12 December 2003 Ruediger Niehl
tagging added; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check

CAPUT XCII. Religo, seu Cultus Divinus.

ESt haec Virtus inter Morales praestantissima, quia propinquius attingit DEUM, dicta a religando, quippe quae nos DEO vinculo pietatis adstringit ac religat, dum ei, ut supremo rerum omnium Domino, cultum et obsequia nostra deferimus; sine qua nullum regnum potest esse stabile, nulla societas humana recte constituta. Ipsi Gentiles vitam nostram Religione constare dixerunt. Omnibus, inquit Tullius, innatum est et quasi insculptum, esse Deos; rectius dixisset DEUM. Et rursus; Nulla gens est neque tam ferrea, quae non, etiamsi ignoret, qualem Deum habere deceat, tamen habendum sciat. Quod quidem vinculum adeo necessarium est in Republica, cognitio, inquam, supremae omnium potestatis, quae falli vitarique non possit, ut sine hac neque Principes juste imperent, neque subjecti obedienter imperata faciant. Summa enim est ratio, quae pro Religione facit; et quod in ea committitur, in omnium fertur injuriam; quid enim pretiosius et potius immoralitate animae? Hinc alacritas additur ad mortem, et cetera omnia fortiter contemnenda ob praemium vitae aeternae,


page 859, image: s0889

et evitationem supplicii sempiterni; sed quia plures decipiuntur specie boni et recti, facilis est lapsus in superstitionem, qua aliquid supra convenientem Divini Numinis cultum statuitur, adeoque est exhibitio cultus vitiosi, qui vel non debetur; vel modo, quo non debetur; vel cui non debetur; de quo postea.

Religiosae in Deum pietatis modus duabus continetur partibus, piorum certitudine Dogmatum, et recta ratione secundum eadem agendi; est enim Deus non cognoscendus solum, sed et pure pieque venerandus cultu omnino singulari summoque, quem Graeci
[Gap desc: Greek word]
appellant, tanquam supremus rerum omnium Dominus, Optimus, Maximus, Creator, Regnator et Gubernator universi; omnis gratiae et gloriae largitor; quem nullus effugere nec mente nec facto potest: cui nihil secretum, nihil clausum; fidelis Remunerator bonorum, justus Vindex malorum; quae veneratio maxime consistit in Sacrificiis nulli non genti, quanquam superstitiose usurpatis, si Hebraeos excipias, et pauculos quosdam moratalium, quibus melior de coelo radius illuxit. Est autem Sacrificium Oblatio DEO facta, per immutationem alicujus rei sensibilis, in signum et contestationem supremi super res omnes dominii, ex publica et legitima institutione; ut erant victimae, et quaecunque in ara cremabantur ac consumebantur: victimarum appellatio oritur ab iis, quae post victoriam de victis hostibus immolabantur, sive quod vi ictus percussa caderent:


page 860, image: s0890

sive quod vincta ad aras ducerentur; hostia quoque dictum est animal, mactandum pro hostibus aut profligandis, aut profligatis.

Caeterum DEUS est Unus in Natura, Trinus in Personis, summe bonus, justus, aeternus, incorporeus, infinitus, immensus, immutabilis, incomprehensibilis, (Plin.) Invisibilis, ineffabilis; per lumen gloriae clarissime intuendus, (Theol. intuitive seu intuitione cognoscendus;) in quo praescientia possibilium omnium et futurorum; cujus Voluntas vel est Beneplaciti, ita nimirum efficax, nunquam ut suo frustretur intento; vel Signi, qua praecipit, prohibet, promittit, sudadet, operatur aliquid; et hanc suis legibus ac praeceptis declarat.

In eo est Omnipotentia sine limite, Providentia sine errore, cuncta ad fines suos destinans, et singulis intime insidens ac praesidens, propriamque cujusque indolem formans, et ad congruas functiones dirigens. Rationalis tamen Natura saepe Divinae Directioni se non accommdoat, suoque vivere cupit arbitrio, hinc omnis peccati atque calamitatis origo. Qui tametsi cupiat omnes homines salvos fieri, aliquos tamen ante destinat, (Theol. praedestinat et praeordinat:) ad vitam aeternam, dando illis auxilia efficacia ad salutem consequendam; nemini negans sufficientia; quem singularem benevolentiae affectum non exhibet reprobis, quorum Reprobationis causa est peccatum, ut vocant finale, seu in finem pertinax; poena (vulgo damnatio) sempiterna.


page 861, image: s0891

Dei in sacris Paginis nomina reperiuntur potissimum decem. 1 El, id est, fortis. 2 Elohim sive Elohe, Deus, providens, judicans. 3 Zebaoth, Virtutum seu Exercituum. 4 Eljon, Excelsus. 5 Ehjeh, Ascher Ejeh. 6 Adonai, Dominus. 7 Johava, est illud Tetragrammaton, Hebraeis non pronuntiabile. 8 Schaddai, munificus et per omnia sufficiens. 9 Agla, Infinita virtus. 10 Jah, DEUs. Unde hallelujah, Laudate DEUM.

Idem nullius quidem indigens, Ministros tamen sibi constituit Spiritus, nulla corporis mole praeditos. Quorum tres Hierarchiae seu Acies et quasi Exercitus; earum quaevis in tres Ordines divisa, ac proinde novem sunt Chori: Seraphini, Cherubini, Throni, Dominationes, Virtutes, Potestates, Principatus, Archangeli, Angeli. Inter hos Superiores Inferioribus praestant dignitate et officiis: quorum multitudo longe major quam hominum; conditi sunt ante mundum corporeum. Erant omnes aliquando in via seu statu promerendi et delinquendi, unde pars descivit ab obtemperatione per arrogantiam, ideoque deturbati e coelo in orcum, ubi torquentur cum hominibus sceleratis duplici poena, Damni et Sensus, quam secum sine ullo laxamento circumvectant, quocunque divagentur, aeternum a Divino aspectu rejecti, et inexplicabilibus cruciatibus addicti, tortique et torquendi. Pars in recto persistens ita confirmata est, ut amplius Conditoris sui gratia nequeant excidere; quorum pauca


page 862, image: s0892

nobis constant nomina, utMichael, Gabriel, Raphael.

Lapsorum, quorum caput Lucifer, extrema in malo est obstinatio, et implacabile in DEUM ac homines odium. Carcer ipsorum in ipsis terrae visceribus, igne fumido, nec lucente, semper exaestuans; quibus appellationes variae pro functionum et vitiorum, quae promovent, diversitate, ut Behemoth, Astaroth, Belial, Asmodaeus, daemones, cacadaemones, Diaboli, Alastores, Panurgi, etc.

Boni associant se piis, averruncando ab iis noxia, mentem illustrando, preces offerendo [(printer); sic: afferendo] , consolando, excitando, revocando, castigando, tuendo; utriquiue (Boni malique Genii) et seipsos et alia movent, apparentque vel per phanthasiae illusionem; vel per apparitionem veram alicujus rei figuratae et coloratae; partimque ingrediuntur corpora, partim fingunt et effigiant illa ex aere, vocesque acsermones efformant. Loquuntur inter se, dum alter alteri sua insinuat et manifestat arcana, ipsum illuminando. Cognitio in iis naturalis subtilissima, judicii vigor ex operibus artium ac rerum civilium disciplinis acerrimus [(printer); sic: acerrimis] ; potentia tanta, ut elementa permutent et concutiant; humores corporis humani, sensuque et phantasmata varie misceant [(printer); sic: miscent] ; Mali etiam ludificant; et radicibus herbarum et [(printer); sic: ] gignentium ceterorum occultis, sed sibi, praecognitis viribus, inopina remedia et contraria detrimenta efficiunt.


page 863, image: s0893

Mali Spiritus, cum personam induunt alicujus male mortui, dicuntur Larvae: cum homines alias terrent, Spectra: cum infesti sunt Infantibus, Lamiae: cum tumultuantur per intempestam noctem, Lemures: cum famulantur alicui veteratorie, Lares, Penates, Spiritus Familiares: cum in vrias formas et metamorphoses abeunt, Empusae; quibus tamen justus omnium Dispensator utitur ad salutarem probationem Piorum, ad meritam divexationem et tormentum Impiorum.

Quam igitur stulti Epicurei, curam Mundi adimentes ejus Opifici, tanquam fatigaretur tumultu rerum, cujus infinita virtus lassari non potest, neque bonitas taedio affici, neque sapientia cognitione assidua opprimi; neque providentia negotiorum mole languescere aut obrui. Qui cum sit Conservator, Inspector, Rector, Provisor, et Moderator omnium, ita consulit singulis, ut universis; quem nihil fallit, nihil latet: qui per vaticinia et futurarum rerum signa, eventis omni aevo, comporobata, praemonet, quae fieri velit, quaeque vitari, Operis sui non Sustentator minus quam Fabricator.

Quam insani Stoici, qui exconnexione causarum naturalium catenant Fatum, cui etiam innectunt Motorem et Gubernatorem omnium; nam quomodo ab eadem causa non eadem semper effecta, si indeclinabilis rerum series ordinem suum immutabili lege percurrit? Ubi voluntatis delectus et libertas? Ubi merita poenarum


page 864, image: s0894

et praemiorum, si imposita mortalibus fatalis necessitas? Neque vero Praescientia DEI facit, ut libere contingentia fiant necessario, quia praevidet; sed quia fient, ideo praescit.

Quam vesani Athei, negantes DEUM existere, illum, inquam, quem omnis rerum Natura Auctorem, Primum Motorem, Principium et Finem suum praedicat, qui fecit nos, et non ipsi nos. Nam unde Coelestium motuum nunquam vacillans tenor: unde (ut taceam cetera) animantium multiplices ac mirabiles structurae et formae, nisi ab illa Mente, qua nihil aut majus, aut melius, aut sapientius potest excogitari?

Quam vecordes Machiavellistae seu Pseudopolitici, Atheorum Productores et Eductores, qui autumant, Mundum humanis regi consiliis; cum sapientissime saepe excogitata infaustissimos sortiantur exitus, et callidissimi quique infelicitentur maxime; quorum praecipuum artificium hypocrisis et simulatio, nequitiaeque mantelum Religio; qui modestiam dominandi mutant in libidinem deglubendi subditos: et, sub pallio politico sacris censibus, profanas augent opes, procul habito DEO et conscientia; cujus loco pro status conservatione et ratione (ut loquuntur) erigunt Idolum, cui litant, Utile anteponentes Honesto. Justitia et Pietas in Deum ac homines nomina sunt illis, quocunque flexu invertenda; Res si requiras, reddunt verba in fallaciarum Labyrintho, in omnem natasensum dubia, in nullum certa.


page 865, image: s0895

Quid jam putas Fortunam esse et Casum, nisi accidentium rerum subitos atque inopinatos eventus, adeoque Fortuita, quae cum nullas habeant causas nobis cognitas, DEO sunt notissimae, cujus respectu nihil evenit temere. Plebeja inscitia est, sorti imputare vel secunda vel adversa: Gentilis error et superstitio, eandem facere Deam, coeloque locare. Tu si sapis, totum illi te committe, cujus potentissimae et providentissimae gubernationi nemo se potest subtrahere; haec enim cum Divina mente conformatio et conjunctio fiduciam ingenerabit in terroribus, securitatem in periculis; in rebus afflictis tolerantiam; in exspectatione futurorum animi quietem.

DEUS est dili gendus super omnia, et cetera propter Deum; huic ut inhaereas, est tibi cognoscendus: ejusque voluntas, quid fieri velit, exploranda; dein unice concupiscendus; denique praeferendus rebus omnibus, et toto corde omnibusque viribus amplectendus; idque non verbis tantum, sed factis; nam signum dilectionis exhibitio est operis. Quo spectat, preces et laudes ei persolvere, vota nuncupare, et nuncupata perficere, ejus nomine juramenta concipere, eidem debito servitio se dicare, munia Ecclesiastica obire, Decimas et Oblationes reddere, Dies Festos observare, jejunia suscipere, misericordiae opera seu officia aliis impendere, et, quaecunque DEUS praecepit, sedulo praestare, quaeque vetuit, vitare.


page 866, image: s0896

Et quia una et simplex est veritas, quot ab ea sunt deflexiones, tot sunt errores et Religiones supposititiae, adulterinae, falsae. Peccatur vero adversus sincerum Dei cultum vel excedendo, idque per superstitionem, quae duplex est; alia scilicet cultus indebiti et incongruentis, ut si quis Judaicae Legis ceremonias hodie observet; ficta miracula pro veris venditet, etc. Alia ratione rei cultae, cum scilicet cultus, vero DEO debitus, falso DEO vel rei creatae defertur, quod fit er Idololatriam, Divinationem, vanam Observantiam et Magiam. Delinquitur deficiendo, irreligiose agendo (Theol. irreligiositatem vocant) per Blasphemiam, quae est contumeliosa de DEO locutio; per Sacrilegium, quod est, rei sacrae, Lege divina vel Ecclesiastica, in cultum Dei destinatae, violatio: (cujus species est Simonia, seu deliberata voluntas emendi aut vendendi spirituale aliquid, qua tale: nomen habet a Simone Mago, qui potestatem conferendi Spiritum S. a D. Petro licitatus est) per tentationem DEI, quae est probatio seu explicatio alicujus perfectionis Divinae, vlis et modis, a DEO ad id non ordinatis: per perjurium denique, et voti violationem. Atque haec de Religione seu Cultu, quem Numini Coelesti debemus omnes; nunc transeamus ad Hebraeos, et videamus, quomodo ipsi Deum coluerint, colantque. In ipso hoc transitu Grammaticum quid (liberalem enim habet Doctrinam) disce: Vocabulum Religio varii significatus est; nam est pietas,


page 867, image: s0897

in Dei cultu et rerum Divinarum ceremoniis consistens; est idem, quod debitum officii; quod sollicita et anxia cura; quod scrupulus conscientiae; quod recta conscientia; quod metus Divini Numinis in dicendis testimoniis; eamus. Desiderius. Quidquid dicis, doces, et mea sciendi desideria vel explicando praevenis, vel indicata instruis. Mercurialis. Vide, ne tute tibi Religionem offeras haec proloquendo, non merito meo, sed affectu magis tuo, quam judicio.

