September 2004 Jutta Jaeger
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - Morpheus spell check
07/2007 Reinhard Gruhl
title page and B 6 (no. 14) added; some corrections inserted

SEQUUNTUR APOLOGI EX CHILIAdibus adagioque, Erasmi desumpti ad communem adolescentum usum.

DE VULPECULA ET PARDALE.

PArdalis est quaedam prae se contemnere Vulpem
Ausa, foret maculis picta quod illa cutem.
Cui, decus hoc nobis versuto in pectore, Vulpes,
In cute quod mirum tu tibi dicis, ait.
Nec vero satius paulo est excellere donis
Ingenii, pellem quam variare notis.
Corporis haud desint ut dona iuvantia formam,
Haec tamen ingenii nil sine laude valent.

DE VULPE ET FELE.

MUltiplices cum Fele loquens Vulpecula technas
Iactat, et ad vafre quaeque gerenda dolos.
Namque referta mihi est vel pera sagacibus inquit,
Artibus utendi sumque perita meis,
Felis ad haec, non mi nos unam novimus artem
Fidimus huic, hoc res si qua cavenda iubet.


image: s274

Talia dum mutant inter se verba, tumultu
Huc accurrentum [(perhaps: accurrendum)] perstrepit aura Canum.
Felis in aeriam latratu territa quercum
Subsilit, hac rabidos effugit arte Canes. [Gap desc: illustration]
At iam cincta Canum laceratur ab agmine Vulpes,
Nullaque nunc ars est qua premat usa necem.
Est ope consilii res tutior unius uti,
Quam te mere quemque fidere mille dolis.

DE REGE ET SIMIA.

SImiolae scirent saltandi doctius arte
Fecerat Aegypti rex moderatus opes.
(Nam ceu mortale non verius ulla figuram
Bestia, quam facie Simia pene, refert:
Sic haud humanos imitatur, et exprimit actus
Certius ulla, potest quos ca docta sequi:)


page 139, image: s275

Quae cum iam nossent agiles saltare choreas,
Edere coeperunt illius artis opus.
Purpureo comptae saltasse [Reg: saltavisse] feruntur amictu,
Personata modis his ea turba fuit.
Illa diu placuere suo spectacula lusu,
Coeperat his visa gratius esse nihil.
Sed spectator adest simul haud rudis arte iocandi,
Dicitur ille nuces occuluisse sinu,
In medium quas hoc iam proiciene [(perhaps: proiciente)] choream
Simiolas captam deseruisse ferunt.
Esse modo tali coepere, quod ante fuerunt,
Naturamque sequi more priore suam.
Non concessa tibi fortunae munera mentem
Immutare velis hoc licet ipse, valent.

DE ASINO ET VIATORIBUS.

[Gap desc: illustration]


image: s276

IRe Viatores dum per deserta laborant,
Hic Asinum nacti forte fuere duo.
Quo coepere feris viso contendere verbis,
Cedat utri, possunt hi dubitare, pecus.
Quod pariter fortuna favens videatur utrique
Obiecisse, diu lis ea fine caret.
Qua durante fugax sese subduxit Asellus,
Quo venit elapso serus utrique dolor.
Saepe bonis qui non norunt praesentibus uti,
Hos fructu sequitur destituente pudor.

DE PISCATORIBUS.

CUm sua iecissent piscantes retia quidam,
Copia concharum magna reducta fuit.
Quas ubi partiti comedendas protinus essent,
Nec tamen absumi posset id omne cibi:
Mercurium, gressu sese huc quae forte ferebat,
Reliquiis orant his velit ille frui.
At qui coniciens qua sese mente vocarent,
Aegre, quod facerent non sine fraude, tulit.
His ipsos quorum fastidia foeda tenebant,
Se velit invitant exsaturare cibis.
Ille iubens comedant ipsi parere recusat,
Et celer irati gestibus usus abit.
Sunt qui moliri res inconsultius audent,
Posse pares minime se quibus esse tenent.
Quique suis alios non admiscere verentur
Rebus, opem poscant hos ea causa facit.


page 140, image: s277

DE ASINO.

[Gap desc: illustration]

FErtur apud gentem Cumanam ferre labores
Assuetis Asinum iam renuisse modis.
Qui pertaesus heri, vitaeque prioris et annos
Tam sibi difficiles praeterisse dolet.
Et petit abrupto loca iam silvestria loro,
Hic sese dominum posse latere putat.
Repperit exuvias hic forte Leonis, amictum
Dicitur hunc membris applicuisse suis.
Proque Leone gerens se sic hominesque ferasque
Territat, ipsa metum caudaque, voxque movent.
Ignorant tali Cumani fraude Leonem,
Creditus esse ferox quam fuit ille Leo.
Dum quidam Cumas proficiscitur hospes ad urbem,
Indice quo tandem fraus patefacta fuit.


image: s278

Cui fuerant Asini, cui visi saepe Leones,
Dignovisse feras has ea causa docet.
Nam cum promineant Asino deformiter aures,
Coniectura notis non caret illa suis.
Deprendens Asinum sic caesum fuste reducit,
Gaudentique pecus futile reddit hero.
Omnibus interea movet agnitus ille cachinnum
Cumanis stolide creditus ante Leo.
Quos prius ipse ferae villoso tectus amictu
Pene metu pavidos exanimasse potest.
Quod tecum vicii teneris adolevit ab annis,
Est grave natura dissimulante tegi.

DE SCARABAEO ET AQUILA.

SE Iovis indigne Scarabaeus ab alite sperni
Forte ferens, vindex possit ut esse parat.
Pervestigat ubinam fixerit improba nidum,
Huc repens tacito deicit ova dolo.
Regia saepe domum tunc commutasse volucris,
Profecisse tamen dicitur illa nihil.
Haec quam causa Iovem cogebat adire patronum,
Sustinet aerumnas cui memorare suas.
In gremio qui sponte suo iubet ova reponi,
Quod ratus inprimis hic fore tuta fuit.
Huc etiam vestis Scarabaeo forte per oram
Prorepente, sinum qua bene laxa dabat:
Iuppiter ignorans causam videt ovae moveri,
In terramque pavens reicit illa metu.


page 141, image: s279

Nemo, quantumvis paruo sit corpore, temni
Debet, et ipse tibi cur metuatur, habet.

DE SIMIIS ET PARDALE.

[Gap desc: illustration]

SImiolis saevam se Pardalis arguit hostem,
Insequitur miris has inimica modis.
At parat hic validis nequiquam viribus uti,
Quas rapidas illi non sua membra negant.
Hae quia subuolitant in ramos arboris altae,
Pardalis assueto cum fera more petit.
Ergo vafra dolis has contra sustinet uti
Bestia, sub ramis strata supina iacet.
Porrecto simulans se crure relinquere vitam,
His tegit insidias artibus usa suas.
Hoc animadversa laetae super arbore gaudent
Simiolae, quae rem fraude carere putans.


image: s280

Iamque ratae cum sint defunctam morte, cadaver
Sitne probaturam mittere turba solet.
Huic accedenti sensim quia nulla fatentur
Vivere signa, gradu se propiore refert.
Omnibus hic exsangue modis imitante cadaver
Pardale, conscendens iam petulanter agit.
Quo viso reliquae iam non descendere cessant,
Stulta fides illis fecit abire metum.
Iamque ferae, quae fert nil non impune propinquat,
Et circum sultant more sequente iocos.
Iamque insultando non conculcare verentur,
Ludendi studio tale sequuntur opus.
Esse fatigatas saltu dum bestia sentit,
Seque reviviscens illa repente movet.
Dentibus hanc illam trux corripit unguibus auctor,
Et rabido praedam more cibumque facit.
Destitui simulant qui sese viribus hostes,
Praecipue noris esse cavere tuum.

DE SATURO ET RUSTICO ANIANI Fabula Erasmo quoque interprete.

ALgentem Satyrum cum frigora paene necarent,
Movit hiems miris quae violenta modis.
Rusticus hospitio, refoveret ut igne, recepit,
Ferre suam facili mente paratus opem.
At refovente manus illo, quas admovet ori,
Mira quidem Fauno res ea visa fuit.


page 142, image: s281

Haec cui quaerenti causam responsa dabantur,
Hoc calidas reddi nempe tepore manus.
Exstructo plus inde foco cum cocta fuisset,
Rursus in hane, quod sit fervida, flare videt.
Admirans ergo quid res velit illa requirit,
Igne sat haec cum plus ferveat ante suo.
Frigidus oris uti ferventem temperet, inquit,
Halitus, hoc spiro nunc ego fine gelu. [Gap desc: illustration]
Tum surgens Satyrus, messamque, hominemque relinquit,
Et quam lingua mihi rem tua narrat, ait?
Tun' efflare gelu potes, unoque ore calorem,
Iam quia te talem displicet esse vale.
Hospitii tecum cur ius commune requiram,
Nulla sat esse mihi causa probanda potest.
Qui quem laudarunt, non mox culpare verentur,
Os odio dignos esse bilingue probat.


image: s282

EX LIVIO, DISSIDIUM VENTRIS ET membrorum corporis humani ex libro Secundo.

