31 May 2006 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - no semantic tagging - MORPHEUS spell check performed - errata list worked in


image: s001

Regnum Papisticum. OPUS LECTU IUCUNdum omnibus veritatem amantibus: in quo Papa cum suis membris, vita, fide, cultu, ritibus, atque caerimoniis, quantum fieri potuit, vere et breviter describuntur, distinctum in Libros quatuor. THOMA NAOGEORGO auctore. Adiecta sunt et alia quaedam huius argumenti, lectu non indigna. 2. Timoth. 3 [Gap desc: Greek words] . 1553. Mense Iunio.


image: s002

[Gap desc: blank space]


image: s003

ILLUSTRISSIMO AC clarissimo Principi ac domino, D. PHILIPPO Hessorum ac Cattorum Landtgravio, in Dietz, Zigenhaim et Nidda, Domino suo clementissimo, Thomas Naogeorgus S. P. D.

TOT iam annos (illustrissime Princeps) Euangelicae doctrinae fulsit lumen, ut non immerito, si Deo ita visum esset, omnis homines ad sui amorem rapere debuisset, atque ipsos etiam infensissimos placare hostes: ut si non amare possent, saltem ab insectationibus, dirisque conviciis abstinerent. Quia vero solum ii credunt, (sicut in Actis Apostolicis legimus) qui ad vitam sunt praedestinati, tantum abest ut adversarii mitiores sint facti, atque aliquid a saevitia, probris ac


page 004, image: s004

maledictis remiserint, ut nunc demum quicquid conviciorum possunt, non solum in docentes, verum etiam in doctrinam, adeoque Euangelium Dei cumulatius atque confidentius effundant. Prodiit enim nuper in theatrum quidam (cuius nomen nondum edam) qui arrepta ex proximo bello occasione, inepto pariter ac contumelioso libello omnes Euangelio adhaerentes Principes ac plebeios proscindit, lacerat, ob iurgat, nullisque non conviciis onerat: simulque (si diis placet) ad Papismum revocat nos, quos apostatas appellat, ac desertores. Non meretur ille quidem ullum responsum, ut qui praeter convicia nihil attulerit, et libellus quem scripsit ab ebrio scriptus esse videatur: adeo nullo progreditur ordine, sed est confusanea quaedam duntaxat verborum congeries, et (quod aiunt) sine capite fabula. Vellem tamen aliquem esse, qui conviciatori illi responderet pro dignitate, non illius, sed doctrinae quam profitemur: quo cerneret, quanta temeritate,


page 005, image: s005

impietate, petulantiaque reprehenderit, sitque insectatus quod non intelligit. Nam tametsi iniuriam nostram conviciaque in nos iacta divinis praeceptis dis simulare perferreque iubeamur: quod tamen ad veritatem attinet, sinceramque Euangelii doctrinam, adeoque Dei honorem et gloriam, nihil est dissimulandum, sed acriter verbis scriptisque contra adversarios pugnandum: quemadmodum etiam veteres Ecclesiae docto res, contra ethnicos atque haereseos propagatores summa cum laude fecerunt. Quippe conviciatores eiusmodi, licet iis qui veritatem satis cognoverunt ridiculi sint, et contemptui, aut vel bilem duntaxat moveant: inficiunt tamen, nec mediocriter offendunt imbecilles, ut peius de doctrina quam tradimus suspicentur ac sentiant. Quamobrem vel ipsam propter doctrinam, vel multos propter infirmos adhuc, qui veritatem primoribus solum labris degustarunt, retundenda ac confutanda huius conviciatoris esset improbitas ac malitia,


page 006, image: s006

qui Euangelium quod docemus, Turcicum, atque aliis nominibus appellat odiosis. Atque vehementer miror, qua fronte hoc faciat: cum satis constet, eum nostrorum libros et commentaria non legisse, ut idoneus esse possit doctrinae atque Euangelii iudex: neque conveniat, ex unius aut alterius vel Principis vel plebeii scelere aut malefactis, contra universam doctrinam ferre sententiam. Sed hausit opinor huiuscemodi convicia ex monachorum contionibus, aliorumve virulentorum Papistarum, qui ventris sui magis quam veritatis curam gerunt: unde praeclarum se fore speravit et gloriosum, si paribus probris in nos detonaret, libellisque ineptis et scurrilibus Lutheranos (ut vocant) non conficeret (haud enim tantae eruditionis est: atque alioqui veritas est invicta) sed pulicum ac pediculorum more pungeret et morderet. Ceterum spero ali quem proditurum, qui stulto (ut ait Salomon) respondeat iuxta stultitiam illius, ne sibi sapiens esse videatur. Ego,


page 007, image: s007

quod tantum in praesentia licuit, nude et aperte Papatus membra praecipua, fidem, cultus atque ritus descripsi et pro posui, licet nomina praeteream: ut videant omnes, an nos an illi ad Apostolorum vestigia doctrinamque propius accedamus: atque an illi Catholici sint, an magis nos, quos adeo oderunt atque persequuntur tamquam haereticos. Quid boni, quid sinceri, quid denique Apostolicae doctrinae consentaneum in Papatu sit, ego hercle videre non possum: contra vero liquido apparet nostra eiusmodi esse, ut quae Papatus totis adhibitis studiis hactenus, solidis Scripturarum testimoniis subvertere non potuerit. Quo ergo nos revocant? An nos putant veritatem deserturos, adhaesurosque mendaciis, in tam clara luce? Cur vocant desertores? An probrum est, deserere impietatem atque idololatrias, et cetera tam vana quam ridicula? Sane pleraque esse huiusmodi illorum omnia, brevibus ita proponere studui, ut quasi in tabula perspici


page 008, image: s008

possint: quo et nostri illorum hominum contumelias et opprobria patientius tolerent, viso a quibus monstris per Euangelicam sint doctrinam erepti: et adversarii minus cristas erigant, seque veram Christi ecclesiam esse glorientur perspecto, ipsorum deliria tam vitae quam cultus et doctrinae omnib. esse exposita. Nostros igitur hortor, ut summam existiment gloriam, deseruisse Papatum: et singularem quandam Dei gratiam, Euangelicam cognovisse doctrinam. Hortor autem moneoque et adversarios, ut desinant tandem maledicere, non tantum nobis (qui nihil sumus fortasse) sed potius veritati Dei, atque Euangelio Christi: remque expendant diligentius, atque paulisper ex oculis removeant multitudinis consensum, auctoritatem Papae, et membrorum illius, usitatosque aliquot saeculis cultus. Nihil enim haec et similia ad veritatem faciunt confirmandam, sed eius potius cognitionem impediunt ac remorantur, suntque omnibus gentibus


page 009, image: s009

communia, quae vetustate, duratione, regum et principum auctoritate, magnoque omnium consensu sua defendere possent. christianis suae fidei atque cultuum alia debent esse fundamenta, sicut et sunt: nempe consensus Prophetarum et Apostolorum, auctoritas Spiritus sancti, testimonium de Christo domino nostro cum in Scripturis, tum in hominum cordibus ferentis. Haec si penitius introspexerint, et absque praeiudicio aestimarint, non dubito fore, quin christianum induti pudorem resipiscant, adque veriora firmioraque se convertant. Stultum est, videre meliora, et deteriora sequi, quod plurimi ad ventris et quaestus gratia faciunt. Interim (illustriss. Princeps) est quod nobis gratulemur, cernentes in quantis tenebris, erroribus humanisque offuciis, nugisque adversarii ambulent: Deumque precemur, mentem illorum et oculos aperiat, ut Euangelii lucem, qua sola cordium tranquillitas acquiritur, apprehendant, in unoque Christo


page 010, image: s010

servatore nostro quaerant habeantque omnia. Quam molestum sit iter agentib. aut rectam ignorare viam, aut seduci a monstratore aliquo malicioso, norunt omnes qui sunt experti. Nihil etiam prodest multas tentare vias, a recta tamen quam longissime aberrare id quod adversariis usuvenire notissimum est. Faciunt enim atque tentant plurima, animumque suum huc illuc torquent anxii, ut peccatorum remissionem aeternamque salutem consequantur. sed nemo pius non videt, eos incassum sudare atque moliri, cum unica ad patrem via sit Christus, Io. 14. qui factus est nobis a Deo patre, sapientia, iustitia, sanctificatio et redemptio. 1. Cor. 1. et nullum sub sole nomen datum sit hominib. ad salutem consequendam, quam nomen Domini IESU CHRISTI. Act. 4. Hanc viam, quia simplex et minime quaestuosa est, monstratores caeci aut improbi callide praetereunt, atque in anfractus et labyrinthos inexplicabiles, aut praecipitia abducunt miseros, Magni proinde


page 011, image: s011

aestimandum est, nos ab hisce esse liberatos, eorumque intelligere studia atque imposturas, ut perpetuo cavere possimus. Huc ego profecto respiciens, hanc operam suscepi, quo veritas atque Euangelica doctrina magis eluceat, contrariis oppositis studiis, cultibus, ritibusque, et vita Papistarum: ut ab his sibi caveant omnes, atque illam cupidius apprehendant, teneant, amentque, omnique studio custodiant atque defendant.

Tibi autem (clarissime Princeps) hoc scriptum nuncupavi multas ob causas, quas omnis commemorare non est necesse. Tuus certe quondam erga me favor singularis, liberalitasque Principe digna, maius aliquod, tuaque Celsitudine dignius opus mererentur: verum te magis respicere nuncupantis animum solere scio, quam facultatem. Neque ego hoc opusculo tuae munificentiae plenam referre gratiam statui: (hoc enim fieri non potest) sed declarare duntaxat, me acceptorum beneficiorum non esse


page 012, image: s012

immemorem. Deinde visum mihi est, hoc scriptum tibi inter omnes maxime convenire, propter singulare in doctrina Euangelica promovenda studium, propter pericula atque calamitates aditas in defendendo, in quo adusque captivitatem mortisque discrimen (a quibus te liberatum tandem, inque avitas sedes restitutum, toto pectore gratulor, Deoque gratias ago) animose decertasti: propter admirabilem denique, vereque heroicam inter tot adversa gravesque tentationes animi fortitudinem, constantiamque in retinendo. videbis enim, qualia sint (licet antea non ignores) ad quae pertrahi variis quamlibet machinis impetitus non potuisti. atque haud difficulter e regione, qualia item quae sedulo promovisti, defendistique hactenus, atque divina opitulante gratia retinuisti. Sunt alii duri planeque saxei in retinenda per manus tradita fide, ut Turcae, ut Iudaei, horumque similes: sed nullo satis certo nixi firmamento, nullaque sacrarum Scripturarum


page 013, image: s013

suffulti auctoritate, sed humanis duntaxat commentis. Ea vero demum constantia ac rigiditas (ut ita loquar) laudanda est, quae divino nititur fundamento: adque falsa et impia duci, trahi aut flecti non potest: ob quam omnes ab initio Christi martyres praedicamus. Quia igitur ob haec non iniucundum tibi speravi hoc opusculum fore, ausus sum id quoque tuae dedicare Celsitudini, orans rogansque, tenuitatem ea hanc nostram quidem, at certe deditissimum animum, aequi boni consulat, meque sibi habeat commendatum: quam Dominus IESUS, una cum fortissimis filiis, perpetuo diutissimeque incolumem conservet. Dat. Basileae, 20. Februar. 1553.


image: s014

[Gap desc: blank space]


page 015, image: s015

REGNI PAPISTICI LIBER PRIMUS.

NUNC age magnifici mihi membra, fidemque Papatus,
Et varios ritus, annique ex ordine fastos
Musa refer: nostrae non tantum tendere vires,
Nec dixisse valent tanti mysteria regni,
Cui nullum toto compar reperitur in orbe.
Audimus Scythici sit quanta potentia sceptri,
Quid valeant Turcae, et semoti longius Indi:
Quid bellax Parthus, Persaeque, uberrima regna:
Nec Romana ulli vetus est incognita virtus.
Verum cuncta nihil sunt, si quis pensitet huius
Maiestas quae sit, quaeque infinita potestas.
Imperium siquidem caelestes scandit ad arces,
Et terrena regit summo moderamine cuncta,
Legibus atque minis infernam territat aulam:
Ut sic tota triplex quassetur machina mundi
Eius in arbitrio. Temere nec fingimus istud:
Arrogat ipse sibi rebus scriptisque Papatus,
Viribus et totis quasi debita iura tuetur.
Quare Calliopea adsis, tuque augur Apollo.
Res magna est, lateque patens, dispersaque cunctis


page 016, image: s016

Finibus Europae. Recto deducite calle
Inceptum carmen, cunctisque haec pandite sacra.
Namque satis sint nota licet, compertaque cunctis,
Prognatos quoscumque aestas trigesima vidit:
Attamen ignorant nostri non visa minores,
A pueris docti Christum, ritusque probatos.
Quid facient porro post saecula multa nepotes,
Quis forte haud dabitur ritus et membra Papatus
Cernere, nec novisse fidem, ob longinqua locorum
Intervalla? Profecto haec cognovisse iuvabit:
Quorum cognoscent ex his non pauca libellis,
Si modo non tineas pascent prius, Assyriisve
Mercibus, aut piperi praebebunt pallia nigro.
Quaeritur in primis, sit nae huic caelestis origo,
Et pater aeternus supero hunc demiserit axe:
An vero potius Stygiis emerserit undis,
A Satana compostum ipso, furiisque nefandis,
In fidei pestem verae, supremaque fata,
Et turbas rerum assiduas, magnosque tumultus?
Hoc qui contendunt, causas adferre valentes,
Atque argumenta solem: primumque e fructibus ortum,
Ac tota ambiguum vita spectare parentem.
Sed nihil absurdi, quamvis dicamus ab alto
Descendisse polo: descendit et improbus olim
Lucifer, et totum mala divexantia mundum
Illinc adveniunt, ira iussuque Tonantis.
Largifluus quondam terras hominesque peremit


page 017, image: s017

E'caelis imber. Sodomam quoque sulpur et ignis
Obruit a Domino. Quid si peccata profani
Plurima, et ingratum numquamque domabile mundi
Pectus commeruit, terris ut tale scelestis
Omnipotens faceret merito consurgere regnum?
Spernebam homines Christum, verbumque salutis,
Cordibus et cunctis inerant fastidia veri,
Nulla fides ultra aut fratrum dilectio curae,
Pestiferis fidei lacerabant dogmata sectis,
Ad nova suspensi, patulasque docentibus aures
Praebebant, quaecumque etiam aut perversa docerent,
Non attendentes veri aut discrimina falsi:
Seque exponebant praedae, errorique lubentes.
Quid mirum iam, si plenis mendacia cuppis
Omnipotens in hiantia sic effuderit ora?
Adde quod in summa doctorum pace cohortes
Sepositis propere libris, curaque docendi,
Quaerebant aurum et vani miracula mundi:
Mordebant inter se, pellebantque vicissim,
Cuique prout vires aderant, regumque favores:
Perculerint odiis ipsa ut praetorta demum,
Sintque admirati proceres, insania quae nam,
Quaeque intemperies doctores atque magistros
Invasisset, ut auspiciis civilia bella
Haud rectis gererent, tantum et sua quisque maligni
Alterius tristi speraret commoda casu.
Moribus ex his quid potuisse emergere censes,


page 018, image: s018

Quam praesens regnum, et doctrinae incommoda sanae,
Castigante Deo mundi delicta furentis,
Inque tenebrarum marcentia corda profundum
Proiciente? etenim saeclo surrexit codem,
Stulta Mahometi lex, infandusque Papatus,
Cornua ceu duo quae ruerem verumque fidemque,
Et validis totum imbuerent erroribus orbem.
Namque scopum pulchre collimat uterque ad eundem,
Ut sit nempe super nil cognitionis Iesu,
Sitque ablata omnis prorsum inquisitio veri,
Atque in condensis vadant erroribus omnes:
Non ergo errabis valde, si cornua dicas
Utraque dante Deo producta, immissaque mundo.
Hoc praesumit enim, credique omnino Papatus
De se vult, fideique illius portio prima est,
Esto, non hac de re contendemus inepti:
Cedimus hic facile. Nequit hoc tamen ipse Papatus
Inficias ire, a satana quin multa magistro
Hauserit, et doctrina eadem vitaque probarit.
Nunc caput imperii tanti admirabile dicam.
Nomen habet Papa, quod quondam commune vel imis
Praesulibus, donec Romanus episcopus ex se
Arripuit fidei praeter suffragia sceptrum,
Hocque sibi nomen proprie suscepit habendum:
Qualis nulla super commotu nec obstitit ullus.
Quid facerent? iam magnus erat, metuendus et omni,
Non modo terrenis, verum et caelestibus armis.


page 019, image: s019

Hic Papa caelorum claves se iactat habere,
Atque etiam in clypeo semper depingit easdem,
Ut norint reges, plebsque ad mendacia prompta,
Caelorum portas nullum, caelesteque regnum
Posse subire, aliqua caeli vel parte locari,
Illius ex nutu nisi, permissuque benigno.
Illius in dextra caelum est, aeternaque vita:
Dat cui vult, cui vult adimit, clauditque vicissim.
Verbo, si quem vult, raptim sustollit ad astra:
Clavibus et rursus, quem vult, ad tartara trudit.
Hic ligat, hic solvit, caelestique imperat aulae
Solus, ceu condus promusque et ianitor idem.
Magna haec est nimis et cunctis horrenda potestas,
Quam magni tremuere duces, regesque potentes.
Pectora planxerunt proceres, populusque manu, cum
Audivere Papae nomen modo, tantaque iura.
Nam post fata omnes spectabant ultima caelum,
Et requie aeterna cupiebant esse beati:
Quo fugerent autem, vel qua fiducia caelum
Sperarent, Papa cum claves aditumque teneret?
Omnibus ergo colendus erat tamquam Deus: immo
Nemo Dei veri quaesivit habere favorem,
Nec iussa advertit: quin nec promissa, minasque,
Huius cum cunctorum animi terrore, minisque,
Nec non pollicitis praecepti iam ante stuperent,
Ut nullam possent partem impertire Tonanti:
Qui tamen haud partem, sed pectora tota requirit.


page 020, image: s020

Non ignoramus, quod caeli Ecclesia claves,
Atque adeo Petrus, Petri similesque ministri,
Nec non solvendi a noxis ius, atque ligandi,
Possideant a Christo acceptum. Ast illa potestas
In verbo est Euangelii, nec tenditur ultra:
Quod quicumque docet, caelorum is limina claudit
Omnibus impuris, et non credentibus illi:
At vero electis opera recludit eadem.
Sic ligat inflexos sanctique piacula coetus
Iure Euangelii, haud propriae dictamine mentis.
At Papa longe aliud sentit, quod stemmata monstrant.
Non docet ut Petrus, nec pascit, nullaque prorsus
Cum doctrina Euangelii commercia tractat:
Sed dominum se fert fidei, vitaeque perennis,
Iure a nullo hominum, nec Servatore tributo,
Quo tamen unicum erat numen plebi atque monarchis,
Regibus et Ducibus, tantum persuasio mendax
E sacris scriptis potuit desumpta coactis,
Ut propter caeli portas, animaeque salutem,
Omnium haberet ubique obnoxia corda, fidemque:
Exceptis Graecis, qui non coluere Papatum.
Italus autem omnis, iunctisque Hispania Gallis,
Anglus, Germanus tota cum gente Scotorum,
Ungaria et Dani, Norvegique atque Boemi,
Russia et Hiberni, latisque Polonia campis:
Et breviter, nomen venit quocumque Latinum,
Observant, metuunt passim, venerantur, adorant.


page 021, image: s021

Toto corde Papam, ut caeli vitaeque potentem.
Hoc valet in caelis, magis immo valere laborat.
In terris vero divina humanaque tractat
Omnia, seque vices Christi gerere intonat audax,
Cum virtute sit ipse et sacro flamine praesens,
Tum caput illius sponsae quam morte redemit
Atque cruore suo a naevis rugisque polivit.
Hoccine adulterium, et cunctis insania nota,
Se caput alterius sponsae iactare mariti?
Quis ferat? an Christus, cui tanti constitit uxor?
Se tamen a Christo dicit caput esse relictum
Ipsius sponsae. sic nil pudet omnia plebi
Ingerere, etsi sint manifesto falsa, simulque
Impia. Praeterea ne quis consurgere motus
A tergo vel fronte queat, correptaque iura
Atque poli, vitaeque aeternae falsa potestas
Convelli a quoquam verbo scriptisque sacratis,
Vel ratione etiam humana, sacra Biblia caute
Subiecit sibi, mundus uti illo interprete solo
Utatur vetuitque edictis, ne quis amore
Commotus veri, aut odio falsique malique,
Scripturas aliter legere aut exponere tentet,
Aut privatim, aut publicitus quid tradere plebi,
Quam velit, aut rebus permittat rite putatis.
Insuper haud licitum scripturis credere cuiquam,
Si non credulitas probat emolumenta Papatus,
Raptosque amplificat magis et confirmat honores.


page 022, image: s022

Sic a Scripturis se reddidit undique tutum,
Quarum est Christicolis respectus iure supremus.
Quid valeat ratio, quidve argumenta probata?
Callida quid tandem veri et discretio falsi?
Caeci sunt omnes: solus Papa cernit, et omnes
Doctrinas, leges, rationes iudicat, immo
Et reges populosque patresque ac omnia prorsus
Concilia: et quicquid statuit, pro lege tenendum est:
Nec dubitare licet, nec reclamare, sed omne
Occlusis oculis, hebeti gustuque vorandum
Quicquid proponit, decernit, somniat, effert.
Cavit et hoc belle, ne quis diiudicet ipsum,
Ipsius aut vitam, moresque scelestaque facta:
Quamvis seducat mundum, magnasque catervas
Moribus impuris, vitaque sub ima scelesta
Tartara demergat, quae vult facit, utque libido est.
Sic vivit, nullum metuens hominemque Deumque:
Pro lege ac ratione est eius sola voluntas:
Et, quare hoc aut hic facis, audet quaerere nemo.
Dispensare potest etenim, et pervertere cuncta:
Ex iusto facerem iustum, iustumque vicissim
Ex iniusto. quod licet illicitum est, et iniquum,
Aequum: quodque est, non est si haec vult sancta potestas,
Naturae per eam rerum mutantur, et ordo.
Quid multis opus est? in terris obtinet omnem
Ille potestatem. dirimit iustissima verbo
Coniugia, incestique vicissim foedera lecti


page 023, image: s023

Nectit: divinas leges mutatue, vel aufert,
Aut misere in sensum detorquet denique pravum.
Nec mirum, humanis ludit si legibus ut vult.
A sacramento populorum libera reddens
Colla, atque heredes ex non heredibus uno
Imperio, foenus concedens, furta, rapinas,
Particula accepta: donans aliena, malaeque
Iustificans fidei possessores, homicidas,
Periurosque sacris iungens altaribus. haec sunt
Nullius numeri, et parva illi, et ludicra plane,
Qui caeli claves tenet, et moderatur Olympum.
Sacris Scripturis etiam, et divinitus olim
Allato verbo, sua prorsus heriliter aequat
Rescripta et decreta, et quicquid prodidit ore:
Ore, quod haud errare potest, aut fallere quemquam,
Sed gemit assidue sub iniquo pondere veri.
Quare haud indignum, quod vult parere quibusvis
Decretis omnes, canonesque a neune sperni,
Qui quaerit vitam. Quid enim veracius illis?
Quid compilatum bello magis ordine vel quid
Promovet ad vitam magis, aeternamque salutem?
Discimus ex illis quod nostrum sit caput, et quis
Claves possideat caelestis ianitor aulae:
Ne quaeramus frustra alium, Christumque vel ipsum,
Qui pro delictis narratur mortuus esse,
Pro nobisque patris cunctum placasse furorem.
At quoque Caesarei rapuit sibi culmen honoris,


page 024, image: s024

Ne quid in orbe exstet celsum, clarumque, vel amplum,
Quod non possideat, calcetque ut subdita plantis.
Imperii quare se heredem scribit et effert,
Regibus idque ipsis persuasit, principibusque,
Et populis: mihi quod supra mirabile cuncta est.
Verum divino cunctos sub nomine flexit,
Terruit et domuit, mentemque ligavit et ora,
Ut faciem contra perfrictam haud hisceret ullus.
At non se iactat solum, sed et utitur effrons
Falso iure, creat reges, donatque corona
In verba addictos sua, praescriptumque vetustum,
Ut servos habeat fidos, humilesque clientes.
Quod si immorigeri fuerint forte, atque rebelles.
Detrahit actutum celso de culmine regni.
Fulmine percussos horrendo, Horcoque [Reg: Orcoque] dicatos,
Aque fide solvit subiectos protinus omnes.
Si se iusque suum tendunt defendere marte,
In caput illorum reges ciet, atque dynastas:
Armat et ipse suos, et quicquid ubique potentum est,
Ut quamvis fortes nequeant obsistere multis.
Si sine Marte volunt scripto contendere iure,
Concilioque suas collecto exponere causas,
Frustra est. Concilium nullum coit illius absque
Iussu, collectique aliter sententia nulla est.
Infelix ergo Caesar submittere colla
Cogitur, et supplex veniam exorare reatus,
Stratus humi, pedibusque Papae invita oscula figens.


page 025, image: s025

Historiae tradunt [(printer); sic: trahunt] , quendam bis terque Papali
Calcatum induperatorem pede, quin et acerbis
Insuper afflictum dictis, nihil addier ultra
Ut posset. quo sat patuit, quid iuris in omnes
Assumat reges, populosque sibi Papa: nempe
Quod non sit sponsae Christi dominusque caputque
Solum, verum etiam (si fas est) totius orbis.
Quare qui sapiunt nunc Reges, omnibus ultro
Auscultare solent, submissoque utier ore
Contra apicem tantum: ninus et reputare beatos,
Si licet illius soleas contingere labris.
Hoc non Turcarum regi, nullique per orbem
Quantumvis diti facerent, multumque potenti.
Atque foret longe satius, bis terque perire,
Ac ignominiam tantam perferre monarchis.
At faciunt huic, ut domino terraeque polique:
Praeterea iussis huius discrimine nullo
Parent. Si mandat bellum gerere, ocius arma
Corripiunt: vastare urbes, aut pellere avitis
Sedibus invisos, totasque exscindere gentes,
Vastant, expellunt, ac miscent cuncta cruore.
Si spoliare iubet vita, vel tradere flammis
Doctum aut indoctum, plebeium aut principe cretum,
Mox mora nulla, nefas ducunt parsisse parenti,
Cognatisque ipsis: cedunt, iugulantque propinquos.
Et quemcumque cupit sanctissimus ille virorum:
Quamvis ignorent causam, vel non satis aequa


page 026, image: s026

Expendant trutina. quid et si constet iniquum
Mandatum esse, atque ex solo livore profectum,
Nil tamen interea minus eius iussa sequuntur.
Atque hoc ipse pater vult, et mandavit, inunctos
Simpliciter tantum iussis parere quibusvis
Debere, haud ullas per se cognoscere causas
In rebus, sibi quas Romana ecclesia sumit,
Nec cur are adeo qualis sententia lata est.
Quin et cunctorum regum vult omne tribunal
Subiectum esse sibi, si qui sunt forte gravati,
Ut possint licite sedem appellare Papalem:
Magna potestas, ius ingens, dignatio summa,
Rebus in humanis pariter sacrisque supremum
Reddere iudicium. Sed, ne fallaris, et istud,
Ut reliqua omnia, quaestum olet atque embamma culinae:
Quae quocumque modo ad se pertraxisse, recocti est:
Unde is principibus ducibusque et gentibus ipsis
Non pauca abrasit, cedentibus omne libenter,
Cum vitam contra promitteret ille perennem.
Sic terras, castella, ducatus, praedia et urbes
Pro vita aeterna, pro nugis nempe, recepit.
Pontifices siquidem pro rebus saepe caducis
Regum ope habent opus: at reges proceresque vicissim
Pro vita atque salute, Papis. Persuasio quid non
Efficit, et sub divino fallacia verbo?
Denique decretis divine sanxit, ut omnes
Sint inimici illi, si quem aversatur et odit.


page 027, image: s027

Quis non sic reges superet, magnosque tyrannos,
Nedum plebeium? Quis non exhorreat atrae
Turbae inimicitias? Merito fugiuntque, caventque
Hanc maiestatem reges, vel laedere verbo?
Aque Iove hoc procul, aque eius se fulmine ducunt.
Interea vivit secure, et tutus ab omni,
Aequalem cernens nullum, nullumque priorem,
Nec qui lite ausit durove lacessere bello.
Foedera init cum principibus, cum regibus, et cum
Urbibus et populis qui libertate fruuntur,
Et complere queunt robusto milite campos.
Summa, se prudens et cautus in omnia miscet.
Si sileant omnes, et pax bona regnet ubique,
Ipse serit bellum, concordesque urget ad arma,
Applicat et parti firmae, opportunaque captat
Cuncta sibi, Martis se quocumque alea vortat.
Vulneribus sua sic alienis commoda quaerens,
Nonnumquam ad bellum saevus grassatur et ipse
Promissa barba, lorica indutus ahena,
Et ferro totum corpus contectus et auro,
Horrendumque fremens vicos populatur et agros,
Oppida circumdat vallo, extremumque minatur
Hostibus exitium: tormentis moenia quassat,
Aut longa obsidione famem metuentibus affert,
Donec cogantur miseri se dedere cives:
Tum iugulat quos vult, vel propter verba iocosque:
Hinc redit insignis Roma, celebratque triumphum.