CAPUT XCIII. Ritus Judaici, seu Judaismus.

INvalescente Idolomania, evocavit Deus in Chananitidem seu Palaestinam Abrahamum, natione Chaldaeum ab Hebere, Hebraeorum omnium parente, originem trahentem, e merlio Idololatrarum, ut sibi serviat cum sua posteritate, e qua proditurus esset Messias, (Christus sive Unctus) in quo benedicerentur omnes gentes terrae; a quibus eum tantisper segregavit signo Circumcisionis populi, quae erat remedium quoque Peccati Originarii, ac Legis Veteris Sacramentum, gratiam significans, non conferens, nisi ex virtute fidei in Christum


page 868, image: s0898

venturum, ex opere operantis, sive suscipientis, ministrantis et offerentis.

Postea Hebraeis (qui et Judaei, a Juda, filii Jacobi primogenito, de cujus tribu ortus est JESUS Christus, qui venit, Sceptro de Juda ablato et in Herodem translato: dicti etiam Israelitae, a Jacobo Patriarcha, cui nomen Israel ab Angelo impositum) Deus in monte Sinai de medio ignis, nubis et caliginis, per manum Mosis, tripartitam Legem dedit, Moralem, quae ad mores; Ritualem; (vulgo Caeremonialem,) quae ad caeremonias sacrosque ritus; et Forensem seu Judicialem, quae ad Judicia pertinet.

Moralis (quae et Naturalis et Divina) est Immutabilis norma Cultus Divini, non tam quia Legis Mosis pars, quam quia Lex Naturae, et pars Legis novae, cujus summarium Decalogo continetur; quem Deus ipse geminis in tabulis palideis scriptum Mosi tradidit, scilicet non esse colendum aliud Numen praeter se; neque sculpenda Idola; nomen suum sacrosancte venerandum; Sabbatum religiose ferianelum; progenitores et Majores honorandos; non temerandam ullius vitam hominis, neque pudicitiam, nec facultates, nec famam ne cogitando quidem aut concupiscendo. Atque horum appendices et additamenta sunt cetera praecepta omnia, (Caeremoniarum et Judiciorum) quae amplius sexcenta Hebraeis, et multa quidem, non sine interminatione mortis, injuncta fuerunt, atque in morte Christi exspirarunt, cum Synagoga sua.


page 869, image: s0899

Praescribebatur vero externi cultus ratio per varios ritus, rerum futurarum significationem continentes, veritatemque Legis Evangelicae praeumbrantes, quibus Judaei excitabantur in Messiae venturi fidem ac dilectionem. Nam quid spectabat Arca Foederis, quid Manna, quid Agnus Paschalis, quid varia Sacrificia, Libamina et Sanguinis aspersiones, quam ut essent Typi tum Sacrificii in Cruce peracti, tum ejusdem incruente in Missa repraesentati, (quod in omni loco sacrificatur, et offertur oblatio munda, Malach. 1.) et SS. Eucharistiae aliorumque Religionis Christianae Mysteriorum? Lex Judiciarta spectabat coercitionem refractarii populi et administrationem Reip. Judicum tria fuerunt Tribunalia. 1 Trium Virorum, in quo de injuriis, rebus pecuniariis et minoribus causis disceptabatur. 2 Synedrium (Sanedrim) parvum, vipinti trium Judicum, qui de capite fortunisque Civium judicabant. 3 Synedrium magnum septuaginta duorum Virorum, seu Concilium Seniorum, de rebus gravissimis sententiam dicentium; hoc Tribunal erat Hierosolymis; ceterae duae in singulis tribubus.

Testamentum est duplex, Vetus et Novum; illud est antiquum Foedus a Deo cum Israelitarum populo initum; hoc vero novum cum populo Christiano pactum, ad obtinendam hereditatem Coelestem, morte Christi confirmatum; quae in Veteri Lege per sanguinem populo et arae aspersum praesignata. Geminus quoque est Sacrorum Librorum, quibus Deus suam hominibus


page 870, image: s0900

voluntatem declaravit, Catalogus; alter Judaicus, alter Christianus. Judaicus tempore Esdrae confectus est, quo continentur Libri Pentateuchus, (Genesis, Exodus, Leviticus, Numeri, Deuteronomium) Josue, Judicum, Ruth, Regum quatuor, Paralipomen
[Gap desc: Greek word]
duo, Esdrae duo, Job, Psalterium, centum quinquaginta Psalmorum, Proverbia, Ecclesiastes, Canticum Canticorum, Prophetae majores quatuor, Prophetae minores duodecim. Praeter enumeratos, inter Codices seu Volumina Sacrae Scripturae Authentica sive Canonica admittit Ecclesia Catholica libros Tobiae, Judith, Esther, Sapientiae, Ecclesiastici, Baruch, et duos Machabaeorum. Ex Novo vero Testamento quatuor Evangelia, Actus Apostolorum: Quatuordecim Epistolas S. Pauli, Petri Apostoli duas, Joannis tres, Jacobi unam, Judae unam; quae dicuntur Catholicae, et Apocalypsin ejusdem Joannis Apostoli. Alii Libri habentur inter Apocryphos, qui vel rejiciuntur ut falsi, vel non admittuntur, tanquam Divinam auctoritatem habentes.

Porro, quia casta Religio, et sincerus Divini Numinis Cultus ab Adamo per posteros propagatus, penes solos Judaeos remansit, usque ad tempus illud, quo Christus, morte pro nobis obita, Synagogae Ecclesiam suam substituit, operae pretium erit recensendo pewrcurrere, quae de Templo Hierosolymitano, ejusque sacris, ac Sacerdotibus eorumque Ministris et Ritibus sparsim Sacrae Paginae memorant.


page 871, image: s0901

Templum condidit Salomon anno mundi ter millesimo tricesimo secundo, posuitque in monte Moria, in quem olim Abrahamus filium Isaacum immolandum duxerat; impensas aedificii praeparavit David tria scilicet millia millionum, ducentos octoginta duos milliones, insuper centum et triginta quatuor millia, et viginti octo coronatos seu scutatos Romanos. Ad id populus puri puti auri septuaginta duos milliones, nongenta et viginti sex millia, sexcentos sex aureos repraesentavit. Magnitudo civitatem bene magnam aequavit spatio; lapides quadrati e marmore candido; opus absolutum septennio.

Intima pars aedis sacrae (penotrale, seu adytum) dicebatur Oraculum seu Sancta Sanctorum, ibi collocata erat Arca Foederis seu Testamenti, in qua tabulae Decalogi, Urna aurea, Manna continens; et VirgaAaronis, quae fronduerat; tegimen Arcae, seu operculum, appellatum Propitiatorium, quod alis expansis gemini Cherubini obtegebant, omnia ex auro vel solida, vel vestita.

Huic Templi adyto, cui velum praetensum erat, adjecta structura, quae dicta Sancta, et Domus Exterior, ubi itidem pavimentum et parietes auro obducti. In hac Exteriore Parte Altare Thymiamatis seu Suffimenti; juxta decem grandiores mensae; in quibus, singulis Sabbathis, duodecim Panes proponebantur azymi; unde Panes propositionis; ex altera parte decem majora, ex auro candelabra sulgebant.


page 872, image: s0902

Ante Templi Januam Porticus erat seu Vestibulum aut Propylaeum, duabus insigne columnis aeneis, visenda mole, alteri nomen Jachin, alteri Booz Post Vestibulum Atrium patebat magnum sub dio, in quo Sacrificia offerebantur a Sacerdotibus; ibi Altare Aeneum, quod Holocaustorum nominatum, in quo jugis ardebat ignis, quo victimae incendebantur, et suffitus in ara thymiamatis adolebatur. Ibidem ingens aquarum receptaculum, quod Sacrae Litterae Mare vocant Aeneum, ob capacitatem, duodecim boum dorso fultum, abluendis Sacerdotibus. Geminae quoque conchae peramplae, seu labra ex aere fusilia (Luteres Scripturae) ad lavandas victimas. Extra illud Septum, Porticibus magnis et latis cinctum, erat aliud Atrium, quo cuivis mundo et puro accessus patebat; quod initio commune viris et seminis; postea muro praealto divisum; in cujus altera parte feminae nulla legali immunditia conta minatae: Immundi vero et Ethnici extra Atria fundebant preces.

Circum Atria exaedificatae Exedrae, seu habitacula Sacerdotum et Levitarum, functiones suas in Templo per vices obeuntium; vocantur etiam Pastophoria, seu Tabernacula, aut Thalami. Erant insuper, in Templi inferiore et superiore ambitu, variae cellae, camerae, receptacula pro supellectili sacra, quae, si Josepho testi oculato, credimus, fuit stupenda et immensa vis auri. Erant enim ex auro, praeter decem illa majora candelabra totidemque


page 873, image: s0903

mensas, candelabrorum minorum auri purissimi decem millia, totidemque mensarum minorum; Item mensurae, tubae, thuribula, phialae, litatoria viginti millia ex auro. Instrumenta ex electro quadraginta millia. Craterae aureae ad subigendam similam sexaginta millia canthari vinarii et lances aureae octoginta millia: phialarum aurearum centum millia. Summa vasorum aureorum quadringenta et viginti millia argenteorum tam grandis multitudo fuit, ut ea in numerum cogi non potuerit.

Hoc Salomonis Templum a Chaldaeis eversum; post reditum e captivitate Babylonica, iterum a Judaeis exstructum, Duce Zorobabele, et Jesu, filio Josedechi, Summo Sacerdote; appellatumque Templum secundum; quod Herodes diruit, ejusque loco aliud sumptuosius exstruxit, Josepho teste, quod in sui perfectionem quadraginta tres annos absumpsit. Aliqui non exaedificasse, sed instaurasse scribunt: ut Salianus ad annum mundi 4035. Porticum Salomonis appellabant Judaei, tempore Christi, Atrium populi sive Basilicam grandem, undique Porticibus circumdatam; juxta Atrium feminarum, erant domus exaedificatae, in quibus Virgines Templo oblatae habitabant.

Sequitur, ut de Ministris Templi quaedam referamus. Primus populi Israelitici Pontifex, a Deo creatus, est Aaron, Mosis frater, Legislatoris, Judicis, Vatis, Sacerdotis. Soli Pontifici quotannis semel licebat ingredi in Sanctae


page 874, image: s0904

Saenctorum, non sine sanguine hostiae immolatae; Sacerdotes quotidie matutino et vespertino tempore thymiama adolebant. Vestitus Pontificius erat iste. Interius adhaerebat corpori tunica byssina, seu e lino talaris, arcta et sine ruga, manicata; (zona circa pectus latiore accincta) supra hanc femoralia ad poplites pertinentia; his superinduta vestis hyacinthina seu tunica, ex lana violacei coloris contexta, Graece Poderis decoro malorum Punicorum textili opere, et aureorum tintinnabulorum limbo, ut incessu sonitum ederet, ac memoriam Dei excitaret; isti superinjecta erat Epomis, (sacris Litteris Superhumerale, Hebraice Ephod) opere poly mito, intercepta cingulo variegato et auro distincto. In medio Epomidis, nempe Pectoralis, eminebat quadra? quaedam palmaris, ex auro, hy acintho, purpura, cocco; cui intextae gemmae duodecim; his insculpta duodecim Israelis tribuum nomina; Sacra Pagina Rationale vocat, cui inscripta gemina vocabula: Urim et Thumim, hoc est, Doctrina et Veritas. Caput circumdabat tiara sive mitra, huic addita lamina aurea, ceu corona, aut diadema, in qua literis expressum: Sanctum Domino. Sacerdotes quoque peculiares habuere in sacris vestes, ut: fomoralia, tunicas lineas strictas, pileum rotundum, ephod lineum. Horum officium, incendere thymiama, panes proponere, lucernas Templi concinnare, inflammare, statoque tempore extinguere, Sacrificia offerre, clangendo tubis argenteis populum convocare, docere,


page 875, image: s0905

eidem bene precari, Sabbata et Dies Festos indicare, de lepra judicare, in bello, militum corda corroborare, etc.

Jam Levitae nomen habent a Levi, filio Jacobi Patrtiarchae; et quemadmodum Aaronis posteri Sacerdotio soli fungebantur: ita inter Levitas ipsius Mosis filii erant numerati. Horum munus erat in solitudine excubare ad tabernaculum, humeris portare Arcam, etc. Postquam in terram Promissionis ventum, agebant Cantores, Janitores Templi, thesaurorum Custodes, et vasorum vestiumque sacrarum; ministra^bantque Sacerdotibus. Byssina illis in templo stola. Nathinaei erant a Gabaonitis, ad ligna caedenda et aquam pro Templo comportandam.

Sacrificia praecipua fuere; primo Holocaustum seu Holocautema, quo, excepta pelle, tota victima sacro igne consumebatur, in contestationem Dei, supremi rerum omnium Domini. Deinde Hostia Pacifica seu Salutaris; cum una pars animalis igni exurebatur: altera cedebat in cibum usumque Sacerdotis; tertia in escam offerentis: et vel gratum animum pro acceptis beneficiis testantis, vel pro novis obtinendis rogantis. Tertio Hostia seu Piaculum, aut Placamentum, pro peccato, sive scienter sive per errorem commisso; cujus pars una flammis, altera Sacerdoti dabatur eratque hircus. Mincha erat sacrificium farreum propter pauperes, quibus non suppetebat impensa ad offerenda animalia. Sacrificiorum additamenta fuere libationes seu libamenta ex simila, oleo,


page 876, image: s0906

vino, sale, thure; omnia Sacrificium Novi Testamenti praesignficantia; quod et Latreuticum est, supremum Deo obsequium exhibendo; et Eucharisticum gratias agendo: et Propitiationis ad placandum: et Essicaciae ad Impetrandum. Vetera illa Sacrificia, cultusque sacrifici, et ceremoniae, utpote per Christum abrogatae, mera nunc sunt superstitio, quia significant Messiam venturum, qui jam venit.

