September 2004 Jutta Jaeger
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - Morpheus spell check
07/2007 Reinhard Gruhl
title page and B 6 (no. 14) added; some corrections inserted

NOBILITATE, AC VETUSTATE GENERIS, ET VIRTUTE, DOCTRIna, et auctoritate Clarissimo, ac Praestantissimo viro, D. Iohanni Fuchsio, Domino in Vvallenburg [Reg: Wallenburg] , etc. D. suo observando, S. P. D.

INgenii [(editor); sic: INngenii] donis, et avito sanguine Fuchsi
Laude vehi dignis annumerande viris.
Haec ubi forte leges, merito mirabere Musam,
Et cassam dices pene pudore meam.
Quod nec visa tibi sit, sive audita patrono,
Et tamen audaci te pede missa petit.
Sed veniam facto non dura mente negabis,
Cum facti ratio subsit honesta mei.
Te mihi fama tuo praestantem praedicat ortu,
Et patriae clarum nobilitate domus.
Nec modo te titulis, et nomine tollit avorum,
Quos probet insignes gloria parta viros:
Sed te sic animum doctas coluisse per artes,
Vendicet ut magnum laus tua iure decus.
Imo te summis suffragia vera Poetis
Annumerant, Vatem te gravis haurit honos.


image: s346

Ducta tuo nuper calamo quae carmina vidi,
Haec numquam genii vim morientis habent.
Illa legens venae cum vim, nervosque notarem,
Obstupui versus pene tenore tui.
Ista refert (dixi) Pelignas vena Camenas,
Aemulus illarum est carminis huius honor.
Gratulor hanc doctis ego laudem iure Poetis,
Quod vatem faciant hanc quoque sata virum.
Cui genus illustri de stirpe superbit avorum,
Et quem nobilitas inclita laude vehit.
Ingenii res quanta virum est excellere donis,
Stirps sua cui clarum reddit avita genus.
Esse paterna virum qualem convicerit ortu
Te domus, antiquis orta superbit avis.
Quod tibi nobilitas confert insigne parentum,
Ingeni geminum reddis honore decus.
Praebuit illa meis res ansam iusta Camenis,
Nominis ut vellent hic meminisse tui.
Ista tamen tantum non me res movit, at illi
Altera cur facerem causa probanda subest.
Clara Palatinis stirps Fuchsica vivit in oris,
Christifer unde tuum nobile Iane genus.
Illa mihi sese praebebat amica patronam,
Dum culto Bavaris hospes in orbe fui.
Sacra Ratisponae dum Phoebi castra regebam,
Discentumque [(perhaps: Discendumque?)] choro ductor et auctor eram.
Hoc facit, ut faveam Fuchsae tibi stirpis alumno,
Illa mihi fautrix saepe probata fuit.


image: s347

Praecipue cum te clarum natura Poetam
Finxerit, hoc mecum publica fama probet.
Formicam curat formica, cicada cicadam,
Cumque suo iungi Cycnus olore solet.
Mutua sic unam conspirat amantibus artem
Gratia, sinceri dulce favoris opus.
Cum tua te faciant insignem dona Poetam,
Vir patriae praestans nobilitate domus.
Fiat ut a doctis magni tua Musa Poetis
Fas erit, his cum sis non nisi grande decus.
Hoc ego fine bonis animi Clarissime fuchsi,
Hoc generose tuae sanguine stirpis Eques.
Quae celebrant sacris tractandam Vatibus artem,
Auspiciis edo vilia scripta tuis.
Non alia ratione, nisi quod amore Poetam
Te celebrem, sed iners ipse Poeta colo.
Quodque extare velim, quo me tibi tester amicum,
Qui tuus, ossa regat dum vigor ullus, ero.
Fuchsiacaeque domus me non oblivia tangent,
Donec erunt Musis nomina viva meis.

Tuae Generositatis studiosissimus Hieronymus Osius Tyrigeta.


image: s348

CARMEN CELEBRANS DIGNITATEM POETICAE, Scriptum A Hieron. Osio P.C. et C.P.