QUo nôrant [Reg: noverant] usum mortalia membra loquendi
Tempore, lis illis maxima mota fuit:
Cuncta labore suo Ventri quaerenda quod essent,
Cetera non placide membra tulisse ferunt.
Secure solitis quod se sudare quiescat,
Atque voluptati quod vacet ille, dolent.
Conspirant ergo cupido ne praebeat ori,
Utraque iam victum more priore manus.
Illud ut accipiat non ceu consueverat, escam,
Conficiant dentes nec velut ante cibum.
Stulta domare fame sic membra volentia ventrem
Sunt etiam tristi tabe coacta mori.
Inde ministerio non segni apparuit uti,
Sed Ventrem pariter ferre iuvantis opem,
Membra cibi largas qui reddit in omnia partes,
Corpus ut hinc facto sanguine possit ali.
Cum periura patres plebs seditione fatigat,
Est hanc exitium triste necesse sequi.

EX GELLIO, DE CASSITA EX libro illius 2. Cap. 2.

EST quaedam non magna, solet Cassita vocari,
(Cristata galeam vertice reddit) avis.


page 143, image: s283

Ponere quae segetum nidos consuevit in herbis,
Tempore, quo messem pene reducit ager.
Hic soboli nidum quae cum sortita fuisset,
Flavescebat ubi forte metenda seges.
Illa cibum pullis abit allatura volucris,
Quos monet interea si qua notanda, notent.
Tunc, hae cuius erant segetes, venisse colonum
Uno natorum se comitante ferunt.
Et dixisse, vides ne hanc maturarit ut astas
Iam segetem, poscit nunc ea falcis opus. [Gap desc: illustration]
Crastina lux ergo cum surget adibis amicos,
Quamque velint messi ferre, rogabis opem.
Ista locutus ubi est hoc discedente redibat,
Gestaque quae fuerant discit Alauda parens.


image: s284

Quam trepidi sese hinc asportet ut ocius orant
Pulli, rem nullas hanc quia ferre moras:
Nam dominum misisse, novae qui poscat amicos
Haud segnem messi voce rogantis opem.
Mater ut hanc ponant securo corde timorem,
Quem moveant illis irrita signa, monet.
Namque suis messem dominus si credit amicis,
Nulla sequente seges luce meretur, ait.
Postera iam roseis aurora coloribus ibat,
Auolat inde cibum forte requirat avis.
Interea cessant, quos ille rogarat, amici,
Hoc fervente die ferre gravantur opus.
Tunc pater orasti segetes quem nate metendi,
Cessat amicorum segnius iste labor.
Quin ait, affines, aut iunctos sanguine nobis,
Sive propinquorum lege rogare iuvet.
Haec quoque verba suam pulli docuere parentem,
Hac vice securos quae simul esse monet.
Non de cognatis etiam fore, qui cito iussis
Pareat, et prompte tale capessat opus.
Luce sequente cibos iterum lectura volucris,
In pastum solito more profecta fuit.
Iamque reversa propinquorum cessasse laborem,
Demessas nec agri falce videbat opus.
At valeant Isti, dominum dixisse, propinqui.
Iamque opus hoc ipsum constituisse sequi.
Et natoque sibique duas nunc poscere falces,
Anxia pullorum turba pavore refert.


page 144, image: s285

Hoc audisset ubi, spes non nunc ulla morandi,
Ocius hinc alio mater eamus, ait.
Nam fore nunc certo, quae dixerit ille putemus
Cui cordi res est esse necesse suas.
Cauta suum sic hinc nidum Cassita removit,
Estque ea mox domini falce resecta seges.
Qui quae vult peragi, lentis ne credat amicis,
Ipse geri quod vult rite necesse gerat.

LEO HOSPES HOMINIS, ET HOMO medicus hominis.

[Gap desc: illustration]

VEnandi perhibent olim spectacula Romam
In circo clausis instituisse feris.
Corpore quae vasto, saevis quae viribus ibant,
Et quarum feritas plena furoris erat.
Unum praecipue plebs admirata leonem est,
Bellua prae reliquis ille tremenda fuit.


image: s286

Impetus immanem quae vastaque membra probabant,
Atque trucem fremitu, terribilemque toris.
Cervicumque coma, quae fluctuat horrida visu,
Saevaque spectanti lumina terror erant.
Omnis in hunc oculos iam fixos turba tenebat,
Quod monstri speciem forma stupenda daret.
Servus ad hanc pugnam Dacade gente ferarum
Ducitur, Androdum nomine fama vocat.
Vidit ubi procul ille Leo stetit ocius, et ceu
Admirans hominem visus adesse fuit.
Cui velut agnoscens pede iam lentante propinquat,
Et ferus huic placido pectore gestus abest.
Quin imitante canes iam caudam more movebat,
Cum sese dominis insinuare solent.
Demulcere viri lingua quin crura, manusque
Sustinet, ille mori pene timore potest.
Haec solata ferae sed blandimenta pavore,
Spem misero vitae laeta redire iubent.
Iamque refert oculos ad spectandum ille Leonem,
Cui cessante metu vis animosa redit.
Iamque recognitio ceu mutua suadeat, ambos
Gratandi videas gaudia more sequi:
Clamorem populo res haec miranda movebat,
Quo concussa poli sidera celsa tremunt.
Caesar ut hoc illi tam saevum more Leonem,
Haud aliis solitum, parcere sponte videt:
Hoc accersito, sit quaenam causa requirit,
Cur ferus huic uni parceret ille Leo.


page 145, image: s287

Tum servum narrasse ferunt miranda relatu,
Vel quibus ipse fidem teste Leone facit:
Africa quo populos proconsule terra regebat,
Hoc utebar hero forte minister, ait.
Dura fatigabant sub quo me verbera servum,
Haec erat assidue plurima ferre meum.
Haec fortuna fugam me non differre sinebat,
Eripui me, quae magna fuere, malis.
Tutus ut a domino tam saevo nempe laterem,
In deserta vagans me procul inde tuli.
Iamque specum rapide ferventi Sole petebam,
Me ratus hîc [Reg: hic] furtim posse latere fui.
Membra necante fame cupiens abrumpere vitam,
Si foret optati copia nulla cibi:
Venit ad hanc simul ille specum pede saucius una,
Debilis accepto vulnere forte Leo,
Qui gemitus edens, queribundique anxia ritu
Murmura, prae se fert triste dolentis opus.
Quo veniente mihi gelidos pavor occupat artus,
Ut folia, illa movet cum levis aura, tremunt.
Ille latere suo me mox ubi vidit in antro,
Imminet, et placide gestibus usus adest.
Iamque; pedem tollens, laesit acuta sibi stirps,
Et monstrans medicam me quasi poscit opem.
Haerentem laeso cui spinam calce revulsi,
Et saniem removens qui medicarer, eram.
Detersique metu iam nil obstante cruorem,
Praestitit has operas officiosa manus.


image: s288

Estque levatus ope hac saevum sanante dolorem,
Auctor in has curas ingeniosus eram.
Inque meis posito manibus pede molliter artus,
Occupat huic dulci grata sopore quies.
Ex hoc tres una duo tempore viximus annos,
Communique cibo viximus, atque specu.
Nam venator ad haec quas attulit antra, ferarum
Membra Leo nobis semper opima dabat.
Quae rapido torrens ego sole, quod igne carerem,
Effeci sapidos hac ratione cibos.
Sed magis haec cum me non vita ferina iuvaret,
Exspatiante pedes inde Leone tuli.
Iamque viam tridui permensus ad agmina veni,
Agmina Romanae milite cincta manus.
Errantem capiunt haec me, dominoque remittunt,
Illo qui Romae tempore forsan erat.
Iusserat extremas his me dare sanguine poenas,
Dante feris illo dilaniandus eram.
Hunc quoque conicio captum tunc esse Leonem,
Cum iam deserui protinus ipse specum:
Gratia quo nobis haec compensante refertur,
Qui tulimus laeso sponte medentis opem.
Dixerat: ista movent omnen spectacula turbam,
Androdo veniam poscat ut illa dari.
Dimitti mire quem conspirantia vulgi,
Donarique illo vota Leone iubent.
Quo facto, tenui loro duxisse Leonem
Dicitur, huic ductu sustinet ille regi.


page 146, image: s289

Iamque frequentantem donant hunc aere tabernas,
Et spargunt homines undique flore feram.
Hic (dixere) Leo est homini qui contigit hospes,
Hic illi medicum sponte professus homo.

DE ARIONE ET DELPHINO historia translata ex primo libro Herodoti exposita ab eodem Auctore, lib. 16. cap. 9.

