12 December 2003 Ruediger Niehl
tagging added; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check

CAPUT LXVIII. Chronologia.

HIstoria est simplex rerum narratio, sine comparatione temporis, quo acciderint. Chronologia res gestas secundum seriem temporum praeponit [(printer); sic: praeponit] ; quod si nude et sine digestione historica id faciat, ad Mathematicum potius pertinet per Solis ac Lunae, et reliquorum Planetarum circuitus et cyclos (de quibus supra) annolum spatia metientem. Accurati Chronologi est, res actas illigare temporibus, et utraque


page 517, image: s0547

digerere; Historiographus insuper exponit consilia rerum gestarum, facit conciones, instruit acies, locorum situs describit, ostenta, clades, mutationes regnorum exponit. Annales seu libri Chronici, aut Chronica sunt earum rerum, quae de anno in annum, in historias, servato temporum ordine, rediguntur; Ephemerides autem seu Diaria (quae et Commentarii seu Commentaria) memoriae mandant, quae de die in diem contigerunt.

Distinctiones temporum vocant Chronographi Epocham vel Aeram, terminum videlicet temporis celebrem, unde principium sumunt annos numerandi. Sic nos-Christiani Epocham seu Aeram nostram a Christi Servatoris nostri Ortu desumimus: Judaei a Diluvio, ab Abrahami nativitate, ab Exitu ex Aegypto, etc. Graeci ab initio Olympiadum; Romani ab Urbe (Roma) Condita; Arabes et Turcae ordiuntur Hegiram seu Aeram suam ab anno Christi 622. Omnes a Mundi principio, quod quia plerisque incompertum, Epochae sunt excogitatae.

Antequam vero in rationes temporum accuratius initas te adducam, scias, velim, juxta communem et valde probabilem persuasionem, Mundum sexies millies annis (qui respondent sex diebus, quibus est creatus) duraturum, adeoque tria esse tempora memorabilia. Primum Legis Naturae, ab Adamo ad Abrahamum bis mille circiter annorum. Alterum Legis Mosaicae, ab Abrahamo usque ad


page 518, image: s0548

Christum, totidem fere annorum. Tertium Legis Gratiae, a Christo usque ad finem Mundi, paris circiter annorum intervalli. Aliqui praecipuam temporum supputationem in sex Mundi aetates referunt, ut prima sit, aetas ab Adamo, ad Noachum; secunda a Noacho ad Abrahamum; tertia ab Abrahamo ad Davidem; quartae a Davide ad Captivitatem Judaeorum Babyloonicam; quinta ab hac ad Adventum Christ; sexta a Christo ad Mundi terminum.

Mire equidem, id quod tibi non ignorandum, in Computatione annorum ab orbis coeptu, usque ad tempus reparatae Salutis variant Chronici. Sunt, qui, ad Christum Natum, numerant a Mundi exordio annos 3983, ut noster Theophilus Raynaudus: alii 3947. Henricus Samerius itidem Soc. J. computat 3950 annos. Liberalius etiam Baronius, insignis Scriptor Histomae Ecclesiasticae, annos 5199. Venerabis Beda 5200. Nauclerus 5201. Regiomontanus 6984. Noster Pererius 4022. Sed Salianus noster cum Torniello supputat 4052, quibus duobus, cum bona aliorum venia, omnino lubens assentior. Quare digestionem annorum, secundum Chronotaxin Saliani, hanc accipe; si prius memineris, quemadmodum mensium intervalla bimestria, trimeftria, quadrimestria, etc. sunt; ita duorum annorum spatium vocari biennium, trium triennium seu trieteridem, quatuor quadriennium seu tetraeteridem, quinque quinquennium, alias lustrum seu Olympiadem. Aetas autem seu Generatio denotat


page 519, image: s0549

quodvis humanae vitae paullo longius tempus; Seculum est annorum centum; Aevum longissimum, aut etiam perpetuum. His ita positis septenas Mundi aetates (largius accipiendo hoc vocabulum) ita collige:

Prima est quasi Infantia, ab Ortu rerum usque ad Diluvium, annorum 1656.

Secunda Pueritia, a Diluvio adusque Divisionem Linguarum, annorum 382, ad annum Mundi 2039.

Tertia Adolescentia, a Nativitate Abrahae et filiorum ejus, usque ad Mosem natum, annorum 476, annum Mundi 2464. (exitus Israelitarum ex Aegypto incidit in annum Mundi 2544.)

Quarta Juventus, Judicum Hebraeorum, usque ad Samuelem, annorum 476, annum Mundi 2940.

Quinta Virilis, Regum Hebraeorum, usque ad solutam a Cyro, Persarum Rege, Captivitatem Babylonicam, annorum 577, annum Mundi 3517.

Sexta Senilis, Principum et Sacerdotum Hebraeorum, usque ad Christum, annorum 536, annum Mundi 4052, Olympiadem 194, annum Urbis Conditae 751.

Septima Decrepita (novissima tempora) a Partu Virgineo ad sinem Mundi.

Octava erit in coelis vel inferis, eaque perennis, ut omnes norunt, qui verum DEUM norunt.


page 520, image: s0550

Est igitur DEUS factus Homo, et a Virgine Matre in hanc lucem editus, anno Mundi quater millesimo, quinquagesimo, secundo: Urbis Romae Conditae septingentesimo, quinquagesimo: Olympiade centesima, nonagesima, quarta: a Diluvio Noetico, bis millesimo, trecentesimo, nonagesimo, septimo: ab Egressu Israelis ex Aegypto, miltesimo, quingentesimo, nono: Ab ortu Abrahae bis millesimo, decimo, quarto: a prima Davidis in Regem. unctione millesimo, octogesimo, quarto: Imperii Augusti Caesaris quadragesimo, quarto: Hebdomade Danielis sexagesima, quinta. Namque sciendum est, Danielem Prophetam divino didicisse oraculo, septuaginta fluxuras hebdomadas usque ad Christum occidendum; per quarum hebdomadum singulas cum singuli annorum septenarii intelligantur, ajunt Scriptores Chronici, annos designari Lunares 490, seu Solares 470, qui, a tempore praedictionis (quae accidit regnante Artaxerxe Longimano seu Assvero, septimo Persarum Rege, anno regni ejus 20, Mundi 3590) elapsi, in morte Salvatoris desierunt, quippe in medio septuagesimae hebdomadis, indignissima nece sublati.

His ita constitutis, nunc maxime memorabiles temporum Epochas percurramus. Notissime sunt, quae consignantur ex quatuor nominatissimis Monarohiis seu Imperiis, quorum primum Assyriorum inchoavit anno Mundi 1932, stetit annis 1404, usque ad Assaraddonem, minorem natu Sennacheribi filium, quem cum Nabuchodonosor


page 521, image: s0551

Primus seu Merodachus, (fuerunt enim duo alii Nabuchodonosores, Nabolassor videlicet seu Senior, et Nabuchodonosor Magnus) Babylonis Prorex, regno vitaque exuisset, ipse Babylonium Imperium (cui adjecit Assyrium) fundavit anno Mundi 3334, duravit annis 183, desiit in Balthasare, Rege Chaldaeorum.

Secundum, Persarum scilicet, exorsus est Cyrus, qui, devicto Astyage, Medorum Rege, potentia auctus, etiam Babylonios subegit anno Mundi 3517, substitit annis 208, defecit in Dario Arsani vel Arsetis filio, quem aliqui Codomannum prius dictum volunt.

Tertio, Graecorum, initium dedit Alexander Macedo, cognomento Magnus, anno Mundi 3724, perstitit annis 228. Extinctum in Demetrio et Philippo Gryphi seu Grypi filiis, ultimis Seleucidarum (a Seleuco, qui cognominatus Nicanor) Syriae et Asiae Regibus; a quibus regnum devolutum in Tigranem Armenum; inde pervenit ad Romanos anno Mundi 3958.

Quartum, Romanorum, orsus est Cajus Julius Caesar an. Mundi 4006, cujus majestas lapsu temporum ad Germanos devoluta est. Fuerunt autem Caesares seu Imperatores Romani usque ad Carolum Magnum septuaginta tres. [(printer); sic: A Carolo Magno septuaginta tres] A Carolo Magno, qui regnare coepit anno Christi 800, ad Leopoldum Primum, nunc impernatem, omnino quinquaginta, quem etiam numerum prima littera Lnominis augustissimi refert.


page 522, image: s0552

Vis jam cognoscere ordinem et seriem illustrium quarundam in amplissimo hoc Mundi Amphitheatro personarum? Oculos animumque adverte; traducam per proscenium non eas solum, quae ad sacrae paginae intelligentiam magis faciunt, sed ex vetere recentioreque historia aliae super alias prodibunt, non tam spectandae, quam in transitu numerandae. Desiderius. Ambulatorio huic spectaculo tam avidus inhio, totus ut fieri cupiam oculus. Mercurialis. Tu in Traductione hac Scenica (sive eam Comoediam, sive Tragoediam, sive Pompam appellare libuerit) plures, quam Fabula admittere soleat, Actus exspecta. Nam ex Antiquioribus Annalibus novem omnino diversissimarum Personarum, et Actionum, Partes ac Ingressus producemus, videlicet a Mundi ortu ad Christum Natum. Exinde a Virginis partu singula in Scenam ingredientur secula, totidem Actibus; unde Breviarium tu conficere poteris tibi Chronologicum, non tam ut discas res in orbe gestas, quam ut cognitas reducas in memoriam. Desiderius. Remove siparium, et Choragium explica. Mercurialis. Removeo.

Actus I. Ab ortu rerum ad Diluvium.

PRincipio procreavit Deus ex nihilo (nulla materia praejacente) coelum empyrium, terramque et aquam illi undique circumfusam.


page 523, image: s0553

In coelo creavit Angelos (Genios coelestes) in gratia, quos superbia statim depravavit, noxque insequens vindicta partem maximam intartarum praecipitavit; inde produxit Mundum sex dierum successione. Primus primi anni Mundi dies inchoatus est a vespere: priore parte sui tenebrosum habuit sub coelo silentium, posteriore condita est lux, (in aquarum abysso circumgirata) fuitque is dies Dominicus. Secundo die firmamentum, orbesque coelestes, sed sine astris; aer quoque et ignis producti sunt. Tertio die, congregatae unum in locum aquae, apparente terra, et paradiso terrestri existente. Quarto die luminaria constituta in coelis. Quinto ex aquis aves, piscesque educti. Sexto, e terra caetera animantia formata; et postmodum homo ipse a Deo ex luto fictus et animatus; tum Eva ex Adami costa efficta. Septimus erat Sabbathi, destinatus quieti, manente Adamo in paradiso, et in statu innocentiae ad dies aliquot. Decimo tertio die Evam seduxit serpens, illa Adamum, peccavit uterque carpendo fructum prohibitum, et deliciossimo ejectus est horto.

Ex luctuosis hisce primordiis quae deinceps calamitates non sunt consecutae? Cain, (vel Cainus) Adae primogenitus, Impiorum antesignanus, occidit innocentem fratrem Abelem, secumque in sclerum imitationem, omnem progeniem traxit. Aliquot post annis, circa ann. Mundi 130 a fratricida, urbium omnium prima condita est Enochia. Adamo natus Soth


page 524, image: s0554

sive Sethus, a quo Enos; ab Enoso Enochus. Cain a Lamecho occisus circa anno Mundi 688. Jubal instrumenta Musica; Tubalcain invenit arma. Anno Mundi 930 moritur Adamus; altero post anno Eva. Enochus seu Henochus vivus hinc translatus est anno Mundi 987. Existunt gigantes, et corporum et scelerum immanitate monstrosi. Construitur Navis prima, (quam S. Scriptura vocat Arcam) a Noe seu Noaeho; moritur Mathusalem, mortalium omnium annosissimus, scilicet aetatis anno 969. Anno M. 1656, ante Christum 2397 immisit Deus in ultionem flagitiorum Cataclysmum seu Diluvium Universale, perditis aqua omnibus mortalibus, praeter Noachum, uxorem, ac tres filios, Semum, Chamum, Japhetum, eorumque conjuges, commune exitium, Arcae beneficio, evadentes.

Actus II. A Diluvio ad Abrahamum.

ANno Mundi 1657, ante Christum 2396 a filiis Noe (qui hoc tempore plantavit vineam, et esum carnium introduxit) disseminatae sunt familiae gentium: a Semo Asiatici, a Japheto Europaei, a Chamo Africani, et (ut probabile est) Americani. Anno Mundi 1909 coepta aedificari turris Babylonica, inde confusio Linguarum et dispersio gentium. Anno Mundi 1932, ante Chr. 2121, factum initium regni Babyloniorum seu Assyriorum per Nemrodum


page 525, image: s0555

seu Belum. Anno Mundi 1997 regnat Ninus, qui Ninivem sive condidit, sive instauravit, et idololatriam invexit. Anno M. 2006 moritur Noemus, aetatis suae 950.

Actus III. Ab Abrahamo ad Mosis ortum.

ANno Mundi 2039, ante Chr. 2014, natus est Abrahamus, Pater omnium Fidelium, seu recte de Deo sentientium, certa in eam professionem nota adscriptorum. Anno 2004 Zoroaster, Rex Bactrianorum, magia infamis est. Anno 2049 Semiramis regit Assyrios. Conflagrat Pentapolis. Evadit Loth, cujus uxor, respectans incendium, vertitur in salis statuam. Anno 2163. immolandus est Isaac, (cujus frater Ismael ejectus domo) natus ex Abrahama, Saraque sterili. Ex Isaaco progeniti Esau et Jacob Gemelli anno Mundi 2199. Circa haec tempora Inachus, primus Argivorum Rex. Abrahami obitus anno Mundi 2213, post annos vitae 175. Exinde 2258 Diluvium Ogygium. Varia Josephi, qui filius Jacobi, fortuna, et undecim ejus fratrum circa annum 2319. Sparta condita 2338. Jobi certamina 2398. Israelitae sub Pharaone Rege in Aegypto serviunt 2451 et seqq.

Actus IV. Ab ortu Mosis ad Samuelem.

ORitur Moses anno Mundi 2464, ante Chr. 1589. Regnum Athenis condit Cecrops


page 526, image: s0556

2498. Diluvium Deucalionis 2530. Areopagus [(printer); sic: Arcopagus] Athenis 2539. Israelis Exitus ex Aegypto 2544. Exiccatio Maris Rubri et Aegyptiorum submersio. Troja condita 2576. Mosi succedit Josue, divinus Poliorcetes [(printer); sic: Poliocetes] , cujus ad imperium stetit Sol 2584. Circa haec tempora vixit Cadmus, Graecarum literarum inventor. Clades Benjamitarum 2621. Minos 2650. Ludi Isthmici 2700. Bellerophon, Perseus, Pelops, Niobe, Janus, Amphion, Debora 2721. Jahel 2741. Midas, Gedeon 2768. Daedalus, Orpheus, Abimelech 2801. Hercules, Argonautae, Hydra, Minotaurus, Oedipus, Bellum Thebanum. Tyrus condita 2785, et postea Carthago anno 2842. Ludi Olympici instituti. Jephthe 2850. Excidium Trojae 2871. Samson, Heli.

Actus V. A Samuele ad Imperium Babyloniorum.

SAmuel Judex electus anno Mundi 2940, ante Chr. 1113. Reges Spartae. Saul, Rex Hebraeorum, 2962. David ex pastore Rex 2969. Goliath, Codrus, Rex Atheniensis, 2985. Salomon Rex 3020. Dedicatio templi Solymaei 3030. Roboam, filius Salomonis; hostis ejus Jeroboam; Homerus 3039. Sesostris seu Sesac Rex, ludibrium fortunae. Abias, filius Roboami, 3077. Asa Rex 3080. Samaria conditur 3110. Achabus et Jezabel 3138.


page 527, image: s0557

Ochozias, Elias Thesbites, Adisaeus 3139. Josaphatus, saphatus, Rex Judae, 3145. Lycurgus, Rex et Legislator Lacedaemonum, 3152. Atalia et Joas 3145. Pyramides Aegyptiae, Dido, Jonas 3216. Sardanapalus 3235. Caranus, primus Rex Macedoniae, Hesiodus Poeta 3245. Initium Olympiadum 3278, ante Chr. 775. Teglathphalassar, Assyriorum Rex. Roma condita 3302, ante Chr. 751, Olympiade 7. Achaz, Rex Judae, 3309. Israelitici regni finis in Rege Osee. Israelitarum captivitas 3314. Tobias, Isaias, Sennacherib 3319. Sol regressus in gratiam Ezechiae Regis 3322.

Actus VI. A Babyloniorum Imperio ad Persicum.