NUnc ego sacra cano tractantes otia Musas,
Hoc quibus officio pectora grata probem.
Sive Deum celebro, vigor est suus unde Poetis
Sive bonas alias res ego laude veho:
Esse solent illae scribenti fida Sorores
Turba, iuvant, si quod tale paratur, opus.
Destituent etiam non hunc ope forte laborem,
Quo suus his studeo promoveatur honos.
Has Iove, Mnemosyneque satas auctoribus aiunt,
Ficta sit haec quamvis, res tamen omen habet.
Vis quia sunt Musae quaedam divina Poetis,
E cerebro natas hinc Iovis esse ferunt.
Et genio cum scripta suo vivacia reddant,
Illis Mnemosyne dicitur esse parens.
Impetus haec sunt, quo mens aestuat excita Vatum,
Cum Clariae versu fingitur artis opus.


image: s349

Et facit his caleant sapiendi pectora motu,
Huc etiam confert sacra Poesis opem.
Aemulus aerio Parnassi vertice mons est,
Mons Helicon dici, vix liquet unde, solet.
Digna ferunt illic Paradisi nomine tempe
Esse, suum praebent tam geniale decus.
Hic augusta sacris velut esse palatia Musis,
Non ratione carens fingere fama solet.
Tresque novem iungi Charites hic usque Camenis,
Mutua quas stabili iungat amore fides.
Non est hoc temere sapiens commenta vetustas,
His sua figmentis causa probanda subest.
Quod montosa ferunt habitare cacumina Musas,
Et loco praeruptis undique clausa iugis.
Difficiles aditus quo sint huc ire volenti,
Quo via praecipiti tramite tardet iter:
Doctrinae monstrant adiunctos esse labores,
Exhaurire volens quos grave sentit onus.
Qui cupit ingenuas animum formare per artes,
Scilicet ingenii ducat ut inde decus:
Huic acri studio res illa geratur oportet,
Nil ad profectum cura remissa facit.
Illa Dei lex est. magno modo magna parari,
Nec nisi difficili quaeque labore licet.
Restat inexstincto vis quaedam semine nobis,
Esse capax doctae qua valet artis homo.
Sic hebet ille tamen, caligat ut aura tenebris,
Sidera cum noctu nube sepulta latent.


image: s350

Sunt innata quidem quaedam primordia nobis,
Ut possint artes hac ratione coli.
At si non foveant homines haec semina cultu,
Nempe rudi steriles pectore semper erunt.
Quas Deus humano generi communicat artes,
Has magnas titulo conveniente vocant.
Magna quod utilitas nostros hinc manet ad usus,
Nulla quidem quam vox sat celebrare potest.
Quodque movent magna discenti mole labores,
Hanc quia culturam grande fatigat onus.
Difficili sic est operosa Poetica cultu,
Ars ea divinae quid rationis habet.
Quae proprie faciant praestantes dona Poetas,
Ut te naturae munere forte iuvent:
Si bona doctrinae non haec tamen excolis usu,
Eximio numquam carmine Scriptor eris.
Aemula ni doctos imitandi cura Poetas
Sit tibi, et hoc acri mente sequaris opus.
Ut tua pingendi mens prona feratur ad artem,
Ni tamen auctores, quos imiteris, habes:
Non hac lege equidem fies operosus Apelles,
Nec tibi picturae nobile fiet opus.
Ut sinat esse rudem non te natura canendi,
Huius et ardentem ducat ad artis opus:
Ni tamen invenias, hic quo imitere magistros,
Non tibi Iosquinae pondera laudis erunt.
Sic licet Aoniam tu sis proclivis ad artem,
In numeros coeant ut tibi verba suos:


image: s351

Ni tua Musa tamen doctos paret aemula Vates,
Posse suis aliqua parte referre modis:
Scripta, parum quae sint annis vivacibus, edes,
Inque tuo Naso carmine nullus erit.
Fiat ut excellens, concurrant multa necesse est,
Artis Apollineae qui profitetur opus.
Multiplici refert doctrinae polleat usu,
Qui decus eximii Vatis habere cupit.
Ars est arguto concinna Poetica versu,
Quo sua sint mire scripta sonora facit.
Est haec ornandi numeris augusta facultas,
Eloquii vires his probat usa suas.
His illustrat, habent multum quae ponderis, artes,
Quaeque Dei praestant munere rebus opem.
Rebus, egent quarum mortales scilicet usu,
Artibus utilitas his sua magna subest.
Tradit et ingenue mores praecepta regendi,
Muneris hoc etiam docta Poesis habet.
Illaque ieiunis non condit inertia verbis,
Sed sermone gravi sunt ea plena facit.
Consulit historias, ex his exempla petuntur,
Illustrare suas res quibus usa solet.
Floruit ante diu claris sua Musa Poetis,
Nomina quam Graiis [Reg: Graecis] ulla fuere sophis.
Ut Cicerone potest nobis hoc teste probari,
Qui numeris primum tradita scripta refert.
Ceu lenociniis animum mulcentibus uti
Docta Poetarum turba duobus amat:


image: s352

Hi quibus alliciunt homines ut amore calescant
Discendi, stimulis his quasi fervet opus.
Invitant avidas arguto carmine mentes,
Namque gravem sermo vim numerosus habet.
Ingeniosa docent etiam commenta Poetae,
Utile doctrinae quae quid habere solent.
Praestat utrumque suo sermone Poesis, et usu,
Vim delectandi, quo quoque prosit, habet.
Illecebram Vates discentibus esse videbant,
Delectare modis pectora posse suis.
Et magis accendi facundo carmine mentes,
Quam sua cui scripto verba soluta fluunt.
Maior inest quoniam veris tunc gratia rebus,
Has ubi figmento Musa diserta notat.
Ut fuluo cum gemma nitens includitur auro,
Redditur huic tali nobile lege decus:
Sic ubi commentis involvunt vera Poetae,
Quo magis haec fiant splendida, pondus habent.
Culta sacris ergo cum sit doctrina Poetis
Haec eadem, docti quam coluere sophi:
Res caret haec dubio, commenta sagacia Vatum,
Doctrinae variis esse referta bonis.
His cum ficta suos habeant auctoribus usus,
Dedita qui Clariis turba fuere choris.
Doctrinam quorum mens arsit amore parandi,
Egregie cultis qua sapuisse [(perhaps: sapivisse?)] licet.
Celat ut insignes dulcedine pampinus uvas,
Et rapidos aestus Sole ciente tegit:


image: s353

Ingeniosa notant sic res aenigmata Vatum,
Nosse quidem quas non utilitate caret.
Fabula nulla fere doctis inventa Poetis,
Quae non aut rem, quae gesta sit ante, notet.
Aut quid, naturae quo se miracula prodant,
Quae cieant, causas elicuisse solent.
Sive quid, ingenuis quod moribus utile censent,
Quos qua lege regas, Musa Magistra docet.
Res ea praeclare dixisse fatetur Erasmum,
Cui non laude parem Teutonis ora tulit:
Quod sit deliciis condita placenta Poesis,
Doctrinae sapiat quae genus omne, refert.
Magnanimos Heroas ubi sua vexerat Argo,
Iurgia Principibus mota duobus erant.
Quae sed asse suo cantu mox dicitur Orpheus,
Auctor Apolloni ceu tua scripta docent.
Ad citharam cecinisse refers primordia mundi,
Quoque modo fieri coeperit huius opus.
Nec non Solis iter geminum, Lunaeque labores,
Et vaga quae cieant motibus astra suis.
Et Iovis ira feros Titanas ut hauserit armis,
Hoc ubi vi durum fudit ovante genus.
Hoc patet exemplo veteres cecinisse Poetas,
Qua serie mundi tempora lapsa forent.
Et quibus insignes regnorum casibus essent
Historiae, Vatum quas celebrare labor.
Quae mala vexarint quandoque laboribus orbem,
Et sint quam varias regna secuta vices.


image: s354

Quodque probent exempla, tibi quae plurima promant
Historiae, poenam facta nefanda sequi.
Non impune gravi foedari crimine mores,
Auctores scelerum poena secuta probet.
Haec, sacer antiquo Vatum qui floruit aevo,
Argumenta chorum concinuisse liquet.
Hoc tua ceu nobis Orpheu fragmenta probarint,
Ore pio dictum qui grave tale sonas:
Omnibus est equidem iucundior exitus illis,
Vita piis quorum moribus usa fuit.
Hunc equidem nobis concessa Poesis ad usum,
Ut, sint quae memori tempore digna, canat.
Ut motus alii, qui quaedam heroica vis sunt,
Esse Dei praestans iure putantur opus:
(Qui sunt ceu stimuli, quos sentiat excita virtus,
Accendi flammis his ea mota solet.
Qualis Alexandrum vis, qualis agebat Achillem,
Herculis in rapido pectore qualis erat.
Talis, in arguto cernas quam carmine vis est,
Vena gravi versu cum quasi flumen abit.
Quo mentes avidae pariter capiantur, et aures,
Suave quod ex omni parte probetur opus.
Quo ceu viva tibi rerum pingatur imago,
Quas Clario vates ore referre solent.
Et quo materiam scribenti magna ministret
Copia, ieiune ne quid inane sonet:
Est opus illa Dei, donumque insigne facultas,
Quisque sacrae Vates semina mentis habet.


