IUDAS ISCARIOTES, TRAGOEDIA NOVA ET SACRA, LECTU et actu festiva et iucunda, Thoma Naogeorgo autore. ADIUNCTAE SUNT quoque duae Sophoclis Tragoediae, Aiax flagellifer et Philoctetes, ab eodem autore carmine versae. AD LECTOREM. Ingenium fatumque atrox narramus Iudae, Quoque modo sanctum vendiderit Dominum, Inde flagelliferum Aiacem, notique dolores Facti, quique suo se induerit gladio. Deinde Philoctetae casus iustasque querelas, Quique ad humum tandem cesserit iliacem. Haec iucunda tibi lectu parvo aere parabis, Si non plus nummos diligis ac studia.

IUDAS ISCARIOTES TRAGOEDIA NOVA ET SAcra, Thoma Naogeorgo auctore. s017 HTML-Text

SOPHOCLIS AIAX Flagellifer. Thoma Naogeorgo Straubingensi interprete. s121 HTML-Text

ARGUMENTUM.

QUUM ACHILLES IN pugna cecidisset, videbantur sibi Aias et Ulisses circa illius corporis asportationem prae ceteris fortiter decertasse: iudicioque de armis illius habito, vicit Ulisses. Unde Aias repulsam passus mente excidit et alienatus est, ut irrueret in greges, cum se putaret interficere Graecos. Et quadrupedum partim occidit, partim vinctas duxit ad tentorium, inter quas erat et aries unus eximius, quem putabat esse Ulissem, quem vinctum flagris cedebat, unde et fabula inscribitur. Aiax flagellifer. Deprehendit autem Minerva Ulissem circa tabernaculum speculantem, quid nam rerum gereret Aiax, indicatque illi quae facta erant, evocatque Aiacem in publicum ad huc furentem, gloriantemque se inimicos interfecisse. Mox hic ingreditur ad flagellandum Ulissem. Accedit autem chorus nautarum Salaminiorum, factum quidem sciens, quod nempe Graecorum pecora essent iugulata, ignorans autem quis fecisset: Exit autem et Tecmessa Aiacis captiva pellex, sciens quidem pecorum interfectorem esse Aiacem, ignorans autem cuius essent pecora. Uterque igitur ab altero discentes quod nesciebant, chorus quidem a Tecmessa, quod Aiax ea fecisset, Tecmessa vero a choro quod Graecorum essent greges occisi, lamentantur, et praecipue chorus. Deinde Aiax progrediens sanae mentis factus, semetipsum lamentatur, eumque Tecmessa obsecrat, ut desistat ab ira animique aegritudine, isque cum respondisset se destitisse, exit lustrationis gratia, atque semetipsum interficit. Quem cum repperisset Teucer eius frater, deplorat et se et illum. Cumque eum vellet sepelire, intervenit Menelaus primo, deinde et Agamemnon prohibentes ne sepeliretur, quibus Teucer animose contradicit. Ulissis tandem interventu et persuasionibus rixa sedata est, et Aiax sepultus.

SOPHOCLIS PHIloctetes. Thoma Naogeorgo Straubingensi interprete. s189 HTML-Text

ARGUMENTUM.

HELENUS VATIcinatus erat Troiam capi non posse sine Herculis arcu et sagittis, quae habebat Philoctetes relictus in Insula Lemno ab Achivorum exercitu, ob vulneris dolorem quod inflixerat vipera, propterque diras exsecrationes. Venit igitur Ulisses cum Neoptolemo in Lemnum, ut vel vi vel dolo eum abducant ad Troiam. Veritus autem Ulisses in eius venire conspectum, ne ab eo interficeretur, Neoptolemum dolis instructum praemittit ad persuadendum ei, qui tandem accepto arcu et sagittis, cum ei persuadere non posset, parat abire. Vehementer autem plorante ac lamentante Philocteta, ob armorum ablationem, quibus eo usque victum quaesierat, commotus Neoptolemus, reddit ea, etiam multum reclamante Ulisse. Tandem Hercules ipse apparens persuadet Philoctetae, ut simul naviget ad Troiam. Scena est in Lemno. Chorus autem consistit ex senibus qui simul cum Pyrrho advenerant.