NObilis arte lyrae, sollersque magister Arion,
Esse Methymnaei sanguine fertur avi.
Ille favente diu Periandro rege Corinthi,
Usus ob eximiae dicitur artis opus.
Qui tandem Siculas arege profectus ad oras,
Et Latio claras dicitur orbe plagas.
Qui citharae iam coepit ubi innotescere cantu,
Hospite non illo gratior ullus erat.
Cui quia larga dabant externi praemia cives,
Cum mulcens animos carperet arte lyram:
Dicitur hoc illi cumulata pecunia quaestu,
Factus et assiduo faenore dives opum.
His erat auctus ubi, parat inde redire Corinthum,
Nactus, aquis qua se crederet ille, ratem.
Et nautas, nôrat [Reg: noverat] quos esse ex urbe Corintho,
Quod magis his patriae nomine notus erat.
Quos, cum iam tumido veheretur in aequore navis,
Ad scelus argenti tale coegit amor.


image: s290

Caede truces ineunt hi foedus Ariona tollant,
Eius et ex aequo distribuantur opes.
Id cum consilii prudens suboleret Arion,
Dicitur ipse sibi hoc consuluisse modo.
Sponte suas dando res hi permisit haberent,
Tuta sibi supplex sit modo vita, rogat.
Hae flexere preces crudelia pectora nautis,
Causa viro parcant nonnihil [Reg: non nihil] illa facit.
Crudeli manuum vi non necuere suarum,
In mare se praeceps det tamen ille, iubent.
Territus ille minis, et spe pereunte salutis
Orat ut hoc unum non renuisse velint:
Hoc prius ornari sese patiantur amictu,
Utens ille suae quo canat artis opus.
Extremoque fides permittant carpere ritu,
Ante sibi hoc mors sit quam subeunda modo.
Solarique aliquo funestum carmine casum,
Ante feris quam se strangulet humor aquis.
Sint licet immanes crudeli pectore nautae,
Ut genus hoc hominum saevius esse solet:
Argutos haurire tamen iubet aure voluptas,
Spem quorum cupidis fecerat ille modos.
Impetrat orando supplex quod poscit, Arion
Hic faciles nautas fama fuisse refert.
Qui de more suo mox est accinctus amictu,
Puppis et huic stanti praebuit alta locum.
Carmen ibi mire sublata voce canebat,
Orthion auctores nominis inde vocant.


page 147, image: s291

Cumque habitu fidibusque suis sub fine canendi
In maris undosas desiliebat aquas.
Quem minimae dubitant nautae periisse sub undis,
Et cursum vento vela ferente tenent.
Contigit auditu sed quod mirabile dicas,
Non perit aequoreis obrutus ille vadis.
Annatat excipiens dorso delphinus in undis,
Nunc tranans summas ille vehebat aquas.
Quasque Lacaena colit, gens defert vector in oras,
Sospes ubi terrae redditus ille fuit.
Inde Corinthiacae cives adit urbis Arion
Talis, ad haec vectus littora qualis erat.
Regi quo veniens exhausta pericula narrat,
Utque haec acciderant, ordine cuncta refert.
Vera parum credens Rex haec custodibus illum
Tradit, ut hac qui re fallere forte paret.
Deque ablegato qui forsan Arione quaerant
Mittit, et hoc mandat dissimulanter agant.
Respondent nautae, mare cum sumus inde remensi,
In Latio de quo quaeritis, orbe fuit.
In columen laetis memorant successibus uti,
Ditiaque huic largo dona favore dari.
Exercere suam magnis hunc quaestibus artem,
Qua sibi non parvas promereatur opes.
Dum nautae referunt haec, accersitus Arion
Huc habitu, nantem quo tulit aequor, adest.
Ire nec inficias perculso pectore possunt,
Signa reos facti quos manifesta probant.


image: s292

FABULA EX LAMIA Politiani desumpta.

NOctis avem reliquae quondam monuere volucres,
In tectis hominum ne legat illa locum.
Frondosa potius componat in arbore nidum,
Quem virides ramos inter habere iuvet.
Quin tenero monstrans natam modo germine quercum,
Possit ubi nidum tuta locare suum.
At se facturam negat illa, quod esse volucrum,
Diceret imprudens hac ratione genus.
Quin has consilio tali monet usa vicissim.
Arboris ostensae vim metuatis, ait.
Proferet illa suo lentum quia tempore viscum,
Hauserit hinc avium pestis acerba gregem.
At stolidae non huic morem gessere volucres
Consilio, quod tunc Noctua cauta dabat.
Iam sua frondosam, patulamque effecerat aetas
Quercum, mox avium quam genus omne petit.
Involitant ramis, ludunt, cantusque fatigant,
Hoc vetat exitii non timor ullus opus.
Sed lento quoniam visco iam liquitur arbos [Reg: arbor] ,
Et res non homines illa latere potest.
Implicitae mox his utentes lusibus haerent,
Sic sua, sed sero facta pudore dolent.
Atque hoc est, quod ceu servato more salutent
Palladis, haec quoties obvia fertur, avem.


page 148, image: s293

Et quasi deducunt, sestantur, et agmine cingunt,
Ac circumvolitant, officioque vacant.
Illius exemplo stolidae sapuisse [(perhaps: sapivisse?)] laborant,
Sed frustra, studio proficiente carent.
Ut plumis referant, referant ut lumine, rostro,
Pectore prudenti non imitantur avem.
Sponte geras fac huic proclivi pectore morem,
Qui tibi consilii ferre laborat opem.

APOLOGUS EX SECUNDO LIbro Petri Criniti, de honesta disciplina desumptus.

FErtur ad aeriam crevisse Cucurbita Pinum,
Diffusis late quae stetit alta comis.
Haec laetam mox est experta Cucurbita caeli
Temperiem, vires imbre rigata trahit.
Lascivire ferox et late fundere ramos
Incipit, et speciem luxuriantis habet.
In Pinum serpens alte nunc surgit in auras,
Involvens frondes nunc petulanter agit.
Nunc folia ostentans, quae procreet ampla, superbit
Candenti perhibens flore referre decus.
Poma sibi iam iactat iners praegrandia nasci,
Quaeque virescenti grata colore iuvent.
Tamque tumere sui facit hanc fiducia fastu,
Alloquio Pinum sic ut adorta premat:
Nonne vides, ut te foliorum munere vinco,
Quae sunt ampla, tuis plusque viroris habent?


image: s294

Utque tuum iam iam videor tactura cacumen,
Et ceu pene tuum iam meus aequat apex?
Robore tum pollens, prudensque senilibus annis
Pinus in hac iram lite modesta regit.
Nil movet hanc duris aggressa Cucurbita verbis,
Ad quam sic placido sustinet ore loqui:
Hic ego iam multas hiemes, rapidosque calores,
Sustineo, nec vis hoc movet ulla loco.
At minus ad primos audas eris ipsa rigores,
Quae foliis, quae mox orba vi ore cades.
Cum fortuna tibi vultu iam ridet amico,
Parcius elata mente superbus eris.

ALTERA DE PARTU TERRAE ex eodem.

FActa modis olim mirandis turgida tellus
Visa quidem magnum quid paritura fuit.
Accurrunt huc finitimi, trepidantque coloni,
Deque novo partu spemque, metumque fovent.
Centimanum credunt pars una Typhoëa [Reg: Typhoea] , montes
Pars erepturos una sed esse putat.
Rupta brevem tellus tunc incipit edere Murem,
Est in ridiculos res ita versa iocos.
Magnificis semper promissis credere noli,
Credentes temere fallere saepe solent.

ARANEA ET PODAGRA.


page 149, image: s295

PAulum a texendis requierat Aranea telis,
Dispatians animo gratificata fuit.
Obviat huic saevos experta Podagra dolores,
It comes, ambiguis passibus illa licet:
Sic iter emensis iam nox cum pene rediret,
Urbs his dicta Tyche forte propinqua fuit,
Conditionis ubique suae quaeratur ut hospes,
Has sibi tunc ambas proposuisse ferunt.
Divitis unde viri succedit Aranea tecto,
Et mox ad telae nexile fertur opus.
Sed quocumque loco tunc retia tensa fuerunt,
Mox hanc textrinam qui removeret, erat.
Non vitare potest oculatas undique scopas,
Perdere sic operam saepe coacta suam.
Attulit haec miserae magnos fortuna dolores:
Nam licet hic variis rebus abundet, eget.
Fessa Podagra viri devenit egentis ad aedes,
Vix ubi mendici more recepta fuit,
Cui iam cenanti nudum domus hospita panem
Praebuit, hoc pasci cogitur aegra cibo.
Cumque siti pressa fauces illius hiarent,
Non siccas gelidae ni rigat haustus aquae.
Huic illigna torum praebent quoque scamna cubanti,
Gramine quae nullo, frondeve strata premit:
Sed tenues paleas instratas esse loquuntur,
Haec teneram Laedunt stragula dura cutem.
Vix oriens igitur Sol luce retexerat orbem,
Qui nitido mundi sidere lustrat opes:


image: s296

Mane viae comitem morbosa Podagra requirit,
Ut peregre coeptum continuetur iter.
Praeteritae duram tum noctis Aranea sortem,
Commutare locum saepe coacta refert.
Munditiem qui damnat heri, quae texere telam
Non solitae sese passa sit artis opus.
Hospitis aegra sui de paupertate querelas
Texit, et has tristi voce Podagra serit.
Cui monstrare suas vibices otia desunt,
Durior impressit quas adamante torus.
Pauperis inde casam decrevit Aranea secum
Hospitis, angustas haec habitare domos.
Iamque intrant quandam tenebris urgentibus urbem,
Hospes ut hic aptum quaerat uterque locum.
Lenta Podagra sua voti non immemor aedes,
Quas ditarat opum copia magna, subit.
Non facile est dictu quantis cumularit bonorum
Hanc titulis, cum iam visa fuisset hero.
Praebet Olorinis is strata tenerrima plumis,
Perdicumque solet qualibus esse genus.
Ut taceam siccas hic vina rigantia fauces
Lesbia, Cretensi sive creata solo.
Ficedulas ut aves, Phasianos, omne volucrum,
Quis in deliciis novimus esse, genus.
Nullaque non huic est convivae exhausta voluptas,
Quam bene qui foveant, non caret ille cibis.
Laeta fuas etiam molitur Aranea telas,
Inque domo tenuis tuta moratur heri.


page 150, image: s297

Iamque sequens operas vacuam velut incolit aulam,
Orbiculare labor sedulus urget opus.
Iam parat ecce novos, iam perficit illa labores,
Quas manuum fingens arte, pedumque facit.
Nullius insidias hic, insultusque veretur,
Liberiusque vicem ceu dominantis obit.
Quae semel accedens vicinam forte Podagram,
Imperii pacem iactat, opesque sui.
Et libertatem miris hanc laudibus effert
Texendi, soleat quale frequenter opus.
Decrevere, domos inopes uti Aranea deinceps
Semper, at augustas lauta Podagra colat.
Ille loco felix alio est, alio ille vicissim,
Quem mutare viris utile saepe fuit.
Sunt ubi divitiae, vis est ibi plurima morbis,
Libertas inopi sub lare maior erit.