image: s355

Humanos superant captus concessa Poetis
Dona, quod haud ullo pene negante probem.
Nam quicumque carent his doctos edere versus,
Non animo quamvis experiente valent.
At magis ingenii tum lucet acumine vis haec,
Et magis haec quo tum conspiciatur, habet:
Tractat ubi res has facundi carminis auctor,
Inventi fuerint quae sapientis opus.
Cumque has illustrant doctis sua lumina verbis,
Quae numeris praestent dulce ligata decus.
Argumenta suis Vates cum versibus ornant,
Quae quid materiae nobilioris habent.
Lucet in his cultu maiore Poetica virtus,
Maxima conspicuis gratia rebus inest.
At nisi multiplici doctrinae polleat usu,
Nemo tale potest edere Scriptor opus.
Omnibus illa quidem praestabit Musica rebus,
Ceu sua cui ferri flumine vena solet.
Cuique dat hausta gravi studio sapientia vires,
Et varia rerum cognitione iuvat.
Cum, quae materiae cultu sunt splendida, tractat,
Docta Poetarum pondere scripta valent.
Tale suo sat res ornatu carmen Homeri
Res probet, Andini tale Maronis opus.
Et, quo non elegos felicior edidit alter,
Talia Nasoni carmina facta liquet.
Increpuisse lyram tali reor Orphea versu,
Quemque canes rabidi diripuere linum.


image: s356

Musaei talem, rapidique Amphionis artem,
(Mota ferunt illi carmina saxa) putem.
Talis et ipse suo gravis exstitit Ennius aevo,
A quo tractatae res grave pondus habent.
Qui scripsere suos tanta dulcedine versus,
Argutis adeo qui valuere modis:
Ut traxisse feras, et saxa frequentia cantu,
Finxerit hos acri fama tenore viros.
Iudicio tali quos extulit usa vetustas,
Ingenio magnos vis quia fassa fuit.
Et fragmenta probent, nunc quae servata leguntur,
Eximias versu res cecinisse suo.
Arguat augustos sic haec tibi causa Poetas,
Principibus culti nempe fuere viris.
A quibus affecti reverenter honore tulerunt
Praemia, militiae digna labore suae.
Qui sibi praesidiis subiecit ovantibus orbem,
Quem merito Magnum nomine Fama vocat:
Magna quod invictis praeclare gesserit armis
Bella potens, domito factus in orbe caput.
Ille quot eximios Scriptores dicitur usu,
Inclitus in castris dux habuisse suis?
Qui cum Sigaeas olim venisset in oras
Huc, ubi Achillaei corporis ossa cubant;
Fortunate, iaces qui decantatus Homero
O Iuvenum non hoc Vate latebis, ait.
Hoc praecone mori fama tua nescia virtus,
Graia loqui donec Musa valebit, eris.


image: s357

Et vere, quia ni nunc carmine vivat Achilles,
Nil erit, huic sese quo tueatur honos.
Corporis exanimes huic quae contexerat artus,
Obruta mox famam perderet urna suam.
Forte rudi celebrarat iners Epigrammate Syllam,
Qui de plebe carens arte Poeta fuit.
Ex istis cui mox conferri praemia rebus
Scipiades, quas tunc distrahit ille, iubet.
Est haec conditio tali tamen addita dono,
Ne quod deinde sui carminis edat opus.
Sic ratus ille mali dignam mercede Poetae
Est operam, laudans sedulitatis opus.
Sic Decii Vates Bruti meruisse favorem,
Actius ingenii fertur honore sui.
Exornasse sacras quem versibus illius aedes,
Atque suis essent quae monumenta, ferunt.
Fuluius, Aetholam qui gentem exercuit armis,
Enni te comitem fertur amasse suum.
Consecrat ille redux spolia ultro parta Camenis,
Hoc equidem dignas duxit honore coli.
Natalem gens Graia sui iactavit Homeri,
Lis ideo multis urbibus orta fuit.
Asserit esse suum Colophon urbs inclita civem,
Deque suis Chii civibus esse volunt.
Urbs illo Salamin pariter se iactat alumno,
Ortum Smyrnaei se tribuisse putant.
Sponte sacrasse suam gens haec cui dicitur aedem,
Numinis instar ubi cultus honore fuit.


