September 2004 Jutta Jaeger
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - Morpheus spell check
07/2007 Reinhard Gruhl
title page and B 6 (no. 14) added; some corrections inserted


image: s001

PHRYX AESOPUS HABITU POETICO HIERONYMI OSII TYRIGETAE PROFESSORIS IN ACADEmia Ienensi Publici, P. C. ET C.P. ACCESSIT EIUSDEM PENE ARGUmenti pugna Ranarum et Murium translata ex Homero. Item: Carmen Poeticae celebrans dignitatem: [Gap desc: sign of the printer] Cum Gratia et Privilegio Caes. Maiest. FRANCOFURTI AD MOENUM, M.D.LXXIIII.


image: s002

AD BENEVOLUM LECTOREM Kilianus Han Typographus.

QUISQUIS noscere Fabulas iocosas
Aesopi cupis. hunc novum libellum
Limatum, nitidum, eruditulumque
Exili tibi compara moneta,
Quo nec tersior est, venustiorque,
Nec iucundior est, facetiorve,
Seu purum inspicias stilum latinum,
Seu tu bestiolas leges loquentes.
Quin et sensiculis scatens amoenis,
Ut vita instituenda cuique monstrat,
Hunc ne barbarus ore Zoilaeo
Pinset, deprimet, atque lancinabit:
Hunc vel religiosuli probabunt,
Qui fracti piceo caput cucullo
Ipsis sunt Cymicis severiores.
Nullos quippe docet feros amores.
Vel (quae laedere testulam iuventa
Possent) illecebras licentiores.
Sed quid plura moror? Libellus iste
Prorsus nobilis, elegans, latinus,
Horarum est simul omnium Libellus:

FINIS.


page 2, image: s003

ANTIQUA NOBILITATE GENERIS, DOCTRINA, ET VIRTUTE CONSPICUIS ADOLESCENTIbus, Ludolpho, item Geberhardo, atque Ludolpho. Item Geberhardo, et Guolphango Friderico, patruelibus et fratribus, ab Alvensleven, etc. Item Conrado, et Geberhardo a Meiendorff, etc. Saxonib. Nobilissimorumque Virorum virtute, doctrina, pietate, et confessione veritatis caelestis praestantium, D. Ludolphi, D. Ioachimi, et D. Valentini ab Alvensleven, etc. et D. Andreae Meiendorfii, etc. filiis D.D. Maecenatibus atque Patronis suis perpetua fide et observantia colendis, S. P. D.

ELEGIA DEDICATORIA.

EST Phrygis Aesopi sic admirata vetustas,
Ut sat laude vehi posse negaret, opus.
Mortalem varie vitam quo bruta figurant,
Auspice sunt illis haec simulacra Deo.
Gallus iners gemmae neglectu pingitur ales,
Ingenuae stolidis temnitur artis bonos.


image: s004

Reddit, agant qui nil sincero pectore, Vulpes,
Est quibus insidias res operosa sequi.
Magnanimi pingunt heroum facta Leones,
Ignavos referens omen Asellus habet.
Nullaque non nostros signant animalia mores,
Trux natura Lupo, sed sua mitis Qui.
Sus notat immundis gaudentem sordibus uti,
Stulta superborum crimina signat Equus.
Qui praesepe, Boves arcens Canis inde, tuetur,
Invida mens quorum gaudeat esse, refert.
At desertricem sociorum transfuga turbam,
Cui solet esse vagae nocte volatus, avis.
Indulgere gulae gaudentum [(perhaps: gaudendum?)] Corvus imago est,
Ast epopam [(perhaps: epopem?)] fetens stercus adumbrat homo.
Mille Viae, per quas est informanda iuventus,
Quam facit ut Phoebo militet artis amor.
Saepe figuratis est maxima gratia dictis,
Ut magis acceptos reddit aroma cibum.
Adficit invento sollerti fabula mentes,
Est quae picturae multa monentis opus.
Omnibus haec ideo figmenta probata fuerunt
Temporibus, genio non cecidere suo.
Urbs Oratores cum dedere iussa fuisset,
Subiecti Graiis [Reg: Graecis] quae caput orbis erat:
Forsan alexandro fieri cogente senatum,
In genus hoc hominum cui gravis ira fuit:
Imaque probaret idem, qui nobilis arte magister
Orandi, nec non nomine clarus erat:


page 3, image: s005

Non hoc facundi Demosthenis ora ferebant,
Eloquii vires exserit ille sui:
Orat, ut attendant, quos urbs habet Attica, cives,
Et iam more suo publica verba facit:
Narrat Oues olim persuasas fraude Luporum
Non sensisse feros credulitate dolos.
Obtulerant leges ineundi foedere pacem,
Si velit has Ouium turba subire, Lupi:
Si removere Canes, quis [Orig: queis] hae custodibus uti
Consuerint, pacti conditione velint.
Illa dolis credunt promissa carere Luporum,
Atque parum cautae decipiuntur Oues.
Destituente canum quia septa, gregemque trucidant
Praesidion, quos non arcet, ut ante, Lupi.
Ille manere refert ita dira pericula cives,
Si, quod Rex Macedo flagitet, esse velint.
Dicitur audito mox hoc mutata voluntas
Civibus, et Regi spes sua vana fuit.
Enarrata movet sic illis fabula mentes,
Ne, quod decrerant [Orig: decrêrant] [(perhaps: decreverant?)] , lege exsequerentur [(printer); sic: exsequeretur] opus.
His persuadendi commentis mira facultas,
Apposito si sint illa relata modo.
Tertius est nobis qui iure Lutherus Elias,
Laudibus Aesopi nobile vexit opus.
Nil post sacra ferens extare volumina scripto
Doctius hoc scenae quo fera munus obit.
Maxima Pieridu memini quoque fama melanchthon
Iudicio quali tale probarit opus.


image: s006

Non intermisso fabellas more monebat
Ipse legi, tritas redderet ille labor.
Formandis equidem non moribus aptior ars est,
Esse solent tali quam documenta modo.
In speculo formae sese ceu reddit imago,
Fabula sic mores ingeniosa refert.
Inde quidem doctos semper celebrasse videmus
Haec inventa coli digna putata viros.
Quin simulacra Deo sunt auspice plurima rerum,
Quae tacite casu de graviore monent.
Noah [Orig: Noha] quod explorans freta deferventia Corvum
Mittit, et illa redux esse recusat avis:
Naturam prosugi signant haec omina [(printer); sic: omnia] coetus,
Quo solet offendi deficiente Deus.
At Domino Ramum quae missa reportat Olivae,
Ad Christum reduces laeta columba notat.
Sic Esaias, verso sic nomine Paulus,
Cum prius odissent, excoluere Deum.
Sic Rex Isaides, sic editus, Amone princeps
Iosias redeunt ad pietatis opus.
At non desertam Corvi redeuntis ad arcam
Non resipiscentes facta notare liquet.
Errorum tales Servetus, et Arius oestro,
Impia quo rapti dogmata uterque serunt.
Tales, qui gaudent Epicuri moribus omnes,
Et quibus a vero mens aliena Deo est.
Qui desertorem referunt hoc nomine Corvum,
Qui profugo nun quam more redire parat.


page 4, image: s007

Ingluvie vix est insignior ulla volucrum,
Vox etiam saevam dira fatetur avem.
Alitis illa refert ventrem curantis imago,
Qui turpi gaudent usque vacare gulae.
Quos ventri natos, genioque probaverit horum
Vita, voluptates usque parata sequi.
Obvia multa sacros lustranti talia libros,
Quae simulacra notent, quo moveamur, erunt.
His affine potest aenigma fuisse videri,
Manu idem [(editor); sic: Manuidem] olim quale dedisse ferunt.
Dixerat:ecce cibos comedentem gignere vidi,
Deque sui fortem reddere parte favos.
Hoc quid erat, tecto docte nisi ludere sensis,
Verba figurato quem tibi more notant.
Enascuntur apum putri de carne Leonum,
Res ea doctrinam mira latenter habet.
Est, examen apum mire solet unde renasci
Iure Leo nobis Filius ipse Dei.
Qui moriens vitam nobis, veramque salutem
Reddit, et ut pateant caelica regna facit.
His gaudere Deum verborum multa figuris
Dicta probent, vatum quae liber omnis habet.
Ut velut illecebris doctrinae accendat amorem
Ille suae, quae nos una beare potest.
Magna figuratis ergo cum gratia dictis
Subsit, et utilitas his sua magna iocis:
Hos sua forte meos laus est mansura labores,
In pretio sollers fabula donec erit.