FABULA DE BELLEROPHONTE, Temperantiae et Castitatis praemia.

BEllerophon, Glauco satus est qui rege Corinthi
Patre, sibi peperit nobile nomen eques.
Hippomenon fert hinc solitum quem fama vocari,
Hinc trahit alati fabula nomen equi.
Bellerus hoc cecidit superante Corinthius armis,
Hoc celebrem facto Bellerophonta vocant.
Argivo sub rege diu cui strenua Praeto,
Facta quidem magni causa favoris erant.


image: s298

Rex odio quem deinde tamen divexat acerbo,
Huic quod apud dominum falsa querela movet.
Eximium facie iuvenem natura crearat,
Hinc regina furens eius amore calet.
Ad Venerem blanda furtivam voce lacessit
Illa sed effectu vota nefanda carent.
Blanditiis illo nullis cedente repulsam
Passa, feras irae concipit inde faces.
Conatus metuens ne turpes ille marito
Detegat, hic diris dicitur usa modis.
Ad regem properans, ingentesque orsa querelas
Fecerat hac utens mox sibi fraude fidem:
Pene pudicitiae iacturam passa fuissem,
Vimque coacturi Bellerophontis, ait.
Quod nisi Proete nefas te vindice poena sequatur,
Ut precor hoc in te vindicet ira Deum.
Ficta gravem Regi movet illa querela dolorem,
Qui tamen imprudens nil agitabat, erat.
Ipse quidem veteri vim non intentat amico,
Non impune tamen crimen obire sinit.
In Lyciam socero mittens unaque tabellas,
Curet ut hunc aliqua fraude perire, monet.
Agenero missum Rex audit ut esse ministrum,
Hunc qui splendidius prose queretur, erat.
Mactatisque novem sollemnem bobus ad usum,
Convivam totidem gaudet habere dies.
Ducebant decimam labentia tempora lucem,
Ecqua sit a Proeto litera missa rogat.


page 151, image: s299

Bellerophon, est haec cui fraus ignota, tabellas
Reddidit, hae dant em tollere caede iubent.
Discit ut a genero quid epistola missa requirat,
Bellerophonta mori Rex meruisse dolet:
Quem tamen ille palam ne poena posceret ultor,
Hospitii motum religione ferunt.
Mittit ut immanem ferro domet ille Chimaeram,
Cui monstri speci es dira minacis erat.
Pars suprema leam referebat, at ima draconem,
In medio capram forma secuta fuit.
Terrificos efflasse ferunt e faucibus ignes.
Quo tormenta faces bellica more vomunt.
Non modo congresse, sed et atrox bellua visu,
Ipsa feri species plena furoris erat.
Quam praestans animi iuvenis vi stravit, et armis,
Lausque triumphantem magna secuta fuit.
In Solymos doctam dehinc fortia proelia gentem
Mittitur, infesto victus ut hoste cadat.
Maiores sese hoc non exhausisse labores
Conflictu solitum dicere fama resert.
Vicit ubi Solymos, invadit Amasonas armis,
Femineum sexu, mente virile genus.
Post haec in Lyciam cum bella redire pararet,
Rex alia reducem perdere fraude parat:
Instruit ille fero delestam Marte cohortem,
Opprimat insidiis haec ut adorta suis.
At quam Bellerophon vita spoliavit et armis
Victor, et haud ullum passus abire fuit.


image: s300

Defensore Deorex tunc intelligit uti,
Crimine famoso nec meruisse mori.
In sua qui reducem iam regna recepit, et oras,
Dimidiae tribuens huic ditionis opes.
Imperiique lubens secum concessit habenas,
Et generum magno fecit honore suum.
Tum vero Lycii, cui fusi caede tot hostes,
Laude triumphantem Bellerophonta vehunt.
Ac veluti divo cuidam dulcissima tempe
Secernunt, et agri luxuriantis opes.
Inter uti segetes hîc [Reg: hic] , liventesque racemos
Vivat, et arborei germinis omne genus.
Bellerophon illic selices exigit annos,
Sors ea virtutem laeta secuta fuit.
Obscenos studio mores qui vitat, et ignes,
Hunc auctore Deo praemia magna manent.

DE BOVE RUMINANTE, et Porco.

LArga recumbentem saturarant pabula Taurum,
Corpore qui pingui conspiciendus erat.
More suo qui sic praemansas ruminat herbas,
Dum sua iam tali membra quiete fovet.
Quem cum vidit iners hoc forte quiescere gestu,
Ausus inimice temnere Porcus erat.
Bos quod ali studio, multoque labore requirat,
Reddere non pinguem ni mora longa solet.
Ipse saginari paruo cum tempore possit,
Nôrit [Reg: Noverit] in os quamvis non revocare cibum.


page 152, image: s301

At dixisse bovem perhibent, ego lentius escam,
Tu quaevis avido perdidus [(perhaps: perditus?)] ore feras.
Afferat haec turpem tibi causa necesse saginam,
In quam converti mox facis ipse cibum.
Non habiles unum natura creavit ad usum,
Me natura Bovem provida, teque suem.
Res expendendo prudentior esse labores,
Haec intellectu cura vigere facit.

DE BOVE ET EQUO.

[Gap desc: illustration]

DUra pedes solido cui muniit ungula cornu,
Riserat, illa bovi fissa quod esset, Equus.
Quod fossura [(reading uncertain: Seite verfaltet)] pedum properare vetaret euntem,
Nec laeto sineret more salire Bovem.
Respondisse Bovem perhibent: mora cauta salutem
Saepe gradu nobis non properante tulit.
Quicquid agas ullam rem praecipitare caveto [(perhaps: caveo)] ,
Festinare mali causa subinde fuit.


image: s302

CUm Cervo cui forsan erant commercia, Vulpes
Esuriens tali dicitur usa dolo:
Induit haec laxam Monachi de more cucullam,
Atque precaturam se locat ante librum. [Gap desc: illustration]
Ceu palmas erecta pedes simul illa priores,
Cumque illis oculos tollit ad astra suos.
Deplorans veluti vitae commissa prioris,
Hoc veniam gestu flagitat usa Deos.
Gallinarum ergo (suadent hoc pacta) cohorti
Corvus ut huc illas advocet arte iubet:
Miraque conversae de relligione recenset
Vulpis, et hac animal sanctius esse negat.
Et quid multa loqui refert, ait, ibitis ipsae
In nemus, urget ubi nunc pietatis opus.
Dedita divinis hic rebus ut optima Vulpes
Ferveat, hoc volupe [Reg: volup] cernere forsan erit.


page 153, image: s303

Sponte sequi vellent ut, quo se verba vocabant
Haec Corui, stolidas ille movebat aves.
Sed monitae Gallo fraudem subolente reverti
Incipiunt, Corui duxerat unde dolus.
Cui credas vigili circumspice mente loquentum [(perhaps: loquendum)] ,
Ore solent blande verba carere fide.

DE TERRA ET COELO.

EDeret in Terram cum verba ferocia caelum,
Dicitur indignis quae cumulasse modis.
Obiciens illi quam ceperit insima sedem,
Nec non desidiam, grandeque molis onus.
Terra loco mundi fundata quod haereat imo,
Hoc sibi dedecori scilicet esse negat.
Immotamque sibi molem gratatur, et orbem
Nil dolet hac caeli mobilitate rapi.
Denique non ullum mea, dixit, inertia laedit,
Nec prohibere meum pondus obesse potes.
Cum tu materiam gyranti volubile cogas
Axe, dari causam fulminis unde facis.
Occupat unde meum quoque pestifer halitus orbem,
Immanique lue strangulat omne genus.
Efficiens humili mortales pectore vivant,
Praecipue virtus est ea grata Deo.
Quos sua praestantes naturas dona fatentur,
Praebuerint magnis femina saepe malis.

DE CORPORE ET ANIMO.


image: s304

FAma refert Animum morientes corporis artus
Deseruisse, mori nescius ipse manet.
Cum prius hoc ergo, coepit quam putre resolvi,
Interno tumidum forte vapore foret:
Audet iners stolide vanum iactare tumorem,
Quo sibi mirifice iam placuisse ferunt.
At durare diu non illum posse tumorem,
Indeque mox animus damna futura docet.
Saepe tumens stolido quis iactat inania fastu,
Prodere stultitiam verba superba solent.

DE SIMIA ET VULPE.

[Gap desc: illustration]

FOrte videns nautas conscendere Simia malum,
Hos imitaturae stulta parabat opus.
Dissuadente, movent quem forte pericula, Coruo,
Non ea cui morem caeca furore gerit.


page 154, image: s305

At simul antennas contingeret illa, cerebro
Vertigo miserae vexat oborta caput.
Qua delapsa graves transtrisque afflicta dolores
Sustinet, his equidem pene coacta mori.
Iam solio modo Rex discesserat unde propinquat,
Occupat hoc demens, iamque superba sedet.
Decidens Vulpes accedit, et ecquid agendum
Imperet, hoc veluti prompta subire rogat?
Hanc astare iubent, se reginamque tueri
Simia, ceu dominae verba potentis habet.
Quin ego te moneo Vulpes hinc ocius, inquit,
Abripias, tardet nunc mora nulla fugam.
At quia despiciens haec stulte dicta superbit,
Hanc praedam nacti pene fuere canes.
Ante revertentem dominum procurrerat horum
Turba, fugam frustra qua veniente parat.
Mordicus arripiunt, rabidoque hanc ore fatigant,
Et laceram linquunt, seminecemque canes.
Est sua cui sero iam deplorata cupido,
Et quae stultitiae damna pudenda tulit.
Sponte geras facito morem mox recta monenti,
Ne referas, sero qui sapuere [(perhaps: sapivere?)] , Phrygas.

