivas in Pergama classes
Tyndaris excivit: cadit hinc fortissimus ille
Hector adulterii pretium. cadit hinc et Achilles
Et praestans utrinque genus. Lavinia pene
Relliquias Troum exhausit. Sansonis ademptum est
Robur ab externa meretrice. nec ille prophetes
Eximius cassem effugit speculatus ab alto
Balnea Bersabeae. Non extricabile vinclum
Scorta tetenderunt Salomoni ut sacra focosque
Poneret idolis. Sed tanta piacla patravit
Uxor Achab, summa quae praecipitata fenestra
Interiit. regni dum quaerit Athalia sceptrum:
Persequitur regale genus, stirpemque relictam.
At verbis modus abfuerit si cuncta requiram.
Les bia Nictymene patri miscetur: idemque
Myrrha subit facinus, nec foeda Semiramis horret
Concubitum prolis: fraterno Biblis amore
Turpiter efferuet: Nisum sua filia prodit.
Laodice est infida viro. cadit ense Phareus
Coniugis. incaesto temeratur crimine Locris.
Vix Messalinae meminisse libidinis ausim.
Claudius, Albinusque dato periere veneno
Fraude maritarum. privignum Theseos uxor
Exarsit: castumque extrema in fata poposcit.
Quem nequit Euristheus, sed nec Saturnia Iuno
Vincere, fatali conflagrat coniugis igne
Inclitus Alcides: sic passim femina praeceps
Fertur in omne scelus saevae de more leaenae.
Sed quid in annales et prisca diaria tanto
Effluo digressu: satis est meminisse superba
Proferre imperia, angustosque extendere fines
Feminei non esse animi. Cognovimus olim
(Dum melior sanguis vegetaret robora) magnos
Tum bello, tum pace duces: qui insignibus actis
Egregias laudes, et Francae sceptra coronae
Plenius ornarunt: sed non regnabat anilis
Haec levitas: anceps quid pendet ab ore puellae
Curia: dum tantis agitur res nostra periclis.
Quid non Aurelios dura osbidione levamus?
Quae spes tanta morae, propius dum cernimus hostem?
Sit ubi angustas septenis fluxibus undas
Euripus tollens, ventos vocat, et Iovis ignes:
Aut cum caelum oriens pluviales elevat Haedos:
Puppe sedens rector properat fundare carinas:
Lintea convoluit, firmatque in littore naves:
Ne ferat illisam vehemens impulsio classen.
Sic toto obnixu collectis viribus ire
Unanimes in bella iubet miserabile tempts.
Non maleae rupes, non cyclopeia saxa
Incidimus: longe obruimur graviore procella.
Ecce soporatis omnes tamen otia curis
Ducimus: et (tanquam defecerit omne virile
Robur) ad agrestis fugimus vexilla puellae
Quid resides torpent animi? quid segnia cord:
Non tandem accenso surgunt in praelia marte?
Hoc praesens quis non videat reptare venenum?
Non secus ac totos paulatim cancer in artus
Serpit: et infectis respergit corpora sulcis.
Talibus effatus senior plerosque trahebat
In sua vota patres: qui non sperare futuram
Audebant ex feminea virtute salutem.
Adde quod astantis pars non temnenda senatus
Duxerat indignam, celebris cui concio tantum
Deferat haec (aiunt) tanti figmenta bubulcae
Cur facimus? si forte deus decreverit hostem
Pellere: nostrates non deficit inclita virtus:
Molliri qui audenter opus tam nobile possint.
Interrupti operis dum sic sententia pendet:
Succenset virgo armipotens, aegreque repulsam
Sustinet: imbibitum vix dissimulare furorem
Flamma accensa potest: quia si mora longius isset,
Acrior (ut referunt) succreverat ira puellae:
Ira per incerti gladios ruitura duelli:
Qua me stultitia, qua me levitate notandam
Creditis o patres? armis si forsitan (inquit)
Apta minus videar, stricto procurrere ferro
Annuite. haec nostri sint prima pericula martis:
Si cuiquam vis tanta animo: descendat inaequae
Planiciem pugnae: mihi si victoria cedat
Credite victrici, noster si vicerit hostis:
Compede vincta abeam, et cunctis sim fabula seclis.
Dixerat: hinc patres aliquot Iabentibus horis
Consultant: nam grande aliquid constamria praefert
Virginis. at vero fierent cum talia: Petrus
Intererat: quo Meldi initae post foedera pacis
Praesule sunt usi: tale sque dat ore loquelas.
Fluctuat incertis studiis mens anxia: postquam
In sacros feror annales. nam multa legenti
Occurrunt passim implexos facientia nodos:
Quae sphingis domitor nequeat dissoluere, non phrix
Gordius. haud aliter quam dum Minoia tecta
Daedalios habuere sinus per mille viarum


page 202, image: s407

Ambages. ut progressos contingere prima
Lumina vix licet: paucis tamen edere coram
Institui, quod praesentem conducat in usum.
Nostis apostolico persuasi dogmate: non mox
Omni spiritui credendum: saepe malignos
Vidimus in lucem se transsormare sathanes,
Multaque in incautos moliri retia gressus:
Unde subit praeceps et mens, et corpus amaram
Curarum molem, et mediis Cocytidos undis
Mergitur, abrupto noctesque diesque sopore.
Est paucis data sipirituum discretio: saepe
Vultus ovem simulat, tamen esse ly chaona disces
Aspiciens intro. sed quem tam lyncea cingunt
Lumina qui mentes penetret? caecutit in istis
Lippus homo, et falsa caligat imagine visua.
Venturos quis mendaces falsosque prophetas
Nesciat, illectam solitos eludere plaebem
Praestigiis, et carminibus? nec deesse putentur
Angelicis qui se iactent congressibus uti,
Ut liceat tali nugas praetexere fuco.
Sic pius Aegeriae lucos rex ille Sabinus
Fingebat petere, et diva monitrice probatos
Tradere Romulidis ritus: sic ipse Licurgus
Civibus instituit simulato numine leges.
Sed tam sacrilegi sceleris damnare puellam
Non ausim temere, quando me iudice multam
Frontis honestatem praefert: rem fraude carere
Auguror: innocuam praetendunt omnia mentem.
Cum subit istius mihi tempestatis imago:
Oedipodae videor traiectas cernere plantas,
Atque canem Ciri altricem et porrecta Quirino
Ubera, et invisum quod Gyges repperit aurum.
Vescentemque Abidis ceruino lacte iuventam.
Omnibus his quanquam primae fuit aspera vitae
Conditio: tandem mutata sorte potentes
Accepere thronos: sic forsart Carolus olim
Proferet exhaustis illustria sceptra periclis.
Sistatur nobis coram tentanda puella:
Plurima scrutantes ultro citroque legemus
Quae mentis facies: Nec emm via promptior ulla est,
Si sedet occultos certos cognoscere mores:
Iussa petit virgo conclave, et talia fatur.
Heu quid tam differre iuvat consulte senatus
En (ubi cunctando longas absumitis horas)
Ignibus et ferro Genabinae proxima gentis
Moenia lustrantur: curis insomnibus acti
Impallent cives, et non miserescitis: em pta est
Haec gravitas magno: toties audisse potestis
Quae mandata sequor: si res insueta, necesse est
Exaudire tamen quicquid deus imperat author.
Quaeritis unde genus: Natalem protulit ortum
Austrasiae limes, Darco sum nata parente:
Per patriae fines vitreis Mosa labitur undis:
Dompremio nomen vico. Tullense perunxit
Chrisma mihi caput: et lustrali fonte reatae
Nomen Ioannae poni voluere parentes.
Non sublime genus, tenui sed vivit agello
Contentus genitor: primae data cura iuventae
Lanigeri gregis, at postquam maturuit aetas
Altior: et quartae tetigit trieteridis annos:
Vix egressa domo maternis semper adhaesi
Sedula in obsequiis. Magicis ne credite patres
Artibus implicitam: quarum nec nomina noni.
Cum patrios aliquando greges in pascua rura
Egissem custos, timidas vox caelitus aures
Lapsa subit: quae Liligeras me visere sedes
Terque quaterque iubet. Non mox audita recepi:
Erubi primo, Nec talia prodere cuiquam
Ausa fui: longa incubuit nutatio menti.
Naque hyemes plusquam ternas his fluctibus egi
Sub media plerunque die, plerunque sub umbris
Ista tuli: tandem tot monstris acta petivi
Vallicorem: multosque dies contempta resedi
Paupere vestitu. Sed postquam saepius istos
Accepi monitus, tardi incusata timoris:
Praefecti demum (patruo duce) limen adivi
Obtestans in Caionem memitteret arcem,
Rex ubi voluebat curas, et maestus agebat:
Tum me veste et equo donant nummisque pusillis
Indigenae. Pullengeius comitante Coletto
Ducendam recipit: nec iter (licet undique septum
Hostibus) ulla tulit discrimina: sed satis ista
Non faciunt fidei, quae signa requiritis? ignem
Non deduco polis, nec hiulca tonitrua cudo.
Aurelios veni misera subducere clade:
Istaec primitias nostri sperate laboris.
Inde petet Remos sacro tingendus olivo
Carolus: et pulsis late dominabitur Anglis.
En vobis ea signa fero. reducemque videbunt
Aurelii dominum. Tantum est opus arma virosque
Contrahi: et audentes in bella coire maniplos.
Si deus affuerit, quid vos concusserit hostis?
Saepius haec memorans reperebat virgo, stuporque
Omnibus incessit: sed (quom cunctatio magnam
Perniciem illatura foret) concorditer omnes
Decernunt nullum esse nephas, nec lege vetari:
Quod studio tantae pietatis virgo requirit.
Tantisper iussa arma ferat, dum nulla reclamet
Relligio: fortasse deus sic restituet rem.
Iamque ierat totam fama evulgata per urbem,
Finibus Austrasiae nuper venisse puellam
Usibus insignem belli, nomenque professam


image: s408

Virgineum: mixtamque viris cum caelibe vita.
Forte aderat praestans Siculi regina Pelori
Carlaeae uxoris genitrix: tentare pudorem
Constituit. veteres non ignarasque negoti
Matronas iubet exquiri, sed pura refulsit
Corporis integritas: nam tris ubi contigit annos
Virgo supra decimum venerem illibata negavit.
Turoni primo mavortia suscipit arma:
Hinc repetit regem causam pertaesa morandi.

FINIS PRIMI LIBRI.

Argumentum secundi Libri.

Primo habetur Aurelianensium ad Carolum legatio. Maesta Caroli ad deum oratio. Annonae ad Aurelios delatio. Aurelianensium exultatio. Ioannae ad Anglos epistola. Obsidionis descri ptio. Dunensis ad proceres oratio. Ioannae pro invadendis Anglis exhortatio. Francorum in Anglos congressio. Mira Ioannae decertatio. Francorum in agro pernoctatio. Literarum apud adolescentes deprehensio. Apparatus belli primo diluculo. Gallorum et Anglorum ferox di micatio. Anastraophe ad Talebotum suis non opitu lantem. Arcis et vallorum per Francos demolitino.

Sequitur Liber Secundus.

ALtera lux caelos aperit: quom visa per agros
Turba equitum micat, et pernix allabitur urbi:
Mox regem introgressi adeunt, et talia fantur.
Maxime rex maesta Aurelii te voce salutant:
O genus infelix, tua ni claementia tantam
Allevet aerumnam gentis, cui grandis egestas
Ingruit: ex omnique premit penuria parte.
Iam vinum passim exhaustum, consumptaque rerum
Est omnis penus: in panem formatur avena,
Hordeaque insuetos gentis vertuntur ad usus.
Adde quia ad siliquas pecuino more videres
Mendicam plebem facto plerunque tumultu
Currere: quo pascat lactentia pignora mater
Non habet. hanc ipsam vix credas optime princeps
Pauperiem: moribundum urbis per compita vulgus
Sternitur: haud tuto seruantur limine cives.
Nam ruit evulsis inopum manus effera valuis
Direptura cibum, et venturam quicquid in escam
Sedibus occultis tectum conclave reponit.
Altera non levior clades desaevit in urbem:
Quam longum metitur iter Latonia lampas,
Donec ab Eois extremos visat Iberos:
Euomit ignitas hostilis machina glandes:
Sulfureique volant alto stridore molares.
Qualis in Aeoliis (si vera est fama) caminis
Auditur fragor assiduus: dum fulmen hiulcum
Perstrepit: et Liparam vastus circujnsonat horror.
Vidimus in crebris plerunque cadavera vicis
Per medios dissecta artus, truncosque carentes
Verticibus, dum grandisono terrore pilarum
Ampla venit seges, in nostros vibrata penates.
Tum cellis inbelle genus, camerisque repandis
Delitet. et iustos vix dena puerpera quaeque
Pervenit ad menses crebra est et abortio prolis.
Quidvero magis indignum rex optime: sacris
Armorum cruda impietas non parcit, ab alto
Culmine templa ruunt: expilatisque cremantur
Sacrificis utensilibus. Sed quanta sub urbis
Moenibus everti sors intempesta coegit?
Est certum tamen extremas prius ire sub umbras,
Quod parere iugo (te reclamante) Britanno.
Sed tu coge potens coeuntibus undique turmis
Subsidium, ut pressos longo discrimine cives
Eripias: viden inde tuae pendere Coronae
Grande bonum? iam nosse potes rex inclite, nostrae
Quanta fides urbis: vegetum sed robur ademit
Horrida tempestas, et hyems tam longa malorum.
ALigeri quicquid devergit Sequanae ad undas:
(Adde alias gentes Arctoi ad sidera plaustri)
Militat hostili imperio et capitalis habetur
Noxa, tuum nomen si cuiquam in finibus illis
Excidat ore: vides odiis quam in finibus illis
Anglia Vallesiae titulos extinguere gentis.
Si nostro spolieris agro, si coeperit urbem
Cangiacus miles: sua mox tentoria Loscis
Inferet: et rapidum traducet castra Garunnam.
Quae tunc te sedes capient? quae tuta manebunt
Oppida? tam diram avertant pia numina pestem.
Non secus ac pulsis crebrae alluvione procellae
Aggeribus Nereus undosos elevat aestus,
Paulatimque subit congestae viscera terrae:
Quassat et avulsis pugnantia littora glebis.
Si tandem impulsu assiduo collisa dehiscant
Claustra: furit Thetis quae non compescitur ulla
Obice, vicinos late diffusa per agros:
Nil abit intactum, spumosas colligit undas
Per virides campos, et stant plena omnia coeno.
Sic modo cui non perspectum est, mox affore tempus
(Si non explicitis obsistas viribus) ut te
Subiectamque tibi ditionem immanior hostis