image: s008

Sunt Phrygis Aesopi Latio mihi reddita versu,
Quae figmenta legi dulce reliquit opus.
In quibus humani redduntur imagine mores,
Ingeniis praebent quam tibi bruta suis.
Inde peti possunt praecepta regentia vitam,
Inde ferant animo quae sapientis opem.
Inde peti Latio dicendi more loquelae
His poterunt, linguae qui sua dona colunt.
Et quas orandi mos usurpare figuras,
Hic exempla suo viva colore dabunt.
Fabula colloquiis si mixta sit inter amicos
Comiter, inque loco, non ea laude caret.
Narrantem placidis quia moribus arguit uti,
Et nota prudentem nuntiat illa virum.
Ut si Mercurio supplex ceu fecerit olim,
Commemores hominum pravaque facta notes:
Qui miser esuriem, paupertatemque ferebat,
Tristis Atlantiadem forte petebat opem.
Ut peregrinanti sibi Merces offerat orat,
Quas via carpenti praebeat illud iter.
Velleque dimidio divum donare recepit,
Hoc, ait, auctori munere gratus ero.
Dum prece iam dicta cum spe sic pergit eundo
Atque viam gressu non remorante legit:
Hoc plenos fructu, quem gignit Amygdalus arbor,
Auspice mox calathos invenit ille Deo.
Hoc avido quamvis non respondere videtur
Munus, id haud pretii nullius esse videt.


page 5, image: s009

Consulit ille boni, quae nullo parta labore est,
Seu sumptu, mercem, nec mora laetus abit.
Inque forum properans, lucri quid ut inde reportet,
Has mercator opes expositurus erat.
At sese, huc propere dum pergit, Atlantius offert,
Et prius hanc praedam dividat ille, monet.
Promissi memorem fore sese rusticus inquit,
Et spem dimidii non sine fraude facit:
Nucleus est palmae divo datus, atque putamen,
Fertur amygdalinam [(printer); sic: amygdallam] quale referre nucem.
Hoc bona partiri cum Musis publica gaudent
More, penes quos sunt divitis orbis opes.
His legata sacros ut possideantur ad usus,
Largiri studiis hinc bona parva solent.
Talia non prodest tantum commenta referri,
Addat ut hinc linguae copia magna decus:
Iudicii multo quin vis operosior exit,
Cognitio rerum sic quoque gaudet ali.
Et lepor est per se mansueti pectoris index,
Quam sua virtutem gratia magna manet.
Haec illos, odii qui saepe furoribus ardent,
Lenit, et inter se conciliare solet.
Maestitiam pellens haec gaudia saepe reducit,
Affectuque novo cedat ut ira facit.
Haec ergo figmenta legi dignissima credant,
Qui studiis norunt esse vacare suum.
Qualia multa meis sunt illustrata Camanis,
Quae fame fuerint forte perennis opus.