Fesia nominatiora fuere septem, a Deo instituta. Videlicet 1 Sabbathum, quo, die septimo quovis, in memoriam Creationis Mundi, Deique honorem ac cultum ab omni opere servili quiescendum Judaeis; qui inde dicti Sabbatarii; item Recutiti et Apellae a resecto praeputio seu cute glandis. 2 Pascha (Phase aut Transitus) sive Festum Azymorum, in significationem Angeli Percussoris, domos Hebraeorum transilientis, populique israelitici per mare rubrum transeuntis. 3 Pentecoste, quae dies quinquagesima a Paschate, unde nomen habet, in recordationem Legis, a Deo in monte Sina datae. 4 Festum Tubarum, quo clangebant cornibus arietinis, in commemorationem Isaaci Patriarchae, ab immolatione et gladio Patris liberati, et arietis substituti. 5 Expiationis, seu Propitiationis, aut Placamenti, quo fiebat Expiatio peccatorum populi toto anno admissorum, idque non tam ex vi operis, quam ipsius operantis, puta poenitentis dolore, et ex charitate offerentis. 6 Festum Tabernaculorum, seu Scenopegiae, in gratiarum actionem Protectionis Divinae, dum perregrinarentur


page 877, image: s0907

in deserto, per annos quadraginta, et habitarent in tabernaculis; quod celebrabant, manu frondes et fructus citri, palmae, myrti, salicis praeferentes. 7 Coetus, seu Collectae, cum, Die Festi Tabernaculorum octava, conveniebant collecti, grates persolventes, quod terram Promissionis quiete possiderent. Eratque a singulis dimidius siclus pro Templi fabrica et Sacrificiis pendendus. Neomenia seu Novilunium, quod agitabatur ipsis cujusque mensis Calendis in reminiscentiam Gubermationis Divinae; inter Festa non numeratur; quia cessationem a lobore servili non imperabat. Quibus additus est Sabbatismus, seu Annus Sabbaticus, aut Remissionis, quoniam anno quovis septimo nec serebatur, nec metebatur, nec vindemiabatur, sed omnia sponte nascentia erant quibuslibet communia; nec ulla debita exigi poterant; commodata remittebantur tenuioribus; et servi ancillaeque manumittebantur. Annus vero quinquagesimus erat Jubilaeus, quo praedicta indulta telluri hominbusque concedebantur: et insuper possessiones olim venditae ad veteres dominos sine pretio redibant.

Ab ipsis quoque Judaeis quaedam Festa introducta sunt. Ut festum Sortium, in memoriam liberationis per Estherem; Encaeniorum seu Purgationis Templi, sub Juda Machabaeo; Recepti e coelo Ignis Sacri; ob caesum Nicanorem. Xylophoria erant festivitas, in qua mos omnibus, grandem lignorum materiem convehere ad Templum, alendo Igni. Huc pertinent


page 878, image: s0908

variae Oblationes, Primitiae, Decimae, Purificationes, Purgationes, Immolationes Primogenitorum, eorumque Redemptiones, aliaque ad agnoscendum Deum, tanquam Conservatorem, Redemptorem, Sanctificatorem.

Juverit etiam scire, quae, praeter Sacerdotes, fuerint inter Hebraeos dignitates, munia, sectae. Imprimis eminebant Prophetae, seu Vates, aut Vatidici, qui Numinis iram peccanti populo denuntiarent, miracula ederent, futuros rerum eventus praedicerent, Deique afflatu Sacram Scripturam explicarent, Doctores vero tradebant, quae suo ipsi studio et sapientia consecuti fuerant; qui dicti sunt Rabbim; nec non Scribae et Legisperui; respondebant enim de Lege consulti, ex Sacris Litteris et Prophetarum Oraculis, magis secundum corticem, quam medullam. Pharisaei penitius Scripturarum mysteria perscrutabantur, homines superciliosi, non multum absimiles Stoicis, hypocrytae, humanas quasdam adinventiones Divinis Praeceptis anteponentes; suaque philacteria (sive ea fuerint membranae, Decalogo inscriptae, frontique circumpositae, sive latiores in pallio simbriae, purpura praetextae) dilatantes. Iisdem Josephus, attribuit
[Gap desc: Greek word]
, iteratam generationem, et
[Gap desc: Greek word]
, traensmigrationem animarum de corpore in corpus; quo errore Essenos quoque seu Essaeos infectos esse, scribit, famam severitate vitae aucupantes, omnia inter se communia habentes,


page 879, image: s0909

ne connubia quidem ineuntes; a quibus tamen integritate vitae et castitate longe diversi erant Esseni illi, quos Philo Judaeus laudat, (tanquam suos, cum non essent) Aegyptum colentes, Christiana disciplina a D. Marco institutos. Sadducaei erant haeretici, Dei providentiam, animorum immortalitatem, corporum resurrectionem, Angelum et Spiritum negantes. Samaritani, a regione Samaria dicti, etsi admittebant quinque Libros Mosis, et venturum Messiam exspectabant, in plerisque tamen a Judaeis dissentiebant; praesertim circa locum adorandi Numinis; nam suum ipsi Templum in monte Garizim positum anteferebant Solymaeo; quid, quod, praeter Deum idola quoque, multorum sententia colebant. At Nazaraei singulari sanctimonia efflorebant, Deo sacrati voto a vino uvisque abstinentes, capillum non tondentes, etc. quibus accesserunt Rechabitae, et ipsi a vino abstemii, inque tabernaculis extra civium frequentiam habitantes.

Quid vero sunt Cabala et Cabalistae, quid Talmud et Talmudistae? Desiderius. Vah, monstra vocabulorum? Mercurialis. Explico. Cabala, vox Hebraica, idem, quod Traditio, seu Receceptio, significat arcanam et sublimiorem Sacrae Scripturae intelligentiam, ab Hebraeorum majoribus ad Posteros, quasi per manus, transmissam, dum sensus Mystici et Anagogici, obscuriores et aenigmatici; (ut olim Pythagoreorum dogmata symbolis obvelata) quale est Mysterium S S. Trinitatis, persona, adventus et


page 880, image: s0910

officium Messiae, a Doctioribus Hebraeorum suerunt expositi; quorum fuccessores veterem illam et eruditam Cabalam ita perverterunt, ut nunc plena sit mendaciis, fabulis, deliriis, nugis, erroribus et characteribus magicis: Exemplum Cabalae habes in nomine Adam, ubi a significat
[Gap desc: Greek word]
Orientem, d
[Gap desc: Greek word]
, Occidentem, a
[Gap desc: Greek word]
, Septentrionem, m
[Gap desc: Greek word]
, Meridiem.

Talmud significat disciplinam, seu multiplicem Scripturae et Divinae intellectum, hinc Taimudistae, qui varias Interpretationes, Periphrases, Explicationes in eam commenti sunt, et ediderunt; quorum Posteri multas in Christum blasphemias admiscuerunt, novssque punctorum inventis, et aliis futilibus observationibus, literarum transpositionibus, ac inalitiosis emendationibus, Hebraicos Bibliorum fontes corruperunt, totamque, ut quidam ait, Sacram Linguam conspurcarunt. Ejus Auctores potissimi sunt Grammatici, Hebraice Masoretae, qui omnia ad literae corticem, ut sunt stolida mente, velamen supra insipiens cor habentes, traduxerunt, et Sacrosancta Fidei nostrae mysteria eludere tentaverunt. Quidam recentiorum sola scripta Prophetarum tenent, ideo dicti Caraei, quasi Scripturarii.

O miseram et infelicem nunc Judaeorum gentem, qui nec Judices habent, nec Tribunalia sine Lege, sine Rege, sine Sacerdotio, sine Sacrificio, vagabundi et per orbem dispersi, jurati


page 881, image: s0911

Christiani JEsque nominis hostes, quod ne legere quidem aut pronuntiare sustinent, umbras quasdam avitae Religionis etinentes, (quales sunt circumcisio, esus azymorum, quies sabbati abstinentia a carne suilla, et c.) et execranda Sacra suis in Synagogis ac Proseuchis peragentes, occaecatis oculis, ut non videant Emmanuelem illum, cujus adventus signa pridem praeterlapsa sunt; jam advenisse, sed exspectent alium, nec sine jejuniis et planctibus implorent, scilicet Pseudoprophetam, Antichrostum. qui et ipse Judaeus (de tribu Dan, cujus literae nominis conficiunt numerum 666) a puero magicis artibus imbutus, per familiarem daemonem Maozim, maximam orbis partem dementabit, sibique per exercitus suos, Gog et Magog, subjugabit, sedem habiturus in Templo Hierosolymitano; absorbendus denique in Tartarum, coelesti igne deflagrans; plurimis Judaicae gentis per Enochum et Eliam ad Christum redituris. Interea sunt Veteratores et Foeneratores perfidi, in omnem fraudandi occasionem intenti, dum licitum sibi arbitrantur; omni fraudum genere, praesertim stellionatus, (variae in contractibus imposturae) Christicolas circumvenire, et iniquissimo soenori Anatocismum addere, usuras non solutas in sortem computando. Desiderius. Ad vivum expinxisti gentem illam, quae quo in Majoribus suis fuit sanctior, hoc est in posteris corruptior, odium coeli, terrarum purgamentum. Quo me porro duces? Mercurialis. Nonne vides


page 882, image: s0912

Monstrum horrendum, informe, ignens, cui lumen ademptum,

imo lumine cassum utroque? Desiderius. Quid sibi vult istud? Mercurialis. Idololatriam insinuo, quam aliqui Paganismum aut Gentilitatem vocant; cujus tenebris involuti et oppressi sunt inanium, falsorum et fictorum [(printer); sic: dictorum] Deorum cultores, quos solemus Ethnicos, Gentes, Gentiles, Pagonos appellare; quarum quidem appellationum rationem exquire ab aliis. In monstrum tibi digitum intendo, cui nullus in fronte oculus, sed densa nox et caecus error, colentium ligna, lapides, damnatosque aeternis ignibus spiritus. Desiderius. Assequor; spectabimus. Mercurialis. Immanem draconem, suum qui virus in totum, quam late patet, diffudit orbem, nunquam non pestilentissimus, sive Ammonis Jovis induat [(printer); sic: indicat] arietem; sive Latratorem Mercurii, Anubin; sive aureum Aaronis vitulum; sive alias quasvis bestiarum formas. Contemplemur.

CAPUT XCIV. Idololatria.

INitium Idololatriae per simulacra Ninus dedit, qui Nemrodum, sive Belum, genitorem vita functum, per exsecrabilem superstitionem, in ipso Turris Babylonicae Templo consecravit; et eum, quem mors dudum ac Tartarus habebant, in impia statua, Deum esse Divumque jussit: adorarique tanquam praesens


page 883, image: s0913

adhuc vivumque Numen ab Orientis universi populis coegit. Ita filius Idolomaniae, pater Tyrannidis principium stabilivit. Quae duo mala, tunc primum propalam in orbem invecta, magnas coelo terrisque turbas suscitarunt, cum per eorum alterum mortalibus libertas; per alterum immortalibus suus honos eriperetur, in indignissimos, imo teterrimos translatus. Inde prisca idola Bel seu Baal. (quod dominum significat) Baalim, Belial, Beelphegor, Beelzebub, etc. Dixi, Idololatria per simulacra; nam daemones ante jam colebantur sine imaginibus, sive pictis sive fictis, quos stulta superstitio Deos dixit, crediditque, quorum alii Majorum gentium seu Maximi; alii coelestes, superi: alii Minorum gentium, Medioximi seu Medii: terrestres alii et semidei, et infimi, ac denique inferi. Indigetes vocitarunt, qui ex hominibus Dii facti. Romani quidem Imperatores suos consecraturi, hoc est, in Divos relaturi, (quae relatio ac celebritas Graecis
[Gap desc: Greek word]
et
[Gap desc: Greek word]
dicitur) simulacra defunctorum maxima cum pompa ad pyram deduxerunt, e cujus supremo apice, in formam tabernaculi composito, Aquilam subjecto igne dimittentes, in coelum cum eo Principis animam deferri credi voluerunt, eidemque Divinos honores decreverunt, hymnosque cani et Sacra fieri imperarunt. De qua vanitate etiam cap. 89. meminimus.

Atque ut nihil dicam de priscis illis, quorum in sacris codicibus mentio, idolorum monstris, quale fuit Moloch, cujus in amplexus miserabiliter


page 884, image: s0914

cremandi pueri per ignem impellebantur: quale fuit Astarthe seu Venus, Sidoniorum Dea, cui Salomon, ex sapiente stultissimus, Templum exstruxit; quale Philisthaeorum (qui et Allophili) Dagon, inferne piscem, superne hominem praeferens. Et vivens illa ac squamosa Babyloniorum bellua Bel, quam obsipata Vates Daniel offa interemit: Et Moabitarum Chamos: Accaronensium Beelzebub et Aaronicus ille ex auro Vitulus: Et aliud Sidoniorum idolum Astaroth, ovem referens; ut taceam Indorum et Japonum Nacas, Amidas, Potocos vel Potaquos , etc.

Deos et Deas illas fabulosas subjiciamus conspectui, quorum ut veneratio summe detestabilis est ad imitationem: ita mythologia plurimum utilis ad ingenuam eruditionem; quem in finem de sacrificiis quoque et sacrificulis adjiciemus quaedam, scire quae proderit eatenus, quatenus et Veteres Latine loquentes intelligamus; et veteratorias Stygis artes, in assimilandis sacratioribus [(printer); sic: sacratorioribus] mysteriis, advertamus.

A Jove principium; cujus nomenclatio a juvando, qui scilicet Divum est hominumque pater, et Coelicolum Rex; Idem Diespiter, quasi diei lucisque Parens; et Vejupiter a nocendo: et Tonans a ciendis tonitribus; qui Deos Consentes et Consiliarios in concilium deliberaturos vocat; cujus genitor Saturnus, a filio coelo pulsus, inventor agriculturae, praeses temporum. Jovis et soror et conjux Juno. Dea Regnorum et divitiarum; cujus filia Hebe, Dea


page 885, image: s0915

juventutis, Tonanti a poculis fuit, sed ei postea subrogatus Ganymedes; Aquila est sulminis armiger. Magna Deum Mater est Cybele (Rhea, Ops, Tellus) redimita frontem corona turrigera.

