March 2004 Ruediger Niehl
could not identify Errata-list items: _p. 37 l. 2 canant_ and _p. 111. l. 13. aveniperdam_; new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check

GEORGII THURII PANNONII [(printer); sic: PANORMII] ELEGIARUM LIBER UNUS.

ELEGIA I. Ad BASILIUM VV. SCHEPSINUM, obitum filii lugentem.

SIcubi fata novae prolis videt, abdita quondam
Atthis in obscuris frondibus orba dolet.
Et juga cara parens, et inanes questibus auras
Personat, a numeris tristior ipsa suis.
Ut miseranda tui defles modo funera nati,
Clare vir, et maesto pectore vulnus alis.
Utque novem tecum juvat indulgere Sorores
Luctibus, ut nos hîc tangit et ille dolor.
Heu mihi, qualis erat gemitus, quot pectore fudit?
Res ea cum Phoebo caussa doloris erat!
Vestibus Aonides luctum profitentibus ibant,
Et passis manibus maesta cupressus erat.


page 302, image: s478

Omnis et admonitu famae lacrimosa iuventus,
His casta tulimus debita iusta manu.
Ergo iacet prima vitae succisa sub aevo
Progenies, lacrimis Ianus humata tuis?
Et tibi quae fuerat, simul est tumulata voluptas?
Est ubi filioli nomen inane super.
Unicus ille fuit, quo vivere sospite velles,
Ille fuit, velles quo moriente mori.
Et tamen audemus flendi tibi dicere leges?
Quam sumus hic magno pectore quisque viri!
Occidit illa tui quondam medicina doloris,
Matris adhuc, eheu, raptus alente sinu!
Vix tener ipsarum norat discrimina rerum,
Et sensum primo balbulus ore loqui.
Saepe tibi risum verbo gestuque jocoso
Movit. et optatis lusibus ante pedes.
Sape fatigato curis dedit oscula jussus,
Officiique fuit dexter in omne genus.
Iamque relucebant virtutum semina, jamque
Gratia sub pravo pectore magna fuit.
Vincebatque suos generosis motibus annos,
Indole, quos vixit, nobiliore, dies.
Laetus eras Genitor, fugitivaque mente fovebas
Gaudia, maestitiae quae seges huius erant.
Quam brevis est, ipsoque bono metuenda, benigna,
Rara quidem nobis, si tamen hora venit!
Talia volvebas animo, quae gloria parta est
Nominis, haec nobis prole superstes erit.
Postquam nostra sequens magnis vestigia coeptis
Montis Apollinei fecerit arce gradum.


page 303, image: s479

Ipse meum Natum citharis et carmine quondam
Ornatumque sacra fronde videbo senex.
Desine sperando flammis accendere Fati
Invidiam, et summum sollicitare diem.
Imminet, heu nescis, votis inimica bonorum,
Quae rumpat puero stamina, Parca ferox.
Scilicet ista trium nos lex manet una Sororum.
Herbaque Parcarum falce metenda sumus.
Mortis in imperium venit insuperabile, quidquid
Aspicit egregium Sol ab utrâque domo.
Hac via quae teritur pedibus juvenumque senumque,
Iam dudum juvenum trita senumque pede est.
Aspice quot Reges, quot mundi regna potentis
Diruta Leteis alta premantur aquis.
Ut facies orbis redeatque abeatque prioris,
Ceu fugit ante undas unda, diemque dies.
Ergo tuas lacrimas cohibe, cineresque sepulti
Filioli placida mitte quiete frui.
Spes tibi summa quidem dum vivere, proles
Teque Parente fuit digna, domoque tua.
Sed mortalis erat, nec tu tam certus ut illam
Subtraheres ulla conditione Neci.
Nec minus ille senex, quam qui fuit integer avi,
Omnis longa satis vita per acta Deo est.
Illius intemerata poli mens sede recepta
Sordibus impuris gaudet abesse soli.
Mixtaque caelitibus, mundi tot fata, beatis
Bellaque et aspra piûm vincula, vimque refert.
Persolvitque Deo caelesti carmine grates,
Quod potuit nostris altior esse malis.


page 304, image: s480

Et deflemus adhuc, nec pleni temporis illum?
Orbe nec in saevo dicimus esse super?
Quin age, quando malis, caeli novus incola, vitam
Ac aeterna Deo saecula, liber agit:
Gratemur, cinerique pio nunc serta feramus,
Ut facili terra molliter ossa cubent.
Dum nova visceribus surgentia corpora terra
Ante sui stabunt iudicis ora DEI.

ELEGIA II. In obitum THOMAE FABRICII.

SOLVE iterum in luctum (quid enim nisi flere solemus?)
Flebilis indignas ô Elegia, comas.
Vultum nube sacra vitâ, et lugubre canentis
Triste caput circum nota cupressus eat.
Maesta dies venit qua magni funera vatis
Voce novem deflent ingeminantque Deae.
Qualis ubi moriens, in littore pasta Caystri,
Concidit, et fati praescia luget avis.
Vel pius amisso gemit arbore turture turtur,
Vitaque quae restat, mortis imago novae est.
Et noster decessit amor, columenque refugit,
Est pius et nobis perpetuisque dolor.
Occidit ille Soli natalis adorea THOMAS.
Ingenio THOMAS eloquioque potens.
Quo mala non vates melius ventura canebat [(editor); sic: canetba] ,
Tristia non miserae damna cavebat ovi.
Patria nuper adhuc quo se jactabat alumno,


page 305, image: s481

Et, licet infelix sospite sospes erat.
Quo Doctore suos misera est solata labores,
Denique quo functo mortua visa sibi est.
Occidit, et tanti superest, heu! nominis umbra!
Si modo quod non est, umbra quoque esse potest.
Heu quid perdidimus miseri? quantum unica votis
Hora tulit, nigris hora vovenda notis.
O ego vana canam vates indigna loquutus!
Patria vix posthac es rediviva mihi.
Scilicet orba tuis es vatibus, orba patronis,
Spiritus, et vitae qui tibi sucus erant.
Pars quorum, Tholnaee parens, vel prima fuisti,
Et tibi perpetuum nominis illud erit.
Gnarus et aptus eras velut exigit ardua moles,
Pascere sive gregem, sive necare lupos.
Nec tibi consilii nec copia defuit Artis,
Utilis et longa fortis Athleta cruce.
Sed iam parta quies, vernantis et otia vitae,
Et promissa fidei laeta Corona viret.
Iamque triumphanti similis similisque canenti,
Sub pede te quidquid presserat ante, premis.
Nos eadem diversa trahunt adversa rotantque,
Humanaque sumus ludicra Sortis adhuc.
Salve sancte cinis, multis deflende, nec ulli,
Quam mihi, carior o flebiliorque cinis.
Salve. et quae Pietas me solvere justa coegit,
Symbola sint animi non onerosa mei.
Deserat ante etenim nostros (precor) halitus artus,
Gratia quam meriti sit moritura tui.
Seu me blanda manet, seu me sors aspera vitae,


page 306, image: s482

Non erit officio fortior illa meo.
Te lacrimis, te voce canam, te carmine plangam,
Teque recurrenti commemorabo dei.