image: s010

Scripta parum magni Nasonis ut aemula condam,
Illa tamen genio non caritura puto.
Emensi tandem tumidas sumus aequoris undas,
Crediderant cuius se mea vela vadis.
Hoc cum condiderim multùm [Reg: multum] sudante cerebro,
Non breve materiae divitioris opus:
Convenit huic quaeri, quorum inclita fama, patronos,
Digna puto magnis haec mea scripta viris.
Ut iactare mei vix possim carminis artem,
Nil argumento dulcius esse liquet.
Qui genus illustri pro gnati sanguine ducunt,
Ut mihi deligerem causa probanda fuit.
Qua nec pace magis gens est laudata, nec armis,
Saxoniae latas incolit illa plagas.
Ex hac nobilium claro sunt sanguine stirpes,
Inde patrocinii conciliemus opem.
Alvensleviacae clarissima stirpis origo,
A priscis celebri nomine pendet avis.
Huic generi praestans primordia praebuit Alvo,
Inclitus augustae gentis honore Comes.
Sustinet imperii molem quo Carolus aevo,
Quem merito Magnum nomine fama vocat.
Alvonem perhibent illos vixisse sub annos,
Saxona quem fortem facta fuisse probent.
Ille sub Ermfrido praeclaram principe laudem
Rege Tyringorum promeruisse potest.
Et Theodorico, foret hic cum motus in hostem,
Rege, potens illo Francica terra fuit.


page 6, image: s011

Hoc, quae gesta ferunt bellanti, claruit armis
Tempore, non vivax fama negare potest.
Ille suo dictam de nomine condidit arcem,
Hanc alvensleviam Saxonis ora vocat.
Nomine Saxonico tamquam tentoria dicas.
Alvoni quae sint aedificata suo.
Durat adhuc nostro non arx ignobilis aevo,
Urbs Madeburga suam qua dioecesin habet.
Haec auctore trahens illo celeberrima stirpem,
Egregiè [Reg: Egregie] gestis claruit usque domus.
Aeternam peperere satis hinc bellica laudem,
Aeternam pariter facta togata viris.
Brandeburgiacae domui generosa probarunt
Pectora, res quoties iussit id ulla, manu.
Fortiter armari patriae pro laude solebant,
Cum foret huic socio Marte tuenda salus.
Sic servire togae prompti cum legibus essent,
Praesidio rebus tempora pacis erant [(printer); sic: erunt] .
Marchicus hoc verum non ipse negaverit orbis,
Hoc cari ducibus nomine cuius erant.
Alvensleviaci quoque nomine sanguinis Udo [(printer); sic: udo]
Vivit adhuc famae clarus honore suae.
Hildesiam felix qui rexit Episcopus urbem,
Quem probet haec magnum causa fuisse virum.
Sunt duo praterea, Bussones nomine dicunt,
Non quorum historiae nomina clara tacent.
Urbs, a vicinio [(perhaps: vicinia?)] quae dicitur amnis Havelae
Monte colone tibi Marchice nota iacet.


image: s012

Munere defunctos hic olim antistitis aiunt
Ambos, historiae conscia fama refert.
Cultus uterque gravi doctrinae claruit usu,
Doctorumque uni Laurea parta fuit.
Egregiis se sic domus Alvenslevica factis
Reimari (dicunt hunc ita) iactat avi.
Dicitur adversos cum res ita ferret in hostes
Strenuus ille manu saepe probatus eques.
Henrici (numerant quem Quintum) Caesaris aevo
Vixit, et hunc contra praestitit acer opem.
In quem Saxonicae gentes cum bella moverent,
Hanc patriae fido iuvit amore manum.
A Guelphis silvam deducto nomine dicunt,
Hic commissa fero proelia Marte ferunt.
Cui vicina loco Mansfeldia clara metallis,
Hic tum qua cecidit dictus ab urbe Comes,
Annales porro dici quem nomine monstrant
Albertum memori durat in orbe decus.
Alvensleviacae qui gentis alumnus, honorem
Nunc etiam famae non morientis habet.
Bella Videbrando, socioque gerente Ludolpho,
Fertur is illorum castra secutus eques.
Unus in urbe facer, quam dictam a virgine tradunt,
Halboreostadii praeses at alter erat.
Fertur Otho princeps, et eadem ex stirpe Iohannes
Marchio quos hostes sustinuisse duos.
Praeterea laus est Friderico parta tropaeis,
Est quoque qui soboles huius alumna domus.