Apollo, sive Phoebus, unus instar multorum est, nam et coelo Sol est, et in Parnasso Musarum (seu Camoenarum novem) Antistes, Medicinae Inventor, Praeses Vaticinii et artis sagittandi. Nec minus occupatus est Mercurius, nuntius et interpres Deorum, inventor lyrae, Deus eloquentiae, mercatorum, surum. Mars seu Gradivus praeest bellis cum Bellona, Ne mesi seu Vindicta, et Victoria. Venus amoribus praesidet, cui famulantur Cupido et Cupidins, Volupia, Gratiae seu Charites. Diana multis gaudet titulis; nam in astris est Luna: in terris Dea Venationum: apud inferos Hecate, vel Proserpina: trium capitum, equini, canini, humani. Eademque Lucina, dum praeest partubus, Trivia, dum triviis. Minerva seu Pallas artium est et ingenii Dea, ac etiam belli [(printer); sic: bellii] , si hastata et clypeata. Ceres inventrix frugum: Bacchus, seu Iacchus, Dator vini et laetitiae; qui et Lyaeus ac Liber, quod solvat homines et liberet curis. Vulcanus, seu Mulciber claudicans, Deus fabrorum et ignis, cum adjutoribus Cyclopibus. Neptunw, seu Nereus regnator aquarum cum madida familia; et uxore Thetide seu Tethy sive Amphitrite, ac filia Doride, tubicine Tritone portuum custode Portuno


page 886, image: s0916

seu Palaemone, hujusque conjuge Melicerta, Nymphis Najaarbus et Nereidibus.

Infera regna tenet Pluto, seu Orcus. cujus uxor Proserpina, et Stygium famulitium: Furiae Alecto, Megaera, Tisiphone [(printer); sic: Tiliphone] , Erinnyes, Eumenides, Parcae, vitae ac mortis arbitrae, Clotho, Lachesis, Atropos; Triceps canis Cerberus, et infernalis navita Charon, severique Judices Minos, Aeacus, Rhadamanthus. fluvii infernales: Styx, Cocytus, Phlegethon, Acheron.

Haec de majoribus Numinum commentitiorum; nunc promiscue et quasi in acervo accipe, qui, quarumque rerum sint praestites Dii, sed cave iliis, ne risu dissolvantur; et stomacho, ne indignatione evertatur; quidquid enim uspiam fuit [(printer); sic: fecit] stultitiae ac dementiae, id delira Antiquitas in Deorum suorum album ac tabulas velut in stultitiae cumulum congessit.

Itaque, praeter jam dicta, domibus praesident Genius, Penates, Lares; silvis Fauni, Satyri, Silvani, Dryades, seu Napaeae: arboribus Hamadryades: montibus Oreades. Pan Deus, Pales Dea pastorum et pabuli. Hercules seu Alcides monstrorum domitor, malorum depulsor, Graecis Alexicacus, Latinis Averruncus: Medicinae Aesculapius; navigantibus, pugilibus, equitibus Castor et Pollux: Justitiae Antistita Themis, et ejus filia Astraea: Judiciorum praeses Dea, Dica; Facinorum vindex Nemesis, Adrastea seu Rhamnusia; Nuptiarum Dii Juno, Lucina, Hymen seu Hymenaeus, Jugatinus,


page 887, image: s0917

Domiducus et Domiduca. Libitina funerum, Aeolus ventorum, Priapus hortorum, Flora et Chloris florum, Pomona pomorum, Facundiae Suada, Fabulinus infantium. Angerona silentii, Laverna lavernionum, Murcia desidiae, Fidius fidei, Vertumnus et Proteus mutabilitatis, Segetia segetum, Bubona boum, Hippona equorum, Mellona mellis, Collina collium, Vallonia vallicum, Pilumnus pinsendi frumenti; Janus biceps anni ineuntis et abeuntis; idem dicitur Patulcius et Clusius; Consus consiliorum: discordiae Eris; somni Morpheus, Icelus, seu Phobetor, et Phantasus. Quid multis? Nulla res tam fuit absurda et sordida, cui non Deum aut Deam suam praestituebant. Hinc Robigus et Robiga rubigini, Sterculius agrorum stercorationi, Terminus terminis, obtrectationt Momus; Tempesta quoque et Febris; et, quod ridiculum, Fornax (nobis utique Germanis hieme colenda) Divinitatis honore afficiebantur; denique Cloacina (sit honor auribus) cloacis praefuit. Pudet plura. Delubra quoque posita sunt Fortunae, Virtuti, Honori, Concordiae, Menti, Pudicitiae, Spei, Clementiae, Paci, Quieti, Libertati, Saluti, Felicitati; quin etiam Senectuti et Morbo [(printer); sic: Morbi] , Risui et Timori. Vah!

Jam bestiae quam variae in Deorum venerunt censum. Anserem consecrarunt Romani propter servatum Capitolium: Crocodilum coluerunt Aegyptii, (allia quoque et cepas) columbas Syrii, Troglodytae testudines, ciconias Thessali. Alii feles, hircos, lupos, dracones:


page 888, image: s0918

colles quoque et montes, luci, arbores adorata sunt. Persae pro Numine habuerunt Salem; (quem vocabant Mithram) Lunam seu Reginam coeli feminae Hebraeae; Chaldaei ignem; Aegyptii aquam; hinc concava Nili statua, per foramina cera oblita, in flammis extitit victrix.

Jam ad Sacra progrediendo, parantur illa, patrantur, peraguntur, celebrantur, aris nonores mactantur, odores uruntur, victimae immolantur pingues, opimae: et feriuntur vel securi in collo; vel malleus incutitur temporibus, ut cadant attonitae, et admoto cultro jugulandae. Erant hostiarum (quae ab hostiendo seu feriendo dictae) aliae Praecidaneae, quae ante solennia sacrificia mactabantur: aliae Succidaneae, quae prioribus jam caesis, si non esset litatum, luendi causa piaculi succedebant; aliae Eximiae, quae de grege singulariter exemptae; Injuges, quae nunquam jugo subditae, etc.

Sacrificia in hunc modum fiebant. Cum Sacerdos (Sacrificus, Sacrificulus, Sacricola) victimam ad aram adduxisset, hanc manu prehendens, fundebat preces; inde fruges aut molam salsam in caput victimae deponebat, addito thure masculo, qui ritus vocabatur Immolatio, quasi molae in caput victimae collocatio, deinde vinum aspergebat; quod, antequam affunderet simpulo seu capeduncula, libabat ipse leviter, et in patera deferebat gustandum adstantibus; atque haec ceremonia dicebatur Libatio. Quo facto, setas inter cornua victimae manu evulsas, tanquam prima libamina, injiciebat


page 889, image: s0919

in ignem; conversusque ad Ortum, ducebat obliquum cultrum a fronte victimae ad caudam; quam denique Diis exhibitam (coelo ostensam) et dedicatam jubebat jugulare ministros; qui a mactando appellati cultrarii, victimarii, popae. Ubi perpurgata erat, mox Aruspex, Flamen, aut Sacerdos cultro viscera rimabatur, ne qua offensa pollutis Sacris intercederet [(printer); sic: inercideret] . Inspectis tandem et exquisitis singulis, certas partes ex omni viscere et membro decisas involvebant farina, et in calathis sacrificanti offerebant; Sacerdos aris impositas comburebat incenso foculo; quod reddere erat et luare. Eum ignem ex olea, lauro, quercu nefas erat accendere, quippe lignis diri et mali ominis. Ubi, quod Diis tributum erat, conflagrasset; ad epulas ipsi et convivia convertebantur: Inter vescendum Diis laudes canebant, pedibusque circum aras complodentes, ad numeros psallebant [(printer); sic: psalebant] , et pulsatis cymbalis choreas agebant: Singulis Diis erant singulae hostiae deputatae, superis albae et impares: Inferis nigrae et pares; nec raro, o crudele nefas! teterrimis daemonibus humano sanguine faciebant.

Sacerdotum praecipui erant Pontifices; et inter hos Pontifex Maximus; prius nomen habet a posse et facere, quod scilicet facere, id est, offerre et sacrificare posset; posterius vero, quod maximarum rerum, quae ad Sacra et Religionem pertinent, Judex esset. Augures velut interpretes et internuntii Deorum, quorum Insigne


page 890, image: s0920

lituus seu baculus auguralis, a summo inflexus. Officium Augurum fuit, ex avibus vaticinia observare, aliaque signa e coelo (ut sunt tonitrua et fulmina) rerum futurarum et a Diis monita contemplari; et avium quidem aliae erant oscines, quae cantu: Praepetes, quae volatu: Pulli, quae tripudio, seu terripavio, signa edebant. Pavire vero idem est, quod ferire, unde tripudia solistima dicebantur, cum offa pullis data aliquo modo cadebat in solum, et ita feriebat terram. In tonitribus notabatur paritas vel imparitas numeri, ortus et occasus, laevum dextrum; Fulminum alia Bruta. alia Fatidica, et faustum aliquid aut infaustum portendentia. E quadrupedibus quoque omina et auspicia captata; qualia erant leporis transcursus, foetae vulpis, aut praegnantis canis occursus, serpentis, mustelae, lupi, etc. Diri ominis latratus canum, gemitus ejulantium imitantes, noctuarum ululatus; contra felicis, equcrum hinnitus alacrior, et ferocior fremitus. De his omnibus indicabant et obnuntiabant Augures, et de Prodigiis, Somniss, Oraculis, Portentis responsa dabant, observationes auspiciorum, procurationes, expiationesque, Vatumque libros et Deorum monita edicebant: si quid ingruente fato casurum esset; quidque salvis auspiciis fieret, quod augurium laetum, quod fatale, etc. Desiderius. Pro diabolica ludibria! Mereurialis. Praeter varias lustrationes et expiationes, qui ad Templum accedebant, arcana a Diis exploraturi, immolabant


page 891, image: s0921

arietes [(printer); sic: acietes] , quorum substratis pellbus indormientes, nocturna visa exspectabant. Ad Augures pertinent Pullarii, qui caveae pullorum curam agebant, e quorum, ut dixi, pastu diversimode augurabantur augurii periti.

Non minus Deorum placita referebant Haruspices ab hostiis, quae in bara conclusae, dicti, (aliqui ab aris non recte desumunt) ab exiis inspectis futura praedicunt, unde Exuspices, seminae haruspicae: ars ipsa haruspicina et haruspicum. seu exti spicium, plena stultissimis observationibus; ut si victima ductorem non sponte sequeretur; si e ducentium se manibus proripuisset; si elapsa ictum fefellisset; si percussa exiliisset altius, aut horridius exclamasset; si calcitrasset, si difficulter exspirasset. Desiderius. Vah nugae nugarum! Mercurialis. Imo Acheronticarum imposturae imposturarum!

Rex Sacrorum vel Rex sacrificulus, exactis Roma Regibus, creatus, nomen regium saltem in Sacris tuebatur, electus a Pontificibus et Auguribus; qui Vestales ad se singulis annis ventitantes praemonebat, ne Sacra ipsis credita negligerentur, his verbis: Vigilasne Rex? vigila.

Flamines nuncupati a licio seu filo, quo caput velatum ac cinctum habebant, unde quasi Filamines. Dialis praeerat Jovis Sacris, Martialis Martis, Quirinalis Quirini seu Romuli. Flaminibus ad sacrificia aderant ministri, quos Camillos vocabant; quanquam aliqui dicunt omnes pueros ab antiquis Camilles vocatos.


page 892, image: s0922

Vestales, Vestae Sacra curabant, et perpetuam ejus ignem custodiebant; virginitate venerabiles ac sanctae; quam quae violasset stupro, viva defodiebatur; ob negligentiam ignis extincti, flagris caedebatur.

Salii, Marti Gradivo lecti, aeneo super tunicam pictam pectoris tegmine, ancilia (coelestia scuta) canendo ferentes, illaque pugionibus seu gladiolis pulsantes, cum tripudii solennique saltatu urbem obibant; a qua saltatione nomen acceperunt.

Curiones a Curiis nominati, Sacra Curionia administrabant, quorum Praeses Curio Maximus. Potitii et Pinarii Sacerdotes Herculis fuerunt, quae Sacra, una ex omnibus peregrina, suscepit Romulus.

Luperci, Pani Lycaeo (qui et Silvanus et Faunus) constituti, pro lupis a pecore arcendis: cursitabant per luxum et lasciviam, pelle caprina amicti, caedentes obvios scutica e caprino tergore, qua percussae mulieres occurrentes foecunditatem ac facilitatem partus sperabant.

Cybeles seu Berecynthiae Matris Sacerdotes, Galli evirati, a Gallo Phrygio fluvio; item Curetes et Corybantes, qui, correpti furore et aspiratione Numinis, cymbala pulsabant, seque cultellis compungebant et conscindebant.

Feciales, ut jam supra memini, praeerant foederibus feriendis, rebus repetendis, bellis indicendis, quorum Princeps, Pater patratus, patrem et filios habere debebat.


page 893, image: s0923

His ita expeditis, Gentilium Celebritates, Festa, Sacra, Fertas perstringamus; de quibus jam alibi quaedam tetigimus; nam dierum alii sunt Festi nimirum Diis dicati; alii Profesti, hominibus ad administrandam rem privatam publicamque concessi. In his sunt Fasti seu Judiciales, quibus jus dicebatur: Compitales, quibus cum populo agi poterat: Comperendini, quibus licitum, vadimonium dicere: Praeliares, quibus fas, res repetere, vel hostem lacessere. Intercisi Diis hominibusque communes; quibusdam enim illarum horis fas erat jus dicere, quibusdam fas non erat. Festi porro dies dividuntur in Sacrificia, ludos, epulas, ferias. Feriae Stativae, quae quotannis, certis et constitutis diebus atque mensibus recurrunt. Conceptivae, quae a Magistratibus vel Sacerdotibus conceptae, et non iisdem annuatim (Plin.) diebus celebratae. Imperativae, quas Consules vel Praetores pro arbitrio potestatis indicebant. Nundinae erant paganorum seu rusticorum, nono quoque die, in urbem convenientium, negotiorum aut mercium causa. Dies Nefasti Festis annumerantur, quibus, ut supra memoravimus, nefas erat Praetori tria illa verba, Praetoriam Jurisdictionem comprehendentia, profari: Do, Dico, Addico. Atri et Religiosi, tristi infames omine, et impediti ad rem Divinam faciendam. Dies Pandiculares, quibus omnibus Diis simul sacrificabatur; iisdem Romae Pantheon Augustus Caesar dedicavit; quod postea, ritu Christiano, Divis Coelitibus omnibus consecratum.


page 894, image: s0924

Agonalia erant ludi in honorem Dei Agonii, qui rebus agendis praeesse credebatur.