image: s358

Nec non his aliae certarunt litibus urbes,
Maeoniden omnes quae voluere suum.
Arte carens quamvis Africani praemia Vates,
Ennius insigni saepe favore tulit.
Hanc Cicero causam mihi respexisse videris,
De magnis faciens talia verba viris:
Pectoris haud ulli praestantia dona fuerunt,
Afflatu fuerint haec nisi mota Dei.
Hoc agitante nisi mortalia corda calescant,
Accipit hinc vires impetus ille suas.
Non ea fallat enim nostras sententia mentes,
Eximiis tantum dotibus esse viros:
Qui domuere feros invictis viribus hostes,
Suntque quibus forti parta tropaea manu.
Praesidiove domi patriae rexere labores,
Illaque praeclare res quibus acta fuit.
Sed quibus ingenii vigor atque heroica vis est,
Fas etiam summis annumerare viris.
Quales nostra quidem nonnullos protulit aetas,
Laus quos eximio nomine clara manet.
Gens mihi non qualem Germana negabit Erasmum,
Illius hoc mire scripta diserta probent.
Hostis atrox quamvis talem non esse Lutherum,
Ingenii donis Papa negare potes.
Famaque cui toto sua vivit in orbe Philippum,
Cuique dat Ebero nomen avite domus.
Talis Eobano, quem vendicat Hassia Vatem,
Et sua Stigelio gloria parta fuit.


image: s359

Tres utinam cui non rupissent fila Sorores
Ante diem, non hunc vincat honore Maro.
Patria quem summis si non praeferre Poetis
Posset, at haud impar esse putandus erat.
Esse parem quem gens iactare Tyringia Vatem
Ovidio venae nobilitate potest.
Quod sic esse probent horum suffragia mecum,
Carmina qui quid sint Stigeliana tenent.
Graia suum ceu gens Vatem celebravit Homerum,
Eius et ingenio visa superba fuit:
Est gavisa suum ceu dici Roma Maronem,
Ille quod Ausonii concinat oris opus:
Ut Nasonis amant Pelignae carmina gentis,
Cuius ab ingenio nobile nomen habent:
Sic aequare potest summis quem laude, superbit
Stigelii Musis Teutonis ora sui.
Divinae Vates tractent quod originis artem,
Iudicio pariter res probet illa meo:
Saecula quod tulerint augustos rara Poetas,
Vis quibus ingenii magna vigore fuit.
Quod secum reputans, quem lingua Latina parentem
Nacta suum est, verbis talibus usus ait:
Eximii plures orandi laude fuerunt,
Quam venae celebres nobilitate viri.
Esset agens aevum cum iam pubentibus annis,
Edidit excellens indole signa Maro.
Felicem tenui puer orsus arundine Musam,
Nobile Pastorum nomine lusit opus.


image: s360

Cuius ubi quaedam pars casu lecta sonaret,
Argutos Cicero percipit aure modos.
Qui sensisset ubi doctas in carmine vires,
Auscultans avidis auribus illa notat.
Donec ad extremam calcem pellecta fuerunt
Carmina, tum repeti voce legente iubet.
Iamque retractanti cupidas accommodat aures,
Hoc dum perficeret lingua legentis opus.
Finis ubi venit, Magnae spes altera Romae,
Hoc ait audito, Musa Maronis erit.
Dixit et augurio non hoc sese ille fefellit,
Euentu res est teste secuta fidem:
Maximus orandi quia ceu fuit ille Magister,
Sic erat Aonidum maxima fama Maro.
Ut Latiae Cicero linguae instauravit honorem,
Floruit eloquii quo revocante decus:
Instaurata gravi sic ipsa poetica cultu est,
Coepit ubi venae dona probare Maro.
Addicto Clariis haec de Tyrone Camenis,
Maximus eloquio rettulit ille pater.
Hoc ars iudicio divina meretur haberi,
Quae numeris apte verba coire facit.
Humano captu quid maius habere Poetas,
Tullius haec equidem voce probasse potest.
At non verba notant mihi quemlibet illa Poetam,
Sed modo quem magnum vena diserta facit.
Ingenio talem quem fata iuvantia fingant,
Vix illo Phoenix rarior esse potest.