page 028, image: s028

Haec agit in terris rerum caput atque potestas
Summa: an tu nosti maiorem, plusque valentem?
Edas, et tempus perquiras omne, locumque.
Hinc fasces etiam fumosa in Tartara mittit
Carminibus certis, et ritibus,, atque diebus.
Et damnatorum si non omnino catastas
Evacuare potest, ignemque exstinguere saevum,
Et fregisse rotas [(printer); sic: notas] , turpesque occidere vermes:
Voce tamen valida cruciatus mitigat omnes,
Scilicet ut capti certas laxentur in horas,
Ignisque haud urat, rodant neque pectora vermes.
Currentes teneantque rotas sufflamina paulum.
Quod si carminibus potuit Rhodopeius Orpheus
Sistere tartareas poenas, flagrumque Megerae:
Cur non possit idem Papa, rex terraeque polique?
Est aliquis vero (quem nondum cognovimus ipsi,
Repperit ille sagax) est purgatorius ignis,
Regnat ubi proorsus, viresque expromit atroces.
Liberat hinc animas, altoque reponit Olympo
Carminibus, precibus, donis, et iure potenti.
Nil refert etiam, si ter centum arserit annos
Spiritus: aurifluus si post advenerit imber,
Irrorante aliquo, paucis illum extrahit horis.
Progeniem haud raro totam illo solvit ab igne,
Aut praeservat, uti favor est, nummusque resultat.
Nil contra possunt Pluto, infernique ministri,
Quamlibet et manibus teneant pedibusque renixe,


page 029, image: s029

Et curvos tendant uncos, pedicasque tenaces
Nectant: submisso dispellit murmure vocis
Daemonas adversos, et vel fundo extrahit imo
Plorantes animas, in amoenaque gaudia transferit.
Quis regum hoc potuit? quis Apostolus, aut Helisaeus?
Non est, nec fuit, et nec erit tam dia potestas.
Mortales igitur cunctos quoque vincit amictu,
Si quando patitur se in maiestate videri.
A capite ad calcem Sarrano praenitet ostro.
Sunt vestes, quas Ser, et quas opulenta Damascus
Mittit: contexto riget auro, Indisque lapillis,
Grandibus et baccis, quales regina Canopi
Numquam potasset, nec detraxisset ab aure.
Insuper et triplici fulget diademate cultus,
Consimili lapidum textura, aurique micantis.
Deinde pedum duplici gestat cruce, fulgidum et ipsum
Auro: nam argenti color hic et bractea nulla
Occurrens, nisi festa dies id forte requirat.
Summam praetereo pompam, cultosque ministros,
Armatosque utrimque viros, fortemque cohortem,
Ordinem et astandi, ritus, spectacula, motus,
Mirificos gestus manibus, capite, atque libellis,
Innumerisque aliis, quorum recitatio longa est.
Si spectes vel opes, vel fastum, aut denique pompas.
Aut iuxta mundum speciem, moresque superbos,
Nil simile invenies, nec quod mundanius usquam
Esse queat. Quid quod tellus ea sancta putatur,


page 030, image: s030

Quam calcat? Quin et manibus quodcumque retectis
Attingit? Quare sacras non vadit ad aedes,
Verum sublimis fertur, ceu foederis arca,
Nempe in qua cunctis dium sit manna repostum.
Heu qui nil pudet hosce homines conscribere, quam non
Iudicium metuunt Domini, saeclique futuri?
Verum haec purpureae frons est meretricis, inerti
Qua mundo imposuit: nec adhuc finisve, modusve.
Forsitan et quaeris, sumptus his talibus unde?
Quaerere nolito. Nullus rex atque monarcha
Possidet argenti tantum, rutilantis et auri.
Nescio cuius habet ditis patrimonia Petri.
Est ditio ingens, sunt urbes magnae atque potentes,
Fructiferae [(transcriber); sic: Fuctiferae] terrae, portus et littora, saltus:
Est Roma ipsa caput rerum, reginaque quondam,
Mille talenta unde, aut plus, colligit ille quotannis.
Porro plura sibi per totum colligit orbem
Caelo ex venali, et poenis culpisque remissis:
Multa ex annatis capit (ista vocabula fingunt,
Utendum quibus hic erit, ut pro more loquamur)
Vilia thesauros reddunt quoque pallia magnos,
Praesulum et Abbatum fert confirmatio multa.
Quid praebendarum censes collatio reddit,
Alterum ubi donis praevertere nititur alter?
Atque etiam evadit, tribuit qui plurima, victor.
Quin menses etiam quosdam sibi legit in anno,
Quis [Orig: Quibus] aliena sui fieret collatio iuris.


page 031, image: s031

Singula quid memorem? vafra plane utitur arte,
Pinguibus ut cunctis hamatos imprimat ungues,
Et partem rapiat, veneturque undique nummos.
Corripit a vivis praedam, pariterque sepultis,
Ut sit inexhaustus nummis, aurique scatebris,
Unde et bella gerit, iucunda palatia condit,
Aedificat pontes, templa, arces, atque sacella,
Affinesque suos ditat, carosque propinquos,
Sustentatque omnem luxum, sumptumque dapalem,
Omnia quae rex quisque potest princepsque profanus,
Et Persam monstrant aliquem, Croesumque superbum,
Non virum Apostolicum, nec Christi denique membrum.
Vitam nosse cupis? Regali splendida luxu est.
Adque voluptates omnis instructa perite.
Turpia non dicam, quae constans fama volutat,
Ne mihi forte liber vel carmina turpia fiant.
At nunc in cunctis quae sunt memorata videto.
Numquid Apostolicum, Christique imitabile sanctis
Insit, quodque vices Christi referatque probetque,
Aut sit doctrinae illius conforme salubri,
Aut quod catholicum possit sanctumque videri.
Nil magis adversum cernes, nec turpius usquam,
Si conferre velis. Quare hoc sunt tempore multi,
Qui dicant credantque tenaciter, Antichristi
Esse Papae sedem, officium, moresque, statumque:
Atque eius nomen fugiant, decretaque cuncta,
Ritus, doctrinas, templa et mysteria magna,


page 032, image: s032

Haud secus, occursum quam ursi, rabidique leonis:
Et cruce se signent prima mox luce caventes,
Necubi fortuitu rasus videatur, et unctus,
Aut aliud membrum sacri de corte [Reg: cohorte] Papatus.
Hinc miror, quare sanctissimus ille vocetur,
Quem sanctum posset vel vita nemo probare
Deposita, facile sed quis contraria cuncta.
Non locus hoc conferre potest, non ordo supremus.
Non fastus, non ambitio, non pompa, nec aurum.
Dic divine augur, doctae quoque dicite Musae,
Undenam Apostolicus sit, vel sanctissimus ille?
Nos etenim causam meritumque videre nequimus.
Ridetis? Num nos vultis novisse colorem
Antiphrasin, iuxtaque illam prorsum omnia dici?
Sic caput excellens regni cognoscis opinor.
At nosses melius, si Romae et limina circa
Annos haereres aliquot, coramque videres.
Cetera nunc regni dicamus membra, virosque
Egregios, quorum nutat sub pondere mundus,
Quos caput in partem creat, assumitque, vocatque
Sollicitudinis Imperii: sed plena potestas
Confertur nulli. Sunt primi, praecipuique,
Magnificum quibus est fictum de cardine nomen
Hinc, quod in illorum volvatur ianua regni
Cura, et consistat. Papa quorum ex ordine sacro
Eligitur, tantique est horum electio regis.
Suntque omnes docti ferme, clarique parentum


page 033, image: s033

Stemmate: sed favor et generis cognatio saepe
Tollit et indoctos, fatuosque. hi si quidem honorem
Ex solita vita numquam traherentur ad illum,
Possent esse boni fortasse viri, atque parumper
Solius attente spectare negotia Christi.
At sic non possunt: nam corrumpuntur honore,
Ilicet ut quaerant huius modo commoda regni.
Quin mox iure etiam iurando adiguntur eodem,
Ne possint ausintque aliud quam nocte dieque,
Regni ad tutelam totas impendere curas.
Et primum, ne quid Papa fors patiatur acerbi,
Ne minuatur honor, ne regnum iuraque perdat:
Dein, ne quid regno decedat, ne quid et ipsis
Decretis, ritus ne qui, aut caerimonia quamvis
Impia mutetur. Sic horum tutus ubique,
Praesidiis operaque Papa est, atque omnia servat,
Quamvis perque dolos et per mendacia parta.
Ergo a consiliis habet hos, retinetque fideles:
Discerpi mallent, digitum quam cedere latum.
Hos quoque legatos ad reges mittit, et urbes,
Et populos, et ad imperii collecta: ducumque
Concilia, ut mentes cunctorum discat, et una
Res agat ipse suas. tunc vel lacrimabile bellum,
Vel pacem suadet, rebus prout utile cernit
Esse suis: quaedam vel iura tuetur iniqua,
Deque agit haereticis radicitus exstirpandis,
Subsidiumve petit Turcarum nomine falso,


page 034, image: s034

Foedera vel iungit nova, concordesve revellit.
Occurrit populus venientibus, atque senatus,
Atque ipsi interdum Reges. At rasus et unctus
Omnis, praelata cruce, cum rectore scholarum,
Vestiti lino. Toto mox corpore sese
Incurvant omnes, vitam pacemque precantur,
Et laeto tandem deducunt carmine patres.
Qui digitis facta cruce demirantur inertis
Stultitiam populi, cum nil rectique bonique
Sese adferre sciant, nihilominus usque superbi
Stultitia populi, indignoque fruuntur honore:
Magnaque incedunt pompa, Tyrioque refulgent
Ostro, puniceis clari tectique galeris.
It magnum famulorum agmen, muli atque caballi
Regifico instrati luxu, phalerisque decori,
Quin etiam vacui partim sessoribus. Haec et
Romae pompa viget: splendor vitae, atque libido
Magna, nihil non indulgent carnique gulaeque,
Ad nihil ut iures aliud quam talia cretos.
Ut sumptus habeant largos, et vivere possint
Culmine pro tanto, capitique haud esse pudori,
Ferme ex divitibus modo, praesulibusque leguntur.
Sed non sufficiunt reditus, nec splendida quamvis
Quîs [Reg: Quibus] vivebant laute olim patrimonia. Tantos
Perficiunt sumptus, rerum tam immensa vorago est,
Cardineum postquam cupidi apprendere galerum.
Artibus ergo opus est capitis pro more supremi,


page 035, image: s035

Aucupioque aliquo. Praebendas mense Papali
Invadunt pingues, monachorum ditia captant
Coenobia, es reditu sibi uti non pauca reseruent.
Sic faciunt et Praeposituris pendet ubique
Hamus, ne luxu qua destituantur iniquo.
Forsitan hosce tamen populis regnisque vicissim
Magnum aliquid prodesse putas, ut non sit iniquum
Undique eos [(printer); sic: eas] praedas agere. Erras o bone, nulla
Ex iis utilitas manare soletque potestque
Mortali cuiquam, certis nisi forsan amicis.
Sunt onus invisum populis, alienaque tantum
Ingluvie tetra rapientes pabula fuci.
Addicti capiti sunt: huius commoda solum
Sollicite quaerunt, nulli sunt cetera curae.
Intereat regnum, pereat gens barbara prorsus,
Armorumque feri dominentur ubique tumultus:
Non huius faciunt, rident, ronchisque dolorem
Testantur. Sed musca illos si mordeat una,
Caelumque inclamant, terramque, hominesque deosque,
Seque pati Domini pro Ecclesia acerba queruntur.
Nil omnino tamen pro illa patiuntur acerbi,
Quam non noverunt: verum pro iure Papali,
Pro ditione aliqua, pro ritibus, atque farinae
Decretis huius, pro quis sunt cuncta parti
Ferre mala. Unde errant, rubros idcicro galeros
Qui gestare putant, ostroque incedere laxo,
Sanguine quod proprio Domini tutemur ovile.


page 036, image: s036

Falsum est. nil illis cum Christo, aut eius ovili.
Pro luxu pugnant, et falso iure parentis:
Proque solent opibus tenerum fudisse cruorem.
Hos par at in cunctis ferme regionibus ille,
Si quos insignes novit, rebusque faventes
Romanae sedis, proque iis pugnare paratos,
Aut scriptis doctis, aut lingua et voce, manuque.
Illi thesaurum nactos se rentur opimum,
Prorsus et humanum sic excessisse cacumen:
Cum non illorum quaerat vel curet honores,
Tutelam verum ipse suam, rerumque suarum:
Luxuria adiutus quorum, vitaque probrosa,
Effecit fidei speculum, atque imitabile Romam
Scilicet exemplar: si nempe in Tartara recta
Ire velis, plane et caelesti excludier aula.
Officium vitamque tenes, habitumque vir orum:
Ecquid Apostolicum, et vere laudabile [(printer); sic: laudibile] cernis,
Vel quod doctrinae Christi consentiat ulla
Ex parte? An summa certant quod regibus omnes
Luxuria? quod alunt mulos, comptosque caballos?
Quod laute aedificant, et magnis sumptibus aedes?
Ignarae Christi possunt haec omnia gentes:
Riderentque altum merito, si tale viderent
Christigenas inter germen, talemque senatum,
Cuius sancta foret commissa Ecclesia curae.
Nunc et praesulibus ludum inspiciamus oportet:
Talibus at solum, quales Germania novit.


page 037, image: s037

Hi populum Christi deberent pascere verbo,
Vitaque, exemploque, et doctrina esse potentes,
Virtutumque choro reliquos praecellere fratres,
Pupillis viduisque attentam impendere curam,
Pauperibusque simul, veterum ut vestigia monstrant,
Et decreta docent. Verum inversa omnia cernis.
Principis assumunt nomen, titulumque tremendum
Continuo: magnum spirant, rebusque profanis
Toti immerguntur, Pauli mandata vetantis
Pendentes nihili. Vicos, castella praealtis
Montibus imposita, et multas ditionibus urbes
Quisque tenet, gladioque regit, gladioque tuetur.
Ipse locum munita alique sibi legit in arce,
Longa a doctrina verbi, populique remotus
Conspectu. hic sicut libet, atque ut principe dignum est,
Vitam agit, indoctis aliis sua munia credens,
Spermologis rabidis, qui concilia, atque Paparum
Decreta obtrudunt populo, et clamoribus implent
Omnia, contra illos quorum est fiducia Christus
Unica, et illius credunt se morte redemptos
Aeternum. At bonus is princeps et episcopus una,
Obrutus insana modo sollicitudine rerum
Mundanarum, haud quit curare negotia Christi:
Immo non audet, nisi non periurus haberi
Tantum sustineat, verum haereticus quoque, nec non
Turpiter a summo detrudi culmine praeceps.
Horribili siquidem forma iurare coactus


page 038, image: s038

Observare Papam sicut caput, atque tueri
Illius excelsam sedem, ritusque, fidemque,
Et decreta patrum, culmumque haud cedere latum
Doctrina a solita, queis [Reg: quibus] vult sanctissimus ille
Frivola cuncta, superstitiones, ludicra, fraudes,
Adversos fidei cultus, vitamque scelestam
Rasorum, et comprensa uno reliqua omnia fasce,
In libris aliis quorum post mentio fiet,
Atque hanc ob causam ne quid dededat et ipsi,
Et membris aliis. Siquidem mendacia novit
Pascere ubique suos nihil et lucrosius unctis
Quam populum esse oculis captum, verique piique
Scire nihil, sine sed discrimine credere quiduis.
Nequaquam ergo Papae iuratus episcopus audet
Rem Christi gerere, aut oculos intendere vero,
Directamque viam populo monstrare salutis,
Vel mutare superstitiones, vel modicum quid
Tollere: cognoscat quamvis esse impia multa,
Nec tolerare alium monstret qui recta popello.
Coeperat hoc praesul venerandus tempore quidam,
Abstersis nebulis recte cognoscere Christum,
Quidque mali fieret pietatis nomine passim.
Quare commotus, quaedam emendare parabat,
Inque statum mutare pium vitiosa, Deoque
Adversa, et cultus, ritusque, modumque docendi.
Ut res facta palam, monachorum turba sacrorum
Spicula figebat mendacia, clerici et ipsi


page 039, image: s039

Scribebat libros, acuebant ora sophistae.
Quin et consulti legum quam plurima nosse
Velle videbantur, quid rectum, quid secus esset.
Demum res venit Romam sanctissimi ad aures:
Qui cernens toti ventura pericula regno,
Ad synodum lectam, invalidumque senemque citavit
Terram in longinquam: cuius molimina saeva
Ille videns, simul insidias moresque suorum,
Quod pacto nullo possent ad sana reduci,
Sponte resignavit, cedens tantum alteri honorem.
Hoc nullus faciet, cui plus mundi huius honores,
Cui splendor vitae, et dignatio magna, Papaeque
Est curae favor, ac pietas, Christusque redemptor.
Unde reformidat censuram quisque Papalem,
Atque magis cunctas intendit sedulo vires,
Quidquid re verboque potest, curaque voraci,
Serviat ut, placeatque Papae, cunctisque Papistis.
At quisquis studet hoc: quo pacto cernere servus
Vera queat, Christique unius quaerere laudem?
Quin nil se debere putat Christoque Deoque.
Non iuratus enim his est verba in atrocia, sicut
Pontifici: nec ab his sperat nomenque decusque.
Quid prodest igitur plebi, qui falsa tuetur
Gratiam in alterius, vicosque urbesque gubernat
Solum, nilque docet, patitur nec vera doceri:
Praesulis officium exsequitur nullum, sed in arce
Abronis vivit vitam luxuque, pigroque


page 040, image: s040

Otio? adhuc tamen haud sapimus, sed mira putamus
Sancta sub inversis adeo latitare Silenis.
Luxu diffluere, et vicos urbesque tueri,
Cornipedes altere insignes, equites peditesque
Innumeros, venari, et terrori esse popello,
Turca potest, princepsque profanus quilibet. An tu
Hoc satis esse putas, quod festis sacra diebus
Inter dum faciunt? Hic vero pompa, frequensque
Exoritur strepitus, surgunt spectacula plebi,
Accurrit visum tantorum ignara iuventus,
Non sacra perceptum divini oracula verbi.
Interea a multis ornatur episcopus intus.
Rebus opus bis septem habet, absque quibus sacra rite
Haud fecisse potest: aliqui ter quinque requirunt,
Mercata addentes non parva pallia summa.
Sandalia inducit primum, quae serica noris.
Dein humerale capit, talaremque ilicet albam,
Quae candore queat fluvialem vincere cycnum,
Tenuia quam circa substringunt cingula lumbos.
Hic stola collum ambit (longa est et serica ferme
Fascia) quae postquam transversam pectora circa
Sancta crucem fecit, retinetur cingulo et ipsa.
Mox tunica induitur hiacynthina [(perhaps: hyacinthina)] , quam superinde
Haud gravis inicitur manicis dalmatica curtis.
Post teneras manuum thecas inducit et aptat.
Plurimus hinc digitos thecas super annulus ambit
Aureus, inclusis gemmis, charisque lapillis.


page 041, image: s041

Haec super assumit casulam (miranda figurae
Vestis, scutatae similis post terga rubetae)
Ante cruce et retro pictam. sudaria post haec
Alba capit, crassoque annectit pallia collo
Permagni pretii, retro pendente cucullo,
Fulgidus extremum nodus quem claudit et ornat.
Mitra biceps illi post haec imponitur, auro
Gemmisque insignis, gemina ex qua taenia retro
Dependet. baculus capitur post cuncta, recurvus
Parte in suprema, gemmis qua fulget et auro:
Pars reliqua argenti haud solido perfecta metallo est,
Ne teneras forsan palmas gravet atque fatiget.
Quis Deus hos docuit, quis Moses, quaeve Sibylla,
Induere has vestes, atque hoc procedere cultu?
Postquam olim clausere libros, munusque docendi
Mandarunt statuis, ventremque sequentibus unum
Spermologis caecis, quodcumque et praesulis esset
Officium, puduit curare diutius ipsos
Magnis intentos rebus, curisque profanis:
Tales finxerunt iucunda per otia nugas,
Queis [Reg: Quibus] possent stupidae nimirum illudere plebi:
Ut quos sic cultos gemmis et cerneret auro,
Ridicula et vestis specie, pompaque venusta,
Magnum aliquid, superoque emissos crederet axe,
Aque ipsis emeret vitam, veniamque reatus.
Ast ipsi prorsus ne delirare putentur,
Exponunt quid quaeque notet, doceatque figura,


page 042, image: s042

Mosaicas vestes quasi, divinasque figuras
Exponant, et non humani paegnia cordis.
In sanctam cum significatis atque figuris
Rerum, quas fingunt mortalis vana cerebri
Somnia, perversaeque adeo deliria mentis,
Doctrinam, in sacras adportet episcopus aedes,
Non aurum et pompam, habitus non mille figuras,
Ex templo orchestram faciatne, neve theatrum.
Sed ferme totum videas constare Papatum
Talibus e nugis, ut post paulo ipse videbis.
Sic tandem armatus procedit episcopus, aram
Accedens summam, dirumque tuens, nimiumque
Austerum: cui vix pondus concedit amictus,
Respirare aliquid, lentoque incedere passu.
Quis tum commemorare queat, quo singula gestu,
Quoque ministrorum motu, cursu atque recursu
Fiant? quanta caput celsum caerimonia tollat?
Nunc demit mitram capiti, post pauca resumit,
Estque aliquis praesto qui sedulo curat utrumque.
Nunc stat, nunc sessum vadit: nunc oscula libris,
Araeque et patinae, clausoque ad talia vitro
Figit: nunc laevam tenet, hinc dextram occupat arae:
Dein mediam ingreditur, mox laevam rursus, et inde
In medio tandem finitur fabula campo.
Nunc meditabundus stat prorsum immo bilis, et nunc
Murmure secreto se circum vertit in orbem.
Nunc palmas pronas disiunctasque inicit arae,


page 043, image: s043

Mox iungit, sursumque levat: nunc tendit utrasque
Orbis in adversas partes, Boreamque Notumque.
Cernuus aspectat nunc terram, et pauca precatur:
Erigit hinc se mox, oculos et tollit ad astra.
Mille cruces facit interea, et sesignat abunde,
Ne daemon aliquis petulans mysteria turbet.
Non minus astantes peragunt sua sacra ministri,
Pulvinos libris substernunt sericeos, et
Multum thuribulis est illis usque negoci [Reg: negotii] .
Candelas, vexilla, cruces, curantque feruntque.
Oscula codicibus figunt, manibusque humerisque,
Ipsique altari. patinam tenet unus in altum,
Sericeo tectam velo, post terga resistens.
Dehinc alius subito ad plebem concursus, in aures
Horrendum clamat peregrina voce Catonis,
Ex omni populo quod vix intelligat unus.
Quod rerum caput est, solus comeditque bibitque
Praesul, nec partem cuiquam largitur et optat:
Nec vellet quisquam, tanti haec mysteria pendunt.
Omnibus ex his quem populus nam carpere fructum,
Commoda quaeve potest? mera sunt spectacula vana,
Et fatuae attonitaeque adeo miracula plebis.
Nec tamen hoc maius videas, aut sanctius ullum
Officium, nec habet meliora sacra ulla Papatus.
Quid speras igitur? sunt ne haec pietasque, fidesque?
Haeccine mandavit summus, docuitque Magister?
Inspice scripturas, Christi mandata revolve,


page 044, image: s044

Morem et Apostolicum primis scrutator ab annis,
Quem scriptis actuque aevo liquere sequenti.
Nil tale invenies. Baptisma, sacramque synaxim
Simpliciter cultu servarunt semper eodem.
Nec se ridiculos gestu fecere profano,
Nec strepitu et turbis magnos egere monarchas.
Quid quod non nullis gladius praefertur ad aram,
Atque inibi erigitur, populus quo norit et illis,
Utpote principibus, perimendi iura tributa?
Quis furor hic? placida quid nam facit ensis in ara?
Pacis ubi debent tractari mystica sacra,
Illic ostentant funesti symbola belli.
Debet ubi tradi iucunda remissio culpae,
Illic vindictam praesul, caedemque minatur.
Praeclarum vero est, divina humanaque iungi.
Qui possunt autem? Praeclarus episcopus esset,
Si veterum sese gereret praescripta secundum,
Et procul a gladiis, cunctisque recederet armis,
Et sua principibus sacrorum linqueret actor.
Valde equidem miror, quod diversissima iungi
Sperarunt posse, et tam pulchre balthea mitrae
Congruere. ut Mosen si quis, Christumque in eandem
Personam formet: quorum hic depromit acerbus
Arma, minisque gerit, gladioque sua: ille recondit
Ensem, vimque suis omnem interdicit et arma.
Hic condit leges, poenasque apponit atroces:
Ille suos cunctis absolvit legibus, una


page 045, image: s045

Contentus, culpamque remittit, donat et aufert.
Hic est vindictae princeps, mortisque minister:
Ille auctor pacis constans, vitaeque repertor.
At quondam ille Anius fuit et rex atque sacerdos.
Scilicet huc rerum pervenimus, ut sua gentes
Tradiderint nobis iura, illarumque sequamur
Stultitiam et ritus. magis immo stulta subinde
Fingamus, quam habuere illae. Christi irrita contra
Cuncta vides, tantumque illum irridere videntur.
Quo feror extra oleas? Non stulta refellere nobis
Propositum, quaecumque gerit sine fronte Papatus:
Sed tantum recitare ignaris ante sacrorum,
Ut delectamentum habeant, tollantque cachinnum.
Sunt alii quoque, qui regum versantur in aulis,
Pulchrius idque putant quam verbo incumbere dio,
Doctrinaque Euangelii vilescere pura.
Sunt a consiliis, et maxima quaeque geruntur
Horum opera, scribis praesunt, legantur ad omne
Concilium Imperii, praeclarae quoque vocant res.
Praefecti annonae duri sunt tempore belli,
Aut aliud magnum curant, et principe dignum.
At vero mirum, cur horum regibus usus:
Ceu desint laici clari, rerumque periti
Usu, tum docti divina humanaque iura?
An sua narrari cupiunt molimina Romae?
Consiliique nihil, nihil et remanere secreti
Intra aulae limen fidis commissum et amicis,


page 046, image: s046

Quod non continuo norit sanctissimus ille,
Cui sunt iurati, quique et periuria solvit
Cetera? Dein quod habet tandem res publica pignus
Sincerae fidei, et spectantis commoda regni
Consilii? quando nec nati sint, neque coniunx,
Nullaque tangat eos carorum cura nepotum,
Nec proprias habeant aedes, nec praedia: verum
Plantis insistant alienis, liberi ab omni
Perdendarum [(printer); sic: Pendendarum] cura et sollicitudine rerum?
Corruat ergo licet mundus, regnumque virique
Dispereant, pars nulla tamen discriminis illos
Tangit. mox extra teli secedere iactum
Possunt, et res e tutis spectare latebris.
Felix, in qua non versatur episcopus, aula.
Huc namque haud sunt creti, et eos huc non vocat ordo:
Hinc sub eorum nil bene quit succedere dextra.
Praesulibus magnis est Suffraganeus uni
Cuique unus, cuius rationem nominis augur
Vix dicat. certe alterius curatque facitque
Munera: confirmat pueros, et dedicat aras,
Templaque tam privata viri quam publica plebis.
Conscrat omne Papale genus, populisque perunctos
Donat pastores: oleumque triplex, sed et undam
Baptismi, lapides, ignemque, et cetera multa
Sanctificat, magno et campanas tingit hiatu.
Tales fabellas agitat mercede parata:
Attamen haud tanta, quanta olim Roscius egit.