Amburbia et Ambarvalia erant supplicationes, quae fiebant in ambiendis urbibus et lustrandis agris, unde Fratres seu Sodales Arvales, qui Sacra faciebant, ut arva ferrent fruges, quique [(printer); sic: queque] de agrorum finibus cognoscebant. Annae Perennae festo largioribus poculis indulgebant, et pro cyathorum numero annos mutuo precabantur. Angeronalia Deae Angeronae sacra; Cerealia Cereri; Carmentalia Carmentae; Compitalia Laribus, in compitis peragi solita; Charrestia, Convivium solenne amicorum; Consualia, ludi in honorem Dei Consi; Faunalia Fauni; Fontanalia vel Fontinalia sacra fontium, coronatis puteis et fontibus: Fornacalia Deae Fornaci; Farinalia Deae Furinae; Feralia Diis Manibus sacrata, a ferendis epulis. Floralia Florae; (ludi impudici) Gamelia Junoni propter nuptias: Hecatombe, Hecatae, sacrificium centum victimarum: Hilaria laetitiae Deae dicata, Inferiae sunt mortuorum, Lemuria Lemuribus sedandis, Liberalia Libero, quae et Bacchanalia et Dionysia et Orgia; Lupercalia Pani: Latinae Feriae, quibus Romani, Latini, Hernici, Volsci in monte Albano convenerant, ut Jovi Latiali facerent et vacarent epulis. Megalesia, seu Megalensia, Ludi Magnae Deorum Matri Cybeli; quibus lusibus et epulis diu noctuque vacatum: Mercurialia festa Mercurio sacra. Novendium vel Novendiale sacrificium exequiale, quod fiebat nono post mortem alicujus die. Opalia opi. Paliliae


page 895, image: s0925

vel Parilia Pali Deae rusticae: Paganaliae seu Paganicae Feriae, agriculturae causa susceptae: Parentalia pro mortuis: Querinalia, feriae in honorem Quirini seu Romuli: quinquatria Palladi sacra a numero quinque dierum, quibus celebrabantur: quorum primo fiebant sacrificia, secundo, tertio, et quarto gladiatorum spectacula: quinto urbis lustratio: Rubigalia ad amoliendam frugum rubiginem. Saturnalia, quibus heri servis discumbentibus inserviebant, et ultro citroque munera mittebantur. Sementinae Feriae, sationis causa institutae. Terminalia in honorem Termini Dei Romani, qui solus loco cedere noluit, cum Tarquinius ceteros Deos e Capitolio dimoveret. Vinalia, quibus vinum novum Jovi libabatur; Vulcanalia dicata Vulcano.

Quid plura? Roma, (nam hujus potissimum et verba et facta inquirimus) Magno Leone teste, cum pene omnibus dominaretur gentibus, omnium gentium serviebat erroribus: et magnam sibi videbatur assumpsisse Religionem, quia nullam respuebat falsitatem. Diis suis vel epulaturis vel cubaturis lectulos sternebat, quos Pulvinaria dicebat, in quibus Deorum simulacra reclinabat, unde Lectisternium; quos renovabat, quoties supplicationem decernebat; inde, cum legimus, ad omnia Pulvinaria sacrificatum vel supplicatum esse; cogitemus, Deos omnes, publica circa fana circumitione, in opem fuisse vocatos. Unde et Epulones, qui Jovi ceterisque Diis epulas indicendi potestatem habebant;


page 896, image: s0926

tanquam sua in coelo ambrosia et nectare saturi non essent, et exinamentis suis, ut cum Plauto loquar, explementum quaeritarent. Desiderius. Quam est volupe mihi, Rem Romanorum Divinam dicam, an superstitiosam fusam admodum, te in has sermonis angustias constringere potuisse! Mercurialis. Quas tu angustias vocitas, vereor, ut alii exspatiationes justo longiores putent. Quidquid sit, seu per arctiora callium seu per latiora camporum in hoc argumento incessimus, id tibi habeto certum; nostram dissertationem nequaquam scrupulosam, ut iterum Plautiniano verbo utar, repsisse viam; scrupulos et scrupulositatem relinquamus Criticis; nos, in hac Religionum superstitiosarum enarratione, Religioni non habuimus, siquid aliter sentirent alii; aut loquerentur. Ad Sectam Mahometanam faciendus transitus, quae nisi tam late imperaret, potuisset tacita praeteriri. Desiderius. Gens est detestabilis; jurata et avita nominis Christiani hostis. Mercurialis. Restat, quod hoc in loco dicam. Desiderius. Quid? Protervia Gentilium veterum erat sacrificium, in quo, quod ex epulis supererat, igne consumebatur. Unde jocus Catonis in juvenem, quod proterviam fecerit, quia, bonis decoctis, domum incendio perdidisset. Desiderius. Salse.


page 897, image: s0927

CAPUT XCV. Mahometismus.

SUperstitionis hujus execrabilis inventor et auctor extitit Mahometus, circa annum Domini sexcentesimum vigesimum secundum, gente Arabs, ex Agarenis, ab Agare, Abrahae ancilla, denominatis; qui postea se Saracenos, tanquam ex Sara, ejusdem Patriarchae uxore, oriundos, dixerunt, lateque Africam et Asiam invaserunt. Is patre Gentili, matre Judaea genitus, Sacrisque imbutus Christianis, homo corpore immani; aspectu truci, voce terribili, epilepsiae morbo ex intempestivis comessationibus contracto, simulato Archangeli Gabrielis congressu et collquio, adjutore Sergio, Monacho apostata, et, ob haeresin Nestorianam, Constantinopoli pulso, monstrosam sectam ex diversis disciplinis, Nestoriana, Judaica, Ethnica, velut Chimaeram, conflavit. Ac primo Vates impostor, deinde dux exercitus, nefaria dogmata in Arabiam induxit armis. Columbam inter cetera assuefecerat, ut ex aure ipsius peteret pabulum, quod Veterator callide eo loco abdere consueverat. Hanc ille dicebat esse ipsissimum Spiritum Sanctum. Volumen novae suae Legis condidit, Arabiceque vocavit Alcoranum. Cumque jam appetendi regni opportunum tempu videretur, columbae schedam alligat, in qua scriptum: Quisquis


page 898, image: s0928

tauro jugum imposuerit, Rex esto. Subornatur taurus; cujus inter cornua Alcoranus defigitur. Hic cum, multorum terrore subito erumpens, ad Mahometem (ita enim assuefactus fuerat) accurrit; is pro eoncione Legem veluti coelo demissam recipit; Sergius, aperta columbae schedula, verba legit; adfert jugum: quo imposito, confestim Mahumetes Rex, Sergius Propheta denuntiantur. In Lege omnia absurda et ridicula, de creatione mundi, de ejus fine, de paradiso, de inferis, coelo, terra, creatione hominis, deque Mahumetis itinere in paradisum. Unum tamen Deum agnoscit, Christum etiam pro Magno Propheta coli praecipit, ut Moysen; natum ex Virgine, quam etiam in honore habet; ipse vero Deceptor a suis Christo antefertur. Testamenti Veteris Prophetas venerantur omnes. Non disputando, non disserendo veritatem inquirere licitum; ense Religionem profanam tuentur; hinc superstitionum pertinacia. Lunam praecipuum Planetarum in veneratione habent; mensesque ab eadem numerant, annum cum illa in Septembri inchoantes. Septimo die circumcidere genitalia solent, ut diversitate noscantur. Cum Sabellio negat Mahometes Trinitatem Divinam; cum Arrio et Eunomio Christo adimit Deitatem: cum Carpocrate inficiatur, aeterno Patri esse Filium: cum Marichaeis asserit, Christum non esse crucifixum, sed alium ejus loco: cum Donatistis omnia Sacramenta tollit, et loco Baptismi varias lotiones introducit: cum Origine sentit;


page 899, image: s0929

diabolos esse denique coelo recipiendos: cum Anthropomorphitis somniat, Deum esse corporatum: cum Cerintho beatitudinem paradisi collocat in voluptatibus corporis, et admittit polygamiam, (uxorum multitudinem) prohibetque vinum ac suillam; diemque Veneris pro Dominica instituit feriandum.

Alcoranus dividitur in Azoaras centum quatuordecim: quas interpretantur illorum Mystagogi, dicti Talumanni. Dissident ipsi quoque Musulmanni, (ita vocati a circumcisione, quasi recte credentes) dum alii volunt solum Alii seu Hayly Intepretem legitimum Alcorani; alii sociant ei Ebubecar, Aomar, Osmar. Et hoc est, quapropter Turcae cum Persis adeo mutuis in se bellis saeviant. Mamalucci sunt, qui a Christianis ad Mahometem desciscunt.

Primum et praecipuum ipsorum Praeceptum saepe repetunt; et in delubris suis scribunt: La illab, ilelab, Mehemmet iresul, allah. Non est Deus, nisi unus, Mahomet Propheta ejus. Quinquies diurno spatio, horis constitutis, fanum suum, quod Meschit seu Moschaeam vocant, adeunt; ubi faciem versus meridiem convertentes Sacerdotes hymnos, quos de turribus ante concinnuerant, erecto stantes corpore legunt; ad quorum voces singuli, manus zonae inferentes, fiinita denique lectione, procidunt, clamantes ter: Sabanalla: o Deus misericors esto misericors nobis peccatoribus!

Sacerdotes ipsi Templa custodiunt, populum ad orationem, digitis aures obturanes, convocant,


page 900, image: s0930

super editas quasdam turres clamitando; campanis enim carent; mulieres Templi aditu prohibentur; viri prius manus ad cubitum usque lavant. Prae foribus Templi oves, boves, pullos, columbas, et hujusmodi sacrificant, carnesque pauperibus dividunt. Juxta omnia fana fontes sunt, ne quis, ob aquae penuriam, illotus ingrediatur. In Templis nihil pictum, nihil sculptum; nisi sententiae et dicta in parietibus conscripta; lampades infinitae, laquearibus aut fornici undique appensae, quarum pars aliqua semper ardet, pars die festa. Paschata duo observant, quae Bajaram vocant; alteri jejunium viginti dierum jungitur, quod ramazan seu ramadan appellant.

Inter alia docent ipsorum codices, eos, qui, peregrinatione suscepta Mecham, ubi sepulchrum Mahometis esse dicitur, semel adierint, aeternae beatitudinis certos esse. Item, si necentur a Christianis; quorum caede, suis in praelio occisis, parentare se putant. Prohibentur Lege, ne ullum hosti locum restituant, quem ferro ceperint, et ubi Moschaeam excitarint, ibique preces recitarint. Hostibus superatis, nihil sibi arrogant, sed totum Deo acceptum referunt; victi fortunam adversam impietati suae adscribunt. Hospitalitatem adeo sanctam habent, ut eum, quocum [(printer); sic: quorum] semel cibum sumpsere, vel hostem factum, violare nefas existiment. Jejunii temporibus nihil gustant, ne aquam quidem, imonec os eluere fas habent, antequam vesperi stellae appareant, vel apparere


page 901, image: s0931

soleant; deinde totam per noctem ingenti luxu convivia agitant. In sumentes die vetita cibum fustibus et flagris animadvertitur. Persuasum habent, ubi per quartam horae partem cadaver in sepulchro quieverit, a duobus Angelis forma terribilibus mortuum de vita exacta examinari, qui sceleratos ignitis flagellis caedant; innocentes placide consolentur. Adeo creduli et superstitiosi sunt, ut et canibus felibusque eleemosynam praebeant; sunt, qui coemptas aves in libertatem emittant, sic mortuorum animabus suffragari putantes. Plebeis ex praescripto incumbit, ut cuivis mendico obvio stipem impertiant: opulentis mullus praescribitur modus. Vigesimum quintum egresis annum necesse est connubio jungi uxoribus, quas, pecunia emptas, ducunt indotatas.

Juris et Sacrorum summus Praeses est Muffti, qui Sacricolas regit omnes, Legemque gubernat et explicat; huic proximi sunt Cadelescheri, tum Cadi, inde Hoggtae; quorum officium docere populum; ad quos, tanquam Judices potissimae tam Religionis quam Politiae, causae deferuntur. Sequuntur Praefecti Hospitalium et Xenodochiorum, quos Modecos appellant. Imami ceremoniis praesunt; Meizini ex alto populum convocant cantu: Talismanni eum ad preces excitant: Sophi rhythmos concinunt.

Religiosi inter illos habentur Imaileres, qui caesariati Cymbalis concrepant: Calenderes rasi ferreos annulos auribus, Collo, brachiis gestantes,


page 902, image: s0932

et insignem prae se continentiam ferentes, circumeunt, carmina quaedam e libris lectitando. Derviseri vel Dervisii, in fronte et temporibus cauterio notati, manu nodosam clavam gestant praetextu hospitalitatis, saepius latrocinia exercentes. Torlachi vel Torlaces, vilissimis mendiculis persimiles, victum et ipsi tonsi mendicando quaerunt, ac turmatim vagantur; nebulones omnes impurissimi, sub larva pietatis, omne nefas occultantes.

His de Mahometica superstitione ex varia Scriptorum relatione expositis, Regimen quoque Politicum obiter inspiciendum videtur. Desiderius. Non amicos tantum, sed hostes etiam, praesertim capitales, operae pretium est, nosse.