NAbuchodonosor, cognomento Merodachus, evadit, Babyloniorum et Assyriorum Rex anno Mundi 3334. ante Chr. 719. Numa, Rex Romanorum, 3340. Gyges magus [(printer); sic: magnus] . Manasses 3344. Judith 3346, ante Chr. 707. Messenii bello subacti 3368. Tullus Hostilius, Rex Rom. 3383. Josias, Rex Judaeorum, 3395. Jeremias. Ancus Martius, Rex Rom. 3415. Nabuchodonosor Magnus 3429. Draco Legislator, Arion, Sedecias, Ezechiel, Tarquinius Priscus 3437, U. C. 138. Susanna, Stesichorus Poeta, Sappho Poetria, Solyma capta 3446. Sedecias perfidus. Finis regni judae. Captivitas Babylonica. Nabuchodonosor in bestiam


page 528, image: s0558

3464. Solon, Evilmerodach 3472. Septem Sapientes Graeciae 3474. Servius Tullius, Rex Rom. Anacreon Poeta. Phalaris tyrannus, Aesopus, Pisistratus, Abaris magus. Balthasar, Evilmerodachi silius, 3445. Croesus victus. Pythagoras 3514. Babylon a Cyro, Rege Persarum, capta.

Actus VII. Ab Imperio Persarum usque ad Alexandrum.

CYrus fundavit Imperium Persarum anno Mundi 3517, U.C. 116. ante C. 536. L. Tarquinius superbus 3521. Milo Athleta Cyrus a Tomyri victus 3523. Cambyses ei succedit, et huic Darius Hystaspis, equi hinnitu, ad regnum perveniens. Zopyrus 3534. Consulum Romanorum initium 3545, II. C. 244. Rex Porsenna, Horatius Cocles. Primus Dictator, Titus Largius, 3557. Pugna Marathonia, Cynegirus, Xerxes, 3567. Coriolanus, Pindarus, Sophocles, Euripides, Aristides, Herodotus; Salaminia pugna, Thermopylae [(printer); sic: Thermophylae] , Artemisia. Iterum victi Persae, duce Mardonio. Fabii trecenti caesi 3578, U.C. 277. Thucydides, Themistocles, Socrates, Democritus, Pausanias Rex. Artaxerxes Longimanus seu Assverus, Estheris conjunx. Cimon Miltiadis filius. Esdras scriba 3596. Aman 3601. Decemviri Romae et Leges XII Tabularum 3604, U. C. 303. Celeberrimi


page 529, image: s0559

pictores Zeuxis, Parrhasius, Timantes; Statuarii Polycletus et Phidias. Nehemias, restaurator templi Hierosol. 3609. Censores primi Romani 3612. U. C. 311. Isocrates, Hippocrates, bellum Peloponnesiacum 3623. natus Plato. Aristophanes, Darius Ochus sive Nothus, Assveri successor. Alcibiades 3634. Dionysius Siculus 3648. Euclides, Lysander, dux belli, 3649. Arsaces seu Artaxerxes; Memnon, Rex Persarum, 3650. Cyrus Minor, Xenophon, Agesilaus, triginta tyranni Athenienses; Amnestia prima Tissaphernes. Romani Vejos capiunt 3658. Roma, a Gallis capta, a Camillo servata 3665. Aristoteles Stagirae 3670. Demosthenes, Boeotium bellum 3767. Leuctrica pugna, Epaminondas 3683. Ochus, Rex Persarum. Ludi Scenici Romae instituti 3690. Marcus Curtius, Manlius Torquatus, Philippus, Rex Macedonum, Alexandri Magni parens. Alexander natus 3698, U. C. 397. bellum Sacrum, bellum Phoenicium, Valerius Corvinus, bellum Samnititum 3711, U. C. 410. Darius Codomanus 3715. Chaeronaea pugna 3716.

Actus VIII. Ab Alexandro ad Perseum.

ANno Mundi 3718, U. C. 417, ante Chr. 335, Olymp. CXI. Alexander Macedo 21 annorum patri succedit, et anno 3720 in Asiam trajicit. Ejus mors 3730, et successores. Agathocles


page 530, image: s0560

fortunae filius 3730. Epicurus, Seleucus Nicanor, Seleucidarum origo 3743, U. C. 442. Colossus Rhodius 3749. Philadelphi bibliotheca 3770. Septuaginta interpretes Bibliorum. Bellum Tarentinum 3774. Galli in Graeciam irrumpunt, Pyrrhus in Italiam, Primum bellum Punicum 3790, U. C. 486. quod tenuit annos 24 praetextus, defendendi socios Mamertinos; caussa, Siciliam adjiciendi Romanis, Regulus. Jani templum clausum 3819. Bellum Gallicum. Punicum bellum secundum 3836, U. C. 535, ante Chr. 217. Caussa illius, Saguntum a Poenis expugnatum. Hannibal. Repetitae Romanorum clades ad Ticinum, Trebiam, Thrasymenum lacum, Cannas pagum: Capuae luxuries, Poenorum pernicies. Fabius Cunctator, Marcellus, Scipio Africanus, Syracusae captae, Archimedes, Plautus, bellum Macedonicum 3854. Heliodorus sacrilegus; Cato Major seu Porcius, Censor. Perseus, Rex Macedonum, in triumphum ductus 3883, ante Chr. 170.

Actus IX. A Perseo Victo ad Christum Natum.

ANtiochus Epiphanes seu illustris anno Mundi 3886, ante Chr. 167. Templi Solymaei prosanatio: Machabaei, Scipio Aemilianus, Polybius, Laelius, Terentius. Punicum bellum tertium 3605, U. C. 904. specie


page 531, image: s0561

vindicandi Regis Massanissae, socii Romanorum. Eversa Carthago 3605. Tryphon 3910. Bellum Achaicum. Corinthi excidium 3908. Numantiae 3921. Cracchorum seditio. Bellum Jugurthinum 3947, U. C. 646. et Cymbricum. Saturninus, turbator Reip. bellum Mithridaticum 3960, ante Chr. 93. bellum sociale 3963. bellum Marianum et Syllana proscriptio 3967. Florent Pompejus, Cicero 3973. bellum Servile et Spartanum 3981. Virgilius natus 3984, U. C. 683. bellum Pyraticum 3687. Catilinae conjuratio 3991. Pompejus Hierosolymam capit 3992. bellum Gallicum 3995. Cicero exul. Crassi clades 4000. tudi Actiaci. bellum civile 4005, U. C. 704. Annus confusionis fastorum. Pompeji caedes 4006. Alexandrinae bibliothecae combustio. Caesaris victoriae in bello Alexandrino, Pontico, Africano. Catonis caedes, postea Caesaris 4010. Interfectores Brutus et Cassius cum aliis, libertatis vindices. Biennio post ipsi quoque pereunt in bello Philippensi. Trium viratus Octavii Augusti, Lepidi, Antonii. Ciceronis caedes. Octavius vel Octavianus Augustus, Caesar, orditur principatum 4011, ante Chr. 42. florent Virgilius, Horatius, Mecoenas. bellum Perusinum 4013. et Siculum. Herodes Ascalonita, Rex 4014. nascitur S. Anna 4016. familia Machabaeorum extinguitur. Herodis crudelitas 4021. Actiaca pugna, Cleopatrae et Antonii fuga, interitus utriusque. Pantheon ab Agrippa aedificatur, aliaque magnifica


page 532, image: s0562

opera 4027. Marcellus. Templum Herodianum 4035. Ortus B. V. 4038. Conceptio Christi 4052. Nativitas S. Joannis Baptistae, et Christi JESU a. M. 4052, U. C. 751.

Nunc vertenda theatri facies, et alia inducenda pompa, quod antequam fiat, quaedam prius ex historia Judaica obiter relegemus. Fuerunt igitur Primae Aetatis Patriarchae decme, quorum primus, Adamus, vixit annos 930. Seth, filius ejus, vixit an. 912. Enos vixit an. 905. Cainan 910. Mahaleel 895. Jared, 962. Henoch translatus anno aetatis 365. Mathusalem vixti an. 969. Lamech 777. Noe ante Diluvium 600.

Secundae Aetatis Patriarchae itidem deni. Noe post Diluvium vixit an. 350, universim 950. Sem 600. Arphaxad 438. Cainan posterior 360. Sale 433. Heber 464. Phaleg 239. Rehu seu Reu 239. Sarug 230. Nachor 148. Thare 405.

Tertiae Aetatis Patriarchae sunt quoque deni, si Josephum cum undecim fratribus, in unum contrahamus numerum. Abraham vixit an. 175. Isaac 180. Jacob 147. Joseph cum undecim fratribus. Ephraim et Manasses, Josephi filii. Melchisedec, Rex et Sacerdos. Ismael 137. Esau, pater Idumaeorum. Eliphas, etc. Job vixit an. 217, quartus ab Esau.

Pontifices Hebraei fuerunt sexaginta octo, quorum primus Aaron, ultimus Caiphas. E quibus quatuor Azariae; binomines vero, Achias, seu Achimelech: Joachim seu Eliacim: Jeddoe sive Jaddus.


page 533, image: s0563

Judices Hebraeorum suerunt sedecim; quorum primus Moses, Legislator, vixit annos 120. Josue judicavit populum juxta Salianum annis 17, juxta Bellarm. 26, juxta Henricum Samerium 27. Othoniel judicavit an. 40. Aoth an. 80. Barac et Debora 40. Cedeon 40. Abimelech juxta Salian. 9, juxta Bellarm. et Samerium 3. Thola 23. Jair 22. Hic Samerius ponit interregnum 18 annorum. Jephthe judicavit annis 6. Abesan 7. Ajalon 10. Abdon 8. Samson 20. Heli, Judex et Pont. 40, juxta Samerium 20. Samuel, juxta Salianum 22, juxta Bellarm. 20, juxta Samerium 32.

Reges Hebraei usque ad captivitatem Babylonicam fuerunt triginta novem. Equibus tres primi Saul, David, Salomon, singuli vixerunt annis 40, dominantes XII Tribubus Israel. Inde facta est regni scissio in Israelem et Judam a. M. 3060, ante Chr. 995. Reges Judae fuerunt viginti; quorum primus Roboam, insipien tissimus Salomonis filius, qui regnavit annis 17. Abia 3. Asa 41. Josaphat 25. Joram 8. Ochozias 1. Athalia, mulier tyrannica, 6. Joas 40. Amasias 29. Osias, sive Azarias, 52. Joathan 16. Achas 16. Ezechias 29. Manasses 55. Amon 2. Josias 31. Joachaz menses 3. Joakim vel Joachim annis 11. Joachimus seu Jechonias menses 3. Sedecias annis 11. Hic in captivitatem Babylonicam abductus est a Nabuchodonosore, cognomento Magno, a.M. 3446, ante Chr. 607.

Reges Israelis fuerunt novemdecim. Equibus primus Jeroboam regnavit annis 22. Nadab 2.


page 534, image: s0564

Baasa 24. Ela 2. Zambri 7 diebus. Amri 2 annis. Achab 22. Ochozias 2. Joram 12. Jehu 28. Joachaz 17. Joas 16. Jeroboam juxta Salian. et Bellarm. annis 41, juxta Samerium 52. Zacharias 6 menses. Sellum uno mense. Manahem 10 an. Phaceia 2. an. Phacee 20 an. Osee 9 an. qui expugnata Samaria, sede regia, a Salmanasare, Rege Assyriorum, abductus est cum populo in captivitatem trans flumen Euphratem anno M. 3314, ante Chr. 739, anno regni Ezechiae 6.

Post liberationem e captivitate Babylonica, quae duravit annis 70, Duces Hebraeorum suerunt viginti; quorum primus Zorobabel; decimus septimus Judas Machabaeus, gentis suae et fortitudinis gloria; ultimus Joannes Hircanus, relictis quinque filiis; e quibus Aristobulus, natu maximus, principatum in regni sormam convertit.

Post Duces extiterum Reges novem, quorum primus, ut dictum, Aristobulus. 2 Alexander Jannaeus, Aristobuli frater. 3 Alexandra seu Salome, ejusdem uxor, vidua. 4 Hircanus, Alexandri filius natu major, securi percussus ab Antonio Triumviro. 5 Aristobulus, ejusdem Hircani filius, natu minor. 6. Antigonus, nepos Hircani. In hoc defecit Sceptrum Judae [(printer); sic: Judaea] . 7 Herodes Ascalonita (ab urbe Ascalone, ubi educatus, hoc cognomen adeptus) gente Idumaeus, et Magnus dictus: subquo Christus natus. Qui duos filios ex Mariamne, Hircani filia, susceptos, Aristobulum et Alexandrum,


page 535, image: s0565

laqueo sustulit, Archelaum regni haeredem instituit. 8 Archelaus, ex voluntate Caesaris Augusti, dimidium regni paterni, Judaeam et Idumaeam, rexit: Antipae fratri Jordanis et Galilaea cessit: Philippo fratri Ituraea; ita Monarchia in Tetrarchiam abiit. Denique Archelao relegato Judaea facta est Provincia Romana. Nonus tamen Rex a Cajo Caesare creatus, Herodes Agrippa, foedissima tabe periit.

Desiderius. Theatrali prorsus voluptate me implevisti. Nunc spectabimus Secula, in scenam ordine prodeuntia. Mercurialis. Annosa illa quidem, sed non aeque grandaeva et cana, ut priora: Martioque partim cruore, partim Sacro purpurea. Sequemur autem, inter caeteros Chronologos, potissimum Cardin. Robertum [(printer); sic: Robesium,] Bellarminum, Jacobum Gaulterium, Theophilum Raynaudum, omnes S.J.

Seculum I. A Christo Nato ad annum C.

POntifices Romani hoc seculo quatuor [(printer); sic: (vulgo)] numerantur: S. Petrus, S.Linus, S. Cletus, et S. Clemens. Moritur S. Josephus, Christi Pater Nutritius, 13. Chr. an. obit necem S. Joannes Bapt. a. 33. Christi Mors, Resurrectio, Ascensio a. 34. Stephanus lapidatur Protomartyr eodem anno. Martyrium S. Jacobi Hierosolymis an. 44. Eodem anno divisio Apostolorum. Deiparae Mariae obitus an. 46. aetatis anno, ut creditur, 60, aliqui in annum 72


page 536, image: s0566

mortem gloriosam differunt. Joannis Evang, discessus ex hac vita anno Chr. et aetatis 99 juxta Joannem de Bussieres S. J. in flosculis historiarum, juxta Baronium 101. Persecutiones Ecclesiae duae, Neronis an. 66. Domitiani 99. Haereses XII, quarum prima Simonis Magi. Concilium Apostolicum Hierosolym. de Legalium abrogatione an. 51. Patres, Doctores Ecclesiae, Scriptores SS. Petrus, Paulus, Jacobus, Judas Thaddaeus. Quatuor Evangelistae. S. Clemens, S. Hirrotheus, S. Dionysius Areopagita. S. Ignatius M.S. Polycarpus. Philo Judaeus. Institutio praecipuorum festorum; Item Quadragesimae, Aquae Lustralis, Sacrarum Imaginum usus, Precum Canonicarum, Luminum, Tonsurae Clericorum. Imperatores fuerunt hoc seculo XII. Primus Octavius Augutus ab Actiaca pugna, rexit Imperium annis 44. Tiberius 23. Cajus Caligula 3. Claudius 13. Nero 13. Galba menses 7. Otho m. 3. Vitellius m. 8. Vespasianus an. 9. Titus 2. Domitianus 15. Nerva 1. Clades Variana. Viri doctrina illustres Ovidius. V. Maximus. Asconius. T. Livius, Persius, Silius Italicus, Lucanus, Seneca, Pomponius Mela, Plutachus, Quintil. Petronius Arbiter, Cornelius Celsus, Epictetus, Phil. Juvenalis, Plinius Senior, Val. Flaccus, Martialis, Statius, Halicarnasseus, Vellejus Paterculus. Messalina et Agrippina, feminarum dedecora. Sejani casus an. 33. incendium Romae 64. excidium Hierosolym. an. 70. Nero et Pilatus suimet


page 537, image: s0567

carnifices. Herodes Ascalonita et Agrippa vermibus consumuntur. Herodes Antipas in exilium relegatur Lugdunum. Theriaca inventa, et vitri flexilis temperamentum. Colonia Agrippina conditur. Prima Romae bibliotheca Asinii Pollionis. Phoenix avis ex Aegypto allatus Romam an. 35.

Seculum II. Ab anno Chr. Cad CC.