page 047, image: s047

Hic titulum sibi emit centum, vel forte ducentis
Cuiusdam externae ac vastatae ecclesiae in ipso
Turcarum imperio, quo non accedere, ne dum
Praesulis officio fungi, populosque docere,
Tutum sit. tamen is falso se iurat iturum
Illo, et facturum suae munia, ceu bona pax fit,
Et tolerent Turcae. At non fert res ista periclum.
Numquam animi ille huius fuit, iret ut, atque doceret,
Christique ad caulas errantes duceret agnes:
Otia sed, vitamque magis spectavit inertem.
Quare a iure statim iurando absolvitur illo,
Quo lubet ire potest, titulo praeclarus inani,
Atque vices gerere alterius conductus in annum.
Haeccine ridicula, et caeci ludibria mundi?
Hic quoque praescriptis verbis iuratus ab ortu est
Ad decreta tuenda Papae, atque Papalia iurae.
Quare si interdum divini pulpita verbi
Docturus scandit (quippe absque hoc munere vix se
Sustentare potest) mox se demonstrat honorem
Non Christi prorsus, misera nec commoda plebis,
Sed spectare Papae, suaque, imperiique Papalis.
Hinc a iuratis semper multumque cavendum.
Non possunt etenim dominis seruire duobus,
Praesertim si dissideant, diversaeque mandent:
Ut diversa Papam notum est, et tradere Christum.
Quid si ridiculos actus, cum dedicat aedes,
Aut agit officium quae poscit cetera sanctum


page 048, image: s048

Commemorem? res longa est, tantum pauca citabo.
Democrite huc adsis, magni sunt ista cachinni.
Omnibus eiectis aliis ex aede dicanda,
Aedituus solus caute concluditur intus,
Claudunturque fores, ardent et lumina [(transcriber); sic: bissex] bis sex
Ante cruces, bis sex intus: sed episcopus extra
Magna consueto pompa vestitus amictu,
Consecrat adiuncto sale aquam (utrum a gentibus, an ne
Iudaeis ritum hunc tulerint, non sat mihi constat:
Simplici aqua certe utebatur ad omnia Moses
Circuit inde aedem ter, terque aspergine muros
Tingit, terque fores baculo isto pulsat adunco,
Horrendum clamans ex Psalmis, Tollite portas:
Nempe habitare putans sescentos daemonas intus.
Aedituus contra pro illis respondit atroci
Voce: Quis est rex iste? ac ceu tandem inde recedant
Daemones, aedituo reserante novam intrat in aedem
Cum paucis, forsan dignis mysteria tanta
Cernere, et exclusis indignis atque profanis.
Invocat hinc divos, lustratque solum, atque figurat
Inspersa cruce de cinere: aut, si desit, arena.
Tum quoque litterulas depingit rite latinas,
Et graecas inscite, et multo peius hebraeas.
Mox alias excantat aquas (nam nil valet ultra
Illa prior) vinumque et sal, cineremque minutum,
Ritibus adiunctis ut summam consecret aram.
Postremo inde cruces bis sex confirmat, et ungit


page 049, image: s049

Chrismate. Sic vero quoduis altare dicatur.
Semper aqua benedicta, atque iis quae diximus ante,
Est opus. inde cruces unda per cornua pingit
Quattuor altaris, quod post haec terque quaterque
Circuit, aspergens mensam quoque terque quaterque.
Angulus inde crucis signatur quisque sepulcri
Signo (porro sepulcrum est, quadratum arte formam
Sub mensa) sacroque linitur chrismate dextre.
Exin relliquias includit, granaque thuris
Paucula, mensa in quinque locis post ista linitur,
Non oleo [(printer); sic: ,] solum toties sed chrismate sacro.
Postremo ut pueros [(printer); sic: puros] olim confirmat adultos,
Altaris cruce ita et confirmat chrismate frontem.
Suntne haeres magnae, sunt ne haec mysteria mira?
Hos fatuos ritus pepererunt otia nobis
Doctorum quondam, et vesana superbia, prae se
Qua contempserunt populum, atque huiusmodi vanis
Fecere attonitum. Similis caerimonia gliscit
Cum rasorum auget turbam, plantasque novellas
Inserit imperio. Stant nomine quisque citati,
Vestiti lino, vestis quae dicitur Alba.
Inquirit praesul, iusti an sint, atque probati,
An quoque sint docti, dignique ut sacra capessant.
Respondet summus clara mox voce minister,
Et doctos dignosque esse omnes, atque probatos:
Quos tamen haud antehac vidit, nec nomine novit.
Mox Acolutho [Reg: Acoluto] porrigitur lychneion ab ara,


page 050, image: s050

Non sine candela: verbis multisque docetur,
Officii esse sui in templo succendere lumen,
Ferreque lychneion. datur urceolus quoque inanis,
Sacrifico ad missam sancte quo vina ministret.
Haec ille haud unquam facit, et nullus locus usquam est
Curet ubi. quin quisque etiam sine ritibus hisce
Haec eadem praeclara facit, curatque profanus.
Huic [(printer); sic: Hinc] tamen idcirco primus de vertice cinnus
Demitur, atque coma prohibetur vivere longa.
Accipit exorcista [(transcriber); sic: ex orcista] librum, pariterque monetur
Discere contenta in libro, cacodaemonas atque
Pellere ab obsessis collato iure potenter.
Discere proposuit numquam is, nec codicis unam
Litterulam cernit nam clausus porgitur illi,
Clausus et extemplo rursum portatur ad aram.
Daemonas expellit nullos, tentare nec audet,
Nullaque collati restat fiducia iuris.
Accipit et lector librum scriptorum forte sacrorum,
Praelegat ut populo divini semina verbi.
Nil legit interdum nec scit, nec discere curat.
Non locus est certus, non hora statuta legendi.
Ianitor instructus quo pacto degere vitam
Debeat, acceptum post munus scilicet ingens,
Templi contrectat claves, adque ostia funem
Magno cum risu trahit. hinc se discit habere
Claudendi templum, servandique omnia templi
Sacrae potestatem, devotosque atque profanos


page 051, image: s051

Arcendi a sacris, atque aeramenta movendi.
Hic quoque nil horum facit, aut permittitur usquam.
Quae tamen ingenti fiunt quasi seria motu,
Cum risum nequeant mystae retinere novelli,
Rideat et multo magis haec stultissima plebes.
Omnia quid dicam? piget hercle, pudetque referre,
Talibus et calamum terere, et consumere tempus.
Omnia tradendis libris et vestibus illa
Constant sacra, stolaque aptanda humeris vel utrisque,
Aut uni tantum. Dependet fascia laevo
Omnibus a cubito reliquis, digitique linuntur
Sacrificis, et praesulibus vertexque manusque,
Et pollex. Hic vero adhibetur cura, labosque [Reg: laborque] ,
Unguinis ut ne quid stillet, crasseve perunctis
Partibus haerescat: digitos sed quisque sacerdos
Affrictu siccat primum, dein tergit arena,
Aut cinere. e furno calidus raptatur ad aram
Panis, et inde frequens fit lamina lata, perunctus
Praesulis ut vertex pingui siccetur ab omni.
Tam sunt solliciti nihili de rebus, ut hora
Nulla relinquatur fidei veroque colendis.
Quando bapitzant campanas, ferreus est quis,
Qui risum cohibere queat: qui non manu utraque
Auriculas asini fingat: qui pectore toto
Non indignetur, lucrosis artibus illuc
Rem rediisse, ut baptismi venerabile signum


page 052, image: s052

Quod nos in Christi demonstrat castra receptos,
Res anima sensuque carens ante ora profanet
Nostra, atque actore id magno, miroque paratu.
Undique vicinus populus concurrit eodem,
Omnibus una cupido est haec spectacla videndi.
A templi illius praefectis iam ante rogati
Adsunt compatres culti, tersique supreme.
Complures ad tantum olim ut legerentur honorem,
Praevenere rogande ipso. nec parvulus horum
Est numerus, centum ferme, persaepe ducenti,
Ter centum quoque, si campana est magna, locusque
Insignis. Tandem procedit episcopus armis
Spectandus solitis, preculis et consecrat undam
Cum sale: quippe sine his tantus nil efficit auctor.
Multa, licet clara luce, ardent lumina circum.
Cetera postquam egit precibus, procumbere mandat
In genua astantes, orareque, uti campanae
Baptismus prosit, contraque pericula fortem
Tinnitum mittat. post haec campana linitur,
Partibus in quibus est visum, quotiesque, chorago.
Non enim idem observant omnes. tum postulat edi
Illius nomen (nomen quippe inditur illi,
Ut puero) quod cum didicit, perfundit abunde
Baptismi ter aqua, sacro dein chrismate signat
Depictis crucibus: mox illi linea vestis
Candida ceu puero inicitur. tum maxima vero
Compatrum cura et certamen surgit ineptum,


page 053, image: s053

Ut tangant [(printer); sic: tagant] , sacrique levent de fonte lavacri.
Sed nequeunt omnes circum contingere dextra:
Ergo funiculis retinent, tanguntque, levantque
Quamlibet extremi. satis istud nempe videtur,
Seque suo censent perfunctos munere belle.
Demum filiolae tinctae munuscula donant,
Aurum, aut argentum. vult dives quisque videri,
Atque alios superare stipe. haec res commoda porro
Praefectis templi est, turrim ut tollatur in altam.
Hinc convivantur, quod sit campana renata.
Lucem illam celebrant, vino, lusu, atque choreis,
Et vomitu et pugnis, omnique libidine gestus.
Quid nam aliud quaeso vidisti stultius usquam
A magnis paruisque geri, sub schemate sancto?
Summa, nihil gerit in re Suffraganeus ulla,
Quod non sit risu dignum, digitoque crepante.
Deme aspergillum et gestus, oleumque, vel illud
Appellare solent quod Graio nomine chrisma:
Exarmasti hominem, quod agat iam nil valet ultra.
Utque Papae cum Cardinibus fastuque superbo,
Praesulibusque illis opulentis, sic genere isto
Absque carere potest damnis Ecclesia Christi:
Nam sunt dedecori damnoque onerique popello,
Unum hoc curantes, ut Christi gloria densis
Condatur tenebris, et nil sciat utile plebes.


page 054, image: s054

LIBER SECUNDUS.

FOrsitan exspectas ut Consistoria dicam,
Imposturarum calidas, fraudumque tabernas,
Curva ubi propositis nummis rectissima fiunt,
Rectaque curvantur: nigrum mutatur in album,
Et nigro rursus resplendent alba colore,
Illi utcumque libet, donis qui certat et auro.
Tanta est scribarum patronorumque dolosi
Calliditas genii, tanta est sollertia causas
Tractandi. in longos ea causa reponitur annos,
Unde nihil praedae, cui pauper contigit actor,
Assiduo vel qui dando sit munere segnis.
Dando expergiscunt tandem, causasque resumunt:
Et tantisper agunt rursus, dum munera durant.
Iustitia hic rara est, nisi quam una promovet aurum.
Hoc siquidem gravitate sua splendoreque vincit
Ius omne atque aequum, et lancem depressat utramvis,
Coniugia hoc pacto dirimunt, connexa secundum
Divinas leges: connectunt rursus inique,
Quae sine consensu constat contracta parentum,
Vel vitiosa aliis de causis. Tum quoque causae
Sermones cogunt varios, actusque referre
Non adeo castos, nec quos casta audiat auris:
Hinc risus [(printer); sic: visus] illis, atque oblectatio grata,
Ut iures illos huiusmodi quaerere tantum,
Ut castis saepe exhilarent sanctissima corda.


page 055, image: s055

Si forte in furto prendatur adultera certo,
Deserat et lectum iusti insontisque mariti,
Taurum alium in terras alias vel castra secuta,
Non alia insontis precibus permittitur uxor,
Enixe id quamvis caro resque domestica poscat.
Cogitur incestam peregrinis quaerere terris,
Non sumptu interea modico, rerumque suarum
Neglectu: quin et num quisquam viderit illam,
Aut ubi sit sciat, in certis templisque locisque
Quaerere [(transcriber); sic: Querere] publicitus praetoris ope atque tribuni.
Si fuerit tandem inveniendi nulla facultas,
Altera vix mulier conceditur, haud sine nummis,
Non pro uxore tamen. nam si post quinque vel octo,
Vel plures redeat pulcherrima adultera messes,
Iam lassata viris, tulit ut vaga cumque libido,
Pristina iura capit, multum indignante marito,
Atque aliam notam non dimittente libenter,
Vel natos propter pueros, moresque pudicos.
Haec iura haud quaquam divina volumina tradunt,
Sed commenta hominum, et deliramenta Paparum,
Hic quibus immersus populus sordescit in aevum.
Est quoque non parvum tali de corpore membrum,
Ille aeruscator catus officialis, et huius
Praefectus ludi. Hunc places, huic munera dones,
Si quid confectum cupias ad vota negoci [Reg: negotii] .
Hic tenet et torquet dirum pro Praesule fulmen,
Divexatque homines, aliquando nulla tametsi


page 056, image: s056

Causa adsit. Quare si quando forte citaris,
Haud leve fac munus tristem comitetur, abibis
Laetus, plusque feres quam si iustissima pro te
Quaeque habeas, et plena faventis scrinia iuris.
Quis negat? argento quoque corrumpuntur, et auro
Iudicia atque forum plebeiae saepe cohortis.
Verum rasorum praecellit ubique cupido.
A capite ad calcem regni huius lata vorago
Hiscit, et erumpit rapiens ad se halitus aurum,
Totius ut mundi fere opes attraxerit: id quod
Quisque videt. non sic pullos venatur ab alto
Miluius, aut lepores aquila insectatur inertes,
Ut genus hoc hominum nummatis retia tendit,
Omnibus, insidias et plenis construit arcis.
Porro ad Canonicos veniamus. nobilis horum
Ferme est progenies: quondam doctisque bonisque
Solum, etsi de plebe forent, locus iste patebat,
Qui populum verbo poterant, operaque iuvare
Omni, sacrorum quam debitus exigit oro.
At postquam gazae pepererunt otia regno,
Otia nobilitas spectans, mensasque dapales,
Plebeios pepulit, quamvis doctosque bonosque.
Adque relegavit minus uncta, et habentia mollis
Desidiae minus. Hi gestant insignia cultu,
Pelles circum humeros inversas, unde frequentes
Dependent caudae. risu res digna, iocoque.
Interdum nigris vadunt pro tempore cappis,


page 057, image: s057

Ut lugere putes, luctus cum nullus et angor
Pectora laeta coquat. Sese mirantur haberi
Pro deridiculo: sed quis non rideat hosce
Insanos cultus? quos si quis gestet inunctus,
A pueris large coeno iaceretur, et ovis
Putribus, ad medicumve illum cognati et amici
Helleboro [Reg: Elleboro] ferrent purgandum terque quaterque.
Hi vero egregios censent sese, atque verendos.
His nihil est quod agant, praeter quod tempore certo
Templum adeunt, lino culti, cappisve, vel illis
Pellibus inversis, gressu pro more superbo,
Atque ibi canonicas absolvunt cantibus horas,
Idque sono vocis tantum, sine mente animoque
Attento. Haec illis omnis pietasque, laborque:
Pro quo magnifice vivunt, turgentque sagina.
Quid prosunt autem populo? quem Ecclesia fructum
Percipit [(printer); sic: ?] hac tota an non posset gente carere? [(printer); sic: ]
Tam bene, quam ficis oculi, plantaeque podagra.
Quid facerent quaeso? quanam mererentur opella
Victum tam lautum, Damasus si non Papa quondam
Canonicas horas primus finxisset, et unctis
Omnibus edicto semel imposuisset amaro,
Essent ne gratis plane, perque otia panem?
Ridiculo pro cultu essent duntaxat alendi.
Quin etiam est ubi fit. nam curavere tenelli,
Ne cantu assiduo praeturgida guttura laedant,
Ut cantent alii: quos et dixere Chorales,


page 058, image: s058

Qui septem absolvunt horas et cetera cantu
Conducti, qui nec sensum divinaque verba
Curant, aut capiunt: cordi est tantummodo merces,
Parva licet, pro qua mirum quo templa boatu
Concutiant alacres, sit quanta intensio vocis
Stentoreae: credas multo insanire Lyaeo,
Vel leve propositum victori tollere pignus.
Horum opera domini sese redimuntque, levantque.
Vixque horis taciti intersunt, missisque diurnis,
Suntque auditores tantum. Quin magnus et iste est
Molliculis labor. Ante focum considere malunt,
Fabellisque domi iucundis fallere tempus,
Non intellectis aures quam tundere psalmis.
Et vicina licet, festis nisi templa diebus
Non adeunt, quando nimirum certa cuique
Praesenti datur, et spernenda pecunia nulli.
Vix tamen exspectare queunt dum redditur illa:
Mox se subducunt, templumque horasque relinquunt,
Conductis illis. Hae sunt curae atque labores,
Pro quibus ex eleemosynis pinguissima carpunt,
Et nitidas habitant aedes, Dominique vocantur.
Porro domi volucres peregrinas, cercopithecos,
Accipitresque canesque tenent, comptosque caballos,
Et genium nullis curant fraudare cupitis:
Quod plerique omnes faciunt degente Papali.
Est genus invisum quoque, quos ego Curtisanos
Accipio dici. Hi contemptis ante magistris,


page 059, image: s059

Improbitate cita, et fortasse parente relicta,
Romam perveniunt inopes, lacerique misselle,
Atque mihi stabulis irrepunt sorte iubente
Cardinei coetus cuiusdam, aut Praesulis alti,
Cuius equos studiose, et longo tempore mulos
Curant, interea victu usi pene canino.
Post annos donec multos, durosque labores
Mercedem domini tandem illis reddere, sed non
De proprio statuunt aliquam (nam tota Papalis
Curia gratuitos famulos amat, adque tenendum
Promptior ac dandum est, et luxu mille ducatos
Profusos nauci facit. at iam frigore pene
Contracto, tunicam famulo vel reddere laenam
Iacturam censet: tanta est dilectio Romae)
Presbyteros ergo faciunt demore creari,
Instructosque dolis, pariterque diplomate, mittunt
In patriam, qui ubicumque vacantes mense Papali
Pingues accipiunt praebendas (porro sagaces
Hic sunt mirifice. haud proiecta cadavera vultur
Tam cito odoratur, non tam cito transilit ignis
Ad naphtham, aut conspecta volucres noctua cogit)
Mox adsunt, mensemque allegant iure Papalem [(printer); sic: Papulam] ,
Atque animo tumido collata diplomata iactant.
Contradicenti lites et acerba minantur
Iudicia, idque foro in proprio, Romaeque, ubi multum
Iusque Papale valet, patronique optima magni
Gratia. Quis lites quaerat, vel damna libenter?


page 060, image: s060

Quis super incertis Romam petat, atque diploma
Vincet muneribus? (siquidem nil iure teneri
Posse liquet) nimis hoc animosi et divitis esset.
Collitor stupet, et tacite indignatur, ab illis
Iura sua infringi. cedunt doctique bonique
Talibus, et Romae nolunt contendere monstris.
Non sunt contenti tamen una, divite quamvis:
Invadunt alias simili quoque fraude, modoque:
Tam prose, quam pro cunctarum auctore patrono,
Ut sese exhibeant gratos. ipsique patroni
Huius gratia habent omni in regione clientes,
Ut sibi praebendas aliquot venentur opimas.
Nonnullis etenim hinc census suppletur, et arca.
At Curtisani resident, curamque locorum
Suscipiunt interdum: interdumque hisce relictis,
Atque sibi pacto versute absentibus auro
Ad maiora parant sese, Romamque recurrunt,
In mensesque alios renovata diplomata captant.
Interdum vero sibi nil pro iure reservant,
Omnia sed vendunt tacite, non inde Simonis
Horrentes crimen. nec enim illi iura, nec ullos
Mortales metuunt, verum metuuntur ab omni.
Romae duntaxat credunt, reputantque timendos
Esse homines,ubi ceu propria versantur harena.
Sunt qui praebendas alia, miraque prehendant
Arte. diplomatibus sumptis, et mense notato,
Immutant habitum. mendicos ruricolasque


page 061, image: s061

Assimulant, donec pateat templive domusve
Ianua praebendae. mox summa altaria scandunt
Omnibus attonitis, quae nam sint monstra futura.
Atque alii fiunt subito, dicuntque Papali
Se iure illius templi coetusque vel arae,
Nactos praebendas, seque omnis velle rogatos,
Tam collatorem quam alios, ne forte resistant,
Commaculemque manus temere, Romamque citentur.
Nam se velle tenere manu, quaecumque Papalis
Concessit sedes. Quid multa? hoc nomine cunctos
Deterrent. Cedit collator, cedit et ille
Cui spem collator secit, vel contulit ante.
Romanae horrori cunctis sunt nomina sedis.
Longinquas metuunt lites, noluntque citari:
Cumque viris nihili, pariterque audacibus, horas
Conterere, et nummos. Sic ingrediuntur et aedes
Tamquam iure suo, mandatque excedere, si qui
Incoluere prius, claves rapiuntque tenentque
Adiuvat audaces misso fortuna pudore.
Tu fortasse putas doctos, rebusque praeesse
Legitime posse, et multum pollere docendo,
Ut non magna ferant ignotae incommoda plebi.
Erras: sunt pauci docti, pars maxima prima
Vix elementa tenet, nempe ut quae nuper equile
Deseruit, nullisque unquam est detrita palaestris
Grammatici coetus. nonnulli idiomata linguae
Illius ignorant populi quoque, ut omnibus inde


page 062, image: s062

Sint odio merito, Romanasque insuper artes
Devoveant omnes, pueri iuvenesque senesque,
Ut quae perturbent divexentque omnia passim.
Sunt et pastores populi per sordida rura,
Perque urbes omnis, recto qui tramite munus
Sunt illud nacti, partim doctique bonique,
Indocti partim, talique haud munere digni.
Horum est officii, populis seruire docendo
Atque ministrando sacra. Si de gente Papali
Plebibus utilitas aliqua emanare valeret,
Hanc hi praeberent. Nec enim pigra otia solum
Sectari, sed oportet eos incumbere libris,
Si modo ridiculi nolint, caecique videri.
Sed quoniam Papa subvertit semel omnia recta,
Inque sua infarsit confusum membra venenum,
Hi quoque nil pure tradunt, sed mixta venenis
Omnia, quae matris suxerunt ubere nempe.
Somnia multa, superstitiones, ludicra cultus,
Impia cum quaestu iuncta. Haud convertere possunt
Talibus imbuti, ad Christum sua lumina tantum,
Creditam et ad caelum recta perducere plebem.
Obstat respectus Romanae sedis, et auctor
Non contemptibilis Papa, sed venerandus et ipsis
Regibus, et vulgo concordia magna docentum:
Frangere non facile, tam crassa repagula veri,
Atque reluctari proprio una denique lucro.
Nulla superstitio est, nulla impietas sine quaestu.


page 063, image: s063

Quapropter duratque et mordicus usque tenetur
Omnibus in terris. Hinc nil plebs utile discit,
Sed bibit a cunis ritus cultusque profanos
Horum opera. Quid, quod divina et sacra ministrant
Humano conspersa luto, certumque libellum
Sordium habent harum, a cuius cessisse tenore
Censent esse nefas? Sunt infecta omnia coeno,
Doctrina et ritus, maioraque damna popello
Quam fructus et lucra ferunt. Nam contio verbum
Non solum impure tradit, tractatque, sed illo
Saepe intermisso strepit, expleturque querelis,
Si quis detraxit, si non affecit honore,
Si decimas quis nec recte, nec tempore solvit:
Denique si qua illis a quoquam iniuria facta est,
Concio rixatur tantum, et convicia dicit.
Sunt qui ruricolis referant prognostica rerum:
Qualis hiems, aestas, autumnus, quale futurum
Ver, qui frumentum venturum, et vile legumen,
Fructusque arborei, qualis vindemia restet.
Quin et de bellis, morbis et peste loquuntur,
Deque aliis: quae plebs socors attentius audit
Quam si de Christo, vel de pietate, fideque
Dissererent, factisve bonis legisque vigore.
Nonnulli nova de Turcis, de Caesare, vel de
Hispanis, Gallis, Venetis, Insubribus illic
Denarrant, auresque explent, horamque docendi.
Maxima pars vero, simulas perlecta maligne est


page 064, image: s064

Certa Euangelii pars, quam exposuisse deceret,
Defunctos memorant, longus quos continet index.
Unde ferunt pretium, simul et falsissima robur
Credulitas recipit, de ficto animabus [Reg: animalibus] ab igne
Tollendis. Haec est doctrina, haec cura sacrorum.
Tum raptim peragunt missam, cenantque profane:
Hoc est, absque side contenti more iubenti.
Cauponam porro subeunt post prandia laeti,
Cumque ibi vicinis potant, luduntque, vel atros
Tractant sermones, obscenaque verba cachinno
Effundunt, superantque altis clamoribus omnes.
Hi quoque deberent horas persolvere septem,
Sed leviter curant, nisi coram plebe, virisque
Magnis, ignotisque. Ipsi spatiantur in agros,
Et segetes visunt teneras, maturave farra,
Aut congerronem sumunt quemcumque loquacem,
Lucis et extentae longas nugalibus horas
Fabellis breviant. Ne noctes sint quoque longae,
Cuique domi scortum residet lepidum, atque venustum.
Haec sunt officia, haec vita est communiter horum.
Spiritus electis pietatem inspiret oportet,
Et vel in extremis faciat comprendere Christum:
Qualiter et nostros servatos ante parentes
Arbitror, et mire e tantis repsisse tenebris:
Horum opera certe haudquaquam servabitur ullus.
Dicite Castalides, Monachorum examina restant,
Sacrosancti huius non membra novissima regni.


page 065, image: s065

Hi vitam mundi pravam, casusque perosi,
Vestitu sese stulto, certoque colore,
Et perpendiculo vivendi et gestuum amussi,
Ceu non sufficiat solius regula Christi,
Insuper et votis tribus in deserta, vel urbes
A vulgo [(printer); sic: vulgio] removent, propriis et viribus altum
Scandere nituntur caelum, atque evadere mortis
Imperium durum, et contractae debita noxae
Solvere: quo cordis produnt abscondita pravi,
Quod nihili pendant Christum, Christique triumphum.
Insuper et propria turgent fiduntque superbi
Iustitia, et semper meritorum pondera iactant,
Ut populo imponant. atque imposuere potenter
Non solum vulgo, sed regibus atque monarchis,
Hypocrisi, illorum merita ut vanissima magno
Commercarentur: caelumque animaeque salutem
Sperarent, nidos illis caecasque latebras
Si construxissent, reditus et ventribus amplos
Donassent, securam ubi summa per otia vitam
Exigerent, somnoque ipsis cum gliribus alto
Certarent. Quid enim curant aliud, faciuntque?
Nonne haec sunt pueris etiam notissima paruis?
Ipsi divinum iactant (mera somnia) cultum,
Praetexuntque preces, nec non ieiunia. Quis non
Pondera miretur rerum, tantosque labores?
Atque putet dignos opibus, totoque ducatu?
Qualibus et reges multi, comitesque bearunt?


page 066, image: s066

Scilicet egregius cultus, sine cum intellectu
Multos cantillant psalmos, et murmure templum
Conturbant vacuum, duntaxat et ore precantur,
Ad nihil attenti. Nec enim infortunia laedunt,
Tam bene provisos, aliorum porro quis illos
In tanto stupidos credat cur are veterno?
Non sunt ergo preces, sed inania murmura linguae,
Esuriens ut sus in hara si grunniat arcta.
Ieiunant autem, et carnem et lactaria vitant.
Deliciis semper pasti, ieiunia dicunt,
Si non bis licet Autumni brumaeque diebus
Perbrevibus ventrem satiare, et cena negatur
Obsoniis instructa bonis. lautissima vero
Prandia consumunt, ut sit laxandus ad imum
Cingulus, et tumeant ut cossus, et improba hirudo,
Impletus pecudumque humore redivivus [(transcriber); sic: redivius] atro.
Piscibus implentur magnis. Quis carnibus aeque
Lauta paret? poscatque illis praesentibus ova?
Quin etiam vino molli saturantur abunde,
Ut rubeant toti semper, ructentque vaporem
Nectareum. Haec esse aut dici ieiunia posse
Nec Milo concedet, nec Apitius [Reg: Apicius] , ille nepotum
Signifer, aut Catii studiosa frequentia ludi:
Agmina Iudaeorum etiam, Turcaeque negabunt.
Hi tamen hypocrisi et studio pietatis inani
Dementaverunt populos, regesque ducesque,
Ut sanctos castosque viros longeque remotos


page 067, image: s067

A mundi ingenio, studiis, vitaque putarent,
Aque illis emerent merita, aeternamque salutem.
O imposturae fortes, o pestifera aetas,
Quae partu infando genus hoc produxit in orbem,
Ceu satis haud alioqui esset scelerumque, malique.
At cur fugerunt pravi consortia [(reading uncertain: print faded)] mundi,
Et sese in silvas atque in deserta remorunt?
An quia corrupte vivit, studiisque malignis
Deditus est? quis it inficias? ast hoc magis illi
Fidis est medicis opus, et praesentibus, et qui
Succurrant morbis: non per fastidia longe
Aufugiant, linquantque in acutis febribus aegrum.
In tenebris vivit? sanctorum luce virorum
Indiget: ut Christus luxit, duodenaque quondam
Lecta caterva virum. An, ne per commercia vitam
Commaculare suam, sed sancte vivere possent?
Hoc fuga non praestat, sed mens integra, fidesque,
Et patiens animus, seseque frementibus apte
Fluctibus opponens. Daniel Babylonius hospes,
Iudaeique alii, quorum sincera fuit mens,
Gentibus in mediis sancte vixere, pieque.
Vixit et in Sodomis Loth. Memphim rexit Ioseph
Salva relligione [Reg: religione] patrum, vitaque pudica.
Si non immutant animos qui trans mare currunt,
Non etiam silvae hoc, nulla et praestabit eremus.
Quin magis humanis corrumpunt pectora nugis,
Traditionibus addicti super omnia stultis.


page 068, image: s068

Spiritus opprimitur: non possunt lumina sursum
Tollere, directamque viam spectare salutis.
Quid dein, quod mundana gerunt, lascivaque corda
Supra mundanos ipsos? quod ludus in orbe
Integer est nullus monachis sine? Conveniunt si
Imperii proceres, adsunt: mandata per ipsos
Urbibus Imperii dantur, legesque subactis.
Intersunt bellis, et regum castra sequuntur.
Vicos et castella regunt, armisque tuentur.
Si fors coniugii celebrantur foedera magni,
Adsunt: sollennis quoque si qua dicatio templi,
Adsunt, tumque suas habet omnes fabula partes.
Quid memorem luxum, et pompas, fastumque superbum?
Ceteraque ingenium mundi testantia pravum?
Quid stultae prosunt vestes? quid rasus ad aures
Vertex, semotusque locus, si discere mundus
A monachis mundana potest, et cogitur, ut iam
Effugiendi illos mundo sit nulla facultas?
Vellet enim, et iamdudum enixe quaerit et optat
Excutere: ast haerent crispis ut lappa capillis,
Ac impressa novis ut pix sutoria pannis.
Ipsi si mundum fugerent, et se procul ultro
Subtraherent, et hyperboreis in montibus antrum
Incolerent omnes, mundo nil gratius esset,
Nil etiam utilius. Tria nunc quoque respice vota,
Quam non conveniant, nec sint conformia vitae.
Se parere vovent Abbati, aut velle Priori.


