January 2005 Manuel Roehrich (spell check), Ruediger Niehl (tagging)
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - Morpheus spell check


image: s001

INCENDIA, SEU PYRGOPOLINICES TRAGOEDIA RECENS NATA, NEFANDA QUORUNdam Papistici gregis exponens facinora. THOMA NAOGEORGO Straubingensi auctore. VITEBERGAE APUD GEORGIUM RHAU. Anno MDXLI.


image: s003

PROLOGUS.

QUid nova sibi isthaec, Spectatores, fabulae
Velit, breviter faventibus vobis dabo,
Non praeterit vos, multa ubique incendia,
In annis his duobus, et duntaxat in
Doctrinae sectatorum vere finibus
Exorta esse, indeque magnis calamitatibus
Affectas civitates et provincias.
Quorum Architectus ignoratus est quidem
Primum, verum, ut nil caelari diu potest,
Emersit pulcher Pyrgopolinices quoque,
Huius satelles rabiei papisticae,
(Quis iste sit, ni vos putarem noscere,
Exponerem clarius) una in lucem quoque
Episcoporum et Papae venit sanctitas,
Qua fatagunt orbem denuo convertere.
Nos igitur tam ignobilia, nephandaque scelera
Mundo, vobisque, quantum licuerit, paiam
Facere volumus, ponentes factorum ob oculos
Hoc qualecumque specimen. Vos cetera, et rei
Atrocitatem, indignitatemque, pariter
Ipsi sollertius considerabitis,
Et quicquid defuerit, animo supplebitis.
Adeste, favete, cupideque animumadvortite,


page 4, image: s004

INTERLOCUTORES.

Pammachius Papa.
Porphyrius Cardinalis.
Satanas.
Oncogenes Episcopus.
Disidaemonades Episcopus.
Polystratus princeps.
Pyrgopolinices princeps.
Strabax eques.
Philalethes princeps.
Probus Cancellarius,
Polipristes.
Pyrobolus.
Phlegondas.
Cacorthotes carnifex.
Ocypus nuntius.
Trechidius nuntius.
Coetus principum.


image: s005

ACTUS PRIMUS.

SATANAS. Alloquitur Episcopos, et Monachos.

MIttite iam orare, genibusque meis cernui
Advolui, Ipse scio, videoque in qua miseria
Miseri versemini, ut vestra iam publice,
Et privatim pendatur nihili auctoritas,
Honor pereat, et conspuatur sanctitas.
Olim qui ad vestrum monachorum, atque praesulum
Nomen, conspectumque suas iungebant manus,
Et quodam basiabant quasi poppysmate,
Suaque religiose tundebant pectora,
Ii iam nunc vos exsecrantur fortiter,
Suosque docent, ut exsecrentur liberos.
Adeo, ut pueri, senesque, cives, rustici,
Docti, indoctique nil detestentur magis,
Ac nomen vestrum, infaustumque diem illum putent,
Quo se vestrum aliquis forte illis tulit obviam.
Hinc duntaxat, quod odorati sunt, vos mihi,
Papatuique deditos esse potius,
Quam Christo, sanisue pietatis dogmatis.
Sed ego (ne vivam) hoc illorum ulciscar odium,
Rependam contemptum, Vos omnes protegam,
(Parcite lacrimis) daboque huc operam maximam,


page 6, image: s006

Ne inulti sitis et redigamini ad incitas.
Mihi dehiscat tartarus, ni secero
Ut magnas mihi post paulum agatis gratias.
Et iam in momento ipso, punctoque temporis,
Pammachium adibo, exstimulaboque graviter,
Magis ut vigilet, meliusque curet commoda,
Tam suaque vestra, Sed ecce illum ipsum in tempore.

PAMMACHIUS, SATANAS, PORPHYRIUS.

Discrutior miser, animique sollicitudines,
Gravesque curae, ad mortem me usque macerant.
Ita neminem esse fere, qui operam Papatui
Sinceram navet. Gliscunt haereses, nec est
Qui Romanae, opprimendo eas, se filium
Ecclesiae monstret. Consultant, differunt,
Loculos, queruntur, obsident araneae,
Sunt aliis occupati, connivent, ferunt.
Interea papalis tota perit dignitas,
Nostraque navis magnis iactatur fluctibus,
Ut plane naufragium timeam, nisi Satanas
Apo\ mhxanh=s fasi propere subvenerit.
Sed lupus in fabula. SA. Eadem secum ringitur.
Ad te ibam Pammachi, Salve, PA, Ni abs te salus


page 3, image: s007

Detur, salutem cetera prorsus denegant.
Quare nemo omnium est, quem iam mihi mavelim
Praesto esse, ita cor meum, cerebrumque finditur,
Praeconsilii inopia, Sed unde te iam agis?
SA. Alia mallem curares, sed si scire vis,
Venio ex Britannia. Sed per acheronticas
Regiones Pammachi, quae ista est socordia,
Ut non melius tibi, tuisque consulas?
PA. Quid factum est? SA. Quid factum fit? Nonne perspicis?
Quo tandem magno versere in periculo?
Quique tua omnia plaerisque sint despectui?
Regnum minuitur nostrum, frigent nondinae,
Compluresque a nobis desciscunt in dies,
Monachi vilescunt, contemnitur auctoritas
Praesulum et unctorum, nullusque est ventrib. honor.
PA. Perspicio sane, sed me consilium fugit
Iam tandem, nec quidque prorsus video auxili,
Postque primis nihil caeptis promovimus.
SA. Auxilium non deesset, si conquireres.
An exspectas ut hostes auxilium ferant?
Teque legiones angelorum protegant?
PA. Nen exspecto hercle isthuc, neque aequum esse arbitror,
Vel hostibus vel angelis me credere.
Per me satis valeo opibus et potentia,


image: s008

Magnumque apud multos Papatus hactenus
Nomen habet, suspiciturque reverenter satis.
Et haec omnia (credas velim)impendam libens
Pro Papatu, tuisque adeo pro commodis.
Et usque huc, quicquid velis, remisque potui
Accuratum est: Multum est effusum sanguinis,
Carceribus, ignibus, edictis atrocibus,
Flagris, gladiis, defossionibus, minis,
Proscriptionibus, exiliis, et aliis
Immanibus tormentis, poenisque acriter
Saevitum est. Isthaec a sinistris. Non minus
Et a dextris haereticos oppugnavimus
Illecebris, promissis, fictis honoribus,
Magnificis titulis, praefecturis, praemiis.
Haereticorum quoque libellos curavimus
Cremari. Mox Paulinas etiam Epistolas,
Quia ex illis praecipue oriuntur hereses,
Haereticique inde sua confirmant dogmata,
Immo etiam quia nusquam quidque Papatui
Nec studiis suffragantur nostris, nec probant
Aliud ad gratiam requiri, quam fidem,
Mandabo aboleri. Quod quidem quam utile siet
Video, quod autem succedet Deo in manu est,
O(/s ou) teleuta|= pan t' a)ndre/ssi noh/mata.
SA. Quasi vero alium, que te scias Deum, Omnia.


image: s009

In te sita sunt. Te praefeci negotiis
Isthic terrestribus, meisque copiis.
Omnino curiosus si esse vult Deus,
Caelum regat, et recte disponat tempora,
Nobis terram, terraeque sinat negotia.
PA. Sunt haec ita, ut dicis. Neque tamen, quod seiam,
Dextris, atque sinistris (quae memoravi) omnibus,
Tantum res procedunt nostrae, quantum in mari
Reciproco corbitae, aut testudines gradum
Accelerant, Incrudescit in dies malum,
Nec plus quam ingens exstingui incendium potest.
Quapropter angor, cruciorque in mirum modum
Ea me, quae summe cupio, haud posse efficere. Nec
Praeterea quid faciam, aut quo me vortam, sero,
SA, Enecas me frivolis tuis sermonibus,
Non ergo es, qui fuisti olim, diademate
Dignus triplici? PA. Idem prorsum, eisdem moribus,
Eadem probitate, qua iuratus sum tibi.
SA. Quid ergo (malum)isthaec fabulare, quasi nihil
Facere queas amplius, in rem quodquod sit tuam,
Et nationi omni prosit Papisticae?
PA. Nisi me suspendam, aliud nil video reliquum.
SA. Nondum isthuc tempus, Cum fuerit, dicam tibi.
Vorato interea illorum carnes, qui docent
In Christo solo gratiam consistere.


image: s010

Eoque tuis obstant praefractae commodis.
Omnes adhibeto machinas, terram et mare
Ab inis commoveto sedibus, tuam ad
Tutelam, atque tuorum hostium panoleqri/an,
Sed quid ego haec frustra tecum commentor, qui inops
Et animi et consilii es? Ubi nobis cardinum est
Regni tui primus? PA. Porphyrius forsitan?
SA. Ille ipse. PA. I puer, accerse, ut adsit ilico.
SA. Cum rebus tam grandibus isthaec haud convenit
Mollicies animi. Est usus firmitudine,
Audaciaque insigni atque impudentia.
Quae cuncta dicebam vobis ab initio.
Sed, opinor, luxus, assiduaeque crapulae,
Libidines, iugisque opum affluentia,
Faciunt, officii ut vestri obliviscamini,
Nec ante vigiletis, quam fures omnia
Abstulerint, vosque plane eatis perditum.
PA. Alienos perfacile ese labores carpere.
Atque aliorum, princeps, culpere industriam
Illis proclive qui frugi sunt nullius.
SA. Ne mihi quaeso stomachum moveas. Age vero, si
Rerum ita tuarum te fatagere reris, et
Nulla prorsum occupatum somnolentia,
Cur isti tot monachi, Abbates et Episcopi,
Me hodie questum adierunt, flentes ac supplices,


image: s011

Sui ut miserear, restituamque in pristinum
Statum? Nonne hos defendere potius est tuum,
Quam meum? Ego sollicitor, ego imploror, quasi
Nusque mihi quidque negotii siet,
Quam in tam multis Germaniae provinciis?
Aut quasi non vobis hoc dederim negotii
Curare, ne quis aliud tradat, que quod in
Voluptatem vobis sit, et summum lucrum?
Scilicet id curatis, quum quaqua inceditis,
Vobis oppedatur, nec non derisui
Sitis vulgo, decedat et proventui
Quottidie quidque. Sed Porphyrius advenit,
Caput quassans, schedasque ventilans manu.
Miror quid sit. PA. Scio. Regi Britanniae
Meo, conscripsit litteras ex nomine.
PO. Te princeps advenisse gaudeo. SA. Tibi
Eveniant quae velis. PO. Sed ubi tu tam diu?
Nam te nemo nostrum in diebus quindecim
Conspexit. SA. Rogita, nisi mille mihi negotia
Ubique gentium et terrarum obeunda sunt.
Mihi, Porphyri, parum pro dignitate tam
Vasti huius imperii attendere videmini.
Id quod iam Pammachio dixi, tibique identidem
Dico. PO. Quid ita? SA. Dicam. Viden Episcopos


image: s012

Hosceque tetricos monachos? PO. Video, sed quid volunt?
SA. Me venientem huc hodie adierunt commodum.
Multas, magnasque quosdam contra Principes
Iniurias querentes, Non de vi quidem,
Neque cede, nec veneno, nec de similibus
Se tantam esse umque moturos Tragoediam,
Dicentes, quantam praesens rerum vastitas.
Cetera percommodos movere cogeret,
PO. Exspecto quid dicas. SA. Nam quosdam Principes,
Aliosque complures proceres Germaniae.
Totos in hoc esse, ut primum quidem Episcopis,
Canonicis, et cunctis, quos clericos vocant,
Adamata scorta, et concubinas auferant,
Ut aut contineant, caelibemque vitam agant,
Aut uxores ducant legit imas. Neutique
Passuros, ut scortentur more gentium, et
Alienas, ut hactenus, uxores perviolant.
PO. Haud vulgarem aedepol refers iniuriam.
SA. Deinde ut missarium prorsus negotium
Missum faciant privatum, aliosque corrigant
Ritus, prorsum et ceremonias vitent malas.
PA. Quasi Principum sit in ordinem nos cogere,
Qui nullis sumus hominum subiecti legibus.
SA. Inno nec Dei quidem. Sed audite reliqua,
Queruntur Episcopi quoque aeramenta se
(Quas campanas vocant) nulla in decennio


image: s013

Perpetuo baptizasse, nec aras, nec sacras
Ullas aedes sanctificasse, neque chrismata
Perinde, ut olim venire, atque etiam sacrum
Iam confirmationis passim negligi.
PA. Nos exstinctos vult, isthaec qui mortalibus
In contemptum venire suasit perfidus.
SA. At Monachorum res longe peius habet, ut haud
Multum absit, quin genus intereat sacerrimum
Radicitus. Eiciuntur ex nidis, ut aut
Laborent manibus, aut aliud negotii
Quid honesti faciant. Si qui invalidi sunt tamen,
In otio sustentantur, quamque in suis
Manere mallent impiis laboribus.
Fit ergo hinc, ut pereat hypocrisis, nondinae
Meritorum tollantur, nephanda facinora
Patrentur pauciora, nullae denique
Nobis vivae post defodiantur hostiae.
Est ne, ut dico? Annuunt. Nam prae doloribus
Vix possunt hiscere, ne dum verbum proloqui.
Erat autem vestrum providere singula,
Et maxime, ne quid nobis decederet
Auctoritate, honoribus, et potentia.
Deinde, ne qua lederentur subditi
Iniuria nostri, postremo, ne novi
Doceretur, seu innovaretur aliquid,
Etiamsi de caelis meliora traderet


page 14, image: s014

Angelus, ipsene Christus corrector adforet.
Quam vero providi fueritis, quamque me
Absente regni sit curata dignitas,
Istorum declarant satis quaerimoniae,
Non idcirco ditavi vos, et omnibus
Praeposui, ut in equis iretis tantum modo
Albis, sumptusque perficeretis dapsiles,
Verum etiam, ut salva servaretis omnia,
Tam res quam populum, ut levior mihi foret labor,
Nec totius in me unum regni incumberet onus.
PO. Equidem, princeps, haud per nos, qui sciam, stetit,
Quo cuncta minus servarentur tibi integra,
Omneque defenderetur, quicquid pertinet
Ad cultum augmentumque huius nostri culminis.
Malis bonisque strenue rem gessimus.
PA. Haec eadem iam dudum illi ego dixi omnia.
SA. Res ipsa vestram loquitur diligentiam.
PO. Equidem ministatim [(reading uncertain: ?)] discerpi mavelim,
Quam iota unum nostro deregno cedere.
Scis autem princeps, nos praestare haud posse, ne
Quid adversarii in suis regionibus,
Adversum nos et nostros comparent mali.
SA. Potestis certe reprimere conatus, et in
Integrum, ablata, per industriam restituere,
PA, Aliter sentires, si faceres periculum,