POntifices Rom. hoc seculo vixerunt undecim. S. Anacletus rexit Ecclesiam an. 9. 8. Evaristus 9. S. Alexander 10. S. Sixtus 10. S. Telesphorus 11. S. Hyginus vel Hyginius 4. S. Pius 9. S. Anicetus 9. S. Soter 5. S.Eleutherius 15. S. Victor 9. Tertia Persecutio sub Trajano an. 120. Quartasub Antonino 140. Haereses XIV. Concilia duo. Inter PP. DD. et Scriptores eximii S. Justinus M. S. Irenaeus, Hegesippus, Tertullianus, Clemens Alex. Item justinus, Florus, Aelianus, Appianus, Athenaeus, Julius Pollux, Aphthonius, Philostratus, Frontinus, Diogenes Laertius, Solinus, Tacitus, Plinius Minor, Suetonius, A. Gellius, Lucianus, Apulejus, Apollonius Tyanaeus, famosus magus. Victoria de Marcomannis relata per Christianos. Impp. Rom. IX. Trajanus rexit Imp. 19. Hadrianus 21. Antoninus 22. Marcus Aurelius et Lucius Verus 19. Commodus 13. Pertinax m. 3. Didius Julianus. mens. 2. Severus an. 18. Pila fortunae Imp.


page 538, image: s0568

Pertinax, et Petronius Praefectus aulae. Strategus Placidus, postea Eustachius M. Romae templum Pacis cum universis Hierosolym. spoliis conflagrat 193.

Seculum III. Ab anno Chr. CC ad CCC.

POntifices Rom XV. S. Zephyrinus rexit Eccles. 18. S. Callistus 5. S. Urbannus I an. 6. S. Pontianus 5. S. Antherus an. I. S. Fabianus 14. S. Cornelius 2. S. Lucius I. S. Stephanus 3. S. Sixtus secundus 1. 8. Dionysius 11. S. Felix primus 2. S. Eutychianus 8. S. Cajus 12. S. Marcellinus 30. Persecutio Quinta sub Severo an. 204. Sexta sub Maximino 237. Septima sub Decio 253. Octava sub Gallieno et Valeriano 261. Nona sub Claudio 270. Decima et atrocissima sub Diocletiano et Maximiano 279. haereses XIV. praecipua Manichaeorum. Inter Ecclesiae DD. Origenes, Georgius Thaumaturgus, Arnobius, Methodius, Lactantius. Lapsus Origenis, quemadmodum prius Tertulliani. Claruerunt sanctitate S. Laurentius. S. Mauritius, Dux Thebaeorum. SS. Barbara, Caecilia, Apollonia, Agatha, Sebastianus, Georgius, etc. Zenobia, mirae virtutis matrona. Imp. Rom. XXIII. Antonius Caracalla regnavit an. 7. Macrinus 2. Heliogabalus 4. Alex. Severus 13. Maximinus 3. Maximinus et Balbinus 1. Gordianus 5. Philippus 6. Decius 1. Gallus et Volusianus 3. Valerius et


page 539, image: s0569

Gallienus 15. Claudius 2. Quintillus dies 17. Aurelianus 7 an. Tacitus 6.m. Florianus 2 m. Probus 5 an. Carus cum Canino et Numeriano 2 an. Diocletianus et Maximianus 20 a. Plautianus, Caracallae socer, exemplum Tragicum, 206. Vaterianus excoriatur a Persis et fale conditur 262. Viri docti Alexander Aphrodiseus, Photinus, Amonius, Porphvrius Apostata, Jamblicus, Dio Cassius, Herodianus, Appianus, Pomponius, Papinianus, Ulpianus, etc. Incendium templi Ephesinae Dianae 203.

Seculum IV. Ab anno Chr CCC ad CCCC.

POncifices Romani XI. S. Marcellus rexit Eccles. an. 5. S. Eusebius 2. S. Melchiades seu Miltiades 2. S. Sylvester 21. S. Marcus m. 8. S. Julius an. 15. S. Liberius 15. S. Felix secundus 1. S. Damasus 17. S. Siricius 13. S. Anastasius 4. Durat Persecutio Decima; cui succedit XI sub Valerio et Maximino 301. XII sub Constantio Arriano 370. XIII sub Juliano Apostata 261. XIV sub Valente Arriano 370. Haereses XVII. Arrius, haeresiarcha praecipuus. Concilium Generale primum, seu Oecumenica Synodus, Nycaena 318. et anno 381. Concilium Constantinopolitanum, Oecumenicum secundum. Inter PP. DD. et Script. eminent Arnobius, Lactantius, S. Athanasius, Eusebius Caesareens. S. Antonius Mag. Eusebius Emissen. S. Hilarius, S. Ephraem, S. Gregorius


page 540, image: s0570

Nazianz. S. Basilius Mag. S. Gregorius Nyssen. S. Cyrill. Hierosol. Evagrius, Palladius, Damasus, Prudentius, Didymus caecus, S. Epiphanius, S. Ambrosius, S. Amphilochius, S. Philastrius, S. Gaudentius, S. Chrysostomus, Ruffinus, S. Hieronymus, Sophronius. Claruerunt sanctitate SS. Lucia, Dorothea, Catharina, Ursula, Blasius, Hilarion, Nicolaus, Martinus, Macarius, plurimique Martyres. Magna pars Imperii cum Constantino Imp. ad Fidem conversa. Crucis e coelo ostentum fuit omen victoriae adversus Maxentium et Maximinum ann. 306. Crux Christi inventa ab Helena Imperatrice. Imperatores rom. in Occidente XII. Constantius et Galerius regn. 3. Constantinus Mag. 31. Constantinus Junior 4. Constans 13. Constantius 24. Julianus 2. Jovinianus m. 7. Valentinianus an. 12. Gratianus 8. Valentinianus secundus 17. Honorius 28. In oriente Valens 25. Theodosius 7. Arcadius 13. Eventus Tragici, Maximiani horrenda mors 311 et Diocletiani 316. Crispus et Fausta 324. Ablavius, fortunae pila, 337. Valens crematur in tugurio 378. Arbogastes se confodit 399. Eutropius concidit 399. Instituta Academia Bononiens. Viri doctrina clariores Olympiodorus, Capitolinus, Lampridius, Vopiscus, Trebellius, Spartianus, Libavius, Ammianus Marcellinus, Sextus Aurelius Victor, Aelius Donatus, Ph. Proba, Falconia, Juvencus. Herodotus. Vegetius. Macrobius, quem aliqui ad secundum seculum referunt.


page 541, image: s0571

Horrendi terrae motus per orbem 369. et fames 367. Cruces vestibus inspersae 337. Inducta supputatio per Indictiones [(printer); sic: Indicationes] , (abrogatis Olympiadibus) quae essent an. 15 et notae tributorum Caesari persolvendorum 313. Aureus numerus excogitatus 325. Caedes Thessalonicae 336. Constantinopolis condita 330. Alleluja cantari coeptum in Eccles. Institutus ordo militaris S. Lazari.

Seculum V. Ab anno Chr. CCCC ad D.

POntifices Romani XII. S. Innocentius rexit 15. S. Zosimus 1. S. Bonifacius 5. S. Coelestinus 8. S. Sixtus tertius 8. S. Leo Mag. 21. S. Hilarius 7. S. Simplicius 15. S. Felix tertius 19. S. Gelasius 5. S. Anastasius secundus 2. S. Symmachus. Persecutores Ecclesiae Geisericus seu Gensericus, Arrianus, Hunnericus, Cosroe, Attila. Alaricus Romam capit, et diripit. Haereses XI. haeresiarchae praecipui Vigilantius, pelagius, Nestorius, Eutyches, Dioscorus. Concilium Ephesinum, tertia Synodus Generalis. Concilium Chalcedonense, Oecumenicum quartum. Inter PP. et DD. ac Scriptores illustriores S. Augustinus, Cassianus, Orosius, S. Paulinus, Severus Sulpitius, Isidorus Pelusiota, S. Cyrillus Alex. Theodoretus, S. Leo Mag. S. Prosper, S. Eucherius, S. Sidonius, S. Hilarius Arelat. S. Vincentius Lirin. Salvianus, S. Chrysologus, Gennadius, S. Maximus, S. Paschasius, S. Caesarius


page 542, image: s0572

Arelat. Sanctimonia praelustres SS. Alexius, Simon et Daniel Stylitae, Pulcheria, Remigius; Genovenfa, etc. Salutationi Angelicae addita verba: Sancta Maria Mater etc. Usus Cereorum in sesto Purificat. B.V. Impp. Occid. Valentinianus teritus reg. 30. Maximus m. 3. Avitus m. 10. Majorianus an. 4. Severus 5. Anthemius 6. Olybrius m. 7. Glycerius an. 1. Julius nepos paucos m. ultimus Momilius Augustulus. Impp. Orientis Theodosius Junior 43. Marclanus 6. Leo Thrax 18. Zeno 18. Basiliscus 1. Anastasius 27. Primus Rex Italiae Odoacer. Primus Hispaniae ex gente Visigothica Adolphus. Primus Galliae Pharamundus an. 420. tum Clodomirus, Meroveus, Childericus, Clodovaeus, etc. hic Christi fidem suscepit anno 496. a S. Remigio undis ablutus; in unctione ampulla delata coelitus. Clari eruditione Symmachus, Prudentius, Sedulius, Ausonius, Claudianus. Exempla Tragica, Wandalorum vastatio a.455. Hunnericus 484. Gainas an. 400. Stilico 408. Ruffinus. Chrysaphius eunuchus 450 Aetius 454. Maximus Imp. 455. Zeno vivus sepultus 491. Paulinus et Eudoxia. Puncta ab Hebraeis in scribendo excogitata. Hiberni conversi per S. Patritium: Norici per S. Severinum. Monachi Insomnes seu Acaemitae. Trisagion e coelo auditum 422. Origo urbis Venet. 45 I, juxta Bell. 42 1. librorum millia centena vicena conflagrarunt Constantinop. 476. Initia regni Gothici in Hispan. 413. Gallici 420. Wandalici in Africa 427.


page 543, image: s0573

Hungarici per Attilam 442. Anglici 463. Italici in Odoacre 470. ostrogothici per Italiam in Theodorico 493. Occidentale Imp. in Augusto coeptum, deficit in Augustulo an. 470.

Seculum VI. Ab anno Chr. D ad DC.

POntifices Rom. XIII. 8. Hormisda rexit Eccl. annis 9. S. Joannes I menses 9. S. Felix IV an. 4. Bonifacius secundus an. 1. Joannes secundus 3. S. Agapitus 2. S. Sylverius 3. S. Vigilius 15. Pelagius 5. Joannes tertius 15. Benedictus 4. Pelagius secundus 12. S. Gregorius Mag. 13. Persecutores Ecclesiae. Anastasius Imp. Theodoricus, Rex Arianus. Haereses X nominatiores. Acephali, et Monothelitae. Concilium Constantinop. secundum, Generale quintum. Claruerunt sancitate S. Sigismundus Rex Martyr 526. S. Hermenegildus Mag.583. PP. et Scriptores celebres S. Fulgentius, Boetius, Anastasius Sinaita, Ennodius, Procopius Gazaeus. S. Climacus. Cassiodorus. S. Gregor. Turonensis et Greg. Mag. petrus Diaconus, Fortunatus. S. Benedictus Ordini suo dat initium an. 520. Boji sive Bavari ad Christum conversi circa annum 540. A.570 regni Longobardici initium per Alboinum, quicum sua Rosimunda et rivali Helmichio inter exempla tragica memorandus. Impp. Orientis quinque: Justinus, qui fuit ante subulcus, regn. an. 9. Justinianus Legum lator 38. Justinus Junior 17. Tiberius 5. Mauritius cum liberis a Phoca occisus


page 544, image: s0574

an. 17. Totila, penultimus Regum Italiae, Romam capit et diripit: Italiam et Siciliam vastat, et interimitur a Narsete cunucho, insigni stratego, circa an. 552, qui; sicut et Belisarius, variantis fortunae documentum fuit. Alaricus manu Clodovaei cadit an. 507. Initium Exarchorum, loco Caesaris, Orient. in Italia Imperantium 568. Mediolanum excisum 525. Polonici principatus initia 550. Inventa specula ustoria 514. Codex et Pandectae productae 530. Ars serici ex bombvcibus conficiendi ex India in Europam invecta 557.

Seculum VII. Ab anno Chr. DC ad DCC.

POntifices Romani XXI. Sabinianus m. 5. Bonifacius tertius m. 8. S. Bonifacius quartus an. 9. Deus dedit 3. Bonifacius quintus 8. Honorius 12. Severinus 11. Joannes quartus 1. Theodorus 7. S. Martinus 6. S. Eugenius m. 6. S. Vitalianus 14. Adeo datus 7. Donus 1. S. Agatho 4. S. Leo secundus 1. S. Benedictus secundus 1. Johannes quintus 1. Conon 1. S. Sergius 13. SS. Martyres Anastasius, Trudo, Leodegarius, Lambertus. Clari nominis Scriptores S. Isidorus Hispal. S. Sophronius, S. Ildefonsus, Joannes Moschus. Sanctitate insignes S. Augustinus, Anglorum Apostolus, 600. S. Joannes Eleemosyn. 610. S. Columbanus 614. S. Gallus 618. S. Emmeranus 652. S. Gertrudis. 664. Haereses XI. In quibus Maronitae, et Sergius, Monachus, dementator Mahometis,


page 545, image: s0575

qui an. 622. novam promulgavit sectam ex Arianismo, Judaismo, Ethnicismo conflatam. Concilium Constantinop. III. Generale VI. Pantheon dicatur Deiparenti. Usus campanarum, Instrumentorum Musicorum in Ecclesia; conversa Flandria per S. Eligium, Franci Orientales per S. Kilianum, Hollandi et Frisones per S. Wilebrordum et Suibertum. A Persis Crucem Sactam recuperat Heraclius Imp. Reges Italiae XI. Impp Orientis IX. Phocas regn. an. 8. Heraclius 31. postea Monothelita. Constans 27. Constantinus tertius 3. m. Heracleonas 6 m. Constantinus Pogonatus seu barbatus 17 an. Justinianus Junior 10. Leontius 3. Tiberius tertius 6. Phocae jussu Narses vivus comburitur 605. Ipse quoque male perit. Brunichildis, decem Regum trucidatrix, equinis caudis alligata discerpitur 618. Dejectio Colossi Rhodii 647. Mahometis in Arabia et Saracenorum progressus, occupata magna parte Africae, et Insula Rhodo. Primus Dux Venetorum creatur 697. Inventio Ignis Graeci. Annorum supputatio apud Arabes ab Hegira, sive expeditione in Mecham facta, anno 621. Zechius Croata initium dedit regno Bohemiae, et frater ejus Lechus Poloniae. Origo Sacelli Oettingani B.V.in Bavaria circa an.616.

Seculum VIII. Ab anno Chr. DCC ad DCCC.

POntifices Rom. XIII. Joannes sextus rexit Eccles. an. 3. Joannes septimus 2. Sisinnius


page 546, image: s0576

dieb. 20. Constantinus an. 6. S. Gregorius secundus 16. S. Gregorius tertius 11. S. Zacharias 10. Stephanus secundus dieb. 4. Stephanus tertius an. 5. 8. Paulus 10. Stephanus quartus 3. Hadrianus 23. Leo tertius 20. Perfecutores Christianorum Leo Isauricus cum haereticis Iconomachis 740. Constantinus Copronymus [(printer); sic: Capronymus] 767. Habdalla Saracen. 770. Haereses IX. praecipuae Iconoclastarum et Albigensium. Concilium Generale VII, Nicaenum 11, 708. PP. DD. Scriptores celebres Ven. Beda, S. Damascenus, Usuardus. Claruit S. Wilibaldus, S. Anthusa, Capronymi filia. S. Walburga. S. Richardus. S. Bonifacius Ep. Mogunt. S. Hubertus. S. Burchardus. Saxones et inferiores Frisones per S. Ludgerum conversi: Alemanni per S. Corbinianum. S. Suibertus primus solenniter in album coelitum relatus 710 Saraceni Hispania potiuntur. Introducta exosculatio pedum Pontificis Rom. Datus titulus Christianissimi Carolo Martello, Regi Galliae, an. 740. Impp. Occidentis seu Reges Italiae, seu Longobardorum IX, quorum ultimus Desiderius debellatus a Carolo M. Impp. Orientis Justinianus Junior iterum an. 8. Philippicus 1. Anastasius secundus 2. Theodosius tertius 1. Leo Isauricus 24. Constantinus Capronymus 34. Leo tertius 5. Constantinus cum Irene matre 40. Constantinus solus 7. Initia regnorum Hispalensis, Cordubensis, Asturum, Legionensis 727. Calipharum in Aegypto 700. Turcae minorem Armeniam occupant. Finis regni


page 547, image: s0577

Longobardici et Exarchatus post annos CC, quam inceperat. Alphonsus, Legionensis Rex, pertaesus tributum Virginum, profligat Mauros 791. Insignes strategi Carolus Martellus et Carolus M. Imp. Instituta Academia Patavina 790. Inventa inductio solearum ferrearum pedibus equinis.

Seculum IX. Ab anno Chr DCCC ad DCCCC.