Mercurialis. Turcorum seu Turcarum nomen, ut recens quidam Auctor scribit, orbi innotuit anno Christi tertio supra millesimum. Ii gens Hunnica, Caucasi Borealis incolae, a Sultano (Saracenorum Principe) Babylonico evocati, contra Persas rebellantes, arma victores in Sultanum verterunt, Perside, Babylonia et Mesopotamia occupatis; qui deinde Mahumetica lue, ex contagio Saracenorum infecti, tremendum orbi imposuerunt [(printer); sic: posuerunt] Imperium, sub annum Christi millesimum trecentesimum, in Othomanno seu Osmane, Satraparum Asiae potentissimo; cui cum Bythinia obvenisset, idem caeteras Satrapias sibi subjecit, gradumque posteris stravit ad erigendam sublimem illam potestatis molem, qua latissimae orbis partes


page 903, image: s0933

premuntur, gemuntque dirae tyrannidi mancipatae. Sedes Turcici Imperii constituta Adrianopoli in Thracia, quam anno Chr. 1360 expugnarunt: inde Constantinopolis capta anno 1453 acerbissima et luctuossima rei Christianae jactura. Exinde occuparunt in Europa Hungariae magnam partem, et Thraciam cum Graecia, hoc est, Macedonia, Epiro, Achaja, Peloponeso, et cum Insulis maris Aegaei. Praeterea Illyridis sive Sclavoniae partem; tum Bosniam, Serviam, Rasciam et Bulgariam. In Africa habent Algerium, Tripolim, totam Aegyptum ab Alexandria usque ad Asuam urbem, quae Syene est. In Asia vero habent Natoliam, quae est Asia minor; Cyprum, Palaestinam, Coelesyriam, Arabiam omnem cum Armenia.

Ottomannorum regimen est mere Despoticum et Tyrannicum. Magnus enim. Turca adeo absolute Dominus rerum omnium, intra fines dominii sui contentarum, est, ut incolae se ipsius mancipia, non subditos, nuncupent. Nec aliquis adeo magnus est, ut, de vita, non dico de fortunis aut statu, in quo est, securus sit, nisi quamdiu Magno Domino, sic enim passim vocatur, gratum est. Nuila ipsis Instituta aut leges praeter unum Alcoranum.

Opes et arma in manibus eorum ponuntur, qui a Christianis oriundi sunt, (Azaemoglani dicuntur seu tributi filii) e parentum ulnis teneri adhuc avulsi; ad vigesimum secundum annum, inter labores et inopiam, ignari parentum, pro


page 904, image: s0934

Imperatoris tutela vel obsequio educantur; e quious deinde fiunt Jantzari, (qui soli fere pedites rite armati sunt) et Timarrotae (equites, loco stipendii, agros possidentes; Timarrus enim ager est) semper in arma parati; et Spachi, equites stipendio militantes; ex his vero majores praefecti eliguntur. Lex autem ejusque interpretatio apud eos reposita est, qui ab origine sua Turcae sunt. Hi filios suos inter Moschaearum servitia educant; ubi Alcorani dogmata docentur; postea, adulta aetate, Cadi, quasi Praetores, creantur, justitiamque administrant: etsi executio apud eos est, penes quos jus armorum viget.

Onera Imperii sunt penes Vezirium supremum; cetera per Divan seu Divanum (Regium Senatum) administrantur; cujus suprema capita sunt Vezirii reliqui; qui et Provinciarum Maximi Praefecti, quibus subsunt Bassae, et ipsi Praesides Provinciales, ob quae officia vocantur Beglerbegi, hoc est, Duces Ducum, et Principum Principes; quibus inferiores sunt Agae, quasi tribuni; et his Sangiaki, Begi, Capigii, tanquam Centuriones. Chiausii, per provincias ad Praesides, Imperatoris mandata perferunt, et exequi curant. Capigii id faciunt atrocioribus in rebus, cum de capite agitur.

Meminerimus etiam aliquid de moribus, In victu parci sunt Turcae, uno ferculo, plerumque simplici, saturantur; cibum humi capiunt super tapetia sedentes, cruribus decussatis. Mensa e corio explicatur, et contrahitur ut


page 905, image: s0935

marsupium. Varia adhibent potionum genena, decocta e saccharo, melle, una passa, cinamomo, pipere ac nigida. Nonnulli opium deglutiunt, ut ebrii sint, fatuique fine seniu, sine curis. Caput abradunt, relicta, in ejus summitate, particula crinium, quam Hungari in sincipite, Tartari in occipite erigunt. Tegunt illud alba cidari, cujus e medio holosericus apex, purpureus vel viridis, surgit, per spiras divisus; qui involucre viride gestant, a Mahomete originem jactant. Honoris causa caput non aperiunt, sed, manu pectori admota, corporis inclinatione reverentiam exhibent. Praecipuos Bassas ipsumque Imperatorem, ambabus pectori applicatis, venerantur. Tergum obvertere inhonestum credunt; itaque, post salutationem retrocedentes, frontem semper obversam habent illi, quem salutarunt, donec per aliquod spatium se e conspectu subtraxerint. Sinistra honori datur, quod a laeva incedenti liberior sit framea, quippe exterior. Urbes clauses perraras habent quia captas statim dejiciunt; magna etiam domorum vilitas. Arma victis adimunt, nec tamen ad abjurandam Religionem cogunt; disciplinae militaris, laboris, aestus, frigoris perquam sunt tolerantes; arma habent lanceam, arcum, securim, sicam, acinacem, clavam ferream; quidam etiam sclopetos: et alii peltas et scuta. Christianis testibus in judicio nulla fides. Reis illico post causam dictam vel poena ingeritur, vel absolutio: praesto sunt lictor


page 906, image: s0936

et virgae; quibus non terga [(printer); sic: tergae] , sed plantas pedum caedunt. Vincire, verberare, necare omnibus permissum Gubernatoribus et Judicibus; privatis quoque in propriam familiam usque ad necem potestas. In bello Turcae, Tartarorum ope, uti [(printer); sic: ubi] consuevere, quod eandem cum iis habent originem, et ejusdem superstitionis sunt asseclae, quorum Regem vocant Cham seu Kan, id est, Dominum. Magnus Moscorum Dux Polonis dicitur Zar, quasi magnus Princeps. Plusculum sunt haec, fateor, extra orbitam, sed quia Turcarum bella quotidie legimus, cur res domesticas negligamus? Nunc ad viam, et ad argumentum longe dignius, Religionem Christianam, salutis nostrae frontem et parentem. Desiderius. Utrasque hic arrigam aures. Mercurialis. Quod alibi monui, hic repeto; in sanctissimo Religionis negotio res potius quam verba tenenda; neque enim res propter verba, sed verba propter res sunt excogitata. Ob quam rationem, diversi argumenti constitutio nostrum dicendi modum sic attemperat, ut ipse sibi videatur dispar, nisi, quod in fidibus accidit, etiam hic inaequalitas pariat aequalitatem. An forte Metaphoris, et verborum circuitionibus, Latinorum ambages sectandas putes? Desiderius. Tum me magis circumduceres, quam recta duceres. Mercurialis. Ergo continuatam hactenus viam prosequamur sine flexu.


page 907, image: s0937

CAPUT XCVI. Christianismus.

PRimi hominis crimen, lethali in posteros contagione transfusum, necessitatem requirebat satisfactionis infinitae; quam, praeter Deum hominem, cum praestare posset nemo, ipse humani generis reparandi (redimendi) gratia factus homo, volens libens eam Justitiae partem, pro sua immensa bonitate, subiit. Ad hunc salutis Auctorem, Verbum et Filium DEI, quotquot se per Fidem, Spem, Charitatem adjunxerint, iis sempiterna sunt in coelo praemia constituta; qui secus; eis sunt Tartaro exquisitissima et nunquam finiende supplicia parata.

Multi quidem nomen sibi Christianum usurpant, cum recte solis conveniat illis, sacro qui fonte abluti, promissum credunt Servatorem (aut Salvatorem Latine) jam venisse, JESUM NAZARENUM, a Judaeis rejectum; ejusque doctrinam salutarem profitentur per omnia. Puta, quod natus in Bethlehem, post ablatum a Juda sceptrum, e domo Davidis, ex Matre Virgine Maria, vitam vixerit sanctissimam et prorsus inculpatam, morti adjudicatus innocens, passus extrema pro nobis Peccatoribus, e Satanae servitute [(printer); sic: servitutd] liberandis. Secunda in Sanctissima Triade (Trinitate) Persona, filius Dei Naturalis, ab aeterno genitus, Patri omnino aequalis, (consubstantialis seu
[Gap desc: Greek word]
) teria


page 908, image: s0938

post necem indignissimam die, vi propria redivivus, in coelum Triumphator ascendens, in gloria Patris collocatus, demisit inde Spiritum Sanctum, Paracletum, Tertiam in 88. Trinitate Personam super Discipulos suos, quos Linguarum dono instructos misit, (unde nomen Apostolis) ad gentes, nuntiaturos Verbum, per quod mundus erat factus, corpus induisse, seu Corporatum (Theol. Incarnatum) esse, et in nobis habitasse, reversurumque ad judicandos omnes, probos ac improbos; cuncti namque reviviscemus, inque resumpta carne seu corpore comparebimus, coram supremi illius Judicis tribunali, adjudicandi ob merita quisque sua, vitae mortive perpetuae; hanc ut evadamus, thesaurum habemus pretioso Servatoris sanguine comparatum, remissionem nempe peccatorum, iis relictum, qui se Fide et Baptismo cum Christi conjunxerint Ecelesia, inque ejus Unitate et Obedientia perstiterint; in qua Communio est Sanctorum, seu membrorum ejusdem inter se corporis, mutuis se officiis precibusque juvantium.

A qua ne aberremus, Canonem habemus seu Regulam, Scripturam Sacram seu Biblia, hoc est, Verbum Dei scriptum, Vetus scilicet et Novum Testamentum, quod in Templo praedicatur.

Templi princeps membrum seu caput est Chorus; (cuidam puteal et pulvinar) media pars dicitur Navis: postrema Odeum; (projectum intcrius, seu ambon) plura in eo, non


page 909, image: s0939

raro Sacella, et Baptisterium, et Suggestus seu Suggestum, (Cathedra.) Adstructa est turris, (cainpanile) unde horologium et campanae relonant.

Apparatius cum perpetratur Sacrificium, adhibentur ministri plures, qui facienti assistant inserviantque; e quibus duo, majoribus initiati Ordinibus, sunt Levitae, tunicis amicti strictioribus, cum fimbriatis [(printer); sic: fimbricatis] , et apertis laxisque manicis, funiculis sericis et villosis nodis, a tergo pendentibus. (Dalmaticas vocant eas tunicas) Intersonat Musica sive Chorodia; cui respondent antichoria, (quasi opposita Chori pars) dichoria, trichoria. Choricis praeest Chorostata seu Chorostates (Archichorus, Mesochorus, Phonascus) qui modulos manu seu percussione (ut Cicero loquitur,) moderatur.

Praeter Missam (quae dicta est a missione populi, Graeci Liturgiam appellant) decantantur Preces Canonicae, seu Horariae, Breviario (quasi Precium et Sacrorum Bibliorum epitome seu compendio) contentae, diurnoque penso a Clericis persolvendae, quarum aliae, ob distributionem et intervalla temporis, Precum [(printer); sic: Precationum] Matutinae, aliae Vespertinae, in quibus usus pallii seu impluviae; (vulgo pluvialis) earum clausula dicitur Completorium, quasi Precum Complementum et finis. Psalmis interseruntur antiphona, versiculi seu epodia, capitula, hymni, quae diebus negotiosis seu operariis, minusve solemnibus concinuntur a Choralistis, (ut vocant)


page 910, image: s0940

cantu Gregoriano (videlicet absque Symphonia.) Distributiones pecuniariae, quae dantur praesentibus, decantationi Precum Canonicarum, vocantur Praesentiae vulgo, quasi praesentaneae pecuniae, aut sacri nummi praesentibus erogati.

Praeter diem Dominicum a Domini Resurrectione seu Anastasi dictum, ceterae anniversariae Festivitates dividuntur in Festa Mobilia, quae diem mutant mensis; Immobilia Stativa seu Stata, quae quotmensium diebus numero iisdem recurrunt; prioris generis sunt Pascha, cui praemittitur jejunium magnum, seu quadraginta - diale et Pentecoste, etc. Posterioris sunt Natalia seu Natalitia Christi, Nazianzeno Theophania; Et quod vulgo Festum Trium Regum dicitur, Graecis Epiphania vocatur. Quibus accedunt feriae Matri Virgini et Apostolis Sacratae.