image: s361

Invitam quamnis [(perhaps: quamvis?)] sibi nôrint [Reg: noverint] esse Minervam,
Qui tamen in rithmos cogere verba solent:
Muscarum numero vaga protinus agmina vincant,
Quae loca nunc tali versificante carent?
Pene rudunt versus, strepit anser ut inter Olores,
Hac fatui Vates se fore parte putant.
Inde quod est veterum servata Poesis ab aevo,
Hoc quoque non minimae pondera laudis habet.
Inficias hoc ire potest me iudice nemo,
Illa quod a primis usque supersit avis.
Hac celebrasse Deum primaevos arte parentes,
Res ea non equidem voce probantis eget.
Hac tibi sacra probent usos monumenta Prophetas,
Qui numeris tractant saepe canenda Deo.
Quin augusta potest cerni illius inde vetustas,
Fecerit hanc adeo gens quod Achiva coli.
Graia suae donec gens linguae floruit usu,
Ars haec in summo semper honore fuit.
Inclita scripta probent quod nobis Vatis Homeri,
Graecia quo primo Vate superba fuit.
Cum vicina suos produxit Olympias annos,
Tertiaque, hic iam tum nomine clarus erat.
Exstincto centum post annos vixit Homero,
Qui satus Ascraeo patre Poeta fuit.
Poct quos hanc alii coluere fideliter artem,
Propagata suum sic tulit usque decus.
Imperiis tulerint ut tristia saepe ruinam
Bella, locum Musis quae minus esse sinunt:


image: s362

Delevere tamen nullis hanc casibus artem,
Quae viget Aonii culta labore Chori.
Evenisse quidem hoc fingunt cui somnia casu,
Errat, et insulso pectore crimen habet.
Culta quod usque viris haec excellentibus ars est,
Hoc quoque divini muneris esse liquet.
Conservata nisi studiis fatalibis [(perhaps: fatalibus?)] esset,
Iam pridem nullo culta labore foret.
Excitet ipse nisi Deus acri pectore Vates,
Sint quibus ingenii maxima dona sui:
Non foret usque suo servata Poetica cultu,
Sed rude barbaries redderet eius opus.
Antiquis ergo quod sic ea durat ab annis,
Munus id agnosci convenit esse Dei.
Et cum nunc mundi labentia regna laborent,
Huius et inclinet fessa senecta caput:
Non abolent illam fatali plena tumultu,
Tempora, Pieridum nunc quoque floret honos.
Quae quod ab his olim cultoribus hauserit ortum,
Unde trahant homines, diximus ante, genus.
Edita fatidicis exstant quae scripta Prophetis,
Non passim numeris illa carere liquet.
Hoc sic esse potest uno vel teste probari,
Musica quem Psaltem iactat Ebraea suum.
Nam licet ignorent Ebraeam nostra poesim
Tempora, sint usi qua ratione latet:
Quod divina tamen numeris oracula constent,
Res tibi non uno comprobet ipsa loco.


image: s363

Concinnata modo sint, quove poemata versu,
Multos, qui cuperent scire fuisse liquet.
Ast hoc scrutandi quos est frustrata voluntas,
Sollicito vellent pectore scire licet.
Fursteri vocem memini, cui culta tot annis
Sancta viro vigili lingua labore fuit.
Leucorea tradens qui Lector in urbe Prophetas,
Haec olim Latio publicus ore refert:
Triginta totis studio sum deditus annis,
Quo solet Ebraeis lingua dicata coli:
Nec tamen invenio, qua gens haec usa sit, artem,
Cogeret in doctos cum sua verba pedes.
Hoc quamvis toties impense scire laborem,
Irrita conatus spes tamen illa mei est.
Argumenta sacram commendant ista Poesim,
Hac etiam gaudent scripta professa Deum.
Perversis ergo qui temnere moribus audent,
Eximiae curant dum nihil artis opus:
Non insultat iners illorum fastus Homero,
At quo Vate suos Mantua iactat avos.
Aut Peligna suum iactant quem rura Poetam,
Nomine quemue suo reddit Achantis avis.
Terra Tyringa suo quo iure superbit alumno,
Aequari summis Vatibus ille potest:
Sed nôrint [Reg: noverint] ipsis sese insultare Prophetis,
Verba loqui quondam quos numerosa iuvat.
Quae de venturo tradunt oracula Christo,
Undique non fili simplicis esse liquet.


image: s364

Multa Dei tractant Ebraeo dogmata versu,
Maiorem sermo vim numerosus habet.
Vicerunt Graii [Reg: Graeci] doctrinae laude Latinos,
Ut Cicero linguae clarus honore refert:
Usa quod antiquis gens tam sit Achiva Poetis,
Qui facerent doctos per sua scripta viros.
Condidit ante suo quam nomine Romulus urbem,
Quamque potens regni divitis auxit opes.
Maeoniden tulerant pridem sua saecula Vatem,
Protulit unde suum Musa Pelasga decus.
Et fuit hoc centum cui vita recentior annus,
Cui fuit. Ascraeo nota parente domus.
Romulus imperii quo tempore rexit habenas,
Claruit Archilochi carmine Musa suo.
Inde quod exstiterint Scriptores ante Latinos,
Graii [Reg: Graeci] non dubia conditione liquet.
Qui genus Ebreae ceu gentis origine ducunt,
Sic his orsa suum est inde Poesis opus.
Hanc a Chaldaeis ortam res arguat artem,
Post quos a Graiis [Reg: Graecis] est ea coepta coli.
A quibus hanc sero post accepere Latini,
Ennius hac primo nomen ab arte tulit.
Quem vixisse refert Cicero tamen ante Poetam,
Qui canerent venae carmen inertis opus.
Non negat in nullo quod honore fuisse vetustas,
Hoc genio perhibent non valuisse genus.
Cui successit iners haud carminis Ennius usu,
Quam tamen ingenio, qui minor arte fuit.