POntifices Romani XVI Stephanus quintus rexit Eccles. an. 5. S. Paschalis 9. Eugenius 2. Valentinus dieb. 40. Gregorius quartus 16. Sergius secundus 3. S. Leo quartus 8. Benedictus tertius 8. Nicolaus 9. Hadrianus secundus 4. Joan. octavus 10. Marinus 1. Adrianus tertius 1. Stephanus sextus 6. Formosus 4. Stephanus septimus 4. Vexant Ecclesiam Saraceni in Hispania et Orie-te an. 812. 821. 850. 851. 852. Et Rex Danorum Ericus et Bulgari 813. haereses VI. Concil. Oecumenicum VIII. Constantinop. IV. Scriptores celebres Theodorus Studites, Angelomus, Strabo, etc. Sanctitate eximii S. Edmundus Rex M. Singularis pietas ac fortitudo Imperatricis Theodorae 870. Convertuntur ad Christum Dani, Sclavi, Saxones, Hungari et Bulgari cum suis Regibus Cacano et Bogore. Russi, Normanni, Triballi, Moravi. Carolus M an 800 restituit Imperium Occidentale, deinceps a Germanis obtinendum: regnavit autem Carolus an. 14. Ludovicus Pius 27. Lotharius 15. Ludovicus secundus 20. Carolus


page 548, image: s0578

Calvus 2. Ludovicus tertius 10. Carolus Crassus 3. Arnulphus 12. Impp. Orient. Nicephorus 10. Michael Curopalates 2. Leo Armenus 7. Theophilus 12. Michael cum Theodora matre 25. Basilius Macedo 20. Leo sextus 25. Strategi celebrati Arnulphus Imp. 895. Ramirus I, Rex Legionensis, 845. Electores Pontificis Rom. primum appellati Cardinales. Lilia scuto Francico indita. Aquisgranum conditur. Leo, Basilii filius, a psittaco servatur.

Seculum X. Ab anno Chr. DCCCC ad M.

POntifices Rom. XXVIII. Theodorus secundus rexit Eccles. dies 20. Joannes nonus an. 4. Benedictus quartus 3. Leo quintus dieb. 40. Christophorus 7. m. Sergius tertius an. 2. Anastasius tertius 2. Lando sive Landus pauculis mens. Joannes decimus 16. Leo sextus m. 7. Stephanus octavus an. 2. Joannes undecimus 5. Leo septimus 4. Stephanus nonus 3. Martinus secundus 3. Agapitus secundus 11. Joannes duodecimus 9. Leo octavus 1. Benedictus quintus 10. Joannes decimus tertius 7. Domnus secundus m. 3. Benedictus sextus 1. an. Benedictus septimus 9. Joannes decimus quartus 1. Joannes decimus quintus 10. Joannes decimus sextus m. 4. Gregorius quintus an. 3. Sylvester secundus an. 4. Saeviunt Bohemi in Christianos circa an. 942. S. Wenceslaus pro Christo trucidatur. Item Bonifacius in Russia. S. Odo propagat Ordinem Cisterciensem. S.


page 549, image: s0579

Romualdus instituit Chamaldulensem. S. Eduardus Rex, novercae insidiis, caesus 978. Hungari plenius conversi per S. Stephanum. Item Poloni et Dani Religionem Catholicam cum suis Regibus amplexi: Prussi quoque, Nortwegii, Moscovitae. Septem Electores Imperii romano - Germanici constituti 996 a Gregorio V. Impp. Occid. Ludovicus IV regn. an. 6. Conradus Saliquus 7. Henricus Auceps 20 Otho primus, Magnus cognomento, 37. Otho secundus 10. Otho tertius 18. Impp. Orient. Constantinus octavus regn. an. 49. Romanus 2. Nicephorus Phocas 2. Joannes Zemisces 6. Basilius et Constantinus 50. Strategi celebres Henric. Imp. Hungarorum cecidit 40 millia an. 944. Et Alphonsus V, cognomento Mag. Rex Hispaniae. Initium regni Navarrae 912. Aragonici 915. Castella fit sui juris 939. Burgundia Imperio adjecta 945. Initium Marchionatus Montisferratens. 967. Principatus Saxonici 970. Lotharingici 981. Sabaudici 998. Moscovitici 990. Inter exempla tristia Hatto, Episcop. Moguntinus, a muribus corrosus, 970. Maria Augusta, jussu Othonis tertii mariti cremata, 996. Ludi Equestres seu Trojani primum usurpati (vulgo Torneamenta.) Magdeburgum co-ditur. Mutatio nominis Pontificii primu- usurpata in Joanne XII.

Seculum XI. Ab anno Chr. M ad MC.

POntif. Rom. XVIII. Joannes XVII rexit Eccl.


page 550, image: s0580

m.5. Joannes XVIII an. 6. Sergius IV 3. Benedictus VIII 2. Joannes XIX 10. Benedictus IX 11. Gregorius VI 3. Clemens II vix annum. Damasus II non an. Leo IX, stricte VIII, 5. Victor II an. Stephanus X non ann. Nicolaus II non an. Alexander II non an. Gregorius VII an. 12. Victor III an. Urbanus II an. 11. Paschalis II an. 18. Innumeri Christiani a Sclavis, Hungaris, Danis, Russis interfecti. Inter haeresiarchas notior Berengarius. Claruerunt S. Burchardus, primus Episc. herbipolensis, quem seculo isto ponit Raynaudus, sed Gaulterius seculo VIII. S. Fulbertus. Hermannus Contractus. S. Odilo. S. Anselmus, Theophylactus, Petrus Damianus, Ivo Carnotensis, Marianus Scotus, Lanfrancus, etc. S.Henricus Imp. cum Kunigunda uxore virgine virgo 1024. S. Stanislaus Episcopus m.1079. S. Arnulphus 1080. S. Joan. Gualbertus. Institutum triduanum in capite Quadragesimae jejunium. Globus aureus cum cruce Insigne Imperii. Addictum Deiparae Sabbathum 1095. Ejusdem Officium institutum, seu Preces Horariae. Usus et nomen disciplinae seu flagellationis publicae. Commemoratio omnium defunctorum. Ordinis Carthusiensis auctor S. Bruno 1086. Cisterciensis S. Robertus Abbas 1098. cujus postea instaurator S. Bernardus. Impp. Occid. Henricus II, sanctus Bavarus, reg. 11. Conradus secundus 15. Henricus tertius III 16. Henricus IV 50.Orient. Romanus 5. Michael quintus 4. Constantinus Monomachus 12. Theodora Porphyrogenita


page 551, image: s0581

an. 1. Michael sextus 1. Isaac Comnenus 4. Constantinus Ducas 7. Romanus Diogenes 4. Michael septimus 6. Nicephorus Boto 3. Alexius Comnenus 38. Hierosolyma Saracenis adempta 1099. Insignes strategi Godefridus Bullionius, Dux Constantinus, Robertus Guiscardus, Huna Anglus. Initium regni Bohemiae ex Ducatu 1087. et Poloniae 1077 et Scotiae 1098. Inter viros doctos Avicenna Phil. et guido Aretinus, Monachus, repertor notarum musicarum, an. 1022. Romanus Imp. dolo Zoes uxoris strangulatur. Viginta millia puerorum proficiscuntur in Palaestinam ad bellum sacrum 1013. Pereunt fame, peste, gladio.

Seculum XII. Ab anno Chr. MC ad MCC.

POnt. Rom. XVI. Gelasius rexit Eccl. an. 1. Calixtus 6. Honorius II 5. Innocentius II 13. Coelestinus II m. 5. Lucius II non an. Eugenius III 8. Anastasius IV 1. Adrianus IV non ann. Alexander III 22. Lucius III 4. Urbanus III 2. Gregorius VIII non ann. Clemens III 3. Coelestinus III 6. Innocentius III 18. S. Thomas, Archiep. Cantuariensis, m. 1170. Haereses praecipuae Waldensium et Albigensium. Concilium Gen. IX. Lateranense primum et Gen. X. Lateranense secundum. Doctrina claruerunt S. Bernardus 1130. Cedrenus, Euthymius, Hugo de S. Victore, Richardus a S. Victore, Petrus Comestor, Petrus Cluniacens. et Blesensis [(printer); sic: Blesentis] , Otho Frisingens. Joachimus


page 552, image: s0582

Abbas. Floruerunt sanctitate S. Bruno Carthus. 1115. S.Hugo Grationop.1115.S.Norbertus, institutor Ordinis Praemonstratensis, 1130. S. Hildegardis 1148. S. Benedictus, puer duodennis, constructor prodigiosus pontium Avenione et Lugduni, 1177. Corpora trium Regum Magorum Coloniam translata, 1168. Festum Concept. B.V. celebrari coeptum 1136. Ordines militares instituti, Templariorum, et Hospitalariorum, seu S. Joannnis Hierosolym. hodie Melitenses, 1119. Calatravae 1158. S. Jacobi 1170. Alcantarae 1176. Teutonicorum Marianorum 1190. Conversae Gothia, Livonia, Pomerania denuo, Finlandia, Suecia. Theologia Scholastica in meliorem formam digesta per Petrum Lombardum, Ep. Parisiensem, 1140. Hierosolvma a Saladino recepta, crux ab eo flagellata. Gratianus edit Decretum. Impp. Occid. Henricus V regn. 20. Lotharius II Saxo 14. Conradus III Suevus 3. Fridericus I Aenobarbus 37. Henricus VI, cogn. Asper, an. 8. Orientales. Calo Joan. Comnenus 24. Manuel Comnenus 38. Alexius Comnenus 2. Andronicus Comnenus 3. Isaacius Angelus 10. Alexius Angelus 6. Alexius m.6. Portugallia fit regnum 1179. Eruptio Tartarorum in Europam 1188. Creta Venetis vendita 1195. Insignes strategi Henricus Leo, Dux Brunsvicensis, Guilielmus, Dux Aquitaniae, Dominicus Michael Venetus, et Jacquellinus. Exemplum Tragicum Andronicus 1181. Fridericus Aenobarb. misere mersus 1190. Inter Doctos Averroes, Eustathius, Homeri Interpres.


page 553, image: s0583

Michael Glycas. Gottfridus Vintoniensi, Joannes Sarisberiensis, etc. Monachium, Bavariae caput, conditur 1177. Guelfi et Gibellini factionibus suis Italiam turbant, illi summi Pont. Alexandri III, hi Jus Imperatoris propugnantes. Otho Wittelspachius Principatum Bojariae obtinet 1183. Unde hodierni Duces.

Seculum XIII. Ab anno Chr. MCC ad MCCC.

POntifu es Romani XVII. Honorius III rexit Eccl. an. 10. Gregorius IX 14. Coelestinus IV dieb. 18. Innocentius IV an. 11. Alexander IV 6. Urbanus IV 3. Clemens IV 3. Gregorius X 4. Innocentius V m. 6. Adrianus V mens. unum. Joannes XXII mens. 8. Nicolaus III an. 2. Martinus II, alias quartus, an. 4. Honorius IV an. 2. Nicolaus IV an. 4. Coelestinus V m. 5. Bonifacius VIII an. 9. Persecutor Christianorum Mindanus, Lithuanorum Dux. Inter haereticos nominati Flagellantes. Concilium Gen. XII, Lateranense IV, et Generale XIII, Lugdunense I, et Gen. XIV, Lugdunense II, an. 1274. Floruerunt doctrina Innocent. III, Papa. S. Raymundus. Jacobus de Vitriaco. Vincentius Bellovic. Thomas Durandus, Nicolaus de Lyra, Nicephorus Callistus. Doctores Scholastici Guil. Altisiodorens. 1216. Guilelmus Parisiens. B. Albertus Magnus 1240. Alexander Halensis 1240. S. Bonaventura. S. Thomas Aquinas 1270, etc. alii in utroque sexu sanctitate clari S. Dominicus,


page 554, image: s0584

Fundator Ordinis Praedicatorum seu Dominicanorum, 1201. S. Franciscus, Institutor Ordinis Franciscanorum seu Minorum, 1209. Floret S. Antonius de Padua seu Patavinus 1230. S. Elisabetha Landgravia Hassiae. S. Hedwigis 1243. S. Lutgardis 1246. S. Petrus Mart. 1252. S. Clara, Fundatrix Franciscanarum Monialium, 1211. S. Ludovicus, Rex Galliae, obiit 1270. S. Ivo 1280, S. Rochus 1287. S. Albertus Carmelita 1292. S. Nicolaus Tolentinas 1295. S. Ludovicus tolosanus. In Tartaria, Livonia, Prussia propagatur fides. Ordo Carmelitarum confirmatur 1180. innotescit Europae 1200. Ordo S. Trinitatis pro Redemptione Captivorum Romae 1208. Eremitarum S. Pauli 1215. Eremitae S. Augustini in unum coguntur 1243. Ordo Servitarum seu Servorum B.V. 1251. Ordo Militaris S.Mariae de Mercede pro Redemptione Captivorum aJacobo, Aragoniae Rege, instituitur 1232. Ordo Coelestinorum 1274. Campanae sonitus tum ad Consecrationem, tum Salutationem Angelicam decretus. Concordantiae Bibliorum editae. Biblia capitibus distincta. Pileus rubeus Cardinalibus attributus 1245. Festum SS. Sacramenti institutum. Jubilaei celebratio centenaria. Magisterium S. Palatii. Genuflexio, ad Homo factus est. Domus Deiparae Nazaretanae Galilaea transfertur in Dalmatiam 1291. hinc in Picenum, in Silvam Lauretanam 1282. Impp. Occidentis hoc seculo, juxta P. Nicolaum Avancinum S. J. in Elogiis Impp. Germ. Philippus


page 555, image: s0585

occisus an. 1208, regn, an. 9. Otho IV. Dux Brunsvic. exauctoratus 1210. Fridericus II, Suevus, obiit 1250. Conradus IV, Suevus. Guilielmus Hollandus occisus 1255. Interregnum. Rudolphus I Austriacus, Comes ab Habspurg, electus 1273, obiit 1291. Adolphus Nassovius occisus 1298. Albertus I Austriacus electus 1298. occisus, juxta Gaulterium et Bucelinum, a nepote 1308. Impp. Orientales Balduinus, Belga, regn. an. 9. Henricus 7. Petrus mens. aliquot. Robertus an. II. Balduinus II, ultimus Latinorum, an. 34. Michael Palaeologus 33. Andronicus 40. Imperium Orientale Latinis obtigit an. 1200. Ablatum eis post annos 55. Initium Imperii Trapezuntini an. 1203. Austria, Styria, Tirolis, et Carinthia Rudolphi Imp. familiae adjecta 1282. moxque Burgundia et Bohemia. Initia Libertatis Helveticae 1295, vel 1307, admirabile tentorium, in quo solis et Lunae circuitus Friderico Imp. a Soldano missum. Landishutum in Bavaria conditur 1204. Straubinga 1208. Rudolphus, Comes Habspurgicus, Austriacorum Caesarum et Archiducum, ob pietatem et venerationem SS. Eucharistiae, fortunatissimus auctor. Insignes strategi Simon Montfortius et Matthaeus Montmorantius. Academia Parisiens. instauranta 1232. Viennensis in Austria constituta 1239. Salmanticensis 1240. Cantabrigensis 1277. Neapolitana et Patavina, et Perusina 1290. Viri doctrina illustres Joan. a S.Bosco, Mathem. Alphonsus X, Rex Castellae,


page 556, image: s0586

Math. Accursius, JC. Godefridus Viterbiensis, Conradus Urspergensis, Matthaeus Paris, Martinus Polonus, Saxo Grammaticus, Historici. Exempla Tragica Petrus de Vineis, Friderici Cancellarius, exoculatus, caput ad columnam allisit, 1249. Conradinus Suevus et Fridericus Austriacus securi percussi Neapoli 1268. Vesperae Siculae, quibus ultra 8000 Gallorum a Siculis intra duas horas caesa 1281.

Seculum XIV. Ab anno Chr. MCCC ad MCCCC.