image: s015

SA. Quid? Quasi mundus me non novit. Sexcenta ego
Talia, virtute possem effecta reddere.
PA. Monstra modum, nos operam dabimus sedulo.
SA. Dudum nihil erat animi, Iam mihi places.
Illos igitur magistratus vel principes,
Qui hosce et alios nostros granant [(perhaps: gravant)] iniuriis,
Fulminibus sexcentis, si aliter fieri nequit,
Quietos reddito, vel in tartara trudito.
PA. Pulchre dicis, Verum nos experientia
Scimus co hisce haud expugnari machinis,
Nauci faciunt, et solum contra appedere
Solent. Nec cuncta plus formidant fulmina
Quam vel marinus vitulus, vel Iovis armiger.
Quin etiam obtusa iam sunt et plane hebetia,
Adeo, ut vix Vulcanum sperem recudere
Posse. PO. Profecto sic habet. Et si qua fulmina
Eiaculamur, nostrum in caput irrita recidunt.
SA. Esto, Atqui Concilium potestis cogere,
Constantiense quale fuit olim, omnia
Ubi ad vestram liceat cudere sententiam,
Orbemque omnem vestris subicere legibus.
PA. Apage sis cum Conciliis. SA. Quare isthuc ais?
PA. Non nostra semper usque quaque promovent.
Siquidem et constanciense aliquot e sedibus
Deturbavit Papas. Multa capita, plurimae


page 16, image: s016

Et eaedem variae sunt illic sententiae,
Nostras quibus res committere non arbitror
Perinde tutum. Siquidem etiam ita vivimus,
Ita omnes nostrae in aperto sunt libidines,
Et impietates, ut non inimici modo,
Sed etiam amici, fautoresque murmurent
Adversum nos frequenter, atque pessimis
Nonnumque exemplis dignos esse indicent.
SA. Verisimile est. At nuper tamen indixeras
Concilium Mantuae. PA. Nugae, quod perhibent,
Bullatae erant, et gerrae longe maximae.
SA. Quid audio? Mihi tamen erat iniecta spes
Fore, ut illic magnificus triumphus ab omnibus
Decerneretur nobis. PA. Ego mihi boni
Habebam polliceri nihil. Atque id meam
Contra voluntatem a multis principibus, et
Caesare compulsus indixeram, ut aliqua foret
Mundo spes, omnes tum correctum iri status.
SA. Hoc vero est ab re nostra. PA. Noveram. Neque
Animus umque fuit Concilium admittere,
Quamque pulchre mihi praesidiis, et loco,
Alliisque caveram ad rem conditionibus.
SA. Perlatum ad me fuit, et consilium istuc tuum
Probavi. PO. In Conciliis Romanam curiam,
Omnesque prorsus ordines Ecclesiae,


image: s017

Olim Sigismundus Caesar molitus est
Reformare, et certis includere terminis.
Id etiam perpetuo cavendum est. PA. Scilicet.
SA. Age. Mitto Concilia. Armatote Caesarem,
Reges, tyrannos, principes, satrapas, duces,
Episcoposque vestros, uno ut impetu, et
Memorabili strage hostes vestros opprimant.
PA. Hic non cessatum est, Sed tanta est socordia
Fere omnium, ut parum absit, quin mihi desinant
Probari, dilectique dici filii.
Excusant, tergiversantur, penuriam
Queruntur, moliuntur, tandem negligunt.
SA. Adeo ne nullus Doechus, aut Amanus est,
Aut Holophernes tot vobis inter Principes,
In adversarios qui inconnventer, et
Audacter irruat? PA, Fuit in Germania
Ipsis nostris vicinus adversariis
Holophernes, opibus pollens, intrepido animo,
Et plane gladiatorio, is promiserat
Pietatis ergo, et in Romanae gratiam
Sedis, se radicitus evulsurum haereses,
Et iam tum magna moliebatur, sed in
Ipso pietatis disperiit molimine.
SA. Scio quem dicas. Versatur apud inferos.
PA. Sat hercle incommode illa nobis anchorae


page 18, image: s018

Periit. Ego aedepol, accepto illo nuntio,
Haud aliter perpulsus, et exanimatus fui,
Quam si esset angelorum porta ab hostibus
Capta. Nec immerito. Quippe an alius quispiam
Huic vir similis supersit Princeps, nescio.
SA. Et ipsi excusatis, et aliorum plurimas
Adfertis excusationes. Hoc volo
Vos omnino scire, meam si qui gratiam
Magni facitis, et eam vobis esse cupitis
Perpetuam, istos in pristinum restituite
Statum, et omnibus ab iniuriis defendite
Nostri causa periclitantur, nos decet
Protegere, et conservare nobis deditos.
Videte, ne quid in vobis desiderem.
Cavete diligenter, ne quid omnium
Rerum innovetur privatim, vel publice,
Quod vobis, aut istis incommodum siet.
Videtis quam sint demissi, atque supplices,
Quam macie confecti, quam exsuci, atque graciles. (anti/frasis)
Videtis item, quam ora miserabiliter sibi
Monachi distorserint, prospiciantque haud secus
Cucullis ex suis, quam ex dumeto lupus.
Ideo tantum, quo vos ad misericordiam
Commoveant, miseriasque declarent suas.


image: s019

Quamobrem istis prae aliis ego prospectum volo.
PA. Dabimus operam hercle pro virili. SA. Convenit.
PO. Ne dubites princeps (ut etiam pro me loquar)
Aliquid aliqua modo aliquo excogitabimus,
Consilium capiemus, deliberabimus,
Efficiemusque, quod in rem sit nostrum omnium.
SA. Facto opus est. Iam igitur abite vos, Nos vindices,
Protectoresque vestri erimus, quantum licet.
Horum certe hominum est cura habenda, Porphyri,
Nostri sunt, iurati sunt, regnum promovent,
Mores colunt, servant praecepta nostra, ita, ut
Centum ante devorarent animas, quam pedem
Nostris ab institutis latum cederent.
PA. Non frustra ego hasce ceraturas finxi mihi
SA. Vide, ut conserues ergo. Sed quas Porphyri
Hic tu schedas geris? PO. Nihil est. Sunt literae ad
Britanniae dictatae Regem, ex nomine
Sanctissimi huius patris. SA. In mentem venit,
Mihi esse ab hoc dictum. Isthuc de vobis placet
Ubique terrarum nostra agere negotia,
Mihi quoque iam dies aliquot in Anglia
Consumpti sunt, meque hoc sine fructu, quod sciam.
PA. Perlege praesente hoc. SA. Audiam perquam lubens.
PO. Pammachius Papa, et Episcopus huius nominis
Primus, et extremus Henrico Britanniae


page 20, image: s020

Regi, superlative Christiano, et in
Nostrae defensione sedis principi.
Salutem, omnemque favorem optat papisticum.
Dilectissime fili, Perlatum ad nos erat
De charitate tua, quod oboedientiam,
Decreta, fidemque nostram floccipenderes,
Atque etiam pensiones nobis annuas
Eregno debitas parares tollere,
Ac phibere, atque te, ac regnum velles tuum
E nostro in libertatem vendicare iugo. (Hypermeter)
Insuper et scriptis dicebaris in caput
Nostrum invehi, characteremque pessimum
Ecclesiae Romanae in vulgus prodere.
Communicare cum haereticis, nova dogmata
Audire avide, seductores arcessere,
Nostrumque regnum habere despicatui.
His auditis, contristati afflictim sumus,
Ut, qui omnes cupiamus salvos fieri homines,
In nostroque manere iugo, et oboedientia
Pietatem existimemus esse maximam.
Non fuimus igitur pro te solliciti parum,
Salute ne nobis dicta, te iungeres
Nostrae cum turbatoribus monarchiae,
Nosterue quaestus et apud vos vilesceret,
Quare nostros legatos, atque cardines


image: s021

Suetae visceribus moti misericordiae,
Ad avocandos vos a doctrinis novis,
Quas quidam in nostrae perniciem sedis docent,
Totumque papatum illis exstinctum volunt,
Adque fidem vestram confirmandam misimus.
Redeuntes autem illi ad nos, nix verbis potest
Dici, quanta cum alacritate, atque gaudio,
Ad sanam te rediisse mentem, et omnia
Sentire nobiscum, nec umque dogmatis
Velle affinem posthac fore novis, quin et in
Tuae perpetuum mentis testimonium,
Et ad placandos nos, doctorem dogmatum
Perversorum, immolasse in holocaustum integrum,
In consessu retulerint Cardinalium.
Unde et nos pro pietate tua exsultavimus,
Interque pocula, io triumphe, vocibus
Clamavimus summis, teque extemplo in sinum
Nostrum, ceu filium mater, suscepimus.
Tantum de te nostrum reverso in ordinem
Letantes, quantum non de aliis centum, qui apud
Nos manserunt stabiles, nec umque ad dexteram,
Neque levam declinarunt. Quum tu igitur diem
Nobis festum reditione tua feceris,
Animosque nostros gaudio repleveris,
In unum contractis suggessit spiritus,


page 22, image: s022

Ut te vicissim repleremus gaudio,
Et nostram in te monstraremus clementiam
Indulgentia aliqua papistica, tibi
Grata, nobis digna, ut posthac nostrum iugum
Aliorum ferres ante libertatibus
Itaque edocti, quid cuperes, et tibi maxime
Licere velles, thesaurum reseravimus
Omnis ligandi, solvendique copiae.
Inde tibi large, et sine radio deprompsimus,
Ne matrimonii ullo arcteris vinculo,
Sed uxores ducas, quot, et quae arriserint,
Repudiesque, ut lubet, ullis absque legibus.
Utere igitur isthac, fili dilectissime,
Nostra indulgentia paterna, nec Deum,
Nec homines alios, sed duntaxat nos tibi
Ob oculos iugiter proponens, ut bonam
Satagas nobis aliquando referre gratiam.
Datae Romae in porta Angelorum, et cetera.
Sub annulo aeruscatoris. PA. Recte, satis.
SA. Idem aedepol in his, etiam absque indicio meo,
Sensistis, quod ego. Ita porro pergite esse, ne
Opus sit me monitore. Vos portisculum
Tenetis, ut terrarum reges sentiant
Vestrum ad praescriptum, quasi coacti remiges.
Videte tantum ut imperetis gnaviter,


image: s023

Omnesque suum faciant officium remiges.
PA. Curabimus. SA. Sed quid de Rege? Num fore
Illum speratis constantem? PA. Quid ni? Omnibus
A nobis illi concessis, atque titulis,
Quasi esca, collatis. SA. At illum ego hercule
Versutiorem figulari arbitror rota.
Instandum, vigilandumque est noctes, ac dies,
Ne sese is, vel alius vestris e retibus
Expediat, fingite, permittite, promittite,
Concedite, quicquid illis tandem collibet.
Digni sunt, late regnant, possunt plurimam
Opibus, et vi vobis referre gratiam.
PO. Quin facto est opus. Atque hoc praesertim, quod sibi
Dynastae iam plerique alioqui etiam, et sine
Nostro permissu, sine Dei, et hominum metu
Licere persuadent absurda quaelibet.
SA. Hoc magis ergo est vobis annitendum, ut aliquae
Inde haud magno empta vobis exstet gratia.
PA. Intelligimus. SA Mihi est abeundum. Vos volo,
Ut dixi, et isthuc, et aliae meminisse. Prae
Cunctis tamen monachorum curam, ac praesulum
Gerite. Nullum alium, quem vos (scitis) habent Deum.
PA. Erunt nobis curae. SA. Ego descendant adinferos,
Ne me absente etiam illic turbarum quid piam
Exoriatur, ita furiis seruent omnia.


page 24, image: s024

Curate, quae dixi. Cras, si vacaverit,
Ad vos recurram. Iam ab eo, Sed heus, Ne denuo
Ad me questum veniant Monachi, et Episcopi.
PA. Potes ne quietus esse? Sat curabimus.

PAMMACHIUS, PORPHYRIUS.

QUantum ego principis intelligo sententiam,
Aliter, ac hactenus nobis curanda sunt
Tam nostra, quam subiectorum negotia.
Deus universam disperdat Germaniam,
Laboris tantum quae una nobis exhibet.
Italia, Hispania, Gallia, et Britannia
Facile acquiescunt, sponte, et ultro serviunt,
Decreta servant, concelebrantque nondinas,
Nos e quibus hactenus luculenter pascimur.
Soli iam Germani rursum, et prorsum rident,
Frenum mordent, nostroque quaestui invident.
Iugum excutiunt nostrum, imposturas non serunt,
Monachos abolent, molesti sunt Episcopis,
Mores, et instituta tollunt, denique
Cognoscunt intus (ut aiunt) nos, et in cute.
Serpet malum isthuc et in alias provincias,
Si vulgaribus, ut huc usque, usi suerimus
Remediis. Nobis satis est exempli Anglia,


image: s025

Quam virus hoc cito regiones permeet,
Quam plaudat vulgus, nostras cum libidines
Expositas audit, proditasque propalam.
Quamobrem rebus hisce, Prophyri, decet,
Et si Satanas nullus monuisset, acribus,
Fortissimisque pharmacis occurrere.
Tu plenus es consilii, dic quid censeas
Faciundum. Sunt iurati nostri plurimi,
Audaces, magnanimi, potentes, divites,
Nec dubito, quin, si sacra nos per omnia
Illos obtestemur, succursuri semel,
Haereticosque armis extirpaturi sient
In nostram, et Apostolicae adeo sedis gratiam.
PO. Vel hoc, vel aliud mihi placeret Pammachi,
Si reperiri possent ad hanc provinciam
Idonei, satisque instructi, et (quod est
Vel primum) qui sedis Apostolicae gratia
Mortem, nullaque prorsus fugerent pericula.
Sed favor est rarus, qui ad animam usque penetret, et
Omnia velit pro merito afflictis ponere.
Semper bellorum incertus solet esse exitus.
Pulchre caderet, si nos penes victoria
Consisteret, enyaliosque hostibus foret
Adversus, tum sane mundo exemplum dari
Caede, excidiisque posset, ne quis postea


page 26, image: s026

Nobis se doctrinis opponeret novis,
Sin vero (absit tantum mali) victoriae
Faveret adversariis, quos dictitant
Et esse muitos, et coniunctos foedere,
Et bellicosos, et magnarum virium,
Opumque tum nostri plane irent perditum
Tam Episcopi, quam monachi, quotquot hostibus
Essent vicini. Quis enim non victoria
In rem utitur suam victor? Quis non premit
Eos pessum victos, qui idem facturi erant,
Si sorte vicissent? Accedit huc quoque
Quod adversariis pro patria, pro socis,
Pro liberis, pro veritate, pro fide,
Et pro libertate foret pugna denique.
At contra nostris nostra pro lubidine,
Honoribus, quaestu, superstitionibus,
Hypocrisi, luxuria, stupris, impietatibus
Esset contentio alienis. Quare hostibus
Cresceret animus, et segniores milites
Essent nostri. Haec sunt dispicienda Pammachi.
PA. Animi iam multo, quem dudum, sum incertior.
PO. At praestat hoc, quam supra vires quid piam
Moliri. PA. Nihil aliud ergo das consili?
Mori hercle satius est, quam contumelias
Forre adversariorum tam insignes diu.


image: s027

Audis Satanam quoque quid velit. Pro Episcopis,
Monachisque quam laboret sollicite. Eius haud
Esse audientes nos dicto, non addecet
Romanam disciplinam Porphyri. PO. Scio.
PA. Quid ais ergo? PO. Si viveret Germanicus
Nobis Holophernes, cuius meministi prius,
Egregium pro nobis haberemus ducem.
PA. Dicis, quod non est, nec fieri potest. PO. Nihil
Aliud iam mihi venit in mentem, quam principes
Nostrarum partium, simul et Episcopos
Potentiores in Concilium ut convoces,
Rem proponas, per omnes obsecres Deos,
Ut nobis subveniant perituris. Tum scies
Perspicue, quantum in omnibus restet spei.
PA. Placet hoc, Sed cuiates illos Episcopos,
Et principes dicis? PO. Germanicos, pater,
Et adversariis vicinos maxime,
Nam frustra cum illis, qui longe absunt, egeris.
PA. Recte censes. Date ergo ad illas literas,
Cras ut conveniant nobiscum de maximis
Consultatum rebus. Ne quis omnium,
Ad quos meo literas dederis ex nomine,
Venire detrectet, relaturi domum
Benedictionem cumulate Papisticam.
PO. Dabo operam, ut fiat. Et iam nunc ibo ocius


page 28, image: s028

Negotium expeditum. PA. Ito, Sed mane eras
Ad me. PO. Intelligo. PA. Interim consilia congere,
Et exquire, in promptu ut sint. PO. Pulchre meminero.