page 203, image: s409

Undique proturbet: tanta haec incendia cures
Ocyus extingui: toties quid abimus inanes
Et spe fraudati auxilii? tibi consule tandem:
Fortunamque tuam tutare virilibus armis.
Nondum solis equos inflexa scorpio cauda
Contigerat: nostram dum castra tetendit in urbem
Salbericus miles: sed iam micat hospite Phoebo
Portitor Europae. cernis quam noxia durat
Obsidio: nostrae pie rex miseresce querelae.
Legatis promittit opem, annonamque ferendam
Carolus: et curas verbis demulcet amicis.
Sed quid opus longis haerere amagibus: adsunt
Omnia quae poscant concepta negotia belli.
Ante tamen quam carpat iter Franconia pubes,
Carolus armatam compellat voce puellam.
Si quic quam conferre potes generosa virago
Ut lacerae instaurentur opes, et bella fugatis
Emigrent procul Angligenis: gratissimus isto
In sudore labor. Sed si quid nottra vetabit
Religio, videas id ne tentaveris: ipsis
Daemonibus tecum ne sint commertia, nec te
Illicitis converte aris. Plutonia castra
Nolo in opem nostram saga illiciente vocari.
Huc tamen hortatu sperum si veneris: armis
Et licitis rebus non interdicimus: ipso
Munere quodcumque est, et pleno fungere voto.
Arma tibi turmasque virum decernimus: i nunc
Quo deus aspirat, Genabique invise penates.
At ne virgineo pellectus miles amore
Ignibus ardescat veneris: vel sola grabato
Dum cubat, incauto quisquam paret arma pudori:
Aulonio generoso equiti data cura Puellae:
Contius et praestans iuvenis comes usque secutus.
Illicet afferri quem prodidit angelus ensem
Virgo iubet, laterique addit. tum Carolus alta
Lilia mente notat: portendi ralia vanis
Non ratus auguriis, mentem nec opinio lusit.
Donec enim vitam curis castrensibus egit:
Dimicuit gladio sic fusa potenter in hostem
Ut trepident actae magno terrore Phalanges
Brutigenum: procul exertus dum splendicat ensis.
Carolus hac rerum motus novitate, simulque
Aureliae casum miserans, animoque revoluens
Belligeram sortem: thalami penetralia solus
Ingreditur, lachtymisque deum liventibus orat.
Orebus tandem ex alto deus aspice: turpi
Abdicor exilio: quae culpa impuberis aevi
Has meruit poenas? quae tanti causa flagelli?
O vitae genus infelix: cur tam miser aura
Perfruor aetherea? cur me non abdidit umbris
Prima dies qua sum donatus munere lucis?
Si non legitimis Francorum legibus haeres
Euocor ad regni sceptrum, si for sitan alter
Gratior est superis: supplex tua numina posco
Tu qui regnorum dator es, qui pacis amator:
Hanc potius maerentem animam de corpore tolle,
Quam me authore diu populum Bellona fatiget.
Si nostri tamen exitii sententia nondum
Sit stata, si quic quam liceat sperare salutis:
Aureliam tristi prohibe succumbere fato,
Et rege virgineas in coepta negotia vires.
Iuris inops hostis per rura, per oppida saevit:
Remque gerit ferro, et culpae praetexere credit
Germanae thalamum. Sed lex antiqua reclamat:
Nec prisci voluere patres hoc nobile regnum
Femineo parere iugo. Dispendia primus
Experiar? lex aequa meis violabitur annis?
Spumantem conscendit equum Campana propago,
Et quae nuper erat moderandi nescia freni,
Quadrupedantum animos, et pressum naribus ignem
Mitigat. hoc studium Getico sub Marte putares
Egregie doctam: tali regit ordine turmas.
Hos in fronte gradi, maturis passibus illos
Pone sequi, inque data quemuis incedere sorte
Imperat: et recta partitur singula lege.
Dumque iter agmen obit, praetexunt aethera nubes
Puluere concretae: ferrato in tegmine classes
Erectis feruent animis. pars haeret in ipsa
Virgine. demirans gestus, artemque regendae
Militiae. Procul asiurgunt fumantia tecta
Blesorum: subeunt proceres, defessaque curant
Corpora, et exiguo concedunt lumina somno.
Nocte fere tota pars maxima pendet habendis
Consiliis: ancepsque tenet sententia patres,
Qua possint tuto Aurelias accedere sedes:
Nanque Caledonio cinguntur moenia vallo,
Ut quacumque ferant Galli vestigia: semper
Obuius hostis eat. quales in vere sereno
Sol ubi im occidui tractum descendit olympi
Aeriae stipantur apes aluearia circum:
Vestibuloque sedent florum mellisque refertae.
Stat tandem insidiis, et subsessore carentes
Explorare locos. nam lento plaustra rotatu
Multiplicemque penum per apertos ducere campos
Expedit: et quicquid fert martis ahaena supellex.
Millenae numerentur oves, totidemque tenelli
Matribus acclamant, pendentque ex ubere foetus.
Inde boum longam seriem, genus inde caprinum,
Setigerumque pecus suffertaque dolia pingui
Aspicias lardo et petasone: hinc optima plenis
Spumant vina cadis, Cereremque asiuta recondunt
Lintea, feruentes pecuaria pabularhedas


image: s410

Grandi mole premunt, et anhelis frontibus instant
Cornipedes: stillatque imis palearibus humor
Pendulus, ut summa superent vestigia terra.
His acies instructa modis, per Belsica rura
Progreditur: pugnam si Mars fortasse ciebit
Aptior est sedes, et campi planius aequor.
Occultae sunt nulla viae divortia: nullae
Subsidunt valles, non scrupea saxa locorum
Praecludunt aditus. non obuia fit Iovis arbor:
Nec populna seges tectis effunditur umbris.
Aequa soli facies, non est ubi torue Procustes
Deliteas, hic sola Ceres, et mitis Iacchus.
Illicet explici tis pubes Franconia signis
Hostili coram aspectu se moenibus infert.
Quis festos memoret plausus, quis gaudia prodat
Carmine? respirant inspecta virgine cives.
Laeta pios edunt gemitus praecordia: fracto
Thure litant omnes, dilucent ignibus arae:
Et superis dignas impendit victima grates.
Ut cum forte graves impressit Syrius aestus:
Purpurei im pallent flores, pronumque recumbit
Gramen humi, et siccis pestana rosaria marcent
Caudicibus: tum si Thaumantias exeret arcus
Imbriferos, totumque Iovemque miscebit Orion:
Pristina mox facies nitet instaurata viretis,
Prociduumque caput firmato caule resurgit,
Intumet et botris. sic Aureliana iuventus
Quae confecta inopi macie vix membra trahebat
In vires animumque redit: sanguisque per ora
Enitet, et speciem mixto candore venustat.
Ante Brigantinos quamvirgo lacesseret armis
Has monitore deo fertur scripsisse tabellas.
Si for san vestras nondum mea nomina ad aures
Detulerit rumor: venturam nuncio pacem
Liligeris. iam bella satis progressa: nec ultra
Affliget populum manus indignata tonantis.
In patrios migrate lares, Neptunia Doris
Vos revocat: tranate fretum, Franconia rura
Linquite: mitescat belli furor. hactenus omnis
Gallia crudeli depressa tyrannide finem
Tandem exoravit, requiem invenere labores.
Me nuper deus haec vobis quae verba referrem
Misit in hos tractus. miror (ne cetera dicam)
Tot damnis cur non udeat vexare carentem
Patrono populum: acceptamque datamque decebat
Non temerare fidem. Aurelio cum principe pacti
Immemores estis: neque vos rata foedera tangunt.
Non vobis titulos, non ascribatis honorem
Militiae: non vestra manus sed vindicis ira
Aetherei, Gallos haec in discrimina mersit.
Vos vidui repetunt thalami, nuptaeque gementes,
Et vestrae metuunt vitae, fideique iugali.
Hinc procul ite: procul Gallis absistite terris
Dum tuta licet ire via. Si recta monentem
Spreveritis: diram vobis praesagio cladem.
Anglorum proceres lectis risere tabellis
Gutturae Sentoreo: nostrae (aiunt) cura salutis
Est arminiacae meretrici? sed magis illis
Consulat ipsa procis quos tanto deperit igne.
Postera lux pulsa caligine sparserat orbem
Leucotheae radiis: thalamos egressa puella
Accingit sua membra armis, coramque vocato
Agmine nobilium, monitis prudentibus orat.
In primis non frangi animos, nec hebescere vires
Admonet, et tantum Francis opus esse virili
Pectore: subsidium caelo viresque ferente.
Anglus in aduersa pontis regione locarat
Armipotens vallum: Aurelii patris haud procul aedem:
Hic qui sorte datam stationem miles nabebat,
Plurima molitus miserandae incommoda genti
Assidue iactis quatiebat moenia saxis.
Ne vero annonam deferri aut arma liceret
Indigenis, pontem trabibus tignisque revulsis
Glassidus in medias fluvii demerserat undas.
Hinc tardo nisi remigi lentamine in urbem
Nullavia est, licet omnigenam Sicalonia frugem
Educet: unde opibus late Ligerina redundant
Oppida: pacificos voluunt ubi sidera fluxus.
Haec tum Duneius percurrit dicta Comarchus
Eia agite o proceres validis concurrite neruis:
Vos penes est Francae spes et tutela coronae.
Libera semotis posthac annona periclis
Ut veniat sternamus iter: nunc vindice ferro
(Dum licet) utamur: pacis sic munus emendum.
Urbis in aspectu tentoria fixit ad austrum
Glassidus, assumptis Molino Palmatioque.
Illustres quos esse duces, bellique peritos
Fama refett: interque suos loca prima tenere.
Glassidus hic varia semper nos praevenit arte,
Est et fraude Sinon, atque astu vincit Ulyssem.
Quippe hinc Salberio plerunque refigere castra
Inciderat menti: Sed Glassidus ire volentem
Detinuit. nam spes potiundae incesserat urbis:
Idque brevi, quom Liligero de stemmate ferret
Suppetias nemo. attoniti hoc discrimine cives,
Burgundo parere duci statuere: sed Anglus
Abnuit, oblatumque Philippo invidit honorem.
Non ego lustrandis (inquit) sudavero dumis
Ut captas ferat alter aves. dum sub iuga victi
Prociderint: belli impensas, nostrosque labores
Plenius exoluent, alieno non meret aere
Nostra manus: victis leges et iura feremus.


page 204, image: s411

Talia dicenti causas, animumque morandi
Glassidus innectit, spemque exhortatibus auget.
Postquam autem im pulsu fractae dux ipse fenestrae
Letiferum excepit unlnus: dum cerneret urbis
Infelix habitum, reliquis desistere coepto
Consilium fuit: atque alias disquirere sedes.
Ipse sed immoras suadet consistere turmas:
Unius ob cfatum (clamat) vis tota Britanni
Agminis oppetit? sic aufugisse pudendum
Crimen erit: nostrasne suo cum funere vires
Extulit? obsessis non est annona: futuri
Nec spes auxilii. iampridem in rure Cuborum
Maeret obaerato viduatus milite ductor.
Cuius ab ausplciis possint sperare salutem.
Quaenam certa fides, quae ferri prona voluntas
Esse queat: cum militiae stipendia desunt.
His tandem accessit monitis Henricea pubes,
Hinc mora, et hinc nostri consurgit causa pericli.
Talia flammara moverunt bile puellam:
Hanc (ait)o magni heroes quoadusque feremus
Pauperiem? sic Aurelia indesensa peribit?
Siqua sedet vobis praestans in pectore virtus,
Prodeat, et fuso iam tandem sanguine poenas
Infesti dent hospitii Bethfortia castra
Glassidus hic quisquis fuerit, quocumque regendi
Agminis ingenio, aur belli praepolleat astu:
Pellendus statione venit. trans sluminis undam
Prima ferar: tectas vincamus robore fraudes:
Ulteriorem adii felici remige ripam
Iam semel atque iterum, nec enim me poenitet ausi:
Stagnat adhuc tellus hostili imbuta cruore.
Res bene habet, plebs praesidio firmara potenti
Et locuplete penu longum secura pavorem
Exuit: aspirant dextris inspectibus urbi
Siderei fluxus, dira emigrabit Enyo,
Et sub Liligeros melior fortuna penates
Non multo post hosce dies remeabit: Eodem
Non semper Stygiae prostabunt limine dirae.
Consultum nunc ore satis: decernere ferro
Praestiterit: rapidi circunfundamur in hostem.
Huc omnis studio iubeamus adesse peritos
Navigii: quaerique instructas rite carinas.
Haec ubi dicta: viros ex omni parte refundunt
Compita, stipaturque foro promiscua turba:
Haud secus excussis per rura Epidauria pisis
Dodonaea acies obliquo circinat arcu,
Et longa tandem serie considit in agro.
Lenta senes huc membra trahunt, huc florida pubes
Acceletat. mixtumque viris muliebre videres
Consilium: nam magnus amor spectare puellam,
Gratanturque suo generi: frontesque supinas
Attollunt caelo: et concordibus aethera pulsant
Suppliciis, ut virgineos deus impleat orsus.
Feruidus armigeram subducit navita classem:
Hic habet exiles lembos, agit ille biremes:
Conditur omnigenis subsultans unda carinis.
Subsidit Liger, et placida dum sternitur aura
Leniter admisso crispantur carbala vento,
Obnixa incumbunt agitandis brachia remis:
Ut mox extrema cuncti exponantur inora.
Attigerat primam superato flumine ripam
Francorum manus: audenti se pectore in agrum
Proripiunt alacres clamant in littore nautae:
Atque tenax unco classem premit anchora rostro.
Dum procul inclusis alludere suppara ventis
Aspiciunt Angli, pendereque lilia tonsis:
Attonitis haesere animis: hei Glassidus inquit
Gallica quae nuper visa est marcescere virtus
Quotidie in robur, novaque incrementa resurgit.
Nescio quid laevum mens autumat: unde repente
Influit aduersi tanta haec mutatio caeli.
Bis prope signiferam lustravit Cinthia zonam
Postubi vix arces quisquam conscenderat urbis:
Tanta impalluerant acti formidine cives.
At modo conversis succedunt omnia faris.
Nam minimi pendit muros defendere miles?
Ni fimul Aurelio nos turopiter exigat agro.
Talia dum voluit, se murmur in aera fundit
Et vocat altisonus tardos in bella maniplos
Tympanicen: tensisque inflatur buccina neruis.
Atvero hesperias ibat cum sole sub undas
Inclinata dies, egressae castra priusquam
Prodierint Anglorum acies: convitia magnis
Vocibus ingeminant Galli, ferroque lacessunt
Brutiadas. sed inaccesso munimine vallum
Condiderant: et non probris potuerevel armis
Hinc prius abduci, quam se certaminis expes
Credere remigio certat Franconia pubes.
Irruit exremplo Gallis Molinus: et ingens
Auditur ferri strepitus, classesque Britannae
Ocyus erumpunt castris: nec turbida paruas
Sustinet ira fores. pede pes compressus, et armis
Arma sonant tremulisque micant splendoribus enses:
Non secus ac primo titan ubi splendicat ortu
Cum vigil obductas pandit matrona fenestras,
Idaliae volucres alto stridore cavatis
Exiliunt nidis: ut matutina requirant
Pascua, et invito compilent arua colono.
Ecce pharetratis veniunt in praelia turmis
Angligenae: et volucres Parthorum more sagittas
Obiciunt hosti. Par est utrinque tumultus
Par fuor, et ferri par gliscit utrinque libido.


image: s412

Liligeros ne surripiat fuga, neve salutem
Classe sibi quaerant: festinis passibus Angli
Undique concurrunt, ut certa incedere lege
Vix tulerit diri sitis insatiata duelli.
Ante alios alto proclamat Glassidus ore.
Quo Galli vos rerror agit? quo pergitis? arma
Sumite, nec vestram soluatis littore classem:
Quo nuper strepitus? quo se vox tanta ferebat,
Adsumus: audacem paulisper sistite gressum,
Turpe erit a nobis spoliorum abscedere inanes.
Haec ubi finierat: venientibus obuia tendit
Francorum manus, et primas aggressa cohortes
Armipotens Virgo, magna vi fertur in hostem:
Exerit inventum superis monitoribus ensem,
Quo tribus obuersis adimit cum sanguine vitam:
Exanimesque atro voluuntur puluere trunel.
Indolet hoc sociis: feriunt versantque puellam,
Et quatitur crebris fumantes ictibus artus.
Se clypei tegit obiectu, et circumrotat ensem:
Telorum tamen excrescens cumulatur aceruus.
Quale sonat densa percussum grandine tectum.
Prodiga sed vitae maioribus usque periclis
Obicitur: tutos cum dat via aperta recessus
Fulminat, et medios ultro procurrit in hostes.
At bonus illorsum conversa fronte Potonus
Obstupuit: magnosque videns heroidis ausus
Aduolat, et tanto discrimine soluit anhelam.
Semineces artus querulo sermone gemiscunt:
Et miseras efflant animas, supremaque multis
Palpitatoccluso vox intercepta palato.
Illicet usurus genuina Glassidus arte
Se praeceps tulit ad Ligerim: succendat ut igni
Aureliam classe, rapidus vel subruat undis.
Ast ubi subiectae strident incendia flammae,
Et procul attonito succlamant gutture nautae:
Huc iamiam partita acie se proripit ardens
Gallorum pubes: mixtim quos atque Britannos
Littora suscipiunt, et multos obruit unda.
Nanque ubi Molini fulgentia conspicit arma
Darcia progenies: hominem congressa potenter
Impulit in latus, et medium detrusit in amnem.
Ter conatus erat dextra contingere ripam,
Atque exire vadum: sed propugnantibus armis
Ter gelidos latices averso tergore pressit.
Sic ferus Hipomedon post immatura tenelli
Funera Crenei indignantibus occubat undis.
Hinc alium videt: et subridens, Dux tuus (inquit)
Gurgite ceruleo solus decertat alosis.
I, trepidum comitare ducem: fortassis egebit
Auxilio, paribusque simul piscabere filis.
Haec effata, viri flavos rapit ungue capillos
Casside divulsa: et frontem pugione retectam
Traicit, impactoque salit de vulnere sanguis.
Multos praeterea simili fortuna tulisset
Exitio: nam sanguineis Liger intumet undis:
Et sub arenoso radiant procul arma profundo,
Cumque suis extant fluitantia tela pharetris.
Ast ubi vicinae noctis venit Hesperus index
In sua praecipites fugerunt castra Britanni.
Sacra Augustini iampridem templa tenebant
Imperio, et forti stiparant aggere prima
Atria: securos umbrae spondentia somnos.
Hanc repetunt Galli pulsis custodibus aedem.
Unicaque Aurelio superest castrensis in agro
Machina, quae ponti contermina spectat in arctom.
Quotquot ab ilstanti nox praecipitata periclo
Eripit Angligenas: furtim elabuntur in arcem.
Tum Galli statuere duces hortante puella
Non prius Aureliam classem tranare: perustum
Quam fuerit vallum, vel caeso pareat hoste.
Fumantes Titanis equos: tum cerula Doris
Clauserat hospitio, et fugiens Latonia fratris
Igniferos currus, procul exurgebat Eoo
Cardine, non longo rectura volumine noctem:
Ut quae Thessalicis iret coniuncta sagittis.
Itur ad excubias noctis custode Puella:
Et datur occultis aciei ressera signis.
Hac illac tota perlustrat nocte phalangas:
Aerea nec fessis subducit regmina membris.
Ora intenta tenet (quoquo se vertat) ad ipsam
Angligenum molem: dubia cum Cynthia luce
Saepius obducto glomeraret nubila caelo.
Exerit incluiam criltata casiide frontem:
Audiat ut siquis strepitus, clamorve per auras
Ingruerit. Quia subsessis nox apta parandis.
Excubitor medias ales dum nunciat umbras:
Ad Ligerim presso tendit vestigia gressu.
Exploramus (ait) nocturna silentia forsan
Diffugiunt hostes, augent vel castra vocato
Praesidio, nec enim somno decumbit inerti
Glassidus: occulti subterlabamur ad undam.
Conceptum mox carpit iter, nec limite longo
Cesserat: auditur clamor strepitusque viarum.
Tum depressa caput, genibusque innixa resedit.
Et iussit comes sub opaca valle recondi.
En duo festinant iuvenes: nam portitor alta
Voce gradum properare iubet, ripaeque propinquant.
Utque procul dumeta vident: mox restitit alter:
Infremuitque artus. tum gutture clamat anhelo,
Fare age quisquis ades, quae tessera? quo duce fretus
Hic lateas? qua gente satus? quae signa sequaris:
Dixerat. Educto terrere putaverat ense