DE PASSERE ET Apicula.

QUod tam cognatas, quam nullo sanguine iunctas
Vitet aves, perhibent Passeris esse genus.
Unus ut ex illo se non iactare veretur,
Quod sine pennigero se grege vita iuvet.


image: s306

Seque ita vivendi felicem praedicat usu,
Non hanc stultitiam passa refutat apis.
Dulcius augusto cum coetu degere vitam,
Et sapienter idem tutius isse docet.
Moribus humanis uti, coetusque tueri
Convenit, hac nati nos quia lege sumus.

DE OVE ET CERVO.

[Gap desc: illustration]

FOrte videns quod aperta forent Ovis ostia, caulam [(perhaps: caulas?)]
Linquit, et incautam quo rapit ardor abit:
Hac temere gaudens quae libertate vagandi,
In nemus, haud longe quod fuit inde, venit.
Exsultare videns hoc corrigit obvius oestro
Cervus, et errantem sponte reducit Ouem.
Demonstrasset ubi non hic impune vagari
Posse, quod hic rabidis sint sua lustra feris.


page 155, image: s307

Servitii qui non scit honesti ferre laborem,
Hauserit hunc olim deterioris onus.
Expedit, haud ipsi mores qui rite gubernant,
Servitio domitum pectus habere suum.

DE NUBE ET TERRA.

[Gap desc: illustration]

IN sublime suo motu conata levari,
E tenui nubes nata vapore fuit.
Orta sit unde, suam ne deserat illa parentem
Tam cito, materno Terra favore monet.
At spreto monitu nubes elata sub auras
Ocius a vento disiciente perit.
Scilicet elatis animo Deus ipse resistit,
At qui sunt humilis pectore, sponte vivat.

DE FORMICA ET APIBUS.

QUam volucrem natura datis effecerat alis,
Se Formica gregi consociarat Apum.


image: s308

Respuit alveolis haec brumae tempore claudi,
Ad genus illa suum causa redire facit. [Gap desc: illustration]
At vacuam pellunt, nilque in commune ferentem,
Formicae, secum non habitare sinunt.
Cereaque obstructo iam tecta foramine non hanc
Admittunt, recipi non potis illa fuit.
Quemque suo secura loco consistere res est,
Qui sapit hunc temere deseruisse cavet.

DE RHINOCEROTE INcurrente in rupem.

ESt fera, cui validae grandi sunt corpore vires,
Quamque tegit clypei squamea more cutis.
Cuique suis cornu de naribus eminet unum,
Nomen ab hac specie Rhinocerotis habet.
Conspicit ex genere hoc Corvum cum rupe sedentem


page 156, image: s309

Sustinet hanc omni nitens incurrere rupem
Robore, credibili vis ea maior erat.
Deturbare volens concusso monte volucrem,
Impetus effectu sed caret ille suo.
Tanta fatiganti rupem violentia cornu
Frangit, et hoc casu robur inerme facit.
Haec mala maerentem deridet inertia Vulpes,
Hunc ibi quam perhibent praeteriisse locum.
Adque evertendas alia indicat arma requiri
Rupes, at vox haec sera monentis erat.
Ni regat audendi validas prudentia vires,
Exitii causam saepe ciere solent.

DE ONAGRO.

[Gap desc: illustration]

SIlvestres Asini, Graius quos dicit Onagros,
Esse pigri caelo nube carente solent.
At si turbato caligent aere nubes,
Lascivire ferunt, laetitiamque sequi.


image: s310

Simia quorum uni datur obvia Sole sereno,
Tam nitido tristem quae videt esse die.
Et cur aspicio talem, cur tristis es, inquit,
Tene sat his signis ipse valere putem?
Sic soleo, respondit, ubi est sine nubibus aer,
Non nisi sit plane turbidus, ille vivat.
Huic ea: quod situ mundo laetante laboras,
At tristante soles laetior esse, vale.
Sunt, ita perversis gaudent qui moribus uti,
Ut gestu faciant conveniente nihil.

DE COLUMBA ET LUTO.

CAndida praecipiti delata Columba volatu
In madidum, sic est quo maculata, lutum.
Quo ridente parum moror emendabile damnum,
Illa doloris habens tale levamen ait:
Est mea mundities, at tu squalescere gaudes,
Hoc te perpetuo, me velut illa iuvat.
Dixit, et elimem iam puri fluminis undam
Accedens maculas eluit illa suas.
Possit ut immeritis aspergi noxia labes:
Illa tamen vero nulla patente manet.

DE CICONIA, MURIBUS, et Ranis.

VEnatura cibum ieiuna Ciconia Ranas,
Aut Mures, tali dicitur usa dolo:


page 157, image: s311

Subter aquis Ranae solito cum more laterent,
Atque darent tutum Muribus antra locum.
Venit, iners quaedam quem Rana colebat, ad amnem,
Muribus hic odium conciliare parat.
Sese audisse refert Ranis convicia Murem
Dicere, qui rabido sparserit ore minas. [Gap desc: illustration]
Seque duas, ternasue [Orig: ternasúe] unum certamine Ranas
Si certare velint vincere posse ferat.
His accensa minus vel aperto proelia campo
Velle sequi sese Rana furenter ait.
Accedens simili tunc fraude Ciconia Murem,
De Ranae fastu verba, minisque facit.
Quam iactasse, decem victrix quod sternere Mures
Posset et hoc nullo pene labore, refert.


image: s312

Audit ut haec saevam Mus excandescit in iram,
Et cum Mure fero bella geramus ait.
Designare locum pugnae iuvat huius aperto
Aequore, possit ubi res animosa geri.
Huc bellatores stolidi cum forte venirent,
Hos avido praedam gutture fecit avis.
Inter sese odiis saepe furentibus ardent,
Hostibus hi fieri praeda pudenda solent.

DE AVARO ET MONtibus aureis.

QUod foret aureolis audiverat India venis
Quidam, quodque alias dives haberet opes.
Hanc adit ille viae per mille pericula terram,
Cui tamen optato spes sua fine caret.
Reddat inaccessos hic cum custodia montes,
Quam vigili dirae lumine gryphes agunt.
Spem periisse dolens sic ille, viaeque laborem,
In patriam tristi mente relegit iter.
Saepe parum prudens, quae non contingere possunt,
Expetit, effectu spes sed inepta caret.

DE SIMIA ET CIRculatore.

CArmina qui vulgo sibi facta referre solebat,
(Cydicus hic Graio nomine fertur) erat.
Posceret hunc olim quaedam cum Simia vestem,
Illa quidem voto laeta potita fuit.
Mox datur aureolis distincta, decoraque filis
Vestis, at haud donum conditione caret.


page 158, image: s313

Ut sinat ipsa, datur, collum vincire catenis,
Hoc seruire modo stulta coacta fuit.
Quos iuvat illecebris vitiorum plena voluptas,
Perpetuo servos hos ea saepe facit.

DE HIRUDINE.

ULceris exsugens infecti virus Hirudo,
Attrahit huic quicquid paene cruoris inest.
Cogitur unde mori diro differta veneno,
Illa sequens avidam poena perire facit.
Ingluvie non est immanior altera pestis,
Quae celeri plures turpiter ense necat.

DE TERRA ET Caelo.

TErra quod a Caelo mox auferrentur in auras,
Umores stolido questa dolore fuit.
Namque recepissem ni, non hos reddere possem,
Huic Caelum placide more loquentis ait.
Gratia maior inest mentis, quae mutua fiant,
Convenit alternas illa referre vices.

DE MARI ET AMNE.

IN mare non reflues quando magis inquit ad Amnem
Nereus, dum recipi tu sinis, Amnis ait.
Est qui largus opum, caret hic bene fine merendi,
Fontis ut irrigui vena perennat aquas.

DE APICULA ET Ebrioso.


image: s314

CErnit Apem, laetis ea dum circumvolat alis,
Ebrius, atque sequi niteris ecquid, ait?
Huic Apis: aerio capiunt me dulcia succo,
Molliter est illis res mihi grata frui. [Gap desc: illustration]
Huc, ait, accedens ergo nunc largius hauri,
Quod tibi suave dabunt pocula plena merum.
Dona forent illi sed cum contraria Bacchi,
Dulcia quantumvis vina refugit Apis.
Omnibus haud eadem noris iucunda videri,
Parce voluptati deditus esse velis.

DE AQUA ET OLEO.

CUm liquor effusi super amne nataret Olivi,
Hoc onere indigne se tulit unda premi.
Dante quod umores sese hauserit illius arbor,
Ut fecunda suas gignere posset opes.


page 159, image: s315

At quia curat aquam nil, mox correptus Olivi
Consumi rapido coepit ab igne liquor.
Flammeus interea nil undam conficit ardor,
Qui minus hac vires ille morante valet.
Pro meritis pravi non respondere laborant,
Est sua simplicitas noxia saepe bonis.

