March 2004 Ruediger Niehl
could not identify Errata-list items: _p. 37 l. 2 canant_ and _p. 111. l. 13. aveniperdam_; new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check


page 197, image: s373

J. PHILIPPI PAREI EPIGRAMMATA.

EPIGRAMMA I. AD LIBRUM SUUM.

MOENANAS fortasse cupis peragrare tabernas,
Doctorumque liber scrinia parve petis.
Parcito dum domini exactas patiare lituras,
Nec potius fias una litura cave.
Nescis heu nescis docti fastidia Maeni,
Excutit hic multos sed sine fronte viros.
Limina si domino invito egrediare, libelle,
Te maceret nullo vindice Momus iners.

II. AD FRIDERICUM V. ELECTOrem Palat.

HENRICUM nuper nimium luxere Britanni,
Unica qui patriae spes, columenque fuit.
Ac fuerat, fateor, luctûs iustissima causa:
Non tamen ille dolor perpetuandus erat.
Audiit hosce DEUS gemitûs planctûsque Britannûm,
Atque aliam Patriae spem, columenque dedit.


page 198, image: s374

Vivit in HENRICO FRIDERICUS: sanguinis author [Reg: auctor]
PALLATINE tui, et celse BRITANNE tui.
Vivat FRIDRICUS! gignat pluresque gemellos
PALLATINE tibi, et celse BRITANNE tibi.

III. In SCITUM Politicorum PLUS SCIRE SATIUS EST QUAM LOQUI Plautus Epid. 1. 1. vers. 57.

ET tacuisse nocet, nocuit quoque saepe locutum,
Commoda nec taceo, nec metuenda loquor.
Audio quin prudens de multis plurima: sed PLUS
COGITO, QUAM DICO, tutus ut esse queam.
Nam pol si sapias, quod scis nescire memento,
Inter mortales vivere qui satagis.

IV. IN LAURUM SIBI a MELISSO donatam.

LAURUM quod gesto, Vatesque feror, pia Vatis
Efficit integritas judiciumque pium.
Quid faciam? Titulo nequiquam gaudeo Vatis:
Sed placet integritas iudiciumque viri.

V. IN PAREANUM NOSTRUM, quod est Myrtilleti in Suburbanis.


page 199, image: s375

AD ista quisquis limina hospes advenis,
Domino precare mente fausta plurima.
PAREUS est, sibi aere qui magno et suis
Istud penetral emit, et molestiâ
Erexit ingenti, relapsurum brevi.
Quidni? perenne mundus hicce [(transcriber); sic: hiccce] fert nihil.
Ergo deinceps qui hoc PAREANUM incoles,
Sedes caducas post relicturus brevi,
Terrena temne, AETERNITATEM COGITA.

VI. IN EFFIGIEM GEORGII THURII Poetae Pannonii.

PULCHRA viret THURI circum tua timpora Daphnis
Ingenii dotes quam peperêre tibi.
Pulchra etiam facies decorat tibi laudis honorem:
Pictor utrumque docet, cetera Fama dabit.

VII. AD THRASYBULUM CORNIUM parwdw=s.

CORNI numquid amas? quidni. cum tam bona forma
Tamque disertum os tam vinnula labra tibi
Tam facilis domina. et tam numis plena crumena
Splendeat. an cesses fallere sic dominam?
Quid? num formosum formosus amare negares?
At quod ames Corni, plus nimio invenies.


page 200, image: s376

VIII. AD NEOPHILUM.

HOc tibi do monimen nostri juvenantis amoris,
Is quoque si crescet, carmina plura dabo.

IX. AD PONTANUM.

AD cenam PONTANE meam, hac te lege vocabo,
Ne quaeras lepores Pontificumque dapes.
Nunc Vates Veneris scis delectare COLUMBAS:
Has tu repperies si meus hospes eris.

X. AD EUNDEM.

UT caelum advertit nos vultus sumere laetos,
Explicuit frontem Phoebus Apollo suam.
Abice nunc tristes PONTANE e pectore curas,
Chloridos et flores me comitante vide.
Post ubi mentem animi sat paveris, ecce COLUMBAS
Quas tibi promisi vespera cena dabit.

XI. AD EUNDEM.

NIL est: Sol simulat lucem frontemque serenam,
Nosque inconstanti ludificat facie.
Perge tamen geminas mecum cenare COLUMBAS
Seu faveat Phoebus sive inimicus erit.

XII. AD EUNDEM.


page 201, image: s377

SI vacat et volupe est calidis tua corpora lymphis
Abluere, ecce tibi balnea nostra calent.
At friget focus, et tepida est mihi Bacchica trulla,
Nec scio quid possit caena parare tibi.
Adsis, tuque uxorque, meum nec sperne paratum
Exilem, donec ditior ille fuat.