page 205, image: s413

Liligeros: sed virgo instat. Veniam inde reposcunt
Procidui, ponuntque enses, et fune ligantur.
Nympha sub haec quae causa viae? quo nocte sub atra
Tendebatis, ait: pendentem forte crumenam
Corripit ipsa manu insultans: lorisque solutis
Detrahit exiguas Anglo sermone tabellas.
Glassidus auxilio Talebotum luce futura
Affore poscebat, referens lugubria mersi
Funera Molini: Augustinensique fugatos
Aede Caledonios, affixaque lilia valuis
Interea captos iuvenes miserata Puella
His (inquit) non inferiis placabimus umbras:
Digna aetas venia, quae non sit idonea ferro:
Nec nisi fuscus honor de sanguine pendet inermi.
Irrita spes hostem vano cunctamine pascit:
Rem bene fortunant superi: felicius omen
Optio non poscat. sed nox in castra reverti
Suadet: et hesperiis se tingens Scorpius undis.
Vix Hyperionios dimiserat Amphitrite
Quadrupedes: cum Liligeri quaecumque supersunt
Hesterna de strage parant succendere flammis.
Incerti titubant conspectis ignibus Angli,
Et quid opus facto ignorant: iuvenesque queruntur
In reditum tardos. multis abscedere furtim
Consilium fuit, et sociis se iungere castris
Trans Ligerim, Talebotus ubi tendebat, et omnis
Brutiadum vis fusa ducum, Sed onusta supellex
Non facilis sub nocte vehi per fluminis alueum
Obstitit: addebatque morae fiduciam in horas
Expectata cohors: effuso robore quam mox
Spes erat acceptis pugnae defore chartis.
Atuero Francorum aciem, numerumque recensent
Ductores primi: ut si quis male forsan haberet.
Temperet a ferro, et fomentis alliget artus.
Iam reduci fumant rorantia gramina Phoebo:
Ignescit caeli facies, ut sanguine tingi
Nubila credideris, deducique aethere Martem.
Armigeras in bella piget tardare Phalanges
Concepto fic corda calent flammata Gradivo.
Terrificae cecinere tubae: signumque duelli
Prima dedit Virgo, lituos et tympana totis
Audires resonare agris. Sic aere ciebat
Misenus Phrygios, Danaos sic dexter Enipeus.
Nec resides ullo torpent marcore Britanni:
Sulphureae spes magna pilae quam moenia circum
Accumulant, magnosque ad propugnacula molares
Obnixi aduoluunt: lucentibus atria taedis
Nocte micant tota, inque vicem se hortantur et instant.
Sudantes opere assiduo: nec carpere somnum
Aut libare cibos menti incidit: umbraque noctis
Arctior est voro, et concursibus omnia feruent.
Moenia quom iacto possent contingere saxo
Gallorum vexilliferi: circunspicit arcis
Omnem habitum, sedemque loci Mavortia Virgo,
Primaque in explendis desudat cura lacunis:
Intonat horrendo bombarda per aerea ductu,
Et ruit altisonas obuersus murus in undas.
Quatuor exanimes truncato corpor summis
Praecipitat fragor e tectis, fumantque recenti
Vulnere, sub tepido salientes sanguine fibrae.
Tota fremit domus ingenti concussa ruina.
Sicut ubi pluvium detorquet Iuppiter ignem,
Et rapido flagrant correpti fulmine postes.
Brutiadum tamen exurgunt in praelia vires
Palmatio stimulante suos: non segniter (inquit)
Decertate viri: iam tempus fata dederunt,
Possit ubi tandem praestans emergere virtus:
Est armis instructa domus, confertaque multo
Milite, tutaque aquis, et ductilis aggeris orbe:
Gollectumque aderit primis congressibus agmen
Nostratum, iunctisque simul pugnabimus armis:
Quinetiam nec vos Gallorum rerreat ardens
Impetus: est alacer Gallus cum coeperit ipsa
Praelia moliri, sed si generosior hostis
Perferat insultus primos: languescere vires
Incipiunt, et currit iners per corpora sudor.
Pictavi celebrem palmam memorate triumphi:
Rex ubi stipatus numerosa classe suorum
Vincitur: et partim strato partimque fugato
Milite, Londonii captum videre coloni.
Blanchiacam cladem nuper vidistis: ubi omnis
Gallia succubuit paucis devicta Britannis.
Sic et Cretiaci revocare exempla duelli.
Non aequanda venit nostro vis Gallica Marti.
Asperat his socios, et palmae munera spondet.
Protenus ex altis torquentur tela fenestris.
Aera crepant, densaeque volant per inania glandes.
Hinc alii summas audent conscendera pinnas
Et passim avulsis involuunt nubila saxis.
Tela sonant telis: mediumque per aera pugnat
Missilium confusa seges, nec noscere promptum,
Quorsum maior eat iaculorum copia: solem
Exspectantum oculis abducit ferrea nubes.
Gallica quas nuper vibrabat dextra sagittas
In caput authoris tignis aut poste revulsae
Mox redeunt, feriuntque alternis ictibus hostes:
Lignea suffixis surgebat machina palis
Noxia Liligeris. caelabat nanque Britannos
Qui per cancellos, clandestinosque recessus
Arcebant Francas aditu propiore cohortes:
Ac per posticum secreto calle premebant
Durius incautos. Haec protenus inclita Virgo


image: s414

Claustra remoliri, campoque aequare laborat.
Aduolar, et tereti concussum robore murum
Impetit: aduectatque ingenti pondere truncos
Hinc illinc miles: clypeis, gesisque relictis,
Terga fatigantur trabibus, quas impere vasto
Impellunt alii tonsas a classe requirunt.
Tandem prona ruit moles: qui pone latebant
Angligenae sibi suffugio petiere salutem:
Partim obiere atra contriti membra ruina.
Tum posita paulum respirat casside virgo
Armipotens: et sic paucis eftata loquelis.
Macte (ait) o Miles nostri fecunda laboris
In manibus merces: nec enim (rem cernitis) artus
Incassum sudore madent: adeunda moleste
Turris erat quae nunc vestris est peruia telis.
Sed vobis modicus superat labor: este viriles,
Prospera sectantes fortunae signa vocantis:
Voluitur ad summum diuturna obsessio finem.
Calones sarmenta vehant quibus undique possint
Declives complere locos, et sternere fossas.
Tum bona Dux agili circundata velite primas
Martis obit partes: et sursum Gallica vibrat
Audenti vexilla manu, figitque propinqua
Arbore in extrema quae fossae creverat ora.
Frondea Bibrogio sparguntur brachia ferro:
Vix capiant ternae pendentia tela pharetrae.
Ut videre suas Angli pendere sagittas
Frondibus arboreis, actas trans viscera mallent
Liligerum. Infrendent, execranturque puellam:
Gallorum risere duces, cautumque probarunt
Virginis inventum: nostris haec usibus (aiunt)
Tela refigamus: bona sunt compendia fraudis.
Quis pavor o superi? quae nam concussio castris
Incidit Anglorum maioribus: eminus atram
(Haud secus immoti quam sit marpesia cautes)
Perniciem trepidi inspectant stragemque suorum.
Quo potes o Talebote animo tam dura videre
Fata Caledoniae gentis? transmittere flumen
Molis erat paruae, tibi quis metus inclite ductor
Pectora sic sopit? quo tanta ferocia sese
Proripuit? laevum omen erat sic corda gelari.
Dic precor assumpto cur non tua fulminat ense
Bellipotens virtus? dum te aspiciente laborant
Marte sub extremo comites, sociique manipli.
Grandisono terrore soles impingere muris
Agmina, iam stupidae frigent in pectore vires:
Pallescis, miseraque tuos in strage relinquis.
Aspersere tibi stygia caligine frontem
Eumenides: quisnam infausto te sy dere tactum
Ambigat? aduersum potuisti agnoscere numen
Caelituum: nisi turba tuos Acherontia sensus
Ludificet: caecamque tibi nox induat umbram.
Hortatur socios et proxima constitit arcem
Intrepida herois: sed quae circumfluit unda
Non facili dedit accessu subrepere muris:
Aduehitur plenis tellus effossa canistris:
Vellunturque sudes agris, et bacchica claustra:
Ut coeant ambae congesto cespite ripae.
Sed labor hic et pugna ferox. Nam moenia circum
Aspicias Anglos furiato irrumpere more:
Qui pice permixtas torquent et sulphure flammas,
Horrendam diramque luem, nullisque potentem
Artibus extingui: quae si transsusa sub artus
Per tenues riimas fluat, occultosque meatus:
Illita discruciat vesano membra dolore.
Taedia cum longi caperent certaminis Anglos:
Desperata salus portis erumpere suadet.
Praestat enim (clamant generosum pectus aperta
DEcertare acie: atque aequis procurrere campis,
Indecori quam sic animas effundere leto.
Glassidus (ut iam pene ratum, fixumque sederet)
Aduolat increpitans portas exire paratos.
Heu miserosquo fata trahunt? quo tenditis (inquit)
Est vobis sic vile mori, non quaerite vestras?
Praecipitare animas, ultroque lacessere mortem.
Quid fuga profuerit: nam circunfundimur hoste
Undique qui primo egressos sub limine dira
Morte trucidabit, tuta defendimur arce:
Nec procul hinc Suffortus abest: sociaeque cohortes:
Quin et mox nobis aderit Talebotus, ubi istam
Audierit pugnam. Persuasum constitit agmen,
Et pulchra gaudent omnes se morte vocari.
Interea Galli praeruptis moenibus haerent,
Effusis connixi animis attollere scalas.
Utque operi sudans incumbit Virgo: minoris
Balistae petitur iaculo: lapsaque sagitta
Accipit obuersam currenti sanguine plagam.
Mittendam statuere duces in castra, sed obstat:
Haud (ait) hoc uno terrebor vulnere: sanguis
Fusus humi vires accenso roborat igne.
Culmina dum Francus certat conscendere miles:
Hinc Bethfortiadae murorum summa coronant.
Pars vero quibus est absumptum missile ferrum:
Ad lapides et gina volant: quadrosque molares
Moenibus abrumpunt: abacos, sedesque, thorosque.
Fulcraque deiciunt. in pugnam cuncta venire
Impellit furor: extremoque excita pavore
Accrescit virtus, micat et maioribus ausis.
Quid moror? arma sonant, ut decertare Gradivum
Dixeris: et toto mugire tonitrua caelo.
Glassidus extenta supra pinnacula dextra
Postulat inducias, et pacis mutua verba.


page 206, image: s415

Sed fraudem mox Virgo capit: nihil esse morandum
Insinuat. sperant (nobis cunctantibus) inquit:
Affore coniunctas acies, et castra suorum:
Haec valeant fictae pacis commenta, laborat
Glassidus assuetis nostros eludere nugis.
Prae foribus iussere aliquot tormenta locari
Gallorum proceres: quae protenus axe revulso
Deturbant valuas, et humi primaria sternunt
Vestibula, ignitaeque cadunt trans moenia glandes:
Arx ruit, et vasto sese via pandit hiatu.
Vociferant Galli, et virgo conscendit in altum:
Gallicaque audaci praefert insignia dextra.
Hinc subeunt alii, et valido tyrone redundant
Praecipites fossae: nec aduncas moenia falces
Ferre queunt: undas complent dum prona trahuntur.
Tum furor Anglorum facto est elisus aceruo:
Dira intus facies, vectes franguntur haeni:
Per thalamos atro despumant omnia tabo.
Palmatius media confusae stragis arena
Occubat atroci transfossus vulnere membra.
Glassidus inspecto tam diri fulmine belli,
Ire per occultam suspensa reste fenestram
Nititur: ad medium pontis pervenerat arcum,
Aduolat ut Virgo: scortum me saepe vocasti
Glasside (ait) poenas non sumam sanguinis: i nunc
I sub aquas, et Molini comitare cadaver.
Hoc effata, virum Ligerinis obruit undis:
Nec cuiquam Bethfortiadum de gente pepercit
Bellica saevicies: mors omnes aequa repertos
Sustulit: illustres tollunt pinnacula flammas:
Et pendent altis caesorum corpora furcis.

FINIS SECVNDI LIBRI.

Argumentum Tertii.

Sufforti ad Talebotum pro soluenda obsidione allocutio. Virginum Aurelianensium ad Ioan nam gratiarum actio. Anglorum in Belsiam incursio. Fastoli ad suos exhortatio. Francorum in Anglos progressio. Alenconii ad suos allocutio. Francorum et Anglorum in agro Pataio decertatio. Francorum de Anglis victoria. Taleboti ab Ioanna capti querimonia. Ioannae ad Carolum ut Remos petat oratio. Receptio multarum urbium cum ingressu, et sacra unctione apud Remos. Caroli magni ad Carolum recenter sa cratum allocutio. Ioannae ad divum Dionysium oratio. Obsidio Compendiaca ubi Ioanna capitur. Ioannae ante egressum oppidi oratio. Ultima Ioannae decertatio.

Sequitur Liber Tertius.