ELEGIA III. In obitum IACOBI WAGNERI, Scriptum iussu Coetûs.

IMPRECOR, et faciant Superi rata vota precantis,
Si non illa pia sunt aliena prece.
Vos quoque perpetui suspiria conscia luctus,
Et variet fati perpetuaeque vices:
Quicquid et his oculis indignos elicis imbres,
Vos quoque flamma, nigrae vel voret unda Stygis.
Scilicet haud sat erat Patriae pereuntis acerbos
Plangere tot casus, excidiumque novum,
Et vates pietate sacros: in funere quorum
Mortua censeri Patria tota potest.
Hos nisi ferremus luctus, nisi signa doloris
Ista novi rursum suscipienda forent.
Dum nuper sollers Hospes nunc triste cadaver,
Iusta novi rursum caussa doloris adest.
Ergo cadis, Wagnere Hospes, vernante sub aevo.
Sectaque ceu curva lilia falce, iaces?
Nec te sancta fides, et fallere nescia, necte
Candor et integritas eripuere Neci?
Hospes in hospitibus qui solus et unus ab omni
Parte, sodalicio fidus et aequus eras!
Cuius ab exemplo reliquorum turba probato,


page 307, image: s483

Si bona, si sollers si fuit aequa, fuit.
Exemplum his etenim fueras qui fercula praebent:
Hoc quoque non parvae nomina laudis habet.
Nec bene certasset tecum totâ Hospes in urbe,
Tempore seu longo, nomine sive bono.
Bis duo lustra abeunti jane cum trieteride totâ,
Pannonios juvenes dum tua mensa fovet.
Viximus hîc omnes: et digesto ordine librum
Nominibus nostris fecimus esse novum.
Quotque tibi ad mensam, tibi tot fueramus amici,
Nulla fuit nobis, nulla querela tibi.
Ergo te merito nobis lugemus ademptum,
Fundimus et tumulo serta, rosasque tuo.
Ipse tuo luget nobiscum funere Phoebus,
Pro lauruque illi maesta cupressus adest.
Et musae tenues onerant ululatibus auras,
Immatura aevi stamina rupta tui.
Tanta manent laudis te vita praemia, functum!
Tantum est officiis conciliare decus!
Heu quoties dixi, quoties heu diximus omnes,
Hospes ubi talis repperiendus erit?
Festivi placuere sales, sermoque, iocuque,
Et quidquid praestat tristitiae Antidoton.
Saepe habito multo sermone ultroque citroque,
Nomina multorum dicere promptus eras.
Hic fuit, hic sedit dedit hoc abiturus amico,
Hos habuit festos ille vel ille iocos.
Hinc tibi paene fuit nomen commune paratum,
Hoc quoque non parvi signa favoris habet.
Saepe aliquis media te sedulus urbe requirens;


page 308, image: s484

Pannonidum sodes, dixerat, Hospes ubi est?
Ergo bonis tantis unâ privabimur horâ?
Vota tot ergo istaec auferet una dies?
Scilicet una manet cunctos haec semita lethi,
Paupere seu nati, divite sive sumus.
Hoc tamen interea mortis solacia praestet.
Quod sumus in laudes gens studiosa tuas.
Officiique tui memores haec ultima iusta
Solvimus, officio si levis umbra favet.
Atque tuum grato dehinc nomen in ore feremus,
Gratia nec meriti est interitura tui.
Sive quis hic superet nostro de nomine Coetus,
Seu Mavorte truci dissolvendus erit:
Parsque lares patrios pars ultima climata terrae,
Pars alios aliâ sorte petamus agros.
Semper honos meritumque tuum, Iacobe, manebunt:
Si quid Pannonicae posteritatis erit.

Tempus obitus.

FERVIDA retrogradi peragrabat sidera Cancri,
Phoebus, et in media parte regebat equos.
Cardine in Eoo caeli revolubilis ignes,
Vidisses, alio non micuêre modo.
Pleiadas aversus produxerat aequore Taurus,
(Bis decimo ortus erat, tertio et ille gradu)
Aethera iamque novum Nepheleia signa tenebant,
Tyndaridasque domus nigra tenebat adhuc.
Sed gemini Pisces, puer Iliadesque, Caperque,
Sidera conspicuo clara fuere polo.
Ortaque pars Piscis, pars altera mersa latebat.


page 309, image: s485

Cui Notio nomen lingua Pelasga dedit.
Sustulerat mediam Pistrix Nereia caudam,
Dexter Erichthonii pesque oriturus erat.
Pegasus, Andromedeque suis innexa catenis,
Et vir, et excelsus vectus uterque [(editor); sic: uterq] Parens.
Albus Olor summi tangebat cardinis oras,
Nec procul hinc Delphin, huncque sequutus Equus,
Parte sed occiduâ medium servabat Olympum
Aemonius [Reg: Haemonius] Phoebi clarus in arte Senex.
Virosa ante Nepa, atque Bilanx, Astraeaque virgo
Parte latens liquidas parte subibat aquas.
Ipsa Ministra Iovis medio pendebat in axe,
Occidua et primum coeperat esse Lyra.
Fortis at Anguitenens gemino et qui clauditur angue
Alcides, et quae Gnosia stella micat,
A summoque poli distabat, et aequoris imo,
Nec nimis in summo celsa, nec ima nimis
Verterat Arctophylax piger ipse pigerrima plaustra,
Queîs versis Helice vertitur, atque Draco.
Haec erat astrigeri facies, heu! lurida caeli,
Tempore quo noster providus Hospes obit.
Nunc qui Solis iter, caeli profiteris et astra,
Astronome, hinc tempus quaero, quod illud erat?

ELEGIA IV. In Lauream Magisterii IANI Zeuthenii, et IANI HOLMII Danorum.