CHORUS. Carmen Coriambicum.

Sic numquam Satanas desinit, et sui,
Quos semper furiis concitat in malum,
Verbum odisse Dei, et Christicolas simul.
Oppugnant variis omnia machinis,
Quae suetas adimunt cumque libidines,
Et mundi reprobant impia dogmata,
Aut certum sceleri ponere terminum,
Peccative iugum rumpere destinant.
Sic numque Satanas desinit, et sui,
Quos semper furiis concitat in malum
Verbum odisse Dei, et Christicolas simul.
Non hoc mira demam tempore proferunt,
Antiquum facinus, cura veterrima est.
Serpens insidias perpetuo struit,
Tam Christo, quam aliis semine de Dei,
Omnes ut miseris excruciet modis.
Sic numque etc.


image: s029

Abeli fuit haud quidque aliud bono
Primae causa necis, quam proba, et innocens
Vita, et sane placens simplicitas Deo.
Et quod corde Deo credidit integro,
Abducens animum rebus ab impiis,
Sic numque etc.
Davidem immerito persequitur Saul
Confessus toties perfidiae nihil
Compertum esse sibi. Scilicet impia
A pravis nequeunt corda quiescere,
Nec somnum capiunt, ni male fecerint.
Sic numque etc.
Iudaeis probitas, quin quoque gentibus
Semper displicuit. Nemo Propheticis,
Aut castis potuit vivere legibus.
Olim inter Satanae tot segetes malas,
Quo mundum a Satana semper agiliquet.
Sic numque etc.
Quid Christus nocuit, vel quid Apostoli,
Quod terreae fuerint pondera publice
A pravis habiti, qui speciem, et locum
Electo in populo praecipuum tamen
Gesserunt? Sinne sunt crimine mortuis
Sic numque etc.


page 30, image: s030

Gentes innumeros Christi genum serae
Mactarunt, uti Diis obsequium suis
Praestarent, et honor cultibus impiis,
Iratis superis, cresceret in dies
Causa nulla alia, quam Satanae dolis.
Sic numque etc.
Et iam nunc quoque rem fraudibus improbis
Orditur. Titulis captat, et extera
Ignaros specie. Nempe negotia
Se Christi simulat nomine perditi
Papatus agere, at subdole agit sua.
Sic numque etc.
Letatur nebulo sanguine iugiter
Praetexens fidei nomen, et omnia
Novit quis homines cumque moverier.
In lingua est pietas, sanaque dogmata,
At revera animas illicit in plagas.
Sic numque etc.

ACTUS SECUNDUS.

SATANAS.

PErcommodus hercle hesternus contigit mihi
Ad inferos descensus. Numque aeque bene
In tempore quoque veni. Nam Germanicus


image: s031

Holophernes, postque primum venit ad inferos,
Semper quidem stomachatus est se neutique
Commeruisse inferorum regionem, neque
Pro suppliciis tam constanter papatui
Favisse, et adhaesisse usque ad extremum halitum,
Se caelum sperasse, haud nostrum consortium,
Illum ego tamen consolatus sum, uti soleo;
Ne succenseret, nullam iniuriam pati.
Hoc magis illum nobiscum debere esse prae
Aliis, quo adhaesisset nobis constantius.
Benefactorum quoque illi ostendi codicem,
Quo nictus sortem aequanimiter ferret suam:
At imo ex pectore is traxit supspiria
Iurans superos, et inferos, se perside
Deceptum, seque, quam olim foret occasio,
Deceptionis huius ultorem fore,
Subrisi ego, nauci illius faciens minas,
Ringi ille, at ego vicissim paruipendere,
Ut numque sperarim tam audax facinus cum
Ausurum, praesertim cum esset circumdatus
Cathena. At ille bonus, nobis absentibus,
Apud superos (quemadmodum negotia
Iam plurima sunt ubique) cum umbris ceteris
Conspiravit, subinde perfidiam arguens
Nostram, sidemque devovens Papisticam.


page 32, image: s032

Donec persuasit umbris, monachis maxime
Sibi notis, uno animo, eadem sententia
Uti suas quisque cathenas circumroderent,
Effugerentque ad superos, atque Gygantum vetus
Renovarent factum, admotis caelo machinis.
Quid multa? Postremo inter bis septem dies
Omnes perroserunt cathenas, senibus, et
Edentulis iuvenes ad opem vocantibus
Ferendam, Iam per portas regia via
Euadere difficile erat, cum propter canem,
Et monstra quaedam in primis Orci faucibus
Cubantibus, tum etiam interiectas propter, et
Altas paludes, torrentiaque flumina.
Est autem in supremis Orci faucibus
Spiraculum angustum, et rotundum, cetera
Naris habens similitudinem, per quod sumus
Corporibus ab assatis emittitur foras.
Hoc conspicatus Holophernes cum ceteris
Euasioni est arbitratus commodum.
Quid vero altus, et abruptus erat ascensus, is
Quemque sua comportare iussit merita, ne
Cerberus exaudiret, summo in silentio,
Construereque scalas, addidit et ipse sua opera,
Meritaque. Quo factum, ut scalae ad spiraculum
Iam pertinerent. Porro erant simillimae


image: s033

Araneis tenuibus scalae. His hoc modo
Perfectis, iam, iamque illis ascendentibus,
Holopherne duce, nihil ego sespicans mali
In tempore superveni. Et iratus statim
Difflavi scalas, comminuique in pulverem.
Retrorsum illi in praeceps ruere magno meo
Cum risu. Holofernem autem, qui iam spiraculum
Attigerat, inque eo pendebat medius, in
Barathrum arreptum pede proieci dextero,
Atque cathenis constrinxi tribus adamantinis,
Itidem et alios pro meritis donavi suis.
Rebus ita noctu compositis, Episcopum
Constitui, qui sollicite animum advortat suum,
Ne quis posthac absente nobis talia
Attentet. Hinc ego iam ad Pammachium propero, uti
Receperam heri, rebus ut etiam, atque etiam magis
Invigilet. Nam, cum machinentur talia
Cathenis vincti, nil mihi de liberis
Boni queo polliceri.

PORPHYRIUS, SATANAS.

HErcle audiam lubens,
Quantus apud omnes nobis restet principes,
Episcoposque favor, SA. Quis hic loquitur prope?


page 34, image: s034

Porphyrius est, et ipse adibit forsitan
Pammachium. PO. Si omnes suppetias negaverint,
Actam est. Spurios pro filiis vocabimus.
SA. Iratus est. Porphyri. PO. Ehem princeps. Hercule
Mane advenis, male potus, dormisti male.
SA Immo hanc noctem insomnem ego traduxi propetem,
Propter seditionem coortam apud inferos.
PO. Quid ais? SA. Holophernes cum coniuratis suis
Cathenis corrosis adornabat fugam.
Sed quo tu nunc is? PO. Ad Pammachium. SA. Numquid est
A vobis captum consilii, negotio
Super hesterno? PO. Est SA. Quid tandem: PO.
Quod visum optimum.
Episcopos, partisque nostrae principes
Germaniae indigenas huc convocavimus,
Quibus re exposita, cognoscemus quid animi,
Fiduciaeque in rebus monstrent publicis.
SA. Laudo consilium. At quando venturi? PO. Immo Iam
Ipsos adesse arbitror, aut mox certe adfore.
Rescripserunt enim oboedienter, in mora
Se non futuros. SA. Recte ego, qui revenerim.
Nam cupio et ipse illorum animos cognoscere.
Cognosces liquido et illos, et nostram simul
Papatus summam in rebus diligentiam.
Sed eamus nunc intro ad Pammachium. SA. I prae, sequar.


image: s035

PORPHYRIUS, PAMMACHIUS, SATANAS.

SAlve pater sanctissime. PA. Dii dent, quae velis.
Hem Satana, recte ades. SA. Quid agis nunc Pam.
PA. Quod animi dubius, unaque iracundus. Hac (machie
Nocte integra parum mihi propitius suit
Somnus, adeo corculum curis amburitur,
Quo tandem pacto nostra queat Monarchia
Restitui in integrum, et defendi ab hostibus.
SA. Bene speres. PA. An liceat cognoscemus statim.
Quippe aliquot huc iussi accersiri principes,
Episcoposque, quibus cum agam. SA. Audivi, et placet.
PA. invisum Porphyri, omnes an convenerint.
Certe Satana, parum est ubique gentium
Favoris sinceri, et verae observantiae.
Quum tamen absque his nostra nequeat potentiae
Diu subsistere. Nemo est, qui nos diligat,
Qui non sua, qua nos, diligat, et quaerat magis.
Qui nos timent, qui primum perditos volunt.
Et si minus aperte, tamen adversariis
Clam nostris colludunt, collaudant, pronovent.
Hinc ego maceror, et discrucior animi oppido,
Quid tandem sit futurum. SA. Loqueris, quasi dies
Instet supremus, resque ad restim venerit,


page 36, image: s036

Non nostra dum ita plance est dilapsa factio,
Ut reperiatur nemo, nostri gratia
Qui velit insanire semel, bis, ter, et quater,
Ausitque mortalibus, et immortalibus
Perfricta fronte medium digitum ostendere.
PA. Quid dis? PO. Adsunt omnes, teque exspectant pater,
PA. Eamus ergo. SA. Ite, ego vos a tergo sequar.
PA. Tu Porphyri rem pro tua eloquentia
Illis expone. Atque audin? diligenter. PO. Ut
Quivero pater sancte.

ONCOGENES DISIDAEMONA. des, Pammachius, Satanas, Prophyrius, Pyrgopolinices, Polystratus.

VEniunt, ut audio.
DI. Veniant. Libenter audiam quid sit novi.
PA. Hem Satana, sta tu hic paulisper soris, quoad,
Veni fautor Satana, cuncti cecinerimus.
SA. Belle profecto. PA. Sequere Porphyri. PO. Viden?
Assurgunt omnes. PA. Mallem, facerent, quae volo.
PO. Facient fortassis. Porgito illis dexteram.
PA. Salvete fratres, atque filii mei
Dilecti. Vos huc advenisse gaudeo.
ON. Habemus gratias tibi sanctissime pater.


image: s037

PA. Sedete. Rebus magnis, ac urgentibus
Nostram hoc tempore turbantibus monarchiam,
Rebus nostris, et vestris duxi esse utile
Vos convocare, Fecistis igitur bene,
Quod adveneritis cito, relictis omnibus,
Egoque hanc vestram pro tempore oboedientiam,
Digne aliquibus renumerabo gratiis.
Ut autem concilium hoc nostrum faustum sit, et
Rite auspicatum, ante omnia nostri spiritus
Auxilium imploremus, cantando unanimiter,
Veni fautor Satana, nostra imple pectora
Ardore, et consilio, quod in rem sit tuam,
Iam ventribus ipse nostris tandem prospice.
Exstingue Christi gloriam, ac Euangeli
Fulgorem exorientem tenebris opprime tuis.
Qui similia in mundi solitus es origine
Per omnes linguas magna cum laude facere.
SA. Ecce ego. Quid me vultis? PA. Sede a dextris meis.
PO. Loquar ne nunc, quae mandasti mihi pater?
PA. Loquere. PO. Non vos, etiam tacente me, puto
Ignorare patres, et dilecti filii,
Quis rerum in orbe Christiano sit status,
Omnia vergunt ad interitum tam humana, quam
Divina, ut vix sine lacrimis dicere queam.