XIII. AD PHILOPHILUM.

NESCIO quid subeat mentem, quod carmina Vatis
Elysii nigrâ cerno vibrata cruce.
Fors meminisse dolet currum rupisse columnam
Corporis, aurigâ non moderante rotas.
An potius viduam lugebas morte peremptam
Quae tibi crux fuerat Caecilioque tuo.
Dignum utrumque cruce infaustâ est, auriga sed ille,
Atque Aelis triplicem commeruêre crucem.
Non vero Phoebus, non carmina docta Poetae.
Ablue, vel dicam te meruisse crucem.

XIV. AD DOCIMUM.

CUR me subinde in literis Clarissimum
Vocas? an ut te nominem Clarissimum?
At te deinceps nomino obscurissimum
Ne me deinceps nomines clarissimum.

XV. IN OLLUM.

ES canis, es quoque homo num haec conciliaveris Olle?
Mens hominem redolet, pessima lingua canem.


page 202, image: s378

XVI. AD PAULUM GISBICIUM POETAM NOBILEM. De lurcone Hessulo.

STULTOS quod vocat Hessulus Poetas,
Ne vel unius aestimabis assis.
Nam non stultior uspiam est repertus
In totâ Archadiâ, Hessiâve totâ.
Tanto doctior ipse eris Poeta,
Quanto plus maledicit is Poesi.

XVII. AD ABRAHAMUM SCULTETUM. DE MELICIS Melioris Laubani.

HEBRIGENAE vidi, SCULTETE melismata vatis
Illa puto Aeoliis carmina ducta modis.
Quid placeant quaeris? posito Venusinus olore,
Pindaricas tersâ dividit aure fides.
Vivit in his SCHEDIAE ter triplex gloria Musae,
Alcaeusque minax, Stesichorusque [(transcriber); sic: Stechisorusque] gravis.
Quid mirum? Samio tot si uno in pectore ritu
Una habitent animae, quod Deus ipse regit.

XVII. In Catechetica ZACHARIAE URSINI: a DAVIDE PAREO edita, aucta.

MIRABAR cur gens Meretrici addicta Latinae
Omnia corrodat, sola sed ista probet.


page 203, image: s379

Sola sed ista probet, certê non dente maligno
Impetat, URSINUS quae monumenta dedit.
Sic est. vis veri hucusque imperterrita mansit,
Durior et quovis illa adamante fuit.
Tu modo fige tuum, cui numen LOIOLA, dentem
Dixeris Arctoa huic robora adesse libro.

XIX. AD ABRAHAMUM KIMEDONCIUM Sponsum.

SIC eat in gentes plures Kimedoncia fama
Gloria sic vigeat nominis alma tui.
Et pater et frater tristi sunt morte perempti,
Solaque quae fuerat, iam FUIT ipsa soror.
Tu superas generis certissima gloria quondam,
Tu patris et fratris germina solus habes.
Omen adest. Paphies dio tu munere fratris
Atque Patris facies dein superesse decus.
Annuit ipsa Venus roseis SEVECOTA labellis,
Quae modo consequitur quo pia vota vocant,
Sis Abraham subolis fecundae, sit quoque Sara
Quam petis obsequio Margaris ista tuo.
Sic eat in gentes plueres Kimedoncia fama,
Gloria sic vigeat nominis alma tui.

XX. AD DAVIDEM PAREUM AVUM. nomine DANIELIS PAREI PHILIPPI FIL. Dav. Nep.


page 204, image: s380

VIDI bis Genium tuum meumque,
Vides bis Genium meum tuumque,
Mellitissime Ave, une amor Nepotis,
Parentisque decus, columna Matris.
Ut tuus Genius praeit Kalendas,
Sic meus sequitur novas Kalendas.
Strenam poscis Avus novis Kalendis,
Poscit dona Nepos novis Kalendis.
Absenti quid Avo nepos reponam?
Absenti quid Avus dabit nepoti?
Vovebo bona garrulis labellis
Quotquot larga Dei dabit potestas,
Annos Nestoreos, diesque salvos,
Sic vovebo loquacibus labellis,
Queis [Reg: Quibus] tu mille suaviationes,
Queis [Reg: Quibus] tu milia basiationum
Praesenti ore dares reciprocanti.
Reddes tu mihi quid crepundiorum?
Reddes quid mihi lusitationum?
His gestit mea mens, diesque fallit,
His matrique patrique tristitatum
Longa tempora saepius repello,
His Avoque Aviaeque gaudiorum
Laeta tempora saepius reporto.
Ergo VIVE mihi, tibique VIVAM,
Mellitissime Ave, une Amor nepotis:
Ut crebro Genium tuum salutem
Ut crebro Genium meum salutes,
Saepe ut munera des novis Kalendis
Sape ut munera dem novis Kalendis.