POntifices Rom. X. Benedictus X rexit Eccl. m. 8. Clemens V an. 9. Joannes XXI, alias XXII, aut XXIII, an. 10. Benedictus XI, alias X, vel XII, 7. Clemens VI 10. Innocentius VI 10. Urbanus V 8. Gregorius XI 7. Urbanus VIII an. 11. Bonifacius IX 14. Saraceni variis in locis necant Christianos. Haeresiarchae notiores Lollardus et Joan. Wicleffus. Concil. Gen. XV, Viennae in Gallia, an. 1321. Scriptores sacri et DD. Scholastici Ludolphus de Saxonia, Guido Carmelita, Simon de Cassia, Taulerus, Berchorius, Raymundus Jordanus, Praepositus Uticensis, vulgo Idiota. Durandus 1300. Joannes Duns, Scotus, Franciscanus, Aureolus, F. Guilielmus Ockam, F. Franc. de Mayrone 1320. B. Henricus Suso Dom. 1340. Joannes Taulerus ejusdem Ord. 1350. Robertus Holkot ejusdem Ord. 1350. Gregorius Ariminens. Augustin. Th.1359. Thomas Argentinas ejusd. Ord. Th.1350. S.Brigitta,


page 557, image: s0587

Sueciae Regina, 1360. Joan. Cantacuzenus 1360. Petrus Berchorius 1360. S. Catharina Senensis Ord. S. Dom. obiit 1380. B. Raymundus. Joannes Rusbrochius. Bartholus, fax Jurisc. Franc. Petrarcha, uterque floruit c. an. 1345. Joan. Aventinus. Baldus JC. 1390. Joan. Calderinus, Joan. Boccatius, Nicephorus Gregoras, Joannes Villanus, etc. Sanctitate illustres, praeter memoratos, S. Elzearius Comes 1325. S. Andreas Corsinus 1370. S. Francisca Romana 1390. Conversa Lithuania et Jagello, ejus Princeps, itemque Samogitia. Jubilaei celebratio facta quinquagenaria. Festum Visitat. B.V. institutum 1378. Reductio Jubilaei ad annum 30 per Urbanum VI. Impp. Occid. seu Germanici hoc seculo ab aliis enumerantur quatuor, ab aliis quinque, nimirum Henricus VII, Comes Luzemburg. juxta Bell. regnavit an. 5. Fridericus III Pulcher, Austriacus, aemulus Ludovici. Ludovicus, Bavarus, IV, alias V, regnavit annis 33, obiit an. 1347. Carolus IV regn. an. 32, obiit 1387 juxta Bucel. juxta Gault. 1379. Wenceslaus juxta Bell. regnat annos 39, juxta Gault. 21, juxta Bucel. dejectus imperio tanquam ignavus an. 1400. Impp. Orientales Andronicus Junior regnat an. 14. Calo Joannes 30. Manuel 2. Andronicus 39. Othomannici Imperii initia 1300. Praefecturae Italicae in Marchionatus liberos mutatae 1340. Avenio fit juris Pontificii 1350. Delphinatus ad Gallos transit, ea conditione, ut Regum Galliae primogenitus, Delphinus vocetur 1345 vel


page 558, image: s0588

1349. Item Burgundiae Principatus. Hannonia, Zelandia, Frisia Ludovico Bavaro cedunt, cum Lusatia et Tiroli, 1350. Strategi Alphonsus XI, Rex Hisp. 450. Tamerlanes terror Orbis. Ordo Jesuatorum institutus a S. Joanne Columbino 1356. Eremitarum S. Hieronymi 1380. Militia Equitum Periscelidis in Anglia 1344. Clemens V sedem Avenionem transfert 1305. Ab eodem extincti Templarii 1311. factiones Guelforum et Gibellinorum in Italia invalescunt 1360, anno 1309. Equites S. Joannis Hierosolym. rhodum recuperant 1309. Per Graecorum obfirmationem in schismate res Othomannicae crescunt. Annata 1394. Bellum inter Venetos et Genuenses 1353. In Exemplis Tragicis Andreas Rex Neapol. conjugis odio strangulatus 1344. petrus, Rex Castellae, securi percussus 1360. Baldus fatum suum caniculae debet. Bajazetes, Rex Turcarum, in cavea ferrea circumfertur a Tamerlane; Amurathes, ante ipsum Rex victoriis inclytus, a servo confoditur. inventa acus nautica 1303. Bombarda a Germaois 1380. Institutae Academiae, Avenionensis 1300. Ferranensis 1316. Pisana 1339. Aurelianensis 1312. Heidelbergensis 1346. Pragensis 1361. Cracoviensis 1361. Andegavensis 1361. Senensis 1388. Coloniensis 1388. Erfordiensis 1392. Equites stellae in Gallia 1350. Austriae Dux Leopoldus ab Helvetiis occisus 1386. Illorum foederatio an. 1307.


page 559, image: s0589

Seculum XV. Ab anno Chr. MCCCC ad MD.

POat. Ram XIII. Innocentius VII rexit Eccl. an. 2. Gregorius XII an. 8. Alexander V non annum. Joannes XXII, alias XXIII, vel XXIV, 5. Martinus III, dictus V, 13. Eugenius IV, 16. Nicolaus V 8. Callistus III 3. Pius II 6. Paulus II 7. 8ixtus IV 10. Innocentius VIII 8. Alexander VI 12. Persecutiones in Oriente a Mahometanis. Concilium Gen. XVI Florentiae 1434. Claruerunt PP. DD. Scriptores celebres S. Vincentius Ferrerius Dominic. S. Bernardus Senensis Franciscan. Thomas Waldensis, Turrecremata, Dominic. Petrus de Natalibus, Panormitanus, Nicolaus Cusanus, Aeneas Sylvius, Joan. Picus, Mirandulanus Comes. B. Laurentius Justinianus, Joan. Nauclerus scripsit Chronicon usque ad ann. 1500. inde Surius continuavit. Bessarion Cardinalis Gerson, Thomas Kempensis, Joannes de Monte Regio, Georgius Purbachius, Paulus Venetus, Zabarella, Geminianus, Georgius Trapezuntius, Blondus, Gaza, Perottus. Lascarus, Valla, Calepinus, Rudolph. Agricola, Pomp. Laetus. Bapt. Mantuanus, Jovianus Pontanus, Hermolaus Barbarus, Angelus Politianus, Alexander ab Alexandro. Eminet Alphonsus Tostatus an. 1440. qui, natus annos non plus 40, scripsit quatuordecim bene magna volumina Commentariorum in SS. Scripturam, unde merito de ipso scriptum: Hic stupor


page 560, image: s0590

est mundi, qui scibile discutit omne. Joan Nider. B. Johannes de Capistrano Franc. sanctitate ac doctrina celebratissimus, 1440. S. Antoninus Ord. Praedic. 1445. Baptista Platina 1472. Gabriel Biel 1490. Albertus Cranzius, Coccius Sabellicus, Guil. Peplnus, etc. Impp. Germanici seu Imp. Rom. Rupertus Bavarus regn. 10, moritur 1410. Sigismundus Luzemburgicus an. 27, obit 1437. Albertus II Austriacus 2. an. obit 1439. Fridericus IV Austriacus reg. 54, moritur 1493. Maximilianus I Austriacus an. 26, obit 1519. Impp. Ortentales Joannes Palaeologus 28. Constantinus 6. Imperium Orientis transit ad Turcas 1452. Imp. I. Mahumetus II an. 28. Bajazethes 32. Reges Hispaniae Joannes II, obit anno 1404, regnat 47. Henricus IV reg. 25, obit 1454. Ferdinandus V Catholicus reg. 25, obit 1477. reges Galliae Carolus VII reg. 39, obit 1461. Ludovicus XI reg. 22, obit 1483. Carolus VIII. an. 15, obit 1498. Ludovicus XII an. 17. Praeter memoratos sanctitate illustres fuere B. Catharina Bononiensis. S. Lidwina 1433. S. Lutgardis 1446. S. Didacus Complutens. 1463. S. Franciscus de Paula, Instituor Ordinis Mininorum, 1473. S. Udalricus precibus Ungaros ab obsidione Augustae repellit, et magna clade afficit 1455. In Helvetia obit B. Nicolaus de Saxo an. 1487. Fratres Mendicantes S. Hieronymi 1405. Ordo S. Mauritii in Sabaudia 1440, S. Michaelis in Gallia 1469, S. Georgii in Hungaria 1493, Velleris aurei in Hispania 1430.


page 561, image: s0591

Jubilaeum ad 25 annum reducitur per Paulum II. Prima Processio solennis circumgestando SS. Euch. 1404. Constantinopolis capta a Mahumeto 1453. Sacra Sindon Sabaudiae obtigit 1459. Familiarum Judaicarum 40000 pulsa ex Hispaniis. Inquisitio Hispanica 1492. Strategi Joannes Zisca, haereticus, et Catholicorum hostis acerrimus. Joan. Darcia e finibus Lotharingiae, vulgo Aurelianensis puella, Georgius Castriotus Scanderbegius, Joannes Hunniades, Stephanus Waiwoda, Bathoreus, Ladislaus Pannonius. Ducatus Wurtenbergensis initia 1470. Burgundia redit ad Gallos 1476. Helvetii stipendium a Rege Galliae accipere coeperunt 1479. Albertus Dux Bavariae recusat oblatum Hungariae regnum 1440. Institutae Academiae Herbipolensis 1403. Lipsiensis 1408. Ingolstadiensis 1416. Rostochiensis 1415. Lovaniens. 1427. Pictaviensis 1431. gripswaldensis 1456. basileensis 1459. Friburgensis Brisgojae 1467. valentina 1470. Tubingensis 1477. Moguntina 1482. dolana revirescit 1482. Typographia inventa 1440 a Joan. Guttenbergio Argentoratensi, vel 1452 a Joan. Faustio Moguntiae. Liber primus excusus Augustinus de Civitate Dei et Lactantius. Orbis novus auspiciis Hispanicis detegitur 1495. Camera Spirensis seu Dicasterium Imperiale in Germania instituitur. Austria decoratur titulo Archiducis 1488. In exemplis Tragicis Alvarus de Luna Hispanus an. 1453.


page 562, image: s0592

Desiderius. Pene canum me fecit tot spectata seculorum canities. Mercurialis. Quanto plus te fatigarem spectando, si centenaria annorum spatia non ita turmatim, sed viritim magis transirent. Quod si multas ex personis, quibus in hoc apparendum erat theatro, desideres: vel non eo, quem rerum et temporum series postulabat, ordine prodeuntes conspexisti: vel, ut in turba fieri solet, complures omnino non subjecisti oculis, id ne imputes Chronologiae, hoc Choragium instruenti, sed properationi [(printer); sic: praeparatione] nostrae, per quam curiosius Scenicae huic Traductioni tempus animumque indulgere non licuit. Et hoc ipsum, quod in theatrum dedimus, vereor, ne plusculum sit excessisse ab ea progressione, quam viae nostrae ratio exigit. Desiderius. Nunquam ita mihi processisse videor, quam hic considendo, et cum mortuis, ut quidam ait, loquendo. Est vero, quod abs te cupiam obtinere. Mercurialis. Cedo, quid illud? Desiderius. Seculum ut XVI, cujus nobis memoria recurrit saepius, et XVII, quod agimus, et in quo miris modis agimur, paullo producas accuratius secundum annos digesta. Mercurialis. Obstat brevitatis ratio. Desiderius. Poteris et sic brevis esse. Mercurialis. Et fastiditus simul. Desiderius. In me fastidia haec onerabo. Mercurialis. Nescis, quid petas; in hoc argumento quis nasum Rhinocerotis non habet? quidquid nos perstrinxerimus, omnino praetereundum fuisse videbitur aliis; quae nos praetermisimus, dicent


page 563, image: s0593

illi memoranda fuisse: quaequiue alios scire juvat et meminisse, libenter ignorabunt alii. Desiderius. Illi suo; nos nostro obsecundemus genio. Mercurialis. Evincis rogando. Aspice, prioris Seculi anni procedunt in podium densate.

Seculum XVI. Ab anno Chr. MD ad MDC.

POntifices Romani XVII. Paulus III rexit Ecclesiam uno mense. Julius II an. 9. Leo X 8. Adrianus VI 2. Clemens VII 10. Paulus III 15. Julius III 5. Marcellus II non integro mense. Paulus IV 5. Pius IV 5. Pius V 6. Gregorius XIII 13. Sixtus V 5. Urbanus VII non integro mense. Gregorius XIV an. 1. Innocentius IX pauculos menses. Clemens VIII 13. Concilium Gen. XVII. Lateranense V 1512. Datum initium concilio Tridentino 1546, quod fuit Gen. XVIII. In Indiis Orientali et Occidentali occisi pro Christi fide plurimi, ex Dominicanis, Franciscanis, et Societatis JESU hominibus. In Anglia saevitum in Catholicos ab Henrico VIII, qui cum regno defecit a Religione 1534. et Eduardo VI ac Elisabetha Regina, quae ad regnum evecta 1558. Inter alios ob Fidem Catholicam interfecti sunt Maria Stuarta, Scotiae Regina, 1587. Praesul Roffensis, Thomas Morus, regni Cancellarius. In Gallia quoque et Belgio plurimi Catholici, avitae [(printer); sic: accitae] Fidei tenaces, letho dati. Sanctitate illustres extiterunt S. Ignatius de Loiola, Conditor


page 564, image: s0594

Societatis JESU, 1540. S. Franciscus Xaverius ejusdem Soc. Indorum Apostolus. S. Teresia, Instauratrix Ordinis Carmelitani, 1550. S. Carolus Borromdus, Cardin. obiit 1584. S. Philippus Nerius instituit Congregationem Oratorii 1575. Initia Coetuum Religiosorum; e quibus Theatini an. 1545. quorum Patriarcha B. Cajetanus. capucini 1525. Clerici S. Pauli 1533. Somasci 1568. Militia S. Lazari renovata 1565. Equites S. Spiritus in Gallia 1579. Equites Lauretani 1580. Ordo Humiliatoruma Pio V extinctus. Impp. Rom. Carolus V, Austriacus, regn. 38, resignat 1556. Ferdinandus I, Caroli frater, Austriac. regnat 6, obit 1564. Maximilianus II, Austr. 12, moritur 1576. Rudolphus II, Maximiliani filius, Austr. 35, obit 1612. Imp. Turcarum, Selimus, regn. an. 8. Solimannus 46. Solimus Junior 8. Amurates III 20. Mahumetus III 8. Reges Hispaniae, Philippus I, Austr. 38. carolus V Imp. 40. Philippus II 42. Philippus III 23. Reges Galliae, Franciscus I 32. Henricus II 12. Franciscus II 1. Carolus IX 14. Hernricus III 15. Henricus IV 21. Duces vero Bavariae (ut hoc tribuamus Patriae nostrae) fuerunt hoc Seculo Albertus Sapiens, obiit 1508. Principatum Bavariae ad unius imperium redegit an. 1507. Ratisbonam recuperavit an. 1486. haec iterum liberis Imp. civitatibus accensa 1492. Guilielmus Constans obiit 1550. Ingolstadium muniit 1538. Albertus V Magnanimus obiit 1579. Leonem tanquam canem manu mulsit,


page 565, image: s0595

et pedibus substratum habuit, assiduumque lateris comitem. Societatem JESU Ingolstadium advocavit 1556 et Monachium 1559. Ejusdem filius Wilhelmus, cognomento Religiosus, successit, obiitque 1626. hic Societati JESU magnificum Templum et Collegium exstruxit Monachii 1590 et 1592. Haereditarius Catholici Regis titulus ferdinando Hispano concessus a Julio II, vel potius restitutus. Institutum festum S. Josephi. Introductum Calendarium Gregorianum 1582. Festum S. Maria de Victoria sive Rosarii 1573. Triduana 40 horarum comprecatio inducta a Societatis J. Patribus. Legatio Aethiopica ad Pontif. 1524, et Japonica 1585. Rhodus Insula amissa 1522. Melita frustra a Turcis tentata 1565. Cyprus eisdem cedit 1571. Item Belgradum in Hungaria 1521. Buda 1541. Strigonium et Alba regalis 1543. Sisekum 1593. Sed repulsi ab obsidione Viennae 1526. Ad Naupactum seu Echinadas Insulas ingenti clade a Christianis affecti 1571. Exercitus Caroli V occupat Romam 1527. Diversae victoriae Caroli V adversum Protestantes 1547. Lutheranismus Augustam invadit 1528. Ibidem cuditur liber, cui nomen Interim, 1533, et anno 1530 Confessio Augustana. Conficitur Transactio Patavica seu Passaviensis 1525. Rustici passim tumultuantes domantur armis 1525. Ingolstadium frustra obsidetur in bello Smalcaldico 1541. Jesuitarum in Bavariam adventus 1544. Mauritius, Elector Saxoniae, exauctoratur 1548. Metae, Tullum,