page 38, image: s038

Humana quidem habebunt correctores suos,
Qui singulis praefecti sunt provinciis,
De quibus haud nos laboramus, nec admodum,
Ut de privatis rebus, solliciti sumus.
Quia vero in divinis nobis auctoritas
Praecipua, et summa est, et fidei sumus caput,
De illis equidem angimur haud in vulgarem modum,
Quandoquidem in conditione sunt miserrima,
Quali vix a mundi fuere exordio.
Et quanque confitemur harum principes
Nos esse, et correctores, tutoresque, non
Minus tamen et ad Christianos pertinent
Omnes, ad principes, et Episcopos magis.
Unus Deus, una fides, una religio est
Nostrum omnium, eisdem omnes quoque utimur sacris.
Quare aequum est, uno ut aninmo, unisque copiis
Divina, sacra, fidemque defendamus, et
Haereticos omnes extirpemus gnaviter.
Quoniam autem apud vos Germanos Papistica
Hoc temporis quassatur maxime fides.
Totius orbis prae aliis nationibus
Vos huc patres, et filii carissimi,
In consilium, auxiliumque; convocavimus,
Certo persuadentes nobis, quemadmodum
De bis, Romanam a nobis qui didicerunt fidem,


image: s039

Eamque huc usque conservarunt firmiter,
Non verbis vos tantum consulturos rei,
Id quod alios facere hactenus perspeximus,
Sed summis opibus, viribus, et industriis,
Nec vitae parcentes, nec honoribus, neque
Potentiae vestrae, neque aetati quidem,
Romanae auxilium laturos Ecclesiae.
Et hoc magis, quod vos cum omni potentia,
Honoribusque communi in periculo
Versemini nobiscum. Communis salus,
Perditio eadem. Quandoquidem constat funditus
Perire illos, a Romana qui deviant
Fide, itidem, eam qui servant, conservarier.
Quid autem vobis proderit potentia?
Quid aetas? quid honor? quidue cuncta dignitas,
Fide exstincta? Viam in caelum ignorantibus,
Quam solam monstrare potest hic sanctus pater?
Huc igitur, spretis, et relictis omnibus,
Operam convertite omnem, ut huius dignitas
Conseruetur, demumque hostium ab iniuriis
Cum laude vindicetur vestra, et omnium
Per vos provinciarum firmiter salus.
Miramur nos prosecto non mediocriter
Qui fiat tandem, ut isthoc in negotio
Non aliarum tantum regionum principes,


page 40, image: s040

Germanicis ab oris longe dissiti,
Huc usque quasi veterno capti dormiant,
Petri naviculam magnis iam propemodum
Fluctibus interituram auxilio non sublevent,
Sed vos quoque apud ipsos prope fontes haeresum
Sedentes, vicini ipsis adversariis,
Nostrisque, et Romanae totius Ecclesiae
Altum otiosi dormiatis hactenus,
Quasi non vestrum quoque geratur negotium,
Vestraque salus non a Papatu pendeat.
Quod dedecus Patris non etiam ad filios
Pertinet? Aut quae fit patri contumelia,
Cuius participem se neget esse silius?
Aut quo versabitur pater in periculo,
Equo illum non obnixe eripere filius
Debeat? Vos hunc vocatis patrem, atque dominum,
Et recte isthuc, vereque dicitis. Est enim,
At hic iam ab haereticis, et adversariis,
Vestris vicinis, antichristus dicitur,
Pernicies pietatis, colluvies haeresum,
Superstitionum doctor, fidei pestilens
Germen. Proscinditur libellis, fabulis,
Tragoediisque agitatur indignissime.
Bullae huius conspuuntur, decreta percunt,
Fulmina nihili fiunt, maiestas temnitur.


image: s041

Haec scitis patres, et dilecti filii,
Videtis, et auditis noctes ferme, ac dies,
Et patimini. Ubi isthic filiorum permanet
Officum quaeso? filiorum erat, patris
Iniurias armis, belloque tollere,
Maiestatis contemptores, incendiis
Caedibus, eversionibusque perdere.
Hinc essetis et ipsi tuti, et sanctissimi
Non ita patris contemneretur dignitas.
Si familias patrem Antichristum nuncupant,
Idem certe vobis fiet domesticis.
Incendium hoc neglectum vicinos quoque
Involvet, ut exstinguendi nulla copia,
Quantum libet cupiatis, fiat postea.
At vobis isthaec levia videntur forsitan,
Parumque Christianorum omnium patris,
Vestrisque simul iniuriis movemini,
An non etiam movet vos, quos Papistica,
Salvificaque fides ita misere discerpitur?
Quod tunica Domini inconsutilis nunc denique
Vulgo laceratur, rumpitur, discinditur?
Missa aboletur, sacramentorum numerus ad
Duo est redactus. Nemo emit indulgentias.
Reginae caeli, divorumque disperit
Sacer cultus, Meritorum nil iam nondinae


page 42, image: s042

Valent, bonis etiam haud perinde plurimum
Tribuitur operibus. Nemo basiat
Iam relliquias, nec lac beatae virginis,
Confessio sublata est nostra, pro suis
Nemo peccatis Romam, aut Compostellam adit.
Quid vobis commemorem (quod seitis antea,
Uti rebus omnibus vicini) in quo statu
Res sint monachorum germinis sacerrimi?
Periculum hercle est, ne rasorum verticum
Apud Germanos prorsus intereat genus.
Unaque tota dispereat Ecclesia.
Sacerdotes passim uxores ducunt, preces
Horarias omittunt. Quin novi quoque
Sacerdotes instituuntur sine ordine, et
Nostris sine, et antiquorum patrum regulis,
Quid vobis decedat, quantique auctoritas
Pendatur vestra, ipsi puto sentitis satis.
Nobisque iuges declarant querimoniae.
Ieiunia statae observat nemo, sed ut libet,
Et in quovis tempore vescuntur carnibus,
Ossibus, ovis, butyro, lacte, piscibus,
Scitis in his religionem omnem consistere
Nostram, nostrosque hinc vivere stabularios,
Sublatis igitur, universa tollitur
Religio, et noster questus interit vetus.


image: s043

Saxeus oportet sit, quem non ista moveant,
Et qui von nobis primum suppetias ferat,
Deinde et religioni operam probet suam.
O Germania multorum Caesarum parens,
Viris, opibusque potens, olim inter totius
Regiones orbis nobis devinctissima,
Quam facile dogmatis consensisti malis.
O Saxonia olim fidissima Papatui,
Quam prorsus illi immerito fregisti fidem,
Quam te haud iuvat avorum incedere vestigiis.
Quanta ex te pernicies (haud queo sine lacrimis
Dicere) religioni exorta est papisticae.
Verum tamen habes hosce, aliosque pauculos,
Communi adhuc intactos ab rubigine.
Qui tibi utinam faciem restituant pristinam,
Inque salutis certam reducant semitam.
Vos igitur patres, et dilecti filii,
Exurgite tandem, omnem abicite socordiam,
Armemini, commilitones cogite,
Opprimite haereticos vicinos vestros, fidem,
Atque religionem nobis restituite, nil
Malorum habentem dogmatum. Germaniam
Hoc vestram credite lacrimantem poscere.
Flagitat idem expassis Christus manibus, idem
Omnes regiones Christianae flebili


page 44, image: s044

A vobis contendunt voce. Ipsa denique
Fides, pietas, honestas, atque religio,
Simulque conglobati monachorum ordines,
Officium isthic requirunt vestrum supplices.
Maiorem hinc certe habituri vobis gratiam,
Quam crepto e Turcarum manibus Byzantio,
Circum vos Turcae, circum vos Byzantium est.
Isthuc nostro bellum auspicio capessite,
Interficite, evertite, vastate, in pulverem
Redigite, nulli aetati, nulloque ordnini
Parcentes. Hoc pater a vobis sanctissimus
Cum Romana omni supplex petit Ecclesia.
Quod si patri, matrique vestrae in his opem
(Uti sperant, vobisque est dignum, et laudabile)
Tuleritis, excepto, quod nomen maximum,
Laudemque immortalem acquiretis, optimas
Etiam e thesauro vobis indulgentias
Proment, etiam si fundum inverti debeat.
Dixi. PA. Intelligitis nunc fratres, et filii,
Quid a vobis petam, et quid facto opus siet.
Non dubito igitur, quin vestra huc quoque sententia
Benigne concedat, et adiutrices manus
Sitis porrecturi. Die Oncogenes. ON. Ego
Me sanctissime pater Romanae Ecclesiae
A qua huius dignitatis nactus sum gradum


image: s045

Triginta salis aureorum milibus,
Multum debere confiteor, nec me parem
Unque referre posse gratiam scio.
Ecclesiae, fidei, sacrorum sentio,
Moercoque gravem casum, tum iniurias quoque
Nostras, et sacrificorum, et monachorum omnium,
Tam vindicatas cupio, quam qui maxime.
Haereticos omnes, et praesertim Saxones
Meos vicinos, evelli radicitus
Malim, quam Turcis Hierosolymas eripi.
Sedego ad tantas res, pater sanctissime
Ob multas causas non sum idoneus. Gravi
Sum corpore, quieti deditus, Episcopus,
Martis ludum a teneris odi (aiunt) unguibus.
Non sum audacis, et intrepidi animi, pecuniae
Nihil est, et ferme animam etiam ipsam debeo.
Statuas conflavi argenteas, et omnia,
Meos ad ossa deglubi usque subditos.
Me quoque removi a vicinis iam, ne mali
Quid paterer, et ita ab haereticis circumdatus
Essem. Itaque alium his rebus tua quaerat sanctitas.
Alias ad res numque officium frustra meum
Requires pater. PA. Ecce Satana, ut dixi tibi.
Quid ais tu Disidaemonades? DI. Ego quoque
Sanctissime pater, afflictis Ecclesiae, et


page 46, image: s046

Perturbatis, et pene perditis lubens
Succurrerem rebus, si quid corpusculo
Hic invalido virium adesset, nostraeve opes
Tantamrerum molem possent ferre. Potius
Haec conveniret Caesari provincia,
Aliisue principibus, qui plurimum et opibus
Possunt, et studiis sunt Bellonae dediti,
Quam cunctis nobis imbellibus Episcopis,
Umbra gaudemus, et otio, solem, gelu,
Ventos, et pulverem abominamur maxime.
Nec hostes contra, nec tormenta bellica
Tueri possumus. Quare sanctissime
Pater, nos missos fac, nil nobiscum egeris.
Si quid Missis, rosariis, ieiuniis
Non magnis, si quid exsecrationibus,
Occultisque potest machinationibus
Adversus promoveri haereticos, nos habes.
Armis, et aperta vi agere haud est Episcopi.
PA. Nonne isthaec ante Satana dicebam tibi?
SA. Audi etiam reliquos. PA. Quid tu ais Polystrate!
POL, Sancte pater. Si quis in Apostolicae gratiam
Sedis, et in fidei tutelam Papisticae,
Proque monachis, et iure Ecclesiastico
Quid magni fecit, inter eos non ultimum
Me pono. Adversus haereticos vix faevior,


image: s047

Truculentiorque quisque fuit. Hoc scilicet
Mei persuaserant mihi doctores, malum
Suppliciis, et vi exstingui posse maxime.
Re tentata hactenus, diversum comperi, et
Idem, quasi quis mare exhaurire cogitet.
Inde ergo semper fuit animus, totum genus
Haereticorum esse tollendum, aque stirpibus
Euellendum imis, idque commodissime
Me sum arbitratus armis posse consequi, et
Exercitu. Quamvis hic me vicinitas
Movebat non nihil, firmavi animum tamen
Ius omne fasque violandum esse pro fide,
Et vel parentem occidendum pro Ecclesia
Romana, adeoque pro paternis ruibus.
Totus proinde in hoc fui, sumque hactenus
Omnem haereticam armis nationem tollere.
Sed, ut una (quod aiunt) ver hirundo non facit,
Ita unus vir, vel princeps is sit, non facit
Exercitum. Nec sane per se plus potest,
Quam quivis alius unus ex gregariis.
Exposui proceribus consilium illud meum,
Illorumque fidelem poposci operam mihi,
Illi uno vero consilio auxilium mihi
Negarunt omnes. Si pro patria, aut finibus
Tuendis, aut pro communibus iniuriis


page 48, image: s048

Bellum incidat, si vim hostis aliquis denique
Patriae, mihive faciat, aut facturus siet,
Se totis adfuturos tum nervis mihi,
Responderunt. Romanenses ad se nihil
Neque monachos, neque ius Ecclesiasticum
Quidque attinere, nec se iudices fore
Fidei, et vestrarum rerum. Quin se ne hoc quidem
Scire merito, an immerito pateremini omnia.
Itaque sanctissime pater, quid solus queam
Non video. Non quiescam tamen. Omnis lapis
Movebitur. Agam cum proceribus denuo,
An opem Romanae ferre velint Ecclesiae.
PA. Quid ego tibi multa dicam? Iam ipse perspicis
Quid sit spei. SA. Quasi in his solis nostra ratio
Vertatur omnis. PY. pro me, sanctissime pater,
Quanque rogatus non sum, iam tandem loquar.
PA. Loquere audacter. PY. Stomacho moto sermunculos
Istorum accepi, ut vix iam prae iracundia
Loqui possim. Adeo hic inveniri neminem,
Qui pariter animo, et amore praeditus siet
Ecclesiam erga Romanam, et sanctissimum
Hunc patrem, cui iutam debemus, et omnia?
O tempora, o mores. En me, quantus sum, habes.
Protectorem, propugnatorem, vindicem.
Faciam, ut. Plura loqui nequeo, adeo iracundia


image: s049

Incendor, ea obstat linguae, oculis, et memoriae.
SA. En hunc tibi. PA. Asper sit aquam. SA. Sed quis tu es optime?
PY. Ego? Pyrgopolinices, ille Caesaris primarius
Satrapes, nullorum debellator hostium.
Non me nosti? SA. Non equidem. PY. Quid? Germanici
Illius certe Holophernis noras intimum?
SA. Pulchre. PY. Is ego sum. SA. Mores, vultusque recte habent.
Sed nomen non convenit. PY. Alius domi vocor
SA. Intelligo. PY. O si noster ille diutius
Mansisset in vivis, pulchram Tragoediam
Vidisses. Romanae iam pridem Ecclesiae, et
Episcopis, monachisque consultum foret.
PO. Vel. PY. Quid vel? PO. Vel conversa Martis alea
Peius haberent, quam habent. PY. Oh, Nequaquam. Probe
Nostra sibi constabat ratio. Ego eram impiger,
Volitabam huc, illuc, clam, noctu, ac interdiu,
Capiebam consilia, sollicitabam oppida
Munita, et populosa, applicabam me equitibus.
Breviter, magnum molimen erat, ratio integra,
Quae numque nos fefellisset. Cognoscerent
Idam haeretici, uter tandem Deus esset fortior,


page 50, image: s050

Sanctissimus hic pater, an is, quem Christum vocant.
PA. Ille quidem obiit diem suum, irato Deo,
Ingens regni firmamentum Papistici.
Quid autem porro tu facturus es cedo?
PY. Ingentia, et horribilia. PA. Papae. Quid obsecro?
Parabis bellum, illosque teres vi bellica?
PY. Facerem hercle, si liceret. PA. Qui minus licet?
PY. Multi sunt, fortes sunt, iunctique foedere.
Denique nostro haud fieri posset sine sanguine.
Ego vero viam reperi, qua citra sanguinem,
Nostroque sine periculo vinci queant.
PA. Astutum sane. PY. Ego illos ita reddam, ut tuos
Aut osculentur, aut amplectantur pedes,
Aut se exempla sciant cunctis hominibus fore.
PA Age optime Pyrgopolinices, dic, si licet,
Quidnam isthuc sit viae. PY. Tacituris omnibus,
Et, quod ferunt nostrates, dicam sub rosa.
PA. Mutis dixeris, aut, si mavis, lapidibus, PY. Hoc
Opus est scilicet. In primis, quamvis me sciant
Euangelicis fuisse adversum semper, haud
Me tamen ostendam machinari quid piam
In illorum perniciem aperte. Illis nihil
Timentibus, nec suspicantibus mali,
In omnibus vicis, silvis, et oppidis,
Per iuratos meos movebo incendia.