DE PROMETHEO.

[Gap desc: illustration]

HUmanas species effinxerat arte Prometheus,
An concors sint hae turba futura probat.
Ante, caput reliquo quam trunco corporis addit,
Quem sedes animae debet habere locum:
A se facta recens capita indidit omnia sacco,
Et montem cupiens scire futura petit.
Laxato faciens hinc sacco effusa revolvi,
Sic num conveniant illa probare cupit.


image: s316

Tunc alio fert hoc, alio suus impetus illud,
Collidique feris ictibus illa facit.
Hinc notat ingeniis discordia quanta sit horum,
Cum capitum numero quae fore multa videt.
Sunt homines numero quot habent tot pectora mores,
Et sibi praecipue quisque placere solet.

DE EODEM ET FRATRE eius Epimetheo.

COeperat effigies hominum formare Prometheus
In quadam, fabricam quae dabat apta, specu:
Illius huc venisse ferunt Epimethea fratrem,
Rex alias illo forsan agente suas.
Qui pulchras operum species ubi vidit, et artem,
Mox imitatrices coepit habere manus.
Deque luto formare rudi simulacra virorum,
Hac fratrem cupiens arte referre suum.
Dicitur haec etiam sollers animasse Prometheus,
Vidit ubi forsan mixta iacere suis.
Quae tamen esse potest longe diversa probari,
Quod non illa forent unius artis opus.
Posteritas testetur adhuc ceu vafra Promethei,
Nata parum soboles fratre parente sapit.
Nec sunt naturis homines, nec moribus idem,
Hic hebet, ingenii viribus ille valet.

DE EQUO.

COmedebat Equum generosae stirpis origo,
Qui specie praestans viribus acer erat:


page 160, image: s317

Huius ubi quondam sessorem terga ferebant,
Et Phalaris belle corpora compta forent. [Gap desc: illustration]
Subsultans, gestuque ferox, animoque superbit,
Calcar ubi lateri subdidit huius eques.
Auditoque tubae sonitu tremit, et micat aures,
Pugnae stare loco nescius optat opus.
Cruda fatigassent huic sed cum proelia vires,
Iamque afflicta gravi vulnere membra forent.
Vix servatus ubi tunc ad praesepe rediret,
Non magis huic animi signa ferocis erant.
Demittens aures, iram, flatusque remittit,
Estque recumbentem pigra secuta qives.
Dulcis inexperto belli non vera voluptas,
Nam mala non illi parva subesse solent.

DE PATRE ET Filio.


image: s318

FIniit emeritos vir honesti nominis annos,
Cui bona thesauri splendidioris erant:
Unicus esset opum cui cum modo filius haeres,
Dicitur hunc olim praemonuisse parens:
Esset ut huic patrias, et avitas cura tuendi,
Imminui temere nec pateretur opes.
Sed velit ad seros ut conservare nepotes,
Hoc numquam vigili mente remittat opus.
At proscribit iners mox fundos aere paternos,
Cum sua iam fuerant fata secuta patrem.
Coeperat hoc pacto cui magna pecunia cogi,
Quam sibi mercando crescere posse putat.
Elocet hinc si quam lucroso faenore partem,
Ac si mercis opes parte frequentis emat.
At non ille suam sortem, usuramve recepit,
Magnaque naufragio damna subinde tulit.
Cum lucro merces hae nec potuere revendi,
Infelix inopem sors ea pene facit.
At bona iam sero sic ille paterna reverti
Cogitur, haud quorum copia dives erat.
Huic bene vivendi sic est amissa facultas,
Qui reliquo vitam tempore pauper agit.
Grata Deo pietas non temnere iussa parentum,
Hanc sua virtutum praemia magna manent.
Peius avaritiae nil crimine, caeca cupido
Ferre graves casus saepe coegit opum.
Sorte fruens laeta si quis meliora requirit,
Saepe pati stulte deteriora solet.


page 161, image: s319

DE VENATORE ET VULPE.

[Gap desc: illustration]

QUidam indagando fessis cum viribus essent,
Est ea quos toto cura secuta die.
Qui quia venandi frustra trivere laborem,
Impendente domum nocte redire parant.
Quae struit insidias Gallinis callida, Vulpem
Agricolae cernunt protinus ante casam.
Immisere canes illi, votoque potiti,
Non sinit haec vacuos praeda redire domum.
Fortuito bona saepe solent obtingere casu,
Quae tibi non ullo parta labore forent.

DE FURTO INDICATO.

VAsa dolo quidam mandans argentea terris.
Ignoto lateant fure sepulta facit.


image: s320

Tempore post longo, furtum cum fama taceret,
Protulit, et tandem vendere coepit homo.
Fraus insperatum sic prodidit agnita Furem,
Occultata diu quamlibet ante foret.
Temporis indicio fieri manifesta videmus,
Inquirente tamen nemine vera licet.

DE MONEDULA.

SCilicet a solitis est dicta Monedula furtis,
Exercere rapax quae perhibetur avis.
Furacem perhibent nitidas auferre monetas,
Inde suum quidam nomen habere putant.
Ex genere hoc quaedam cum castigata parenti,
Vellet ut haec tandem furta cavere, foret:
Rettulit esse suum lusum indulgere rapinis,
Quas ex more sibi dulce sit usque sequi.
Esse docente nefas tales committere ludos
Matre, nec haec avium facta decere genus.
Parva rogare suam fuit ausa Monedula matrem,
Numquid et ipsa pari luserit usa modo?
Quae lusisse refert, sed desuevisse rapinis
Mature, similem se gerat illa monet.
Qua dicente geram, sit ubi iam grandior aetas,
Fac tamen hoc possis, provida mater ait.
Est quia nil adeo grave, quam consueta relinqui,
Quae facit assiduum crebrior usus opus.


page 162, image: s321

Redditur et vitium, et virtus insignior usu,
Ne studio facias turpia, neve ioco.

Soli Deo omnipotenti Laus et Gloria. FINIS.


image: s322

NOBILITATE GENERIS, INGENII AC VIRTUTUM PRAECLARA INDOle eximio Iuveni, D. Carolo Fuchsio, Franco, Patrono suo observando, S.P.D.

AUstero sapiens non suscipit omina vultu,
Multa sed idem hilari fronte serenus agit.
Nec tetrici semper dicunt laudanda Catones,
Plus olim gravibus dicta iocosa iuvant.
Saepe graves sumit vultus, et saepe reponit,
Omnia vir prudens pro ratione facit.
Phoebus ut obducta quondam senube recondit,
Et nitidum quondam reddit in robe diem:
Ex animo sapiens sic nubila dimovet olim,
Affectuque gravi corda carere facit.
Atticus humano nil praestans pectore Timon,
Invidiae vultu nuntia signa dabat:
Non ita, cui mentem sapientia vera gubernat,
Esse vir aeterno more severus amat.
Non solet ille loqui sunt quae modo seria dictu,
Quin his ridiculo misceat ore iocos.


page 163, image: s323

Et quo quisque virum longo prudentior usu,
Usurpare scit hoc doctius ille sales:
Ardua fecundos sic nunc tractare Poetas
Argumenta, sequi nunc leviora iuvat.
Qui virtute ducum res gestas scribit, et armis,
Grandeque Maeonio carmine lusit opus:
Et canit opponi consuerit ut Hector Achilli,
Cum daret hunc nondum Pelias hasta neci:
Utque fatigarint Troiae res urbis Achivi,
Aeneasque fugax duxerit inde suos:
Hoc opus ut puero quaedam simulacra referrent,
Pace quod et bello gesta bimembre canit:
Lusit ut in Ranas ausi sint proelia Mures,
Fusus et instar aquae fluxerit ense cruor.
Fingit ut e tergo sit Ranae excussus in undas,
Visere dum stolide regna marina cupit.
Unde fero tandem sint proelia mota tumultu,
Dum parat ulcisci facta palustre genus.
Iuppiter effuso large sed sanguine Cancros
Mittit, et hoc pacto pugna dirempta fuit.
Sic dum bella movent re non cogente Tyranni,
Caedis inexhaustae saevit amore furor.
Dum Deus externos his vindex concitat hostes,
Qui solitos temere bella movere domant.
Dum serit ex aliis alias discordia lites,
Fit reus iniuste qui movet arma Deo.
Hanc tibi Musa ioco doctrinam pingit Homeri,
Militis huic obeunt Ranaque Musque vicem.


image: s324

Ingeniosa graves res haec figmenta figurant,
Haec hominum casus ludicra pugna refert.
Quam sermone loquens Graio cum luserit auctor,
Perspicue Latiis est mihi versa modis.
Illa quod auditu sint, et iucunda relatu,
Proelia ridiculi militis omen habent.
Reddit aroma cibos ceu gratos nempe palato,
Seria sic dulci mixta lepore iuvant.
Carole nobilium iuvenum augustissime Fuchsi
Flos, et Pierii cultor alumne chori:
Pro candore tuo pro, quam profiteris, et ornas,
Te compellari fac pietate sinas.
Huic veniam facto quia causa probanda meretur,
Consilii ratio suadet honesta mei.
Vivere nobiscum tua cum te fata sinebant,
Sincere nostris rebus amicus eras.
Et iuga Parnassi quo tum ductore petebas,
Huic ego amicitiae nomine carus eram.
Hunc proprio Micaela, Probum cognomine dicunt,
Omen utrique suum dulce subesse putem.
Namque probant hunc esse, refert quem nomine, mores,
Qua colat ipse Deum, non probitate carent.
Ut te nobilitas tua, sic hunc arte Magistrum
Ingenii praestans ornat honore decus.
Cum sit uterque mihi sese testatus amicum,
Me memorem vestri res ea iure facit.
Impulit illa tibi Generose poema dicarem
Causa, tuae iuvenis sanguine clare domus.