page 069, image: s069

Si veram novit pietatem et promovet Abbas,
(Id quod perrarum est) et eo ducentia mandat,
Quid ni parendum sit? Ad hoc astringimur omnes,
Qui tincti sumus in sacri olim fonte lavacri.
Nil aliis opus est votis, et vertice raso,
Inque peregrinam mutata veste figuram.
Sin vero haud novit, nec eo ducentia mandat,
Sed cultum humanis nugis praefigit inanem,
Tutaturque iubetque, et nectit vincula menti
Traditione aliqua: pariter parere, vovereque
Impietas est, qua cuncti ducuntur ubique,
Cantibus absolvunt nocturnis atque diurnis,
Gestibus et fatuis, faciendoque omnia certa
Lege, et praescriptis caute vivendo tabellis,
Relligionem omnem, suaque optima, ceu Deus istum
Cultum adamet, quaeratque, et non huiusmodi frustra
Tradiderit fieri. Verum quid disputo multis?
Totus quandoquidem haud novit meliora Papatus?
Omnibus est caste vivendum. porro sacrati
Foedera coniugii fugere, evitareque velle,
Nostri tum demum est iuris, cum nulla libido
Sollicitat, carnisque haud ullus provocat ardor.
Sed quam caste illi vivant, per compita vulgo
Decantant pueri. metuunt commercia cives
Tam castorum hominum. Quid ego autem cetera dicam,
Quae castae fugiunt etiam narrarier aures?
Quid cum paupertate volunt sibi? An ulla vocatur


page 070, image: s070

Virtus paupertas? an solus vivere pauper
Recte, caelorumque potest conscendere sedes:
Cum leviora habeat nequaquam obstacula pauper
Recte vivendi, quam vel ditissimus Indus?
Quin paupertatem derident turpiter illi,
Tam victu lauto, tali pompa atque paratu.
Tum reliquis etiam votis vitaque scelesta
Se nihili facere ostendunt hominesque Deumque.
Quid si autem species horum recitemus, ut inde
Clarius haec videas, quamvis sint abdita nulli?
Res infiniti est pariter, vanique negoci [Reg: negotii] .
Tot sunt sectarum formae duntaxat amictu,
Ritibus et risu dignis, partimque profanis,
Et vitae norma distinctae. convenit autem
Omnibus, ut Christo praeponant vana Papatus
Dogmata, quaeque sui primus dedit ordinis auctor,
Nitanturque suis meritis evadere leihum.
In genera ad praesens nos bina secabimus omnes,
In dites nempe, et mendicos usque vagantes
Ordinis ex norma sacri, iussuque Papali.
Sunt opulenti illi, quos olim prodiga regum,
Primorumque manus censu ditavit opimo,
Donatis agris, vicis, villisque, soloque
Lato, vinetis, castellis, oppidulisque,
Et comitatu etiam toto, totoque ducatu:
Scilicet ut meritis nihili, precibusque supinis
Consulerent animae, delerentque omnia vitae


page 071, image: s071

Crimina. Donandi motum hunc causamque fuisse,
Ipsa ducum liquido regumque diplomata monstrant.
Persuasi fuerant, pacem vitamque perennem
In meritis tantumque Papae consistere dextra,
Membrorumque eius. Quondam haec vesania mundum
Obtinuit, postquam in templum consederat hostis.
Quo vero tot opes monachis? an paupere victu
Ut castigarent carnem, et ieiunia dura
Servarent? humilesque essent rebusque animisque,
Assidue (ut iactant) lugentes crimina mundi?
Res in diversum recidit, quod nosse datores
Debuerant. carnem castigant, donec obesi
Reddantur: quo ficta etiam ieiunia tendunt.
Laetior est nemo, nemoque superbior illis.
Mundi delicias omnis sectantur, habentque.
Sicubi vallis amoena fuit circumdata pratis,
Quam rivus mediam largus flumenve secabat,
Pisciculis dives sapidis, cancrisque nigellis,
Stabant et silvae circum, collesque supini,
Frugiferique, ubi vel vitis mitissima fundat
Vina, aut praepingui superentur Gargara messe,
Huc nidos posuere suos plerique. Quis urbes
Fumosas habitare velit, prae ruris amoeni
Commoditate ista? Tamen haec deserta vocarunt,
Afflicti patres sua ubi peccata piarent.
Quin etiam nidis aequant palatia regum.
Ardua circumdant piscinae moenia latae,


page 072, image: s072

Aptave praecipites cervorum pascua fossae:
Stant celsae turres plenae feralibus armis,
Aut pro iucundis factae cultaeque diaetis.
Intus aquae saliunt dulces, quo lumina cumque
Vertas. sunt herbis culti redolentibus horti,
Porticus et quadrata umbras spatiantibus offert.
Cuncta nitent breviter, tamquam paradisus ab ipso
Facta Deo. Sunt magna illis armenta, gregesque,
Et densum famulorum agmen, comptique ministri.
Sunt extra multae piscinae, totque quibusdam,
Omni ut luce queant recte piscarier unam.
Moenibus haud absunt longe pomaria, quae tu
Hesperidum dicas, vel Adonidis, Alcinoive.
Sic mundi luxum pulchre, cunctasque pararunt
Delicias. est et nocturni copia somni,
Atque diurni: immo luci dormire iubentur,
Ne sucum vigiles amittant scilicet, et ne
Inficiat pallor faciem, corpusque macrescat.
Id magnum censent, media quod nocte resurgunt,
Adque preces psalmosque aliquot sine mente canendos.
At non expendunt, quam multi plebis egeni,
Fessis corporibus duro sub sole labore,
Non tota capiant interdum nocte quietem,
Concussi infantum duris vagitibus aures.
Libera non ferme curant studia, atque docendi
Traditur haud temere patribus provincia crassis.
Est Benedictinis, Cisterciisque inclitus Abbas,


page 073, image: s073

Qui monachi nomen vitamque et iura perosus,
Princeps imperii dici cupit, atque videri.
Et sane fastu, pompa, flatuque superbo
Principibus nil mundanis concedit: ut illud
Interea sileam quod saepe libidine vincat,
Nempe immaturas vitiet stupretque puellas,
Nocturnasque palam cogat nudasque choreas,
Et potu, cantu, fidibus noctesque diesque
Perstrepat in populi conspectu, atque urbibus amplis.
Turpis et insana est diversae copula formae,
Si quis ovi caput affingat taurive, canisve:
Sic male conveniunt, monachus, princepsque superbus.
Et miror, quare mundus tuleritque feratque
Compositum hoc monstrum. Sed amat miracula mundus:
Nilque adeo prave fieri stulteque potest, quin
Perferat, et fixis oculis et spectet hianti
Ore: proinde habeat sibi, contempletur, adoret.
Sed redeo. Horum Abbas vicinos territat armis,
Et lacrimosa gerit bella, exsultatque tumultu,
Nilque humile affectat, loquitur, facit, imperat, audet,
Sed Caci unde feri possis agnoscere flatus.
Talia sed cuius Benedicti regula tradit?
At puto, quandoquidem vetuit Benedictus alumnos,
Biblia ne legerent, unde omnis pullulat error,
Turbidae et haereseos vestigant semen acuti,
Ne segnes essent, agerentque per otia vitam
In tantis opibus, cupidas mentesque manusque


page 074, image: s074

Applicuere cati mundanis rebus agundis.
In quibus evasere brevi tam callidi, ut ipsi
Praescribant mundo leges, et civica iura.
Scilicet hoc pacto fugere negotia mundi,
Et vitam et mores, seque in deserta remorunt,
Solis intenti sacris animaeque saluti.
Ast opus haud erat huc rasos, turpemque cucullum
Tendere, cum numquam rectores atque magistri
Mundo defuerint. Verum molimina regni,
Vitam, virtutem, mores agnoscis ubique.
Cuncta licent, facit et mox dispensatio recta,
Dummodo non credas in Christum, falsaque damnes,
Porro mendicum genus in diversa redactum
Nomina, pro quaestu populosas incolit urbes.
Primum ubi mendicando solum, nidosque pararunt
Magnificos, et quae praedives flagitat usus.
Ut mendicorum peram mireris inanem
Semper, structuras tantas, tam lautaque cuncta
Evaluisse unquam, paucosque parare per annos.
Sed praetexebant ieiunia dura, precesque
Assiduas, meritorum et pondera magna suorum.
Proderat haud modicum nova confirmatio sectae,
Gestusque externi, caput obstipum, atque docendi
Feruor, et hypocrisis fallax, fucusque dolosus,
Mollisque affatus linguae, gravitasque verenda,
Ut bene censerent munus, sancteque locatum,
Tam iustis sanctisque viris quodcumque dedissent.


page 075, image: s075

Quid [(printer); sic: Quild] quod communis multum quoque profuit illis
Mercatus regni, fraudesque, dolique potentes.
Nam promittebant caelum, certamque salutem,
Et meritorum etiam cunctis consortia, qui re
Large iuvissent, verbisve operave frequenti.
Hinc confluxerunt pisces, hic pestifer hamus
Decepit multos ad dandumque impulit esca.
Hinc latas struxere domos per singula ferme
Oppida, et hinc venit nitida et praeclara supellex,
Hinc etiam instructus non ad ieiunia victus.
Hoc mercatu freti urbes et rura domatim
Circumeunt, posito procul abiectoque [(printer); sic: abiectique] pudore,
Mendicantque stipem, praesertim semper in ipsis
Urbibus incumbunt populo: non taeda iugalis,
Non alius coetus, non compotatio initur,
Ut non confestim circumstent pixide mensas,
Et veluti muscae cunctis sint usque molesti.
Haud cenare licet, non prandia sumere cuiquam,
Quin extemplo adsint, auresque manusque fatigent.
Ieiuni post quam venerunt tempora sacri,
Legibus et populus vulgo terretur amaris
Tum vero assidue merita et ieiunia iactant
Cum precibus sua. tum quaestus redit uber ab illis,
Qui ieiunavere minus, vitamque priorem
Immutant nihil hi meritorum grandia censent
Pondera mercatos, sibi iamque favere sceletis
Rectorem caeli, culpamque iramque solutam,


page 076, image: s076

Si vinum egregium vel salsamenta dederunt.
Vel stipe collata Saliaria prandia crassis.
Quaestus et in vicis ingens, per ditia rura:
Illic omne genus frumenti, caseus illic
Plurimus, et linum, rapaeque ac omne legumen
Colligitur. quin cum pingui et farcimina lardo,
Et porci pingues Antoni a corte [Reg: cohorte] minantis
Herculeos (sic nempe ferunt) non dantibus ignes.
Atque a simplicibus quo plura emungere possint,
Chartis condonant pictis, acubusque vicissim,
Et ligulis, speculisque, aliisque huiusce monetae.
Ista licet sint valde inhonesta ac turpia, summam
Attamen hi pietatem et sanctae relligionis
Signa putant. Tam cuncta colit perversa Papatus,
Tamque deum reddit quovis ex daemone, contra
Daemonas exque deo, quod doctrinaque fideque
Ritibus et studiis vel stultus cernat ubique.
Hi mihi praecipue multum sapuisse videntur,
Qui mendicando primum terraque marique,
Plausibili quodam titulo specieque venusta,
Innumeras sibi opes paulatim agrosque pararunt,
Instructasque aedes, census, vineta, gregesque,
Atque armenta boum, vicos terrasque benignas,
Amplius ut iam non sit mendicare necesse.
Quin [(printer); sic: Qui] nolunt etiam se mendicasse videri,
Tam laute vivunt segnes, dominique vocantur.
Theutonicis primo magnum conscivit amorem,


page 077, image: s077

Bellandi contra Paganos plurimus ardor,
Et simul aegrorum cura indefessa, [(printer); sic: ] rogabant
Subsidium atque stipem, quo possent utraque recte
In cunctis curare locis. Quid multa? Libenter
Contribuere omnes. Opibus nunc porro coactis,
Nec curant, nec alunt aegros. Si bella gerenda
Adversum Turcas, pulvinos linquere molles
Nolunt, ut sibi qui pepererunt [(printer); sic: potuerunt] otia quondam.
Sic fecere alii quoque, quos non carmine possis
Enumerare omnes, tam gens haec improba crevit.
Multo peiores vero, qui ditia quamvis
Praedia possideant, et opes, ut multa supersint,
Non tamen abiciunt studium moremque rogandi:
Mendicare adeo pulchrum, immo perutile censent.
Sunt quibus assiduo mendicare imperat ordo,
Paupertasque simul, nulla et provisio census:
Prae reliquis genus improbulum, cunctisque molestum,
His praeter leges indulsit multa Papatus,
Postquam animadvertit recte sua commoda multum
Provehere, et cunctis posse introducere regnis.
Et sane eximie curant persolvere grates,
Suntque quasi imperii columen, tutelaque fida.
Doctrinam illius siquidem omnem hausere, fidemque,
Quidque Papae placeat curant defendere semper,
Nullaque pro regno fugiunt mendacia caro
Fingere, nec quamvis magnum subiisse laborem.
Per maria et terras volitant, penetrantque potentum


page 078, image: s078

Nobiliumque aedes. reseratur ubique docendi
Ianua: nec pastor quisquam, nec Episcopus obstat,
Amplificandi ut sit regni permagna facultas,
Sicut et est fervens studium, indefessaque cura.
Quippe sub illius cernunt se pascier umbra,
Et regnare simul. Cernunt florente Papatu,
Ordinis incrementa sui, victumque beatum
Sperari posse: at vero in contraria labi
Cuncta, Saguntinamque famem portendier alvis,
Sicubi forte parum valet et contemnitur ille.
Ergo movent omnem lapidem proseque, Papaque,
Ne quod consurgat murmur, neu dogmata contra
Multas imperii fraudes, lucrosaque iura
Spargantur. quocirca iis inquisitio solis
Commissa haereseon: quas inter maxima longe,
Ventribus et crassis praesentis plena pericli,
Si quis Pontificem caput abnegat esse supremum,
A Christo sponsae impositum: si nulla valere
Quis dicit merita ad caelum, vitamque perennem,
Omnia sed gratis per Christum obtingere solum.
Vel si quis rasos offirmat inutile germen,
Tantumque hypocrisi nugisque imponere mundo,
Verique esse hostes. Rabida velut a cane morsi
Sic hos corripiunt, vexant, squaloreque tetri
Carceris excruciant. nolentes cedere demum
Contradunt flammis, toto gaudente Papatu.
Quos vero hoc pacto vexandi copia non est,


page 079, image: s079

Eminus allatrant, maledictis clamque palamque,
Dentatis quoque et indoctis stolidisque libellis
Mordent, et satagunt invisos reddere vulgo.
Haec si pro Christo pugnarent seria tantum,
Non mendicarent illi, non tanta tot annos
Pressisset populum sancti ignorantia veri.
At non imperio conducunt vera Papali.
Ex falsis compactum est, nec consistere falsis
Absque potest quare merito feraliter odit,
Si quis de Christo mutit, verumque requirit.
Utitur his ergo membris constanter ubique,
Notitiam ut Christi premat atque exterminet orbe.
Nec solum hac in parte iuvant, regnumque tuentur:
Non primas est, non rex ferme, quin gregis huius
Asciscat patrem, cui cuncta secreta profundi
Pectoris exponat, fateaturque omnia vitae
Crimina. quod regno variis est utile pactis.
Nam sic primates quovis perducere possunt,
Maxime eo ut magni faciant, cunctisque Papatum
Praeponant rebus, valde et tutentur, amentque,
Illique expugnent toto contraria nisu.
Qui si contantur segnes, leviterque vacillant,
Criminibus terrere solent, veniaque negata,
Quo nihil horrendum magis et damnabile caecis.
Hinc quoque resciscit passim Sanctissimus ille,
Quid rex quisque paret, quid cogitet atque laboret,
Omnibus ut rebus mature occurere possit:


page 080, image: s080

Tam vigilant horum ac explorant omnia coetus.
Denique si argentum Papa, vel de Cardine quisquam,
Aut Antistes, qui redimendo pallia non est,
Ex regione aliqua veniis corradere largis
Appetit, hos mittit cereales. Ulla nec est gens
Aptior insidiis, auro nassisque parandis.
Horrendum clamant, falsum absque pudore profantur,
Audacter pugnant, Satanamque ad sidera tollunt,
Ex muscaque altos norunt effingere barros,
Imperiumque Papae caelo aequiparare sereno.
Haud sciam uti num gens fuerit lucrosior ulla,
Ex usuque magis. Per eos mendacia vulgus
Credidit ac hausit, nihili et pro spebus abunde
Profudit sua, dum caelum praeclaraque sese
Sanctorum merita, et vitam mercarier ipsam
Crederet. Interea nugis spoliisque beati
Ridebant illi tacite, cistasque ferebant
Argenti plenas magna cum laude patronis.
Non studia atque actus horum percenseo cunctos,
Quidque domi faciant, quae olim molimina mundo
Protulerint, adque impietatem praepete cursu
Contulerint sese, vitaeque exempla scelestae
Ediderint, etiam toto indignante Papatu.
Ut iam dicatur, nihil haud audere cucullum,
In mentem modo quod veniat, sedeatque parumper.
Nos levibus ferimur remis, non fortibus Euris:
Nec iuvat Augeae densum purgare fimetum.


page 081, image: s081

Sic tamen imperii specimen breve, primaque cernis [(printer); sic: carnis]
Membra, queas reliqua unde sagax quaecumque supersunt
Discere: nam mirabiliter vitaque fideque
Omnia concordant. Quare nihil ambigo, quin sis
Nil inventurus recti, nec quod sit ovili
Christi conveniens, tenebroso atque utile mundo,
Verum imposturas validas, fraudesque recoctas,
Omnem et avaritiae speciem, vitamque profanam,
Fastus et pompas, insanos denique cultus,
Vestes ridiculas, ignavaeque otia vitae.
Porro sicut habent quaedam specialia, membra.
Sic nonnulla etiam videas communia cunctis,
E quibus agnosci optant et praestare popello
Pagana quadam et stulta ambitione, tenentque
Hactenus inde trahit nec eos irrisio plebis,
Nec murmur iustum, vitaeve decus, nec honestas.
Sunt omnes primum [(printer); sic: primam] supremo vertice rasi,
Attonsique comam, quo quisque et sanctior atque
Relligiosior [Reg: Religiosior] esse cupit, cunctisque videri,
Latius hoc calvam ferme der adit ad aures,
Ut latum digitum vix stet quasi facta corona.
Non a Iudaeis hic ritus fluxit ineptus,
Nec satis apparet quae gens tam stulta perorbem
Sic deturparit caput, agnatumque decorem
Cogente abstulerit nullo, bellumque putarit
Non rasos inter rasa procedere calva.
Certe praecipuos [(printer); sic: praecipuas] fidei primosque magistros


page 082, image: s082

Sic rasos nemo vidit, nec re super ista
Mandarunt quicquam tam caeca, tamque pudenda:
Finxerunt ipsi longo post tempore segnes:
Otiaque hoc peperere nefas, ut cetera, nobis.
At miror cur non pudeat? nudare quod ausint
Coram plebe caput, sed ad hoc mysteria magna
Significare ferant, natura remque suapte
Turpem, persuadere suis conentur honestam?
Se nempe esse ferunt reges, istudque notari
Vertice sic raso. Quid non nugentur inepti,
Haec proferre palam qui non absurda verentur?
Sed soliti sunt in cunctis illudere mundo.
Sunt etiam uncti omnes a presbytero usque supremum
Ad caput imperii, Iudaeorumque sequuntur
Sublatos ritus per pacti verba recentis.
Ast illi certo fecerunt omnia iussu,
Venturum ut Christum sic testarentur agendo.
Hi faciunt ex se: et tamquam non venerit olim
Rex regum Christus, designatusque sacerdos,
Sic ungunt et se atque suos baptismate ab ipso,
Dum postrema datur morituris unctio membris.
Ungitur et templi paries, unguntur et arae [(printer); sic: aere] ,
Aeramenta quoque in celsa resonantia turri:
Ungunt et reges, capiunt si quando coronam.
Mosaicus plane populus, quamvis sine Mose,
Et sine praecipiente Deo, Christoque magistro:
Omnia confidenti assumit pectore per se,


page 083, image: s083

Quae cunctis dein vult sancta et divina videri,
Scilicet egregius simul ut videatur et ipse.
Praeterea sunt linigeri, ut Memphitica turba,
Utque sacerdotes Iudaei, ex lege ferentes
Lineum Ephot [Reg: Ephod] . Velant siquidem sua pallia summa,
Linea et insigni rugis candoreque veste:
Qua sine nec suggesta adeunt, nec sacra ministrant,
Nec quicquam in templis faciunt. Hac cogitur uti
In templis etiam aedituus ludique magister,
Primaque discentes ferme elementa puelli.
Sic fatui fatuos faciunt, luduntque popellum.
Nam vestis tandem quem confert linea fructum?
Non aestum siquidem est, durum nec idonea frigus
Arcere a quoquam: nec habet mandata cohortis
Bissenae, aut Christi, nullumque induta decorem
Praestat, sed contra vehementer dedecet omnes:
Ex plebe ut si quis grandis per compita vadat
Vestitu simili, risum plagasque reportet,
Aut compingatur pro certo in vincla furenti.
Demiror vero, cur non utantur eadem
Hac monachi quoque veste. Sed esse hanc censeo causam,
Quod monachi prius insano ridentur amictu,
Suntque satis turpes, et eo discrimine pulchre
Secreti a vulgo. vel quod mage creditur idem
Esse sacer, nulloque alio velandus: et albus
Quod non conveniat, verum lugentibus ater.
Sunt distincti etiam talari veste superne,


page 084, image: s084

Et sunt imberbes omnes ex lege Papali,
In muliebrem ut sint formam cultumque redacti.
Munera quin etiam non curant publica, regum
Concessu quondam. non pendunt [(printer); sic: pedunt] ulla tributa,
Nec subeunt aliud cum vulgo onus, ulla nec illos
Publica terrarum tangunt vexantque flagella.
Praesidibus tantum parent de corte [Reg: corte] Papali:
Contemnunt alios, legesque et civica iura
Pro nihilo ducunt. nisi cum pro parte videntur
Suppetias ipsis ferre, ostenduntque favorem.
Immunes sunt, et sacrosancti: unde nec illos
Mordaci dicto, nec facto laedere tutum.
Si quis forte horum letali vulnere caesus
Occubuit, quantum heu facinus, iacturaque quanta est
Facta? intermittunt sacra, claudunt ostia templi,
Organaque et cantum suspendunt, nec sonat ultra
Nolarum strepitus, tristi sunt omnia luctu
Plena, quoad poenas homicida exsolvat atroces.
Tanti se faciunt, tamque illis ultio curae est.
Sin vero evasit, pedibusque fugaque salutem
Quaesivit sibi, mox solito ictam fulmine dedunt
Rectori Stygio, nectuntque atrocia menti
Vincula, caelorum seclusi prorsus ab arce.
Et nequit absolvi sedis nisi voce Papalis.
Sic illi incussere metum omnibus, ut sine cura
Inceptent turbas, rixas, pugnasque cruentas.
Si quem vero ipsi ferro stravere feroces,


page 085, image: s085

Res levis est, facileque valet lenteque piari.
Nam praetor [(printer); sic: praeter] nullus sacros attingere rasos,
Sumere nec poenas audet, quocumque prehensi
Sint licet in scelere. Ad sua mittuntur fora primum,
Post aliquod tempus Romam, dum oblivio forte
Mitiget adversos. tum facta a caede soluti,
Audacter redeunt, contempto iure popelli,
Omnibus et caesi fautoribus atque propinquis.
Qui primum rasis redduntur membra capillis
Imperii, primusque est sumptus rite character,
Praetoris iactant sese evasisse tribunal,
Carnificisque manus. nec frustra. maxima namque
Libertas solis passim conceditur unctis,
Delinquendi immo damnosa licentia quiduis,
Qualis nulli alii conceditur aut peregrino
Aut civi. Quippe haud metuunt civilia iura,
Nec poenas legum. clemens sedet arbiter illis
Praesul, maternoque sinu tegit atque tuetur.
Libertatum harum scripsere volumina magna,
Canonicumque vocant ius, densa cuius in umbra
Securi stertunt, dulcem capiuntque quietem,
Quodque libet tuto faciunt. Id cogitur omnis
Confirmare prius Caesar, de more coronam
Quam capiat, iure et iurando obstringere totis
Se defensurum nervis Hic nonne beatus
Est populus, qualis toto non vivit in orbe?
Denique coniugii fugiunt commercia sancti,


page 086, image: s086

Pontificum iussu, contra caelestia iussa.
Paulus enim caeli doctus secreta magister,
Constituit, vaga quo vulgo scortatio plane
Euitaretur, carnisque facesseret ardor,
Ut quisque uxorem propriam, propriumque maritum
Femina haberet quaeque: et solis caelibe vita
Uti permisit, divini gratia doni
Quos exemisset communi lege, statuque
Exempta an vero sint omnia membra Papatus,
Is dubitet, nigris qui nuper venit ab Indis.
Hic certe norunt omnes puerique senesque,
Quam non contineant, nec possint, et nihil usquam
Istorum sit ab indomito satis inguine tutum.
Namque aut incestant aliorum tecta, torosque,
Aut sua scorta domi retinent omni absque timore,
Aut certis aliis faciunt considere tectis:
Aut peregre absentes conducunt publica, ne quid
Carni usquam desit. Sic replent omnia passim
Tecta nothis. Nulli hoc laico permittitur usquam:
Et recte sane. vitam coguntur honestam
Degere, coniugii sacris et legibus uti.
Turpiter at vivunt solius membra Papatus,
Ut solis etiam ceduntur libera scorta,
Omneque flagitium. quae consectanea turba
Perfert, excusat, tegit, extenuatque libenter:
Plusque amat hac illos vita, factisque scelestis,
Quam si mutarent sese, ad mentemque redirent,


page 087, image: s087

Divinae et ducta parerent coniuge legi.
Quin tales diris agitat, contemnit et odit,
Sique potest spoliat commisso munere, et omni
Re, nudosque inopesque alias expellit in oras.
Non satis ut possis mirari pectora caeca,
Iudiciumque nimis vesanum, quo mala contra
Naturae leges, contra rationis honesta
Dogmata nimirum, contra quoque publica iura
Gentium, et adversus cunctarum denique morem,
Incestam laudant certa sine coniuge vitam.
Si sunt qui laudant, tolerant, cernuntque libenter,
Cur illi haud facerent suadet quodcumque libido?
Ergo ita constanter pergunt, turpique perennant
Vita. non mutant quicquam, nullusque reformat.
Discerpi mallent, veteres quam linquere mores.
Hinc etiam faciat cum lucrum Antistes avarus,
Dissimulat, perfert, nec spes est ulla medelae.
Est et avaritiae morbus communis, ab ipso
Incipiens capite, et diffusus in omnia membra.
Venales sunt ipsi, et habent venalia cuncta.
Da nummos, caelum reserant, sedesque beatas,
Eripiuntque animas Horco [Reg: Orco] , quotquot cupis ipse.
Da nummos, a noxa absolvunt protinus omni,
Exque nigro faciunt album, idque diplomate firmant.
Da nummos, pro te noctesque diesque precantur,
Ieiunantque quoad fiant abdomine pingues.
Da nummos, praeclara tibi merita omnia vendunt,


page 088, image: s088

Ut iuste atque pie nil sit vixisse necessum.
Da nummos, vetito quamvis connubia iungunt
Tempore, permittunt etiam duxisse choreas.
Da nummos, ovis concedunt carneque vesci
Tam Veneris, totis quam quadraginta diebus.
Da nummos, natum puerum baptismate tingunt,
Et post confirmant, et signant Chrismate frontem.
Da nummos, et dant verum tibi corpus Iesu,
In cruce suspensum quantumque et quale pependit.
Da nummos, nares, oculos, auresque perungunt,
Ora, manusque pedesque, unctumque ad tartara mittunt.
Da nummos, media tumulus tibi stabit in aede,
Inque choro, ne sub divo tumuleris aprico.
Da nummos, tota recinunt psalteria noste,
Praeceduntque tuum luctu ad monumenta cadaver.
Da nummos, memores tui erunt triginta diebus,
Missis et psalmis: dederis si plura, quotannis.
Da nummos, monumenta super post funera stabunt
Suffitu thuris, sacraeque aspergine lymphae.
Da nummos, reddent tua confestim irrita vota,
Et dispensabunt etiam ipsa in lege Tonantis.
Omnia cum pretio facit haec gens, nec tamen umquam
Fit satura. accipiunt pro Missis quinque vel octo,
Absolvuntque una. nonnumquam mille recondunt
Sub calicem, acceptis nummis (sic nempe loquuntur)
Unius haud memores: nec eos cura ulla remordet
Fraudis contemnunt populos, et qualibet arte


page 089, image: s089

Defraudare student, auroque emungere fuluo.
Praebendas captant multas, fugiuntque laborem
Unius: argentum quaerunt, atque otia solum.
Nassas, decipulas, hamos, unguesque rapaces
Omnibus iniciunt. morituros [(printer); sic: monituros] denique torquent,
Aureolos aliquot legent sibi testamento.
Praeterea decimas maiores atque minores
Sedulo perquirunt, stataque Offertoria plebis.
Omnibus haec ferme videas communia membris.
Dispice tu vero, num sint Ecclesia Christi,
Id quod contendunt adeo, cupiuntque videri
Numquid doctrinae Christi conforme sequantur.
Et studeant: numquid veterum vestigia patrum,
Quos semper iactant, imitentur? Versa videbis
Omnia (ni fallor) Pompas, stultosque cucullos,
Luxum, monstrosos cultus, barbamque resectam,
Et spoliata pilis capita, ad talosque fluentes
Vestes, insanos gestus, mitrasque bicornes,
Auratumque pedum, quadrangula pilea, cantus,
Chrismata, contemptum iuris, vitamque solutam,
Ceteraque hoc videas genus, alta per otia quondam
In verae exitium pietatis, dignaque plebis
Ludibria, ut passim quod miraretur haberet,
Introducta. superstitionum ut postmodo possent
Fundamenta iaci, a magnis, sanctisque putatis,
Non verum solet et falsum discernere plebes.
Nec doctrinas, nec vitam moresque secundum


page 090, image: s090

Scripturas et certa probare oracula vatum.
Sancta, nitent quaecumque, putat, creditque, tenetque.
Horrida fastidit, nulloque nitentia cultu.
Hinc facilis patribus via, contendentibus unum,
Ut magni fierent, et dicta et facta probaret
Illorum populus. Si tantum unius honorem
Quaesissent Christi, id quod decuisse ministros,
Constat, simpliciter docuissent recta popellum,
Nullis quaesitis fucis: et more probato,
Legeque divina concesso, quin magis immo
Mandato, egissent vitam. Nunc vulgus adhaerens,
Plus longe novit fatalis membra Papatus,
Et commenta hominum, quam Regis iussa superni:
Nec sua damna videt, nullique accommodat aures,
Naresque obstruxit muccosas. scilicet (aiunt)
Deludi pariter vult, aeternumque perire.