page 205, image: s381

XXI. AD DAVIDEM PAREUM AVUM. Nomine DAVIDIS PAREI, PHILIPPI FILI. DAV. Nep.

QUOD donem tibi munus his Kalendis,
Iucundissime Ave, his novis Kalendis,
Queis [Reg: Quibus] Ianus mihi laetiore fronte
Reducit Genium tuum senilem,
Natalemque diem, mihi osculandam
Et plus aut pariter meâ aestimandam
Horâ quâ liquidas tuebar auras
Istos primitus ante tres Decembres.
O praesens tibi si forem! applicarem
Collum, atque os oculosque suaviarer,
Et faustas loquerer precationes.
Quid jucundius est beatiusve?
Avo basia cum nepos refigit
Libat basia quando Avus nepotis.
Nunc quando procul abs tuis labellis
Dispretus careo tuis labellis,
Dicam quot potero appretationes,
Dicam VIVAT AVUS diu superstes!
Avus Nestora vincat ô trisaeclem!
Avus lustra decem, decemque soles
Vivat saepius omnine auspicato!
Deus sic faciat potente dextrâ,
Avo lustra decem, decemque soles
Gratari ut valeam favente linguâ!


page 206, image: s382

XXII. AD DAVIDEM PAREUM Parentem. Cum evulgaret Commentarium Mosaicum.

NEMO Epicurus ait mundi dux, nulla guberna;
Semper Aristoteles credidit esse polum.
Omnia mole suâ constant fluitantque per annos
Ut coepêre semel, turba profana canit.
Somnia cuncta notat MOSES, divina propago,
Omniaque ex nihilo condita rite docet.
Tu MOSIS, venerande parens, nunc dogmata mundo
Explanas doctis egregiisque notis.
Ac quia pestiferas pellis de MOSE tenebras,
Te merito aeternum mundus uterque colit.

XXIII. AD HELIAM PUTSCHIUM Antverpiensem.

IMPLORENT alii magnorum numina Divûm
Quorum ope vel Crassi sint adeoque Dei.
Est mihi Erythraeo mage carior illa lapillo
PUTSCHII amicities, mensque benigna viri.
Quantum terra polo distat, caelestia quantum
Terrenis, tanto carior illa mihi est.
Terreni nihil ille sapit, caelestia quaeque
E templis cerebri Putschiadae veniunt.
E tripode ecce loquor: Famae nunc insidet alis,
Dum facit is veteres vivere Grammaticos.


page 207, image: s383

XXIV. IN AMPHITHEATRUM HORRORIS CLARI BONARSCII Jesuitae.

HACTENUS Orcinae potuit latuisse cohortis
Putidum ab indomito quod venit ore malum,
Triste malum mundo quod LOIOLA pessimus Orci
Miles damnosâ non sine labe creat.
Serpit gangraena: ast poterat celarier intus
Omne nisi crimen proderet iste liber.
A Furiis tunc vexatus SCRIBANIUS, huncce
Quando librum pepegit seditiosus, erat.
Lingua furit, calamusque furit, mens plena furore,
Esca sit o Furiis haec furiosa cohors!

XXV. In idem Amphitheatrum.

VIDIT ut in toto notum SCRIBANIUS Orbe
Pestiferi ingenium sacrilegique gregis.
Protinus indoluit: testatur penna furorem.
In rabiem totus sic coit iste latro.
Nil agit et frustra famam pertentat eorum,
Qui facinus tantum ne latitaret agunt.
Reddite vos Regi, Regi vos reddite dentem,
Integer et vobis restituetur honos.

XXVI. In idem Amphitheatrum.


page 208, image: s384

DUM putat bene Iesuita Honorem
Produxisse palam, omne Honoris ille
Punctum amittit, et est Iesuita
Proditor, rabidus calumniator.

XXVII. In idem Amphitheatrum.

DIRA cohors, quae densa crepas miracula, jam iam
Mirificae tentes edere mentis opus.
Exorcista veni. sentit SCRIBANIUS atri
Vim rabidam Satanae, membraque cuncta tremit.
Pessima lingua furit, linguam tota occupat Orci
Triste satellitium. pessima lingua furit.
Exorcista veni. HALLENSEM adiurato MARIAM
Ut linguam a Furiis liberet haecce malis.

XXVIII. AD PAULUM SABINUM Jocus.

VESTRAS carmine basiationes
Dum turbat mea Musa, Paedagogo
Et fas et licitum esse basiare,
Et fas et licitum esse suaviare,
Et castae sociarier puellae,
Et carae sociarier maritae
Pudico recitans pioque versu;
Furcillis male nescio eicit quis
Hoc sanctumque probumque Paedagogi
Nomen, et rigido reponit ausu
Hoc rectumque bonumque literati


page 209, image: s385

Nomen, et male et inscienter addens
Mystae, Theulogiae modo vacanti.
Rectê dicis utrumque literatum,
Male at dicis utrumque paedagogum.
Et bene audit uterque literatus,
Ast male audit uterque literator.
Atque si cupio ipse literatus
Atque si cupio ipse paedagogus
Dici nomine perpio et celebri,
Cur tu nomine perpio et celebri
Nolis dicier ipse literatus?
Nolis dicier ipse paedagogus.