image: s365

Namque gravi sunt huic ut scripta poemata sensu,
Quod testante tibi vel Cicerone probent:
Dicta suis passim qui scriptis miscuit Enni,
Illa quod insigni non gravitate carent:
Non tamen Andini virtutum carminis aequant,
Nec decus, in versu quale decebat, habent.
Unde Maro lectis aliquando versibus Enni,
Cur sibi lecta forent illa rogatus ait:
Haec mea Musa legens e stercore colligit aurum,
Ut florum sucos provida tentat apis.
Excerpebat enim rerum hoc ex Vate medullam,
Aurum e stercoribus quod vocat ille legi.
Ennius arguto quamvis non carmine Vates
Polleat, ille bonis pondera rebus habet.
Transtulit inde Maro concinnans plurima versu
Ut probet, Aeneae quo canit arma liber.
In quo multa legas, quorum exstitit Ennius auctor,
Quae grave materiae nomine pondus habent.
Namque sacri quanto distent discrimine Vates,
Indicio varii vena tenoris erit.
Quam non assequitur Lucani Musa Maronem,
Gesta fero Marti scribat uterque licet.
Aequant Ovidio sua nondum scripta Tibullum,
Quamlibet huic etiam carmina docta fluunt.
Et blando praestans sit ut ore Propertius auctor,
Cedere Pelignis cogitur ille modis.
Res probet illa palam magnos agitante Poetas
Numine, dum fundant verba sonora, regi.


image: s366

Praeclare faciunt ergo, qui prava refutant
Somnia, non dandum Vatibus esse locum.
Quae prodesse negant et delectare Poetas,
Cum tamen illorum praestet utrumque labor.
Nomine quo recte taxans Erathostena Strabo,
Cui Musae vigilent, utile monstrat opus.
Hoc erat exemplo sua fama tuenda Poetis
Nunc etiam, Momo si qua nocente ferant:
Ne tamen hoc illos ego laudem carmine Vates.
Qui turpi nugis more vocare solent.
Qui mulcere solent obscenis versibus aures,
Huc quibus ingenuae vertitur artis opus.
Horum iudicio nec nos moveamur inerti,
Non nisi qui nugas esse poema putant.
Tractarique ideo, sit inanis ut inde voluptas,
Et mens illecebris possit ut inde capi.
Illa suo fuerint operosa poemata versu,
Quae pariter tractent utile, quaeque iuvent.
Quo liquet induerint alias ut corpora formas,
Hoc tibi Nasonem tale dedisse probem.
Quo figmenta refert tibi selectissima Vates,
Quae Clario passim sunt memorata choro.
Comprensas uno veluti qui fasce recenset
Fabellas, alii quot quot ubique canunt.
In quibus elucent exempla notantia poenas,
Impia quas iusto facta decere Deo.
In quibus elucent exempla probantia nobis,
Non mox moliri vindicis arma Deum.


image: s367

Non mox delictis meritas opponere poenas,
Sed placide longas addere saepe moras.
Totius hic vitae tibi viva notatur imago,
Res hominem sese qua tibi sorte ferant.
Haec commenta canens operoso carmine Vates,
Historiae ritu digerit illud opus.
Ad sua quam mundi deductam texit ab ortu
Tempora, non genio tale poema caret:
Quo docet humanas non res sine Numine ferri,
Verum, has omnipotens qui regat, esse Deum.
Qui dextra totum fingente creaverit orbem,
Cuius adhuc vigeant cuncta regente manu.
Illud adesse piis, dareque omnia prospera Numen,
Nec sua virtuti praemia deesse pati.
At meritis poenam varios afferre labores,
Haec quibus assidue vita premenda gemat.
Cumprimis vero tristem sentire ruinam,
Contempto faciant qui sibi visa Deo.
Quos non relligio, Pietas non ulla gubernat,
Quaeque libet, prona mente furenter agunt.
Saepe quod hanc totas ob noxam deleat urbes,
Iusta movente Deo poena, Poeta docet.
Invenies hic nec modo vitam exempla regendi,
Quae dabit historiis ille petita liber:
Multa sed ad caeli spectantia mobilis orbem
Subicit, est disci quae simul artis opus.
Praeterea nobis hoc multa poemate tradi,
Est quorum causas utile nosse liquet.