image: s051

Igni vastabo, quando ferro non licet.
Adeo multos conducam incendiarios,
Uno, et eodem tempore ut illorum compleant
Omnia, Saxoniam praesertim, Turingiam,
Et Misnam, Et ante, quam hostes quid agatur, sciant,
Conflagrent vici, civitates, praedia,
Silvae, frumenta, et apparatus bellicus,
Opes, congestaque pecunia, pecora, homines.
Et, si qui lata evaserint incendia,
Ad vivendum tamen nullam habeant copiam,
Nec ad defendendum quidem. PO. Quid postea?
PY. Quid postea rogas? Parvulus exercitus
Provincias igne vastatas facilime
Tum possidebit, et reliquias ignium
Sibi subiugabit aut, delebit funditus.
Ita ferme, nobis altum dormientibus,
Haereticorum pars opprimetur maxima.
Simile formidabunt exemplum ceteri,
Coactique facient, quicquid sanctissimus
Rebus in humanis, divinisque iusserit.
PA. Benedictus tu fili dilecte Deo tuo.
Qui Romanae ex animo faves Ecclesiae,
Pro nobis, teque polliceris vindicem.
Egregium cor tuum, quod isthuc repperit
Consilium, nobis iucundum, adversum hostibus.


page 52, image: s052

Nae tu solus recte scis agere principem,
Parentes colare tuos, honestis actibus
Operam dare, veram, et immortalem gloriam
Methodo, nec sollicitis quaerere laboribus,
Quare facere non possum, quin te exosculer,
Tuoque dilecto capiti imponam manus.
Accede igitur ad me. Ecce sic fautoribus
Communico meis. Iam nunc inclina caput,
Ut bona tibi imprecer. Huius nostri rector, et
Auctor consilii, et mentis formator tuae,
Te corroboret, et confirmet, tuumque efficax
Promoveat consilium semper, et in saecula,
Amen omnes dicite. ON. etc. Amen. SA. Non vobis med
In his deerit opera, Iubeto tu tuos
Gnaviter incendere, ego ventos in aere
Ciebo, ut latius vadant incendia
PA. Recte, et pro officio feceris. Gaudeo equidem
Divinitus nobis hunc oblatum virum,
Qui labanti Atlas subveniat ecclesiae
Nunc recipio animum. Quid restat igitur, nist ut
Quam primum vadas, perfecturus operibus
Quae dicis? PY. paululum quiddam restat pater.
PA. Quid illud est? PY. Oportebit aliquid in manum
Adiutoribus illis incendiariis
Dare. Mihi non est, quod dem, qui stipendiis


image: s053

Mereo plerumque. PA. Ah. Solidum beneficium hoc tibi
Serva, praestaque te hic, et alibi maximum.
Aliquas tibi, si vis, dabo indulgentias.
Aurum et argentum non est mihi. PY. Vereor pater
Adiutores ne nolint indulgentias
Non multum in re possum ego pecuniaria.
Cetera mihi diligenter erunt curae, pater
PA. Sane pecunias Romana curia
Non dare, sed venari, et ab aliis capere solet.
Huic ramen operi tam Christiano nemo opem
Negare debet. Quapropter vos ceteri
A me sanctum vobis exemplum sumite,
Quam liberales vos conveniat in pios,
Euangelicosque esse usus. Effer Porphyri
Saccum illum plenum. Scis quem dico? In angulo
Arcam super ferratam. PO Scio. PA. Carissime
Fili, iam hunc totum accipe. Sunt numerata integre
Octo aureorum milia. Da adiutoribus
Illis tuis, quantum libet, reliquum tibi
Habe. PY. Curabo ne te paeniteat pater
Dedisse. PA. Curato. Igni, ferro, et omnibus,
Quibus potestis, expugnate machinis,
Nostrae adversarios omnes monarchiae.
PY. Laudabis pater. PA. Et vos dare decet Episcopos
Pro censu quemque suo, proque facultatibus


page 54, image: s054

Vestra quoque res agitur. Nullam pecuniam
Utilius collocaveritis. ON, Dabimus domi.
Illic petito pyrgopolinices. Ita tamen,
Omnibus adiutoribus interdicas tuis,
Nostra ut nobis, nostrorumque intacta maneant.
Vicini sumus, error facile committitur.
PY. Quin vos mihi hanc curam relinquite. Omnia, et
Singula constituam nominatim, ne queat
Ullus committi error. DI. Oportet prsum hercule.
PA. Vestris quoque Canonicis, monachisque dicite,
Quam isthuc sit opus pium, quam utile, quam denique
Honestum, eos ne aliquid pigeat attribuere.
ON. Dabunt libenter, certo scio. PA. Scribam quoque
Et aliis hoc Episcopis Germaniae,
Ut idem faciant, nec thesauris parcant suis.
Facile et alia octo possunt cogi milia,
ON Plus pater PA. Opinor. Tu rerum modo fatage
Pyrgopolinices, nec quid de pecuniis
Sollicitus sis. Si foenore sumendae sient,
Quin et si oppignerandus sit sanctus Petrus,
Non deerunt tamen. Honorem pro nobis tuum,
Deumque, hominesque parui constanter facis.
Aequum est aliquas nos quoque spernere pecunias.
PY. Intelligo sancte pater, et habeo gratiam,
Iam destinatis quoque referam factis probe.


image: s055

Hoc unum rogo, quae hic inter nos tractavimus,
Sepulta ut sint, in pectorisque scrinio
Condantur imo, ne vel hostes, vel alius
Aliquis aliqua resciscat, Hoc Tragoediae,
Quam sum acturus, longe inter prima congruit
PA, Sat est, Erunt sepultissima. Sententiam
Habebit excommunicationis, in
Aurem qui fratri germano horum quid piam
Effutiverit. PY. Ergo venia abibo tua?
PA. Abi bonis avibus. Vos ceteri quoque;.
ON. Vale, sanctissime pater. PA. Ite in pace. Quid
Tibi placet hoc Concilium Satana? SA. Sic satis.
Sciebam hercle haud ita nos contemptos esse, quin
Restaret aliquis recte nobis deditus.
Lubens audivi. Vestram diligentiam
Perspexi callide. Et nisi adfuissem ego,
Legitimum isthuc Concilium non fuisset. PA. Hem,
Quapropter? SA. Ego implevi numerum. PO. Recte pater.
Quum sex essemus, ipse septimum dedit.

CHORUS.

Mortalium vires canat, quicumque vult
Reum imperitus arbiter,


page 56, image: s056

Illisque dicat liberum malum, et bonum, et
Eandem ad utrumvis viam.
Exempla sed nos multa rerum perdocent,
Simulque sacrae litterae,
Ab unguibus nos esse deditos malo
Primis, malumque quaerere.
Humana nos huc promovet nativitas,
Corruptum et Adami genus,
Divina ni suffulserit nos dextera,
Ut proximemus in eris,
Nihilque tam sit impium, nec tam malum,
Quod non amemus exsequi.
Gaudemus omnes perpetratis pessimis,
Fusoque frustra sanguine,
Furtoque rapta proximi substantia,
Damnisue grandibus datis.
Quem non iuvat contaminasse proximi
Famam, torum, vel gloriam,
Si falsa quaedam impunitatis spes modo,
Aut premium refulserit?
Est nullus in mortalibus Dei metus,
Nullusque recta quaeritat,
Sibi relictus, liberisque viribus,
Prompta Dei absque gratia.


image: s057

Fortes, benigni, perspicaces, callidi,
Citi, efficaces oppido,
Et indole omnes praediti mirabili, et
Magna sumus prudentia,
Liberrimaque omnes voluntate utimur,
Contra Deum, etque proximum.
Verum ad bonum nec cor, nec aures, nec caput,
Vires nec ullas ingeni,
Et nec pedes, manusve habemus, sed quasi
Ad recta mortui sumus.

ACTUS TERTIUS.

PYRGOPOLINICES, POLIPRIstes, Pyrobolus, Phlegondas.

ADeste nunc equites omnes, atque pedites,
Qui nostra in aula iugiter versamini,
Quique estis ditioni subiecti meae.
Facile vobis licebit iam ditescere,
Et absque magnis vitam agere laboribus.
Nam saccus iste, quem auro cernitis gravem,
Inter fideles quosdam dividundus est.
Ut parvum aliquid duntaxat faciant, quod siet
In nostrum, et rerum publicarum commodum.


page 58, image: s058

Inter vos ergo si quis est industrius,
Talisque, cui recte quid committi queat,
Prodat se mihi. Faxo, non spernendam auferat
Auri huius portionem. Omnes acceditis
Hiantes, sed ego ipse fere video, qui nam ad hoc
Idonei sint. Polipristes, Pyrobole tu,
Atque phlegonda manete, abite ceteri,
Alia vobis exspectanda erit occasio.
Nec addecet etiam pro ferre in publicum
Rem, quam paucis notam, et celatam quis velit.
Vos tres prae ceteris idoneos puto
Ad rem, quam paro, neque fides, neque taciturnitas,
Nec singularis vobis deest industria.
Ut igitur vobiscum iam aperte fabuler,
Per omnes in primis iurate mihi Deos,
Mortalium, immortaliumque nemini
Dicturos verbum de his, quae vobiscum loquar.
POL. Iurabimus libenter. Et iam nunc Deas,
Deosque iuramus tam nostros, quam tuos,
Nos verborum omnium numque fore sutiles,
Quaecumque inter nos commentabuntur hodie.
Hoccine satis? PY. Est. Iam nunc accipite, quid velim.
Placuit Romano Pontifici, et Episcopis
Mihique, et ceteris Papistici gregis,
Haereticos vicinos nostros radicitus


image: s059

Euelli, ignique vastari illorum omnia.
Saxoniam in primis, et Misnam, et Turingiam,
Voitlandiam, Hessiam, hisceque iunctos foedere,
Fideive consensu, comitatus, oppida.
Comitatum plessensem, Embeccum, Brunsuigiam,
Goslariam, Northusiam, aliaque proxima.
His vastatis primum, tum quoque de ceteris
Deliberabimus, Ad opus isthuc tam pium,
Et publicis quoque multum rebus utile
Haec a patribus auri nobis copia data est,
Ut ad rem aptos hinc conducamus homines.
Quales vos esse arbitror. Igitur, si quid placet
In otio vivere, nulloque negotio
Ditari, in promptu est, hinc iam maxime licet.
Suscipite opus, facite, ut conflagrent omnia, et
Mortalium haeretici fiant miserrimi.
Labor exiguus, et otiosis commodus.
POL. Cur non princeps in hoc, inque aliis omnibus
Voluntati lubentes gereremus tuae
Morem? Praesertim quum scias nos operibus
Operam honestis dedisse semper. Idem his quoque
Placere opinor. PY. Pyrobole, quid animi habes?
PYRO. Meis quicquid principibus, et pecuniae,
Idem mihi quoque semper placet. PYRG. At quid tu ais
Phlegonda? PH. Pro pecunia princeps ego


page 60, image: s060

Facile conduci possum, ut imiter Orphea, et
Descendam ad inferos, nedum mertalibus
Cede, aut incendiis adverser sedulo.
PYRG. Placetis omnes. Sed quid vobis poscitis
Dari pro opera? PO Quia princeps grande periculum
Nostrae vitae subest, certe quicquid datur
Nimium esse non potest. PYRG. Intelligo satis.
Sed ferre ne potestis, ut pronuntiem?
PO. Bene. Ut unus omnium nomine respondeam.
PYRG. Recte facitis. Igitur octingentos tibi
Polipristes, tibi sexcentos, tantundem tibi
Phlegonda dabo. Siccine satis? PO. Accipimus. PO. Et
Anteque abeatis hinc, quinquaginta statim
Numerabuntur, reliquum dein bona fide,
Post egregia aliquot peracta facinora
Dabitur. Estote duntaxat fortes viri,
Et agite rem gnaviter. PYRO. Haud nos quisquam arguet.
PYRG. At volo quoque unum quemque vestrum quindecim
Alios in hoc pium opus incendiarios,
Vel plures, si licet, alicubi conducere.
Sunt multi homines egeni, pauperes, mali,
Bibones, otiosi, lusores, nihil
Habentes pensi, decoctores strenui,
Subulci, opiliones, bubulci, et sordidi


image: s061

Quidam institores, et mendici publici.
Illos paruo, denariis octo, aut decem,
Quin vel vini, cerevisiaeve cantharo
Conducere potestis, uti plus, quam vos, agant.
PO. Fieri potest. PYRG. Et si quid illi amplius
Promiseritis, fraudate, quibus tandem modis
Poteritis. PO. Opus est hercle. PYRG. Uno ergo impetu
In antedictis regionibus, ac oppidis,
Ubique ceu locustae, vos dispergite,
Ut nocte una plurima surgant incendia,
Et multa oppida, vicique exurantur simul.
Prius, quam quid fiat, vicini sentiant.
PO. Opere pretium erit. PYRG. Maiorem tamen in modum
Cavete, et vestris cunctis interdicite,
In ditionibus ne quid Papisticis,
Nempe meis, vel vicini alicuius Episcopi
Vel igni, vel ferro committatur mali.
PO. Cavebimus princeps attente. PYRG. Congruit.
Heus puer. Isthinc numera quinquaginta aureos
Horum unicuique. Quibus acceptis, celeriter,
Et e vestigio factum contendite,
Quae iam inter nos conelusa sunt. PO. Ocissime
Ibimus. Et hodie, si Vulcanus faverit,
Hiemis rigorem haereticis temperabimus.


page 62, image: s062

CHORUS.

Vis magna fortes saepe pecuniae
Movit viros, ut iustitiae viis
Retro relictis, cor, manusque
Vendiderint sceleri nefando.
At illa rursus serviit ad bonum
Plaerisque. Rebus commoda publicis
Permulta, privatisque clare
Attulit, atque feret futuris.
Quid interest ergo? Impius, et pius
Humana vulgo ductus in omnia
Usus. Piis non fit ruina
Copia magna pecuniarum.
At rariores sint ave candida
Quum iam pii, sit plenus et impiis
Mundus, videmus multum ubique
Ex opibus scelerum parari.

ACTUS QUARTUS.

PHILALETHES, PROBUS.