XXIX. AD JACOBUM LINDANUM.

TE Venus, et Phoebus pariter laeto omine cernunt.
Dat iste libros, dat sed illa liberos.
Sic in utrisque tuum nomen tolletur in aevum,
Fiesque notus in libris et liberis.

XXX. AD JOHANNEM CRAUSIUM SCEPUSIUM.

FORTUNAE imago saepe deserit bonos,
Malaeque fraudis inscientes concutit.
Ergo resistas irremisso pectore,
O flos decusque CRAUSIANI germinis,
Emergit olim passus asperam Deam.

XXXI.


page 210, image: s386

AD HELIAM PUTSCHIUM Antverpiensem.

OCCULTA Amoris ignei sunt semina
Magnetis instar pectus attrahentia
Queis [Reg: Quibus] cura Peitho providumque Apollinis
Acumen, atque queis [Reg: quibus] molesta Inertia,
Virtutis almae perditrix Inertia.
Quid ni perirem PUTSCHII cor flammeum?
Mihi examussim cognitum tot vocibus,
Iam inde cum divinus ardor HEINSII
Mundi utriusque latê adimplet orbitas.
Amare PUTSCHIUM in HEINSIO cur denegem?
Quid HEINSIUM ABSQUE PUTSCHIO mirarier
Iuvat? quid unum absque altero amplecti juvat?
Uterque eodem spiritu calet Dei:
Et hic et iste me sibi pol devovent.
Insuetus isto amore, PUTSCHI, num salis?
Novo an sodali porriges nunc dexteram?
Hanc hanc redono mentem, et hanc do dexteram
Hoc sume cor, fibrasque cordis singulas.
Tuum Parei quicquid est, tuum cape.
In Putschio omnis deinde vixero, dein
Pro Putschioque fata si poscant, cadam.
Utque Heinsium unus Putschius, sic Putschium
Unus Pareus ora per virûm feret.

XXXII. AD PETRUM SESTRENCIUM LITUANUM.


page 211, image: s387

HEINSIACOS nuper legi quos, Petre, cothurnos,
Misisti, et lectis protinus obstupui.
Nil Euripidis, aiebam, aut quos Aeschylus acer,
Quosque dedit Senecaepes, numeros facio.
Omnia fumus iners, rapidus sunt omnia ventus,
Quaecumque antiquûm pulpita magna sonant.
I nunc prisce, nega te post nil posse sequentes.
Heinsiadae victum te dabit AURIACUS.

XXXIII. AD DAVIDEM PAREUM Parentem.

SI quid agam quaeris, genitor? respondeo paucis,
Me bene cum sociâ VIVERE, at ESSE male.
Nam mihi succineus periit ferrugine culter,
Ut nequeam panem [(printer); sic: ] scindere, et esse bene.
Te meus ergo rogat Lar, uxorique mihique
De glesso cultrum mittere ne renuas.
Illum cum dederis, dicet tibi nuntia Musa,
Me bene cum sociâ VIVERE, et ESSE bene.

XXXIV. AD POLLIONEM. Jocus.

DURUM quisquis amat volens periculum
Cur non is pereat gravi periclo?
GARNERI redamas nimis PERICLA
Versuum moduli aleam pericli
GARNERI subeunt gravi periclo.
At tu fac sine vatium periclo


page 212, image: s388

GARNERI rigidi legas Pericla.

XXXV. MANIBUS JACOBI MONAVII.

NOMINIS ingenui famam virtute MONAVUS
Commeruit, passim qua patet Orbis apex.
Omnis enim tellus cognovit pontus et aether
Illius in genii munera cuncta tenent,
Invidit Superûm caelestis turba Deorum,
FAMA ait, hic nostrum compleat inde polum.
Num quoque Sol vidit quicquam divinius illo?
Quem colit ille polus, quem colit iste polus.

XXXVI. IISDEM MANIBUS.

MORS truculenta petit jam limina fessa MONAVI
Nil timet, et magno corde ait, IPSE FACIT.

XXXVII. AD DAVIDEM PAREUM Parentem.

MUNERA pro strenâ debebam mittere, sed non
Quae volui potui mittere dona tibi.
Interea mittas Genitor tua munera nobis,
Dum te gnatus avum, me faciatve patrem.

XXXVIII. AD JOH. LAGUM Sponsum.


page 213, image: s389

MACTE animo juvenis, nitido sub flore juventae
Inque tuos veniat bella puella toros.
Neve velis deinceps viduam sine compare vitam
Ducere, perpetuis quae scatet insidiis.
Quin mage cum CHRISTO subeas haec vincula, numquam
Quae veniunt ullis dissolvenda malis.
ANULLA [(editor); sic: ANNULA] sola tibi fallat nunc tempora, tuque
Nunc fallas ANNAE tempora longa tuae.
Postque novem Lunas veniat qui gaudia portet
(Haec mei erit voti clausula) Filiolus.
Talia proveniunt taedis cum Numine coeptis,
Munera, prae cunctis nobiliora bonis.