LIBER TERTIUS.

ESt etiam inspicienda fides, quid nempe Papatus
Credat: quandoquidem vult credendi esse magister,
Solus et in mundo censeri ecclesia Christi
Catholica. et mirum, quam sese hoc nomine iactet.
Quod si constaret factis, cultuque fideque,
Grande prosecto nefas ab eo cessisse fuisset.
Sin vero ostendi facile contraria possunt,
Quod nihil in Christum credat, nec numen adoret
Unicum, et auxilium nullum quoque speret ab uno,
Sed sicut gentes idola colatque vocetque,


page 091, image: s091

Quo sit censendus numero cognoscet et infans,
Quamque omni semper Christum vitandus amanti.
Vera fides autem primum monstranda videtur,
Ut docuere utri sacro spiramine pleni.
Unicum habere Deum cultuque et mente iubemur,
Cuius credamus nos et nostra omnia dextrae,
Cura rerum exclusa, ac sollicitudine vitae.
Ut qui pro nobis vigilet, curetque libenter
Omnia, quin etiam possit curare potenter.
Hoc quisquis facit, is colit et reveretur, amatque
Corde illum toto, atque suam spem ponit in illum
Solum, inque adversis ad eum fugit, et vocat unum,
Certus opis prout ille ipsi conducere novit.
Credere et annexe in Christum debemus Iesum,
Unicum ut illius gnatum, qui tempore certo
Venerit, ob nostras culpas nostramque salutem
Factus homo, vas esset uti, nosterque redemptor
Perpetuo: atque sua delerit crimina morte,
Illius et causa nobis faveat pater, atque
Donarit vitam, noxasque remiserit omnes,
Reddideritque sui consortes denique regni.
Hoc qui constanter credit, linguaque fatetur,
Iustus et electus, caelique est redditus haeres.
Non metuit Satanam, nec acerbi vincula leti,
Nec mundi fremitus, nec mille pericula vitae.
Securus fixis in Christum degit ocellis.
Verus hic Israel est, Christi Ecclesia tales


page 092, image: s092

Agnoscit cives, tales quoque dicere vere
Catholicos possis, et coetus membra beati.
Nam qui diffidunt Christo, summoque parenti,
Sunt pavidi misere, fugiunt, quaeruntque latebras.
Iustitiamque student propriam sibi quaerere semper,
Qua vivant coram Domino, culpasque resolvant.
Nempe haud contenti donis caelestibus ullis,
Iustitiaque Dei certa, patrisque favore
Ob Christum, qui se pro nobis tradidit ultro,
Aque omni culpa plene aeternumque redemit.
O quam pauci istud credunt? quam nomine Christi
Plerique incassum ludunt, falsoque vocantur
Christigenae, cum toti alibi sint speque fideque,
Sicut et in toto possis hoc cernere regno.
Aspice enim quidnam credat, quae monstra sequatur.
Non nego quin Christi nomen clametur ubique
Aedibus in sacris, credendi et symbola cantu
Assiduo resonent, verborum et murmure solo
Christus dicatur Dominus, verusque redemptor.
Sed cor abest longe, nec aperto consonat ori.
Quod multis adeo rebus testatur aperte,
Nullius ut frontis sit qui negat. Inspice primum
Iustitiam [(printer); sic: ,] quanto propriam conamine quaerant
Omnibus in rebus? non ut vivatur honeste,
Atque Deo digne caelorum ad regna vocanti,
Aut Christo, culpas delenti funditus omnes:
Nec vita et factis iuvet ut, relevetque propinquos,


page 093, image: s093

Verum ut conscendat caelum, tollatque reatus,
Et regem meritis stellati placet Olympi.
Hic ubi comparet partae fiducia vitae
Per Christum, et victi Satanae [(transcriber); sic: satanae] , noxaeque remissae?
Nam qui quaerit adhuc, nondum se credit habere.
Nullus enim quaerit, quod vere possidet ante.
Nec donata studet quisquam, nisi stultus et amens,
Nancisci meritis: grates sed agitque, refertque,
Quantumcumque potest, et donata fruitur re
Laetus, et affligente a sollicitudine liber.
Ergo iustitiam quando re semper in omni,
Et simul ingentes meritorum quaerit aceruos,
Impie et ad finem retinetque et destinat illum,
Non sibi donatam vitam, culpasque remissas
Per Christum credit mage sed contemnit et odit
Illius meritum et caelestis dona parentis,
Iustitiae innixus propriae, meritisque superbis.
Huc spectat quicquid sacri [(printer); sic: ] facit atque profani,
Huc ritus cultusque subinde novos creat, atque hunc
Proposuit vitas sibimet finemque scopumque.
Nec servari aliter sperat se posse, nec ullum.
Iudaicus plane populus, nec gentibus in re,
Si Christi nomen tollas, praestantior ulla.
Nempe modo simili per totum creditur orbem,
Mentibus ac inscripta docet lex, humanaque dictat
Constanter ratio, benefactis praemia tandem
Restare, et summi placandam numinis iram


page 094, image: s094

Muneribus, cultu, meritis, prece, iustitiaque,
Et nobis faciundi alia est quaecumque facultas.
Hinc ergo impositis conantur montibus omnes,
Phlegraei quondam sicut fecere Gigantes,
Astrigerum superare axem, regnareque caelo.
Deturbabuntur vero, et mittentur in ima
Tartara, constituit siquidem [(printer); sic: veluti] divina voluntas,
Non nisi per gnatum mundi delicta piari,
Et caput astuti confringi posse draconis.
Hoc caecus nescit, nec curat discere, mundus.
Nec credit verbo, sua sed verissima censet
Somnia, quis fidit, plauditque, et pascitur horam
Usque ad supremam. Sic Turcarum agmina legi
Et factis fidunt propriis, et credit Hebraeus
Se vitam nacturum ex Mosi lege corusci,
Et gens quaeque sua confidit lege, salutem
Viriculis nempe in propriis consistere certo.
Nil aliud credit, fidit speratque Papatus.
Iustitiam fidei veram haud intelligit, etsi
Scripturas legat et trutinet, Paulumque revolvat,
Iustitiam toties fidei, donumque loquentem
Aeterni patris Christum, qui scilicet unus
Iustitia est simplex nostra atque redemptio factus.
Ast age per certas videamus singula partes.
Christus signa duo dedit, instituitque recedens,
Quis obsignaret certo sua munera nobis,
Fulciretque fidem, per se delicta remissa


page 095, image: s095

Omnia, et heredes vitae nos esse perennis.
Primum est Baptismus, sacris quo tingimur undis,
Induperatorique damus quo nomina Christo,
Victuri simul et merituri, quamlibet et post
Passuri sortem. Ut simplex, ita maxima res est,
Nec ludo, nullisque iocis tractanda, nec ulla
Stercoris humani violanda aspergine. Porro
Polluit hanc prava doctrina et ritibus ille
Ridiculis. Siquidem facto contingere solo
Culparum veniam docuit, posito obice nullo.
Quod nempe haud gratis, Domini nec munere fidat
Donari noxas unius, sed mage facto
Et probitate hominis se rite ad sacra Parantis,
Ut meritis exstet locus, et benefacta salutis
Credantur [(printer); sic: Cedantur] reserare viam. Sic transtulit in nos
Quod Domini est, factisque asscripsit, sola quod aufert
Vera fides, etiam prius atque accesseris undas.
Nec baptizando donantur crimina cuiquam,
Nec propter factum donari littera tradit,
Sed iam credenti plene donata fatemur,
Sicut et electos et coetus membra beati,
Non credenti autem non culpa remittitur ulla,
Si decies etiam liquidis mergatur in undis.
Ut factum per se nil cuiquam aut conserat usus,
Propositum quamvis fugiendi crimina constet.
Quapropter quondam conferri haud ante solebat,
Quam quis publicitus Christum confessus Iesum


page 096, image: s096

Esset, et ore fidem docuisset corde latentem.
Si gratis [(printer); sic: gnatis] culpas donari crederet ille,
Non hominum factis meritisque asscriberet unquam,
Nec vanis homines faceret confidere rebus.
Sed quia non credit Christo, neque crimina gratis
Donari docuisse [(printer); sic: pocuisse] potest: sed ubique vagatur
Per salebras caecasque infausta ad tartara fossas,
Perque inamoena [(printer); sic: inamoenia] trahit secum spineta popellum.
Quid quod ridendo Baptismum polluit actu,
Quo magis humani firma esset opinio facti?
Et baptizandis olim quod caepit [Reg: coepit] adultis,
Id teneris agitat cum infantibus, et putat ingens
Esse nefas mutare aliquid pro aetate locoque?
Ergo cruces pingit primum exsufflatque potenter
Daemonas, et trucibus mandat discedere verbis:
Scilicet infantes habitari a daemone credit,
Quos populus Christi et sancti genuere Parentes.
Saepe, parum veluti memor, indita quaerit ab illis
Nomina, quos hanc ad rem legere parentes.
Mox rogat, utrum inimicitias cum principe mundi,
Factisque illius cunctis pompisque superbis
Sint suscepturi? respondent ilico lecti,
Se velle. an credant? quaerit. se credere dicunt.
Ludum nempe merum, fatua et deliria cernis.
Hinc sal in ora etiam trudit, sputoque lutoso
Aures atque oculos perverso imitamine sanos
Collinit. Est oleo quoque opus cum chrismate sacro,


page 097, image: s097

Quis scapulas inter pueros pectusque perungit.
Linea opus veste est, qua tinctos atque levatos
Vestit, et ardenti tandem armat lumine dextras.
Et quo grandescant citius, sustollit in altum.
Talibus absurdis ne delirare putetur,
Et stupidae tantum nugis illudere plebi,
Miras sanctarum fingit rerum esse figuras.
Quis vero non plus tribuat tot rebus ineptis,
Inventisque hominum, et voci factisque ministri,
Quam dono pactoque Dei, meritisque patroni
Sanguine qui proprio nos tristi a morte redemit?
Cum plebs praesertim nil plane intelligat astans,
Ausonia dictum lingua: sed murmura tantum
Audiat, et solum in ritus sua lumina figat?
Sic facit et Cenae, Dominus quam sanxit Iesus,
Ipsius ut mortis memores essemus in aevum,
Ad fidei robur nostrae, et monimenta salutis.
Quod nempe ille sua delerit crimina morte
Nostra, emundaritque suo nos anguine plene
Omnibus a maculis, in conspectuque parentis
Reddiderit iustos. Quae cum fiducia cena
Est renovata quasi, et verbo rituque benigno
Mentibus atque oculis inscripta, ut laudibus omnes
Caelestem patrem et gnatum celebremus Iesum,
Cordibus et laetis grates pro gratia agamus,
Fraterno nexi nos omnes inter amore.
Haec ad alenda palam, simul et memoranda frequenter,


page 098, image: s098

Sumere constituit panem vitisque liquorem,
Corporis et profusi ut mystica signa cruoris.
Summe Deus, circa hanc cenam quae monstra Papatus
Doctrinae finxit? quos ritus iunxit ineptos,
Et vestes risu dignas, atque impia multa?
Nomen mutavit primum, missamque vocavit:
Quod quid significet, Graecumve sit, anne Latinum,
An magis Hebraea quadam sit voce receptum,
Nescit adhuc ipse, et variat sententia cortis [Reg: cohortis] .
Dein sex et septem iubet absurdissima credi,
Ex proprio cerebro, verbisque male intellectis:
Nempe quod in Christi corpus substantia panis
Vi verborum abeat, liquor et mutetur Iacchi
Sanguinis in Christi naturam: nilque supersit
Naturae panis, vinique, ut verba minister
Protulit, excepta specie, gustusque sapore.
Et ne quis circa haec indoctus forsitan erret,
Verbis praescribit tragicis, in quale tenendum
Mutari panem corpus, qualemve cruorem,
Vinum. Corpus, quod Maria de virgine natum,
Quod flagris caesum, suffixum quale pependit
In cruce. porro cruorem, effosso qualis abunde
Effluxit latere. Inde licet sic omnia fiant
Luce horaque amni, Christusque ita semper edatur,
Inde tamen numquam fiat maiorve, minorve,
Sed maneat forma et mensura semper eadem,
Nec consumatur. Tum quamvis unicus ille


page 099, image: s099

Propositus panis partes in mille, quaterve
Frangatur totidem, minima totus tamen exstet
Particula Christus cum carne, cute, ossibus, et cum
Corpore dimenso, (sic omnia magna profatur)
Post, sacra quod nullus contaminet ista scelestus:
Quodque aeque christum de caelo detrahat alto
Impius in panem, ut sanctus, pius, integer, insons.
Quin etiam quod se Christus non subtrahat ulli,
Verum aeque malus ut bonus, aeque incredulus omnis
Ut credens illum comedat, sed dispare fructu.
Quod corpus quoque non reliquis aequaliter escis
Transeat in ventrem comedentis, sed mage in ipsum
Mutetur comedens. Dein sumptum ut corpus in ora
Iuit, ad excelsum subito rapiatur Olympum,
Nec dentes ferat, aut morsu frangatur acuto.
Hinc, in visibili panis parvaque figura
Incomprensibilemque Deum docet, atque peremptum
Christi comprendi corpus: quin tempore eodem
In multis simul esse locis, perque omnia fusum.
Dictaque corpus idem quondam permulta locutum
In cena, et sedisse attenta ante ora suorum,
Et simul in panem conversum, sicque comestum.
Praeterea tradit, quod Christum quisque sacerdos
Offerat in Missa. sitque illa oblatto tanti,
Tamque accepta Deo, quam mors illius amara.
Inde etiam bis sex [(transcriber); sic: bissex] numerantur commoda, quae vel
Sacrificans digne, vel sumens, accipit omnis:


page 100, image: s100

Vel tantum auscultans Missam, praesensque sub actu.
Insuper et Missae sacrum, factumque ministri,
Et vivis prodesse docet, pariterque sepultis.
Postremo laicis aufert sacra pocula cenae,
Tantundem dicens specie sub haberier una,
Quantum utraque quod et vivum sine sanguine corpus
Non sit, nec contra vivus sine corpore sanguis.
Hoc quasi nescierit Christus, mundi ille magister.
Sunt ne haec doctrinae mira et iocularia monstra,
Quando nihil Christus voluti nec tradidit horum!
Assuit et cenae meritum, factumque ministri,
Et simul astantis cuiuslibet, atque videntis.
Nam res in toto meritis sine nulla Papatu,
Nec fit, nec debet fieri: cum maxima longe
Regula laudetur, totam pendere salutem
Nostris ex factis. fidei nullus locus exstat,
Nec servatori datur omnis gloria Christo,
Sola nec evehitur miserentis gratia patris.
Qui Missam facit, aut celebrat, permulta meretur.
Quisquis et auscultat, meritis cumulatur opimis.
Qui nihil auscultat, nec verbum intelligit ullum,
Sed sacra tantum consistit segnis in aede,
Magnis ornatur meritis, veniaque reatus,
Mirificeque tumet proprii fiducia facti.
Quin et campanis Missae si dantur habendae
Signa procul, nec adesse queas, sed pectore toto
Duntaxat cupias, meritum tibi grande parasti.


page 101, image: s101

Sic cena ad meritum deseruit ubique Papistis.
Omnis et in Missa spes est, quocumque periclo,
Et quacumque in re. Nonne haec bellissima gens est?
Damnum haud se credunt illis sentire diebus
Posse, quibus Missam mane audivere, vel actum
Aspexere procul. Fit enim, quod diximus ante:
In Christum haud credunt; verum in sese, et sua facta;
Toti incredulitate atque impietate referti.
Missa aperit caelum, Stygiis et liberat undis.
Missa aegros sanat, morbosque repellit acutos.
Missa levat culpas, immensaque crimina delet.
Missa Deum placat, caelestes donat et arces.
Missa ex igne trahit noxas purgante relictas.
Missa animos maestos solatur, et erigit alte.
Missa lavat mentes, et conscia corda serenat.
Missa parit meritis Domini, servatque favorem,
Missa malos pellit genios, tollitque furorem.
Missa bonos vocat e caelis, redditque sodales.
Missa peregrinos cunctis defendit in oris.
Missa rates tumidis salvas conservat in undis.
Missa dat agrorum fructum, et tutatur agrestes.
Missa beat, quotquot cupiunt ditescere lucro.
Missa viris nuptas iungit, nuptisque maritos.
Missa iuvat lites, pugnasque et bella secundat.
Missa et nativo multum de fomite tollit.
Missa etiam vites, et molles protegit uvas.
Missa et venantes iuvat, [(printer); sic: venantes, iuvat] et properare molossos.


page 102, image: s102

Missa facit, repletque opulenta retia praeda.
Missa iras placat dominorum, animosque refrenat [(printer); sic: .]
Missa truces, tandem cupidos et iungit amantes.
Missa scelestae etiam enervat mala carmina sagae.
Missa leves praestat partus, minuitque dolores.
Missa omnes hominum fortunat rite labores.
Missa preces facit acoeptas, praestatque petita.
Missa lupos stabulis arcet, tristemque cohercet [Reg: coercet]
Missa luem, reditusque facit contingere laetos.
Missa etiam fortunat iter, quocumque vagaris.
Missa quoque insidias hostiles sternit, et arcet.
Missa malos abigit lemures, nocturnaque monstra.
Missa famem pestemque et martia tela repellit.
Missa facit securo animo decedere vita.
Missa pigros multos consuevit pascere ventres.
Missa refert iugem, sicut sutoria, quaestum.
Omnia Missa facit: tota est fiducia Missa.
Rebus in adversis ad Missas ilico currunt.
Impia nempe valet tantum persuasio passim,
Qua meritis hominum factisque dedere salutem.
Hinc ergo in cunctis crevere altaria templis.
Hinc et sacrificorum adeo crevere cohortes.
Hic surrexerunt monachorum examina tanta,
Quos pascit quaestus iucunda per otia Missae.
Hinc reges etiam magni, summique monarchae
Missas instituere sibi, certosque ministros
Censu perpetuo, ne Missa videlicet unquam


page 103, image: s103

Cessaret: facilis tantorum causa bonorum,
Si modo divino posset consistere verbo.
Hos alii mox sunt locupletes inde secuti.
Quisque sibi aediculam statuit, Missaeque ministrum,
Aedibus in propriis, vel templi parte gregalis:
Tota ut salva domus fieret, serique nepotes,
Quique in praesenti vivunt, habitantve sepulcra,
Forsitan et ficto misere torquentur in igne.
In cena Christus se nobis exhibet ipsum,
Et sua nobiscum communicat omnia large?
Accipimus nos, nilque damus, nec possumus illi:
Donis pro acceptis agimus tantummodo grates.
Hi praestare Deo cultum, et meritoria facta
Ex Missis satagunt studio procudere pravo.
Usque adeo invertit divina atque humana Papatus,
Pareat ut nusquam partae fiducia vitae
Per Christum, et victi Satanae, culpaeque remissae.
Post haec signa duo, Christus quae tradidit ipse,
Quinque alia invenit, meriti ne deforet unquam
Materies. Divini etenim cum signa favoris
Nec sint, nec possint esse, et promissio nulla
Exstet, divinam tamen accipientibus audet
Gratiam, et afflatum tragicis promittere verbis.
Confirmat nullo pueros examine facto
Aut morum, aut fidei, divinum pneuma ministri
Qualiscumque dari facto docet, et nihil inter
Christi legatos, damnatumque esse Simonem.


page 104, image: s104

Chrismate consignat frontem, astantumque cachinno
Consignatorum trepidantia percutit ora.
Mox praesto est aliquis, materve paterve,
Qui frontem tenui, tetro ceu vulnere laesam,
Linteolo circumligat: illud et octo diebus
Coguntur risu cernentis ferre catervae.
Demitur hinc tandem, puroque in fonte lavantur
Frontes, ne sacro quicquam de Chrismate restet.
Iam quid commemorem, quantas confessio culpae
Deleat? et cordis quantum contritio prosit,
Atque satis demum pro cunctis factio culpis?
Scilicet humano tribuit facto omnia passim,
In Christumque fidem nec novit, nec docet: immo
Destruit, et Christum nomen duntaxat inane
Esse putat. Semper sane delicta fatetur
Grex Christi sua, conteriturque ob cuncta dolenter:
Sed non iustitiam ponit vel quaerit in istis,
Ut nec in interitu, vel legis mortifera vi:
Nec pro delictis pretium desiderat ullum,
Nec credit, praeter Christi acceptabile letum.
His valde tradit celebris diversa Papatus.
Horrendo iubet edicto delicta fateri
Cuncta sacerdoti, certo sub tempore Paschae,
Vel cum fatalis decedendi imminet hora.
Atque istud nude, non circumstantibus ullis
Rebus praeteritis: aliter delicta remitti
Pernegat, aut homines absolvi posse reatu.


page 105, image: s105

Hic ubi comparet partae fiducia vitae
Per Christum, et victi satanae, noxaeque remissae?
Quis narrare queat, dederit quae damna popello,
Prava hac doctrina? quantum seduxerit omnes
A Christo, veraque fide? quis scrupulus arctas
Hinc afflictarit mentes? Quippe omnia sicut
Nec poterant unquam nosse, aut delicta fateri:
Numquam ita condonata sibi, seseque solutas
Credere. Praeterea peregrinae murmure linguae
Absolvit, plane et nullum fiducia verbum
Quo nitatur habet. Caece vult omnia credi
Impietatis herus crassae, caecusque magister.
Ex factis etiam absolvit, meritisque futuris,
Praeteritisque olim, nec non praesentibus una:
At Servatoris nusquam fit mentio Christi.
Postremo satis est pro cunctis factio noxis,
Ut quis Romanam nummos deponat in arcam,
Merceturque sibi veniarum haud pauca talenta,
Aut sua coenobio praestet, templisve struendis,
Aut aliis aliquem divum veneretur in oris,
Aut certas dicat preculas, Mariamque salutet
Bisque et ter decies, aut qualibet amplius hora:
Aut aliud faciat, mandatum voce ministri.
Vidi olim Spirae permultos nocte propinque
Praelata grandi cruce, succensaque lucerna,
Velata facie, nudoque in cedere dorso
Perfora, nodosis iussu seseque flagellis


page 106, image: s106

Caedere. nec leviter caedebant hercle, nec ullus
Parcebat sibi: manabat de vulnere sanguis,
Dorsave turgebant certe vibice frequenti,
Quos multis medici post curavere diebus.
Nempe modo hoc volvere suos delere reatus,
Atque satisfacere. Haec nonne est vesania crassa,
Quam mundo invexit cura impietasque Papatus?
Tu porro in Christum doctrina hac credere censes?
Esseque Catholicum, quod amat super omnia dici?
Poenam imponebant pastores sontibus olim,
Coetuque exclusis, et aperto crimine lapsis
Publicitus, coetus ut disciplina beati
Conservaretur, ne forsitan ethnica turba
Quiduis admitti facile ac impune putaret,
Stantibus utque forent a casu exempla cavendi,
Poenae et respectu placarent denique mentes
Offensi coetus, non ut delicta remitti
Coram patre Deo poena loquerentur eadem.
Longe etenim distant divina humanaque iura:
Nec satis humanae legi, Dominoque polorum,
Iisdem fit poenis: neque is, et mortalia corda,
Consimili more et ritu placantur eodem.
Placantur factis homines, poenisque furorem
Ponunt: ast unum propter placatur Iesum,
Atque fide vera, caeli terraeque creator,
Aeternasque aufert poenas. at temporis huius
Afflictam propter mentem et benefacta remittit,


page 107, image: s107

Illis qui credunt ipsi, solumque verentur.
Vult nempe esse Deus, cunctisque dare optima gratis
Verum confuditque et miscuit ista Papatus.
In sua quemque iubet solum confidere facta:
Non satis a Christo factum creditque docetque.
Quod sane ad quaestum facit, atque hinc illius omnis
Maiestas, luxus, rerumque opulentia venit.
Sic etiam suprema illi venialia delet
Unctio, quando ad opem divi divaeque vocantur.
Adversatur ubique Deo, Christoque necato
Nostris pro culpis: secumque ad Averna gregales
Ingenti ducti pompa, meritisque superbis.
Quo fugit adversis in rebus, peste, fameque,
Hostium et incursu, terraeque marisque periclis,
Et quicumque potest vitam collidere, casu?
Huc intende oculos, mentemque mihi. Hic solet omnis,
Quorumvis [(printer); sic: Qualicumque] hominum liquido fiducia cerni.
Hic spes arguitur, subeuntque examina corda.
Qui servatorem atque Deum confidit in unum,
Propitiumque sibi credit, nutuque potentem
Omnia, rebus eum cunctis solum invocat aspris.
Ad illum fugit unum in tempestate metuque,
Quod Deus edicto toties praecepit aperto.
Quo fugit autem? in quem sperat fiditque Papatus?
In quiduis potius, quam Christum, eiusque parentem.
Nempe Deum hunc negat esse suum, et sibi pernegat una
Propitium, et cuncta in caelo terraque potentem.


page 108, image: s108

Quippe palam toto si non haec corde negaret,
Unius imploraret opem Dominique Deique,
Eius et extentae committeret omnia dextrae:
Nec mediatores unquam nec quaereret ullos
Intercessores, contentus scilicet uno
Cuius constaret favor atque potentia certo.
Porro verum unumque Deum postponit et horret,
In Maria vero longe firmissima spes est.
Illa Deum placat, pueroque arridet in ulnis,
Persuadetque suo: qui nil quoque pernegat illi.
Illa poli regina est, soloque omnia nutu
Impetrat atque potest: faustum est per caerula sidus,
Iactatisque diu portus sacraque anchora nautis.
Illa in totius mundi est quondam edita lucem:
Gratiae et haec eadem genitrix, veniaeque reatus.
Illa a tartareo cultores protegit hoste,
Pallioloque suo reges, populosque Papasque
Ira a divina, telisque tuetur acutis,
Haec eadem caeli porta est, pariterque salutis.
Haec vita est mundi, certa et dulcedo laborum.
Haec hominum spes est, clemensque patrona reorum.
Haec post exilium nobis ostendit Iesum.
Haec [(transcriber); sic: Hec] etiam in tristi mortis nos suscipit hora.
Haec regit aetates hominum, et sua commoda cuique
Promovet. ergo ad eam toto clamatur ubique
Pectore. culta favet pueris discentibus, atque
Ingenii dextrum ac felix largitur acumen.