CARMINE tentabam duplici describere laudes,
Et tibi IANE tuas; et tibi IANE tuas.


page 310, image: s486

Iamque animatus eram diversis addere chartis,
Unius hîc nomen, nomen ibi alterius.
Deridens modice, modice indignata Minerva,
Cur bene compositum par ita solvis? ait:
Foedere nonne vides quanto jungatur uterque?
Quamque ferant eadem nomina quamque gradum?
Ambo pares aetate, pares virtutibus ambo,
IANUS uterque, uno Danus uterque solo.
Quin tu perpetuo celebras ea pectora versu,
Quae Genus et nomen iungit, et unus Honos?
Dixit et ipsa Ducum mihi si promisit, et orsa est
Dicere, quae vobis commoda quotve tulit.
Chersonesus, ait, septem subjecta Trioni
Teutonico quaedam cingitur Oceano.
Clara viris, opibusque potens, et divite cultu,
Cimbrorum a populo nomen adepta suum.
Illa viros istos vitalibus edidit auris,
Et studiis pueros imbuit illa rudes.
Iamque et amare lyras et Apollinis otia norant,
Ut thyrso teneros percutit ille sacro.
Ilicet amborum senserunt pectora Numen,
Seque rapi ad studii nobilioris [(editor); sic: nobiloris] iter.
Inde pari semper conamine. passibus aequis
Parnassi arserunt exsuperare jugum.
Quanta tulere, viae dum justa brabea tulere!
Quam procul, et quoties dictus utrique scopus!
Saepe (recordor enim) fessos in tramite, leni
Carmine solatus vocis Apollo suae est.
Hortatusque gradum, florentes pergite, dixit,
Vos quoque candidior fama manebit anus.


page 311, image: s487

Scilicet haud parvo veniunt pretiosa labare,
Nec virtus alia tanta paratur ope.
Artibus ipsa etiam nobis inimica voluptas
Conari juvenes flectere visa via est.
Et, puto flexisset (tantum valet improba verbis!)
His nisi nostra manus sponte tulisset opem.
Laurus erat porrecta comis, ubi margine ripae
Accipit Oceano Cimbria dives aquas.
Saepius hic illi frondentis in arboris umbra
De virtute sacrum composuere melos.
Astitit haec auroque gravis, gemmisque superba,
Laxa înus, oculos paetula, odora comas.
Quale vel Hybla favos, vel spirat Hymettus odores
Vel nemus Aonium mittere fama refert.
Vosque, ait, ô felix, si non ignara, juventus,
Quam male [(editor); sic: nale] vos sanos devius error agit!
Quid viridem aetatem, floremque laboribus aevi
Perditis heu nimium praeteritura bona!
Sed revocate gradum, monitisque accedite nostris,
Sentibus lia horret, florida nostra via est.
Plura locuturae, quonam, furialis Erinny,
Pellicis hos dixi, praecipitasque ferox?
Novimus, ah amens, aloen suo melle latere,
Novimus insidias arte cavere tuas.
At vos, ô juvenes claram contendite ad urbem
Albidos, hic vester vos operitur honos.
His dictis propere sublata Minerva recessit,
Et praeter pompam cernere nil potui.
Hoc decus, hic tituli, florens haec laurea vobis
Palma sit ambobus non moritura, precor.


page 312, image: s488

ELEGIA V. In discessum BALTHASARIS C. DEBRECINI.

VLTIMA Pannoniae Superi iam fata minantur:
Invisos Superis ibis, Amice, lares?
I miser, et Libycam Syrtim, saevamque Charybdin.
Et magis i, scopulus tutior omnis erit.
Quolibet ire para, (sic omnia versa feruntur)
Dum tibi Pannonidum non adeatur humus.
Desertaque casas habitare, vel orbe remoto
Servitium Domini triste, jugumque pati
Ne dubita, dum Pannonios evadere fluctus,
Dum tibi mille Neces, et fera bella datur.
Omnia conspirant, et lege feruntur in illam,
Seu pridem fuerint omnia, sive modo.
Sidera quae caelo labentia, cuncta notati,
Quo meruit tellus talia nostra pati?
Sacrane delubris temeravit iniqua Deorum
Caelestumne furens in caput arma tulit?
Non tantâ feritate fuit sed vicit in uno [(reading uncertain: crack in page)] ,
Illius hoc tantis absit, abestque, magis [(reading uncertain: crack in page)] .
Saepe coronavit donis halantibus aras,
Saepe piâ cecidit victima caesa manu [(editor); sic: manus] .
Et fuit, et meminisse juvat, quo tempore caelo
Proxima se Superûm crederet esse genus.
Omnia diripuit tempus, sceptrumque genusque.
Sola sequuturis vita relicta malis.
Vita quidem, morte in media si vivere detur,


page 313, image: s489

Ne frustra cineres, si cadat, astra premant.
Cuncta sed ut taceam, quae pertulit aegra tot annos,
Me fati series haec miseranda rapit.
Vidimus ah nimium nuper, quibus ultimus Orbis
Ausibus in miserum sumpserit arma caput.
Bistonias acies, condensatasque cohortes,
Quamque dedêre feram Tartara progeniem.
Vidimus et fluvios stagnantes sanguine labi,
Strata cadaveribus vidimus arva tegi.
Obsessasque viris arces, urbesque solutas
Mulcibere, et sacris edita templa jugis.
Haec mala num vindex oculis Deus aspicit aequis?
Et genus aethereum curat, amatque suos?
Talia fundebam lacrimis, abituque dolebam,
Increpat ut numeros Musa repente meos.
O crassae mentis nebulas! ô lucis egentem!
Tamne tibi virtus est dubitata Dei?
Haeccine verba decent? cuius sumus unica cura,
Hunc desperatis rebus abesse putas?
Ille tot iratus scelerati lapsibus orbis,
Plurima cum possit fulmina, pauca jacit.
Elevat ille suos hostes super aethera magnum,
Altius ut Stygiis praecipitentur aquis.
Ille rubro Pharias demersit in aequore turmas,
Ille dedit saxis impia castra Neci.
Perfidus occubuit gelidis Maxentius undis,
Putribus Herodes lendibus esca fuit:
Saeve Borysthenidum Ductor, quem Caucasus olim
In Scythicis genuit, Sarmaticisque jugis.
Te quoque fata manent, et tu dabis improbe, poenas,


page 314, image: s490

Nulla fit in summum vis diuturna Deum.
Alta feres olim liventia colla catenis,
Adstringetque tuos dura catasta pedes.
Et rostris avium lanianda, canumque iacebis
Praeda per obscenas sanguinolenta vias.
Hunc laetum veniens roseo Pallantias ore
O nobis rutilo proferat axe diem!
Tu vero quem fata vocant patriaeque ruinae,
Balthasar, inceptum, perfice sospes iter.
Et quibus ingenii potes inservire labanti,
Sentiat optatas aegra juvantis opes.
Ipse Deus supremâ miseratus ab arce labores
Spondet inoffenso mitia fata pede.