XXXIX. AD EUNDEM. E Graeco AGATHIAE Ex lib. VII. Antholog.

CUR gemis? ardeo. quem? nostro dignam igne puellam.
Num quoque formosa est? creditur esse mihi.
Astubi visa tibi? fueram fortasse vocatus,
Et vicina meo sederat illa toro.
Uxor erit? nullus dubitabo: Cyprin apertam
Non tamen ipse probo. sat mihi tectus amor.
Ergo conjugium temnis? quid femina prodest,
Quae sine dote parit nil nisi pauperiem?
Mentiris. nec amas Phidilen. nam verus amator
Iudicio mentis non valet usque suo.


page 214, image: s390

XL. AD EUNDEM. E GALLICO Portaei liberius redditum.

UT tua vulneribus laeserunt lumina pectus,
Usque adeo incaluit fulgure mens animi,
Nil magis ut possit nostrum inflammare furorem.
Ecce tamen flammas ANULLA [(editor); sic: ANNULA] nostra fovet.
Quantum etenim Charites formae concedere suerunt
Tantum etiam nostro pectore crescit amor.
Igne novo nec adurere desinit Anna,
Anna sui IANI spes mere et unus amor.
Ah mea ne pergas aliud decus addere formae,
Aut abeo in cineres tristis et emorior.

XLI. MANIBUS ADAMI SCHANTERNELLI Iuvenis egregii.

QUEM Deus insigni semel est complexus amore
Hunc tempestivê sevocat ad superos:
Daedaleis mundine technis abripiatur,
Inque bono incedens tramite curvus eat.
Sic modo quae viridi in campo succreverat herba
Conculcata iacet, nec manet ullus odor.
Flos fueras, iuvenis florem demessuit ille,
Qui proprio arbitrio bruta hominesque necat.
Sed mala finivit letho sed tempora vitae


page 215, image: s391

Tristia perpetuis pensitat ille bonis.
E Ludo in Ludum transvectus es, attamen istic
Cuncta sed et nullo parta labore tenes.
O ter felicem! quisquis conscendit Olympi
Culmina maturê, nescius ipse mali.

XLII. AD JOHANNEM HULSMANNUM.

OMINA sacra valent. Patrem te HULSMANNE futurum
Laurea nostra virens auguris instar erat.
Nam nova sub foliis protrusit germina nuper
Venturae et subolis praevia signa dedit.
Pusio iamque tuus vagitibus omnia complet,
Crescit, et in cunis posse salire cupit.
Ast meus in tenebris latitat sub pectore Matris,
Crescit et in lucem posse venire cupit.
Gaudia nata tibi, nascentur gaudia nobis:
Sit modo quod voveo mas mihi, masque tibi.

XLIII AD FILIOLUM EIUSDEM.

CRESCITO parve puer, nostri furuncule cordis,
Crescito mel matris, deliciumque patris.
Unica tu quondam fueris spes, atque renascens
Flos Hulsmanniacae praesidiumque Domus.
In te si vigeat pietas utriusque parentis,
Humanis carus, carus erisque Dio.

XLIV. AD SOROREM PUERULI.


page 216, image: s392

HACTENUS unus amor fueras matrisque patrisque
Sed jam nunc facta es dimidiatus amor.
Altera pars fratri modo nato cessit amoris.
Non tamen est geminus, sed manet unus amor.
Unus amor geminos coniunxit: Filia Matris,
Filius est Patris verus et unus amor.

XLV. CHRISTMANNO ROESLERO.

MILLE mihi votis quamvis quaesitus ADAMUS,
Iste poetifici mellea Suada favi,
Non tamen ad NAVAE crepitantem flumina versus,
Vel semel is vatem curat adire suum.
Audiat hoc Nemesis facinus, vindexque poetam
Ducat in obsequium, ut paenituisse queat.
Interea ROESLERE vices supplebis ADAMI,
Momine et illius pocula quinque bibes.

XLVI. AD MICHAELEM FALCARIUM Allobrogem.

HAECCE tibi FALCARI rursum scribebat Amoris
Signa semel fidei qui tibi signa dedit.
DI male duint! tabulas qui pervertêre priores,
In quîs doctorum tessera jacta fuit.
Sic est. vel fures vel blattae haec tenuia amoris
Mnhmo/suna eradunt. pectore constat amor.
Pectora jungamus, non chartis nomina solum
Credamus, sanctam qui colimus Philian.


page 217, image: s393

XLVII. AD PHILIPPUM DUPINUM GALlum, Disserentem de CAENA CHRISTI.

SI labyrinthaeos variorum nosse labores
Discupis, ê verbis quos plicuêre sacris,
Numquam finis erit, verum tu saecla legendo
Consumes, perdes quin operam atque oleum.
Nam nebulas CHRISTI haud modus est offundere verbis,
Et sua de cerebro somnia quisque parit.
Eia age thesauros mentis deprome, DUPINE,
Quos hausti e sacris nocte dieque libris.
Verbaque salvificae fidei certissima signa
Ad fidei normam percipienda doce.
Fac quoque Pontificum valeant morfw/mata caeca
Et Pantusiadum somnia abesse iube.
Illa fides verê novit comprendere CHRISTUM,
Credere quae novit, quae fugiunt oculos.