Si spectes Hierarchiam Ecclesiasticam; in ea gradatim sic ascenditur. Praemissa Tonsura Prima, conferuntur minores quatuor Ordines Clericorum (consecrationes, initiationes, inaugurationes) scilicet Ostiariorum, Lectorum, Exorcistarum, Acolythorum; majores vero tres: nempe Hypodiaconorum, (minus Latine, et Graece, Subdiaconrum) Diaconorum, ac Presbyterorum seu Sacerdotum. Ex his aliqui habent Curionatum; (vulgo Beneficium Curatum, Latinis dicuntur Curiones; alii non habent, (vulgo Benefucium simplex,) cui scilicet non est adjuncta jurisdictio et paroeciae administratio, quales sunt


page 911, image: s0941

Sacellani, minoribus Sacellis aut aediculis praefecti. Curiales sunt Curiones seu Parochi, cum sacra potestate administrantes parochias seu paroecias, quarum plures faciunt Dioecesin; horum officium est Eucharistiam distribuere, Confessiones piaculares excipere, moribundos sacro oleo inungere. Cum dies feriatus illuxit; Paroeci seu Parochiani convocantur ad aedem sacram, pulsu aeris campani; ubi Liturgia seu sacrificium (res Divina) peragitur. Concionator sive Ecclesiastes e superiore loco dicit ad populum, invocato prius auxilio Spiritus Sancti et praelecto Evangelio, Divina mysteria auditoribus interpretatur: fidem Catholicam declarat: pestiferos errores refutat. Superstitiones et vitiosas consuetudines extirpat: ad vitae integritatem et sanctimoniam instruit. Re sacra confecta, dimittitur Concio cum fausta apprecatione. Parochorum Adjutores appellantur Cooperatores. Supremus Curionum est Archipresbyter, seu Curio Maximus, sive Decanus. Episcopatui praeest Episcopus, penes quem jus est{Munus Episcoporum et aliorum Ecclesiasticorum Antistitum ac Ministrorum.} primarium et cura pascendarum animarum, Bapti zatos consirmando: Clericos, non sine titulo mensae seu sustentationis ac Templa inaugurando, Chrisma consecrando, Poenas Ecclesiasticas (vulgo Censuras) infligendo, anathemate (Excommmunicatione vulgo) percellendo [(printer); sic: percellendi] , indignos Sacerdotio ab officio suspendendo, removendo, exaugurando et desecrando; alios voti Religione solvendo, aut Legem eis relaxando, seu gratiam Legis faciendo; (vulgo


page 912, image: s0942

Dispensatio) aut in favorem privatum aliquod Jus aut Legem concedendo, quod Privilegium appellatur. Proepiscopi (seu Initiatores, vulgo Suffraganei [(printer); sic: ] ) dicuntur, qui, loco Episcoporum, Sacris initiant Ordinibus, Templa et aras sacrant; ex aris quaedam, quia [(printer); sic: qui] de loco in locum portantur, vulgo dicuntur altaria portatilia, Latine subductilia, explicatilia, temporaria [(printer); sic: , vulgo Suffraganei] ; Vicaris autem seu Archidiaconi sunt, qui eosdem Antistites in omni cura Ecclesiastica adjuvant. Episcopus designatus, altero vivente, Coadjutor vocatur. Episcopium habitatio Episcopi. Primarii Sacerdotum et Clericorum sunt Collegae Canonici Ecclesiae Primariae; quae a Cathedra ibidem residentis Episcopi solet vocari Cathedralis, aut Collegiata a minore vel minorum Canonicorum Collegio; qui Senatum ineunt in Exedra, quae vulgo Capitulum dicitur, et ejus Consilii participes Capitulares. Inter quos eminet Praepositus; tum Decanus (Magister Collegii et Censor Ecclesiasticus) ad quem disciplinae et Divini cultus ratio maxime pertinet. Sequuntur Scholasticus, cujus officium est curare, ut recte instituatur juventus seu Scholares, tanquam seminarium Clericorum; Hierophanta est Custos Thesauri et sacrae supellectilis ac 88. Lipsanorum ostensor; inde Oeconomus, quasi rationum et redituum magister, aliique Officiales; quibus adjungitur Syndicus, qui lites persequitur, et jura Ecclesiae controversa defendit. Infima Templi ministeria obit Aeditimus, seu Aedituus, templi Custos.


page 913, image: s0943

Crustularius coquit arropta crustula sacrifica pertenuia, quae exscindit ferramento orbiculato. Verum prae his omnibus dignitate praecellunt Metropolitani seu Archiepiscopi, quorum sedes Metropolis; quibus rursum Superiores sunt Patriarchae, Pontifex [(printer); sic: ] .

Monachi (Coenobitae, Religiosi, Ascetae) inhabitant Monasteria, Coenobia, Claustra Religiosa, professi spontaneam Paupertatem, Castitatem et Obedientiam, secundum certas Regulas et Statuta, quibus praesunt Antistites, (vulgo Praelati) Rectores, Coenobiarchae, Archimandritae, Praesules, Abbates, Praepositi, Priores, etc. Consecratis vero et dedicatis Deo Virginibus (vulgo Monialibus seu Sanctimonialibus) sacro obnuptis flamine, Graecis Ascetriae vocantur [(printer); sic: ] ; quas quae regunt, vocantur Antistitae (vulgo Abbatissae aut Priorissae) earumque Vicariae.

Qui recens complectuntur vitam Religiosam aut Coenobiticam, vulgo Monasticam et Claustcalem, dicuntur tirones aut Novitii, absolutoque Tirocinio (vulgo Novitiatu) admittuntur ad Professionem Votorum. Eremitae seu Anachoretae tenent se in eremo seu solitudine. Desiderius. Liceat hic interloqui. Mercurialis. Optima cum venia. Desiderius. Quoniam in Chronologia sparsim fecisti mentionem Originum et Institutionum Religiosarum, Quid si, quando hic locus monet, una contexeres serie Coenobiticas familias, suis cum Institutoribus et aetatibus. Mercurialis. Concedam in tuam voluntatem,


page 914, image: s0944

ubi prius notaris, non discrepare leviter Computatores temporum, circa hasce Origines; dum alii, quod alibi memoravi, observant annos, quibus Religiosi coetus coire coeperunt: alii, quibus floruerunt: alii, quibus auctoritate Pontificia approbati fuere. Deinde copia sacrarum hujusmodi familiarum major est, quam ut brevi se pagina constringi sinant. Praeterea de praerogativa vel Dignitatis vel Antiquitatis non sunt exiguae controversiae, quas componere, haud sane nostrum est. Desiderius. Auscultatorem me habes, qui tibi nec modum dicendi nectempora ponit. Mercurialis. Recensec, non veste tantum, quod Viatorum est, sed lingua etiam succinctus. E pluribus pofiores accipe et notiores. Monachorum, hoc est, solitariam et claustris abditam degentium vitam Patriarcha primus est D. Antonius Magnus, qui in Thebaide, regione Aegypti, eremos in monasteria et sacrorum virorum domicilia convertit circa annum 310. Baren. Cujus sectator et discipulus fuit S. Hilarion, Monachorum et ipse Pater. In Occidente S. Martinus Episcopus Turonensis, instituit Coenobitas in Gallia circa ann. 360. Baron.

In Graecia S. Basilius Magnus, Caesareensis, Episcopus Cappadociae, circa ann. 326 in eremum abiit; Monasticam inde disciplinam perfecit, REgulis seu Legibus eam in rem pie sancteque praescriptis, circa an. 362. Baron.

Circa an. 400 S. Augustinus, Hipponensis Episcopus in Africa, instituit Ordinem Canonicorum


page 915, image: s0945

Regularium, nempe Clericorum, qui communem cum ipso vitam agebant. Bellarm. in Chronolog. et alii. Reformatur Ordo anno 1062. Gaulierius.

Inde S. Benedictus, Nursiae in Italia, nobili genere natus; circa annum 494 in solitudinem secessit. Ordini vero a se denominato initium dedit circa annum 524. Bellarminus.

Circ annum 912 instauravit S. Benedicti disciplinam S. Berno, Abbas ejusdem Ordinis, et in Burgundiae pago Cluniaco Coenobium constituit; unde Ordo Cluniacensis nomen habet, quem S. Odo circa annum 936 mire propagavit. Baron.

S. Romualdus, Ravennas, nobilissima Ducum stirpe oriundus, e Coenobio Classensi, ad Anachoreticam vitam transiens instituit Ordinem Camaldulensem, ab eremo Camaldulensi appellatum, circa annum 967. Ejus meminit Baron. an. 974.

S. Joannes Gualberius, Nobilis Florentinus, extitit Auctor Ordinis Vallis Umbrosae circa annum 1040. Juxta Gaulterium et Raynandum nostrum. Confirmatus a sede Apostolica anno 1070. Ejus meminit Baron. 1063.

S. Robertus, Abbas Molismensis in Dioecesi Lingonensi Galliae, Institutor est Ordinis Cisterciensis, circa ann. 1098, cui nomen a Cistercio, solitario quodam Burgundiae loco; in quem se Ordinem postea circa annum. 1113 contulit cum multis aliis S. Bernardus, primus Abbas Claravallensis, et Ordinis Instaurator ac Propagapagator;


page 916, image: s0946

atque hae familiae omnes e Divi Benedicti Institutis fluxere. Hieron. Platus de Bono Status Religiosi, lib. 2. c. 22.

S. Bruno, Coloniae Agrippinae natus, Theologiae Doctor, Canonicus Rhemensis, cum sex sociis secessit in montes Dioecesis Grationopolitanae in Gallia asperrimos, appellatione Carthusios, unde nomen Ordini Carthusiano, quem instituit circa ann. 1086. Gault.

S. Norbertus, Nobilis Lotharingus, Ordinem Praemonstratensem inchoavit circa ann. 1116, cui appellatio a deserto loco, Praemonstrato nomine; Dioecesis Laudunensis, quem cum tredecim sociis sibi delegit, divinitus accepta per visum Regula S. Augustini. Rayn. Gault. Brev. Rom.

Juverit hic meminisse Equitum S. Joannis seu Joannitarum, sive Rhodiorum, ob Rhodum Insulam ab iis occupatam; quibus incumbebat peregrinos hospitio excipere, unde et Hospitalarii, dicti. Institutio facta anno 1119. Teutonicus vero Ordo a Germanis erectus est eodem tempore, qui et peregrinantes ad Terram sanctam excipiebant et deducebant, ac pro Religione cum Barbaris dimicabant; dimicantque. Gault. Sed Joannes de Russieres Soc. nostrae in Flosculis Historiarum refert haec ad annum 1104, aitque, ex Hospitalariis ortos Equites Jerosolymitanos, deinde Rhodios, postremo Melitenses, Reip. Christianae firmissimum propugnaculum.


page 917, image: s0947

Ordo Guilieimitarum, a Joanne Bono Mantuano inchoatus, appellationem traxit a S. Guilielmo, Aquitaniae Duce, Pictaviensique Comite, qui illum sub Regula ex S. Augustino collecta formarat 1160. Gaulter.

Ordo Carmelitarum in monte Carmelo stabiliri coepit sub Alexandro III; licet, quo anno, haud satis constet. Gault. At Bell et Baron ponunt annum 1180 et 1181. Juxta Raynaudum et Platum innotuerunt Europae circa annum 1200. Idem Platus ait, Regulam Carmelitis conditam a Joanne Hierosolymitano Patriarcha, ejusdem Ord. circa ann. 412. nec desunt, qui, tempore Apostolorum Ordinem in monte Carmelo inchoatum, dicant. Quidam usque ad Eliam et Elisaeum Prophetas referunt.

Dominicani a D. Dominico, Hispano, Calarogae nato, et nomen et initium habent, qui prius Oxomensis Ecclesiae Canonicus Regularis, cum Tolosae in Gallia decem annos adversus haereticos operam navasset, coactis illic aliquot ejusdem consilii sociis, novam formam novumque institutum excogitavit, circa an. 1201. quod quia Evangelio praedicando se impendebat, Praedicatares sunt appellati. Approbatus Ordo primo ab Innoc. III tempore Concilii Lateranensis; deinde ab Honorio III an. 1216. Platus, Genebrard. Gault.

S. Franciscus, Assisii in Umbria natus, relicta mercatura, Evangelicae Paupertatis amore impulsus, cum duodecim socios adhibuisset, Ordinem Minorum instituit, Romamque venit


page 918, image: s0948

anno salutis 1209, ut sui Instituti Rgula ab Apostolica sede confirmaretur. Gaulterius ex Genebrardo ait, Ordinem confirmatum duobus ante S. Francisci mortem annis, hoc est, an no 1224.

S. Clara, nobilis Virgo, Assisii nata in Umbria, S. Franciscum Civem suum imitata, facultatibus suis in pauperes erogatis, sacrarum Virginum collegium instituit circa annum 1211. Rayn.

Ordo Militaris S. Mariae de Mercede seu de Redemptore Captivorum institutus Bavinone, circum an. 1232 auctoritate Jacobi I, Aragoniae Regis, adjuvantibus S. Raymundo, et S. Petro Nolasco, qui Fundator et Inceptor Ordinis extitit, natione Gallus. Genebrard. in Innoc. IV. et Brevior. Rom.

Anno 1232. juxta Platum et Henric. Spondanum: Sed juxta gault. et Rayn. 1252. ortum habuit Florentiae Ordo Servitarum seu Servorum B. Mariae, septem viris nobilibus ac locupletibus (quorum juxta Spondan. primus Bonavitus) de Monaldis; juxta Ganlterum vero ex Onuphrio ad ann. 1252. primus Beatus Bonavitus) coelesti voce admoniti in propinquum montem secesserunt, ubi in aede sacra, a se exstructa, monente B. V. nigrum habitum et Regulam S. Augustini ab Episcopo Florentino susceperunt; approbati ab Alexandro IV ejusque Successoribus, et inter medicantes relati a Martion V.


page 919, image: s0949

Ordo Eremitarum S. Augustini ad diversos annos refertur. Joan. Busieres in Flosc. scribit, eos Galliae illuxisse anno 1157, Conditore S. Guilielmo, S. Bernardi discipulo, Aquitaniae Duce, qui ad Regulam S. Augustini Anachoretas instituit, postea coenobitico more vitam agentes. Juxta Bellarm. nomen illud ab Innoc. IV acceperunt anno 1243, Qui deinde circa an. 1255. ab Alexandro IV reducti ad unum et eundem habitum, qui hodie est iniusu, et consociati. Bellarm Gaulter. Alii apud Svarez de Reiig. l. 2. reserunt horum Originem ad ipsum S. Augustinum.

Ordo caelestinorum a S. Petro de Morono sub Regula S.Benedicti in stituitur, et a Gregorio X confirmatur an. 1274. Eo quidem nomine appellatus, quod hujus Fundator et Auctor, viginti post annis ad summum pontisicatum evectus, Coelestini V nomen accepit. Platus.

Olivetanae familiae auctor est B. Bernardus Tolomeus, una cum duobus aliis, ipsius luculenta orationeincensis, quam is in Sinensi Academia, ubi publice Philosophiam profitebatur, de seculi vanitate hobuerat. Inde in propinquum quendam montem Olivetum, unde nomen Ordini, se receperunt, an. 1320, ubi multos ad imitationem excitarunt. Platus.

In eadam urbe Senensi anno 1356 inchoatus est Ordo Jesuatorum auctore Joanne Calumbino, cujus mirabilis conversio [(printer); sic: controversio] debetur lectioni vitae S. Mariae Aegyptiacae, in quam casu inciderat. Platus.


page 920, image: s0950

Ordo Fratrum Mendicantium, seu Eremitarum S. Hieronymi, sub Regula S. Augustini, Fesulis a Redone Comite et Gaultero institutus anno 1405, et restitutus anno 1425. Gauit. Platus ait, familiam Eremitarum S. Hieronymi, quae praesertim in Hispania et Lusitania floret, Fundatorem habere Petrum Ferdinandum, qui, relicta petri, Castellae Regis, aula, primo solitariae vitae sibi socios adscivit; Ordinem deinde circa annum 1383 sub Gregorio XI consirmatum et domiciliorum accessione non mediocriter auctum esse.