page 566, image: s0596

Verdunum cedunt Gallis 1551. Mantua fit Ducatus 1530. Florentini Ducem accipiunt 1536 et Senenses 1555. Hungaria et Bohemia Austriacis accedit 1526. Franciscus Vallesius in regno Galliae succedit Regi Ludovico XII, Duci Aurelianensi, 1515. capitur in praelio ab Hispanis 1525. Henricus II, Rex Galliae, in ludis Nuptialibus lanceae fragmento perit 1546. Henricus III a parricida cultro confoditur 1588, in eo desiit Valesiorum familia. Henricus IV, e gente Borbonia, cognomento Magnus, Romanam Religionem profitetur 1593. Philippus II, Rex Hisp. moritur 1558. Livonia se Polonis subjicit 1561. Ernestus. Dux Bavariae, ejecto Gebhardo Sectario, fit Archiepiscopus Coloniens. 1584. Eodem tempore Antverpia et aliae urbes in Belgio ab Alexandro Farnesio expugnantur. Bavariae pars ultra Danubium in Palatinatum Novum seu Noricum cedit 1505. Ejusdem variae ditiones ob refundendos sumptus bellicos, in fraterno dissidio, Austriacis obtingunt. Nomen Geusiorum in Belgio 1572. Defectio Batavica ab Hispanis. A Batavis Breda capitur 1578. Apparatissima classis Hispanica ab Anglis et ventis disjecta 1588. Cassiopea, nova stella, apparet in coelo 1572. Inter Exempla. Tragica Solimannus Turc. Imp. unco ferreo suspensus 1509. Selimus cruentus suorum carnifex 1513. Christiernus, Rex Daniae, in cavea clathrata inclusus 1522. Ladislaus, Rex Hungariae, in palude perit 1526. Thomas Volsaeus, Cardinalis, ludibrium Fortunae


page 567, image: s0597

1578. Sebastianus, Rex ultimus Lusitaniae, in praelio cadit 1578. Lusitania seu Portugallia Hispanis adjungitur. Navigatio circa Orbem universum a Magellano instituitur 1519. Insulae Philippinae inveniuntur 1564. Orichalcum factitium excogitatur: Item aqua (quam vocant Fortem vulgo) secretaria, metallorum secretioni serviens. Nec non vasculum (Cupellam appellant) ex osse bubulo, ad auri et argenti expurgationem. Palma a Venetis conditur 1593. Inter strategos eminuerunt Ludovicus gonzaga Rodomontius, Annaeus Momorantius, Albuquertius, Villierius Rhodius, Carolus V, Columna, Joan. Austriacus, Alexander Parmensis, etc. Academiae institutae Wittenbergensis 1502. Uratislaviensis 1505. Francofurtensis 1506. Complutensis 1517. Osumensis in Hisp. 1549. et Gandensis eodem anno. Rhemensis 1550. Conimbricensis 1550. Dilingana 1552. Trevirensis et Pisanae instauratae. Eborensis 1559. Tarraconensis 1572. Duacena 1573. Musipontana 1573. Caesaraugustana 1583. Ut Scholarum Publicarum, ita Virorum Doctorum magnus hoc Seculo proventus fuit. Juvat ex plurimis aliquot commemorare. Inter Cardinales doctrina excellentes. Ximenes, Toletus S. J. Alanus, Lipomanus Contarenus, Cajetanus, Sadoletus, Polus, Hosius, Gropperus, Roffensis, Caesar Baronius, Bembus. Post hos, Scriptores sacri celebriores aetate se subsequentes, Petrus Tataretus Ph. et Th. 1509. Joan. Reuchlinus, Petrus


page 568, image: s0598

Galatinus, Marcus Marulus, Jacobus Sannazarius, Tabiensis, Bapt. Mantuanus, Fridericus Nausea, Pet. Cochlaeus, Catharinus, Thom. de Vio, Eugubinus, Eckius, Pighius, Driedo, clichtovaeus, Franc. de Victoria, Melchior Canus Cominicus et Petrus a Soto, Pagninus, Staphylus, Jo. Trithemius, Gropperus, Lindanus, Cornelius Jansenius, Tapperus, Titelmannus, Blosius, Andreas Vega, Sixtus Senens. Hieron. Vida. Rebuffus, Surius, Arias, Stapletonus, Panvinius, Gabriel Prateolus, Alphonsus a Castro, Ludov. Granatens. Navarrus, Bannes, Medina, Bredenbachius, Genebrardus, Coccius, etc. Scriptores Profani Tycho Brahe, Math. Petrus Crinitus, Lascaris, Hieron. Osorius, Erasmus, Vives, Beroaldus, Petrus Gregorius, Covarruvias, Longolius, Pierius, Budaeus, Paulus Jovius, Guicciardinus, Despauterius, Vatablus, Beatus Rhenanus, bembus, Mart. Cromerus, Alciatus, Gemma Frisius, Georgius Agricola, Tiraquellus, Fernelius, Scaliger, Turnebus, Ortelius, Lambinus, Sigonius, Cardanus, Rosinus, Muretus, Brissonius, Orlandus Lassus, Musicorum princeps, obiit Monachii in Bavaria 1591. Natalis Comes, Lilius Gyraldus, Aventinus, Paulus Manutius, Conradus Gesnerus, Ulysses Aldrovandus, et plurimi alii, quos ipsa copia a Proscenio hujus Seculi excludit. Sequens vero Seculum tot Viris doctis et Scriptoribus est illustre, quot coelum stellis. Atque ut de aliis nihil dicam, religione et doctrina


page 569, image: s0599

praestantibus rei litterariae Auctoribus, Societas certe JESU quot libros in lucem ediderit, testatur Catalogus a P. Petro Ribadeneira collectus anno 1608, quem prosecutus est P. Philippus Alegambe usque ad annum 1642, in libro bene magno, quem vocat Bibliothecam Scriptorum S. J. ubi enumerat tot Opera et Elucrubationes nostrorum hominum, ut ipsi soli ingentem Bibliothecam constituant. Quibus per subsequentes annos, ad hunc millesimum, sexcentesimum, sexagesimum octavum quanta accessio facta sit, novo propediem Catalogo evulgabitur. desiderius. Felicia tempora, tot Sapientum feracia! Mercurialis. Et simul infelicea, tot zizaniis librariorum heterodoxorum luxuriantia. Academiae institutae Mantuanar 1625. Madritana, Salisburgensis, Tyrnaviensis, Bambergensis Othoniona. Contemplemur igitur Scenam hujus Seculi nostri, non minus in Religionis quam Regnorum causis perturbati.

Seculum XVII. Ab anno Chr. MDC ad MDCLXIIX.

MErcurialis. Quod ante monui, repeto. Annos sigillatim prodeuntes inspiciemus, sed quasi per transennam ea tantum observaturi, quorum meminisse, et nostra, et nostrae plus interest eruditionis; neque enim recte inquirit aliena, qui ignorat sua. Desiderius. Explica Scenam. Mercurialis. Adverte oculos, aperitur.


page 570, image: s0600

Anno 1600. Jubilaeum Romae; celebris pugna ad Neuportum in Belgio. Canisa in Ungaria a Turcis capitur.

1601. Tragicis exemplis accedit Comes Essexius in Anglia interfectus. Turcius Alba regalis eripitur in Ungaria. S. raymundus inter Coelites refertur.

1602. Bironius in Gallia. Fortunae ludibrium.

1603. Elisabethae in Anglia succedit Jacobus, Scotiae Rex. Mahometi III succedit filius Achmetes.

1604. Ambrosius Spinola Ostendam in Belgio expugnat. Regnum Sueciae a Polonico avellitur. Colonia a Gallis in Canadam ducitur. Origo Monialium Annuntiatarum.

1605. Clementi VIII successit Leo XI. Leoni Paulus IV. Materia cothurni Demetrius Moscus. Conjuratio in Jacobum, Regem Angliae. Illustre martyrium Henrici Gametti S. J.

1606. Bellum inter Pontificem et Venetos. Mors Justi Lipsii, Litteratorum celeberrimi. Alovsius Gonzaga S. J. Beati titulo decoratur, biennio ante ipsum Stanislaus Kostka.

1607. Moritur Caesar Baronius Card. egregius Scriptor Histor. Ecclesiasticae.

1608. Rudolphus II. Imp.cum Matthia fratre colliditur. Donawerda a Bavaris capitur. Carolus III, Dux Lotharingiae, decedit. S. Francisca, Vidua Romana, Coelitum fastis adscribitur.


page 571, image: s0601

1609. Induciae annnorum XII inter hispanum et Batavos. Jus, lis, et bellum inter Neoburgensem Ducem et Brandeburg. de haereditate Ducis Juliacensis. maurorum ex tota Hispania expulsio. Sectarum Calvinianarum inter se digladiationes in Batavia. Victoria Polonorum contra Suecos et Moscos. Ferdinando, Hetruriae Duci, succedit Cosmus II. Initium Ligae Catholicae.

1610. Henricus IV, Galliae Rex, nefarie perimitur: fuccedit Ludovicus XIII annor. 9. Origo Monialium, quibus nomen a Visitatione. S. Carolus Borromaeus Card. inter Divos consecratur.

1611. Smolenskum a Polonis expugnatum. Gustavus Adolphus Carolo Patri in regnum Sueciae succedit. Ursulinarum [(printer); sic: Urdulinarum] Institutio.

1612. Rudolpho II Imp. postquam regnasser annos 35, succedit Matthias. Poloni caeduntur a Moscis. Turbae Tranfilvaniae sub Gabriele Bathorio. Franciscus II, Dux Mantuanus, absque virili prole decedit. Hinc turbae bellicae propter successionem. Cultus Divinus et litterarum studia mire passim promoventur per Patres Soc. J. inquit Bucelinus in Nucleo Historico.

1613. Bethlem Gabor Transilvaniae principatum occupat, occiso Bathorio. Persarum victoriae contra Turcos.

1614. Aquisgranum domatur a caesare. Legatio Patriarchae Babylonii Romam. Stellae novae apparitio.


page 572, image: s0602

1615. Induciae vicennales inter Caesarem et Turcos. Ludovicus XIII, Rex Gall. ducit Annam Mauritiam, primogenitam Philippi III Regis Catholici; hic Elisabetham, sororem Christianissimi. Concilum Trid. in Gallia recipitur.

1616. Bellum inter Ferdinandum, Archiducem, et Venetas. Oritur Congregatio Clericorum Regularium Somaschae, alias S. Majoli.

1617. Jubilaeum Protestantium. Ancraeus, alter in Gallia Sejanus. Achmeti Turc. Imp. succedit Osmanes. Inventio Terrae Australis. Batavorum in sectarum varietate divisio. Instituta Congregatio Fratrum Joannis Dei ad su scipiendos et fovendos pauperes infirmos.

1618. cometa horribilis, diuturni belli prodromus in Germania. Pax in Italia, et inter Turcas ac Persas. Turbae Grisonicae. Plurs oppidum Rhaetiae seu Grisonum collapso monte oppressum. Caesaris Ministri Pragae per fenestras praecipitantur.

1619. Jubilae um universale indictum. Bohemiae rebellio. Matthiae Imperatori, qui regnavit an. 6, succedit Ferdinandus II, ipsius patruelis, filius Caroli Archiducis, ante annum Ungariae et Bohemiae Rex coronatus. Vienna obsidetur a Comite Turriano. Fridericus, Comes Palatinus, Elector a rebellibus Bohemis Rex coronatur. Bethlehem Gabor invadit Ungariam Continuantur dissidia inter haereticos Hollandiae Arminianos, Gomaristas, aliosque.


page 573, image: s0603

Instituitur in Moravia Ordo militaris sub protectione B. V. S. Michaelis et S. Francisci, ad propagationem et Defensionem Reip. Christianae.

1620. Insignis victoria Pragensis relata a Maximiliano, Bav ariae Duce, et Bucquojo; fugato Friderico. Henricus Tampierius, celebris strategus, cadit ad Possonium.

1621. Paulo V, post 15 annos regiminis, succedit Gregorius XV. Cosmo II, Hetruriae Duci, succedit Ferdinandus II, decem annorum puer. Philippo III, Hispaniarum Regi laudatissimo, succedit filius, Philippus IV, annorum 16. Fides Catholica in Bearniam Galliae introducta. Turci caeduntur a Polonis. carolus Bucquojus ad Neosolium in Ungaria occumbit, strenuus belloi dux. Mortuo Alberto Archiduce, Isabella Clara Eugenia, vidua, fit gubernatrix Belgii. Parlamenti Anglici contra Ministros regios insolentia. Rhaeti seu Grisones ab Hispanis et Archiduce Leopoldo domantur. Obitus Roberti Bellarmini S. J. Cardinalis.

1622. Gregorius XV refert in numerum Sanctorum Isidorum, agricolam Hispanum, Ignatium Loiolam, Institutorem S. J. Franciscum Xaverium S. J. Indorum apostolum, Teresiam, Virginem, fundatricem Carmelitarum Discalceatorum, et Philippum Nerium, auctorem Congregationis Oratorii. Item Fr. Petrum de Alcantara, Ordinis Minor. strictoris observantiae Beatum declaravit. Instituit quoque festa S. Annae et S. Joachimi; severumque


page 574, image: s0604

Decretum pro honore Conceptionis B. V. Mariae edidit. Instituta ab eadem Congregatio de propaganda Fide. Durlachius, Marchio, a Tillio caeditur. Mansfeldius atteritur. Osmanes Turcarum Imp. strangulatur; Mustapha patruus e carcere in solium vocatur. Bibliotheca Palatina Romam defertur.

1623. Gregorio XV, post duos annos Pontificatus, succedit Urbanus VIII. Bethlemus iterum Ungariam infestat cum 80000 Turcarum. Dux Brunsvicensis Christianus a Tillio caesus: Tartari a Polonis. carolus, Jacobi Angliae filius unicus, post irritos tractatus nuptiarum cum Maria, sorore juniore Philippi IV, ducit Henrieam mariam, sororem Ludovici XIV. Maria Hispana nupsit an. 1630 Ferdinando III, tunc Regi Ungariae. Mustapha de solio deponitur, imponitur Amurates IV.

1624. Maximilianus V. B. D. Renuntiatur Elector S. R. J. exauctorato Friderico Palatino. Breda capitur a Spinola. Decertationes Hispan. et Gallorum de valle Telina. Obitus Henrici, Ducis Lotharingiae, sine prole mascula; cujus filia Nicolaa natu major successit in principatum, nupta Carolo, patrueli suo, filio Francisci Comitis Vademontii, fratris praedicti Henrici. Batavorum in Indiam excursiones. Tartari caeduntur a Polonis: Reformatio Religionis in Austria, Bohemia, Moravia. Franciscus Borgia S. J. inter Beatos Adscribitur.

1625. Jubilaeum solemne Romae. elisabetha Portugalliae Regina, in Sanctarum, felix Capucipucinus


page 575, image: s0605

in Beatorum catalogum relati [(printer); sic: relatis] . Mors Jacobi, Regis Angliae, successor Carolus filius. Bellum inter Sabaudum et Genuenses. Dux Saxoniae Altenburgicus a Tillio superatur. Halberstadius et Mansfeldius hostiliter grassantur.

1626. Rex Danus a Tillio profligatur. Tumultuantes in superiore Austria rustici a Pappenheimio subiguntur. Gustaphus Adolphus, Rex Sueciae, invadit Borussiam. Pax Rhaetica. Religio in superiore Palatinatu instauratur. Mansfeldi clades et mors. Persecutio Japonica. Reliquiae S. Norberti transferuntur Magdeburgo Pragam. Leopoldus, Caesaris frater, ducit Claudiam Florentinam.

Austria ejiciuntur a Fide Romana alieni. Danus iterum a Tillio caesus. Horrendus terrae motus in Apulia. Moritur Vincentius Mantuae ac Montisserati Dux, sine liberis, cui succedit Carolus Ganzaga, Dux Nivernensis, jure agnationis, non sine contentione.

1628. A Ludovico XIII Rege, capta Rupella, Palatinatus superior Electori Bavariae a Caesare attribuitur. Electoralis Dignitas ad ejus Posteros extenditur: Duces Mogapolitanio ditione sua exuuntur a Caesare. Caedes Bucquingamii in Anglia.

1629. Pax Sueco-Polonica. Pax Danica. Edictum Caesaris de Bonorum Ecclesiasticorum restitutione. Silva Ducum a Batavis capitur. B. Corsinus Ordin. Carmelit. in numerum Divorum refertur. Cajetanus Thienaeus, nobilis Vicentinus, clericorum Regularium seu Theatinorum Fundator, Beatus declaratur.


page 576, image: s0606

1630. Mantua a Caesarianis expugnatur. Caroli Emanuelis, Ducis Sabaudiae, obitus. Succedit Victor Amedeus. Gustavus Adolphus, Rex Sueciae, adoritur Germaniam. Pax cum Mantuano. Spinola decedit e vita. Albertus Wallensteinius, Fridlandiae Dux, exauctoratur militari imperio. Cardinalibus attribuitur titulus Eminentissimorum.

1631. Magdeburgi excidium. Suecus nostros ad Lipsiam Caedit; et in Franconiam movet. Incendium montis Vesuvii.

1632. Archistrategus Tillius ex vulnere gloriose moritur Ingolstadii, quod frustra obsessum a Suecis. Wallensteinio redditur imperium militare. Ad Norimbergam Regi Sueco Maximilianus Elector fortiter resistit. Exinde Rex in praelio Luzensi interficitur; in quo etiam occubuit Germanicus Achilles, Pappenheimius. Montmorantius in Gallia capite plexus. Ibi floret Cardinalis Richelius. Obitus Leopoldi Tirolens. Archiducis, et Sigismundi, Regis Poloniae; huic succedit filius Wladislaus IV. Obiit quoque Fridericus Palatinus aetatis anno 37. trajectum a Batavis captum.