ELEGIA VI. Ad Dn. PETRUM P. ALVINCIUM discedentem.

IBITIS optatos sine me, PETRE, ergo penates,
Quâ procul hinc nostro Dacia ab orbe jacet?
Nosque Lycaonio, qui culta sub axe tenemus
Et colimus Musis sacra Lycea novem;
Ergo relinquetis fidissima pectora quondam,
Dividua, o animae portio, PETRE, meae?
Heu mihi, quem durae haec jactant ludibria Sortis!
Invidaque infestae saevaque tela Deae!
Testor enim Superos et conscia sidera caeli,
Cuncta abitu mihi sunt tristia, PETRE, tuo.
Usus amicitiae quo cum mihi tantus, ut illam


page 315, image: s491

Pectore non umquam deleat ulla dies.
Ah quoties Charitesque tuas Musasque recordor,
Et quae corda geris candidiora nive?
Et quae de sacris et rebus verba profanis
Fecimus, incolumi semper amicitiâ?
Omnia quo pridem possedi dives amico,
Omnia quo rapto sunt modo rapta mihi.
Tum mihi si quisquam verbis dixisset apertis,
Me fore privandum teque, tuisque iocis.
Vos quoque Parrhasides, dixissem, protinus Ursae
Mergimini, en isto, dicitur, orbus ero.
Sed mala Fortunae facit inconstantia, Ponti
Nostra quod in medias vota feruntur aquas.
Quid loquor imprudens? immo Deus omnia sancto
Consilio in laudem qui facit, ille facit.
Ergo licet rapto te sim modo tristis amico,
Hac mihi qui vitâ carior unus eras:
Legibus aeterni tamen omnia vota Parentis
Metiri didici, meque, animumque meum.
Vade meos inter primos memorande sodales
PETRE, mihi fido iuncte sodalicio.
Vade decus nostrum, quast et tibi contulit usus,
Dotibus exorna Templa Scholasque tuis:
Nec tibi lapsa cadant e pectore pectora nostra,
Nec ioca, nec sanctae foedera amicitiae.

ELEGIA VII.


page 316, image: s492

AD GENEROSUM DOM. LUDOVICUM RAKOCI etc. Quum Begum Bacsiensem Ibrahim victum et vinctum adduceret. Mense Jun. 1602.

PHASIDIS Aemonius [Reg: Haemonius] quum littore solvit Iason,
Phryxeae rediens vellere dives ovis:
Proreditu Natale solum victoris opimi,
Tura frequens adolet, castaque vota facit:
Quod superans tauros, insopitumque Draconem,
Incolumis tantas eripuisset opes.
Sic tibi nunc omnes spoliis gratamur onusto,
Inque piis fumat thuris acerra focis.
Laeta triumphali quum cingens tempora lauro,
Ingrederis magni victor honore Ducis.
O patriae columen procerum, LUDOVICE, voluptas,
Praesidium regni, Nobilitatis amor.
Scilicet Aesoniden animi virtutibus aequas,
Fine tamen superas, et potiore bono.
Cui neque Phasiades, nec vellera flava petuntur,
Nec Minyae ferro, nec rate Tiphys adest.
Causa iuvat melior, qua nunc vincente, triumphum
Ducis, et est omnis gloria danda Deo.
Te quoque magna manent meritae praeconia laudis,
Fama nec est ullo haec interitura die.
Ergo tibi tot pressa malis applaudit alumno
Patria, et in Cedro facta legenda notat.
Longaevique senes, linguis animisque faventes.
Temporibus spargunt laurea dona tuis.
Atque aliquis medio vates, haec carmina coetu
Concinit; in laudes officiosa tuas:


page 317, image: s493

Quantum luce faces lampas Phoebeia vincit,
Quum somno rutilum fundit ab axe iubar:
Tantum Marte potens animi LODOVICUS aviti
Militia celebres praeterit ipse viros.
Qui, quod erat Graiis Phthia generatus Achilles,
Quodque suae Troiae maximus Hector erat:
Hoc patriae fama est, meritis at maior utroque,
Nec Genitore minor sustinet esse suo.
Cuius digna cani virtus erat ore Maronis,
Et spectata domi, militiaeque fides.
Illius at curas, vigilatasque ordine noctes,
Heu mihi, quam subita tempora nocte premunt?
Omnia tempus edax rerum consumit et aufert,
Da veniam, effugiunt carmina sola necem.
Scilicet ad statuam magni mirator Homeri
Istud Alexander voce gemente probat.
Talibus et tantis Heroibus editus Heros
Virtute illorum certat imaginibus.
Scymnus et exemplo ceu discit agente parentum,
Unguibus et carnes, et lacerare feras:
Ingenitae virtutis opus sic enitet ingens
Naturaeque suae quemque cupido trahit.
Utque leves aquilae falcoque celerrimus ales,
Nititur ex humili semper in astra loco:
Ardua sic veterum studio vestigia sectans,
Ingenii iuvenis dat monumenta sui.
Nunc te miratur, proles generosa Philippi
Qui puer indomitum flectere discis equum.
Inde Themistoclis curas imitatur, et ardet
Miltiaden aliquem Marte referre gravi.


page 318, image: s494

Nunc te Scipiade, nunc te praeclare Camille,
Te Luculle colit, teque Pysander amat.
Quotque videt fortes nitidis Heroas in armis,
Militiae totidem retur adesse Deos.
Lance pari virtus in pectore quaelibet isto est,
Candida constanti cum pietate fides.
Castaque mens, rectique tenax, et fortis et aqua,
Et quae maximus est enumerare labor.
His meruit magnos a Caesare clarus honores,
Dux, vice non una, nec sine laude datus,
Advena quem Scythicis miles veneretur in armis,
Cuius vipereo sanguine tela madent:
Quemque leves frameae, iuvat et Gortynis arundo,
Cetera de Christi nomine dictus eques.
Hunc quoties duxit saevos animosus in hostes?
Tartara vel quoties castra dedere fugam?
Quis mihi nunc tantas vires afflabit Apollo?
Aonium fontem quae mihi Musa dabit?
Ut generose tuos referam LUDOVICE labores,
Quos peperit famae prodiga vita tibi.
Sic aliquis cupiens formosum pingere Solem,
Non successurum suscipit author [Reg: auctor] opus.
Grandine plura cadunt clypeis, et casside pendent,
Quae geminae causam spicula mortis habent.
At postquam superare datum est, quot Victor acervos
Fundis et irato sub pede colla premis?
Aequoreos lapides operae est numerare minoris,
Quam quos perdideris, quotve quibusve modis.
Dacia testis erit quum tu fortissime Caesar,
Asseris Imperii iura verenda tui.