SEquere me aliquo deambulatum iam Probe.
PR. Sequor. PH. Animo aliquid aegre est, quid rei tamen
Sit, ignoro. PRO. Excutiendum est. PH Recte, si queam


image: s063

Aliquid mihi animus certe praesagit mali,
Quamque Probe nos habeamus multa Principes,
Quibus curae, et graves animi aegritudines,
Quae saepe nobis accidunt prae ceteris,
Molliri, aut expelli queant, si quis tamen
Agere vere, recteque principem volet,
Dignamque rebus habere sollicitudinem,
Is nulla tantum oblectamenta sentiet,
Nullasque posse dilicias, quin saepius
Altus corde dolor sit praemendus, et animum
Mordaces rodant curae, et sollicitudines.
Si quid mali in tota usque fit provincia,
Si quid malarum machinationum, ab his
Qui privatim, publiceve nobis male volunt,
Exoritur, si quid detrimentum usu venit,
Id nos sentinus primi, primos convenit
Praesidio, et auxilio esse rebus in omnibus.
Vitae huius qui splendorem nobis invident,
Impie, ne dicam, stulte, facere mihi
Videntur, quam privatorum nemo non fere
Quietius, qui omnes terrarum principes,
Vivat. Magnum imperium, magnae molestiae,
Opes magnas curae sequuntur plurimae,
Ut dictum est olim, qui mel cupit apes ferat
Oportet. PRO. Isthaec hercle sunt verissima.


page 64, image: s064

Et ita Deo visum est, esse in mundo omnia
Commista, temperataque bonis et malis,
Ut rerum homines crucient vicissitudines,
Et nusque stabilis isthic sit felicitas,
Quam aliquis non casus turbet, aut molestia.
PHI. Hoc sane, si quis alius, et ego sentio.
Iamque vereor ne haec aegritudo forsitan
Alicuius indicium mali sit aut mihi,
Aut subditis obiecti. PRO. Avertat hoc Deus.
Non arbitror. PHI. Spero et ego, et propterea magis,
Quod nec Trechidius advenit, nec Ocypus,
Quos res odoratum emisi, et negotia.
Si quid scitu esset dignum, iam dudum scio,
Alteruter aut ambo venissent. Haud Probe
Ulla esse superflua potest cura. Episcopi,
Aliique Euangelii osores, nos omnibus,
Quod scis, oppugnant machinis. Nec quid piam
Tanti emerent, quanti interitum Euangeli, et omnium,
Id qui prae nugis diligunt Papisticis.
PRO. Apparet hercle, et studiis monstrant suis.
Se non quieturos, nisi nos oppresserint,
A)se/beia/n te suam usque tot admatam saeculis
Adversum Euangelii fulgorem texerint.
Certum est tamen hominum studia contra Deum
Strepitus multorum esse foliorum frivolos.


image: s065

Si cogitant mala, dominus est, qui dissipat,
Si decernunt mala, dominus vertiginis
Immittit spiritum, ut, quo vadant, nesciant.
PHI. Facit hoc dominus, suorum qui curam gerit,
Tamen idem etiam flagellat nonnumque suos,
Ut magis, atque magis seruet in officio, ac probet.
Sed redeamus iam intro. Est ne is noster Ocypus?
Est prorsus. PRO. Est. PH. Faxo sciam, quid adferat.

PHILALETHES, PROBUS, Ocypus, Trechidius.

Em venisti Ocypus? Quid fers? Quid nuntias?
HOC. Adfero quidem princeps, sed, quod nollem, malum.
PH. Hoc tibi quidem non est novum. Sed quid cedo?
OC. Embeccensis tota igni periit civitas.
PH. Quid narras? OCY. Verum princeps. Spectaclum fuit
Miserandum, et calamitosum, ut ad narrandum ego
Non sufficiam. Nihil domorum relliqui
Ignis fecit. Quid rerum, atque supellectilis,
Quid opum, frumentorumque perierit, ipsa res
Omnes homines facile rationem docuerit.
PH. Calamitatem haud vulgarem narras Ocypus.


page 66, image: s066

OCY. Northusiae quoque bis natum est incendium,
Quod quamque insigne damnum dederit, est tamen
Restinctum, ne totum inflammaret oppidum.
Passim quoque in vicis surgunt incendia.
Atque equidem, quantum mihi animadvertere licet,
In his praesertim, qui nostrorum dogmatum
Censentur. PH. Ecce Probe, an laevus mihi fuerit
Animus. PRO. Hoc arguit princeps satis, ac super.
PH. Fortuito accidit, an data opera? OC. Data ferunt
Opera, nec ulla factum negligentia.
PH. Quis huius illis calamitatis auctor est?
OC. Nescitur certam, quidam divinent licet.
PH. Hem et Trechidius advenit, haud dubie nuntius
Et ipse mali alicuius facti. PRO. Isthuc quidem
Sat est malorum, etiamsi aliud nihil adferat.
PH. Quid narras Trechidi? Num sunt salva omnia?
TR. Non omnino princeps. PH. Non? Qua propter cedo?
TRE. Quoquo versum ivi, in oppidis incendia,
Vicisque consurgunt. Atque in Voitlandia
Triptosis, et Pausa conflagrarunt funditus,
Illique tui immerito periere subditi,
Summam ad inopiam raptim redacti scilicet.
PH. O Deus, hoc erat, animum quod agitabat meum.
Quid aiunt Trechidi? Num negligentia
Est factum, an hostili quadam ex industria?


image: s067

TRE. Studiose aiunt factum, sed quare, et a quibus,
Scire nequeunt. PH. Non poterit celari tamen
Perpetuo. Rem miseram, et inauditam, et novam
Iam nuntiastis ambo. OCY. Nos potius bonam
Vellemus nuntiasse, Princeps, si ad manum
Fuisset, Verum insignis hominum malicia,
Et furiis hoc agitatum saeculum haud finit.
Fit igitur, ut audiatur semper plus mali,
Quam boni, et Ates caleant aures negotiis
Ferme omnium. PH. Verum dicis, Proinde vos
Abite rursus, et circumspicite omnia,
Et ubique diligenter animum advortite,
Quid rerum vel boni geratur, vel mali,
Et quam primum referte ad me. OC. Imus, atque res
Longe canibus sagacius odorabimur.

PROBUS, PHILALETHES.

DEmiror princeps, unde hoc tantum sit mali.
Vah tot ubique incendia, tot damna maxima, et
Irrecuperabilia per aetatem. Haud scio
Tamen aliquem nobis hostem esse publicum,
Atque manifestum. PH. Non est. Porro plurimi
Sunt clandestini insidiatores, quod sciam.
PRO. Hoc nil certius. At tantae illos audaciae


page 68, image: s068

Non esse reor, nec tantis sese sceleribus
Contaminare velle. PH. De hoste nil licet
Sperare boni. Illorum hominum magnus numerus est,
Et ingens colluvies Probe, de quibus queat
Davidicum illud vere dici, nullus est
Ante oculos illorum plane Dei timor.
Sunt etiam multi, quibus Erostrati placet
Exemplum. Sunt Nerones quoque, qui facinora
Se nulla censeant indigna, sed hominum,
Rerumque in miseriis, damnisque maximis
Exsultent, a(/lwsi/n te cantent Ilii.
Dubitas tu, quin ab Episcopis incendia
Isthaec exorta sint? PRO. Dubitarem maxime
De tam sanctis, Princeps, patribus Episcopis,
Monachisque, aliisque foederis Papistici,
An talia nefanda patrarent facinora, ni
Sat ante illorum esset mihi perspectus furor.
PHI. Addo etiam odium nos adversum inexpiabile.
PRO. Recte. PH. Manifesta vi desperant forsitan
Dei nos auxilio fretos posse opprimi,
Quare latrociniis rem tentant exsequi.
PRO. Verisimile hercle, moribusque pessimis,
Studiisque perpetuis decens Papisticis.
PH. Quicquid tandem est in hostium conditum animis,
Et unde improvise tanta orta sint mala,


image: s069

Multus procul dubio declarabit dies.
Haec verba tum non multum aberasse a scopo
Intelliges. PRO. Quin ego iam satis intelligo
Haec aliunde mala oriri non potuisse, ni
Quod certius tempore noscemus singula.
PH. Faxit Deus, ut qui primum innotescat parens
Occulti istius, exitialisque incendii.
Tu age, nostram in omnem ditionem litteras
Interea scribito, ut in vicis, atque oppidis
Homines caute vigilent noctu, ac interdiu.
Obseruent, excutiantque ignotos hospites,
Vagari ignotos quoque ne mendicos sinant,
Nec institores quosque nondinarios,
Nec aliud aliquod ignotorum hominum genus,
Se, suaque tam nobis defendant, quam sibi,
Ne similia incautis detrimenta accidant.
PRO. Faciam, et facto est opus. Ibo igitur recta. PH. I cito,
PRO Atat, quid sibi vult isthaec turba? PH. Nescio,
PRO. Captivos quosdam ducunt. PH. Tantisper mane,
Donec scierimus, quid nam sit negotii.
Immo vade expiscatum rem, et renuntia.

PROBUS PHILALETHES CAcorthotes, Polipristes, Pyrobolus, Phlegondas.


page 70, image: s070

EVax, de quo iam, princeps, verba fecimus.
Quodque libet cognoscere, licebit maxime.
Captos adducunt tris incendiarios,
e)p' au)tofo/rw| prehensos, sicut praedicant.
PH. O factum bene. Tradantur mox lorariis,
Et Carnifex accersiatur ocius,
Illos qui examinet, adque erum torqueat.
PRO. Vade stator isthuc expeditum. PH. Dic Probe,
Ut eos adducant huc, interrogent ut interim.
PRO. Heus huc lorarii, vinctos adducite.
Vos, quantum audio, nostras igni provincias
Iuistis expugnatum? PO. NOn. PH. Quot oppida
Inflammastis? PO. Nulla PHI. Negatis? Vultus tamen
Vestri indicant, et si negetis maxime,
Si sponte nolueritis, tormenta facient,
Ut verum confiteamini, si parcitis
Vobis ipsis, nunc veritatem promite.
Quis tanta conduxit homo vos ad facinora?
Quin mihi dicitis? PHLE. Ad nulla conducti sumus,
PHI. Ad nulla? Non pudet? Praehensi estis tamen
In facto. PO. Pernegamus princeps. PRO. Hi quidem
Ad extremum negaverint usque halitum,
Sed veritatis ipse iam artifex adest,
Cui trade, legibus ut examinet suis.
PHI. Nempe faciundam est, Hoc Cacorthotes cape,


image: s071

Et separatim verum exculpe a singulis,
Fidiculis, aliisue notis artibus,
Quandoquidem alia nolunt ratione dicere.
CA. Vos advenisse gratulor grati hospites.
Cena dabitur. Oh de cena tam cito gratiam?
Vultis ne ludam more vobiscum meo?
Video vos velle. Veni huc tu exsucce, ac pallide.
Robustos hosce, ac praepingues alio interim
Abducite. Quid statis? Quid ad hos? Ad me (inquio)
Respice. Te nihil, o bone, opus est signum dare
Digito, dat ego illi recte significavero.
Quin abducitis? Hic sede tu, ut tecum loquar.
Heus discipule, Quid stas caudex? Retro manus,
Ut nosti, colliga. Funem demitte, tum
Ad girgillum consistito, atque machinas.
Quid? dicturus es an non, quid feceris PO. Nihil
Feci. CA. Boni fortassis. Credo isthuc tibi,
Quid autem fecisti mali? PO. Nihil. CA. Hem nihil?
Incredibile dicis, Nam raro huiusmodi
Meam veniunt in disciplinam. Nora sunt
Omnia vestra prius. Non est effugii locus.
Quin etiam totus oles incendia. Si sapis,
Verum fatebere. Dicis, an non? PO. Nil scio.
CA. Ita plaerique omnes confitentur, in meum
Recens qui veniunt ludum, ceterum horulam


page 72, image: s072

Quum versati sunt in ludo, mox, quae prius
Ignorabant, didicerunt omnia. Tu quoque
Faxo discas. In altum rape, quantum potes,
Hominem recte, quot pondo habeat, librabimus.
Lapidem hunc quoque addam pedibus, ponderosior
Quo fiat. Sine nunc. PO. Heu heu per Deum obsecro,
Dimitte me, narrabo, quae scio, omnia.
CA. Mentiris homo neque. PO. Ah non mentior optime
Cacorthotes. Ah rogo, fatebor omnia.
CA. Vide sis. Non perinde est tutum credere
Illis, mendaces qui sunt inventi semel.
Remitte Harpax. Iam Probe rogato quid libet,
Respondebit, puto, veritatem, si sapit,
Nisi dirumpi mavult. PRO. Ubi locorum ignibus
Regionem vastasti? PO. In Saxoniae terminis.
PRO. Quos vicos, quaeve inflammasti oppida? PO. Civitas
Embeccensis mea, meorumque periit
Opera. Northusiam, vicosque plurimos
Similiter perdere aggressi sumus. PRO. Euge. Qua
Spe? Quo proposito fecisti? PO. Pecunia
Corruptus sum ipse, corrupique identidem
Alios. PRO. A quo corruptus es? PO. Nescio. CA. Trahe.
PO. Sine, dicam, A Pyrgopolinice. PHI. Hem. Quid ais iatro?


image: s073

PO. A Pyrgopolinice, inquam. PHi. A vicino? PO. Haud nego.
PHI. Deum immortalem, quid loquar? Quid audio?
PRO. Quid ab illo accepisti? PO. Promisit aureos
Daturum octingentos, quinquaginta dedit.
PRO. Quid illis quinquaginta fecisti. PO. In meos
Dispensavi adiutores quindecim. PRO. Bene, Et
Tot habes adiutores? PO. Tot. PRO. Quo nomine? Ubi sunt?
PO. Nomina dicam post. Sed, ubi iam sint, nescio.
Nam ubique dispersi sunt, sicut Apostoli.
PRO. Et ipsi incendia moliuntur? PO. Arbitror.
Si modo promissis facere voluerint satis.
PRO. Alii duo, numquid socii sunt facinoris?
PO. Sunt. Ab eodem conducti, et si minoris. At
Etiam ipsi acceperunt quinquaginta aureos.
PRO. Pyrgopolinici tantum unde est pecuniae?
PO. Audivi partim Papam, partim Episcopos
Dedisse vicinos. PRO. In hunc usum forsitan,
Ut regiones inflammentur Germaniae?
PO. Nae, Sed duntaxat illae, quae Papisticis
Non acquiesunt doctrinis. In ceteris
Ulla vetiti sumus movere incendia.
PRO. Quid facturi deinde, exustis omnibus?
PO. Non admodum hoc compertum est mihi, dicam tamen


page 74, image: s074

Quibusdam quod ab equitibus accepi. Omnibus
Ita ubique exustis, factionis principies
Euangelicis mortem cunctis infligere,
Et illorum subicere velle sibi omnia.
PRO. Pulchre. tau=ta de\ kei=tai qeou= e)n gou/nasi.
PHI. Ita opinor hercle, Sed satis hic confessus est,
Amoveatur, et adducantur reliqui duo,
Ut audiamus. CA. Heus lorarii, Auribus
Estis mire crassis. Illos adducite
Ambos. Huc Harpax, Hic bonus ingredi nequit.
Adeo est timore perterritus. Accipe pedes,
Ut super haec interim ponamus stramina.
Sine sic quiescere. Quid vos interea boni
Vobis consuluistis? PY. Nihil. CA. Hoc non proderit,
Ecce hic vestrum videtis socium facinoris,
Quam bene se habeat, quam sit recenti caseo
Fragilior, molliorque. Sic dura soleo
Hominum artibus meis pectora confringere.
Noluit et iste primum confiterier,
Iam vero ingenue, atque Iuculenter omnia
Tam sua, quam vostra, cruciatu victus, fassus est.
Ut, etiam si Harpocrate sitis, sive statuis
Taciturniores, morti vos nihil tamen
Eripiat. Si dixeritis sponte, plurimas
Poteritis cruciatus evitare methodo.


image: s075

Sin sponte confiteri omnia nolueritis,
Phy, is ego sum, hercules tantos qui vincere
Tamen possim. Dicetis, nec ne? PY. Dicimus
Nos innocentes esse. CA. Eia. Scio hercule.
Scilicet, uti Iudas alios inter Apostolos.
Nihil agimus, et frustra sic laceramus diem.
Ades dum Harpax, et assiste, manus, quam potes,
Arctissime constringito, donec proruat
Ex unguibus sanguis, lapides alios quoque
Adferto grandiores. PY. Parce quae sumus,
Dicemus veritatem rebus in omnibus.
CA. Ho, tam cito. Viros alios esse credidi.
PHLE. Ah optime magister relaxa paululum.
Ipsi quoque crepant pollices. CA. Sic addecet
Ludere cum facinorosis. Haec principia sunt
Duntaxat, Nondum gustastis, quid sit pati.
Dicite nunc ergo, si quid tandem dicitis.
PY. Fatemur nos incendiarios. CA. Bene.
Quid postea? PY. Pausam, atque Triptosim simul
Succendimus, vicosque aliquot. PRO. Habetis et
Alios quosdam adiutores? PHL Ita, Tantummodo
Triginta paucis conductos denariis.
PRO. Quis vos conduxit. PY. Pyrgopolinices. PRO. Ad bas
Omnes nempe igni vastandas provincias.
PY. Etiam. Quorundam Episcoporum dicitur,


page 76, image: s076

Papaeque consilio, et auxilio res agi.
PRO. Et haec omnia, teste Deo, confitemini
Vos fecisse, atque audivisse? PHL. Omnino, Atque ita
Nobis propitius sit Deus, ut haec vera sunt.
PHI. Satis est. Abducite iam omnes, quo scitis. Equidem
Statuam in his exemplum, ut, quid adiutoribus,
Similiumque facinorum studiosi siet
Exspectandum, cognoscatur. PRO. Res postulat.