XLVIII. AD JOH. JUNICONTIUM.

QUOD coepsti studium, laudo; feliciter urge,
Namque per id veniet gloria rara tibi.
Inprimis veteres semper commendo Poetas,
Quos alacri studio nocte dieque legas.
Nec tibi fac placeant quaevis ludibria vatum,
Dulcius ex ipso fonte bibetur aqua.

XLIX. IN GRILLUM.


page 218, image: s394

TE quia delectant tam suavia somnis, Grille,
Somnia, crede, ex te quod petis efficient.
Somnia te Croesum facient, te somnia Phoebum
Efficient; eadem sed facient Asinum.

L. DENARII DE JOH. CASIMIRO GERNANDO An die blûende Iugend zu Haidelberg.

IHr lieben Kinder am Iettenbüel,
Bitt euch nembt jetzt ein eigenes beyspiel,
Wie jhr solt freien Kunsten und Sitten
Recht nachjagen, und hernach erbitten
Die kitzlicht und flattirend ehrens Kron,
Welche ist aller tuginden warer lohn,
Het diser GERNAND nicht bey zeit handtrew
Geben den neun Schwestern und Gratien drey,
Wie wolt er kommen sein ins Register
Der ietzt iubilirenden MAGISTER?

LI. IN THEOCRITUM Sibi ab HENRICO STEPHANO dono datum.

HOC mî mnhmo/sunon dedit Pelasgi
Latinique poematis peritus
HENRICUS STEPHANUS, manûsque signum
Reliquit. sed id invidere coepit
Manus impia pessimi Triballi.


page 219, image: s395

Vin' dicam fieri quid exspetiscam
Tagaci manui impii Triballis?
Orci victima sit manus Triballi!
Tam doctam mihi quae manum invidere
Coepit, mnhmo/sunon perenne vatis.

LII. E Graeco DANIELIS HEINSII De Amoribus suis.

SIC mea de pharetrâ projeci spicula, iamque
O Regina Cypri, nil nisi lusus ero.
Adsis ô veneranda mihi: laesumque iuvato;
Aut ego tardipedem iussero adesse Deum.

LIII. IN TURNEBUM et STEPHANUM.

SUNT duo qui certant doctâ Ciceronis arenâ
Munito, capto, prenso. quid sit vendito,
Quid sit dormito, ostento. TURNEBUS in illam
Sententiam utrovis pede ivit, omnia
Quîs To vel So extremum syllaba terminat orbem,
Raro frequentiam, actionis ordinem
Saepe notare: nec est sinis discriminis inter
STEPHANUM politum, et arte daedalâ inclutum
Munito, incipio munire, hic explicat, atque
Prensare, dormitare paro, inquit acriter.
Mars dubius fidum doctumque Palaemona quaerit
Vin' scire iudicium? STEPHANI mentem probo.

LIV.


page 220, image: s396

AD BALDUM POETAM.

COGIT te crepitare verba Pyrrhus,
Ac dicit tibi crebro: pulchra res est.
O si nosset utrumque, Balde, Pyrrhus!

LV. AD AEMYLIUM PORTUM. De prisca Graecorum compotatione.

INIQUA fama pridem adobruit mala
Tutescidûm propaginem.
Mero diurno ad ipsa Eoa tempora
Sedere putidam in toris.
At ipse rite charteo doces stylo,
Lepos honosque Cecropum
Facete PORTE, nationis istius
Bibacitatem Achaicos
Fatente multitudine audientium
Legentiumque vincere.
Ita est. Et Alamannus [(editor); sic: Allemannus] , et bibax Cecrops
Aquae anteponit Euhium.

LVI. IN COROCOTTAM.

QUOD tibi nemo placet, mirabar; desino iam nunc.
Namque tibi solus tu Corocotta places.

LVII. In Scitum CASPARIS CUNRADI.


page 221, image: s397

SI te Fortunae versat rota, telave Mortis:
Ad Dominum fugias: Sola SALUS DOMINI EST.

LVIII. IN POLLUM ROMANUM.

EFFIGIEM Fidei dum donat Cinna puellae,
Pollus cerbereo ructitat ore sonum,
Et Veneris tunc te clamat pinxisse figuram,
Quâ cum Marte fero praelia dira capit.
Mentiris pathice, atque idem scelerate cinaede,
Nil pictura usquam denotat ista mali.
Ast tu picturam cesses lacerare pudicam,
Et tua quid gestet Psaltria, Polle, vide.

LIX. IN MALCHUM.

CUR Malchum vexent tot colica tormina ventris
Quaeris? non dico, sed scio; quod satis est.

LX. AD ERASMUM POSTHIUM.

AUT tecum Venus omnis habet, POSTHI Orchomenisque
Aut est in tota Cypride nulla Venus.