page 109, image: s109

Virginibus dites praestat pulchrosque maritos,
Optatasque procis facile contingere sponsas,
Et nuptis prolem formosam. Haec ipsa dolores
Sistit, vel penitus quoque parturientibus aufert.
A'senibus pellit tussim et spiramen anhelum,
Et facit hac tandem laetos decedere vita.
Agricolis sata defendit, pluviamque ministrat,
Et facit impleri constipata horrea messe.
Navita ab hac petit auxilium iactatus in alto,
Mercatorque vagus quaestum sperare secundum.
Successumque opifex faustum non cessat avarus
A'mundi domina. Huic commendant seque domumque,
Qui terras adeunt alias, metuuntque pericla.
Singula quid memorem? res inclamatur ad omnes.
Perfugium tutum ad casus quoque creditur omnes,
Eius et arbitrio caelum terramque moveri.
Estque valetque auditque videtque statim omnia ubique
Qua se regni huius tendit doctrina fidesque.
Est accepta Deo sane et sanctissima virgo,
Omnia quam laudent et dicant saecla beatam:
Numquam illi tamen hi tanti debentur honores,
Nominibusque impar tantis est: danda nec illi
Absque Dei certo divina potentia verbo.
Nam si est, sique potest, et praedicta omnia praestat,
Quid reliquum Christo regi, summoque parenti?
Adde quod humano confingunt ista cerebro,
Doctrinis sine Apostolicis, vatumque relatu,


page 110, image: s110

Imperii mystae. Quis non hinc cernat, in unum
Quod minime credant caeli terraeque satorem?
Nullius et numeri Christus reputetur, in altum
Qui scandit, foret ut repleretque omnia solus?
In Mariam potius credunt, ad eamque feruntur
Continuo, si quid triste imminet, aut premit illos.
Hanc pingunt, fingunt, cantant, laudantque, vocantque
Omnibus in templis, domibusque, et ubique locorum.
Suspirant ad eam flentes, clamantque gemuntque.
Huic certas statuere preces, Cursumque vocarunt.
Permultas quoque habent alias: sed maxime in usu,
Ponderis ut magnis, repetita Rosaria florent,
Conficta a Monachis, gente inventrice malorum.
Illi etiam Mariae sub cultu et nomine, certum
Instituere sodalitium, quo quisque per omnes
Hebdomadas Mariae numerata Rosaria ferret.
Est monachorum etiam quoddam venerabile germen,
Cui nihil est cum aliis divis Christoque negoci [Reg: negotii] ,
Sed servum Mariae est, magnoque hoc nomen honorem
Esse sibi putat. Et sane lucrosius istud,
Quam si se servum Christi dixisset, et huius
Intento unius studio quaesisset honorem.
Vera fides eget, et rerum dispendia perfert:
Impietas lucrum facit, et ditescit ubique.
Virgo praeterea certis festisque diebus
Magnifice colitur populo, rasisque Papistis.
Illius exornant simulacrum, veste, coronis,


page 111, image: s111

Frondibus ara viret, candelae et lampades ardent.
Quisque suam candelam habet, accenditque per annum.
Circum Arabum merces redolent, cumque organa cantu
Altisono resonant. nummos fert vulgus ad aram,
Et summo fiunt celebranturque omnia cultu.
Non usquam tanti Christo impenduntur honores:
Quippe haud fit tanti, nec tantum ferre misellis
Creditur auxilium: vel certe saevior esse,
Quam nostra ut curet, precibusque accommodet aures.
Quin etiam Mariae festa ieiunia luce
Observant, rotula quam versa et iacta dedit sors.
Quisque etenim aedituus rotulam suspendit in aede
Signatam circum vel sex vel quinque diebus
Addictis Mariae, totum festisque per annum:
A quaque ad captum dependet chordula longa.
Si Mariae ergo venit cultor, lucemque sibi unam
Sorte dari cupit, is rotulam convertit in orbem,
Cultoremque iubet cursu comprendere filum.
Inde diem discit, stata quo ieiunia seruet,
Plurimaque in Mariae faciatque et pendat honorem.
Quis facit haec Christo? quis eum molimine tanto
Observat? cui cereolus si accenditur unus,
Sex accenduntur Mariae, pluresque gregatim:
Omnibus et rebus partes fert ille secundas,
Immo postremas. Nam nemo credit in illum,
Atque Papatus eum totus de nomine novit
Solo, spes alibi vero et fiducia regnat.


page 112, image: s112

Nec tamen unius Mariae contenta quiescunt
Pectora praesidio, nec ei vitae omnia credunt:
Ad divos fugiunt alios quoque, quos Deus olim
Munere defunctos proprio, hac ex luce vocavit,
Rebus ut exempti terrenis, postque labores
Perpetua requie fruerentur. Rursus at illi
E'caelo revocant in terras nomine vique
Quemque sua, rebusque et curis undique mundi
Involvunt, onerantque iterum, demuntque quietem.
Esse etenim fingunt illis mortalia curae
Huc usque: haud secus atque Deo, Christoque regenti
Omnia, sub pedibusque homines satanamque tenenti:
Et mediatores hominum fidosque patronos
Esse Deo coram, et meritae intercedere poenae,
Exaudire preces etiam toto orbe vocantum:
Ceu satis haud possit procurare omnia Christus,
Qui se patronum fore coram patre recepit.
Talia confingunt certa sine mente, fideque,
Ut stabiles nusquam, et nullo conamine tuti:
Sicut et esse nequit, qui se non credidit uni
Aeternoque Deo, servatorique fideli.
Ergo colunt divos hymnis, cantuque frequenti,
Constructisque aris, templisque per oppida passim,
Perque agros vicosque, ut nec vacet angulus ullus
In quo non simulacra illorum picta renident,
Aut statuae prostant, certoque coluntur honore.
Quisque diem quoque habet propriam, qua creditur olim


page 113, image: s113

Ad superas sedes ex his migrasse tenebris.
Altera lux etiam festa est, altaria quando
Templaque sunt illis magno sacrata paratu.
Sternitur his totum redolenti gramine templum,
Ramisque arboreis ornantur ubique columnae,
Araque vestitur variis dignisque lacernis.
Clausae panduntur tabulae, simulacraque fulgens
Incrustata auro belle, argentove nitenti:
Villosisque solum nitet, Attalicisque tapetis
Vicinus paries. suffitus ture paratus
Illicit ad cultum, proferreque munera suadet.
Ossa quoque effodiunt horum, violantque sepulcra
Humanas contra leges, divinaque iura:
Quaestus ut accedat maior, succrescat et una
Impietas, ludatque superstitionibus orbis.
Quippe auro includunt ossa, argentoque decorant [(corrected by hand); sic: decoran]
Ut per crystallum moveant parentia mentes
Indocti populi. Super haec miracula fingunt,
Virtutesque horum magnas, benefactaque multa
Perpetuo narrant, non ut sit gloria Christi,
Nec sanctae ut populi capiant imitamina vitae:
A vero sed uti ducantur ad impia cultu,
Muneraque adportent dense, votisque ligentur.
Huc etiam ostentant, super atque altaria ponunt:
Huc etiam magna gestant per compita pompa:
Proque aliquot nummis sollerter ad oscula porgunt.
Nec solum includunt ossa, argentoque venustant,


page 114, image: s114

Atque superstitiosa alia observantque moventque,
Verum etiam vestes, brachias [(transcriber); sic: brachas] , sudaria, soccos,
Pallia, calceolos, sudoreque suppara plena,
Insuper et crines'monstrant, digitosque cutesque,
Virginis et Mariae lac, (ita abiecere pudorem)
Prunasque exstinctas quibus est Laurentius assus:
Quin etiam faenum ex praesepi, cui puer olim
Incubuit Christus, cum primum exivit in auras:
Et tunicam ostendunt, saevus quam scindere miles
Noluit, et clavos, et acuta cuspide telum
Quo latus effossum, sanguisque est fusus aquosus:
Tum crucis inventae quondam pergrandia plaustra.
Omnibus in fanis etenim sunt frustula quaedam,
Praeter quae a collo gestant pendentia multi.
Plurima praeterea monstrant, quae singula tempus
Non perfert dici, nec iter quod restat agendum.
Mireris vero, quonam tot saecula pacto
Talia durarint, habeantque unde, et quibus oris
Reppererint. Porro fas non est quaerere (dicunt)
Et magnum dubitare scelus. verissima cuncta
Scilicet exsistunt, nullusque relinquitur error.
Insuper et noxae veniam spectantibus amplam
Promittunt, meritique excellens pondus opimi.
O impostores, atque ad mendacia natos,
Ut caecam plebem Stygiis mergatis in undis,
Seductam a Christo, partaeque a calle salutis.
Assignant etiam divis sua munera cuique,


page 115, image: s115

Bis septemque ferunt quorum certissima speres
Auxilia. hoc inter primas sanctissima virgo
Obtinet, et casu clemens succurrit in omni.
Barbara conservat, ne quis sine corpore Christi
Decedat. Catharina fovet doctosque scholasque,
Donat et ingenium, tortosque resolvere nodos,
Praestat et insanis firma argumenta sophistis.
Culta putres sanat diva Appollonia dentes.
Otiliae virtus lippis medicatur ocellis.
At scabiem pellit, sanatque mala hulcera [Reg: ulcera] Rochus.
Est cuius nomen versu non dicere possis,
Is valet adversus pestem et contagia, cultus.
Porro Valentinus morbum spretoribus addit
Herculeum, auxilium contra implorantibus affert.
Saltantes Vitus praesenti numine sedat,
Atque suae reddit menti precibus donisque vocatus.
Ilia procurat tormentaque ventris Erasmus,
Ut dorsi spinam et scapulas Laurentius ille.
Blasius anginam miris quas consecrat undis
Arcet ab armentis, gregibus, nuribusque virisque.
At captivorum Leonhardus vincula rumpit [(transcriber); sic: uumpit] ,
Carceris et portas reserat, crassasque catenas
Frangit, et aede sua ferri vim possidet amplam.
Quartanam reliquasque febres Petronella repellit,
Diraque Ioannes proprio a cultore venena:
Quod Benedicto etiam tribuunt, satis ut sit ubique
Auxilii in divis. Quid enim tu reris omissum?


page 116, image: s116

Utque improvisum, sic formidabile letum
Avertit Marcus, fato violentior ipso.
Divitias lautumque suis cultoribus Anna
Largitur victum, rerumque est prompta repertrix
Amissarum: id quod fausto quoque numine fertur
Cultus largiri Vincentius, haud scio quisnam.
Contra ignominiam turpem Susanna vocatur.
Pellit ab obsessis Romanus daemonas omnes [(transcriber); sic: omnis] .
Contractos sanat Volffgangus [Reg: Wolffgangus] episcopus artus.
Wendlinus custodit oves, oviumque magistros,
Atque boves idem pingues, ut fecit et olim:
Setigeros vero porcos Antonius ille,
Qui coluisse olim vastam narratur eremum.
E domibus mures abigit, gliresque nocivos,
Gertrudis quaedam: penitusque exstinguit eosdem
Huldrichus praesul, patriae conspergine glebae.
Gregorius curat pueros, elementaque tradit
Prima, deinde etiam studiorum instillat amorem.
Nicoleos nautas miseros tutatur in alto,
Et qui traiciunt vasti tumida aequora ponti.
Christophorus grandi depictus corpore vulgo
Curat idem, tantumque aspectus noctis atroces,
Visus terroresque arcet, somnumque quietum
Certaque per vitam cultori gaudia confert.
Ne noceant ignes, surgantque incendia dira,
Dat virtus Agathae: porro orta exstinguere fertur
Florianus, ferro totus munitus, et urna


page 117, image: s117

Gnaviter infundens. Urbanus vina secundat,
Et multo replet spumantia dolia musto.
Iudocus [(perhaps: Iodocus)] fruges tristi a rubigine servat.
Et bruchos tollit Magnus. tua cura Georgi
Sunt equites, magnaque colunt tua foedera pompa
Reges atque duces, generosorumque catervae.
Curat equos faber Eulogius, tutatur et omnes
Fabros, seu ferrum tractent, seu pulchrius aurum.
Omnia pictorum servat collegia Lucas.
Cosmas cum socio medicos defendit et ornat.
Omnes quis numeret divos, divasque Papatus,
Ad quos quisque fugit cantu, prece, munere, cultu,
Quos vocat auxilio praesentia numina tamquam?
Scilicet ignavum credunt, valideve furentem,
Curantemque aliud nil quam pigra otia Christum.
Non propriis tamen in terris coluisse videtur
Esse satis, nec idem vulgo, nec ubique locorum
Posse aut velle putant sumptu magnoque labore
Terras longinquas adeunt, divosque faventes
Ex voto, vel sponte aliena per oppida quaerunt,
Et sua propitiis portant munuscula grati.
Nonnulli genio coguntur currere eodem
Perverso, baculosque ferunt, falcesve recurvas,
Quicquid et in dextris horam tenuere sub illam
Illos qua mirus currendi propulit ardor.
Instrumentorum ac vasorum ita milia multa
Imbripolis tenet, insani monumenta popelli,


page 118, image: s118

Quo nudi quidam potuque ciboque carentes
Ivere, et pulchrae Mariae dixere salutem.
Haec satis impietas nequit ac insania dici.
Sunt qui magna domi privata negotia linquunt,
Publica nonnulli quoque, commissosque colonos,
Uxorem iuvenem, et gnatos, paruosque nepotes,
Atque peregrinatum abeunt per multa pericla,
Ut delicta pient, simul et caelestia regna
Acquirant meritis. Errorum namque choragus,
Ut magno impietas nimirum floreat auctu,
Non ubivis, verum in certis templisque locisque
Promisit veniam delicti, omnisque reatus.
Id credunt magni et parvi iuvenesque senesque.
Ergo Palaestinam visunt, Solymaeque ruinas,
Aut Compostellam Pirenes trans iuga quaerunt:
Aut dominam veniae Romam, quae scrinia plena
Multorum meritorum habet, et dispensat ementi,
Qui causa illorum longinquis venit ab oris.
Quaeritur in multis virgo purissima terris,
Maxime Aquisgrani nisi malit adire Britannos,
Qui premitur noxa, Christumque abiecit Iesum:
Namque illic permulta valet, regnatque potenter,
Ut fatuum reputent, Christum implorare puellum.
Sicque alii divi sua habent quasi propria regna,
Exseruere suas ubi vires quemlibet erga
Orantem auxilium simul, et placabile donum
Crassis sacrificis templi monachisque ferentem.


page 119, image: s119

Quisque suis offert pro opibus, censetque litasse
Nemo rite, sua nisi pro re aequabile munus
Offerat. Unde vides gemmarum pondera rara,
Sericeas vestes, argenti munera et auri
Plurima: praecipe calices, paterasque capaces,
Ponderis immensique cruces, cultasque lapillis
Quos aut Oceanus mittit, vel subniger Indus.
Ridet ibi smaragdus, lucet carbunculus ardens,
Albet onyx gratum, rutilatque hyacinthus amoenum,
Adsunt saphiri grandes, adamasque et iaspis,
Chrysolithusque, opalusque varius, berillus, achates,
Et pretiosorum lapidum quod possidet orbis,
Magnarum divis quondam data munera regum.
Adstant candelae crassae, quas ambiat ulnis
Vix quisquam, numerus quoque magnus deinde minorum.
Circumstant cera facti forma atque statura
Quisque sua, pueri, iuvenes, matresque patresque,
Quin et oves, porcique, bovesque acresque caballi,
Et statuae forma variae, quas dicere longum,
Quae referunt clare depulsi signa pericli.
Vestes quis dicat Missales? thuris acerras?
Relliquias, thecasque harum? candelabra magna?
Et vexilla aliis cum quae sacraria condunt?
Quicquid donandum divis est, quisque libenter
Donat: paupertas nullum, nec tardat egestas,
Intercessoris ut sint, vigilesque patroni,
Parte et in extrema ultae ad caelestia ducant


page 120, image: s120

Regna. Quis haud vide at plus illos credere divis,
Quam Christo, cui vix obolum dant: raraque templa
Omnibus in terris illius habentia nomen
Cernis, divorum vero sunt omnia plena.
Christus eget, Croesum superat Paulusque Petrusque:
Et Mariae idolum Salomonem vincit amictu,
Cumque Mida posset fictus certare Iacobus.
Nec tamen in divis haeret fiducia tota,
Et cultis licet haud audent committere vitam,
Ut nusquam stabiles fixique, sed aeris inter
Pendentes spatium terraeque: et qui neque terram
Attrectare velint, nequeantque evadere sursum,
Sed vi ventorum partes iactentur in omnes.
Factis conantur propriis ascendere caelum,
Et sibi confidunt multum, si multa precentur,
Atque infinito delassent murmure linguam,
Aut eadem crebro Batti pro more loquantur.
Immensum censent meritum, ieiunia si qua
Servavere, aut ova et carnes lactis et usum
Vitarunt, sapidisque implerunt piscibus alvum,
Continuo his factis rigida desistit ab ira
Omnipotens, caelique locum designat in arce,
Tantae iustitiae condignum auctoribus. Et si
Dant eleemosynas, et frustum panis egenti,
Aut crasso tunicam filo, caelestia sperant
Regna statim. Siquid monachis templisque dederunt,
Aut sumptu proprio sibi construxere sacellum,


page 121, image: s121

Sacrifico adiuncto quodam, Missaque perenni:
Tum vero turgent belle, sperantque salutem
Tantis ex meritis: et sollicitudine magna
Torquetur dominus, quo pacto tanta rependat.
Si sancta invisunt loca, relligionis et ergo
Ad divum statuas veniunt per multa profecti
Terrarum spatia, aut etiam trans aequora ponti
In Syriae fines, vasta aut deserta Canopi:
Protinus hoc facto culpa solvuntur ab omni,
Ut canis a fuscis ferventi aestatis in hora
Pulicibus. Fidunt autem, meritisque tumescunt,
Deprimere ut possit conceptum nemo tumorem.
Hinc redeunt laeti aequoreis septi undique conchis,
Et multa stanno, fluido vel imagine plumbo
Fusa contecti petasos et pallia circum,
Ostentantque aliis, meritorum et pondera narrant.
Omnia pro meritis faciunt, studioque requirunt
Omnibus ex rebus meritum. Nempe his peccata remitti,
Atque viam credunt ad celsa aperirier astra.
Quare si desunt propria aut sunt paucula certe,
Dant nummos, coemuntque aliena, atque optima ferme
A monachis, sua qui miseris venalia passim
Prostituunt, huiuscemodi ut qui rebus abundent,
Et se perfacile seruent, aliosque, volentes
Participes fieri meritorum pro aere suorum.
Vidi ego depictam magnam celsamque triremem
Levibus impulsam ventis, cursuque secundo


page 122, image: s122

Mundi huius pelagus fluctusque secare frementes,
Iamque ad reclusas caeli contendere portas.
Soli inerant monachi, supermaque membra Papatus
In celsa puppi, plebs cum pastoribus extra
Iam submergendi nabant in gurgite vasto,
Utrasque ad monachos tendentes cum prece palmas.
At monachi contos longos, tortosque rudentes
In mare iactabant miseris, paucosque trahebant
In navem affixos prensis paucosque capillis.
Unde vides monachorum absque auxilio meritisque
Nullum servari: Stygiis sed mergier undis,
Omnes qui monachi non sunt, meritisve trahuntur
Tam sacrae gentis, navique feruntur eadem.
Hinc merita illorum fatui mercantur aselli.
Nec tamen his animus satur est, nec corda quiescunt
Turbida, quae Christum spernunt, alibique salutem
Sollicite humanis freti audent quaerere nugis
Quare illis indulta Papae largissima vendunt,
Gratiae et immensum thesaurum, proque reatu
Sanctorum merita expendunt redimentibus auro.
Non stultus Papa, qui tali aucupioque doloque
Colligit argentum: stulti, qui talia credunt,
Et sua pro nugis tribuunt mendacibus ultro.
At pannus tonderi (ut habent proverbia) plane
Hoc debet pacto, ne fors laedatur edaci
A tinea. Christo nolunt confidere soli:
Digni igitur, quaevis ut emant mendacia magno,


page 123, image: s123

Currantque huc illuc, nec possint figere plantam:
At semper dubitant, factum nunquando satis sit.
Aucupium hoc populos spoliavit et omnia regna,
Ingluviemque Papae magnam saturavit abunde,
Qui solet assidue caelorum vendere regnum.
Ponitur in templum ferro cista undique cincta,
A'tergo valida ad pilam religata catena.
Os patet angustum, quo vix Ioachimicus unus
Intrudi possit. mox ad suggesta subornant
Clamosos ferme monachos, aliosve pudoris
Qui sint immemores, nec ducant impia quaevis
Turpe loqui, allatas qui merces laudibus amplis
Accumulent, pretium exponant, hortentur et omnes
Qui propriae externaeve volunt gessisse salutis
Curam, et non grandi summa delicta piare
Plurima, quin animas atris subducere flammis
Defuncti patris, matrisve, et aviatque mariti,
Et quicquid carum terras vitamque reliquit.
Quis non hoc cupiat pius? aut quis seque suosque
Vel summa grandi divina haud liberet ira?
Vera impostores modo si loquerentur acuti,
Talibus et fucis non res animasque necarent?
Adfert argentum persuasus sexus uterque,
Coetui et annumerat prope cistam ex more sedenti.
Qui ne suspicio fraudis falsique notetur,
Litterulis firmant cuncta, appensisque sigillis,
Nominaque inscribunt emptorum, et pro quibus emptum


page 124, image: s124

Vel vivos, vel quos Acherontis detinet unda.
Laetus abit quisque, haud gnarus fraudisque dolique,
Ipse suum quamvis genium fraudarit emendo,
Contra illi rident, praedaque fruuntur opima,
Solliciti nec de vivis, nullisque sepultis.
Hic ubi comparet partae fiducia vitae
Per Christum, et victi Satanae, noxaeque remissae?
Nunc forte illorum censes requiescere corda
Tot meritis rebusque emptis, nec quaerere quicquam
Ultra. Erras: in quaque sacra sunt aede tabellae
Fixae parietibus, vel stantibus ordine pilis,
Vel Mariae, vel Servatoris imagine pictae.
Sunt statuae horum etiam fictae sculptaeve perite,
Inscripsere quibus sanctissima membra Papatus:
Coram hoc idolo devota mente precatus
Si fuerit quisquam, certosque absolverit orbes
Praescriptae precis, is delicti indulta meretur
Plurima, poenarumque haud paucos diluit annos.
Huc fugiunt ergo passim, et reverenter adorant
Corpore prostrato, genibusque in pulvere fixis.
Haec simulacrorum nonne est veneratio certa,
Impius et cultus contra mandata Tonantis?
Si caelum tonat, et tempestas saeva timetur,
Mirum quam trepident miseri, quam nulla supersit
Vera fides? quam cuncta infida habeantque putentque?
Actutum aedituus campanas concutit omnes,
Immenso sonitu et solito violentius, usque


page 125, image: s125

Dum tristi cessent resonare tonitrua caelo.
Nam baptizatis credunt huiusmodi vires
Esse in campanis, ut cuncta tonitrua frangant.
Vidi ego Numburgi quondam in regione Toringa
Campanam, de se titulo quae talia magno
Iactabat: Dictor Maria, (in baptismate nomen
Scilicet inditum erat) confringo tonitrua pulsu,
Pello nociva, fugoque eadem cacodaemonas omnis.
Talia cum possint, non mirum me hercle Papistas
Ad pulsum illarum fugere, impendente ruina
Grandinis, aut nymbi [Reg: nimbi] , penetrantisve omnia teli.
Insuper accendunt candelas viribus iisdem
Pollentes, nec non quas dicunt nomine palmas:
Sunt autem salicum rami, frondesque sacratae.
His factis, credunt ex tempestate timendum
Esse nihil sibi, nec pecori, nec frugibus arui.
Sunt tamen haud pauci, propriam qui credere vitam
His nolint solum, fugiunt quaeruntque latebras
Sub gradibus scalarum. illic mala fulmina namque
Posse nocere negant, timidum aut attingere quemquam.
Sunt qui speluncas et subterranea cursu
Antra petant, simul ac caeli audivere fragorem.
Hic ubi divini fiducia certa favoris
Cernitur? inque malis speratur casibus uno
Auxilium a Christo? divinae ubi se et sua credunt
Cuncta voluntati, verbis ut inanibus orant?
An non catholici sunt, et gens bella, Papistae,


page 126, image: s126

Praesidio quibus est campanae pulsus ahenae,
Scalarumque gradus, flammis et ramus adustus,
Et candela accensa, cavaeque foramina terrae?
Tales olim habuere deos, et talia prorsus
Gentes praesidia, ad quae confugere periclis.
Quin delicta etiam sacratae aspergine lymphae
Deleri credunt, procul et cacodaemonas atros
Pelli: nempe quibus tormentum pergrave, gutta est.
Saepius aspergunt igitur sese, populumque:
Dextrisque excipiunt tensis, et vertice aperto,
Eius aquae guttas summi doctique Papistae:
Semper et in templis mediis atque ostia propter
Amula [(printer); sic: Anula] cum aspergillo astat, ne copia desit
Daemonas arcendi, delendique omnia vitae
Crimina. Privatas etiam portatur in aedes
Illa aqua, consperguntque domum, conclavia, lectos:
Nemo nisi aspersus digito sua limina transit.
Rebus ita in multis est huius maximus usus:
Nec mirum, tantae cum sit virtutis, opisque.
Delingunt etiam vulgo res propter easdem
Grana salis, puerisque eadem bobusque ministrant,
Daemonis incursu ne quid laedantur iniqui.
His quid opus Christo, minimo qui magna labore
Efficiunt? delent peccata, et daemonas arcent
Aut aquulae [(printer); sic: aquilae] gutta candentis vel salis esu?
His quoque non plene possunt, nec fidere semper,
Verum divexat mala desperatio multos [(reading uncertain: print faded)] ,


page 127, image: s127

Quod nullum possint verum reperire levamen
Noxas adversum, mortemque, iramque Tonantis.
Ad monachatum ergo fugiunt post omnia caeci,
Credentes illic mentis consistere pacem,
Criminaque assiduis meritis, stultoque cucullo
Deleri penitus: certamque viam esse salutis,
Si tribus innexi votis ieiunia seruent
Praescripta, atque preces, et cetera ludicra multa,
Mollia perque omnem devitent balnea vitam,
Discretisque habitent (solet ut Carthusia) cellis.
Porro alii extremo linquendae tempore vitae,
Praesertim docti, nummatique atque potentes,
Ad Franciscanum fugiunt sine mente cucullum.
Quo facto, penitus credunt delicta remitti,
Haud aliter sacro quam si baptismate tincti
Essent, ad vitamque novam iustamque renati.
Sic habitu in sacro coram apparere Tonante
Vana contendunt spe. quamvis tota sit acta
Flagitiis vita, absque Deo, Christoque salutis
Auctore atque datore uno. An spes ista fidesque
Catholica apparet, divinaque scripta secundum?
Nil tamen est actum divis, meritisque coemptis,
Et factis propriis, indultisque atque patronis,
Nec Missis, rebusque aliis vas diximus ante.
Hactenus addubitant an sint peccata remissa,
An satis an nondum divina quieverit ira:
Haud secus ac Turcae, gensque impia quaeque per orbem.


page 128, image: s128

Nam mihi, quo pacto concludant, aspice, vitam
Quippe sacerdoti sua tunc delicta fatentur,
Atque absolvuntur mercata diplomata iuxta
Omnibus a culpis. Si vero ea forsitan absunt,
Cum meritis hinc in medium benefacta feruntur,
Et mala quae passus quisque est, vitaeque pericla,
Quorum respectu noxa absolvuntur ab omni.
Insuper et vero vescuntur corpore Christi,
Daemonas adversum, dentesque et atrocia Auerni
Guttura quo tuti sint, atque evadere diro
(Quem finxere ipsi) purganti detur ab igne.
Quin etiam divis ad opem postrema vocatis
Unctio suscipitur, non contemnenda medela
Scilicet adversum culpas, mortemque frementem.
Cetera praetereo prudens, quae sedulo quisque
Curat agens animam. Nec post tamen ista quiescunt,
Nec possunt culpis sese sperare solutos,
Placatumque deum, atque exemptos facibus Horci [Reg: Orci]
Plene et perfecte. Dubitant, trepidantque timentque
Culparum restare aliquid, ferventis et irae.
Exsequias igitur magnas post ultima mandant
Fata sibi, cantus nocturnos atque diurnos,
Missas sescentas, ardentia nocte dieque
Lumina, condensum comitatum ad facta sepulcri
Antra cucullati generis, rasique, precatu
Infernae quorum releventur denique poenae.
Conducunt etiam psalteria, certaque mandant


page 129, image: s129

Pauperibus tribui certo vel munera templo,
Aut monachis, rasisque aliis, captantibus illum
Perpetuo quaestum, ut precibus meritisque nocentem
A poenis redimant animam, donentque beatis
Sedibus. Huc etiam consuete pertinet illud
Quod sibi septenis quoque, tricenisque diebus,
Et redeunte anno ferri mandantque voluntque
Inferias. Adeo nihil est fideique speique
De vita aeterna, patris et caelestis amore.
Nam Christum ignorant, meritumque illius, et omne
Officium: mortem in cruce cur tolerarit acerbam,
Prodieritque patris iussu redivivus in auras.
O'miseras gentes, quarum fiducia nusquam
Certa sedet, dubioque salus committitur alto, et
Fluctuat aeternum. Quae finis denique restat?
Quod pretium dubiae, nisi condemnatio, mentis?
Sed totus dubitat, dubitare docetque Papatus,
An simus iusti, num sint peccata remissa,
An nobis faveat pater, heredesque suos nos
Gnati reddiderit meritis, claroque triumpho.
Et tu catholicos censes? An sunt hi Ecclesia Christi,
Qui nihil auscultant Christo, evertuntque triumphum
Illius, et mortem: potiusque ad cuncta creata
Confugiunt, quam ad eum cui rerum redita summa?
Cum Turcis equidem mente aequa credere vellem,
Ut cum credenti tradentique ista Papatu.
Quid refert etenim, utrorum vestigia sectans


page 130, image: s130

Dispeream? Tam non in Christum nempe Papatus
Credit, quam Turcae. Fiducia ducit inanis
Utrumque imperium. Christi modo nomen, utrumque
Novit, et historiam: factis, cultuque, fideque
Virtutem negat ac reicit, benefactaque temnit.

LIBER QUARTUS.