page 319, image: s495

Ille sacram quantis Aquilam decoraverit ausis,
Quodque sat est felix, non fuit inde ferox.
BASTIADES huic testis erit, qui vincere possit
Iudicio Fabium, Marte Menoetiaden.
Cingite Pierides vivaci cingite lauro
Tempora RACOCIDAE, cingite Pierides.
Aeternumque decus venturis condite saeclis,
Si meruit pietas, et grave Martis opus.
Vix ea fatus eram, quum nuntius ocior Euro
Te reducem [(editor); sic: rudicem] spoliis, ô LUDOVICE, refert.
Iam sublimis equo vehitur, spectante corona,
Armaque Bistonii, vinctaque colla Ducis.
Non secus, ac quondam capitolia celsa petebat,
Et populo Victor vota fremente dabat
Salve Pannonidum decus, et spes altera regni,
Salve militiae gloria, Martis honos.
Salve delicium generis, flos inclite, salve,
Saepe favente Deo sic tibi vota cadant!
Utque sacris pro te fumant altaria donis,
Numina te servent Nestoris, opto, dies.
Dixerat haec vates: plausu fremuere secundo,
Votaque propitio sunt rata facta DEO.

ELEGIA VIII. In obitum REVERENDI VIRI, D. D DANIELIS TOSSANI, PASTORIS ET PROfessoris primarii in Academia Haidelbergensi.


page 320, image: s496

PANNONII montes, et vos labentia caelo
Sidera, et innumeris obruta terra malis:
Tuque adeo Gradive Pater, cui caede rubescunt,
Maximus Arctoas quas vehit Ister aquas.
Sit mihi fas pia fata queri, positoque tumultu,
Nunc saltem profugas sollicitare Deas.
Manibus inferias posita dum solvimus ara,
Et breve supremo dicimus ore vale.
At vos Pierides ferali cingite ramo
Tempora, nec tangat Lesbia dextra lyram.
Dedeceat sacros laus invidiosa poetas,
Non est conveniens luctibus ille decor.
Heu mihi, myrtiferi qua lugent undique colles!
Haedulus in quantas liquitur altus aquas!
Haedulus atque Sacer (non vano nomine) montes,
Flebilis ex quorum diditur aura jugis.
Laeta Sioneo vos ô procul arva recessu,
Unde salutaris nos rigat humor aquae:
Fons illimis ubi recta decurrere trama
Cernitur, electro purior, atque vitro.
Vestrane purpureus tantummodo viderit aether
Mista piis lacrimis verba, fidemque sacram?
Nos quoque fata movent, et nos communia tangunt
E subito tanti funere damna viri.
Currite io lacrimae nobis quoque, currite fidae,
Sitque pium tristes commaduisse genas.
En ut maesta Dei mediis in fluctibus Argo
Sola per Aegeas ire jubetur aquas;
Tiphys ut excussus! quo sospite tuta secabat
Aequora, nec saevas horruit illa minas.


page 321, image: s497

Nunc implacati maris aestuat unda, furitque
Per sua convulsam mergere monstra ratem.
Quot vulpes intrare dolo, quot sentiet ursos?
Quot saevos Domini vinea poscet apros?
Immanes heu, cerno lupos, et prorsus hyaenas
Incustoditum dilaniare gregem.
Haec obitu, TOSSANE, tuo tristissima visu,
Novimus arbitrio surgere cuncta Dei.
Currus; et ô Auriga potens TOSSANE, piorum,
Quo pietas uno vindice salva fuit.
Caelifer alter Atlas, quo cuncta manente manebant,
Et quo nunc iterum cuncta ruente ruunt.
Te monstrosa novis metuerunt agmina rebus,
Teque Sophistarum palluit omne genus.
Ah quoties agitare graves cum lyncibus alces,
Atque tua vulpes vidimus arte capi?
Vidimus exuvias Tarpeia rupe Leonis.
Et rabiosorum viscera nigra Canum.
Et quae plura sacri figunt venabula verbi,
Quae segetem calcant laeta per arva Dei.
Quid memorem sanctos et vita teste probatos,
Et iuvenis mores, et Senis inde pii?
Plena Deo quid corda, procul ventura canentis?
Post poenasque Dei vaticinantis opem?
Multiplicis quid lance pari discrimina linguae?
Quid Sirena gravem flexanimemque Charin?
Florida seu pubes penderet ab ore Docentis,
Sive frequens plebes erudienda foret.
Ergo omnes lacrimis decorant, et lumina fletu
Principis excelsi turgidiora ferunt.


page 322, image: s498

Ante tamen cunctos dolet ipse PAREUS Achates,
Par individuum qui duo nuper erant.
Mite piumque caput, pullo velatus amictu
Ut maculat vultus, immeritasque comas!
Nos quoque Iazygibus divisi Pannones armis,
Sancte cinis, tumulo solvimus ista tuo.
Tempus erit, maesto quum carmine prona vocabo
Tristis in has lacrimas saxa forasque meas.
Interea tu Dive Senex, caeli incola, salve,
Nominis in terris fama perennis erit.

ELEGIA IX. In obitum MAGNIFICI VIRI D. PAULI MELISSI SCHEDII FRANCI, COMITIS Palatini, Equitis aurati, civis Romani.