image: s368

Abdita scrutari naturae semina res est,
Doctrinae merito quam decus esse putes.
Hic tibi descriptae sunt cum regionibus urbes,
Ista legens quas te pene videre putes.
Orandi porro qui dona parare laborent,
Non haec lecta parum scripta diserta iuvent.
Et verbis quae sunt insignia, quaeque figuris,
Res varias illic, quas imiteris, habes.
Hic exempla docent, quo referat ordine poni,
Et quae quo fuerint commemoranda loco.
Atque ut perspicuis sint enarranda loquelis,
Et fluat eloquii copia magna tui.
Hic mire variant orandi cuncta figuris,
Et nihil affectu conveniente caret.
Omnia sic etiam quamvis diversa cohaerent,
Ut tibi mirandis sint ea nexa modis.
Utilitas tantum quae commendare Poetam,
Hoc tibi praeclare nomine iure potest.
Haec eadem Graio versu Callisthenis aiunt,
Argumenta suum culta tulisse decus.
Parthenii pariter, Theodorique illa Camenis,
Illustrata fidem fama probata facit.
A Nasone tamen facundi pondere versus,
Victos esse palam res ea certa probet:
In Graiam quod sint haec versa poemata linguam,
Tam fuit in pretio nobile Vatis opus.
Scripta gravi studio cognoscere talia refert,
Utile quae dulci plena lepore sonent.


image: s369

Esse poema suo res quale probaverit usu,
Quo canit Aeneae Martia facta Maro.
In quo pondus habent operoso singula versu,
Omnibus hîc [Reg: hic] gravitas maxima rebus inest.
Ut torrentis eunt, quas non capit alveus, unda,
Sic solet in ter dum fusior esse Maro.
Nunc plenis quoniam sua navigat aequora velis,
Nunc eadem parco contrahit illa sinu.
Floridus exsequitur nunc dulcibus omnia verbis,
Nunc brevior paucis dicere multa solet.
Ornamenta tibi commendent mille Poetam,
Eximiae quibus hoc artis abundat opus.
Calluit hoc plene ius docto Metore Vates,
A canonum dici quod ratione solet.
Hoc sic esse probent diversi nomine ritus,
Quos passim celebrans patria sacra notat.
Quae Thuscis, Oscisque et tradita fertur Hetruscis,
Doctrinae pariter non rudis auctor erat.
Plenius hanc illo nemo quoque calluit artem,
Quam, quibus Augurii cura sagacis, habent.
Praeterea quanto doctrinae polluit usu
Illius, a Graiis [Reg: Graecis] quae fuit orta sophis.
Novit an e priscis hanc quis perfectius artem,
Quae docet astra legant qua ratione vias.
Quod mens huic etiam sic culta Matheseos usu,
Ipsa sat hoc me res plana tacente probet.
Quid latet historiae, veterum quae contigit aevo?
Quae priscis fuerant gesta, tenebat avis.


image: s370

Ut iam, quo rerum rimetur acumine causas
Ille, velim non hoc ipse referre loco:
Est huic orandi perfecte plena facultas,
Hoc quoque quem merito nomine fama manet.
Quare nonnullis prior esse videtur Homero,
Vim persuadendi vix magis alter habet.
Summa, probant tantum dicendi dona Maronem,
Quantus adhuc culto carmine nemo fuit.
Qui vixere decem sub eodem tempore Athenis,
Rhetoras hoc praestans aequat honore Maro.
Hunc cum Peligno proponam Vate Poetam,
Publicus Aonia culta iuventa choro.
Has ego desudans operas invicta probabo
Pectora, et hoc ardens vincere nitar onus.
Quicquid in hac studio mihi roboris arte paravi,
Qua parit Aonidum turba diserta decus:
Ad dictos hoc omne velim conferre labores,
Ingenio vires experiente suas.
Quo sine coepta carent hominum successibus oro,
Annuat huic operae fata secunda, Deum.

Deo omnipotenti Laus et Gloria. FINIS.


image: s371

FRANCOFURTI AD MOENUM, EXCUDEBAT KILIANUS GALLUS. [Gap desc: illustration] ANNO M. D. LXXIIII.