UT vero credunt et tradunt vana Papistae,
Sic doctrinae etiam fideique per omnia vita
Consentit, fastique et totum festa per annum
Cultum idolorum referunt, moresque profanos.
Unde, licet doceant nihil, et sua dogmata celent,
Quae tamen haud uno contenta volumine prostant,
Discere perfacile possis an catholici sint,
Simplicis et fidei cultores, et simul unum
Credant in Christum. Sanus proin arbiter esto,
Omniaque attente iusta pensato bilance:
Simpliciter tibi proponam non omnia quamvis
(Quippe quis hoc possit?= verum notissima tantum,
Per nostras tendit qua se Germania terras.
Primum non paruo ponunt discrimine soles:
Omnibus haud idem valor est, eademve potestas.
Verum Aegyptiacos quosdam, plenosque pericli,
Quosdam extra numerum reputant faustosque bonosque.
Haud secus et noctes discernunt. omnibus idem
Ceu non exstiterit bonus omnipotensque creator.
Astrologis etiam praebent nugantibus aures
De variis cuiusque erronum aspectibus horae:


page 131, image: s131

Quo sit conceptus quisque, aut quo sidere natus:
Quae bona, quae mala, per vitam unumqueque sequatur.
Hinc metuunt sperantque sibi falsissima certo
Euentura, Deo ut qui nec se nec sua credant,
Sed rerum curam tribuant caeloque planetisque.
Haud venam incidunt, nec eunt ad balnea lotum,
Nec demunt ungues, resecant nec forpice crines,
Non etiam ablactant pueros, nec stercore terram
Laetificant, sua nec medicinis corpora sanant,
Nec quicquam faciunt aliud, nisi sedulo lunam
Obseruent, cursusque astrorum, ortusque obitusque.
Quae verae prosus fidei Christoque repugnant.
Quae monui primum, ne sit memorare necesse
In medio cursu. nunc ad concepta revertor.
Hebdomadas tris ante diem qua natus iesus
Creditur, atque die Iovis, et pueri atque puellae
Discurrunt, pulsantque palam ostia cuncta domatim,
Adventum Domini clamantes, forsitan haud dum
Nati, ac optantes felicem habitantibus annum.
Inde nuces capiunt, pira, nummos, poma, placentas.
Quisque lubens tribuit: tres illae namque putantur
Noctes infaustae. Satanae nocumenta timentur,
Sagarumque artes, odiumque immane, Papistis.
Deinde venit Christi natalis, de media quo
Surgitur ad Missas nocte. haec tam sancta putatur,
Ut quidam credam sontes mutarier omnes
In vinum subito, qua scilicet exiit hora


page 132, image: s132

In lucem Christus, subito quoque rursus in undas.
Praeterea sunt qui nummos conamine magno
Obseruent, primos quoscumque altare recepit,
Atque oblaturi tacite furantur ab ara,
Quos et sacrifici rapiunt, ne subtrahat alter,
Nam se lusuros toto feliciter anno
Depromptis credunt illis, nec perdere quicquam
Posse statim ludunt ergo illa nocte gregatim
In lucem exortam, fidei faciuntque periclum.
Quisque die facit hac ter debita sacra sacerdos,
Unde ferunt pretium pro quoque oblataque dona,
Ne cui fortassis ludendi copia desit.
Ligneus in cunis puer hinc imponitur arae,
Quem circum saltant laeti pueri atque puellae,
Ludicra cantantes in laudem carmina Christi.
Versibus alternis succurrunt organa templi.
Praefecti, rasique astant, matresque patresque
Talem spectantes ludum, occentuque iuvantes.
Forsitan hoc pacto quondam Corybantes in Ida
Nati vagitus Iovis abscondere canendo,
Circumque in numerum saltando et pulsibus aeris,
Ne pater arreptum scelerata conderet alvo.
Mox sequitur Stephani sestum, quo quisque caballos [(printer); sic: caballo]
In campo exercet cursu, saltuque volucri,
Dum fluat e toto fessorum corpore sudor,
Adque fabros ductis mandant pertundere venam.
Scilicet hoc [(printer); sic: hac] prodesse ferunt, hac luce peractum,


page 133, image: s133

Ne morbis ullis illo tententur in anno:
Cornipedum Stephanus ceu curam gesserit unquam.
Ioannes calcem premit huic, Zebedeia proles,
Qui quondam fertur truculenti voce tyranni
Horrida compulsus potasse venena. proinde
Toxica ne noceant, credunt praestare Papistae.
Quin et sacrifici sacratum illius honori
Dant vinum populo, venienti non sine nummis,
Post et pastilli vino finguntur eodem,
Saevas contra hiemes, laedentesque arva pruinas.
Praestigiumque illis aliud multumque patratur:
Robusti ut fiant, potant hac luce mariti:
Formosae ut fiant autem, grataeque, puellae.
Postera lux recolit Herodis facta cruenti,
Cum Christum quaerens aeternum exstinguere regem,
Sustulit infantes bimulos, omnesque minores.
Illos inclamant miseri, multumque precantur,
Ut sua apud Dominum cum poenis crimina tollant.
Mane statim primo gnatos gnatasque parentes,
Nil meritos caedunt virgis, iuvenesque puellas,
Et famuli famulas: monachi quoque mutuo sese,
Aut omnes caedit Prior, aut fanaticus Abbas,
In puerorum illorum, aut certe Herodis honorem.
Post caesis Iani tribuuntur dona Calendis,
Atque etiam strenae charis mittuntur amicis:
Coniugibusque viri donant, gnatisque parentes,
Et domini famulis, anni felixque precantur


page 134, image: s134

Principium, gentis pagano more togatae.
Debita nemo petit totis his octo diebus,
Selectisque onerant dapibus mensasque focumque,
Paneque vescuntur miro, magnisque placentis.
Ludunt, compotant, ineunt convivia laeti:
Ut si fortassis coepto moriantur in anno,
Se tamen explerint prius, antiquamque novarint
Hoc modo amicitiam. Venit hinc lux alma Magorum,
Qui procul ex Persis nato donaria Christo
Stella portarunt duce. Reges hosce fuisse,
Et tres duntaxat censent, creduntque Papistae.
Conveniunt igitur multi certique sodales,
Atque creant aut sorte aut per suffragia regem.
Is creat inde sibi regali more ministros.
Tum convivantur multis luduntque diebus,
Largo continuasque trahunt ex ordine mensas,
Dum loculi vacui fiant, et creditor instet.
Horum etiam pueri confestim exempla sequuntur,
Et rege electo pompas emensasque frequentant
Vel nummis furto raptis, sumptuve parentum,
Ut simul et luxum discant, scelerataque furta.
Hac etiam luce aedium herus, comisque patronus
Quisque facit magnam pro opibus coetuque placentam,
Unum cui nummum, simul ut conspergitur, indit,
Hanc secat in multas, ut turba domestica suadet,
Particulas, datque uni unam cuique: attamen ista
Lege, suas habeant puer ut, virgoque, magique,


page 135, image: s135

Quae dein pauperibus sub eorum nomine dantur.
Ast omnes inter cui pars forte obtigit illa,
Quae nummum retinet, rex ille agnoscitur, et mox
Tollitur a cunctis clamore ad sidera magno,
Qui creta acoepta crucibus laquearia pingit
Omnia: vis ingens illis et magna potestas
Daemonas adversum, lemuresque, artesque magorum.
Tanta potest rex, tanta cruces, quas dextera pingit
Aut pueri insani, aut famuli, dominive profani.
Caute bis senas [(printer); sic: Bissenas caute ac] observant denique noctes
A'natali, ut tus succendat in aedibus unus
Quisque pater, mensaeque imponat nocte propinqua
Integrum panem. Ad prunas et thuris odorem
Cernuus ipse astat primus, naresque, oculosque
Fumigat, ac aures, et aperto ore haurit odorem.
Hunc sequitur coniunx et tota domestica turba.
Hoc prodesse ferunt, ne dentes, lumina, nares,
Atque aures anno morbis vexentur in illo.
Postquam omnes fumum thuris coepere Sabaei,
Prunas insperso ture ilicet arripit unus,
Ast alter panem, reliqui quos rite sequuntur,
Circumeuntque aedes praelato lumine noctu,
Ut ne dira fames defectu panis et escae
Intret, neu sagae noceant molimina dirae.
Sunt qui duntaxat faciant tris talia noctes
De causis iisdem, totum tutosque per annum
Se credunt fore. Se Christo [(printer); sic: fores. e Christo] audet credere nemo.


page 136, image: s136

Noctibus his etiam divinant, atque diebus,
Totius ingressi de tempestatibus anni,
Unum mensem uni tribuentes sorte diei.
His etiam coeunt iuvenes per rura diebus,
Ascaule assumpto, vicosque urbesque propinquas
Vestibus accedunt cultis, cantantque domatim
In propriam cuiusque incondita carmina laudem.
Unde ferunt nummos, magnamque per otia praedam
Vel sibi, vel templo vici. quasi non alioquin
Passim a mendicis populus, monachisque gravetur.
Sunt urbes, ubi coniuncti pueri atque puellae
Haec eadem faciunt simul ac noctescere coepit,
Poma nucesque ferunt cum nummis atque placentis.
Hinc venit illa dies, qua Christum virgo parenti
Obtulit in templo, Mosis praescripta secundum.
Tum candelarum ium magnam sexus uterque
In delubra gerit, quas pastor consecrat arae
Impositas, magna pompa, verbisque tremendis.
Post accendit quisque suam dum sacra trahuntur.
Sanctulus ille sibi prorsus, magnusque vi detur,
Qui multum cerae candelam finxit in unam:
Felix, clara et viva a cuius flamma reluxit.
Mira est candelis illis et magna potestas.
Nam tempestates creduntur tollere diras
Accensae, simul et sedare tonitrua caeli,
Daemonas atque malos arcere, horrendaque noctis
Spectra, atque infaustae mala grandinis atque pruinae.


page 137, image: s137

Quam facile hi possunt omnes sedare tumultus
Et caeli et terrae, pelagique, ut credere Christo
Nil sit opus, veroque Deo committere cuncta?
Blasius inde bonus sequitur, qui ceream et ipse
Candelam, sanctasque undas cultoribus offert [(printer); sic: oeffrt] ,
Quo satis adversum sint multa pericula tuti.
Vidi exhauriri quinque aut sex dolia lymphae
Magna horis paucis, uno illius osse sacratae,
Inque alias urbes ferri, vicosque remotos.
Tanta superstitio quaevis sibi seria poscit.
Interea Dominum caeli, Christumque requirit
Nemo, nec illius credit speratque favorem.
Porro cum tandem lux quinquagesima venit,
Moreque sollenni ieiunia longa propinquant,
Tum vero insani sunt iuvenesque senesque
In quartam usque diem, quae Bacchanalia dicas.
Potibus atque cibis indulgent nocte dieque.
Porci caeduntur passim, farcimina regnant,
Alea quassatur, chartae rumpuntur ubique,
Omnibus in domibus clamor, risusque furorque,
Lautaque certatim stratis convivia mensis.
Et varii fiunt ludi, metus et pudor absunt,
Nullaque servatur penitus reverentia linguae.
Cuncta licent fiuntque fere, nec omittitur ulla,
Quam modo concipiant animis, placeatque, voluptas:
Haud aliter quam cras morituri. Maximus ille est,
Laudibus et summis dignus, donandus et auro,


page 138, image: s138

Rem fatuam qui prae reliquis excogitat ullam,
Aut facit. huic plaudunt, hunc spectant, atque cachinne
Excipiunt: sequitur puerorum magna caterva
Clamantum, fatue, aut stulte, atque huiusmodi multa.
Ille sibi interea placet, egregiusque videtur:
Nec verbis ullis, turbae aut clamore movetur.
Sunt qui concurrant infestis eminus hastis,
Aut pugnam armati coeptent, aut altera quaedam
Ridenda et iucunda edant spectacula plebi,
Pro certa vini mensura. cuique frequentes
Adsunt fautores, ad sortem utramque parati.
Ast alii horribiles vultus, toruamque figuram
Daemonis induti, tota spatiantur in urbe,
Atque occurrentes terrent, puerosque sequuntur.
Pars currunt nudi, faciem duntaxat et ora
Contecti laruis, ne cognoscantur ab ullo.
Vestitum sexus proprium commutat uterque.
Feminea tum namque viri, contraque virili
Ornantur passim lascivae veste puellae,
Sicque aedes adeunt vicinas, quoque voluntas
Impulit, ad veteres quidam fortassis amicos,
Aut notos alios. ignoti, et pauca loquentes,
Propositas carpunt epulas, et pocula siccant.
Sunt qui vestitu monachorum per fora currunt.
Reges se faciunt alii, magnaque feruntur
Pompa stipati comptis multisque ministris.
Ast alii fatuos excludunt, ut solet ovas


page 139, image: s139

Gallina, aut anser, vel anas excludere rauca.
Quadrupedes nonnulli incedunt more ferarum,
Pellibus induti variis, laruisque timendis,
Sunt ursi atque lupi, lyncesque, acresque leones,
Suntque boves: longisque imitantur denique rostris
Veris avem, grallis nixi fultique praealtis,
Alisque et plumis vestiti corpora circum.
Simiae et arridet turpissima forma quibusdam,
Nonnullis fatui: quae certe convenit apite
Omnibus, haec Bacchi celebrant qui festa, Papistis.
Porro alii stercus pulvino per fora portant
Impositum, estque unus qui muscas usque flabello
Illi abigit, mucos utinam detergat et unus.
Ast alii formant hominem vel stramine magnum,
Vel panno fartum veteri intus, cetera vero
Vestes cum caligis habet et thorace viriles:
Hunc quasi defunctum nuper, meritumque suprema [(printer); sic: superma]
Velatum lodice gerunt, mox quattuor imis
Finibus attactis astra ad sublimia iactant,
Rursus et excipiunt. totam haec ridenda per urbem
Alternis faciunt. Sed nondum dico choreas
Gestibus insanis turpes, lascivaque multa
Cetera, quae curant totis faciuntque diebus.
Est ubi, si quis noti aut ignoti intrat in aedes
Non praefatus, Cum venia intro ac exeo vestra,
Illi constringunt post terga manus, neque refert
Mas sit an mulier, tinnitu et peluis acuto


page 140, image: s140

Praecedente, ioco ducunt lusuque per urbem.
Sunt certas qui habeant preculas tunc luce Gradivi
Quartanam contra, febrium totamque cohortem.
At ceparum alii committunt semina terrae,
Ut grandes fiant: apium et lactuca seruntur,
Ut vireant semper. piget enarrare profecto,
Isti Catholici faciunt quaecumque Papistae.
Si terras nix alta tegit iam paene liquescens,
Tum vero fatuos multos magnosque videres.
Namque pilas faciunt nive certatim, atque petunt se
Mutuo, victa quoad pars tota cedat harena.
Non matrona senex, nec vir gravis atque severus
Praeterit hos impune: domi consistat oportet,
Qui vitare cupit petulantum hoc tempore iactus,
Porro patricii, clarique, opibusque potentes,
Cum turba ne nil ipsi insanire putentur,
Ante trahas, talem factas sollerter ad usum,
Et bene cornipedem pastum, cursuque ferocem,
Et phaleris cristaque ornatu, cuius ab armis
Et fronte et collo centum resonantia pendent
Tintinnabla, magis solito ut spumantia mandat
Frena, atque exsultet, producunt, coniuge gnatisque
Impositis. retro stant ipsi lora tenentes,
Armatique flagro: mox per fora, perque plateas
Praerapido cursu nimis audacique feruntur,
Turbida tempestas veluti immanisque procella.
E medio fugiunt omnes, ceduntque furori,


page 141, image: s141

Dum pulchros illi et crebros raptentur in orbes.
Interdum siquidem coxas aut brachia frangunt,
Cornipedesque trahasque citato adeo impete rumpunt,
Nedum occurrenti parcant puerove virove.
Nec tantum luci rotat haec insania dites,
Sed cursum iuvat in medias extendere noctes,
Unde aliis adimunt somnum, capitisque dolores
Inducunt magnos faciunt verum omnia flocci,
Dummodo quaeratur iugis constetque voluptas.
Postera Mercurii lux est, qua templa frequentes
Mane adeunt, ut nempe hesternae facta diei
Expungant. tribuunt nummum, cineremque sacerdos
Inspergit [(printer); sic: Inspargit] capiti cuiusque, atque expiat unda.
Mirifice contra, factum hoc, venialia prodest.
Nullus stultitiae tamen est, nullusque furoris
Terminus. intermissa instaurant prandia laeti.
Et ludos repetunt, et larvas nocte repostas.
Sunt qui laterna maesti, dum lumina Titan
Praebet mundo: exacta here Bacchanalia quaerant,
Et clament passim: Quo Bacchanalia nobis
Aufugere? eheu veniunt ieiunia dira.
Suspendunt alii portantque in pertica halecem,
Clamantes: Ultra iam non farcimina, haleces.
Adiunguntque suos ludos et carmina risu
Digna, et praeterea quicquid confingere possunt
Stultum ac insipidum, moveant ut ubique cachinnos.
Minuo se capiunt alii, ac in flumina portant


page 142, image: s142

Contis impositos, ut festi quicquid inhaesit
Stulti, tollatur mersum fluvialibus undis.
Alliciunt alii pueros nucibusque pirisque,
Canticaque iis praeeunt, et tota per oppida cantant.
Est ubi se sociant iuvenes tibicine sumpto,
Et famulas rapiunt ex aedibus, atque ad aratrum
Iungunt, quas scutica pellitque ac dirigit unus,
Unus item stivam tenet: at tibicen aratri
Considet in medio, ridendasque occinit odas.
Unus item sequitur sator, is vel spargit arenam,
Vel fatuo cinerem gestu vultuque severo.
Postquam luserunt ita per fora, perque plateas,
Per rivum tandem ancillas et ducit aratrum
Rector, et ad cenam madidas vocat, atque choreas,
Harum stultitiam persecte nemo dierum
Dixerit, et ludos lascivos, factaque nequam.
Luce dein Solis deponunt ludicra tandem,
Sic tamen, ut potent, nec potis alea desit
Postremo, Bacchoque ita lux donatur et illa.
Inde eheu miseris ieiunia longa sequuntur.
Quadraginta haud lac, carnesve aut ova diebus
Gustant, delictumque est vel gustasse butirum [Reg: butyrum] .
Putria salsamenta vorant, piscesve recentes,
In loculis quibus est congesta pecunia crassis.
Rodere cepe licet, panemque atrum sale sparsum,
Pauperibus, pingui aut scriblitas frigere olivo.
Haec propter culpas finxit iussitque Papatus,


page 143, image: s143

Peccantem meritis populum ut subduceret Horco,
Omnia non credens olim peccata remissa.
Succurrit miseris tamen, argentoque recepto
Omnia permittit, carnesque indulget et ova.
Tum nigris velis tabulae et simulacra teguntur
Omnibus in templis, atque ex laquearibus altis
Lintea dependent picta, indicentia plebi
Ieiuni tempus pariter, Dominique furorem.
Omnia coguntur sua proin delicta fateri
Edicto imperii saevo omnes, morte tremendae
Proposita, si quis delictum absconderit unum.
Inde sacerdotum messis non parva, Papaeque
Contra carnificina viget turpissima plebis.
Quarta dehinc veniunt ieiuni sabbata coepti.
Tum Papa consessis benedicit, solvit et omnes
Culpa, et Iudaeis legem confirmat apellis,
Sat quasi non firmarit eam Divina potestas,
Aut quasi adhuc valeat regnantis tempore Christi.
Tum pueri fingunt contorto stramine monstrum,
Mortemque appellant, magnoque ex urbe paratu
In montes vallesve ferunt, vicosve propinquos,
Unde revertuntur caesi iactique frequenter.
Multa quoque a pueris hastili crustula circum
Fertur: habentque duos, quorum unus dicitur Aestas,
Indutus cultu viridi, florensque iuventa:
Alter Hiems, musco plenus, canisque capillis.
Hi pugnant inter se, palmamque obtinet Aestas.


page 144, image: s144

Hinc abeunt [(printer); sic: ,] comessatum vinoque replentur.
Cetera quae faciunt ieiuni tempore sacri
Commemorare piget, nec idem servatur ubique.
Hinc venit alma dies, qua Christus creditur urbem
Ingressus Solymam, dorso gestatus aselli.
Tum ridenda iterum faciunt spectacla Papistae,
Insigni valde pompa, facieque severa.
Ligneum habent asinum, et simulacrum equitantis in illo
Ingens: at vero tabula consistit asellus,
Quatuor atque rotis trahitur, quem mane paratum
Ante fores templi statuunt. populus venit omnis
Arboreos portans ramos, salicesque virentes,
Quos tempestates contra, caelique fragorem
Adiurat pastor, multo grandique precatu.
Mox querno sese coram prosternit asello,
Sacrificus longa quem virga percutit alter.
Postquam surrexit, grandes de corte [Reg: cohorte] scholarum
Se duo prosternunt itidem mirabili amictu,
Cantuque absurdo: qui ut surrexere, in acernum
Protendunt equitem digitos, monstrantque canentes
Hunc esse illum, qui quondam venturus in orbem,
Credentem Israel a iure redemerit Horci [Reg: Orci] ,
Cuique viam ramis turba exornarit olivae.
His decantatis, ramos dehinc protinus omnes
Coniciunt partim in simulacrum, partim in asellum,
Cuius et ante pedes magnus cumulatur acervus.
Post haec in templum trahitur, praeeuntibus unctis


page 145, image: s145

Consequitur populus, quamvis certamine magno
Quisque legat iactas asini ad vestigia frondes.
Falso etenim summis praesertim viribus illas
Contra hiemes pollere putant, et fulmina dira.
Impia nonne haec sunt? ita nonne idola coluntur?
Vidi ego cordatos reges, sed ritibus istis
Imbutos, genibus flexis procumbere coram
Talibus idolis, summumque impendere cultum.
Est ubi nummati cives, vulgoque verendi,
Non paucis redimunt nummis sibi iura trahendi
Huc illuc asini, atque utuntur heriliter illis,
Non permittentes alium contingere quemquam.
Quippe putant magnum, se Christo impendere honorem,
Mireque acceptos illi, et permulta mereri.
Si quis et hos asinos putet, haud erraverit hercle.
Talia cum faciant uncti, populusque tributim,
Ilico sectantur [(transcriber); sic: sectanctur] pueri post prandia. certum [(printer); sic: ,]
Dicitur aedituo pretium, damnumque cavetur,
Assumuntque asinum, et per vicos atque plateas
Carmina cantantes quaedam notissima raptant,
Quis nummi [(printer); sic: nummo] a populo, vel panes dantur, et ova.
Praedae huius partem ludi praestare magistro
Coguntur mediam, ne exsors sit solus aselli.
Inde die Iovis usque ad sollennia tempora Paschae,
Impiaque et ridenda magnis caerimonia gliscit,
Qua tamen eximii sibi Catholicique videntur.
Campanis primum triduana silentia cunctis


page 146, image: s146

Mandantur, tabulis pulsant de turribus altis.
Percurrunt etiam pueri plateasque forumque,
Et crepitus edunt magnos, ad templa vocantes.
Noctibus inde tribus nocturna ad cantica surgunt,
Malleolis sumptis, saxisve, aut fustibus, omnes.
Omnia ubi paulatim exstinguit lumina custos,
Sacrificique altum rauco de gutture clamant.
Tum vero exoritur saevus crudusque tumultus:
Pulpita contundunt, et sedes, scamna, cathedras.
A furiis dicas agitari, et pneumate tristi
Bassaridum. multi clavis figuntur ad ipsas
Sedes, nonnulli lapidum examinantur ab ictu.
Ast alii plagas reserunt, aut vulnera, caesi
Fustibus. his factae possunt seruire tenebrae,
Omnium et aequalis funesti insania ritus.
Impius hinc probris multis laceratur Iudas,
Et Maria e tenebris puerorum voce citatur,
Ut sit propitia, et vitiis medeatur, et omni
Noxae. conveniunt haec sesto scilicet illi.
Luminibus post haec accensis in cruce fixum
Idolum circumfertur, pendetque lucerna
Illius a collo, turbae quo nempe sequenti
Monstret iter. Nonne haec sunt ludicra mira Papatus?
Hac quoque luce triplex adiurat praesul olivum,
Ampullasque genu flexo bis terque salutat.
Quem post Canonici facto sectantur eodem.
Dissilias risu cernens, mireris et unde


page 147, image: s147

Sit mutis [(printer); sic: multis] visum ampullis dixisse salutem.
Pransi consueto nudant altaria cultu,
Atque lavant, ramisque fricant, scopisque paratis,
Inde superfundum laticem munusque Lyaei
In crucis effigiem. rogitantque vocantque patronum
Cuiusque altaris, dignetur ut esse clientum
Perpetuique memor cultus, placetque tonantem.
Hinc celebrant monachi cenam, et collegia quaedam
Insigni pacis specie, rituque venusto.
Mutuo namque sibi plantas terguntque lavantque,
Interea infestis animis et corde doloso.
Ceu quondam exemplo mandarit talia Christus,
Et non, ut fratrum se totum quisque saluti
Impendat, casuque lubens inserviat omni,
Praebuit ut se ipsum nobis et ad insima servum.
Mox circum panes et pocula magna feruntur,
Unde patres sancti femellis saepe propinant
Non fictis animis, redeuntque frequenter in orbem.
Luce sacerdotes duo circum altare sequenti
Idolum portant humeris Christi in cruce fixi,
Ruffa [Reg: Rufa] contectum casula, lugubre canentes.
Ante gradus tandem nudatum veste reponunt
Strata super villosa tapetia, suppositumque
Pulvinar capiti. hinc prostrati corpore toto,
Omnibus infigunt perfossis basia membris,
Ligneum et idolum summo venerantur honore.
Hos dein certatim rasorum turba sequuntur,


page 148, image: s148

Impietatis ut artifices ad talia semper
Praecedunt: post quos tractabile vulgus adorat,
Dona ferens pariter, nummos, Cereremque, vel ova,
Aucupium rasis gratum, cultusque scelesti
Speratum pretium. Quo pacto idola coluntur,
Catholica haec si sunt, Christique imitamina sponsae?
Praeterea ne quid simulacris ludere cessent,
Et pro derisu regnantem exponere Christum,
Assumunt aliam statuam pro more iacentem
Defuncti nuper, porrectis cruribus apte,
Atque decussatim compostis pectore palmis,
Et pompa cantuque pio ad factum ante sepulcrum
Portant, sericeis tectam membra omnia peplis,
Sic tamen ut cerni possint. multicia dicas
Serica, sic visum transmittunt, cunctaque monstrant.
Praecedunt pueri tabulis inamoena crepantes,
Lumen et aedituus praefert. scit signa popellus,
Ingenua extemplo cadit, aut terrae oscula figit,
Extenditque manus, et multis pectora tundit,
Et statuam quernam divinum ut numen adorat.
Ne iaceat vero, inque sepulcro sola colatur,
Mysticus adfertur quoque et una clauditur intus
Panis, ut impietas crescat, cultusque profanus.
Sacrificus supplex statuam veneratur inertem
Primus, et Assyrios pani succendit odores.
Multa statim populus comportat lumina circum,
Cancellisque haeret, noctemque diemque precatur


page 149, image: s149

Curvatis genibus, violisque et flore sepulcrum
Omnigeno exornat, suaque affert munera large.
Adsunt conducti quoque qui psalteria cantent
Alternis [(printer); sic: Alterius] , defuncto homini velut, atque nocenti,
Ut magis hinc plebes ad munera danda vocetur.
Ante diem Paschae [(transcriber); sic: Pashae] vetus apte exstinguitur ignis,
Et novus e silicum venis extunditur. illum
Adiurat multis adversum incommoda pastor.
Cuius quisque capit torrem molimine summo,
Fertque domum, ut quando tempestas ingruat atra,
Succenso, caeli plaga sit tutus ab omni.
Cereus hinc ingens, Paschalis [(transcriber); sic: Pashalis] dictus, amoeno
Sacratur cantu, cui ne mysteria desint
Thurea [Reg: Turea] compingunt in facta foramina grana.
Hic ad honorem ardet vincentis tartara Christi
Nocte dieque, quasi hoc ritu [(printer); sic: victu] capiatur inani.
Post liquidas etiam baptismi consecrat undas
Vel praesul, vel Praepositus: nec enim amplius illae
Baptismo prosunt, nec possunt tingere quemquam,
Praeterito quarum valuit toto usus in anno.
Magna procedunt pompa celebrique paratu
Candelis, crucibus, vexillis, chrismate, olivo:
Circumeunt fontem novies, divosque precantur.
Fixi stant omnes tandem. mox incipit ille,
Et ter tangit aquam, crucis effingitque figuras.
Grandia tam profert multa et plaustralia verba,
Sanosque adiurat latices, et vexat inepte,


page 150, image: s150

Dum studet et credit meliores reddere multo
Omnipotentis quam dextra ac benedictio fecit.
Post et candelam vexatas ponit in undas,
Terque suo flatu turbat pridiana obolenti
Prandia, et infuso tandem unctas chrismate reddit.
Attonitus spectat populus, creditque potentem
Undis vim tribui tanto adiurantis hiatu,
Atque aliis, agitat quas gens doctissima, nugis.
Allatis igitur vasis de fontibus haurit,
Fertque domum contra morbos pecorisque suosque.
Inde silent tabulae, et campanis pristina dantur
Iura, simulque suum capiunt ieiunia finem.
Nocte dein media consueta ad cantica surgunt.
Praevenit aedituus studio, rasusque sacerdos,
Et statuam e clauso tollunt, panemque, sepulcro:
Angelicasque indunt statuas, pepla rara tenentes
Adversae, vacua apparent reliqua omnia circum,
Immoti si non custodes usque manerent.
Sed puto nondum illos terrae sensisse tremorem,
Nec clarum ardentis vultum vidisse ministri.
Hinc aliam statuam victricia signa serentis
Imponunt arae, cantantque animosius omnes:
Christum devicto Satana, portisque refractis
Carceris inferni, vivum rediisse sepulcro.
Quod tamen haud credunt: id quod testantur ubique
Cultibus ac studiis, dubio, factisque metuque.
Est ubi continuo ludi et spectacula dantur.