LXI. DUELLUM Anseris et Porcelli.

OBSIDIONE olim Galli Capitolia templa,
Manlius ut gessit bellica signa, tenent.


page 222, image: s398

Scilicet excitus solo crepitu anseris arcem
Servat, et avertit proditionis opus.
Praemia tum [(printer); sic: dum] retulit sat opima argenteus anser,
Nec putat ad poenam hoc posse venire malum.
Fallitur, et Senonum nequiit quod reddere turba,
Grunnius hic rostro reddidit ecce suo.
Sic latet ad tempus sceleratus proditor, illum
Donec ad exsequias pertrahat ira Iovis.

LXII. IN FRANCFORDIAM E Graeco Lysippi.

FRANCFORDIAM qui non adit, pol truncus est.
Quem visa eadem non illicit pol asinus est:
Cui non grave hanc relinquere, est cantherius.

LXIII. PALLADE Lib. 11. Anthol.

SILVANUS geminos cum laudet, Morphea Bacchum,
Quid mihi nunc Musae, quid mihi amicus, ait?
Membra etenim hic suavi demulcet cuncta sapore
Ille sed in thalamo membra sopore gravat.

LXIV. ARCHIAE Lib. 11. Anthol.

QUIDNI laudemus Thraces, quod planctibus imis
Excipiant natum jam modo filiolum?


page 223, image: s399

Quodque relicturi tristissima tempora vitae
Laetitiae signis funeris ossa legunt.
Nam mala tot vitam comitantur, totque dolores
Gaudia quot Parcae non sine fine ferunt.

LXV. JULIANI Ex Lib. 1. Anth.

EST domus, est patria, est victus, nil amplius opto.
Nam labor est, vitae quod mihi restat onus.

LXVI. Ex eodem Lib.

ODI quod nimium est: quando proverbia dicunt,
Mel nimium non est mel, sed erit mage fel.

LXVII. MACEDONII HYPATI Ex eodem Lib.

ET meminisse iuvat, nec dememinisse nocebit,
Si bona sunt cordi, si mala cordolio.

LXVIII. NICARCHI Ex lib. 11. Anth.

TIMPORIBUS niveis dicaxque venefica, saecla
Euboici vincit Nestoris et senium.
Longius et cervo gaudet vixisse, sinistrâ
Connumerans aevi saecla secunda sui.


page 224, image: s400

Mens viget, atque oculi retinent sua lumina, pesque
Integer. an stygium credimus esse Deum?

LXIX. E Graeco: INCERTI apud Stobaeum.

FENORA tu captans mentem oblectare memento,
Atque aliis numeros linquito flexibiles.

LXX. PALLADAE: IN GRAMMATICOS. Ex Lib. I. Anthol.

OMINA dira ferunt ipso sub limine versûs
Grammatici, primo nam caput IRA premit.
Exitium alter habet, Danais quod pessima quaeque
Attulit, at post hunc pallidus Orcus ovat.
Quartum latrantis mordent laniantque molossi.
Dant quinto volucres materiem, atque Deus.
Fallor? an haec faciunt numquam ut bene vivat
Grammaticus iunctim quem mala quinque premunt.

LXXI. LUCILII: IN MALUM MEDICUM Ex Anthol. lib. II.

DEXTERA contingit lapidem fors clinica Marci
Protinus effertur cum lapide ipse Deus.

LXXII. LEONIDAE TARENTINI: IN HOMERUM. Ex Anthol. lib. I.


page 205, image: s401

OMNIA circumagens caelestia sidera Phoebus
Offuscat, Phoeben nec sinit esse suam.
Pierios vates passim deperdit Homerus,
Cuius in ore micat lux Heliconiadum.

LXXIII. PALLADAE. Ex Anthol. lib. I.

CUR scribis DOMINO-FRATRI, cum munera mitto?
Haec nisi do, FRATREM vix dicis esse tuum.
Nomina pol vendis. Sed ne mihi nomina vendas,
Ecce tibi do minus, ne quoque sim DOMINUS.

LXXIV. EMBLEMA DESIDIAE AD BARPTOLOMAEUM RICHARDUM.

PLUS taedii, arbitraris, accipit piger
Inersque venter assuetus culcitrae,
Quam dura sustinere quisquis assolet,
Manus pedesque jugiter delassitans,
Caeloque victum quaeritans sub frigido.
Par sit molestia, haud tamen par praemium.
Hic Murciae: sed iste Palladi meret:
Hic risum acerbum: at alter aufert gloriam.

LXXV. ORACULUM APOLLINIS MILESII.


page 226, image: s402

QUOUSQUE vinclis alligata corporis
Suspirat Anima, obnoxia est doloribus.
Illis solutis, corpore et demortuo,
Alacris ad tribunal adspirat Dei,
Et absque labe, et absque senio; ceu Patris
Prudens voluntas omni ab aevo protulit.