PHILALETHES PROBUS.

Euge Probe, quod latuit, in lucem prodiit.
Ecce autem de patribus nostris Episcopis?
Quam Euangelice illorum innnotescit [(perhaps: innotescit?)] spiritus
Magis, ac magis? Ut in castra libenter sua
Nos pertraherent? Ut in castra libenter sua
Synagogae ut Romanae voremus stercora?
Bellum vicinum Pyrgopolinicen quoque.
Ut se pium sceleris prebet satellitem?
Quam non potest homo suavis quiescere?
PRO. Exhorrui princeps, audito nomine
Pyrgopolinices. PH. Quapropter? Forsan times,
Ne nos viventes, atque crudos devoret?
PRO. Non equidem istuc. Non est tantarum virium
Aliquid ut aperte incommodare possiet.


image: s077

Grassatorum, ac latronum furtiva scelera
Nemo satis umque cavit. At propterea ego
Exhorrui, quod factis ille talibus
Sese mundo Prodat, neque necessariam
Tam aperte frustra sibi pariat infamiam.
Non sum ego princeps, ante tamen mihi caput velim
Revulsum, quam operi esse affinem tam ignobili.
PHI, Pulchrum autem est semper hominem esse similem sui
Ouis ex lupo non fit, cicures maxime
Licet. Qui frontem perfricuit, in omnia
Deinceps erumpit scelera audacter Probe.
Quid si cuncta exquisitius ex ipso quoque
Pyrgopolinice perconter, et expostulem,
Cur vicinus tantam moveat Tragoediam?
Quid censes? PRO. Si quidem liceret. Litteris
Frustra egeris. Colloquium vitabit tuum
Male sibi conscius. PHI. Tentandum est. Scribito
Amice, rem esse magnam, quam illi pervelim
Communicare. Accedat, publica data
Fide, et securitate. PRO. Non veniet scio.
PHI. Fingito tamen, ut fieri in comoediis solet.
Si noluerit venire princeps, dummodo
Veniat Pyrgopolinices. PRO. Novi, quid velis.
Ita illum nullo huc pertraham negotio.
PH. Fac. Audiemus quidnam ad rem respondeat.


page 78, image: s078

Alios quoque vicinos accerse Principes,
Ut una consilio intersint. PRO. Intelligo.
PH. His expeditis litteris, illas quoque
Ubique regionum affigendas expedi,
Homines ut se, et sua cautius custodiant.
PRO. Curavero. PH. Velim cito. PRO. Nulla me erit mora.

CHORUS. Coriambicum.

Ut recti stabilis gloria permanet,
Virtutisque decus perpetuo viret,
Quanque sollicitus praetereat labor,
Vel Parcae rapiant diem.
Sic durat malefacti exiguus quoque
In longinquum odor, et dedecus aggravat.
Quamque sollicitus praetereat labor,
Vel Parce rapiant diem.
In lucem properat sponte sua bonum,
Venans commeritae praemia gloriae,
Quamvis ultro ea sint obvia, debitis
Nec fraudant bona honoribus.
At contra mala se condere iugiter
Quaerunt, et tenebris perpetuis tegi,


image: s079

Sed leges prohibent, omnia nec sinit
Extremus retegens dies.
Virtutes igitur quaerite splendidas,
Sit cordi pietas, atque Dei timor,
Nec vos decipiant illecebrae mali,
Nec mundi dubius favor.

ACTUS QUINTUS.

PYRGOPOLINICES, STRABAX.

QUamque scio me ad inimicum ire, cui lubens
Male faxim, si queam, quem quod feci, amplius,
Ibo tamen auditum, quid magni mihi velit
Communicare. Nondum novit forsitan,
Quid in suam, suorumque interitum parem.
STR. Non credo nosse. Agimus enim occulte oppido.
Si nosset, numque ambiret tecum colloqui.
PY. Autumo. Posset tamen aliquid ex incendiis
More hominum suspicari, quandoquidem sibi
Me scit non adeo esse benevolum. Sed nil moror,
Quid de me suspicetur, vel liquido etiam
Sciat. Quippe animam ita ego obfirmavi meum,
Haereticis male ut et faciam perpetuo, et velim.
Illorum omnem aeque paruipendo gratiam,


page 80, image: s080

Ut iram contemno. Ego maneo Germanicus
Pyrgopolinices. STR. Sic est. PY. Pausa, et Triptosis,
Embeccum quoque bene habent. Utinam Goslaria,
Brunsuigia, Northusia, cunctaeque relliquae
Una cum ipsis haereticorum provinciis
Simili haberent modo. STR. Habiturae sunt propediem,
Si nostri modo non cessarint Apostoli.
PY. Si cessarint, alios emittam protinus.
Sed eamus nunc. Sequimini me satellites.

PHILALETHES, PYRGOPOLInices, Strabax, Polipristes, Pyrobolus, Phlegondas.

REcte fecistis, amici, et vicini mei,
Quod conveneritis. Nam est, quod vos mecum velim
Cognoscere, quod quidem in rem vestram erit, et meam
Sedete igitur, ut vobis exponam. Haud opus
Equidem his ceremoniis. Ad me propius volo.
Scire omnes vos, opinor, multa pauculis
Diebus hisce ubique orta esse incendia,
Magnaque vicis certis, ac civitatibus
Damna esse illata, et illis solis, qui fidem
Nobiscum eandem profitentur, quod quidem


image: s081

Statim me fecit suspicari, Episcopos,
Aliosue quosdam germinis Papistici
Tanta adversum nos scelera moliri, attamen
Certum scire haud potui. Tris autem proxime
Praehensi sunt incendiarii, Deo
Ita nostris rebus consulente publicis.
Illos percontatus sum more, quo decet,
De singulis. Confessi sunt ab Episcopis,
Et Papa hoc esse mali, atque se pecuniis
Conductos a Pyrgopolinice, ut ignibus
Nostra usquequaque vastent. Video arrigere vos
Aures ad Pyrgopolinicis nomen, et. ad hoc
Atrox, ac crudele facinus. Mi quoque fuit
Miraculi loco primum, vix credidi
Et principem, et vicinum tanto scelere se
Contaminare velle. Sed constanter, et
Uno, ut ferunt, ore illi affirmarunt, ita
Habere. Quid multa? Ita tandem credidi,
Ex ipso donec certius cognoscerem.
Rogavi huc accedat munitus publica
Fide, promisit, et iam venturum arbitror.
Vos huic volui cognitioni interesse, ut et
Plane illum cognoscatis, qualis vir siet,
Communibusque pro vobis periculis
In tempore succurratis. Heus vinctos Probe


page 82, image: s082

Iubeto illuc statui tectos scenomate,
Ut mox, cum iussero, producantur. Tu mane,
Dic alicui satellitum. PY. Habes ne litteras,
Quas ille ad me scripsit super adventu huc meo?
STR. Hic sunt. PY. Recte, da mihi. PHI. Venit homo. Nam loqui,
Ni fallor, audivi foris. I Probe obviam.
PY. Tu mecum intro Strabax. Vos hic satellites
Manete interea. Salvete omnes. PHI. Det tibi
Deus, optime Pyrgopolinices, quae meritus es.
Asside. PY. Rogatus sum Philalethes litteris
Istis tuis, ad te venirem, nescio,
Quibus de rebus mecum habentem colloqui.
Adsum igitur auditurus, quidnam me velis.
PHI. Rogasse me fateor, et habeo gratiam,
Quod non dedignatus sis advenire. Quid
Autem sit, cuius ergo te accersiverim,
Paucis dabo Pyrgopolinices optime.
Tu fac attendas diligenter. Plurimi
Ubique vici, et civitates ignibus
Dispereunt, et apud nos solos, quos dicitis
Haereticos, Nec casu hoc, sed ex industria
Contingit, Quorum autem hominum, incertum dicitur.
Nonnulli facere dictitant Episcopos,
Nonnulli te antesignanum esse mussitant


image: s083

Furoris huius contra nos papistici.
Princeps, et vicinus es, haud libuit credere
Tam ignobile de te facinus. Nam et si maxime
Nobis male velles, non commissurum tamen
Rebar te, ut summam propter nos infamiam
Subires, teque sugillandum posteris,
Neque tuis laudandum omnibus proponeres.
Cupio proinde isthuc ex te ipso discere
(Si pace modo licet tua) quia feceris
Rebus in his, vel non feceris. PY. Ho, quasi venerim huc
Factorum redditurus rationem tibi,
Aut quasi deceat te a me tale quid inquirere.
PHI. Utrum autem magis obsecro decet, an ut sceleribus
Te perpetratis affinem credamus, ut
Fert rumor populi, an innocentem in omnibus?
PY. Utrum libet. PHI: Quid ais? Non curas quid 'Homines
De te loquantur, sentiantue? PY. Non moror,
Quid sentiatis vos de me, aut loquamini,
Qui recte sentitis nihil, nec loquimini.
PHI. Eia, non sic inter nos ager convenit.
Absque ira agamus, si licet, et convitiis.
Si non fecisti, suspitionem etiam amove,
Tot coram vicinis nostris praesentibus.
Ut de te sentiamus omnes candide,
Sin fecisti, dic quas ob causas, obsecro,


page 84, image: s084

Isthaec crudelia facere animum induxeris.
PY. Quid vobis eveniat, nihil ad me pertinet.
Non sum de vestris sollicitus provinciis,
An aqua, an igni percant, Mearum ego gero
Curam rerum, vos itidem vestrarum, ut lubet,
Vos gerite. PHI. Laudo. Vos illos producite.
STR. Hem, quid video princeps? PY. Deus illos perdat. Ut
Omnia manifestent, timeo. PHI. quid nunc dicitis?
Ecce virum, quem insimulastis facti facinoris.
Nunc veritatem in conspectu dicite palam,
Quis conduxit vos ad facienda incendia?
PO. Iste ipse Pyrgopolinices. PHI. Nondum hoc satis.
Dic etiam tu. PY. Pyrgopolinices. PHI. quid tu ais?
PHL. Non nego Pyrgopolinices fecit. PHI. Iam satest,
Reducite illos. Audis nunc vicine, quid
Isti adversum te testentur. Quoniam igitur
Verbum omne in ore trium firmatur testium,
Fidem faciunt, ut credamus, te facinorum
Esse ducem, argumentis nisi te firmissimis
Purgaveris, aut causam docueris, qua minus
Istis credi debeat, aut possit. STR. Obsecro
Abeamus princeps. PY. Nequaque, Sat virium
Habeo, factum ut tuter meum, aut utcumque sit,
Manebo tamen Pyrgopolinices. STR, Optime.


image: s085

PY. Quid autem est, etiamsi fatear fecisse me?
PHI. Quid? Non functus es officio principis boni.
PY. Ego vero oboedienter me, et recte scio
Fecisse. PHI. Papae. Quo pacto? PY. Si scire cupitis,
Haeretici estis, et idcirco perdendi ignibus.
PHI. Isthoc quidem nos appellatis nomine,
Sed qui scis? PY. Oh rogas? Romanus Pontifex,
Episcopi, monachi, atque Ecclesiasticus
Ordo omnis, Caesar, Ferdinandus, et alii
Complures reges terrarum, atque principes
Vos pro haereticis habent. PHI. Habeant vicine, sed
Putasne illos censores esse idoneos
Doctrinarum, haeresumque? PY. Quid ni? PHI. Nos quoque
Id diceremus, ni constaret omnibus,
Quam non secundum Scripturas sacras, neque
Secundum primam iudicent Ecclesiam,
Sed commodo suo, suisque affectibus,
Et ventri, et assuetis pravis Ceremoniis
Indulgeant nimis, ut nequeant discernere,
Quae vera, aut falsa sit doctrina, quid haeresis,
Quid impium, aut secus sit. Et,si umque, hoc quidem
Tempore satis, superque intelligi potest,
Quam summi, ac infimi delirent perdite,
Quum rerum esse volunt divinarum iudices,
Suo ingenio, suoque solum spiritu,


page 86, image: s086

Non inducentes animum tantummodo sacra
Audire velle prae cunctis oracula.
Vos ferme omnes Patrum defenditis vias,
Monarchiam Papatus, ac pugnantia
Contra fidem, contraque Christum dogmata,
Monachatum, Divorum cultum, atque cetera,
De quibus accurate haud iam est dicendi locus,
Contra Scripturas, et manifesta oracula,
Quae Apostolicus. Propheticusque prodidit
Spiritus, ut ipsam etiam spiritum, et oracula
Iam dudum haereseos arguere videamini,
Ne dum nos, qui illis potius parere volumus,
Quam sexcentis Paparum inventionibus.
Existimate autem Turcas, ac Tartaros
Eodem, quo vos, rebus de caelestibus,
Cultuque Dei iudicio posse statuere.
Sed posthabitis, et neglectis verbis Dei,
Neque illi, neque vos humana sapientia
Quidque vere pium, ac certum statueritis,
Sed haec frustra tecum fortassis disputo.
Finge autem nos haereticos esse, quid (malum)
Tua id, aut aliorum refert? Num damnaberis
Pro nobis? Num minus quiduis credere potes,
Nobis non eadem tecum sentientibus?
Num tibi, tuisque obstamus, quo salui minus