page 164, image: s325

Tale poema quidem, quod nec sit inutile lectu,
Hoc quia Lectorem multa monere potest.
Quodque legi dignum probet inde petenda voluptas,
Materiae genium, quo capiaris, habet.
Musa iocis bellum mirabile finxit Homeri,
Militis hic partes Ranaque Musque gerunt.
Illa notant hominum stultos commenta furores,
De re saepe levi bella ciere solent.
Haec cum Graia forent, nostris sunt versa Camenis
Scripta, loqui quo gens more Latina solet.
Haec virtute tui praestans o Carole donis,
Ingenii priscis orte dicamus avis.
Carole, promittens se nominis omine quondam
Hunc fore, cui fuerint fortia corda, virum.
Quo caput imperii dici sua fata volebant
Nomine, quem Magnum fama secuta vocat.
Non dubito, tua quod satis arguit indole virtus,
Quin sis insigni laude futurus Eques.
Quin, si pro patriae sit iure necesse moveri
Arma, velis quondam fortiter arma sequi.
Ridiculi dices quae militis agmina, mitto,
Rem cum Mure ferox Rana minace gerit.
Illa tamen possint ut ludicra proelia credi,
Conflictus hominum pugna iocosa refert.
Terreat ille tuam sed non exercitus aulam,
Densa sit haec numero turba, frequensque licet:
Admittas facito, tolles hoc milite nomen
Ipse tuum, fama clarior huius eris.


image: s326

Tabida quam morsu res non aboleverit aevi,
Non sinet hanc genio Musa carere suo.
Donec erunt, hic quae pugnas animalia tractant,
Forte meo vivax carmine semper eris.
Quicquid id est, placido, quod mittimus, accipe vultu,
Et mitti studio Carole crede tui.

Tuae Generositatis studiosissimus Hieronymus Osius Tyrigeta.


page 165, image: s327

PUGNA RANARUM ET MURIUM TRANSLATA EX Homero.

PRincipio Musas huc ex Helicone vocarim,
Auspicio cantus in corda calentia migrent
Hae mea, quem nuper scribentum more notavi.
Lis immensa, feroque ardentia bella tumultu
Sunt cupidas hominum versu vulganda per aures.
In Ranas ierint acri ceu pectore Mures,
Terrigenum aequando Mavortia facta Gigantum,
Talis erat referens haec olim exordia sermo:
Mus urgente siti, ac suadente cupidine Felem
Vitandi, barbam vicinis admovet undis
Delectatus aqua dulci, quem forte bibentem
Limnocharis praestans ortu videt, illaque fatur:
Ede quis hospes, et unde, satum quo sanguine iactas?
Omnia vera refer, nil ut te fingere discam.
Si dignum arguero, mox ad mea tecta reducam,
Et cum grata gulae, tum te digna hospite promam.
Rex ego clarus avis Physignathus, aula palustris
Me colit, atque omni dux praesum tempore Ranis,


image: s328

Meque potens Peleus, atque Hydromedusa marito
Mixta suo Eridani genuerunt amnis ad undam.
Iam quia te pariter praestantem, aliisque priorem
Sceptrigerum agnosco fortemque ad prelia regem:
Eia age sponte tuam nobis edissere gentem.
Haec cui respondens Psicharpax nomine fatur.
Ortu insigne suo genus o quid amice requiris,
Quod Superique, hominesque, aviumque quod agmina norunt?
Me dixere mei Psicharpaga, regia proles
Magnanimi sum Troxartae, genere inclita mater
Lichomyle sata Pternotroctae sanguine regis.
Lignea cista locum parienti praebuit, escam
Illa nuces, ficusque mihi, et genus omne ciborum.
At cum dissimiles natura crearit, amicum
Me qua lege pares, cum sit tibi vita sub undis,
Carpere mos nobis, hominum quae grata palato,
Non mihi ter pistam negat arca rotunda farinam,
Extensam multa nec de sisamide placentam.
Non deest perna mihi, tunicis redimita nec albis
Hepata, nec, de lacte recens qui caseus albet,
Nec de melle cibus, vel Diis quo suave sit uti,
Nec quemcumque parent hominum ad convivia victum
Arte coci, varie docti condire sapores.
Non fugio, cum dira movent iam bella tumultum,
Ancipitem accedo sed primus ego ordine pugnam.
Non timeo vel vasta virum sua membra ferentem,
Sed clam nocte peto lectum, et pede mordicus adsum
Arrepto, dolor inde tamen non occupat artus,


page 166, image: s329

Grata quies oculos, nec me rodente relinquit.
Ipse duos timeo terris tamen omnibus hostes,
Accipitrem, Felemque, movent magnum usque dolorem,
Tendiculam metuo simul, unde dolosa mihi mors.
Praecipue Felem, nobis quae prima nocendo est,
In cava reptantem quae saepe foramina captat.
Non raphani, aut caules me, sine cucurbita Morem,
Seu virides betae capiunt, apiive sapores,
Illa cibum praebent vobis habitantibus undas,
Huic ibi subridens contra Physignathos inquit:
Ventris amice bona ostentas, quoque plurima nobis
Terra quidem, atque amnes visu miranda ministrant,
Praebet utroque modo Ranis Saturnius escam:
Et saltamus humo nos, corporaque abdimus undis.
Quod si scire voles, labor haud gravis ista videndi.
Ipsa veham tergo, tu ne excutiare, tenebis,
Ut nostram venias ita laetior hospes in aulam.
Haec ubi dixit: iners superinsilit advena tergo
Illius, et teneram cervicem apprendit iturae
Mus utraque manu, liquidas ita tranet ut undas.
Quem primum exercent vicino gaudia portu,
Remigis hunc Ranae sunt illa secuta natatu.
Sed quia caeruleis lacrimans iam mergitur undis,
Stultitiam increpitans iam sero ab fronte revellit
Ille comam, et stringens pede ventre haerere laborat.
Cor tremit insueto, et cupienti cernere terram:
Unde gemiscentem mox frigidus occupat horror,
Et iam sudat aquis ceu remum ducere caudam.


image: s330

At mox caeruleas magno clamore sub undas
Fertur, et immoriens has eiulat ore querelas:
Impositu olim humeris onus haud ita gessit amoris
Taurus, ubi Europen Cretae transmisit in oras,
Ut dorso remex me ad tecta palustria vectat
Rana levans albo pallentem e flumine Murem.
Iam quia monstrum immane draco se nantibus offert,
Cervicem aequoreis altam qui surrigit undis.
Apparente pavens altum illo Rana petivit,
Haud reputans qualem iam perdat in amne sodalem.
Sese abdens fundo fugit atram exterrita mortem,
It miser interea Mus tergo excussus in undas.
Iam petit ima, natans summo iam gurgite fertur,
Calcitrat: ast mortem vitandi nulla facultas.
Huic onus amne pili rorantes grande trahebant,
Immoriens undis hanc edidit unde querelam:
Non haec facta Deos Physignathe dira latebunt,
Ceu de rupe tuo dorso deturbor in undas.
Non prior in terra me pessime viribus esses,
Pancration, luctamue licet, cursumue moveres.
Linquor aquis, oculo Deus omnia vindice cernit,
Muribus effugies haud poenam ultoribus olim.
Haec effatus aquis animam exspiravit: at illum
Lichopinax residens tum ripae mollibus herbis
Vidit, et exululans celeri pede nuntius ibat
Muribus, haec audita gravem quibus excitat iram
Causa, suos ergo praecones mane iubebant
Cogere murinam Troxartae ad limina gentem,


page 167, image: s331

Infelix genitor Psicharpagis ille perempti,
Corpus inane procul mediis qui nabat in undis.
Hi venere novam cum lucem aurora reducit,
Rex quibus assurgens de nati haec funere fatur:
Ipse feram quamvis mala plurima solus amici
Ex Ranis, vos nunc communia fata fatigant.
Tres miser amisi diro discrimine natos,
Felis adorta neci primum infensissima misit,
Illa ferox praedam cum penderet ante cavernas,
Arte virum misere crudeli concidit alter,
Demeret incauto cum machina lignea vitam,
Decipulam dicunt inventam perdere Mures.
Sic, ego quem cum matre parens ardenter amavi,
Mersit aquis odii fervens physignathos oestro.
Ergo agem agnanimo nos Marte feramur in hostes,
Non nisi muniti fera bella decentibus armis.
His monitis cuncti persuadet ut arma capessant
Martis amore feri, quem belli cura fatigat.
Hirsutis habiles ocreas iam cruribus aptant,
Cortice de viridi quas effinxere fabarum
Instantes operi, quas huic de nocte cavarant
Vinctum etiam ex corio calamis thoraca gerebant,
Esse ferunt captae quem factum e tergora Felis.
Cornea pro clypeo pars est avulsa lucernae.
Quin et acus longas, solidoque ex aere gerebant
Martis opus, galeasque cavae nucis agmina testas.
Sic equidem armati stabant ad proelia Mures.
Hoc ubi cognorunt, coëunt [Reg: coeunt] e flumine Ranae,