1633. Lotharingia a Gallis occupatur. Mors Isabellae Clarae Eugeniae, Belgii Dominae. Ea gubernatio tradita Ferdinando Cardinali Infanti, Regio Hisp. fratri. Tertia pars Urbis Constantinopol. conflagravit. Clerus Augusta Vindel. expellitur. Ratisbonam Weinmarius Dux capit.


page 577, image: s0607

1634. Wallensteinius e medio tollitur. Ratisbona a nostris recuperatur. Landishuta in Bavaria funeste diripitur a Suecis. Rustici tumultuantur in superiore Bojaria ad Oenum. suecorum clades in praelio Nordlingano. Pax inter Polonos et Moscos.

1635. Bellum Franco-Hispanicum; ejus caussa Trevirensis Elector, ab Hispanis in custodiam datus. Pax Pragensis inter Caesarem et Saxonem. Obitus Serenissimae Elisabethae Lotharingicae, Electricis Bavar. Nuptiae Maximiliani cum Maria Anna, Austriaca, Ferdin. II filia. Augusta Vindel. fame expugnatur a Bavaricis.

1636. Ferdinandus III in regem Romanorum eligitur. germani in Galliam irrumpunt, duce Galassio. Trubae Leodienses. Nascitur Maximiliano, Electori, filius, Ferdinandus Maria.

1637. Obitus Ferdinandi II Imp. Piissimi Clementissimique, re et nomine, anno aetatis 61, imperii 19. Subrogatur Ferdinandus III, filius ejus ex Maria Anna, Guilielmi Bav. Duc. filia. Batavi recipiunt Bredam et arcem Schenkiam. Obitus Caroli Gonzagae, Ducis Mantuani, relicto successore, nepote suo ex filio, circiter octenni. E vita quoque migravit Victor Amedeus, Dux Sabaudiae, relictis duobus filiis sub administratione uxoris, quae soror Ludovici, Regis Galliae, quorum major, Ludovicus Amedeus, septennis, Dux est declaratus.


page 578, image: s0608

1638. Weinmarius nostros caedit ad Rheinfeldam. Deditur ei Brisacum. Carolus Ludovicus et Rupertus, Comites Palatini, Friderici filii, vincuntur ab Hatzfeldio. Terribiles terrae motus in Calabria. Ludovico XIII nascitur Ludovicus XIV, et Maximil. Electori Bav. Maximilianus Philippus Hieronymus. Cosaccorum rebellio.

1639. Mortuo Duce Weinmario, ejus exercitus transit ad Gallos. Bellum civile in Anglia. Bannerius Suecus inferiorem Germaniam infestat. Archiduci Leopoldo Guilielmo imperium militare a Caesare fratre committitur.

1640. Casalis in Ita Iia: Atrebatum in Belgio a Gallis obtinetur. Leopoldus Archid. Suecos e Bohemia submovet. Amurati IV Turco succedit Ibraimus frater: Georgio Wilhelmo, Electori Brandeburgico, filius Fridericus Wilhelmus.

1641. Regna Cataloniae et Lusitaniae ab Hispano deficiunt. In Lusitania Brigantinus [(printer); sic: Bragatinus] Dux, Alphonsus, evehitur in solium. Mors Ferdinandi, Cardinalis Hispani, Belgii Gubernatoris. Invalescit in Anglia et Scotia Magnatum (Parlamentum vocant) adversus Regem, Carolum I, potentia. Jansenii liber de Gratia damnatur. Bannerius et Schlangius, Suecici Duces, a Caesareis et Bavaricis victi fugatique e Palatinatu superiore. Comitia Ratisbonae. Albertus Sigismundus, Dux Bav. fit Episcopus Frisingensis.


page 579, image: s0609

1642. Caedes Lamboici exercitus in agro Coloniensi. Ubiis succurritur a Caesareis et Bavaricis copiis. Joannes Werthius, insignis belli Dux, e Gallica captivitate redux, cum Gustavo Hornio, Sueco, perimutatur. Maria Medicaea, Ludovici XIII mater, decedit Coloniae, variis jactata casibus. Obitus Cardinalis Richelii in Gallia praepotentis, cui succedit Mazarinus Card. Dorstensonius, Suecus, Caesarianos caedit. Galli Perpininianum in Catalaunia capiunt. Initium belli Hispano - Lusitanici. Philippus Wilhelmus, Palatinus Rheni, Neoburgicus, ducit Annam Catharinam Regis Poloniae, Ladislai, sororem. Praeliminaria Pacis Germanicae.

1643. Comes Gebrianus, Dux Gallicae militiae, ad Rottwilam occumbit. Galli ad Dutlingam praelio superantur a Bavaricis. Bellum inter Pontif. et Ducem Parmensem propter principatum Castri, jure fiduciario a Parmensi possessum, et, contra leges fiduciae, nimio aere alieno obligatum. Oblitus Ludovici XIII, postquam regnavit an. 33. succedit filius Ludovicus XIV, Gall. Rex.

1644. Urbano VIII, post annos 21 Pontificatus, suffectus Innocentius X. Bellum Sueca-Danicum. Dorstensonius Galassum fugar. Georgius Ragotsius, Princeps Transilvaniae, turbat Ungariam. Tartari a Polonis vincuntur. Galli ad Friburgum Brisgojae cladem a Bavaricis accipiunt; sed illi potiuntur Philippoburgo ad Rhenum; et, in Belgio, Theonvilla


page 580, image: s0610

et Gravelinga. Rex Carolus, Anglus, a suis praelio victus. Imperii Pacificationis Monasterii et Osnabrugae initia.

1645. Caesariani a Dorstensonio iterum fusi fugatique. Gallo-Winmarienses caesi a Bavaricis ad Mergentheimium, prope Herbsthusium. Iterumque inter eos, apud Allersheimium, acri Marte certatum; Dux Gallorum, Anguiensis, sauciatus; Mercius, Bojorum insignis strategus, generose mortuus, victoriam adversum Gallos obtentam post se reliquit, non tamen integram. Michaeli Federovicio, Moscorum Duci seu Czar, succedit filius, Alexius Michalovitius. Pax inter Danos, Suecos et Hollandos. Turcae inferunt bellum Venetis, invadunt Insulam Cretam, vulgo Candiam.

1646. Obitus Mariae Imperatricis, quae fuit soror Philippi IV Hisp. Ferdinandus IV coronatur Rex Bohemiae. Carolus Vrangelius, supremus suecorum Ductor, perrumpit Germaniam superiorem; frustra obsidet Augustam, et Galli portum Orbitellium; capiunt tamen Longonem; repelluntur in Catalonia ab urbe Ilerda: occupant in Belgio Winoxbergam, Cortracum, Mardiccum et munitissimum Flandriae portum, Dumquercham, seu Dumkercham.

1647. Seditio ingens Neapolitana, auctore Thomas Aniello seu Masaniello, piscatore. Sueci occupatis faucibus Brigantinis frustra obsident Lindavium. Armistitium Ulmense


page 581, image: s0611

inter Electorem Bavariae et Suecos, Gallosque; sed non nisi semestre. Werthius et alii quidam Tribuni Bavarici clam ad Caesarem transeunt: non item milites. Seditio Weinmariensium Brisaci. Ansemlo Casimiro, Electori et Archiep. Moguntino, subrogatur Joannes Philippus.

1648. Galli et Sueci foederati, post conflictum ad Sumerhusium, in quo Caesarei exercitus Ductor, Melander seu Holzapfelius, Bavariam vastant. Rejiciuntur a trajectu Oeni. Konigs markius, Suecicus Dux, capit Pragam Minorem; a Majore strenue repellitur. Lamboius parelio superatur ab Hassis. Pax Germanica Monasterii initur. Pax inter Hispanos et Batavos. Ladislao IV, Poloniae Regi, substituitur frater, Joannes Casimirus. Ibraimus Sultanus e solio et vita deturbatur, sufficitur Mahometus septennis.

1649. Pacis Germanicae executio Norimbergae instituitur. Carolo Ludovico Palatino Rheni, Heidelbergensi, S. R. I. Thesaurario et octavo Electori restituitur Palatinatus inferior. Carolus I, Rex Angliae, a subditis, publice securi percutitur. Leodium ab Electore Coloniensi ad obsequium redigitur per Maximil. Henricum V. B. D. Coadjutorem patrur Electoris, cui sequenti anno successit in Archiepiscopatu Coloniensi, et Episcopatu Leodiensi ac Hildesiensi. Pax inter Polonos et Cosaccos. In mari Aegeo Turcarum classis a Venetis per incendium pene tota deleta. Translatio


page 582, image: s0612

Reliquiarum SS. MM. Cosmae et Damiani Monachium ex Urbe Brema, quondam Martyrum cultrice. Imperator Sinicus, invadente regnum praedone, post occisam sua manu filiam, laqueo vitam abrumpit. Tartari, perfosso muro, magnam Chinae partem occupant.

1650. Turbae intestinae in Gallia inter Reginam, sub cujus tutela impubes filius et Principes regii sanguinis, custodiae mandatos. Christina, Regina Sueciae, coronatur; quae cum nuptias abnueret, Carolus Gustavus, Palatinus Rheni, stirpis Bipontinae, in Regem Sueciae destinatur. Compositio pacis inter Archiepiscopum Trevirensem et Canonicos. Nuptiae Ferdinandi Mariae V. B. D. cum Henrietta Adelhaide, regia Sabaudiae Principe. Carolus II, Caroli interfecti filius, ad capessendum regnum Angliae et Scotiae evocatur haud sane laeto initio. Jubilaeum Romae solenne.

1651. Matrimonium Caesaris cum Eleonora, Duce Mantuana, tertia, post Mariam Hispanam, et Leopoldinam , Tirolensem Archiducem, Conjuge. Pacificatio inter Electorem Brandeburgicum et Palatinum Neoburgicum ratione Principatus Juliacensis. Principes Galliae liberantur custodia. Cardinalis Mazarinus proscribitur, brevique revocatur. Carolus II cum exercitu Scotorum ab Olivero Cromwellio sunditur et fugatur; Scotia ab Anglis subigitur. Cosacci profligantur a Polonis. Maximilianus, Elector Bavariae, anno aetatis 78,


page 583, image: s0613

vita excedit cum eximia religionis, sapientiae, fortitudinis laude.

1652. Initio anni Maximilianus Henricus Archiep. et Elect. Colon. sacris initiatis, primam Deo hostiam litavit. Coram Neomysta Ernestus, Landgravius Hassiae, cum Eleonora Conjuge Professionem Fidei Catholicae edidit. Philippo Christophoro Archiep. Trevirensi defuncto, subrogatus Carolus Casparus. Bellum inter Anglos et Batavos. Apparet Cometes.

1653. Ferdinandus IV, Austriacus, Rex Romanorum coronatur. Wolfgango Wilhelmo, Comiti Palatino Rheni Neoburgensi, egregio Principi, succedit generosus filius Philippus Wilhemus.

1654. Christina, Regina Sueciae, tradit regnum Carolo Gustavo; et Fidem Catholicam amplectitur. Ferdinandus IV fatis concedit. Pax Anglo-Batavica. Moscus Smolenscum recipit. Eclipsis Solaris, multorum terriculum.

1655. Innocentio X, post decem annos Pontificatus, succedit Alexander VII. Bellum Sueco-Polonicum. Motus intestini Helvetiae.

1656. Incendium Aquisgrani. Horrida pestis Neapolitana. Joanni Georgio I, Electori Saxoniae, succedit filius, Joannes Georgius II.

1657. Bellum Sueco-Danicum. Jesuitae restituuntur in ditiones Venetas. Obitus Ferdinandi III, Rom. Imp. laudatissimi. Inde oritur interregnum Imperii Bavarum inter et Palatinum de interregno administrando controversiae.


page 584, image: s0614

Cromwellus, sub titulo Protectoris, tyrannum agit in Anglia. Cracovia Sueci pelluntur. Urbs Monasterium a suo Eipscopo et Principe Christophoro Bernardo armata vi compescitur. Jansenistae Gallia exulare et Hugonotae templa exstructa demoliri jubentur.

1658. Leopoldus I, Ungariae Bohemiaeque Rex, aetatis anno 18, Romanorum Imperator creatur; quinquagesimus a Carolo Magno, quem numerum prima Augusti nominis littera ominose designat; decimus quintus ex gente Austriaca, adnumerando Ferdinandum IV, qui designatus erat Imp. quippe Rex Romanorum electus. Primus enim ex Augustissima hac familia fuit Rudolphus I, deinde Albertus I, Fridericus III, Albertus II, Fridericus IV, Maximilianus I, Carolus V, Ferdinandus I, Maximilianus II, Rudolphus II, Matthias, Ferdinandus II, Ferdinandus III, Ferdinandus IV, Leopoldus Imp. in reditu Monachium deflectens, Electorem consanguineum [(printer); sic: consanguineam] invisit. Galli in Belgio Audenardam et Ypras occupant. B. Thomas Villanova, Archiepiscopus Valentinus, Divorum Albo adscribitur. Philippo IV, Hispaniae Regi, nascitur ex Anna Maria, Austriaca, filius, qui, in honorem D. Thomae Villanovae, dictus est Thomas Carolus. Thoronium, Prussiae regalis civitas, post semestrem obsidionem Polono redditur. Atrox inter Suecos et Hollandos, Danorum auxiliares, navale praelium.


page 585, image: s0615

1659. Continuatur bellum Sueco-Danicum terra marique. Danis subsidio venit Caesar, Polonus, Brandeburgicus, praeter Hollandos. Sueci repelluntur ab obsidione Coppenhagae, seu Hafniae. Invadunt Curlandiam, iterumque pelluntur. Pax inter Polonos et Cosaccos, inter Hispanos et Gallos, inter Hispanos et Anglos.

1660. Ludovicus XIV, Rex Galliae, ducit in matrimonium Mariam Theresiam, Philippi IV. Hispaniae Regis, primogenitam filiam. Carolus II, Rex Angliae, in regnum restituitur. Carolus Gustavus, Rex Sueciae, mortem obit. Turca Transilvaniam intrat, et Waradinum capit. Bellum inter Moscos et Polonos. Pax inter Polonos et Suecos: itemque inter Suecos et Danos.

1661. Carolus, Rex Angliae, Londini coronatur; animadvertit in interfectores Parentis, et perduelles regni. Nuptias contrahit cum Bragantini Ducis sorore, Lusitana. Parisiis obit Cardinalis Mazarinus, magnae in Aula potentiae. Obitus Francisic Guilielmi, Cardinalis, et Episcopi Osnabrugensis, Verdensis, Ratisbonensis.

1662. Turcae et Tartari infestant Ungariam: excurrunt in Silesiam. Romae tumultus propter Crequium, Legatum Gallicum, a Corsicis militibus injuria affectum. Inde bellum inter Pontificem et Gallos. Naturae debitum solvit optimus Princeps Leopoldus Wilhelmus, Archidux Austriae, Ferdinandi


page 586, image: s0616

III frater, et Ferdinandus Carolus, Archid. Dominus Tirolis. Electori Bavaro nascitur filius Maximilianus Emanuel. In Sanctorum numerum relatus B. Franciscus Salesius, Gebennensis Episcopus.

1663. Turcae Novarinum in Ungaria in potestatem redigunt. Galli, Nanceio diruto, potissima Lotharingiae loca sibi adjungunt. Vesuvius ardet. Pacificatio inter Pont. et Gallum. Germani cum Turcarum terrore pontem Esekensem 8565. pedum longitudine et 24. latitudine comburunt, vicinasque provincias infestant. Pax inter Polonos et Moscos. Comitia Ratisbonae.

1664. Centesimus quinquagesimus septimus ab orbe condito Cometes illuxit. Turcae solvunt obsidionem Canisae: Neoserinum diruunt. Caeduntur et profligantur ab Auxiliariis Copiis. Sancitur pax seu induciae vicennales cum iis. Archistrategus Nicolaus Serinus ab apro interficitur. Bellum inter Anglos et Batavos. S. Petrus Nolasco Romano Breviario insertus.