LUctibus aegra novis Elegeia solve capillos,
Ante fores iterum Nenia tristis adest.
Flebilis invisa frontem praecinge corona.
Non alia Aonides, respice, serta gerunt.
Quaelibet ingreditur pulla circumdata veste,
Et manibus passis, et lacerata genas:
Quaelibet odit aquas, et damnat carminis usum,
Heu mihi, si numquam Castalis unda fluet?
Nec jubar effundit magno sublimis Olympo
Phoebus, ab Eois quum redit ortus aquis:
Qualis at Ismarii tristis sine lumine quondam


page 323, image: s499

Maeonii vatis funere qualis erat:
Squalidus obscura latitat caliginis umbra
Et lassos, animo vix agit ager, equos.
Quid? quod et ipsa parens rerum natura creatrix
Sub latebris terrae flamina tanta ciet;
Ut ruere alta putes immensae pondera molis,
Adversisque polis climata fixa soli?
Nempe dies lugubris adest et conscia fati,
Funereos, vates, ingeminate modos.
Occidit ille Cycnus Nicri Phoebeius ales,
Cui niveum pectus, candida penna fuit.
Cui bene flaverunt aurae Zephyritides uni,
Invida sed solum Mors inimica fuit.
Ergo jaces, et plectra tacent, divine Poeta,
O Aganippaei fama, MELISSE, chori?
Heu pietas! heu nuda Fides! quid vivere caste,
Quidve juvat primos non temerasse dies?
Frangere quid sudore diem, quid vincere noctem,
Si sumus indoctis conditione pari?
Quid Phoebo conferre gradum? quid carmina Cedro
Digna lini tantum te cecinisse juvat?
Allobrogum coluisse lares, et tecta Quirini?
Et placuisse DEO, Caesaribusque tribus?
Nec te magna juvant Romani nomina Civis.
Nec quae sunt Comitis Lauripotentis opes.
Nec quod fronde sacra cinxit te dextra Monarchae
Nec quod sit numeris culta ROSINA tuis.
Ah valeant Musae, valeat cum Pallade Phoebus,
Quasque Poetarum fabula potat aquas.
Parnassusque biceps. et fictis Pegasus alis,


page 324, image: s500

Quicquid et absque fide nomen inane gerit.
Otia segnis ama, totis inglorius annis
Qui sapis, et Musas angue caveto magis
Quas agor in furias? ubi? quis? quo me abstulite error?
Da veniam, luctus nescit habere modum.
Phoebe places, Pimplea simul nam divite cornu
Munera si qua datis, non peritura datis.
Per vos vita redit gelidis, et lumine functos
Aurea gemmatis evehit ala rotis.
Carmine Maeonides aeternum nomen adeptus
Vivit, et est vatum nescia fama mori.
Ni tamen Aonidas primis coluisset ab annis,
Aeterna premerent tempora nocte virum,
Te quoque, sive novo velas amicimine frontem,
Seu bibis ex Vitae Fonte perennis aquam,
Seu canis ore sacro, seu pectine ludis eburno,
Fidus Iessidae vatis ubique comes:
Fama, MELISSE, manet nullo delebilis aevo,
Ingenii vivent et monumenta tui.
Sidera dum Caelum, dum pisces aequor habebit,
Dum juga montis apros, Hybla fovebit apes.
Ac ego, si Superos numquam sermone fefelli,
Si manibus puris debita sacra tuli:
Te grata pietate colam, dum vita manebit,
Teque mei clausum cordis in aede feram.
Atque velin Tigrem prius, aut mutabor Hyenam,
Quam meriti possim non memor esse tui.
At tu laetus ova, caelestibus indiges oris.
Aeternumque, precor, Dive MELISSE vale.


page 325, image: s501

ELEGIA X. IN DIEM NATALEM PAULI MELISSI FRANCI. Ad Musam sequestram.

ANNUA lux iterum feliciter orta MELISSO
Candida purpureis festa reducit equis:
Festa novem Musis et castis sacra poetis,
Denique quisquis aquas Bellerophontis amat.
Aonidum Charitumque novos canit omnis honores
Et toto vatum gaudet in Orbe chorus.
Floridaque in cincti Daphneide tempora lauru
Eoum celebrant, occiduumque diem.
Ipse pater Phoebus, solio spectandus eburneo
Praecipitem mandat tardius ire diem.
Purior et roseum pleno jubar aethere fundit,
Illucescit ovans, et sine nube dies.
At Comes orsa sui servat, momenque Melissus
Nascentem excipiens, quo fuit ipse, diem.
Subiciensque oculis, quo semina duxit, Olympum,
Altius humanis exsinuansque caput,
Aetheris immensi laetatur imagine certa
Natalisque poli sidere mente notat.
Ista Dionaeos exceperat aequore Pisces,
Ista Medusaei Praepetis hora Jubam.
Hic Olor has tenuit sedes, his concitus alis;
Haec Lyra nascenti, quae fero, plectra dabat.
Sic tenuit medium Chiron armatus Olympum,


page 326, image: s502

Sic ferus Orion ense timendus erat.
Talis erat, caelifacies quo tempore in auras
OTILIA proles edita matre fui.
Has pius evolvit laeto sub pectore curas,
Turaque fert IOVAE, votaque sacra Comes.
Inde sui genitalis agens sollemnia fasti
Ismarii vatis carmina more canit.
Aonidasque inter sublimior exstat, et omnes
Vincere Pieria certat in arte Deas.
Dumque Palatinos aufert Victoris honores,
Stat Nicer attonitus, canaque barba riget.
Ergo tempus erat gracili deducere filo
Carmina in alternos emodulanda pedes.
Maius onus sed, Musae, cave, nec detere! audes.
Ingenio res est altior illa tuo.
Non bene Phoebeos anser strepit inter olores,
Luscinias inter non bene turpis epops.
Quin ege consilii tu non ignobilis autor,
Conscia solliciti pectoris una mei.
Dum sua laetus agit natalis gaudia lucis,
Et favet auspiciis, et rata nostra facit.
Vota refer Comitis mea Lauripotentis ad aures,
Dii faciant votis annuat ille meis!
Meque (sed ante Deis reverenter poplite flexo)
Lucifero grata mente favere novo.
Et precibus Superos, onerare et floribus aras,
Pro vita illius sospite, proque domûs.
Inde diem reliquum curis agitare solutum,
Hei mihi, si studium despicit ille meum!
Illius adicies laetum sperare favorem,