HAec ubi certatim glomerati ad moenia cives
Aspiciunt: magnis soluuntur pectora curis:
Classica vociferant, et eunt ad sidera gentis
Gaudia, vix aethram possis audire tonantem.
Tum Talebotaeam loquitur Suffortus ad aurem.
Haeccine spes tantae stationis? siccine noctes
Egimus hic? ventos, hybernaque frigora passi:
Hic locus infelix, has laevo sidere terras
Ingredimur: quid adhuc standum pugnantibus astris.
Perfidiae poenas luimus. convenerat olim
Inter nos Genabique ducem (dum carbasa nostro
Soluimus e portu) seruari a clade penates
Aurelios: cum nostra ferat nunc vincula princeps.
Quod varias dant astra vices, quam fallit olympus:
An retrahis fortuna manus? nos ergo necesse est
Spe vacuos hinc exhaustis migrare periclis.
Tum confusa acies, et grandi pulsa tremore
Sarcinulas utcumque legit: conflagrat adustis
Totus ager castris: stantque atro sidera fumo.
Iamque redux Gallorum agmen successerat urbis
Moenibus, instructas epulis solennibus aedes
Introgressi adeunt. Sed aqua vinoque madentes
Poscit ad esuriem Virgo duntaxat ofellas.
Ut dapibus satis indultum: fessosque vocaret
In thalamum nocturna quies: en limina pulsat
Turba puellarum fusis post terga capillis:
Quarum suaviloquis geminae sic vocibus orsae.
Conspicui saluere duces, saluete patroni
Aureliae: rates cumulato foenore reddant
Dii superi, nostras hoc vinci munere vires
Novimus: idque lubet prona ceruice fateri.
Mittimur in primis (hac nemo voce gravetur)
Ut meritos tibi bellipotens herois honores
Aurelii soluant: huc te claementia divum
Appulit, ut miseram tam diris eladibus urbem
Eriperes. nec spes quaerendae aliunde salutis
Inciderat: causam patrono nuper egentem
Sola recepisti. te occulto numine nobis
Fata reseruarant: extremum quodque minantes
Placasti superos. tu nobis altera Iudith,
Altera tu nobis Hester. Maioraque dictis
Concipimus: sed vocis inops rem prodere nescit
Simplicitas. Speranda sequax, aeternaque tantis
Gloria primitiis: deus (haec qui coepta secundat)
Incrementa dabit: divum mandata sequaris
Ad regni commune bonum. o cordara virago
Nobis vive diu: et felicibus utere semper


image: s416

Auspiciis: nam Franca tuo respublica Marte
Restituenda venit. nostrae sua redditur urbi
Te duce libertas: ad omissa negotia tuto
Cuique redire licet. nec sera crepuscula posthac
Excubias cogent belli terrore sepulto.
De Scythicis egressa iugis regina tulisse
Fertur opem Troiae, et Danais quam plurima castris
Virginea fecisse acie dispendia: sic et
Pro Rutulis virgo bellatrix arma recepit.
Sed quid Amazoniae memoremus praelia turmae?
Non veterum nugas sequimur: quae vidimus omnes
Quae vel adhuc oculis astant praesentia nostris
Eloquimur, suorque tuo vix corpore cessit:
Vixque fati gatis soluuntur balthea membris:
Ancillas en cerne tuas Augusta puella,
Quas infandas Venus polluto flore pudoris
Expositura fuit: si non exisset in hostem
Vis tua. quid tanto referamus munere dignum?
Id quod nos penes est totum damus: utere nostro
Ut lubet offico, quando debere fatemur
Omnia. tu rerum custos, urbisque, hominumque.
Sed quia (longaevi decursu temporis esset
Elapsura animis praesens victoria) cives
Unanimi edicto voluerunt sacra quotannis
Institui: laudesque deo, Nymphaeque referri.
Iamque Lavallaeas Anglus penetrarat in oras
Incautas aggressus nocturno moenia furto.
Omnia foedantur stupris, et sanguine: in arcem
Principis irrumpit frendens Talebotus: et infert
Vincula captivo, praedis hinc migrat abactis.
Belsiaco iam turba redux in rure sedebat
Angligenum: tum Magduno festinus ad ipsos
Ingreditur miles, qui Francos arce potitos
Nuntiat, et grandi pressos discrimine cives.
Arrepturus iter olatur corda suorum
Fastolus: ne frigescant ad cetera vires.
Has deus impertit (ne diffidamus olympo)
Exuvias (inquit) si spem, si vota secuti
Non sumus: haec longis sunto solacia curis.
Ante Lavallaeus nostro quam carcere ductor
Prodeat: ingratis sudoribus aera refundet,
Quae tantae possint aequare impendia sedis.
Aureliam sua fata manent: defuncto periclo
Esse putat: sed constabunt haec iubila magno.
Si quic quam interdum differt fortuna: futuram
Non ideo rem desperes: sua stat mora rebus.
Prospera porrecta dudum Ramnusia fronte
Annuit: in fidei pignus iam Gallia venit.
Quid liceat maius fautores poscere divos?
Magdunum o socii gressu properante vocamur:
Nunc augete animos, imbellia sternite castra:
Militibus viduata viris. quo Gallia posthac
Confugiat, quo quaerat opem? iam mascula pubes
Occubuit: longas tandem componite lites.
Victa virum virtus: superest muliebre duellum.
Trans Scythicas rupes, trans Meotida quaerunt
Subsidium Galli: securo in cardine res est.
Utitur exanguis Riphaeo Gallia Marte,
Diffiditque suis exhausto milite rebus:
Extremi quis adesse neget discrimina belli?
Hactenus ancipiti res decertata periclo
Inter spemque metumque animos suspensa tenebat:
At nobis brevia aduoluent compendia finem:
Et dabitur partis tandem remeare triumphis
In patriam sedem: et Franca ditione potiri.
Romuleum montem Tarpeia ut Virgo Sabinis
Prodidit, utque viri latebras infida Eryphile,
Utque rotis patrium calcavit Tullia corpus:
Sic meretrix perdat truculento funere Carlum.
Non a feminei nativo more recedat
Ingenii: temere eventum descendat in omnem
Indiga consilii, bellique exercita nullis:
Legibus impellat socios in mille charybdes,
Exitiumque ferat multis. Nam daemonis hoc est
Impensum studium: at postquam mendacia certis
Prodita erunt signis, et fraus detecta puellae,
A Gallis mox in mortem flammasque petetur.
Aut ruet in nostros aliquo certamine casses.
Interea Francos non hinc procul esse Britanni
Accepere duces: Fastolus idonea pugnae
In primis loca vestigat, secernit et agmen
In geminas classes: Taleboto cura prioris,
Altera Fastolum sequitur: suffigere palos,
Progressamque aciem vallari claudere septo
Dum trepidi certant: resonat tibicine Franco
Vicinum nemus, et radiant fulgentibus armis
Arboreae frondes: primae Campana cohorti
Praeficitur Virgo, iustus cui passibus Hirus
It comes, hinc praestans paruo subit interuallo
Raius, et laeva sequitur Gaucurtus in als,
Hinc sibi te iungit socium Delore Comarchus
Duneius, postrema queant ut cornua firmis
Viribus obniti, pressisque potenter adesse:
Ante tamen fusis quam congrediantur habenis
Liligeri. primis ducibus sub signa vocatis
Egit Alenconius paucis his vocibus heros.
Esse breves cogit nostris aspectibus hostis
Proximus: at validis tyronibus utile semper
Consilium, praeceps ne forte eruptio in altos
Subruat anfractus. Semper plus contulit armis
Circunspecta animi ratio, quam militis ingens
Copia, corporeaeve ferox audacia molis.


page 207, image: s417

Emathii proles tam formidata Philippi
Hac ope porrexit summos orientis ad axes
Imperium: Maedosque duces cum Perside vicit.
Sifas vera loqui, Gallis incommoda rebus
Saepe tulit fastus, tumidaeque elatio mentis.
Infelix nos Blanchiacae congressio pugnae
Edoceat: tur mas effusa patentibus agris
Vix capiebat humus, sic ardens tota coibat
Gallica nobilitas: quae postquam hostilia castra
Vidit, et exiguos circum vexilla maniplos:
Venit ovans, audaxque sibi spondere futuram
Conflictus palmam: sine lege, sine ordine praeceps
Fertur in Angligenas. Bellique ignara iuventus
(Cui molles nerui, fluitans cui pendet ab armis
Caesaries) primas habet in certamine partes.
Tum dispalato concurrunt agmine: credas
Sectari lepores, vel equestres fingere ludos.
Et ne sperato belli fraudentur honore:
Praecipiunt alios (Mavortia pectora) pone
Immotos cohibere pedes, et stare supinos.
Sic Francae praerepta cadit spes magna iuventae:
Dum feruent animi, et iuvenilibus imperat annis
Indomitus furor, impatiensque superbia freni.
Vestra nec hostilem sectetur dextera praedam.
Nam dum vernolii confliximus aequore campi:
Tum spoliorum extrema fames Insubria pulsat
Pectora, Brutigenas primis congressibus alto
Turbine consternunt: sed amor genuinus habendi
Corripit Alpinos, onerantur tergora opimis
Balteaque et parmas soluunt. Tum colligit hostis
Callapsas vires, bellumque instaurat, et atro
Funere versamur. Longas hinc ferre cathenas
Gente sub hostili miserum fortuna coegit.
Dixerat. atra polum nubes involuit opaco
Puluere: decrescit spatium, trepidaeque propinquant
Ambae acies: sed non toto simul agmine Gallis
Consilium prodire fuit: praeludia pugnae
Pauci obevunt, oculis omnem qui et mente paratum
Hostilem explorare queant: nam quinque virorum
Milia fama fuit Taleboti incedere castris.
Haeret equus, gressumque premit: cum bellica fundit
Machina sulphureos tanto Stridore vapores.
Interea Fastolus agri circunspicit aequam
Planiciem, sedemque loci: et sic arduus infit.
Tollite spes vestras, nos istis appulit oris
Fortunata dies: nuper (meminisse potestis)
His ipsis insigne locis Mavorte secundo
Rettulimus spolium, Struato Orualloque peremptis.
Haec quoque diis ducibus Gallo conspersa cruore
Rursus erit tellus: alio non robore vobis
Est opus (id sat erit) primas effundite vires.
Iam pugnae data signa: ruunt utrinque feroces
Vociferantque altum: Libyae pugnare Leones,
Pernicemque tigrim post raptos ire catellos
Dixeris: icta sonant vibratis pectora telis.
Obnixi firmant gressum, et vestigia retro
Ferre pudor: diris saturantur caedibus enses.
Deficiunt nerui primis, haustaeque pharetrae
Decumbunt humeris: veteri se accingere more
Non vacat Angligenis, thoracas et arma cruentar
Omnia largifluo manans de vulnere sanguis.
Quadrupedum soleis pars proculcatur ahaenis:
Bullit et eliso sanies horrenda cerebro.
Fastolum ingenti perculsum clade suorum
Saevus agit furor, et mediis fremit ira medullis.
Franci equitis galeam librato percutit ense,
Transque adigit frontem, et se condit in inguine ferrum.
Exanimis procumbit humi, labente magistro
Currit equus fusis campi per laevia frenis.
Huic properat gressum, strepitu increscente puella:
Atque ubi plausibili Fastolum voce superbum
Inspicit: urget equum, et flammatam colligit iram:
Mucronem rotat, aversoque obnixa lacerto
Ferrea confractis discindit tegmina nodis.
Quassati titubant sopitis viribus artus:
Et sub equi praeceps fumanti decubat aluo.
Scallus adest, et flectit eo Talebotus habenas:
Cumque Ramestano venit Hongreffortus: et ardent
Feruentes utrinque acies, hamata trilici
Ordine traicitur vestis compage soluta.
Ut leo Marmaricus ruit indefessa per hostes
Armipotens Virgo: et Gallis animosior auget
Pectora, constantesque hortatur figere gressus.
Non sic Ogygias ductor Calydonius arces
Terruit: hanc unam fugit exanimata iuventus
Angligenum: nemoque audet concurrere nymphae.
Duneius Princeps cui belli maxima moles
Incubit (stratos Hiri Cabanique iacere
Postvbi vidit equos) collecta pube poteti
Hostiles penetrat turmas, ut funere magnos
Liberet heroas: grandi deturbat aceruo
Brutiadas, vacuoque sinu tellure recumbunt
Coriti Anglorum: Gallique ferocius instant.
Cruda virum caedes: effusi fluminis instar
Sanguine terra natat, taboque imbuta ruborem
Induit horrificum: videas per rura volare
In galeis capita, et pendere cadavera equinis
Tergoribus: multisque salire per ilia ferrum.
Dextera sed Gallos rulit hic fortuna: per enses,
Per medias Anglorum acies, per densa feruntur
Cornua: nec lougo decresunt tempore vires.
Vidit ut ingenti tumulo cecidisse suorum


image: s418

Corpota Suffortus: celeres in castra reverti
Iussit, et aduersi vim declinare Gradivi.
Tanta sed offirmat Gallorum pectora virtus,
Utsubducta sugae sit copia: vincula primus
Ingteditur Scallus, subit Hongreffortus easdem
Continuo pedicas: labor ultimus haeret in ipso
Post longam stragem Taleboto: illustrius agmen
Ante viri semper graditur vestigia pulchro
Ordine: Marsaciem tanta vix instruat arte.
Ipsa sed inspectis Virgo Tullaeia signis
Fulminat insultans: m4diasque irrumpit in alas,
Nunc istos deturbat equis, nunc dissecat illos:
Et vegetae vires nullo sudore fatiscunt.
Huc huc o socii (clamat) convertite ferrum:
Certa triumphales spondet victoria lauros.
Pars quota iam superest: captae vix nostra cohorti
Vincula sufficiunt. alacres intendite neruos
Pugna brevis coepto finem dabit: at prius istos
Qui cupiunt fortes extremo marte videri
Sternite. finierat: tum laxis ignea frenis
Calcem ipingit equo, dehic turbidus aduolat Hirus:
Insequiturque comes, fractis Santrallius armis
Promicat: et dira funduntur strage Britanni.
Tandem victrici cedit Talebotus, et arma
Abicit: hinc iurat supplex in verba puellae.
Sic redit Aurelios insigni leta trophaeo
Gallica nobilitas, et diis libamina ponit.
Humida nox piceas terris invexerat umbras,
Sidereosque ignes nebulis condebat olympus.
Carceris impatiens Talebotus, inopsque soporis,
Tales voluebat depresso murmure curas.
Ofallax belli eventus: me siccine duci
Femineae sub frena manus? mors dulcior isto
Carcere venisses: extremas ocyus horas
Exige, et indecores vitam ne profer ad annos.
Fulmineum belli heroem me Francia trito
Nuncupat elogio primis excelluit annis
Tanta animi virtus: me nemo impune duello
Hactenus aggressus Taleboti in nomine sempet
Palluit extrema formi9dine territus hostis.
Sed mihi partus honor, quaesitaque gloria turpin
Sordescunt macula: me Gallica sanna ferocem
Ridebit simulasse animum, et cessisse puellae.
Sed qua vi me excussit equo? qua vi impulit ensem
In caput, et nostra elicuit de fronte cruorem?
Non ita sopitis in corpore sensibus haesi.
Postquam prima meis accinxi balthea membris.
Quid patrii dicent proceres, dum transsretet aequor
Nuntius infelix: quot erunt lamenta meorum.
Mane Molorchaei tumidus de more Leonis
Conscendi cataphratus equum: Gallosque putabam
Nequaquam ausuros Anglis concurrere signis,
Et nostris trepidare metusurgentibus umbris.
Cur non Delorus, cur non me belliger Hirus,
Aut aliquis Franca de gente illustrior agro
Captivum abduxit, vel adacto perculit ense.
Castra quot edomui, quantas regumquei ducumque
Exuvias, et opima tuli? Sed iniqua reflexis
Insurgit fortuna rotis: muliebria tandem
Vincula me involuunt, istaec deterrima quidnam
Infatis stetit hora meis? Dum talia versat
Spargitur exiguus per membra tepentia somnus.
Interea Franci lustrato milite Loscos
Tendere festinant: urbes et castra potenti
Praesidio munire labor. Traducitur agmen
Obliquos Ligeris flexus: et regia tandem
Limina compositi subeunt, Carlumque salutant,
Qui super accepto scrutatur multa trophaeo.
Iam sub Tyndaridum vestigia Phcebus anhelos
Inflectebat equos, mediumque peregerat orbem:
Cum sic Barriceam fama est coepisse puellam:
Iam superos ex parte fidem praestare videmus
Carole, iam saltem Aureliae tibi libera parent
Moenia: iam pulsi multis ex sedibus hostes
Migravere procul, sed rem non segniter actam
Intenta cures acie: haec exordia faustos
Euentus habitura tibi promittir olympus,
Iam satis abiecta latuisti sorte, futurum est
(Idque brevi) ut tollaris humo: famaque choruscus
Sidera contingas. sed et ante impende laborem
Ut caput aethereo tibi perfundatur olivo,
Sic tua maiestas se propagabit: erisque
Clarior, et populo longe veneratior omni:
Incutietque hosti sumptum diadema tremorem.
Non desunt quibus Anglorum tam longa tyrannis
Est ingenti odio. Sed quae vexilla sequantur,
Quo duce bella gerant, suspensis mentibus haerent.
Eniteat tandem tua vis, et deinde iubenti
Rem committe deo: neque te deterreat hostis
Qui medium praecludit iter: quid emm auspice caelo
Formidare queas? quas possis contrahe vires
Armaque et annonam: te magnis Sequana votis
Sollicitat: tibi Belgarum pars maxima laetis
Plausibus assurget, reducique per oppida summus
Instituetur honor. Leopardo infecta Britanno
Lilia marcescunt: haec tu contagia tolle,
Solaque in aethereo flavescant Lilia campo.
Illicet ad patres Pipinius omnia ductor
Rettulit: accedunt votis concordibus omnes
Virginis arbitrio: multas it fama per urbes
Nuntia. conveniunt proceres, morisque gerendi
Ardescunt omnes studio: felixque precantur