1665. A Caesare splendida Legatio ad Achmet Turcarum Imp. mittitur. Anglorum victoria navalis contra Hollandos. Intestinae turbae in Polonia. Mortuo Sigismundo Francisco Archid. Tirolis redit ad Caesarem. Bellum inter Episcopum Monasteriensem et Batavos. Iterum visus Cometa; incertum, priorne fuerit, an novus. Obitus Mariae Annae, Electricis Bavariae.


page 587, image: s0617

1666. Pax inter Episc. Monast. et Batavos. Atrocia praelia inter hos et Anglos. Memorandae Anglorum vcitoriae. Mors Alberti, Ducis Bavariae, fratris Maximiliani Elect. Nuptiae Leopoldi Caesaris cum Margarita, Hispana, Philippi IV natu minore filia. Brema a Suecis obsessa, et in ditionem ipsorum redacta. Alexandro VII sufficitur Clemens IX, ferie Pontificali ducentesimus, quadragesimus primus, juxta P. Gaulterii Chronologiam.

1667. Turcae pertinaciter oppugnant Candiam. Horrendus terrae motus in Dalmatia. Gallus invadit Flandriam et Brabantiam, capit Duacum, insulas, Tornacum, etc. praetenso jure Dotis Uxoriae. Cosacci, Tartari, Turcae insestant Roxoloniam seu Ukrainiam, Poloniae oras.

1668. Pax inter Anglos et Hollandos. Rex Galliae Comitatum Burgundiae occupat, munimenta diruit, armamentaria evacuat. Alphonsus, Rex Portugalliae, exauctoratur; in ejus locum Petrus frater substituitur. Nuptiae Maximiliani Philippi Hieronymi, Bav. Ducis, fratris Electoris, cum Principe Mauritia Febronia, Bullionia a Thour. Pax inter Hispanos et Gallos ratione controversiarum Belgii. Obitus Guidobaldi, Cardinalis, et Archiep. Salisburgensis.

Desiderius. Deum bonum! quot ambitiones et fraudes! quot odia et insidiae! quot bella et paces! quot lucra et damna! quot luctus et gaudia! quantum ubique larvarum, quantum vanitatum! Mercurialis. Et hoc est id, quod


page 588, image: s0618

sacrae paginae, Mundum appellant. Ad haec miseri mortales nascimur, in his vivimus, cum his morimur. Utinam bene! Desiderius. Enimvaero, scite longum Chronographiae syrma in Breviarium coarctasti, dum, quae per vasta volumina sunt sparsa, velut in codicillo collecta exhibuisti. Hoc mihi theatridion est pro Pompejano Amphitheatro, in quod, tot seculorum gesta, tam mirabilia induxisti, et oculis quadi ac auribus reprae sentasti. Quid jam restat? quo tendendum est ulterius? Mercurialis. Ad testem temporum, vitam memoriae, magistram vitae, lucem et nuntiam veritatis. Desiderius. Videlicet ad Historiam. Mercurialis. Ita est. Quod autem scenis hisce Chronicis applaudis, vide, ne mihi tibique explosionem magis concites; neque enim deerunt, quibus Chronotaxis haec nostra non semel videbitur hallucinata. Quos tamen haud moramur; eant ipsi vias suas; nos, Chronologorum minime oscitantium vestiga secuti, incessimus. Si qui nobis im putaverint varios temporum errores et lapsus, et nescio quos parachronismos, anachronismos, metachronismos irrepsisse, coarguerunt [(printer); sic: coarguerunt] ; eos ad diverses Chronologiorum opiniones et supputationes remittimus, temporum rationes a dimidiis, integris, inceptis, finitis annis ducentium, hominumque, et rerum celebrium, alias exordia, alias progressus, alias exitus in tabulas suas referentium. Hinc Criticorum jurgia, et Lectorum salebrae. Nos illa ridemus, has transilimus. Desiderius. Hoc quidem


page 589, image: s0619

est, legere rosas, et spinas aliis relinquere. Mercurialis. Apposite. Quidam in Chronologica scientia nihil nisi contortas Saturni rugas et implexi barbitii pilos scrutantur; amoenior Eruditio explicatas amat annorum frontes et liberales facies. Mavult res ad cognitionem quam rerum calculos ad numerum vocare. Caeterum inter plurima hoc seculo noviter reperta sunt: Telescopium, quo distantissima, et ipsa etiam coelestia liquido patent; item maculae Solis, aliaque coeli arcana retecta. Hollandi rostratis curribus, supparis volantibus, anchora ad temonem appensa, in terra velificari didicerunt.

CAPUT LXIX. Historia.

PRima lex est Hilstoriae, ne, qui eam scribit, quid falsi dicere audeat; ne quidveri non audeat; ne qua suspicio gratiae sit in scribendo, ne qua simultatis. Est multeplex; nam vel tantum facta quaedam memorabilia (exempla vocant) narrantur, a reliquo historiae corpore abscissa: vel vita functorum res gestae memoriae mandantur: vel narrantur Tragica, aut rariorem aliquem eventum habentia [(printer); sic: trahentia] : vel scribuntur Annales. Aut conduntur Epitoma seu Synopses: aut Commentaris (Diaria et Ephemerides:) aut justo volumine Regum et Ducum acta litteris consignantur: aut fabulae, historiarum


page 590, image: s0620

more concinnantur. Primi generis narrationes vel sunt fusiores, non praeteritis levioribus etiam peristasibus, incurioiae tamen sententiarum, acuminum, epiphonematum: vel sunt tales, quae sententiis gravioribus roborentur, contentae solo puncto historico, uti fecit Valerius Maximus, Lipsius in Politicis. Secundi generis exemplum videtur in Plutarcho, Aemilio Probo seu Cornelio Nepote; (nam hic, auctor; ille, collector fuit) aliisque, ubi exmpimitur nomen, cognomen, patria, natio, pueritia, juventus, munera Reipub. ordo vivendi, genus mortis, cum adjecto encomio. Tertium genus in judiciis et causarum indagatione sibi plus indulget, eruditione plenum, premit ea, quae historiae caput continent, sententiasque involucro tegit, nec descriptionibus abstinet, ut Sallustius. Quartum, quod est Annalium, strictius est phrasi, rebusque memorandis, minutioribus plerumque omissis: non excurrit in descriptiones, necessaria persequens, annos, Reges, et Consules observans: Ut Salianus, Torniellus, Baronius, etc. Quintum genus, videlicet Epitomarum, negligit fere annorum et temporum observationes, vel notando tantum memoratu digniora, vel aetates integras Imperatores et Reges conjungendo, ut Florus, Turselinus, Joan. Busieres, etc. Sexti generis, scilicet Commentaria seu Diaria, acta quotidiana quam brevissime et simpliciter, prout acciderunt, et quasi per capita describunt, in modum narrationis familiaris, rem potius


page 591, image: s0621

quam verba attendendo; causae tamen rerum gestarum afferuntur; judicii parcior est usus; ita scripsit C. Julius Caesar; Gellius de pugna Nerviorum. Septimum genus complectitur historiam exactam et plenam, ut est Livii, Critii, Taciti. Et hodie Maffei, Mariani, Stradae, etc. quae quatuor integratur partibus, 1 narratione gestorum 2 descriptionibus rerum variis, 3 introductione concionum, deliberationum, etc. 4 encomiorum et judiciorum expressione. Narratio sit plana et exquisita, ad quam spectat non modo nitor dictionis et majestas et veritas, sed etiam judicium ipsius Historici, nec non causae eventuum aut gestorum inexspectatorum: aut quae viderentur imprudentibus aliter geri debuisse; nec deesse debent subinde sententiae, maxime in laude aut reprehensione actoris.

Descriptiones sunt variae. Nam 1 est Topographia seu descriptio loci, cujus est faciem soli seu terrae exprimere, colores silvarum eminus renitentium, flumina maris et urbium, aspectum remotiorem aut propinquiorem, arces [(printer); sic: aves] montibus impositas, aeris temperamentum, flores, plantas, aves. 2. Chorographia seu descriptio regionum non modo exprimit terras, adjuncta mentione maris adsiti, fluminum, nemorum, montium; sed et genium loci, fertilitatem, coeli intemperiem, feras, pocora, mores gentium, vestitum, virtutes, vitia, conditorem seu auctorem gentis, ritus, ceremonias, religionem, Deos. 3. Potamegraphia seu


page 592, image: s0622

descriptio fluminum exprimit eorum fontem et originem, ostia et exitum, flumina et amnes intercurrentes, latitudinem, celeritatem, colorem; germina, plantas, arbores riparum, arenas, saxa, gemmas, uniones, corallia, aurum, pisces, portenta, mensuram denique hydrometricam longitudinis, latitudinis, etc. 4. Thalassographia seu descriptio maris explicat naturam aquae, saporem fluctus, tempestates, aestus, et aestuaria, littora et portus, monstra, etc. Ventorum quoque, quibus illud mare perflatur, lenitatem, temperiem, violentiam. Insulas item terrae quaquaversus adsitas. 5. Oreographia seu descriptio montium exponit arbores et regiones, quas utrinque percurrunt amnes et Flumina, quae emittuntur e radicibus aut petris, locorum asperum vel mitem genium. 6. Cepographia seu descriptio hortorum describit sepimentum, ambitum, situm, plantaria, pometa, floreta, seu viridaria: distributionem areolarum, flexus viarum, flores eminentiores, xystos hortenses, ambulacra frondibus intexta, fontes salientes cum simulacris ligneis aut marmoreis, piscinas cum cygnis et anatibus, aliisque innatantibus. 7. Hylographia seu descriptio silvarum complectitur genus arborum, densitatem aut raritatem, unde opacitas aut lux, vias aut anfractus, voragines faciles et pervias, aut difficiles et invias, juga et saxa imminentia, amnes et torrentes, fonticulorum copiam, soli pinguedinem aut sterilitatem, feras et serpentes. 8. Crenographia


page 593, image: s0623

seu descriptio fontium depingit umbram, marginem, flores, aquae frigus, claritatem, saporem, commoda. In artificiosis situm, statuas, siphunculos, copiam, impetum, cadentis undae strepitum, et saepe conchis aeneis propulsos globulos, quos perpendiculari aquarum exultatione in altum ejectos eadem, quae expulit, patella recipit. 9. Poliographia seu urbium descriptio affert conditorem, locum, situm, moenia, propugnacula, firmitudinem et materiam murorum, formam, in quam muri excurrunt, spatium ambitus, aedificiorum elegantiam, pretium, altitudinem, aut contra; divisionem regionum seu platearum, an sint ex arte Architectonica, necne¨templorum, turrium, palatiorum, monimenta antiquitatis, aquam aut fluvium urbem secantem, pontem et ejus materiam, incolarum multitudinem, mores, copias, divitias, negotiationem, Leges, Magistratus. 10. Oecographia seu descriptio domus delineat structuram, usum, commoditates, (ab horto, puteis, etc.) viciniam, quatuor coeli plagas. 11. Chronographia seu descriptio temporis, scilicet diei, noctis, anni quatuor temporum, meridiei, vesperis, aurorae, ortus, tempestatum, etc. 12. Prosopographia seu personarum descriptio indicat habitum corporis, mores animi. 13. Pragmatographia seu negotiorum descriptio explicatt intinerum amoenitatem vel difficultatem, eventus et casus, tam a natura quam a malitia profectos, transitus fluminum, navigationes, naufragia, naumachias, obsidiones


page 594, image: s0624

et expugnationes urbium. 14. Machographia seu praeliorum et conflictuum descriptio exponit profectionem seu expeditionem per facilia, difficilia, terras, flumina, itinere diurno, nocturno, celeri, tardo, animis alacribus, timidis, castrorum locum, delectum, vallum, munitionem; si prudenter aut imprudenter ab Imperatore posita: armorum genus et exercitus, gentes, populos, nationes, equites, pedites, velites, sagittarios, impedimenta, subsidia, cornua, frontes, alas, et omnem agminis figuram, addito militum numero. Ante conflictum animorum habitus, alacres, trepidos, silentium, clamores, adhortamina ducum utriusque partis, signum tubae et tympanorum; consflictum ipsum, laborem cornuum, caedes, sanguinem, fugam, victoriam, captivos, spolia, numerum caesorum, gratulationem, supplicia (supplicationes) ad Superos. 15. Limographia seu pestilitatis descriptio causas affert luis ex terra, ex tempore, hominum geentium multitudine; adducit initia contagionis sive a brutis, sive ab hominibus; ostendit obseratas et pro scriptas aedes, clausas tabernas, indictum justitium, prohibitas merces et esculenta noxia, ditiorum utriusque conditionis fugam, pauperum desertorum inopiam, crebrescentia sensim funera, ex omni civium ordine: supplicationes, et animorum mutationes: foedam jacentium cadaverum faciem, copiam: solitudinem et vastitatem: reliquorum civium


page 595, image: s0625

moerorem squalidum, et cetera damna consequentia. 16. Pathographia seu affectuum expressio; huc spectat materiae aptitudo et gravitas, ut sunt funera, caedes illustrium hominum, aut innocuorum infantium, puerorum, virginum. Affectus praecipui sunt dolor, tristitia, timor, pudor, suspicio; verba sint accommodata in exclamationem et admirationem erumpentia, mixtis interrogationibus, minas, timorem, trepidam incertitudinem, et perplexitatem indicantia¨eventuum suspensiones affectum augentium, etc. Quae omnia Poetae minutius persequuntur.

Pars tertia historiae sunt Conciones, et his affinia. Fiunt vel nomine ipsius Actoris, vel ipsomet Actore introducto; debent autem esse breviores, ita ut argumenta spargantur magis, quam extendantur; sententiae crebrae et potentes, admixits refutationibus, v. g. in re militari timoris hostium: aut in civilibus adversae sententiae; adduntursimilitudines, deliberationes et consilia alia, petiones, supplicationes, etc.

Pars quarta encomia et judicia; subjungendo laudationem victoriis insignioribus, funeribus, excidiis urbium; homines dilaudantur, aut vituperantur a natalibus, forma corporis, indole animi, moribus vitae: quales per gradus aetatis se praebuerint, quam utiles aut noxii Reipublicae. Urbes commendantur a conditoribus, firmitate moenium, ambitu, incolis, eorum felicitate, frequentia, mercimoniis,


page 596, image: s0626

utilitate, etc. Judicia sint brevia et nervosa, maxime politica, nec nimis crebra.

Octavum genus historicum, ex fabulis contextum, requirit materiam ut jucundam, sic honestam: distribuit personas habita ratione regionum, praesertim primarum partium, Actores, variis inter se vel casibus, vel consiliis, vel fortunae vicissitudinibus jactandos, commiscendosque, et affectibus implicandos. Personarum praecipuae tardius agnoscuntur: multa pricipio credita, procursu scriptionis, falsa et controversa deprehenduntur; mens lectoris identidem ad nova cognoscenda rapitur, immixis narrationibus, vel amoenissimis, vel tristissimis; quae et ipsae interventu novorum gestorum intercipiuntur, cum dolore legentium [(printer); sic: lingentium] ; amissa insperatissimo eventu reperiuntur; personae redeunt, cum minime cogitantur: miracula crebro sparguntur, quae, errore depulso, inveniuntur naturae viribus perfecta; admirabilitas movetur varie; insperatum in rebus afflictis auxilium, personarum principalium diversae affectiones, earumque crebri errores, itinerum diversi casus, etc. Dictio est nervosa, mascula, florida, sententiis et adagiis impleta, audax metaphoris, supra legem historicam insurgens ac intumescens; quo in genere excellunt Aethiopia Heliodori, Argenis Barclaii, Utopia Bidermanni, etc.

Desiderius. Andabata sim, et meraco caecutiam die, si ad lucem hanc historicam, quam oculis meis tam clare infers, non discam, quae


page 597, image: s0627

sint historiologiae discrimina, quaerquiue in ejus stilo diversa temperamenta. Mercurialis. Boni consule, Desideri, si quae de historiographia attuli, plusculum ad normam scholasticam accommodavi. Arcaniora historicorum mysteria te docebunt alii. Hic tu cave, ne periculosis te erroribus induas, si non satis noveris ordinem temporum, scribentium aetatem, patriam, religionem, mores, studia, affectus, etc. dum aut sua aut aliorum commenta, pro historia, hoc est, ficta pro factis cllide venditant, vel certe adferunt multa, ad Authorum sensu detorta, truncata, debilia, mala fide aucta, vitiose citata, ad solam ostentationem et artem faciendi suci composita; universim talia, quae limpidum veritatis fontem turbant ac inficiunt, sitientique lectori limum pro lympha, toxicum pro antidoto propiant, non sine verborum lenocinio et stibio meretricio, quo non tam Veneres suas quam Venerem adornant [(printer); sic: adorant] ; hoc praesertim tempore, quo cacoethes scriptiandi et mentiendi ad insaniam usque plurimos otio abutentes in vasit, juratos veritatis hostes, nec alia luce dignos quam Vulcani. Desiderius. Ita est, ut loqueris. Volusianis hoc genus chartis passim officinae librariae scatent. Ego, in delectu Scriptorum, illud mihi occinam: Hic niger est, hunc tu Romane caveto. Mercurialis. Recte vero. Nunc ad Morum Magistram Ethicam.


page 598, image: s0628