page 327, image: s503

Affluat optatis aura secunda meis!
Ah pudet et dicam, quos nun quam degener odi.
Discupio vatum quolibet asse loco.
Heu nimis erubui! quid si tu protinus aula
Nuncia cum verbis eiciare meis,
Non peto non meritos ornari Daphnide crines
Quamvis non aliud, si favet, ipse petam.
Nec cupio doctis aequari laude poetis,
Si modo cum venia det bona verba, sat est:
Sed faveat nostris tantummodo Numine coeptis,
Sponte suum curret prospera navis iter.
Forsitan haec timido fari sermone volentem
De generis quaeret conditione mei.
Pannonium dices, quae gens fortissima bello
Iungere non segnis carmen et arma solet.
Namque ferunt illic Musas cum Vate moratas,
(Caesareus vates Miles et ille fuit)
Pannonios tandem minus hinc odisse Camenas
Cumque fero coeptam Pallada Marte coli.
Editus hîc ego sum, Paulo genitore, sub auras,
O utinam famae te quoque, Paule, genat!
Traditus hinc sacras puer erudiendus in artes
Aoniae coepi carmen amare lyrae:
Omnibus et placuisse bonis, unusque Poetae
Toto (vera loquor) nomen habere choro.
Sic virides annos, primumque peregimus aevum,
Et mihi mens eadem, quae fuit ante, manet.
Venimus ignotas procula genitalibus oris,
Taedia pertulimus non numeanda viae.
Leucoris incertos, et nos Schola Iulia fovit,


page 328, image: s504

Dum vario Musas quaerimus orbe novem.
Cumque novo incipiens it Olympias altera saeclo,
Quaerere monstrata dum juvat urbe Deas,
Repperimus forsan si non temeraria nobis
Leucorei vates, nec cecinere dolos.
Aut si non potius Pater haec indigna Melissus
Auguria Aonidum iudicet esse choro.
Sint indigna licet, vates cecinere probati,
Anne etiam haec fallunt pectora, et ista canunt?
Sint indigna licet, Deus ipse indigna coronat,
Aetherei vates ducitis unde genus.
Adde quod est duri, nutrix operosa laboris,
Et quod longa aetas Gloria sepe facit.
Vidi ego non magnos frondescere tempora vates,
Mox fieri magnos; Laurea caussa fuit.
Si tamen est aliquid, (quam quam pudet illa fateri)
Iessiacâ poteram forte placere lyrâ.
Scripsimus et Graiis non illaudata Camenis,
Et trahimus docto vate parente genus.
Illius et PaxI monitis agor, et mihi curas
Has pia MATTHIAE funeris umbra a movet.
Est mihi materies invicti Caesaris acta
Paupere condendi carmine Pannonio.
Lata mihi seges est qualis fuit ante Maronis,
Nasonis profugi. Maeonidaeque senis.
Ergo si colui non ficto pectore Musas,
Et Franci tenero nomen in ore tuli,
Audiat et nostras, et quos praesenter amavit,
Paxidae cinerum, Thuriadaeque preces.
Meque Palatinâ natali Daphnide festo


page 329, image: s505

Cingere si nolit, pergat amare tamen.
Quidquid erit tentanda via est; audere licebit,
Degeneres animos. gloria rara manet.
I decus, i nostrum, fausto pede limina tangas,
Fallor, an a laeva dextra volavit avis?
Nec te Fama viri moveat contermina caelo,
Non est in toto mitius orbe caput.
I pede felici, nostri memor, i pede fauto,
En brevis Oceano conditur alma dies.

ELEGIA XI. AD SPECTABILEM ET MAGNIFICUM DOMINUM, D. FRANciscum Magoczi, etc.

FLEVIMUS erepti fratris lugubria quondam
Funera, quem tristis Patria deflet adhuc.
CASPARIS, inquam, MAGOCII; quem Pannonis ora
Luget, et effusis condecorat lacrimis.
Ille quidem juvenis viridi lacrimabilis aevo
Occidit, et secum gaudia nostra tulit.
Sed tamen est quo nos casu solemur in isto,
Dum novus illustri stirpe Patronus adest:
Candida quid non vota ferunt? pia tura dabamus
Funeris ad tumulum, votaque casta DEO
Pro vita FRANCISCE tua; in quo tota recumbit
Spes generis, claro stemmate, MAGOCII.
Hoc quoque rettulimus summi bonitate Monarchae,
Iam nihil est de quo non sit habenda fides.


page 330, image: s506

Vive igitur felix, et felix laverit unda
Quod modo de thermis nobile corpus adest
Majorumque legens titulos, et gesta tuorum
Sis pater affictae perpetuus patriae.
Sic FRANCISCUS eris, sic aethera nomine tanges,
Nostraque si vivet, Musa perenne feret.
Et Dominum supplex pro te vin pia vota vocabit,
Quo superes Pylios sospes adusque dies.
Vivat et incolumis, patriae spes unica terrae,
Racocius, nostrae portus et aura ratis!
Corporis ante etenim nostri calor ossa relinquet,
Quam meriti illius non memor esse queam.
Muneris hoc vestri est, quod Olympias altera nobis,
Dum procul a patrio degimus orbe, me at.
Muneris hoc vestri est, quod vatem laurea cingit,
Fallor, an hoc etiam, si manet, est aliquid?
Quod superest Musamque meam, Musaeque labores
Maecenas vestro trado patrocinio.
Vos, velut ante patremque meum patruumque fovebant
Et Pater et Patruus, Nomina bina, tuus,
Suscipite, et mecum reduces ornate Camenas,
Aspice, ut hae iaceant prociduae ante pedes.
Sic vobis felix decurrat molliter aevum,
Sic in perpetuo sanguine sanguis eat.
Sic crebros victo referatis ab hoste triumphos,
Scandatis patrium serius atque polum.

ELEGIA XII.


page 331, image: s507

In honorem nuptiarum SPECTABILIS AC MAGNIFICI DOMINI, D. VALENTINI DRUGETH de Homonna, Comitis Comitatuum Zemplin et Ung perpetui etc. et MAGNIFICAE DOMINAE ELISABETHAE ROKOCI.