image: s332

Consilium inveniant non rebus inutile belli:
At fera seditio dum scire sit unde laborant,
Ecce manu qui fert praeco sceptrum, imminet illis,
(Tyroglypho forti cretum aiunt) Embasichytros,
Ille malum indicens bellum sic ora resolvit:
Nuntia magnanimi haec misêre [Reg: misere] minacia [(perhaps: minaciae?)] Mures
O Ranae, armari vos ad certamina poscunt,
Nare cadaver aquis quoniam Psicharpaga nôrint [Reg: noverint] ,
Cui vitalem atrox Physignathus abstulit auram.
Vestrum invictae ergo quae vivitis, edite pugnas.
Haec effatus ubi est, disparuit, hausit ut aures
Nuntia vox belli, tumidas formidine Ranas
Movit, at incusant quoniam, Physignathos inquit,
Non ego amicae occidi, aut Murem occumbere vidi
Suffocatus aquis, temere dum lusit ad amnem,
Moliri cupiens Ranarum ex more natatus,
Cum nunc me accusent scelerati, verum age nobis
Invenienda via est hac usos fraude necandi.
Crediderim ipse quidem quae consultissima, dicam:
Membra feris omnes munitas proderit armis
Stare loco summo, praeceps qua ripa sub amnem est,
Mox ut ubi in nos his erit impetus acer eundi,
Prendendo galeas, quicumque eat obvius, hostem
Hinc ipsum pariter mittamus, et arma profundo,
Vis suffocet aquis exsortes illa natandi,
Sic potiemur, ubi victi cecidere, tropaeo.
Ista loquens sese induerent effecit ut armis
Omnes, crura legant foliis squalentia malvae.


page 168, image: s333

Pro thorace tegunt virides fera pectora betae,
E foliis habile aptatis fit brassica scutum,
Iuncus acutus opemque, usumque his praebuit hastae,
Pro galeis obeunt subtiles tempora conchae.
Sic summa stabant armatae ad proelia ripa,
Vibrabantque hastas, animosque impleverat ardor.
Ipse Deos viso quo caeli cogit in arcem
Iuppiter ostendens numerum horum et robur et iram
Quam densi, magnique gerant, quam fortiter hastas,
Centauri moveant quo bella, aut more Gigantes,
Subridens blande qui Ranas, que Deorum
Mures forte iuvent, rogat, affaturque Minervam:
Praesidio mea Nata feris num Muribus ibis,
Per fanum exsultare tuum qui turpiter audent?
Nidor et esca iuvant illos adolentibus aris,
Iuppiter haec, quem sic affata Minerva vicissim est:
O pater afflictis num muribus ipsa venirent
Auctor opis nostrae, me damna tot unde fatigant?
Qui lychnos olei causa, qui saepe coronas
Destruxere? tamen plus haec facta improba mordent:
Corrosere mihi, cui fila tenerrima, peplum,
Quod tramam intexens tenui de stamine nevi.
Confecere foraminibus, nunc institor urget
Usurae pretium, illa mihi res commovet iram,
Utendam ille dedit, nequeo quam reddere, tramam.
Non ideo ipsa tamen studeam succurrere Ranis,
His quia mens etiam est in me non firma, recenti
E bello rediens cum iam defessa iacerem


image: s334

Munere egens soni, me non clamosa tumultu
Turba quiesse tulit, sic noctem insomnis agebam
usque dolens caput aegra, vigil dum clanguit [(perhaps: clangit)] ales.
Verum agite auxilio Superi cessemus ab omni,
Ne ferat e nobis quis acuto vulnere telo,
His quia pugnarint, eat ut Deus obvius illis,
Quin caeli libeat speculari ex limine pugnam.
Dixerat: huic alii non Di parere recusant,
Iamque loco coeant conspirant ocius uno.
Ecce duo belli praecones signa ferebant,
Ingentesque tubas culices per inane trahebant,
Signabantque feros belli clangore tumultus,
Iuppiter ipse gravi simul intonat omine pugnam.
Primum hastae Hipsiboas Lichenora sauciat ictu,
Stantem inter primos, secta iecur haurit et alvo,
Corruit in faciem, et foedatur pulvere crinem.
Troglodytes iaculo dehinc Peliona peremit,
Pectore iam medio validam abdens fervidus hastam,
Mors domat atra, fugaxque e corpore vita recessit.
Seutlaeus feriens cor strangulat Embasichytro,
At furor Artophagi Polyphono sauciat alvum,
Cui collabenti vis vivida deserit artus,
Quem cum Linocharis pereuntem hoc cerneret ictu,
Troglodytae saxo anticipans quatit ille molari
Cervicem mediam, huic oculi traxere tenebras,
Huc iam Lichenor fulgentem dirigit hastam,
Quae nec aberrabat, partemque per hepatis ibat,
Crambophagus quo viso imis celer insilit undis,


page 169, image: s335

At nec sic evasit, eum atrox impulit hostis
Respirare vetans, caesi cruor inficit amnem,
Et iuxta ripas expandi corpore coepit,
Ac pingues venas iactari atque ilia fluctu.
Limnisio caesum victore Tyroglyphon aiunt
Pternoglyphum aspiciens Calaminthius horruit hostem,
Proiciens clypeum, unde metu subit anxius amnem.
Pternophagum Hydrocharis domat acri vulnere regem,
Illidens fronti saxum estque effusa cerebri
Per nares pars huic, et terra cruore madebat,
Lichopinax leto dat honestum Borborocoeten,
Insultans hasta, caligoque hausit ocellos,
Prassophagus visum apprendens pede Cnissodiocten,
Atque tenens nervum ille manu suffocat in undis.
Psicharpax sociis parat esse cadentibus ultor,
Qui iecure in medio secta Pelusion alvo
Percutit, ille cadens animam nigro immolat Orco,
Pelobates videt, atque luti molitur in hostem
Massam, et commaculans frontem prope lumine privat.
Ille pudore dolens forti raptabat ab agris
Grande manu saxum, nec onus leve pondere campi
Pelobatae feriens crus, hunc praefracta supinum
Tibia dextra pedum collabi in pulvere cogit.
Sed quem Craugasides vindex ferus ibat in hostem,
Alvum illi mediam mucrone secabat acuto
Iuncus, ut in terram fluerent effusa perempti
Viscera, sintque secuta reductam protinus hastam,
Sitophagus tantas cernens in littore caedes,


image: s336

Bella fugax claudo pede linquens acriter horret,
Desilit in fossam ille trucem vim vitet et iram.
Troxartes feriens Physignathon in pede summo
Fecit, ut abripiens saltu se ferret in amnem.
Semianimum ille natans sed ad huc spirare sub undis
Sese iterum huic infert, atque ardet amore domandi,
Pene necatum oculis Prassaeus in amne natantem
Hausit, et hunc iunci mucrone petivit acuti,
At penetrans haud scutum acies obtusa resultat.
Mus erat ante alios praestans florentibus annis,
Belli expertus, et Artepibulo cara parenti
Laudato soboles, vel Marte ferocior ipso,
Et Mures inter pugnandi robore princeps,
Verba superba loquens audax qui stabat ad amnem,
Se bellatrices valiturum exscindere Ranas,
Remque secuta fides foret, huic tam vivida virtus,
Sentiet hoc subito ni Rex hominumque, Deumque,
Ni ferat auctor opem Ranis pereuntibus ultro.
Qui caput ecce movens hanc sustinet edere vocem:
Magnum opus o superi fore iam mea lumina cernunt,
Non me voce parum Meridarpax movit ad amnem,
Ira trucidandi cui Ranas, Pallada mitti,
Aut Martem refert solitum arma ciere tumultu,
Qui quamvis acrem a pugna desistere cogant,
Iuppiter haec: Mars cui respondens talia fatur:
Nec vim Pallas habet tantam; aut ad proelia Mavors,
Possit ut hanc Ranis tam diram avertere pestem.
Verum age eamus opem nos omnes ferre parati,


page 170, image: s337

Sive tuum emittens iaculum ingens sparge fragorem,
Quo Titanas ovans acres in bella trucidas,
Quoque ligas olim Enceladum, et fera corda Gigantes,
Rettulit haec: ardens iaculatur ab aethere fulmen
Iuppiter, hac magnum vi qui tremefecit Olympum,
Misit ubi ille suum hoc iam formidabile telum,
Iamque manu tortum ingenti stridore volavit,
Terruit hoc Ranas, et Mures ille tumultu.
At ne sic Murina metu deterrita cessant
Agmina, quae Ranas exstinguere caedibus ardent.
Ipse misertus opem Ranis ni Rector Olympi
Ferret, agant qui vi tutores vindice mittit.
Excitat, incudes veluti quorum ardua gestant
Dorsa, manus uncae, oblique vestigia torquent,
Ora minantur acus cutis est his durior ostro,
Naturae dono testa ossea muniit artus,
Late terga patent, humerisque micantibus ardent,
Blaesi, nervosaeque manus, a pectore spectant
His oculi, octonique pedes, manuumque prehendi
Arte tibi nequeunt, quos dicunt nomine Cancros.
Muribus incidunt hi caudas ore pedesque,
Atque manus, hastarum aciem quoque dura retundunt
Dorsa, fero Mures frustra quas robore torquent.
Non iam stare metu qui Cancrorum amplius audent,
Inque fugam versi sunt, et Sol occidit umbris,
Uno exhausta die sic proelia tanta quierunt.

FINIS. Deo Laus et Gloria.

[Gap desc: vocabulary of Homeric piece, explanations in latin and german] [Gap desc: errata list] [Gap desc: titlepage for the following Carmen Celebrans Dignitatem Poeticae]


image: s345