page 7, image: s013

Insignes meruit titulos cui bellica virtus,
Est sua nobilitas huic quibus aucta viro.
Tertius hanc etiam qui reddit origine stirpem,
Magna suae Busso pondera laudis habet.
Marchia tunc equitum quo dicitur usa magistro,
Opposuit patriam cum Pomeranus opem.
Alvensleviacam quod si velit ordine gentem
Verba ligans numeris Musa referre meis:
Ilias est magno sua condita qualis Homero,
Moliri temere tale viderer opus.
Hac ex stirpe frequens multis accrevit ab annis,
Posteritas illam longa secuta domum.
Caenobio decies sex uno fama sepultos,
Ex hac qui fuerint nobilitate, viros.
Coenobio, quod praebet adhuc tibi Marchicus orbis,
Illa Neostadium nomine terra vocat.
Hac Ioachime domo Clarissime nata propago,
Tu quoque cum magnos laude sequaris avos:
Et virtute mori tibi nescia nomina quaeras,
Fama tuo generi crescat avita facis:
Tuque Ludolphe pari praestans virtute quod ornas,
Stemma tuum magno dignus honore vir es.
Cuique Valention nomen fecere parentes,
Te pariter numquam laus moritur a manet.
Alvensleviaco vos cretos sanguine famam
Inde vigere suam Saxonis ora videt.
Huius enim splendore domus illustrat honores
Illa suos, patriae provenit inde decus.


image: s014

Saxona nobilium tellus sit ut inclita sedes,
Stemma tamen vestro clarius esse negem.
At virtute pari vos Meiendorfius aequat,
Quem Patriae Magnum res probat esse virum.
Ostentare potest, series quos longa ministrat,
Hic etiam priscae nobilitatis avos.
Quod vel coenobii tibi tecta vetusta probarint,
Sub Madeburgensi quae ditione iacent.
Meiendorfiaco sumptu quae structa fuerunt,
Nominis impositi quod ratione probem.
Maxima dona viros animi vos quattuor ornant,
Dona quid heroae talia laudis habent.
Nil conferre potest homini natura bonorum,
Esse quod in vobis non sua signa probent.
Virtutes alias operosa magistra gubernat,
Et studio pietas usque vigere facit.
Religio magni quae Zelo adserta Lutheri est,
Hac vobis equidem nil prius esse liquet.
Cuius sincerè [Reg: sincere] qui traderet ordine summam,
Dicitur a vobis editus esse liber.
Rettulit exacte puro qui dogmate formam,
Quae monstrata tibi Carole Quinte fuit.
Huic sua contulerant vestro suffragia scripto,
Salvificam qui tunc asseruere fidem.
O tales utinam nusquam desideret orbis,
Quam suus usque Deo proveheretur honos.
His sese Christi fulcirent regna patronis,
Praesidio quae nunc pene tenente carent.


image: s015

Quam sua florerent felicibus otia Musis,
Si facerent tales illa vigere viri.
Ut vos praesidio studiis nunc esse probarint,
Hoc quas largiri fine soletis, opes.
Esse bonas vobis curae convicerit artes
Fama probans doctis vos bene velle viris.
Idque, quod haud ullis vos parcere sumptibus aiunt,
Nobile quos studii forte requirat opus.
Fert Maecenatem quod fama fuisse Poetis,
Vos perhibere sibi hoc Saxonis ora potest.
Quos largita Dei vobis est gratia, natos
A teneris ratio fecit honesta coli.
Qui didicêre [Reg: didicere] domi cultis ubi moribus uti,
Et tyrociniis te coluêre [Reg: coluere] suis:
Mittitis hoc alio linguas doceantur, et artes,
Non humana quibus vita carere potest.
Alvensleviaci sic hanc misistis ad urbem
Nunc natos studiis ut sua dona colant.
Cogitis eximio quos hic parere magistro,
Hac vice quem fungi gratia vestra facit.
Huic Schlusselburgo cognomen, at exprimit idem
Nomine, tu Graiis [Reg: Graecis] quem Thrasibule sonas.
Quem fore praestantem iam pridem signa probarint;
Patria quo quondam gaudeat ora, virum.
Ingenii cui vim cum non natura negarit,
Quaesito studiis nomine Magnus erit.
Vindice quo quondam sinceros asseret usus
Religio scriptis culta Luthere tuis.