page 208, image: s419

Auspicium: bello prius haud abscedere iurat
Nobilium spectata cohors, quam regia proles
Spledicet assumpto Franci diademate regni.
Sulcat humum sonipes frenis insignis et auro:
Emanditque lupos, indignaturque teneri.
Non secus Esonides aurati captus amore
Velleris (accita praestantum classe virorum)
Ardua Colchoi petiit discrimina regni.
Sic Parthaoniae quondam venere phalanges
Limen ad Adrasti, Danaum cum clara iuventus
Ibat Echioniis tentoria figere campis.
Iam diffusa acies Altissiodora per atua
Non procul aduersae muros circunstetit urbis.
At quanquam Francis quaesita cibaria castris
Indigenae aduectant: intacta exercitus urbe
Praetergressus abit: multisque subinde receptis
Arcibus incussoque metu per castra per urbes.
Post longae superata viae discrimina tandem
Ingreditur fines Campani Carolus agri.
Restitit ante Trecas: septemque ex ordine soles
Ut frustra sedere duces sub moenibus urbis,
Securum in Loscos suadent plerique recessum:
Cum spes nulla loci incideret gentisve domandae.
Nam Bethfortiadis caeso pro patre Philippus
Iunxerat Arthesios loca qui intercepta tenentes
Nomine Brutiadum: Francis parere vetarent.
Quinetiam aduerso si conflictare gradivo
Sots dederit: tuto non est ubi Carolus agmen
Contineat, grandisque cibi penuria coepta est.
Principibus fixum fuerat statione moveri:
Et retro revocare suos, in idonea coeptum
Tempora differri satius: Bibractea rura
Anaricasque domos repeti decreverat uno
Ore patrum concors sententia: defuit istis
Dux bona consiliis: quam ic accipimus orsam.
Carole quid tanta curarum mole teneris?
Immotis iubeas aciem consistere castris,
Et confide brevi obsessos quaecumque iubebis
Esse recepturos. longe gratissima genti
Est tua maiestas: sed erat celandus amoris
Hactenus affectus: pavor id cogebat et hostis.
Postvbi te cives infracto Marte videbunt
Egregium, nec posse metu, nec tempote vinci:
Mox tibi plaudentes oblatis claubius urbem
Restituent: ultroque alii tua signa vocabunt.
Dixerat: accessit monitis cum rege senatus.
Continuo sibi sternit equum, gradique paratu
Instructas iubet ire acies ad moenia: strident
Horrifico tormenta sono, per summa domorum
Fulminaeae crepitant glandes: ti8mor occupat oens.
Tandem pacatam dimissis hostibus urbem
Carolus ingreditur. venientem cernua turba
Excipit, et festo resonant Paeane theatra:
Cunctaque nocturnis dilucent compita flammis.
Utque aliquot mora facta dies: antiqua reducit
Iura, magistratusque novat pro more vetusto
Carolus: et gentis magnum sibi conflat amorem.
Solis inalbebat radiis argenteus aether:
Cum per plana viae gelidam spectantis in Arcton
Versus eunt Remos Gallorum castra decoro
Ordine: nec quisquam hostili de gente per agros
Obuius ingreditur: tanta interualla locorum
Carolus emensus felici transmeat aura.
Ut propius radiant arces tum substitit agmen
Nec promptum rex accessum sperabat invrbem:
Quandoquidem tum Brutiadis parebat, et inde
Plurima quae circum consistunt oppida Belgas.
Atvero genialis amor sic mentibus haeret
Indigenum, sic in verum sufsragia regem
Voraque plaebis eunt, ut mox (cedente Britanno
Milite) paruerit demisso ianua ponte.
Omnia Remensis posito cunctamine praesul
Apparat: ut sacro tingatur chrismat frontem
Carolus. Appulsi longinquis sedibus illo
Convenere duces: concursibus undique ferunent
Compita, quo sese peregrinus verteret hospes
Vix locus inventus. Mariae lucentibus aris
Succedit rex purpureo spectandus amictu:
Mystica dum sacrat venerandus liba sacerdos,
Laetabunda tenet Francorum insignia Virgo.
Christe (ait) assumpti (te certo authore) laboris
Primitias dextro iam successisse videmus
Auspicio: iam Gallia habet quem nomine aperto
Appellet regem, cui sancti Ampulla liquoris
Tempora perfudit: tu ad cetera porrige dextram
Auxiliatricem, tu vires insere Gallis,
Constantesque animos, obseruantesque sacrati
Principis: et miseris aliquando prospice rebus.
Carolus (illustris cui magno nomina virtus
Indidit) ex alto Remos speculatus olympo
Gestiit: inque novi secreta cubicula regis
Labitur: et tali compellat voce nepotem.
Si regni tibi cura tui felicia sceptra
Si cupis o fili: memor haec praecepta tenebis.
In primis reverenter habe caelestia semper
Numina, quae tantis te subduxere periclis:
Almae praeterea supremum defer honorem
Iusticiae, et summa cum libertate senatus
Omnia decernat: Nec eos tu praesice sellis
Munera qui sitiunt, ne sit venale tribunal.
Hinc et legiferos passim conquire Lycurgos
Atque Solonigenas positis qui legibus omnem


image: s420

Instituant vitae rationem: ut crimina dignae
Compescant poenae: ferat et sua munera virtus.
Sic et eris claemens, ut non delicta nocentum
Dissimules: rigidus vindex exurge malorum.
Suscitat indulgens veniae propensio culpas.
Castiga fastu elatos, quae plurima turba est
Inter nobilium effrenem, mollemque iuventam.
Inde tua proscribe domo palpantia verba:
Peruia zoileae tua nec sint atria linguae.
Te non te scurrarum oleo permiseris ungi.
Pronus in ultrices animus non ferueat iras.
Et quo maior adest sumendae copia poenae
Promptior ad veniam se mens accommodet: ut tum
Ingenue vicisse putes, cum vincere possis.
Non aliis miscere thoris, hanc odit olympus
Nequitiam, gremio contentus coniugis esto.
Praeterea miseresce inpoum, nil dignius alto
Principe: quod leges concedunt, exige: non vi
Concute subiectos, ne indicant facta tyrannum.
Prodigus humani non sanguinis esto: fovendae
Sempe habe pacis stuidium. tantique tuorum
(Atque tuam) bellum subiturus pendito vitam:
Usus et imperii si postulat indue Codrum.
Sit pia quae externis occasio moverit arma:
Nec nisi discussis indicito praelia causis.
Si duris tamen insultent ceruicibus hostes,
Qui regni penetrent fines, qui atrociter actis
Omnia disturbent praedis, et caede cruenta:
Promicet illustris virtus, et prisca parentum
Facta sequi studeas, quibus imperitantibus olim
Gallia victrices erexit ad aethera lauros.
In populum si forte vides saevire proteruos
Quos generis vel stemma movet, vel degener ausus
Militiae: miseri releva dispendia vulgi,
Et contunde truces. Nec apud te voce carebit
Obsita paupertas: meretricem aenigma resoluit
Tam magno evectus solio Davidicus heros.
Sis Minos scelerum exactor: sis et Radhamantus.
A bello cum respiras et crimina disce
Quae regnum temerant, causasque excide malorum.
Nam si iusticiae te monstret vita sequcem,
Et vitiis pergas inimica insurgere fronte
Omnia purgato migrabunt crimina regno.
Principis exemplo formant ges subdita mores.
Fige pias leges, et fixis vetere primus.
Ute praestas aliis magno sublimis honore,
Indignum sic rege putes virtute subesse:
Sic Ninus, et multa quae venit origine proles
Assyrias rexere urbes, sic stemmate longo
Dives Achaemenios eduxit Persia reges:
Dum sibi subiectos praecellunt lumine vitae.
Haec via Pellaeam claro sub principe gentem
Memnonias tulit usque domos, et Taurica claustra.
Splenduit hinc tantis Mavortia Roma triumphis,
Imposuitque orbi frenos virtute magistra:
Sic et ego in terris olim tam nobile gessi
Imperium, multosque abiit gentilis in annos
Strennuitas: donec turpi subeunte veterno
Liligeros sensim virtus neglecta reliquit.
A procerum rescinde habit plerosque vacantes,
Atque graves sumptus: non firmat purpura regnum:
Hoc Gallis geniale malum cohibere labora.
Si belli interdum te ingens impensa coegit
Addere consuetis nova vectigalia: tu mox
Omnia sopitis excide superflua causis.
Sunt erenim certi fines, praescriptaque iura:
Ultra quae nequeat regalis tendere dextra.
Tolle simultates scindendi semina regni,
Nec motas dirimat ferrum (sed curia) lites,
Si tibi diffuso cingatur limite regnum,
Et rerum dederit late fortuna potiri:
Non sublime ideo cilium se surrigat: idem
Qui dedit haec, repetet simens ingrata superbit.
Est aliud quod te moneam. Cum forte gerendi
Inciderit belli ratio: si viceris hostem,
Qui tandem tibi morigera procumbere fronte
Incipiat, positisque animis mandata capessat:
Indue mansuetum filicum principe patrem.
Saepe peregrinis odium contraxit in oris
Gallica mobilitas: Et Franci miltis atrox
Saevicies: dum victori putat omne licere
Flagitium: stupris inhiat, fastusque tumescit.
Id quoque ne sileam: nimium ne quaere timeri.
Omnis enim timor est odio vicinus, et ipsum
Incutit ad seruile iugum furiata tyrannis:
Sic periit multo traiectus vulnere Caesar,
Dum quatit inviso Latium terrore senatum.
Sic Nero, sic alii sibimet conscisere mortem
Conulsi, aut media sub seditione permpti.
Sed vetor hic longo tecum sermone morari:
Haec postrema tene, quae paucis addita finem
Constituant: te forte alias maiora monebo.
Cum patrios fasces plena ditione tenebis:
Prima tibi sit cura dei, non immemoresto
Muneris: ut poterunt vires, ulciscere divos.
Nec permitte tuo scelera increbescere regno.
Si tibi cum caelo fuerit communio pacis,
Conspirentque tuis concordia numina castris:
Te fugient daversae acies te certa manebit,
Palma: triumphabisque et pace insignis et armis.
Hinc Roboan praefige nimo, ne crede iuventae:
Consiliis adhibeto senes, qui grande volumen


page 209, image: s421

Annorum emensi didicerunt commoda pacis,
Quantaque damna ferat populo Mavortia pestis:
Hos monitus alta si mente reponere cures,
In magnum mox imperium sublatus abibis,
Et veteres aequabis avos: migrabis et olim
Indigetes inter, superi ad palatia regni:
Dixit et inspecto fugerunt sidera Phoebo.
Nec mora Bethfortus vulgato chrismate magnum
Concilium vocat: et rales dat pectore voces.
Liligeros nuper donandos pace putaram
Eregii patres, Sed iam maiora videmus
Conflandi rursus feruere incendia belli.
Fama refert Arminiacos ad culmina nostri
Imperii rapienda (maga suadente) vocasse
Nescio quem Carlum. caput hoc et numina testor
Me miseret regni, quando infelicia Gallos
Fata prement: nisi tam diram placemus Erinnym
Ista veneficii et nugarum vana repertrix
Moxsua deceptum trahet in mendacia vulgus.
Quod fas omne negat (patrono sepat habere
Daemone) ellector populi, regnique flagellum.
Quod proli Medaea suae, quod et ante parenti
Saeva Ipsea fuit, miseris quod transfuga Circe
Hospitibus: precor ista suo sit adultera regi.
Lemniadum mores vincat feritate: suosque
(Belides ut dirae (crudeli morte trucidet.
Haec ait. ut roseo lux postera claruit ortu
Meldorum per agros, Isarae et declinia mittit
Delectos evites, et gnaros omnia tectis
Explorare viis: agitet quid Carolus, aut qua
Metaris sua castra velit: quam fidus in Anglos
Speretur populus.l quae demum fama per urbes
Invaleat, quantaeque novo sub rege phalanges
Belligerent: si sese ausint committere pugnae.
Interea (positis urbis custodibus) ingens
Obductum pariter Marnae seducitur agmen.
Haec vero studia in vanos cessere labores:
Quandoquidem nusquam coiere hostilia castra.
Seu sic sorte datum, seu certo numine divum
Sic steterit: Mox Vallesios concessit in agros
Carolus, hinc Isarae classes deduxit ad undas.
Quem missis ultro crebrae oratoribus urbes
Accersunt: subitusque calor per membra revixit
Indigenum: qui fortunas propensius omnes
Subsidio spondent, coniurantque ocyus armis
Irrita Parisios dum tentat pugna: puella
In Dionysiacam se saucia rettulit aedem
Quae sua mattyribus coram sic vota peregit.
O sacer antistes, FRancis venerabile numen,
Primus apostolico qui functus munere Gallos
Sparsisti aethereo divini dogmatis imbre:
Suscipe quae sanctis insignia pendimus aris.
Cur populi questus aversa despicis aure?
Defecitne fides Gallos? caelumne prophanis
Offendere facris? si non audire graveris:
Si cum pace tua di9gnissime praesul, id ausim
Dicere: nostra tuas si sectaretur Athenas
Gallia, quae Christi susceptum dogma negaret?
Nemo tuam imploraret opem pro gente: sed una
Gallia praecunctis Christi colit orgia, postquam
Insita sunt nostris fidei plantaria terris.
Utque audita loquar (melius licet omnia noris)
Scit Romanns apex, meminere et Iberica regna,
Gallia pro Christo quos est ingressa labores:
Vandalicas classes Hunnos et Saxones, olim
Mersit in aeternam soboles Pipinia noctem:
Non desuesce pii curam praeferre parentis:
Concilia nobis superos, et bella quiescant.
Carolus ardenti te voto invisere gestit:
Interea nostro grates agit ore, quia hosti
Nunc aequus certare queat: speratque sfuturum
Ut tandem exactis (te suppetiante) Britannis,
Splendeat imperii solus regnator aviti.
At meritis ne ingrata tuis dignissime praesul
Hinc abeam, nostra arma tibi pro munere sunto:
Acceptum refero totum tibi candide martyr,
Siquid posteritas olim mihi ponet honoris.
Hoc unum te supremis efflagito verbis
Liligeri patrone soli: miserere tuorum
Quos tantam sub pauperiem forruna redegit.
In Compendiacos Burgundi castra Philippi
Irruerant, aderantque animis concordibus Angli.
Iam progressa diu Francis absentibus urbem
Presserat obsidio: quom densa noctis in umbra
Nuntius elapsus defert haec verba puellae.
Huc Compendiaca furtim surreptus ab urbe
Oraturus opem (duxo cleberrima) veni:
Te deus Aureliam longinquis appulit oris,
Ut tua desertis ferret romphea lalutem.
Haud secus ipsa potes (sic certo credimus) istis
Unica nos relevare malis. crudele minantur
Exitium ferro, et flammis, mox urbe potiti
Ut fuerint Henriciadae: ne cetera posthac
Oppida Caroleas ausint admittere classes.
Ista futurorum radix funesta malorum
Succidenda venit: si castra aduersa potenti
Milite pulsentur, si pressis strennuus adsit
Carolus, actutum summa ad fastigia regni
Ibit, et antiquos patrum continget honores.
Sed nullas capit arcta noras angustia rerum:
Intus dira fames, et moenia proximus hostis
Incubat, ex omni pendent discrimina parte:


image: s422

At cum certa tuis dudum victoria castris
Militet, ut vinci sis nescia: tota recumbit
In te spes miserum, nos tristibus eripe fatis.
Audiit orantem Virgo, et se spondet ituram
Praesidio: tum finitimis ex virbibus adsunt
Copiae, et instructo celeres labuntur in urbem
Agmine: quom terris invectant sidera noctem.
Iam Matuta nova perfuderat aethera luce:
In medium progressa forum cordata virago
Convenit astantes, aciemque recenset et arma:
Huc (ait) o cives vestris evicta querelis
Ocyus adveni, et ne vos ambage retardem,
Vestra fides iam nota satis: constantia parui
Non pendenda venit. sed erit sua palma labori:
Cum melior fortuna dabit, plenoque receptus
Carolus imperio saevos exegerit hostes:
At si mors obeunda foret, non triste putandum
Sic extrema pati, patrii quis sanguinis ultor
Non ruat in ferrum? quis sub iuga turpiter ire
Mancipii de more velit? nunc Gallia priscae
Libertatis inops dominos sufferre tyrannos
Cogitur: egregiis quam pulchrius esset in armis
Oppetere, aeternumque in saecula quaerere nomen:
Istas Saguntinos sententia movit ad ignes.
Haec ubi dicta refert, oculis post terga reflexis
Dispicit ingentem turbae puerilis aceruum:
Infremuere artus, lacrimisque effatur obortis.
O claram pubem, o longe melioribus annis
Sernandos iuvenes: quos non manet ista patentum
Pauperies, plenae o fruituros munere pacis:
Quae vobis olim nostro sata sanguine surget.
Euocor in pugnam: dubio sed murmure laevum
Nescio quid mentem circunstrepit: haud mihi tanta
Curarum (postquam patrro de limine veni)
Incubuit moles. si mens praesaga sinistros
Nuntiet eventus: si vel me occumbere leto
Sors velit, hostilisve manus sub vincula duci:
Huic animae impertite preces o chara iuventus?
Cernite quia vestra pro libertate puellam
Non pudet armata toties confligere dextra.
Nostra Caledonias sic terrent signa cohortes:
Ut me iandudum rapido deuoverit igni
Bethfortus: pactoque suos exasperet auro
In nostrum caput: ut captam vel funere mersam
Aspiciant Angli, atque animos formidine soluant.
Haud tamen a coepto desistam munere: donec
Segreget a castris qui me deus arma coegit
Sumere, et usque sequar dominum quocumque vocantem.
Haec ait, et valuas facto sermone recludi
Imperat: egressam mox ut videre phalanges
Burgigenum: fugitare ones, se condere vallo,
Et clypeos, ensesque metu abiectare per agrios:
Non secus ac(visa Iovis alite) nota remigrant
Tecta Dioneae penna stridente columbae.
Iamque bis irrumpens vibrati fulminis instar
In sua pallentes Burgundos castra reverti
Compulerat: sic ore tonat, sic densa resoluit
Cornua nunc equitum, nunc saeva pedestribus instat.
Taum pudor Arthesios (dum Virgo provocat hostem)
Excitat: hinc alto sese clamore vicissim
Increpitant, magnisque suos hortatibus implet
Lucemburgeius ductor: non segniter (inquit)
Decertate viri: stygia vos fascinat arte
FeminaL: quo ruitis? quid semisopita gelantur
Pectora? miles abest huius qui signa puellae
Defensare queat: stipata pergire turma:
Quid vetat occlusam fluviali margine vestris
Cassibus involui? fluvii prohibe te meatum.
In manibus praedam fortuna dat: este viriles
Et vim feminei non formidate lacerti.
Vix ea fatus erat, cum se Pinconia pubes
Effundit castris, pontisque revellere tigna
Festinant, claudunt que viam, qua tranaret amnem
Darcia progenies. penden tibus hirta sagittis
Strata rigent spumantis evi, crebroque vacillat
Vulnere confessus sonipes: tum sola patentem
Desilit in campum: vastis hinc virbus hostes
Impetit, et crebros umbone reverberat ictus.
Atergo insultant iaculis, librata sub ora
Virginis hasta cadit: nexus proculcat ahaenos
Telorum glomerata seges: sed alacrior omnem
Sustinet assultum. tot in una virgine dextras
Est haerere pudor: se tandem caede fatigat
Multiplici: nc opem quisquam qui ferret anhelae
Prodiit ex Gallorum acie. sic laeva tulerunt
Sidera, vel stygius livor inertia gentis.
Fama (sed incertis veniens authoribus) extat
Invidiam, tectique odii fomenta puellae
Egregiam armorum laudem peperisse: nec aequis
Ferre animis proceres, populi suffragia in eius
Elogium propensa nimis. sic inclita virtus
Monstrorum domitrix et quae supereminet astris
Vincere tanta nequit dirae contagia pestis.
Huc illuc oculos Virgo deflectit: opemque
Irrita cum sperat: congesto cespite collem
Occupat, expulsis dextra victrice Picardis,
Ut decies quinos sub Agenoris urbe latentes
Contudit aggressus praestanti robore Tydeus:
Unica sic virgo multis congressa potenter
Dimicat, et tabo capulo tenus immadet ensis.
Tandem succiduo produmbens poplite, vulnus
Ab latere averso dextrae secus excipit auris


page 210, image: s423

Tempora, et immixti dum manant sanguine rivi
Excussus media provoluitur ensis arena.

FINIS TERTII LIBRI.

Sequitur Argumentum in quartum Librum.

Ioannae in Picardiam traductio. Ioannae per Lucemburgum venditio. Et eius in Normaniam traductio. Varuicii comitis supermorte Ioanne definitio. Castilionis Theologi oratio in qua multa de magia disserit. Acris in Ioannam invectio. Ioannae ad obiecta responsio. Anglorum in iudices sententiam differentes indignatio Ioan nae ad deum ultima oratio. Crudelis Ioannae concermatio. Matris Ioannae ad Carolum regem pro digna filiae purgatione oratio. Caroli ad Calistum tertium Romanum pontificem pro hac materia legatio. Archiepiscopus Remeusis et Episcopus Parisiensis iudices in hac causa delegati. Heraldi Theologi pro Ioanna Ionga oratio. Thomae Curcelii oratio in qua multa de illustribus feminis commemorat. Fraudis Anglo rum in priori processu detectio. Dira aliquorum post mortem Ioannae punitio. Prioris processus irriatio et plena Ioannae purgatio.

Sequitur Liber Quartus.

VIX furor hostilis capituae parcit: in arcta
Clauditur extemplo pedica: multoque ligatam
Fune trahunt Pinquiniaci, stridentque minaces
Dentibus: ut capto Phrygiis in saltibus apro
Exciti latrata solent venabula cicum,
Et rictu gestire canes. Burgundica castra
Iam subit: et laesos fomentis delinit artus.
Tertia lux aderat captae post vincla Puellae
Trans Sommonigenas et Vironandua rura
Mittitur, aeratis illic seruanda cathenis.
Beluosiam molem (qua Mavors gaudeat hospes)
Indigenae dicunt. quo convenire frequentes
Lisicolae Terni, Catuaci, Neruia pubes
Hannonii, Tungri, et vicinae ex sedibus orae
Omnigenum vulgus: sic multos cura videndae
Traxit Ioannae: quam circo iussit equestri
Currere Ligniacus crebra in solacia gentis.
Atuero usa piis tum Lucemburgia conivux
Dicitur officiis: dequestaque saepe puellae
Infelix omen praedulci affamine tristes
Lenibat curas: afflicta taedia nymphae.
Iandudum tamen Anglorum generosa virago
Invidiam sibi consiarat. nam sicubi signis
Dimicet explicitis, tanto terrore Britannae
Impallent acies: ut nemo tendere contra
Audeat, et longe reliquo plus agmine solam
Formident Bethfortiadam, plerilque videtur
Hinc magnum portendi aliquid: mentemque puellae
Coniciunt (agitante deo) ad tam magna moveti:
Propterea multo captinam comparat auro
Bethfortus: primamque vocat normaniae in urbem:
Pascat ut in flictis odium indelebile poenis.
Haud tamen unanimes in idem concordia flexit
Propositum. nam ferro alii dixere necandam:
Aut mox Sequanicae mergendam fluctibus undae,
Ne magicis elapsa dolis in castra suorum
Furtim quaerat iter, maiorem ausura deinceps
Saevitiam: serua ta diu quid proderit (aiunt)
Omnia praecipiti miscebit forte tumultu:
Quandoquidem levibus nimium pelbs credula gerris
Decipitur: gauderque novis mutabile vulgus.
Ast ea Varuicio non convenere Comarcho.
Vestra (inquit) consulta patres audivimus: at non
Id capiunt omnes quod nos molimur in istam
Sortilegam: nostros non diro carmine casses
Effugiet: sontes mors ultrix puniet ausus.
Sed meminisse decet, tenuis quam gloria surgit,
Frigida quam laus est sola de morte puellae.
Iampridem fixum nobis stetit, igne piandum
Hoc immane scelus: sed honesto nomine falmmas
Praetextas volumus: vocat execrabilis ausi
Authores superos: ut quicquid saeviat armis,
Id populus putet esse pium gratumque tonanti,
Ut res cumque habeat, paucis audite, puellam
Dicemus pravae haecreseos sordere veneno.
Sic et Vallesium (quem dicit femina regem)
Participem tanti vulgabimus esse reatus,
Et regni indignum titulo, qui infamibus uti
Praesidiis velit, et quaerat confortia diris.
Dumque ita res pendet conerescit rumor in horas,
Et venit in varium populus problema. Magiam
Obstuper inductum vulgus: crebroque requirit
Quid magice possint artes, quo authore parentur,
Sint ne piis omnes aduersae moribus: et quo
Usque per has liceat vetitos descendere in usus,
Tum sedet in rostris Castilius atque ita fatur.
Pauca super Magicis tenui memorare figura
Ex usu fore crediderim: ut quae quaestio multos
Detinet: his brevibus partim resoluta quiescat.
Cum veteres primum studio versantur olympi,


image: s424

Et superos lustran t oculis et mentibus orbes:
Paulatim acceptis caelorum motibus: ultra
Anxia progreditur rimandi cura, brevemque
Ingenii captum non fert humana libido.
Nam quod inaccessae lucis caligo recondit,
Quodque opifex rerum secetis destinat umbris,
Insano exciti studio plerique requirunt.
Iuncturas atque astrorum divortia, causas
Esse putant, quae non moderentur corpora solum,
Sed neque id humanis concedunt mentibus, ut se
Legibus extricare queant radiantis olympi:
Quin fixos pendere aiunt ex aethere mores,
Invitosque trahi sub inevitabile fatum
Per varios caeli aspectus, t sideris ortus:
Pullulat hinc primo exitialis origo magorum.
Sorduit antiquae vana levitate Magiae
(Ut perhibent prisci annales) Chironia tellus:
Subdola quae postquam Graecas pervenit in urbes,
Traxit eo multos studii dementis: ut instar
Perpetis exilii miseram traducere vitam
Censuerint virtuis opus, peregrina perentes
Aequora cum terris Zoroastris et Holtenis aucta est
Multiplici scripto nihil est quin vaniter ausit:
Nunc petit aethereos fluxus, nunc infera tentat:
Se temere iactans terrae caelique potentem,
Dissimili cura, varioque errore sequaces
Implicat, atque alios alia in discrimina mergit.
Sunt qui conspectis tepido sub sanguine fibris
Certa futurarum spondent praesagia rerum:
Invenias et qui velit accersire sepulchris
Corpora, caelestesque movere et sistere formaas:
Euridicen herbis et carmine credidit Orpheus
In lucem revocare: vetus sed fabula certam
Involuit facti seriem. sic credita Circe est
In pecudes mutare viros, rictuque ferino
Vivere captivos, primasque resumere formas
Carmine mutato, demptisque nocentibus herbis.
Ista superstitio mirando perculit aestu
Arsacidas: sic paulatim regalibus aulis
Successit temere: domita quam Perside magnus
Proscripsit Macado: natam sed faecibus Hydrae
Dixeris, exciso nam vertice nascitur alter
Tergeminus: molli semper se in pectora lapsu
Insinuans, Indos, Nilotica regna, Arabesque
Detinuit. supraque alias id nequiter ares
Vendicat, ut cum vix studiis muliebre sit aptum
Ingenium: tamen hos propensa mente furores
Femina prosequitur: domus est Aeetia testis:
Saepe Palestinos infecit tabe penates,
Nec potuit sanctis feralis belua Mosi
Legibus arceri. paulum si quando silescit:
Mussitat occultis semper rediuiva latebtis.
Coniurat ventos genns hoc crudele magarum,
Suffocat segetes, absentibus ubera vaccis
Siccat, et educto replet mulctralia lacte.
Extenuat maciae vires, et morbida philita
Miscet corporibus: quae vix nisi morte sesolui
Dira queat pestis. Sunt qui ad maiore laborant:
Quaesita genesi, vitaeque, necisque recludunt
Fatalem eventum, pelui, speculoque nitenti
Daemonas accersunt, coguntque venire vocatos.
Porrectis alii iactant praedicere dextris
Vitam, funus, opes: id apud nos saepe videmus
Cum venit incertum Pharia de littore vulgus.
Multa sed indocti credunt miracula: solis
Quae vel praestigiis, vel diro carmine fiunt.
Praestigiator enim (cui creber daemonis usus)
Fascinat humanos sensus, ut recta videre
Non valeant: verosque putant spectare colores,
Humanosque audire lonos, densasque virorum
Decertare acies, leporesque, canesque per agros
Currere, et ingentes thalamis se pandere hiatus
Aut tonitru mugere, nieusque per aera ferri:
At nil tale subest, fallitque illusio sensus.
Sed neque multa negem fieri inconsueta, novisque
Induei formis, quae non mox vera putentur.
Mirisicis multae donantur viribus herbae,
Secretumque genus lapidum: sed condidit illas
Er paucis voluit notas deus esse: videmus
Hinc miranda sequi, quae mens ignara negaret
Naturae fieri ingenio. Sed paucula pergam
Addere: quasque habear rerum praedictio causas
Expediam, et quantus veteres deluserit error.
Multiscius daemon longaevo temporis usu,
Aut acie clara ingenii plerunque futura
Praevidet, humanae nequaquam peruia mentl.
Delphica sic olim multos Cortina trahebat,
Sic Latiam petiit serpens Epidaurius urbem:
Dum cunctis persuasa fides vulgaret, id esse
Numinis occulti. nam nugis daemon obumbrat
Quaedam vera suis: ut post graviore ruina
Praecipitet miseros. Sic in sua fata Meneceus
Cutrit, et exuiter regali tegmine Codrus:
Sic et Oiclides vasto telluris hiatu
Mergitur: et grandi se intrudit Curtius antro.
Gallia sic aras olim Teutatis et Hest
Instituit. quom Ditigenis humana litaret
Hostia. quin eadem prisci fecere Quirites
Sacra Iovi. saevae sic Taurica templa Dianae
Ad sua devectos dum mandat littora caedi.
Cetera quid dicum? veterum sunt ista deorum
Numina: qui strages, qui sontia facta monebant.