MATRIS Acidaliae genialia gaudia Musas
Ad nova coniugii festa colenda vocant,
Phoebe veni, Nataeque novem, iunctaeque Sorores,
Cura quibus thalamum est condecorare sacrum,
DRUGETIDES et ELISA torum venere sub unum:
Coniugibus Musas carmina ferre decet,
Sensit Agenorides praesentia Numina Cadmus,
Aeacidesque toro munera ferre Deos,
Si terris antiqua fides, sique illa beato
Aurea Saturno tempora Rege forent:
Quis dubitet superae stellata palatia sedis
Ista relicturos adpia festa Deos?
Dignior hic sponsus: par famae gloria tantum est:
Patria pro cuius vota salute facit:
Vivat, et optatos thalami felicis honores
Sentiat, orbatae spes animosa domus.
DI faciant, ut prole parens, et coniuge conjunx,
Serviat in patriae commoda magna suae.
His precibus castis movere cacumina caeli:
Numina conspicuo signa dedere polo.
Advolat extemplo pharetra succinctus, et arcu,


page 332, image: s508

Ales, egens oculis, et sine veste puer.
Mane erat, ac oriens Pallantias astra fugarat,
Et cum Sole dies pulchrior ortus erat.
Ille sedens tristes faecundo femine curas
Solicitâ visus volvere mente fuit:
Siccine nec lacrimis, nec meta doloribus ulla est?
Siccine triste caput Phoebus ab axe videt?
Magnanimique super tumulavimus ossa Parentis,
Nunc iacet, heu, lacrimis Mater humanda meis,
Et fuimus: iam fata vocant: non sanguis avorum
Me iuvat, et vivo casibus ipse meis?
Nec solamen adest, nec spero laboribus istis:
Finiet at vitae caelibis una dies.
Talia tunc animo vel non diversa querenti
Astitit, et tenui murmure risit Amor.
Ergo miser luges, nec iam nisi fata moraris,
Quae feret, heu, vitae caelibis una dies?
Sicne tibi duris potuit vox cedere verbis?
Sic Cytherea tibi, sic tibi notus Amor?
Disces, crede mihi, mea maxima robora, disces,
Quidque Cupidineus possit in igne dolor.
Nunc succumbe; volans et missile corde pependit:
I nunc et vidui suspice vota tori.
Imbibit ille novos ardentibus ossibus ignes,
Iam gemitu thalamum, iamque favore petit.
Fingit amor vultum thalami servantis honorem
Virginis, in flammas et meditatur opem.
Qualis ubi caelo roseis Aurora quadrigis
Purpureas pandit mane rubente genas.
Talis erat facies, rosei par oris honestas,


page 333, image: s509

Tam fallens oculus, tam rubicunda gena.
Ter conatus erat, collo dare brachia circum,
Ter cupidas tenuis fugit imago manûs.
Tum miseratus Amor, questûsque sagittifer ultus,
Virginis in faciem prodigus igne volat.
Illa sedens doctae studiis operata Minervae,
Nobile Daedaleo pollice nebat opus.
Protinus ardescit: niveus nunc candida sensim
Nunc jam purpureus circumit ora color.
Multa viri virtus animo, multusque recursat
Gentis honos, et quod sidera nomen adit.
Atque novo temere prius obluctatur amori,
Sed puer Arcitenens tela minatur adhuc.
Vincitur illa Deo: et dilapso stamine dextrâ,
Mollia iucundum pectora vulnus alunt.
DRUGETIDES et ELISA torum venêre sub unum
Coniugibus Musas carmina ferre decet.
Iam pariter flagrant, votisque frequentibus optant,
Ut rata formosus vincula nectat Hymen.
Hymen ô Hymenaee, Hymen ades ô Hymenaee,
Taedifer Uraniae Nate Sororis ades:
Tu primus charam iuveni, carumque puellae
Iunxisti, ut certo compare semper agant.
Ante vagos hominum sensere Cupidinis ignes
Pectora, nec thalamum sanxerat ulla fides.
Antra dedere torum, nemorum deserta cubile,
Nullaque legitimi cura pudoris erat.
Legibus hinc lecti consors adsuescere coetus,
Auspiciisque viam coepit inire tuis.
Tu de rebus idem variis, de pluribus unum


page 334, image: s510

Efficis, ac animos iungis amore pari.
Te sine nil Cytherea potest, nil te sine firmum,
Nunc cineres, olim Pergama testis erunt.
Hymen o Hymenaee. Hymen ades ô Hymenaee,
Fallor? an heic illum myrtus [Reg: murtus] odora tegit,
Alma Venus cestum, taedam puer ipse ministrat,
Phoebus cum Musis claudit utrumque latus.
Pulcher Hymen coram dextrarum vincula nectit,
Unde venit thalamo firma tenaxque fides.
Trina Charis formam Sponsae, vultumque serenat,
Cum Musis laetum carmen Apollo canit:
Non ita Chaoniae certant in amore columbae,
Non ita gaudet avi turture, turtur avis.
Non Aurora diem, non ornat Cynthia noctem
DRUGETIDE lectum sicut ELISA tuum.
Vivite concordes animae! et numerate nepotes,
Vivite: sat magnas Copia fudit opes.
Sic ait: extemplo liquidum secat aera pennis
Phoebus, Hymen, Charites, Musa, Cupido, Venus.

ELEGIA XIII. AD NOBILEM ET EGREGIUM VIRUM, DN. BASILIUM SZABO, etc obitum filiorum lugentem.

SCILICET una manet communis ferrea mortis
Lex, quicumque sumus massa Parentis Adam!


page 335, image: s511

Perque catenatos brevis aufugit acta labores
Vita nec est pretio, nec redimenda prece,
Claustra dehinc aevo functos adamantina servant,
Non exorandis continuata seris.
At felix nimium, nostroque beatius aevo,
Quo pro morte recens vita nocente fuit,
Aurea perpetui ducebant tempora veris,
Et comites Horae, duxque Iuventa fuit.
Cumque Deo luces longo sermone trahebant,
Et nova progenies Omnipotentis erant.
Longa peregissent annorum milia centum,
Vix horae unius tempus abisse putes.
Nos his cassa sumus Fortunae turba sinistrae,
Nec tantis superest mica vel una bonis.
Iam labor, et tristis subit immatura senectus,
Et mala vix natos, non numeranda premunt.
Hinc aeterna leves nox tristibus obruit umbris,
Luminis unde aditum fata severa negant.
Dii melius! spes certa pios in funere servat,
Eveniant caecis gentibus illa, precor.
Nos potiora manent, nec mors, nisi ianua vitae est,
Nos quoque colloquimur perfruimurque Deo.
Nos etiam Paeana Deo modulamur et hymnos,
Aligerum mixti caelicolûmque choro.
Et deflemus adhuc par illud amabile fratrum?
(Frater enim certe vivit uterque Deo.)
Qui spes Aonidum, desideriumque suorum
Occidit aetatis vere vigente suae.
Iamque Deum, Divosque vident, tutique malorum
Quas patimur, mundi despiciunt Furias.


page 336, image: s512

Quin age pone graves lessus gemitusque Basili,
Et mecum cineres condecorato pios.
Funde rosas, et mista rosis nova lilia funde,
Ipse feram tumulo carmen utrique meum.
Carmina dant vitam, nobis quoque carmina vivent,
Nec tantum ad cineres costus Eoa facit.