image: s087

Papisticis vestris fiatis cultibus?
Docemus nos Scripturis consentanea,
Quibus et consentit cordis testimonium,
Si libet amplectimini, sin aliud collibet,
Pace id licet nostra. Suademus, uti decet,
Non cogimus quemque vestrum, nec his quidem,
Qui versantur nostris in provinciis,
Vim facimus. Manifestos tantum delevimus
Abusus quosdam, et cultus Christi gloriae
Adversantes, ut quaestus est Missarius,
Pharisaismus monachorum, divorum impius,
Et varius cultus, caelibatus sordidus
Sacerdotum. Quis haec tam impia, et his simila
Publicitus abolita esse repraehendat, nisi
Prorsum impius, et qui neque sanorum dogmatum,
Neque honestae, et Christianae vitae ullam habeat ave
Curam, aut rationem? Reprehendant, Nobis tamen
Veterum patrum, ac regum exemplo haec, et similia
In nostris delere congruit provinciis.
Porro quae tibi, aliisue fit hinc iniuria?
Cur non etiam hic tuarum duntaxat geris
Rerum curam, nobisque nostrarum sinis
Curam, ut lubet, gerere? Cur nos demum ignibus.
Prae ceteris solus vastare cogitas?
Quid fecimus tibi. PY. Non meum est negotium


page 88, image: s088

Solius, fidei, et Romanae istis servio
Ecclesiae. PH. Cui fidei quaeso? PY. Catholicae.
PH. Erras Pyrgopolinices, factis talibus
Seruire Catholicae fidei numque potes.
Vera fides iustitiam, pacemque postulat,
Dilectionem Proximi, tolerantiam,
Modestiam hominibus quoque Patentem omnibus,
Etiam si vicinos haberes Tartaros.
Formica autem citius pareret Lucam bovem,
Quam te his conspiceremus operam dare studiis.
(Nam dicam, quod sentio parr(hsiastikw=s)
Goslarienses occidis, vexas, rapis,
Fictis causis, divina, et humana violas
Iura, animusque in mala contendit inquies
Semper. Nobis quoque clanculum insidias struis,
Plurimaque iam curasti fieri incendia.
Multorum hominum res perdidisti funditus,
Nec res solum, sed et corpora viventia
Aut mutilasti, aut penitus extinxisti ignibus,
In summasque calamitates nulla iniuria
Lesus multos redegisti bonos viros.
His te vicine optime nobilitas sceleribus,
Quibus quidem catholicae impietati potes,
Et Romanae (uti facis) seruire Ecclesiae.
Te fidei autem navare operam, dicas, cave,


image: s089

Nisi Turcicam, aut Tartaream intelligis fidem.
PY. Immo nostram antiquam, veramque intelligo,
In qua baptizati, educatique sumus a
Cunabulis, cuius vos estis apostatae
Iam facti. Eam ego totis defendam viribus,
Ab eaque desciscentes semper persequar.
PHI. Egregia vero, et antiqua fides, qua licet
Huius modi vobis operam dare operibus,
Latrocinari, civitates perdere,
Exurere vicos, iugulare homines quoslibet.
Hanc illius fidem arbitror esse, qui fuit
Homicida ab initio, qui numque perstitit
In veritate. Quamvis, quam dicas, sciam,
Papisticam nempe. Hanc soletis iugiter
Antiquitatis appellare nomine,
Quasi etiam ipsis sit Apostolis antiquior,
Aut impietas antiqua valere debeat.
Quod sumus in hac baptizati, utcumque ferimus,
Ad educationem quoque necessitas
Nos tulit, haud arbitrium, ut vocatis, liberum.
Cur autem, rogo, vocatis nos Apostatas?
Quid debemus Papatui? Oboedientiam?
Quamque nullam Papatui iuravimus,
Tamen audientes essemus dicto, in via
Apostolicorum si maneret dogmatum,


page 90, image: s090

Nosque ad Iesum Christum, cui iurati sumus,
Duceret. At de Christo Papatus non agit,
Nec vos regni Papistici satellites,
Sed propter impia dogmata, et monarchiam
Funestam, atque monachorum pestilens genus,
Et propter Iudaicas quasdam ceremonias
Nostrum percupitis exorbere sanguinem,
Tyriaque, quod ferunt, maria in nostrum caput
Citatis, atque ita nos ad oboedientiam
Reducere vultis, quam si praestaremus, haud
Causa esset, quin nos unus quisque diceret
Coroebo stultiores. Nonne iure vos
Quis dicat plagiarios, qui liberos
Vobis populos, animasque nullo quaeritis.
Subicere iure? Nihil regno Papistico
Debemus, Christi ut liberi sententia
Nos tandem in libertatem vendicavinus,
Amissaque postliminii iure recepimus.
Eximii autem estis perductores ad fidem.
Quibus utimini viis? quibusue lemmatis?
Quod Christianum nobis opus ostenditis?
Quo vestra docetis spiritu mysteria?
Vias videmus latronum, de quibus ait
Christus, lemmata violenta plurimum, et impia,
Opera nefanda, nec non sanguinaria,


image: s091

Mundi huius sese ubique profert spiritus
In vestra tota adversum nos Tragoedia.
Haec quum ita sint, ut praesentes, atque posteri, et
Crassissimi etiam facile intelligere queant,
Vestris tamen nobis illudere naeniis,
Vosque magistros religionis constituere
Audetis. Nimirum docebitis homines,
Velint, nolint, vobis parere in omnibus,
Ut,tamque trunci, dicant, atque stipites,
Romae decretum est? Hoc placuit Episcopis?
Norunt homines, norunt satis mihi credite
Romanos imposturas, atque facinora,
Experti sunt suo damno, ac periculo,
Quam mores, et doctrina omnis Papistica
Non animas conservare, sed disperdere
Quaesierit, quaeratque hactenus, atque neutique
Hominum salutem, sed sitiat pecuniam,
Quamvis interea de domini nugemini
Inconsutili tunica, aut fidei concordia.
Tunica sarciretur, confestimque fieret
Cupita a vobis omnibus concordia,
Si Papae, si Monachis, si Cardinalibus,
Si Curtisanis, aliisque impostoribus
Vellemus esse in predam, ac pro indulgentiis
Romana, ut olim, farciremus scrinia.


page 92, image: s092

Haec cum nolumus, hostes dicimur Ecclesiae,
Haeretici, seductores, aliaque plurima.
Quid hostile adversum fecimus Ecclesias?
Cui vestrum fidei causa umque fuimus graves?
Ubi, quae debuimus, non praestitimus Caesari?
Ubi non vicinos debite observavimus?
Et hic profecto deberetis cernere,
Si modo livor, et odium quidque cernere sinit,
Quam vobis simus iustiores, qui tamen
Toti orbi vultis regulas praescribere.
Nam et vos nobis ter haeretici videmini,
Cui vestrum tamen ex fidei causa quid piam
Ademptum est? Quos adorti vi hostili sumus?
Quos duximus captivos? quos occidimus?
Quos populavimus agros? Quas inflammavimus
Urbes? Quos vicos igni devastavimus?
Quas clanculum vobis insidias struximus?
Haec vestra sunt omnia, non nostra. Vos docet
Isthaec Euangelium vestrum Papisticum.
In multis vicis, atque civitatibus
Facies est rerum propter vos miserrima,
Lugent senes, atque pueri aeque publicas,
Ac privatas deplorantes coram Deo
Calamitates, ac miserias, quas sustinent
Euangelica vestra propter katorqw/mata.


image: s093

Possemus nos quidem tantis ire obviam
Iniuriis, et par, iuxta proverbium,
Referre pari, sed vobis cedere malumus
Malicia, et iniquitate, quam facere aliquid
Nobis indignun, et imperio contrarium.
Haec tibi, aliisque sunto responsa pariter.
Privatim autem i te quaero, Cur Papistici
Furoris, atque odii solus provinciam
Hanc fueris aggressus prae ceteris, neque
Principe dignam, neque vicino. PY. Plurima quidem
Tu frustra verba facis, multisque disputas,
Ut haereticorum mos est, hoc vero breviter
Respondeo. Quoniam haeretici estis, non potest
Vobis fieri quidque, quod non iure optimo
Fiat. Neque me meorum factorun piget,
Quae feci, etiam deinde facturum autumo.
Ecclesiae est negotium, cui debitam
Solus scio recte impendere oboedientiam.
PH, Hoc vere est, quod dicunt, deorum concio.
Porro, quum ita erat decretum tibi pro Ecclesia
Inauditis ante agere sceleribus, atque te
More hostili plane nobis opponere,
Cur non apertum missis foecialibus
Nobis bellum indixisti, quod gentes tamen
Facere solent? PY. Nihil necessum erat. PH. Audio.


page 94, image: s094

Videlicet, ne iretur obviam tibi,
Placuit latrocinium, ante ut multos perderes,
Quam te hisce praeditum virtutibus homines
Resciscerent. PY. Quid multis opus? Ita placuit
Sanctissimo Papae, Et quibusdam Episcopis,
Qui non possunt errare. PH. Praesertim in crucem
Suffixi clavis. Age vero, quando putas
Episcopos, Papam, teque, et similes tui
In tam manifestis non errare sceleribus,
Propter quae conspueremini etiam a Tartaris,
Ne dum a Christo, atque honestati addictis viris,
Vis iudicio experiri, homines cuiusmodi
Sitis habendi, qui isthaec ad hunc facitis modum?
PY. Enim vero, si quid publicitus vos iuvat
Proscribi, iudicium haud ego detrecto quidem.
Huc mecum ad iudicium camerae. PH. Videlicet
Ad similes nos tui vocas, Papisticae
Insaniae exsecutores, ubi plurimum,
Ut lupus apud lupos, vales, quos novimus
Si nos possent perinde, ut vellent, tollere,
Lucem nemo nostrum videret crastinam, ut
Goslariensium declarat fabula.
Quare consultum non videtur, ut lupi
Iudicium oves subeant, nostrasque iniurias


image: s095

Queramur apud novercam. Ad ipsum Caesarem
Eamus. PY. Non Caesaris, neque alicuius est
Hominis Pontificem iudicare, et Episcopos,
Vel eorum opera. PH. Satis loqueris papistice.
Sed si hominum iudicia fugitis, Ad iudicem
Age Christum eamus. PYR. Ad suspectum scilicet.
Non convenire nostris, scis, Episcopis,
Et Papae cum Christo, idcirco illum deligis.
Nolumus autem regnare illam super nos, neque
De nostris umque factis ferre iudicem.
Meam tibi breviter dicam sententiam.
Si facta nostra displicent, et conqueri
Lubet, ad iudicium mecum ite Camerarium.
Faciam ego, maioribus uti iudicemini
Obnoxii, dignique calamitatibus,
Quam quas huc usque sustinuistis. Haud licet
Aliam a me factorum rationem consequi.
Dixi Philalethes. PH. Tu aliam tamen ingratus
Aliquando alibi rationem reddes integram,
Nisi te solum rebus, Christo exacto, Deus
Praefecerit, et Satanae subiecerit omnia.
Dixi Pyrgopolinices. PY. Sequere huc me Strabax.
Ita agunt, quasi ego Pyrgopolmices non siem,
Nec illos ausim, nec Deum contemnere.


page 96, image: s096

PHILALETHES PROBUS, Coetus principum.

AUditis, amici, qualis iste sit Thraso.
Quam nihil habeat frontis, geniique boni viri,
Infanda, et inaudita prius in Germania,
Immo in toto orbe commisit scelera, haud tamen
Ullius illum pudet, neque paenitet, neque
Iudicium iusti alicuius ferre sustinet,
Papistis adeo fretus phalangibus,
Quae divina, ac hum ana invertunt omnia, et
Sese in quamvis detestandis maleficiis,
Quoties, et ubi libet, iustos pronuntiant,
Et iam non multum abest, quin nobis omnibus
Lucem non lucem, et tenebras non esse tenebras
Conetur persuadere. Illos quidem Deus
Dignis suo tempore donabit praemiis,
De Pyrgopolinice autem, qua sententia
Dignus sit, scire velim. Dic Probe, quid censeas.
PRO. Non est aequum, Princeps, in tanto Principum
Coetu me primum dicere. Quin et Christi erit
Iudicium tam de isthoc, quam aliis de similibus.
Periculum quoque est, ne de hoste iudices
Parum videamur aequi, legitimique, et in
Non subiectum si dixerimus sententiam,


image: s097

Parvi habeatur momenti. PH. His cautionibus,
Atque aliis omissis subtilitatibus,
Circa illum, omnes qui ferre recusat iudices,
Praeter suorum promotores facinorum,
Dic ingenue, quid sentias. Nil iudici
Hinc decedet Christo, neque isti principes,
Te,scio,pronuntiasse primum aegre ferent.
PRO. Quando ita placet, dicam pro me, nulli volens
Prae iudicatum, si quis quid habet iustius.
Quia PYrgopolinices infandis sceleribus
Sese contaminavit, inque plurimis
Vicis paravit, et oppidis incendia
Quibus latronum more plurimos neci
Homines, pecoraque dedit,praeter quod perdidit
Infinitam nihil lesus substantiam,
Neque factorum quidque pudet, neque paenitet,
Similiaque sed deinceps facturum autumat,
Dignus videtur, ut, praesectis unguibus,
Rasisque superciliis, ac barba, et sanguine
Misso, ex albo plane eradatur principum,
Et igni tandem, gladio hostilive pereat,
Exemptus e vivis in tartareum statim
Iniciatur pyriphlegethontem, aut Cerbero
Tradatur laniandus semper et in saecula
PHI. Amem. COE, Amem. Si vobis haec sententia


page 98, image: s098

Placet, place at quoque una Spectatoribus,
Dicantque Amen ad huius finem fabulae.

CHORUS. Sapphicum.

Christe, sic nostri pereant, tuique,
Sive mundus, seu Satanas, precamur,
Perfidi hostes, ut populus perennes
Concinat hymnos.
Irruunt in nos furiis adacti,
Ceu lupi, nostras lacerare carnes,
Et sitim longam saturare nostro
Sanguine aventes.
Haud tamen causas alias ob ullas,
Quam tuum verbum quod amamus ultra
Prava Papatus, Satana magistro,
Dogmata structa.
Gnaviter rursus Babylona firmant
Caesarum ductu, manibusque regum,
In suas ut nos redigant cathenas
Denuo captos.
Frange conatus petimus nocentes,
Hostium durum quoque tunde pectus,


image: s099

Aspidum praesens remove venenum
Christe redemptor.
Ne sibi plaudat malesana turba,
Dicat et sancto potiora verbo,
Quae suis mundus docuit tenebris,
Ingenioque.

te/los. 13. Aprilis. 1541.