page 211, image: s425

Nulla Quirinalis suscepit bella senatus,
Decretis precibus quin consuleretur aruspex
Augur, et extispex, multoque in honore fuerunt
Obseruatores avium, ut praedicere sortes
De pastu, aut penna volitante per aera possint.
Ista diu toto pestis regnavit in orbe.
Cum notus Solymis tantum deus esset in oris,
Altaque Tenariae raperent ergastula fucis
Migrantes animas: nec peruius esset olympus.
At nunc vana piis cesserunt orgia sacris,
Dispulit et Stygias lux mundo exorta tenebras.
Non tamen a veteri desistunt fraude sathanes:
Sortilegas, sagasque cient, et multa per illas
Flagitia exercent, solis quae viribus ipsi
Non valeant: rixas miscent, et dira propinant
Troxica, ut innocuos pacta mercede trucident.
At ne vana teram prolixis tempora verbis:
Possumus ex sancti longo certamine Mosi
Noscere quae magicas venerunt signa per artes.
Altius et siquid non est audire molestum:
Tradita sunt olim sacrarum nomina rerum
Patribus antiquis: qui fundamenta locarunt
Nascentis fidei, ut per signa sequentia cunctos
Daemonas eiciant, et Christo pareat Orcus.
Hinc alii venere ausi temerare prophanis
Ritibus has voces, et iniquos vertere ad usus:
Quando exorcismis, et diro more precandi
Accersunt Herebi manes, ut furta resignent,
Aut rerum sortes, aut aera recondita prodant.
Multa potest daemon: maius nisi numen ab alto
Impediat vires. hominum sed saepe meretur
Stulta fides tradi varia in discrimina rerum.
Sed quia non constat qui spiritus egerit istam:
Cui labor hic sudat: paucis tentabimus, ut quod
Mens gerit occultum muliebri essutiat ore.
Belloacus praesul sisti iubet ante tribunal
Parthenicen: tum doctorum praesente corona
Ipsa sedet: iussusque senex haec ore refundit.
Publica districtis multari crimina poenis
Sancta patrum decreta iubent: ne lurida tabes
Gliscat, et in similes trahat indulgentia noxas.
Tu vero (nec enim inficias potes ire) nefandi
Griminis argueris: tu nostrae dogmata legis
Moribus incaestas. Sed dic quo freta magistro
Talia moliris? quae mentem insana libido
Corripit armorum? tibi quae commertia Mariti?
Themodoonteo nova nunc certamina more
Instaurare cupis? tibi quod genus? ede quis artem
Militiae dederit? quo bella authore sequaris?
Cur pudeat sexus, ut tonsis ire capillis
Tantus amor, nolisque togam abiectare virilem?
Cut non Mosaici deterret sanctio verbi?
Praecipit et Paulus semper sit femina tectis
Crinibus, atque domi privata negotia curet.
Dic quibus in terris rua sit versata iuventus,
Arborea te saepe choros duxisse sub vinbra
Fama refert: fatique ddeas (sic nuncupat illas
Prisca superstitio) tecum sa liisse choreis:
Non pia relligio tales sibi vendicat odas.
An Liciae sortes, an Phoebi oracula nosti?
An te Chaniae docuerunt carmina silvae?
Daemonibus fama est certas te dicere leges,
Imperiisque urgere tuis: rerumque futuros
Rimari procul eventus, et certa docere
Auguria in spectis avium per inania gyris.
Nec prius, ut referunt, cingis tibi calside frontem
Quam supplex in opem stygias eduxeris umbras.
Hactenus effulsit monstrorum nescia sola
Gallia: sed turpes praesens dementia naevos
Intulit: et longi splendorem polluis aevi.
Carolus ille tuus furiali im pellitur aestro
Quisquis hic est: quem nulla dei reverentia tangit.
Ad veritum Phitona Saul descendit in Endor
Dum studet invitis hostem propellere divis.
Sic tuus hic princeps, careat quom robore causae
Ad Phitonissas refugit: stygnsque parentat
Manibus, et quicquid lacris ecclessa septis
Abdicat: ut voto tandem potiatur, ubique
Anxius inquirit: nec iura nec ipsa veretur
Numina, spemque tuis auges temeraria nugis.
Ut fidem dictis capias, te fingis habere
Congressus superum: crebris et Costida verbis
Auditam, iugemque tibi spondere pudorem.
Quid sibi vult id consilii, tibi semper adesse
Quod simulas: tetros quis nesciat esse sathanes,
Aut mera fortassis mendacis? scilicet ad te
Confluit accensis divorum curia ceris.
A multis tibi iam sacras audivimus aras
Institui, tangique manus ut numen habentes
A populo. Nec rem prohibes: sed sancta videri
Impenso ardescis studio: credisne licere
Hoc impune nephas? oculos evolue tenebris:
Non resipiscentem ferier vindicta: fateri
Est opus errorem: spargendi sanguinis author
Credendus Deus est? Sinuncia pacis adesses:
Id caperet pietas. Sed quom crudelibus armis
Omnia miscueris: quis talia velle tonantem
Crediderit? sanctae qui praecipit oscula pacis.
Praeterea quem non moveant figmenta cachinnum
Quae de caelitibus resoluta fronte pudoris
In populum spargis: quid vulgo fingis habere
Membra Michaelem, et tactos tibi saepe capillos


image: s426

Margaris et divae Catharines: quis fuit huius
Dogmatis assertot? quae tanta licentia vocis?
Num poterat satis esse tibi, terrena tumultu
Concutere infando, et non ore lacessere divos?
Praetides insanas olim curasse Melampus
Dicitur helleboro, dum captae mente putarent
Esse boves: at non levior te insania mentis
Corripuit. quid enim? quom te natura puellam
Edidit: esse negas, gaudesque virlibus armis.
An tibi miscuerit cantatrix pocula Circe?
Ut sexum mutasse putes furiata venenis.
Finis erat verbis: sic contra exorsa puella.
Libera purgandae si detur copia famae
Ostendam o patres, falso mea nomina laedi,
Insontemque pati vestrae convitia gentis.
Si minus auditum genus est, si nosse patentes
Est amor, expediam: et Francos quae causa penates
Visre compulerit. Scythicis non eruta veni
Rupibus: infida non sum sata gente. parentes
Vivunt Barricei fluviali in limite campi.
At mihi non alto natalia sanguine fulgent,
Sors nec opima domi: sed praesens sufficit usus.
In patrias sedes missi potuere ministri
Explorare meos occulto examine mores:
Dicite (si no stis fama referente) quid in me
Nequitiae? quibus est curis educta iuventus?
More puellarum vetulae subiecta parenti
Usque fui, cui quicquid opis pro aetate licebat
Sub teneris impendi annis: non extera novi
Regna. nec Orthygiam colui, nec Phasidis agros.
Non me sortilegam, veteris neu credite patres
Imbutam studiis: sed nec Medaeidas herbas,
Aut aconita lego: nec carmine facino mentes.
Sed qui res hominum summa deus arte gubernat
Ex caulis me ad bella tulit. sic balthea mollem
Abiecere colum: gerit et pro floribus ensem
Dextera: ut ex alto virtus infirma potentes
Deiciat: discantque homines ad regna sat esse
Nec robur nec opes: sceptrum nisi protegat aether.
Pascendas saepe inter oves saepe inter et umbras,
Accepi a summo demissa oracula caelo,
Ut peterem Loscos: maerens ubi Carolus aegras
Voluebat curas: sumptoque interrita ferro
Exigerem iniustos regni de finibus hostes.
Adveni tandem: sed me districta probavit
Pictavae censura scholae. nam Carolus arma
Ante michi vetuit, quam longa indagine veri
Res melius clatam in lucem discussa veniret.
Sum regi tria pacta meo: dum causa rogata est
Aduentus. primo Aurelia de sede Britannos
Pellere, et hinc Remos invitis hostibus ire,
Atque palam dici suscepto chrismate Regem.
Id vero plene (extremum quod in ordine pacti
Restat adhuc) dabit Altitonans cum laetior olim
Tota coruscabit sub Gallo Gallia rege.
Non michi praeterea persuasit culpa virilem
Ferre habitum: tanti non hoc damnate reatus.
Nescia sum veneris, testes iubeantur adesse
Matronae, quibus edixit Bethfortia princeps
Synceram nostri speciem explorare pudoris.
Postvbi me primo Deus haec in bella vocavit,
Femineas vestes belli pro more reliqui:
Sic permixta viris, Veneri non suscito flammas:
Castra sequor, mansura tamen non semper in illis:
In patrios regressa lares, muliebria rursus
Indumenta feram. verum quoadusque iubebit
Belligerare Deus concessis muniar armis.
Certa fides mihi de sacrarum Margaris atque
Costidis alloquiis isto (quia quaeritis) utor
Consilio, nec opus maiori examine: cum res
Sit pia quam suadent et apertis cognita signis.
A populo me velle coli, sanctamque videri
Dicitis: at certe non tanta insania menti
Incidit: haec nequam finxit mendacia livor.
Praeterea patres (rudis agrestisque puella
Cum semper fuerim) quid pergiris alta rogae?
Quae superant captum ingenii perquiere inane est:
Quandoquidem abstrusos fidei non arrogo sensus.
Talia nequicquam lacrimis effatur obortis.
Mendacem et vanam vocat indignata Britanni
Curia consilii: multos licet inde pigeret
Qui certo novere dolos et fraudis operta.
In multo abiere dies obiecta senatus
Angligenum, inque vicem afflictae responsa puellae.
Sed nihil extremam potuit restinguere bilem,
Insistunt exciti odio, radieque frementes
Bruriadae: et flammas cuncorum vota reposcunt.
Belloacus prasul (cui tum delata potestas
Iudicii) mediam convitia saepe per urbem
Sustinuit: quia non praeceps sententia dicta est.
Castoris hospitio Tian exceptus amoenis
Graminibus depingit agros, instatque iuventae
Mensis, et albentes incedit Flora per hortos:
In veteri pyra structa foro miserabile funus
Sternit Ioannae: moritura educitur atro
Carcere. concurrit promiscua turba per urbis
Compita: sese alii domibus clausere gementes,
Nec tam immane nephaspotuerunt lumina ferre.
Tandem carnifici datur exurenda: cathenis
Vincta manus, et colla: igni gemebunda propinquat.
Audires querulas supresso murmure voces:
Flagitium crudele vocat quamplurima turba.


page 212, image: s427

Vibratis tamen insurgunt hastilibus Angli:
Si quos inspiciant maerorem prodere vultu.
Iam fuerat subitura rogos: quom talibus orat.
Summe deus cui corda hominum sunt peruia, cui sunt
Abdita cuncta palam, qui singula simplice et uno
Intuitu lustras: cernis quam indigna parantur
Funera: quid noxae admisi? quo crimine diris
Deuoveor flammis? patriam, charosque parentes
Cum quibus innocue ante fui (te authore) reliqui:
Spes erat afflictis nostrum conferre laborem,
Et titulos dignae nobis accrescere laudis:
Sed video perpes vitae mihi crimen inustum,
Hac rude militiae magni donantur honores.
Eheu chara parens, eheu genus omne meorum
Perpetuis gnatas soluetis iusta querelis.
Quam mallem pavisse greges, et (ut ante solebam)
Delituisse domi, nec Martis nosse tumultus.
Sed nec erma visis plus aequo credula monstris:
Muneris accepti totus mihi testis olympus:
Non ferri crudelis amor, non mentis adegit
Impietas. quid te potuit cogente negari?
Nosti summe deus me per taedescere fusi
Sanguinis: utque manus non crebra caede maderet.
Bellica signa lubens accenso Marte ferebam:
Innocuam plebem spoliari, templa cremari.
Sacra rapi, occidi imbelles, sanctumque pudorem
Prostitui, captas nunquam sum passa per urbes.
Supra femineas iussisti plurima leges:
Quid mirum si feminei pro tempore mores
Mutandi paulisper eran? si bella gerantur
Est clypeo insertanda manus: sunt apta virili
Officio capienda, enfes, galeaeque, habitusque.
Scis pater huc quantis accessit territa signis:
Cum stygiis mihi nulla umbris sunt foedera: nunquam
Vana superstirio nostras penetravir in aures.
Non mihi triste mori: si pulchra morte liceret
Composuisse dies: sed scis aequissime iudex
Quam vitiis aliena fui, quae plurima falso
Imposuit livor: patriae, generique meorum
Perpetuo sum dedecori: nisi forsitan olim
Hanc retegas fraudem. sed non impune licebit
Ut spero, tam grande scelus: miserere puellae
Post obitum, miserere deus tam dutra ferentis.
Francigenae populi, et solio sirmetur avito
Carolus: extremis hoc unum postulo verbis
Me non destituat patiens in funere virtus.
Haec ubi commemorat atensis ad sidera palmis
Corruit in flammas aversa, et nomen lesu
Dulcius inclamat moriens. Sed saxea corda
Angligenum, diris ne queunt mitescere poenis,
Altius increpitant: Dic, o fortissima miles
Dic ubi pacta fides, ubi sunt oracula caeli?
Hosne tuum te consilium caelaverat ignes?
Deficeris nunc arte tua: Phitona require
Si fortasse aderit: Colchoo carmine nostros
Perstringas oculos, et viva elabere flammis.
Talibus in sultant probris. et ne ulla puellae
Integra compages, aut membra illaesa supersint
Sequana collectas lato bibit ore favillas.

SEQVITVR SECVNDVS Processus post mortem Ioannae sub Calisto Tertio Pon. Ro.

SEd nec flamma pyrae, nec praeceps fluminis unda
Mergere lethaeis famam potuere tenebris.
Terrius in Latia Calistus praesidet urbe
Dum regem aggreditur mater gemebunda puellae.
Maxime rex quem divum (inquit) clementia toto
Firmat in imperio, ut tenues vix colligat hostis
Relliquias: audi viduae lamenta precantis.
Cum superis fixum post tam miseranda stetisset
Tempora Gallorum labefactam restitui rem:
Nescio qua divum sacreta mente puella
(Cuius ego heu genitrix) ad opus tam nobile venit:
Multa supra sexum referunt insigniter ausam,
Quae superam testentur opem. sed dura labori
Praemia succedunt: dicta est censore Britanno
Hereseos satrix, et iniquis tradita flammis.
Quis ferat hoc ignominiae damnabile crimen.
Cum nihil est culpae reliquis nos coeribus addi
Creditur esse nephas, et sancti limina templi
Vix intrare licet. fer et haec stypendia virtus?
Quam prius abfuerat, quiequam ne tale putarem,
Dira utinam tabes aut ceruix fracta puellae
Huic coepto occlusisset iter. non usa parentum
Consilio te rex petiit. Vis altior istud
Movit opus: tantosque puellam erexit ad ausus.
Tu nostrae miserere domus clarissime princeps:
Et melior fictam damnet sententia litem.
Vir meus audito dilectae funere prolis
Oppetiit: mortis causam execratus et ignes.
Me quoque non dispar (si non miserebere) vitae
Exitus involuet. Sed mors pergrata futura est:
Si prius elutum gnatae cognovero nomen.
Talia dum lacrimans Isabellis verba profundis:
Unanimes regem pronis ceruicibus orant
Gallorum proceres, ut curas eximat aegri
Pectoris, atque inopem soluat maerore senectam.
Nec ferat: ut longis incassum venerit oris


image: s428

Desolata parens. id enim concedere magni
Est 9aiunt) animi: nec quic quam dignius alto
Principe praestabis. quin et maiora puellae
Emeruit virtus: quae post mandata tonantis
Pene oblita sui, mentemque, togamque virilem
Induit. et dulcem cum posset degere vitam
Onmi Marte procul, nullique obnoxia damno,
Hanc obiit belli sexu non territa molem.
His precibus tractus, Calisto destinat unam
Carolus hac ferme verborum lege tabellam.
Maxime pontificum qui sancto numine terras
Sub solo moderare deo, cui tanta potestas
Ut caelos aperire, et apertos claudeere possis,
Possis et stygiae reserare ergastnla noctis:
Haec sub apostolico libranda examine causa
Te petito sacrate pater; quam quaeso paternis
Excipe visceribus, iustoque attolle favore.
Flaccida quom magnis lugeret Gallia bellis:
Finibus Austrasiae digressa iuvencula pacuis
Huc venit comitata viris: causamque rogata
Quae suasisset iter, vel ubi tractaverat arma:
Respondit superis venisse authoribus: et rem
Non obiisse prius certis quam cognita signis
Constarent edicta dei. Sed cetera coram
Disserer orator melius: nec epistola paucis
Rem caperet verbis: tandem perfuncta recepto
Munere post victos crebris conflictibus hostes,
Dum Compendiaci decertat in aequore campi
Transsosso decumbit equo, et venundatur Anglis:
Qui dirum scelus obiciunt, vulgantque Magiae
Eise ream: et sacra de relligione tenentem
Impie, ut aduersus nostri moderamina sceptri
Dissidium patrare queant: Sic perfidus hostis
Destinat insontem flammis: sed fraude retecta
Versa alio resest. fieri quaecumque per arma
Et ferum licuit, tentavimus: hoc tamen vuum
Restat adhuc, quod (te praeter) contingere nemo
Audeat: ista tuum poscit censura tribunal:
Praecipias mores inquiri et facta puellae,
Quamque sit aduersae nequam sententia partis.
Affuit indulgens Romanae gratia sedis:
Nam super aerias se fama extenderat Alpes.
Parrhisianus in hoc delectus munere praesul,
Remorum simul Antistes, de more forensi
Litis agi totam seriem fecere vocatis
Iudicibus primis, aliisque ex ordine quorum
Intererat. sed iam longum cum tempusabiter,
Taederetque morae: pro rostris sedit Heraldus,
Et coram parribus tali sermone perorat.
Non bene perspectis quicquam decernere causis,
Grande nephas. plerunque deus secreta pusillis
Detegit ingeniis, quae vult sapientibus esse
Invia: sic puero Danieli prodita nequam
Culpa sacerdotum, quos tantus moverat ardot
Inguinis, ut turpes coicus cum casta virago
Abnuit: intentant venerando saxa pudori.
Antea et accitur caelesti voce quiescens
In templo Samuel: qui (cum pretiosius esset
Et ratum domini verbum) divina ter audit
Alloquia: et quae caligans aetate sacerdos
Abdita non meruit, puerili mente refundi
Et visum superis. sed quid fornace probatos
Assyria dicam iuvenes? quos impius errot
Persidis, a vera non relligione reflexit:
Nam deus illustres pueros perfuderat almo
Lumine. dum sordent Chaldaea labe parentes.
Nec moveat quenquam generis depressa propago:
Quid duce Iessaeo priscis generosius annis
Floruit? Allophilum qui castra potenter adortus
Rettulit insigues palmas: dominoque secundam
Supponente manum procaera mole gygantem
Stravit humi, fretus balearis robore fundae.
Ipse tamen medio balantum de grege nuper
Venerat: haud aliis exercitus ante duellis.
Primus item Solymae qui gessit sceptra coronae
Dux fuit et custos patrii gregis: ibat asellas
Forte reducturus vacuum in praesepe parentis:
Dum rediit sancto frontem perfusu olivo.
Pulchra Rachel, cuius benedictum in saecula nomen,
Ducebat patrias ad aquarum stagna bidentes,
Cum dedit Israel synceris oscula labris.
Armentum pascebat Amos cum plurima vidit
Somnia, venturam procul indicentia cladem:
Chaldaeique ducis subiturum vincula ludam.
Sed quid ego annitor rem persuadere suapte
Luce coruscantem? sancto debetur Abeli
Inter pastorum seriem primarius ordo.
Rure paretonio soceri pecuaria Moses
Pascebat, cum prima dei mandata recepit,
Ut quateret crudis Pharaonis limina plagis.
Prima quis excelsae posuit fundamina Romae
Quae vix imperium signao limite clausit
Pastorum perhibetur opus? quid plura morabor?
Elegit depressa deus, prosternat ut alta:
Cuius in aspecta patibus sunt omnia formis.
Vitur his, illis: quom possit in omnia solus.
Virginea cur non potuit contundere dextra
Angligenas: sic Assyrios fortissima Iudith
Expulit a patriis percusso principe campis.
Dixerat: Inde novo cum Sol splendesceretortu
Consedere patres: qui dum plerosque revoluunt
Articulos, capitumque notas, quibus ipsa puella