image: s016

Sic Meindorfi, reples qui laudibus orbem
Saxoniae, natis consulis ipse tuis.
Floret adhuc illis quoniam vernantibus aetas,
Erudit hos, docta qui valet arte, domi.
His vestris patriae clarissima lumina natis
Nuncupat haud parvi [Orig: parui] Musa laboris opus.
Aemula tantorum iuvenes o pectora patrum,
Carmine vestra cani nomina ferte meo.
Quam tituli vobis praebent, et nomen avorum,
Fortè [Reg: Forte] meo versu fama perennis erit.
Non hinc parva meis accedent pondera Musis,
Fecerit hoc vestrae nobilitatis honor.
At contra vos hinc non praemia parva manebunt,
Nescia floruerint nomina vestra mori.
Dum genus omne colunt latas animalia terras,
Quae facit humano fabula more loqui:
Forte domum vestram non ignoraverit orbis,
Maximus Europae qui regione iacet.
Nulla mori vestras facient oblivia laudes,
Illa suo genio gloria semper erit.
Hoc velit Omnipotens, vigor est suus unde Poetis,
Visque boni vivax carminis unde, Deus.

Vestrarum generositatum Studiosissimus Hieronymus Osius Tyrigeta ex oppido Tyringiae Slotheim.


page 9, image: s017

ELEGIA. AD NOBILISSIMUM OMNIUMQUE disciplinarum genere politissimum virum, Musarumque verum Maecenatem D. Conradum Weis [Orig: Vueis] , Patricium Francofortianum ad Moenum.

EX quo charta tuis mihi venit arata Camenis,
Annua sol peragens tempora fecit iter.
Quod non interea tibi carmina nostra remisi,
Haec mora culpari digna, fatebar, erat.
Sed data cum tibi sint missis responsa tabellis,
At tamen Aoniis quae caruere modis:
Serius hanc affert tibi quod mea Musa salutem
Non aegre iuvenis digne salute feres.
Non aegre iuvenis nostras tardasse [Reg: tardavisse] Camenas
Digne coli docti Vatis honore feres.
Quod facunda parum mea carmina laudibus effers
Ductus amore mei candide WEISSE facis.
Annumerant magnis quod me tua scripta Poetis,
Te nimio falli nempe favore probem [(printer); sic: prebem] .
Hanc tibi docte tamen culpam CONRADE remitto,
Commissam studio quam liquet esse mei [(printer); sic: meo] .
Sed quod amas OSIUM, potieris amore vicissim,
Sordidus in nullis rebus amicus ero.
Namque suis oculis ut neutrum viderit alter,
Ingenium [(printer); sic: Ingenio] videor mente videre tuum.


image: s018

Littera missa mihi Generosae mentis imago,
Indicium illa potest indolis esse tuae.
Quae tibi doctrinae partum velut arguit usum,
Sic probat humani pectoris esse decus.
Gratulor hoc ergo mihi nomine laetus amicum,
Doctus es, et placidae semina mentis alis.
Venerit ante meo fatali terminus aevo,
Desiero temere quam memor esse tui.
Salanam venias utinam semel hospes ad urbem,
Quo decet a nobis excipiere [(printer); sic: excipeere] modo.
Huius amicitiae quod te nunc nomine posco,
Hoc praestare velis fac mihi promptus opus.
Excudenda typis diversa poemata mitto,
Vestra hoc qui tractant artis in urbe viris.
Huius ut esse queam felici sidere voti
Compos, opem ne fac ferre gravere [(printer); sic: gravare] tuam.
Qua ratione tamen, quem mittimus, ille docebit,
Haec dedero praelis scripta premenda suis.
Hoc operae pridem mihi cum promiseris ultro
Esse nefas de te me dubitare putem.

T. [Abbr.: Tuus] praestantiae addictissimus Hieronymus Osius Professor Ienensis. Poeta L. a R. et I.