page 158, image: s151

Ut tres conveniant Mariae, visantque sepulcrum,
Cumque Petro currat velox Zebedeia proles.
Haec tam ridicule fiunt gestuque iocisque,
Ut Crassum possint aut exhilarare Catonem.
Nocte statim, non exspectata luce diei,
Carnes arripiunt quidam, comeduntque gulose.
Cetera turba suas carnes, crassasque placentas,
Qua rubra, et raphanos, lactisque coagula dulcis,
Et quaecumque volunt primo contingere gustu,
In templum confert, ut consecret ante sacerdos.
Discurrunt etiam monachi, vilesque domatim
Sacrifici, pretium captantes atque lucellum,
Atque domi curante eadem cuicumque volenti.
Degustant hodie raphanos ante omnia quidam,
Quartanam contra febrim, morbosque latentes.
Quid narrem hypocrisin magnam, cultumque coactum,
Quo cenant plerique omnes de corpore Christi:
Non cenaturi, si no i horrenda timerent
Fulmina? nullus enim novit, creditque perennem
Se vitam nactum Christi morte atque triumpho.
Quis vero ista doceret eos, cum cuncta Papatus
Dogmata, doctrinae, cultus, ritusque repugnent?
Postridie laetos vulgo spatiantur in agros,
Et solitam repetunt vitam, linquuntque severa.
I nunc, Iudaeos ride, Turcasque cruentos,
Ob ritus cultusque suos, et domata prava.
Permultum sapiunt si vis conferre Papistis.


page 152, image: s152

Hebdomas inde venit, peregre qua cum cruce vadunt
In vicinum aliquem vicum. Porro inter eundum
Cantibus implorant divos, Christique parentem
Praecipue. postquam ventum illuc, templa subintrant,
Regnantemque illic divum [(transcriber); sic: diuuum] divamque precantur,
Ut seruet fruges, et grandinis atque pruinae
Avertat mala, et annonae levet omne gravamen.
Post in cauponam properant, vel gramine strati
In viridi prandent, largeque replentur Iaccho,
Absque cruce ut redeant interdum, gressibus atque
Incertis misere titubent, revomantque comesta.
Continuis omnes faciunt tribus ista diebus.
Cum crucibus multis persaepe venitur in unum
Templum, coetus ubi sua cantica clamat in auras
Quisque: unde exoritur tristis confusio vocum,
Dum superare alios alii nituntur inepte.
Sacrifici attendunt, placet haec insania rasis,
Donaque victrici tribuunt Baccheia parti.
Post venit illa dies, superas qua Christus ad arces
Scandit, quam celebrant itidem potuque ciboque
Praelargo: qua cuique aliqua est comedenda volucris,
Haud scio quapropter. Post prandia templa petuntur.
Truncus ibi, qui tempus ad hoc est visus in ara,
In summum trahitur demisso fune lacunar,
Coetu sacrificum deducente atque canente.
Nam pietas horum consistit cantibus omnis.
Inde statim Satanae praeceps perturpis imago


page 153, image: s153

Deicitur, nonnumquam ardens, diruptaque prorsus.
Exspectant pueri cupide, virgisque iacentem
Concidunt, lacerantque in parvas denique partes.
Post haec deicitur panis, quem barbara turba
Nuncupat oblatas, cui saepe admixta papyrus
Imponit pueris. fiunt magno omnia risu.
Ex laqueari etiam certa syphonibus arte
Eiaculantur aquas, si quem tinxisse laborant.
Atque ita finitur magno fabella cachinno.
In Pentecoste mites albaeque columbae,
Funiculis leviter vinctae, mittuntur ab alto:
Lignea postremo caelo dependet eodem.
Cernis ut idolis ludant, doceantque popellum,
Non secus ac pupis tenerae assuevere puellae?
Corporis hinc veniunt Christi celeberrima sesta:
Quorum quis dicat ludos, moremque profanum?
Namque sacrum portant panem reverenter, et omni
Divino cultu circum vel templa, vel urbes,
Inclusum fabrefacto argento. Porro gerentis
Brachia sustentant duo summi, deque senatu,
Ornati sertis. Alii de more cadurcum [(printer); sic: caducum]
Sericeum gestant suspensum, ne quid ab alto
Incidat, aut stercus fundat [(printer); sic: fudat] mala desuper ales.
Luditur et Christi personis passio multis.
Ursula cum iunctis incedit pulchra catervis.
Tuque Georgi acer crocodilum interficis hasta.
Principis inferni trahitur domus, estque videre


page 154, image: s154

Daemonas innumeros tetra turpique figura.
Christophorus puerum gestat per caerula Christum.
Impletur telis quidam, crebrisque sagittis.
Incedit gladium portans Catharina, rotamque
Terribilem: calicem, et sacrum fert Barbara panem.
Historiaeque illic in panis aguntur honorem
Multae aliae, iucunda rudi spectacula plebi:
Quid memorem vexilla, cruces, candelabra longa,
Divum relliquias, calices, idolaque culta,
Quae vel sacrifici gestant, populusve tributim?
Ante illum incedit panem Baptista, manuque
Monstrat: eum esse Dei, tollentem crimina mundi,
Agnum. quem contra spargunt floresque rosasque
Angelica forma duo: tintinnabula dulci
Multa sono crepitant. vernant et compita ramis,
Atque plataeae omnes, quaque itur gramine sesto
Sternuntur redolentque viae, atque aulaea fenestris
Haerent. incedunt monachorum examina multa,
Et monachae. cantu reboant rasique, scholaeque.
Ultro nonnulli cithara aut testudine ludunt.
Procidit in genua occurrens, et pilea tollit,
Divinoque omni panem veneratur honore.
Nempe Deum esse suum credunt: non carnis, ut olim,
Sed iam naturam panis sumpsisse minuti.
Interea armati circumstant undique multi,
Turbas spectantum contra, cupidasque rapinas.
Optima templorum siquidem bona cuncta feruntur.


page 155, image: s155

Praeda foret dives, praedandi si qua facultas.
In templo ostentant totis panem octo diebus.
Cymbala tum resonant, cantatque absurda sacerdos:
Cernuus inclinat populus se, et brachia pandit,
Conspexisse suum credens Dominumque Deumque.
Hoc et sub Missa faciunt, dum panis in altum
Tollitur, atque calix, et custos concrepat aere.
Summe Deus, quo tandem usque haec deliria perfers
Impia, nec revocas veterum ad vestigia patrum,
Quos toties iactant? in mentem quis nihil horum
Doctrinaque aut factis denique venit?
In vicis equitant circum frumenta coloni
Cum crucibus multis, vexillisque. ipse sacerdos
Una equitat, gestans panem in pendente crumena
A collo: inque locis certis descendit, et alta
Voce Euangelium canit. Haec frumenta tuentur
Scilicet a ventis, pluvia, rubigine, certo.
Talem nempe fidem docuit retinetque Papatus,
Non haustam ex Euangelio, scriptisque vetustis,
Corde sed humano, caeca ratione magistra.
Post venit Urbanus, quem summo vinitor omnis
Observat cultu. suius si lumina Phoebus
Clara die praebet, caelo splendetque sereno,
Quod laetum credunt omen Bacchoque sibique,
Illius exornant statuas per templa forumque,
Appensis collo cyathis, plexaque corona
Pampinea. quin in cauponam denique secum


page 156, image: s156

Collecto portant coetu, multumque propinant
Non responsuro. porro eius nomine coetus
Ipse sibi pulchre respondent, donec ocellos
Pervortant tenebrae, nutetque caput, faciesque
Ardeat, atque simul fiant balba omnibus ora,
Destituantque pedes. sin vero nubila lux est,
Aut pluit, haud simili quicquam dignantur honore,
Immergunt undis miserum lamisque lutoque.
Quod si non haec sunt deliria digna cachinno,
Haud scio quapropter risus consurgere possit.
Vitus adest post hunc, elixus opinor olivo,
Cuius ad idolum gallinas sexus uterque
Offert. cur fiat, non est mihi cognita causa.
Suspicor ob morbum quendam, quem creditur isto
Pellere adoratus cultu, relevareque pressos.
Inde diem magni Baptistae solstitium fert,
Omnibus in vicis qua vulgo accenditur ignis,
Inque foro atque viis, laetas circumque choreas
Solliciti ducunt iuvenes, cupidaeque puellae,
Verbenis cincti, Mausoli coniugis herba,
Nonnullisque aliis, nigra et vaccinia palmis
Gestantes, creduntque superstitionibus omnes
Non doliturum oculos qui per vaccinia flammas
Inspiciat. Postquam saltarunt noctis ad umbram,
Tandem transiliunt ignem certamine magno,
Iniciuntque herbas prece, votisque, ut sua eisdem
Cuncta exurantur simul infortunia flammis,


page 157, image: s157

Quo se illum credunt tutos a febribus annum.
Est ubi detritam, stupisque et stramine multo
Intextam tractamque rotam in celsissima montis
Succendunt, postquam caelo hesperus ardet opaco,
Volvuntque in praeceps. quod solis ab arce cadentis
Caelesti simulat speciem, horrendumque videtur.
At sua tum credunt pariter dispendia volui
In praeceps, tutosque a cunctis se esse periclis.
Huldrichi idolum quodcumque altare recepit,
Illuc carpones plebs fert, mullosque luposque,
Ut sancti illius redimat teneatque favorem.
In templa sedet, atque adeo ipsa non procul ara,
Venales habeat qui pisces, atque minoris
Vendat, ut insanis ne copia desit emendi.
Nec quicquam perdit. nam mox oblatus ad ipsum
Quisque reportatur, bis uti, aut ter [(printer); sic: uti ter] veneat idem.
Impietas ita fert quaestum, fulcitque culinam.
Relligio [Reg: Religio] unde autem haec nova? quali numine pollet
Huldrichus, mutos ut pisces quaerat ametque
Offerri sibi, quos nulli gens nulla deorum
Obtulit, et Dominus super his nil sanxit hebraeis?
Multum stultitiae fit, et impietatis ubique:
Nos potiora autem, et duntaxat pauca canamus.
Virginis inde venit Mariae sestumque diesque,
Qua vita exacta celsum conscendit Olympum.
Tum populus fasces herbarum portat in aedem
Ingenti numero [(transcriber); sic: nunero] , quas adversum omnia rasi


page 158, image: s158

Consecrant mala: sicque accendunt plebis aluntque
Impia facta, fidemque, et spem de rebus inanem.
Namque herbis illis sunt permulta magorum
Praestigia, impositasque igni arcere omnia credunt
Damna, et iumentorum hominumque repellere morbos,
Naturam praeter, sacrique oracula verbi.
Altera Martinus dein Bacchanalia praebet,
Quem colit anseribus populus, multoque Lyaeo,
Tota nocte dieque. Aperit nam dolia quisque
Omnia, degustatque haustu spumosa frequenti
Musta, sacer quae post Martinus vina vocari
Efficit. Ergo canunt illum, laudantque bibendo
Fortiter ansatis pateris, amplisque culullis.
Quin etiam ludi prosunt haec festa magistris.
Circumeunt etenim sumpto grege quisque canoro,
Non ita Martini laudes festumque canentes,
Anserem ut assatum ridendo carmine iactant.
Cuius nonnumquam partem nummosve vicissim
Accipiunt, celebrantque hoc festum musice et ipsi.
Nicoleos fertur clam aurum donasse puellis.
Qui pueris ut nunc etiam, donetque puellis,
Illius ante diem suadent ieiunia matres.
Et post oppressis somno pira, poma, nucesque,
Pilea, calceolos, virgas quoque flammea, zonas
Supponunt tacite quae mane reperta, dedisse
Nicoleon dicunt: animosque hoc more tenellos
In cultu instituum divorum, adque impia ducunt.


page 159, image: s159

Quid dicam, in festo Catharinae vana sophistae
Quae credant? faciantque superstitiosa magistri?
Andreae amatores vulgo, turbaeque procorum
Dona ferunt, creduntque illius numine dextro,
Praestigiis aliis tacita sub nocte peractis
Spem rectam fore, seque frui re posse cupita.
Templi sacrati celebrantur festa quotannis,
Catholice nimis. E turri suspenditur alta
Vexillum crucis, et redolenti gramine templi
Sternitur omne solum, ramisque virentibus arae
Suggestumque nitet, sellaeque, omnesque columnae.
Panduntur tabulae, idolorum armaria, pictae,
Praecipue vero sertis habituque patronus
Excolitur diti atque sua resplendet in ara.
Mensula pontificum bullas, indultaque multis
Sustentat signis, festum celebrantibus illud,
Concessa. idolum quoque patroni ostia circa
Sustinet haec eadem mendicans. quod quia mutum est,
Aut nondum populi linguam oraque barbara novit.
Assidet interpres quidam, clamansque rogansque
Intrantes atque egredientes, munera praestent
Patrono, et nummis redimant indulta Paparum.
Pastor pastores alios invitat, et ipsa
Scorta iubet simul adduci, turbasque nothorum.
Undique conveniunt quoque vicini, atque remoti
Ruricolae, pars sponte sua, partimque vocati.
Arma serum omnes, gladios, venabla, secures,


page 160, image: s160

Bombardas, fustes ferratas atque bipennes.
Adveniunt iuvenes culti, comptaeque puellae,
Adsunt et mimi, mendicique atque choraules.
Institor exponit nitidas ex ordine merces.
Caupo disponit mensas, et pocula profert
Omnia venturis. neutrum spes fallit avara.
Namque fere referunt summa ex hoc commoda festo,
Prae cunctis aliis. Igitur post sacra peracta,
Aut ad cauponem properant, notosve sodales,
Explenturque omnes laute vinoque cibisque.
Octo solent septemque interdum ponere missus,
Pontificumque nihil veterum concedere cenis.
Sublatis tandem mensis consurgitur, et mox
Orchestram iuvenes adeunt ascaule vocato,
Qui postquam insonuit raucum, signumque choreis
Utre dedit, veniunt illuc pueri atque puellae,
Longaevique senes, mediaque aetate mariti.
Spectatum accedunt et anus, iuvenesque maritae,
Tum varii surgunt ludi, turpesque choreae
A'madidis, nec non rixae pugnaeque cruentae
Fervent, ut digiti, palmae, calcentur et aures,
Et capita et facies et brachia sanguine manent,
Nonnumquam et caesus media linquatur arena.
Multi, quod placeat, cupidae mercantur amicae.
Multi cauponam repetunt, potantque gregatim,
Insipido adiuncto cantu clamoreque summo.
Luduntque interea chartis, rapidoque fritillo.


page 161, image: s161

In cauponam etiam est pastorem accersere moris,
Quo praesente putant compleri denique ludum.
Is superat clamando omnes, calicesque frequentes
Siccando, rex quidam est: vicinoque vomenti
Sinciput apprendit, nimium officiosus et aequus,
Et tenet, ima quoad stomachi fundamina vertit.
Hinc est vicinis gratus, carusque sodalis:
Cui si quando nocent Euantica dona vicissim,
Debilitantque gradum, ne possit adire penates
Ipse suos (quod non raro contingere notum)
Quadrupedem grati vice versa in tecta reducunt:
Catholicum hunc servat veneranda dicatio morem.
Altera defunctis impendit sedulo curam.
Rasi conveniunt multi, linguaeque rotatu
Praeceleri, verbisque absolvunt omnia curtis,
Ut licet attentus non verbum intelligat ullum.
At tractim cantant, offert cum dona popellus,
Ut cognatorum poenae releventur acerbae.
Sic credunt etenim, lugubri carmine rasos
Eripere Orco animas, et claro reddere caelo.
At rasis venter solum, atque pecunia curae est,
Non animae. Sacris igitur pro more peractis,
Et pretio accepto cantus, Missaeque, precumque,
In cauponam itur propere, aut pastoris in aedes,
Lucem ubi compotant totam, luduntque, vomuntque,
Obscenisque parant multa oblectamina verbis
Catholici patres, olidum quae ferre lupanar


page 162, image: s162

Nesciat, aut certe plebeius nemo loquatur.
Hi sunt praecipui fasti, ritusque per annum,
Quos fidei prorsum conformes esse Papali
Cernis, deque virum testari mente sacrorum,
Et studiis. Eadem haec monstrant et templa, paratu
Plusquam pagano, cultuque nitentia pravo,
Idolis, aris, statuis, scutisque profanis,
Vexillis, crucibus, lychnisque ardentibus ante
Excultas Mariae statuas, panemque repostum
Arctos cancellos intra, atque repagula ferri.
Ut non immerito dicant credantque severi
Turcae, cultores simulacrorum esse Papistas,
Qui tamen esse volunt sponsa ac Ecclesia Christi.
Cernis et in vita tota, fatoque supremo,
Atque sepulturis, quid credant, queisque [Reg: quibusque] ferantur
Motibus incertis: sua tantum ut commoda rasi
Quaerant, securi quo plebs turbaeque sequaces
Perveniant tandem. Nam si quis omittere vellet
Exsequias solitas, cantusque ac murmura vana,
Et se duntaxat divinae credere curae,
Illius heredes conducere cuncta iubentur:
Poenis propositis, consueti si quid omittant.
An tu sollicitos credis, seruetur ut ille,
Et purgante statim precibus solvatur ab igne:
Et non pro nummis potius, quaestuque nefando?
Est ubi et infantes cura redimuntur eadem,
Quos iustos tamen ac insontes esse fatentur.


page 163, image: s163

Exsequias miseri coguntur ferre parentes,
Ne quid decedat rasis, iurique Papali.
Non usquam pietas apparet vera, fidesque:
Verum imposturae caldae, fraudesque dolique.
Cerne preces etiam praescriptas, atque libellos
Omnigenis plenos precibus, divisque Deoque
Inscriptis, et spiritibus, geniisque supernis:
Quas tamen absque legunt animo, fervoreque mentis.
Nulla preces etenim urget eos effundere causa:
Unum propositum solum est, ut multa precentur.
Quippe alioqui illis nec mens, nec verba deessent,
Et nihil esset opus praescriptis murmura verbis
Congere, et linguam tantum lassare loquacem.
Ossium et ante astant factos ad talia aceruos,
Inque sepulcretis manes animasque salutant,
Proque salute sua rogitant, nullus modus ut sit
Stultitiae crassae, nec cessent impia facta.
Ad templa incedunt, globulos ex osse ferentes,
Materiave alia, medios quos chordula iungit.
Sic quinquaginta vocitare Rosaria iunctos
Consuevere, at ter totidem Psalteria dicunt.
Illis annumerant Mariae, divisque, Deoque,
Verba precesque suas. sic illis copia solum
Quaeritur, haud animus. Mulier sanctissima linge est,
Cui pretiosa pedes ferme Psalteria pulsant,
Quamque armis paribus famulae comitantur in aedem.
Exercent etiam magicas sollertius artes


page 164, image: s164

Omnibus in rebus, quam Dardanus atque Choatrae:
Inde quod haud didicere Deo confidere vero,
Seque voluntati nolunt permittere patris.
Si qua est in stratum ponenda puerpera lectum,
Daemonas adversum magico ritu omnia lustrant,
Ne damna accipiat, stratisque trahatur ab ipsis,
Porteturque alio: quasi tunc exposta periclis
Maxime et insidiis sit, cum perfuncta dolore,
Defessas reparat vires, somnumque capessit.
Quin ad difficiles adhibent quoque talia partus,
Adque novas taedas, et vendunt si quid, emuntque.
Plurimaque a collo manibusque amuleta videntur
Catholicis suspensa viris, in commoda contra.
Ista minax inter Michaelis epistola fertur,
Principiumque Euangelii Ioannis, at hisce
Non fidunt solis: sed barbara verba, crucesque
Admiscent minio pictas, fusove cruore.
Adiurant enses, et equos, et corpora reddunt
Invia vulneribus. magicis etiam artibus usi,
Contemnunt iacula et bombardas, atque sagittas.
Aque lupis agnos et oves, iumentaque servant.
Nullum etiam ingrediuntur iter, ni carmine dicto
Dardanio. Sunt qui vitris cacodaemonas indant,
Aut in crystallum cogant concedere purum.
Hos adeunt, tamquam vates, certosque prophetas,
Quis furto est ablatum aliquid, casuve maligno,
Quis vel crura stupent, vel brachia, lumina, coxae,


page 165, image: s165

Et lac diminuit pecus, emittuntque cruorem
Vaccae, alia aut trepidos quaedam infortunia tangunt.
Inspice postremo, quo pacto sabbata servent.
Mane statim primo culti spatiantur in urbe
Vestibus absurde sectis, gressuque superbo,
Longisque armati gladiis. Pars visit et agros,
Portasve ante omnes quaedam nugalia tractat,
Fabellisque diem, risuque orditur inepto.
Conveniunt alii, stillaticiumque Lyaeum
Compotant avide, surgendi ut nulla facultas
Praestetur potis. interdum in sedibus ipsis
Suffocati efflant animam, sociosque relinquunt.
Perpauci Missam curant, sanctissima quamvis
Credatur cunctis, adeunt nec templa precatum:
Sed vel longa domi sumunt ientacula mane,
Continuantque vices potu, dum vesper Olympo
Promicat: aut cedunt sermones per fora, et ante
Templi vestibulum. Porro post prandia ludunt
Aut saxi iactu, aut cursu, celerive sagitta,
Impulsuque pilae levis, aut spiramine plenae.
Bombardis certant alii, ludove palaestrae,
Aut gladiatorum saltem certamina spectant.
Sub tectis partim alveolo, chartisve iuvantur.
Pars sedet ante fores, et famam denigrat omni:
Aut nova componit, litesque et iurgia plantat.
Inter ludendum vero non defit Iacchus:
Qui simul invasit sensus, mentemque retorsit,


page 166, image: s166

Ex levibus rixam verbis pugnamque capessunt!
Ut non ulla videre queas sine sabbata pugna.
Atque haec consueta est festae conclusio lucis,
Noxia vel capiti, et cunctis temulentia membris.
Ad vespertinos cantus preculasque vocantur
Campanae pulsu: non sese verteret ullus,
Ludendo pergunt, templum cantusque pressesque
Credunt sacrificis recte, ludique magistris.
Pars amat interea, charamque requirit amicam,
Aut struit insidias teneris fraudemque puellis.
Hinc petulans cogit choreas ducitque iuventus,
Et socias foede rapidum convertit in orbem,
Stringitur et nulla mollis petulantia lege.
Ne iuvenum turmis scortandi copia desit,
Publicum habent, retinentque in qualibet urbe lupanar:
Lenones lenasque palam tolerantque foventque,
A quibus accipiunt pretium non vile negoci [Reg: negotii]
Catholici sanctique viri, ac Ecclesia Christi
Scilicet, omnem qui mundum haereticosque reforment.
Accedunt illuc, agitat quos tetra libido,
Indigenae, externique simul, pedites, equitesque,
Coniugii quicumque hauddum subiere capistrum.
Haud pudor absterret quemquam, nec cura moratur.
Nempe vident licitum, nec vituperabile, verum
Tamquam exercitium censeri a gente Papali.
Interdum accedunt etiam illa ad lustra mariti,
Non impune tamen, si cognoscantur olenti


page 167, image: s167

A iuvenum turba, plagis multantur et aere.
Porro magistratus ridet, nec talia curat.
Ludus adulterium est, permissus ubique Papistis:
Nimirum a rasis discunt, illosque sequuntur,
Ut nullae valeant leges. Scatinia dudum
Exstincta est, magno dignatur Iulia risu.
Approbat, indulget, permittit cuncta Papatus,
Non solum sibi, verum etiam mercantibus auro.
Porro scire velim, quis Apostolus hunc Citheraeae [Reg: Cythereae]
Christicolis cultum donarit, scorta licenter
Ut subigant, habeantque palam, atque libidinis ipsi
Accipiant pretium: et nihilominus interea sint
Catholici, populusque Dei, atque Ecclesia Christi?
Ex vita, cultu, studiis et moribus omnem
Disce fidem, tibi ne specie imponatur inani.
Hi Cypri erant mores quondam, bimarisque Corinthi,
Dum regnaret adhuc satanas, priscaeque tenebrae.
At vero egregia circumdant impia palla:
Ne fors innuptas violet, nuptasve iuventus.
Quis non Catholicorum hoc admiretur acumen?
Haec non expendit summus, qui cetera, Moses,
Qui scortatores versari noluit inter
Commissum populum, et meretrices expulit omneis [Reg: omnes]
Divino iussu. nec vidit raptus ad astra
Paulus, qui vetuit, ne quis sua membra piorum
Ad Christi, sanctique parata habitacula flatus,
Dederet impuris scortis, et membra luparum


page 168, image: s168

Efficeret: labemque hanc prorsum excludere iussit
Sanctorum a coetu, tinctisque in nomine Christi.
Sed nihil est illis cum Paulo ac Mose negoci [Reg: negotii] ,
Legibus et nullis parent, nec rebus honestis.
Dispensant, donantque sibi, indulgentque potenter,
Ut qui possideant regna ad caelestia claves.
Plurima praetereo. nec mos est omnibus idem:
Verum cuique suus genti, sed et urbibus ipsis,
Nec non dispersis per rura immitia vicis
Sunt sua quae teneant deliria mordicus, et se
Opponant Christo, doctrinaeque undique sanae:
Quae nec nosse queas facile, nec dicere versu.
Iam cum nequaquam possimus membra Papatus
Vita hac et studiis pro Christi agnoscere membris,
Nec cultus verbo adversos, ritusque pudendos,
Impia nec fidei perversae dogmata pacto
Ullo complecti, nec Christi tradere plebi,
Sed mage Apostolicos cultus et verba sequamur
Simpliciter, nugis hominum inventisque resectis,
Novimus ut summum quae certo odisse Tonantem:
Dicimur haeretici, et ferro censemur et igne
Digni: multamur, proscribimur, aut procul ipsa
Pellimur a patria, premimurque hostilibus armis
Sedibus in nostris, et miles devorat ater
Hactenus assiduo nostro quaesita labore.
Catholici ista viri faciunt: cum nempe tot annis
Scripturis stabilire sua haud potuere receptis,


page 169, image: s169

Nec nostra adductis recto subvertere sensu,
Vi iam grassantur, Christum cum principe Auerni
Unanimem prorsum esse et consentire iubentes.
Incusso plane cernunt palpantque pudore,
Se nec vita hac, nec studiis consistere posse,
Si caeleste iubar profertur, sanctaque lucent
Bissenae liquido verba et vestigia cortis [Reg: cohortis] :
Nec tamen apparet consuetis utile rebus,
(Tam sunt prudentes) vel tantum errasse fateri.
Turpe etenim doctos, claros mitraque pedoque
Inter Christigenas, Christum non nosse, fidemque
Veram et Apostolicam: verum solummodo duci
Commentis hominum, quis nemo innitier ausit.
Hinc illae lacrimae et motus, odiumque cruentum,
Ut sua caede truci modo, nostro et sanguine firment,
Et mediis aliis nolint placarier ullis,
Impia doctrinae pravae nisi monstra probemus,
Et simul ad cultus stulti curramus eosdem,
Et fidei agnoscamus heros, morumque magistros,
Etsi non doceant caelestis verba magistri.
Saepe quidem pactum, sua pars decreta teneret
Utraque, et arrepta coleret pietate Tonantem,
Neutraque, vel scriptis, sumptisve lacesseret armis
Alteram, uti firma staret Germania pace:
Verum non possunt pacem tolerare Papistae,
Scripturiunt semper, verbis factisque lacessunt,
Probrosisque gravant chartis sine fine modoque,


page 170, image: s170

Non solum nos (quod forsan tolerabile) verum
Una Euangelium Domini, caelesteque verbum.
Si qui consurgunt ex nostra parte tumultus,
Si qua gerunt nostri fortassis bella coacti,
Atque resistentum bellorum iure colonis
Incendunt aedes, rapiunt frumenta pecusque,
Comportantque sibi per rura hostilia praedas,
Continuo clamant: Euangelium ista scelestum
Perpetrat, haec Euangelici curantque studentque,
Hoc Euangelium satanas produxit ab Orco,
Turcicum et est, non id quod Lucas edidit olim,
Multaque praeterea rabidi convicia iactant:
Talia ceu quisquam doceat iubeatque minister,
Christique adductis confirmet atrocia verbis.
Noverunt clare, a nostris non ista doceri:
Pestiferis linguis tamen insectantur, et ore
Tartareo iam olim tincto fetoque veneno,
Ipsum Euangelium, doctrinamque atque docentes.
Et quis Principibus praescribat? quisve retardet,
Ne quid committant adversus atrocius hostes?
Cur non Catholicos quoque corripiuntque, monentque,
Qui faciunt eadem? vastantque audacter ubique
Omnia, pacatosque etiam praedantur amicos?
Quale Euangelium tradunt, qui publice eosdem
Instigant scriptis, verbisque hortantur acerbis?
An sunt haec obscura? an Gallica et Itala rura
Non satis ostendunt? an non suggesta Paparum


page 171, image: s171

Bella probant, suadent, noxaeque gerentibus omnem
Promittunt veniam? Nimirum mantica tergo
Dependens fallit: maluntque aliena videre,
Quam sua: Catholicos se prorsum et dicere iustos,
Haereticos alios, omnique ex parte scelestos.
Quare proposui tam sancti membra Papatus
Praecipua, et cultus, ritusque, fidemque pudendam,
Et fastos anni cum impura denique vita,
Omnibus ante oculos: ut quisque intelligat, illis
Cum Christo nihil atque fide recta esse negoci [Reg: negotii] ,
Sed tantum humanis nugis spirare superbum,
Ut se Catholicos dicant, Petrique carinam:
Nos contra haereticos, scissosque a corpore Christi.
Quare Catholicos autem? an quod vera sequatur?
At satis ostensum quid credant, quidque sequantur.
An quod nos numero vincant, regnisque; virisque?
At sic catholicos possis ostendere Turcas,
Innumerosque alios Asiae Libyaeque colonos
Intellecturos simul omnes arbitror aequos,
Ut discedendi nobis iustissima causa
His a portentis fidei, cultuque profano,
Exstiterit: quin et totius membra Papatus
Maxima cum minimis vitandi, ut quae neque Christum
Norint, aut curent, alios neque nosse volentes
Permittant, verum retrahant, saturentque tenebris.

FINIS. Laus Deo, et Domino Iesu Christo.