page 213, image: s429

Censuram subiit tam diri funeris: inter
Cetera quae longum tenuit digesta volumen
In primis vitio arma dari, sub lite priori
Deprendunt, tonsamque comam, vestemque virilem.
Tum pater exculto Cutellius incipit ore.
Desita iam pridem facit assuetudo videri
Monstrosum genus, exurgat si femina bello.
At vero illustres accepi heroidas olim
Plus bello valuisse viris: In gente Scytharum
Ambigitur, sit sexus uter praextantior armis.
Gesta Semiramidis (defuncto coniuge) quis non
Audiit? Assyrium fexum mentita virilem
Stemma diu gessit, mediosque animo sa per hostes
Se plaetunque tulit. nec primi angustia regni
Visa satis: sed finitimos erupit in agros
Instituens longi praeclara exordia sceptri.
Quis potuit Cyri tantos compescee nisus:
Dum victis Asiae populis penetravit Eoas
Usque domos, magno grassandi percitus oestro?
Ultricem demum scelerati pectoris unam
Invenit Thomirim, quae pleno sanguinis utre
Obruit excisum caput: his effata loquelis.
Ardentem humani iamiam restingue cruoris
Cyre sitim: pleno tandem satiaberis ore.
Ditia Pactoli non suffecere fluenta:
Non tot opes Croesi sed nec Babylonica regna.
Caucaseus vertex te sensit, Hidaspis, et Indus:
Dein ad Massagetas rabies extrema furentem
Appulit: hic sistes immanis belua gressum.
Quid viricidarum referam genus? Orithiam
Antiopem, Hypolitem, Menalippen, Penthesileam
Congressas summis ducibus, descendere in arma
Compulit Euristheus Alcmenae pignora, contra
Virginem Amazoniam. nec vincla iugalisa captae
Respuit Egides: Smirnamque Ephesumque locavit
Femineus labor, atque Asiae celeberrima quondam
Oppida tam belli studio valuere: superbis
Gentibus ut victis constanti lege vetarent.
Nequa maritalem virgo transiret in usum:
Si non ante suo victrix occurrerit hosti.
Adde quia et domito Pelides orbe Calestrim
In sociale thori foedus, partemque recepit.
Quin referunt primo ex cunctis mortalibus ipsas
Sandere equos ausas, capitique innectere frenos:
Hinc stant Hippiadum pictis aulaea figuris.
Sed ne forte recens exemplum deesse putetur:
Magnanimus ductor Romanae classis ad Istrum
Cum decertaret Scythicis, in stragis aceruo
Repperit accinctas ferro bis quinque puellas.
Gorgonas ambiguo vicit certamine Persus:
Hinc serpentinos celebravit fabula crines.
Non fuit Aethiopum Candax indigna potenti
Imperio: Pharima tenuit Cleopatra coronam:
Quae nec Caesareis timuit concurrere pilis.
Zenobia (evictis Persarum regibus) ausa est
Romuleos tentare duces; hinc nobile germen
Prodiit, et clarae fecit primordia genti.
In Meroe sceptrum semper regina gerebat.
Quis vetet uxorem subducat ut hoste maritum
Armata siquando potest insurgere dextra?
Eruit Harpalice Getico de carcere patrem.
Quis vel in Aeneadas non audiit arma Camillae?
In commune malum cur non promiscuus ire
Sexus uterque queat? cur non stet femina muris?
Aut in saxa ruat quom proximus incubat hostis?
Femineum robur Spartanis moenibus olim
Reppulit Epyri regem, et Messenia castra.
Bellica ductilibus neruis cum tela carerent
Romuleae matres, conciso vincula crine
Intexunt: sic quae virgo datur obses Ethruscis
Liberat attonitam traiecto flumine Romam.
Si plerosque viros obscuro nomine vitam
Degere, et ignavos ad opus prodire virile
Cernimus: erecta quidnam vetet esse potenti
Robore matronas? Beronice armata volucres
Inscendit currus, ut oper ta fraude perempti
Vindicet interitum nati: sternitque cruento
Puluere deprensi contrita satellitis ora.
Ambronibus, Cymbris, Tigurinis, Teuthonibus que
Mos fuit in bella assumptis uxoribus ire:
Quos ubi per Latii palantes plana, secundo
Fudisset Marius: magna virtute duellum
Femineae instaureant acies, ut pene virorum
Turpiter aufugeret domitor, Latiumque Latino
Sanguine tinxerunt: sed quid si cetera verbis
Promere constituam, non me fortasse feretis.
Oebaliae leges statuunt authore Lycurgo
Virgineas crebra sudare in gymnade dextras:
Hinc data Parthenio creduntur nomina monti:
Id quoque Socraticae praecepit dogma palaestrae.
Illyricas Thenta imperium tenuisse per urbes
Dicitur, et bello Latias fregisse ccohortes.
Iura dabat Solymae bellatrix Delbora genti
Quando Iahel Sisarae traiecit tempora clavo.
Non operi vestis, sed mens sua nomina ponit.
Effusis casti thalami dilexit habenis
Hipsicrathea virum, Ponti dum regna teneret:
Quae gressum profugi semper omnitara mariti
Crinibus abrasis habitu tulir arma virili.
Cum Licios premerent dura infortunia, sumpro
Femineo ornatu certis lugere diebus
Mos erat: id forsan ne prodigiale putetur.


image: s430

Ut vir apud Carras muliebri veste litabat:
Sic induta viri prodibat femina cultu.
Sed cui non audira satis pia vita Marinae:
Illa viti quondam nomenque, togamque recepit:
Extremumque diem sub sancta clausit eremo
Hoc habitu. sic ignaro Theodora marito
Diluit enormem simulata veste reatum.
Nec sub elivarum sacrato monte morati
Erubuit Pelagia viri contecta cucullo.
Sed quis femineis regnasse in mentibus olim
Eximias vires, heroaque facta negabit?
Ne ferat indignam Venerem se fluctibus Hippo
Obruit: et poenas ultrices orgia stupri
Flagitat. Harmoniae constantia provocat hostem.
Mos apud Indorum populos celeberrivus extat,
Defuncto non uxorem superesse marito:
Sed viduam mediis ultro se immittere flammis.
Quid tantum miramur opus, studiumque puellae?
Mete revoluamus, quam fortis spiritus olim
Femineos plerunque animos accenderit: almae
Costidis obuersos orbes, saevumque draconem
Margaris, atque Agathes evulsas pectore mammas,
Et septem fratrum constanti mente patentem
Miremur magis: Instantis discrimina fati
Laetantes obiere omnes, nec flamma, nec enses,
Nec potuit praesens ipsas terrere tyrannus.
Non sunt haec leviora quidem certamina, quam quae
Virgo monente deo, viresque ferente peretigt.
Haec senior fatus magno tortente diserti
Eloquii causas non suffecisse docebat
Mortis Ioannae. libertas est ubi sanctus
Spiritus est author. Gravium primordia rerum
Portendit plerunque novis eventibus aether.
Sic dum Niliaci Iudaea propago tyranni
Soluitur imperio, promissaque in arua remigrat:
Post seruile iugum, et multos sudata per annos
Opprobria: insuetis Aegyptum Mose ministro
Prodigiis terret dominus: brucos, cinifesque
Suscitat: in colubri mutatur virga figuram.
Inde crumentatos occisis piscibus amnes
Indurata videt tellus et sustinet horrens:
Visa prius nullis usquam miracula seclis.
Ruris opes iactum permixta grandine fulmen
Proterit: attonitus decussas vinitor vuas
Cernit humi. spes frugifera de messe colono
Nulla mant: rapit exacti sors una laboris
Primitias, extincta cadunt animantia septis:
Aera praetexunt tenebrae, dant nubila ranas
Et pluvios ignes, lambentibus omnia flammis.
Caelica quid referam desertae fercula terrae?
Quid silices? quibus irriguo salit impete rivus.
Quidve asinam? quae voce deum testatur adesse
Ante Sionaeam quam Vespasianus in arcem
Irruet: multae auditae per inania voces:
Auditaeque acies, inspectaque signa per auras.
Urgentes rerum eventus quis lege carere
Nesciat? accepit sacrum sine crimine panem
Proscriptus David: multis uxoribus usos
Novimus antiquos patres: dum rara coegit
Nascentis mundi species. sic omnia solnit
Urgens conditio: et cunctos parere necesse est.
Furta deus prohibet: sed vasa Aegyptia iussit
Ferret ut Hebraeus populus: divina voluntas
Nomina dat, causamque inponit rebus. iniquum
(Quod vetat) illud erit: sed idem si forte vicissim
Imperet, id rectum faciet vis sola iubentis.
Adde quia excelsas crepitanti grandine turres
Non secus atque leves culmos in frusta resoluit.
Belligerant humanae acies: sed pendet ab alto
Exitus: authores et habet victoria divos.
Est lorica deus, mucro, pila, conus, et arma
Omnia: nil cataphatus eques, nil ferreus ensis:
Si superum procul avertat claementia dextram.
Mensuram non vis recipit divina: nec ullis
Clauditur obicibus: quia si proferre velimus
Argumenta: suis Iudas cum fratribus olim
Aggressus modicis hostilia castra maniplis
Duxit honorifico regesque ducesque triumpho.
In Madionitas, Gedeone authore profecti
Ter centum pugiles signati ad pocula fontis,
Innumeram stragem fecerunt geutis Eoae.
Cur hostes (cum nulla queant afferre puellae
Flagitie, exceptis armis, et veste virili)
Sic obdurata flammas ceruice reposcunt.
Est aliud, primae quo certa calumnia litis
Proditur: ut nulla possit subsistere lege.
Invidiae stimulos etsi plerique rescirent
Non tamen Anglorum tulit imperiosa potestas,
Libera ut efferri patrum suffragia possent:
Rothomago quosadm digressos constitit, ut non
Cogeret invitos fraudi subscribere index.
Haec ubi voluuntur miserandae tempora sortis
Convenit omnigeni Basileam concio cleri
Ut posset maerens ecclesia schismate solui:
Impense ad patres virgo sua facta referri
Orat, et arbitrio tam sancti stare senatus.
Nam cur vestra fides (inquit) suspecta Britanni
Non fuerit nobis? hostem pro iudice quisnam
Accipiat? si forte mihi saevire velitis:
Vos penes est fateor vitae, mortisque potestas:
Sed non iusticiae sucato nomine vitam
Perpetua infamate nota? saturate furorem,


page 214, image: s431

Cesset et hoc odium saltem post fata puellae:
Hostis sum vestri imperii, nec morte silebo:
Liligeris pax ense meo fundatur in agris.
Et quia rem multum odistis: me idcirco notandam
Dicitis haereseos: quanquam sequor omina divum.
Et caelum quaecumque dedit mandata facesso.
Talia commemorans lugubri voce rogabat
Saepius admitti sacris, mentemque piari
Iudice pres bytero: sed iniquae factio gentis
Non dedit hanc veniam: tantum quia veste careret
Feminea, nec Brutigenis se suberet ultro
Iudicibus, velletque aliis censoribus uti.
Praeterea ne caelari versutia possit.
Ardua cum quaerunt Angli mysteria: solam
(Quandoquidem non est ullo defensa patrono)
Compellunt responsa dare, et siquid minus aptum
Forsitan exciderit: calamos dextrasque fatigant,
Oppletumque notis crescit sine more volumen.
Hinc et blasphemam, et verba inconcessa loquentem
Turba vocat Bethfortiadum: sic impius atram
Livor agit bilem caecoque impellitur oestro.
Quis putet ad sacrae reseranda aenigmata legis
Omni ope praesidii vecuam satis esse puellam?
Dum rapitur Paulus terni ad fastigia caeli,
Accipit arcanas voces, et mystica signa:
Sed raptus nescire modum plerunque fatetur.
Dum sibi Margaritam, dum divam Costida virgo
Diceret auditas, custodesque esse pudoris:
Id nugas, fictumque dolum, fraudisque cavillos,
Et nec spiritibus voces, nec membra subesse
Tota Caledoniae conclamat curia gentis.
At vero angelicis humana negotia saepe
Credita spiritibus desumpto corporis usu
Novimus: idne comes Thobiae missus: et ingens
Cum puero permensus iter nos edocet? arcta
Vincula quis Petri nescit? quae pagina crebros
Spirituum non dat congressus, atque loquelas.
Multos praeteren traxit pia cura puellae
Qui viventem olim norant, et castra sequentem.
Iurarunt coram superis, et testibus aris,
Nil fidei aduersum sub virgine posse notari,
Militiae nam quando egit: si femina forte
Defuit in castris: tenui tum sola grabato
Secubuit positis armis: crebroque soporem
Nocturnae rupere preces; quin traditur usa
Quanque per hebdomadem sacri libamine panis.
Postremo enituit pietas in morte puellae:
In cinerem cunctos dum flammar resoluerat artus
Illaesas cor habet venas (mirabile dictu)
Nec synceri animi temerant incendia sedem.
Albaque tum visa est igni prodire columba
Et petere aethereos multis spectantibus orbes.
Cumque Latiniaci prodisset matris ab aluo
Exanimis foetus, multis comitata puellis
Virgo subit templum, et coram provoluitur aris
Ut redeant gelidos vitae spiracula in artus:
Vagit, et ora movet, baptismaque suscipit infans.
Nec superi voluere ignes impune relictos:
Medeius siquidem longo sermone profatus
Astruit esse scelus flammis et morte piandum,
Multaque adulandi studio confingit: ut Anglos
Sic sibi conciliet. Sed paucis inde diebus
Corpus tabifieo respergitur ulcere leprae:
Alter in immundo revolutus stercore vitam
Finiit: arguerat plerunque in carcere ficti
Criminis insontem pendenti lite puellam.
Sic et Calceonus qui censuit esse cremandam:
Pendula dum tonsor secat excrementa capilli
Expirans cadit, et gelida tellure cadaver
Decubat; ultrices sic pendent crimina poenas.
Tandem collatis patres ultroque citroque
Articulis, flammas sub iniquo iudice passam
Darcida concordi decernunt ore: modumque
Angligenas violasse fori, iurisque tenorem.

Finis quarti Libri de gestis Ioannae virginis Francae, Anglorum expultricis.

De hac Ioanna vide supra in Iacobo Bergomensi folio 139. Et errata quaedam ibidem hunc in mo dum corriges. Facie prima versu 22 ubi est, in Aurelianam introducens: Lege, Remos perducens. Et versu 32 ubi est, Remensem: pone, Rothoma gensem. Et versu 36 ubi est, Remensium: pove, Rothomagensium.