LXXVI. Ad Illustrem Dn. Dn. PHILIPPUM L. B. a Winnenberg Jocus.

NOSTROS, Maecenas, mittit tibi Musa lepores,
Mittere sed lepores vestra Diana solet.
Rara placent raros igitur gustato lepores,
Atque meis leporem mittito quaeso focis.

LXXVII. AD JOH. GEORGIVM PAREUM, De Sensibus dissertantem pro primâ Laureâ Philosophicâ

ARDUA qui quondam Virtutis culmina anhelat,
Nullius is renuit ferre laboris onus.
Pervigil ast Phoebum pariter colit atque Dianam
Intrepidoque animo certa brabea petit.
Luctandum ergo prius, Frater, post deinde coronam
Prensandum haud aliâ lege paratur Honos.
Tu iam nunc vires, omnesque intendito sensûs:
Ut tibi post paulo Plaudere rite queam.

LXXVIII. AD EUNDEM PAREUM Fratrem meum carissimum.


page 227, image: s403


[Gap desc: Greek poem]
.

LXXIX. AD JOH. MUNSHEIMERUM.

AEGIDA Pallas amat Mavortis fervida amica
Victori spondens civica serta suo.
Utque sago tribuit mansuros laudis honores
Sic divina togam Fama manere solet.
Altera MUNSHEIMERE tuum decorare parentem
Gloria amat (Martis nam cluet ille decus)
Laurea sed frontem redimit tibi JANE corollam
Pacificaeque Deae munera magna tenes.
Fons tibi Castalius gustatus amystide plena
Suntque tibi Clarii Numina nota chori.
Arte et Marte tibi quondam patrique triumphos
Utraque quod voveo, Pallas honor a dabit.

LXXX. AD HERMANNUM SCHOENEN.

QUID peritura tuis inscribi nomina chartis
Expetis? ô animae pars quotacumque meae.


page 228, image: s404

Est angusta nimis, nimis ambitiosa papyrus
Quam prensat socius, quam ferus hostis arat.
Saepe parum fidus blandi dat signa favoris
Et calamo condit dira venena suo.
Non sic ô HERMANNE tuum metitur amorem
Cui nota est Pietas cui tua nota Fides
Atque adeo has propter merito te semper amavi
Perpetuo inque oculis te fero SCHOENE meis.
Mutua mî praestat. nulla ergo iniuria nostrum
Dissolvat sanctae vinculum Amicitiae.

LXXXI. AD ANDREAM GRIBIUM SPONSUM. Ad nomen Sponsae MARIAe: ex fontibus Hebraeis.

SALSAS haec tibi, GRIBI, AQUAS propinat
Uxor, Mopsopio fragrans odore.
Uxor Assyrio fragrans [(transcriber); sic: fragans] amomo.
Aquas hasce memor bibes, marite,
Melli fella remista amariora,
Felli mella remista dulciora.
Nempe sic voluêre DI penates,
Ut nil sit pariter beatum ab omni
Parte: sed mala sint remista gratis,
Et rursum bona sint remista pravis.

LXXXII. AD JOHANNEM SCHWARZIUM SPONSUM.


page 229, image: s405


[Gap desc: Greek poem]
.

LXXXIII. AD GEORGIUM REINMANUM SPONSUM.

SIC iuvat ad celsum virtutis scandere limen,
Ter triplicesque Deas sic adamasse iuvat.
Te Reinmanne carus vidit Phoebeius omnis
Artibus in variis excoluisse caput.
Cattides et Musae puerum formare solebant
Cur rere dum gliscis per iuga lata Deûm.
Inde animus gestit peregrinas visere gentes
Moribus ingenuis ut placuisse queat.


page 230, image: s406

Utque Lani Nymphae, Nicri sic blanda Minerva,
Atque Patris Rheni mellea Suada fovet.
Sed te diva Cypris revocat retrahitque volentem,
Ac sperata tibi casta puella datur.
O bene te! Servant Charites, Risusque Iocusque:
Omnis ad obsequium lataque turba venit.
Sic juvat ad celsum Virtutis scandere limen:
Ter triplicesque Deas sic Adamasse iuvat.

LXXXIV. AD J. JACOBUM REILINGERUM SPONSUM.

OMINA, Reilingere, sacris operate sacerdos,
Vis thalamo dicam dexteriora tuo?
Annuo. Sic etenim ridens tibi turba Diones
Imperat, atque Iocus laeta Hymenea ciet.
Gaudet qui genuit primum sub luminis auras
Te gnatum, sancta simplicitate parens.
Atque: socer Mystes Triados GEYERUS. ovatu
Laetatur magno te generum esse sibi.
Quid KYFERTE meus? queis [Reg: quibus] vocibus huncce salutas
Affinem, generis praesidium atque decus?
Ipse ego num taceam? nec promam pectore laeto
Gaudia, cum taedas cerno IACOBE tuas?
Macte age cum Sponsa his votis! lectumque iugalem
Inscendas vacuus dirâ ab amaritie.
Votorum summam vis dicam? blanda quotannis
In cunis saliat femina, masve tibi.

FINIS EPIGRAMMATUM.