Post hos Minimi prodiere, an. circiter 1450, qui humilitatem, quam nomine ipso prae se serunt, vita etiam atque instituto profitentur. Horum caput atque origo fuit S. Franciscus ex Paula, Urbe Calabriae. oriundus; unde paulini appellantur. Platus. Breviar. Roman.

Anno 1524 instituitur Ordo clericorum Regularium, quos Theatinos vocant, a Petro Caraffa, Episcopo Theatino. Gault. Adjutor Carasfae, postea pauli IV, suit. B. Marcellus Cajetanus Tienaeus, Nobilis Vincentinus, Protonotarius Apostolicus, ad quos accesserunt Bonifacius a Colle, Alexandrinus Insuber, er Paulus, gentilitio cognomine, Consiliarius Romanus; ut eorum opera Ecclesia in morum censura et sincera Sacrorum Ordinum collatione uteretur. Henric. Spondanus in Annal. adann. 1524. Exigit Institutum, ut non solum omnino nihil possideant, sed ut ne mendicando quidem vitam sustentent. Idem.


page 921, image: s0951

Anno 1525 initium Ordinis Capucinorum sub Regula S. Francisci; auctore Matthaeo de Basso [(printer); sic: Bassio] , Umbro, Sacerdote Religioso, Minorita observante. Gault. et Spond. ad hunc annum. Addit Spondan. eundem P. Matthaeum voce divinitus allapsa excitatum esse de Regula S. Francisci ad literam observanda sub vita Eremitica. Consirmatus Ordo a Clemente VII 1528 et an. 1538 a Paulo III. NOMen traxit a quadrato capitio seu cucullo, quem ceteri Minores rotundum gestant. Suarez de Relioione lib. 2. c. 8. scribit, Ordinem S. Francisci in duas Principales familias divisum, tempore Clementis VI. Alteram, Bonorum Immobilium posessionem et proprietatem in communi retinuisse; et Conuentuales dictos. Ab alrera repudiatam eam proprietatem et vocatam de Observantia; ad qram omnes aliae variis nominibus nuncupatae reductae sint. Quibus postea tertia adjecta Capucinorum, quae ex Observantibus prodiit. Iniit Pontisicatum Clemens VI anno 1348. Et rexit Ecclesiam annis decem Observantium Praepositus Generalis vocatur Minister: Conventualinm Maoister. Anno 1532 Clemens VII approbavit Congregationem Fratrum Minorum S. Francisci Strictioris Observantiae, (quos Recollectos [(printer); sic: quas Recollextas] postea vocarunt) quippe pure et simpliciter Regulam S. Francisci observantium. E quibus Reformati nominantur, qui utuntur calopodiis seu calceis ligneis; Italis dicuntur Socculantes. Spondan. ad hunc annum.


page 922, image: s0952

Anno 1533 approbata est a Clemente VII Congregatio Clericorum Regularium S. Pauli Decollatt. nuper Mediolani instituta a tribus viris nobilibus, homines ad poenitentiam exhortantibus. Qui, quod primum munia sua exercerent in Ecclesia S. Barnabae Mediolani, sortiti sunt denominationem Barnabitarum. Hujus Congregationis membrum fuit Augustinus Torniellus, insignis Chronographus,

Anno 1534, quo tempore Anglia desecit ab Romana Ecclesia, Parisiis jacta sunt fundamenta Socieraus JESU, auctore Ignatio de Loyola, Nobili Cantabro, Prosanam militiam cum sacra commutante. Is ex Parisiensi academia ad junctis sibi variarum Nationum sociis novem, in iis S. Franciscus Xaverius, Indiarum Apostolus, qui artium magisteriis et Theologiae gradibus insignes erant, Ordinam Clericorum Regularium (vulgo Jesuitae dicuntur, instituit Romae, eumque ad tria consueta Religiosorum Vota, quarto de Missionibus addito, arctius sedi Apostolicae adstrinxit. Paulus III primo recepit consirmavitque anno 1540. Mox alii Pontisices ac Tridentina Synodus probavere. Breviav. Rom Est Ignatius in Beatorum numerum relatus an. 1609, in Sanctorum 1622, Breviario Romano insertus 1646.

Anno 1575, S. Philippus Nerius, Florentinus, instituit Congregationem Presbyterorum et Clericorum Saecularium, ut vocant, (cujus hoc loco inter Religiosos, honoris causa, meminimus) sub ipsius Directione viventium et curam


page 923, image: s0953

animarum exercentium. Constitutiones ab ipso conditas confirmavit Paulus V anno 1612, et Congregationem Oratorii nuncupavit. Spondanus ad annum 1575. Raynandus refert ad annum 1564. Eminuit in hac Congregatione Cardinalis Caesar Baronius, celeberrimus Scriptor Historiae Ecclesiasticae.

Anno 1568 Pius V admisit in numerum Religiosorum Ordinum Clericos Regulares S. Majoli, (Cujus Ecclesia Papiar, urbe Italiae, illis a Divo Carolo Borromaeo [(printer); sic: Bocromaeo] attributa est) sive de Somascha, qui alius est locus Dioecesis Mediolanensis. Fuit a Paulo III jam anno 1440. Ordo approbatus, sed nullis dum votis adstrictus. Ejus Conditor Aemilianus, Patritius Venetus.

Anno 1572 Pius V approbavit Congregationem Fratrum Charitatis seu Misericordiae, auctore Joanne Dei; quem Urbanus VIII ann. 1630 Beatorum Numero accensuit. Fuit is Lusita-nus natione, Dioecesis Eborensis. Finis Instituti servire Pauperibus insirmis. Ordinem reformavit Clemens VIII et Paulus IV an. 1617 in veram Religionem, sub tribus votis et quaeto de juvandis In firmis erexitsub Regula S. Augustini. Spondan. ad ann. 1572.

S. Teresia Virgo, Abulae in Hispania nata, severiorem Veterum Carmelitarum Regulam, DEO afflante et Pio IV approbante, primum mulieribus, deinde viris observandam proposuit anno 1568. Brev. Rom. In auxilium promovendae Reformationis venerunt Joannes de Cruce et Joannes de JESU. Ambo ejusdem


page 924, image: s0954

Ordinis Primi austeriorem vitae Regulam amplexi. Spondan. ad an. memoratum. Approbavit Clemens VIII anno 1580.

Annus 1604. Protulit Ordinem Monialium Annuntiatarum, Fundatrice Maria de Victoria, Genuensi, quae, defuncto marito, Religiosum coetum instituit, et habitum de manu Archicpiscopi suscepit, vestem videlicet albam et scapulare, cum pallio coerulei coloris. Dictae sunt Annuntialae, quod praecipua devotione ad Mysterium Annuntiationis B. Mariae afficerentur. Spond.

Anno 1610 coepit in urbe Aniciensi Dioecesis Ordo Faeminar um Visitationis B. Mariae institutore B. Francifco de Sales, Episcopo Genevensi, nomen habet a Visitatione, quod Primae ejus Congregationis, ob reveretiam tanti Mysterii, insirmos, magisque egentes et derelictos consolabantur, cisque inserviebant. Postea in varias Provincias propagatae claustris se abdiderunt: et cum non possintin domibus invisere infirmos, tenentur admittere puellas debiles et infirmas, atque ad alterius Ordinis ingressum inhabiles. Spondan.

Anno 1611 surrexit Parisiis novus Ordo Virginum et Viduarum sub nuncupatione S Ursulae et Regula S. Augustini, additis nonnullis singularibus Statutis, sub autoritate Ordinarii; quarum Institutum est ad bonos mores et pietatem instruere puellas: quod Paulus V Pont. confirmavit hoc anno. Fuit autem Sodalitas S. Ursulae jam prius instituta an. 1572 a B. Angela


page 925, image: s0955

Brixiana et ad petitionem S. Caroli Bocromaei, Archiepiscopi Mediolanensis, approbata a Gregorio XIII. Spondan. ad annum 1611.

Sed nunc ad tramitem, unde nonnihil defleximus. Desiderius, Enimvero recta procedimus, et quidem inter florida Religionis viridaria, quorum aspectus pariter et odor intimos mihi sensus recreavit. Mercurialis. Si tu velle petes, poteris flos ftoribus addi. Nisi sorsan magis arrident Dignitates Ecclesiasticae et ampla Sacerdotia et cetera sacra, non sine spendore, mun ia, quae juste riteque comparantur 1 Praesentatione; quae est personae per Patvonum Episcopo vel alteri, ad quem Institution pertinet, legitime facta exhibitio. 2 Electione, quae est alicujus personae ad Ecclesiae vacantis pastoralem dignitatem Canonica Vocatio, facta per suffriagia; sive id fiat scrutinio seu collectione suffragiorum; sive per compromissionem uni vel piuribus, eam eligendi potestatem committendo; sive per inspirationem Divinam, quando omnes omnino Electores in unum, quasi uno ore, absque vitio consentiunt. 3 Postulattone, quando ab habentibus jus eligendi postulatur quis extra corpus suum seu Collegium a Superiore illius; rogaturque, ut confirmet, quem elegerint. Spectat autem ad Electionem Confirmatio, quae tunc est, quando Episcopus dat alicui jus adeundi et administrandi officii, ei per electionem aut postulationem delati.4 Collaitone libera, quae est concessio Sacerdotii, aut alterius muneris vacantis liberaliter facta ab


page 926, image: s0956

habente potestatem. Huc revocantur permuiatio et Resignatio Beneficioram (ut loquuntur) Ecclesiasticorum. Sed haec similiaque ad Forum potius Juridicum Pertinent; Nobis satis sit, Religionem Christianam Et Rempublicam Ecclesiasticam ita delibasse, unde et recte sentire Possimus et loqui, si minus nitide et Ciceroniane, vere tamen et Christiane.

CAPUT XCVII. Haereses.

FIdes Divina est assensus firmus, praestitus propter auctoritatem DEI loquentis et revelantis, qui, ob veracitatem suam, tam in cognoscendo quam dicendo nec falli potest nec fallere. Et cum fides sit ex auditu, opus est, ut nobis proponatur.

Atque hinc oritur Haeresis, quae est Graeca dictio, signisicans sectam aliquam tenaci opinione electam. In proposita materia est Error contra fidei Orthodoxae veritatem, cum pertinacia junctus, in eo, qui sidem suscepit, hoc est, Baptismi Sacramento initiatus, membrum Ecclesiae sactus est; qua ex causa, quotquotsalutari unda abluti sunt, nomine censentur Christiano; quod utinam non amitterent, quando donum illud coelitus infusum rejiciunt, defensantes contumaciter erronea dogmata. Insideles dicuntur, quicunque per januam illam salutis in Coetum Fidelinm admissi non sunt. Schismatci


page 927, image: s0957

audiunt, ob Schisina seu scissionem et di visionem, aut disjunctionem, dum se impie separant et segregant ab unitate Ecclesiae, prout est corpus mysticum, ex diversae conditionis fidelibus, tanquam menbris inter se et cum suo capite, ejusque in terris Vicario connexis; in qua re advertendum, omnes Haereticos esse Schismatis reos; non vice versa; quamquam non procul absint a per vicacia haeretica et in eam labiles, quae praecipue resragatur Fidei: Schisma vero repugnat Charitati.

His ita praemissis, videamus, qui sint apri illi (nam et haec cognitio digna est homine, eruditionis amante) qui et prioribus seculis devastarunt vineam Ecclesiae, quique nostra eam memoria depascuntur, ut, miseratione pariter et detestatione permoti, in alieno periculo nostrae securitati; in interitu, saluti; non minus invigilemus, quam gratulemur; communisque contagium exitii precibus reprimere atque avertere studeamus. Itaque, progrediendo secundum annorum seriem, enumerabimus nominatiores sectas, a Catholica Religione alienas, quarum auctores Et antesignani dicuntur Haeresiarchae, quos qui sectantur, Sextarin et Novatores; quod novas falsitates invehant in Remp. Christianam; mitiore vocabulo (quidam enim ignorantia falluntur) appellamus Heterodoxos, Acatholicos.

Agmen Hareticorum ducit Simon Magus, natione Samaritanus, circa annum Christi 55, qui se virtutem Dei et salutis humanae assertorem appellavit;


page 928, image: s0958

promiscuum libidinis usum concessit; mundum ab Angelis factum asseruit, gratiam Spiritus S. venalem putavit; (unde Simomia) et suturam corporum resurrectionem negavit. Discipuli ejus Menander Samaritanus et Elymas Judaeus, uterque Magus; illa circa an. D. 80, istetempore S. Pauli venenum diffudit. Cerinthus ann. 69, Ebion 80, Carpocraies 129, abnegarunt Christo Divinitatem: Legem veterem cum nova permiscuerunt, e qua solum D. Matthaei Evangelium admiserunt. Nicolaitae 83 vagam libidinem etiam in connubiis permiserunt. Basiledani 124 insiciati sunt Christi Passionem ac Mortem, corporum anastasin. Gnostici, ab excellentia scientiae se jectantes, an. 129, animas hominum ex Dei substantia educebant; brutis intelligentiam, creationi mundi duos Deos, bonum et malum, assignabant. Cerdon 144 utrumque Testamentum rejecit, praeter Evangelium S. Lucae. Valentiniani 150 omnium rerum originem, Deum ipsum in antiquum Chaos reserebant. Marcion a. 155 veterem rejecit Legem et nuptias, baptizavit desunctos; Christo ademit veritatem carnis, hominibus spem resurgendi; discipuli Cerdonis, Encratuae 178 damnarunt esum carnium, D. Pauli Epistolad et conjugium. Idem fecerunt Severiani; corporum insuper ad vitam reditum, et legitimam maris ac foeminae conjuctionem inficiantes. Montanistae 181, seu Cataphryges, mortuos Baptismo tingebant, repudiarunt nuptias, semellapsis, persecutionis tempore,


page 929, image: s0959

spem veniae intercluserunt. Adamitae veteres 194 eorumque posteri circa an. 1414 Pscarditoe, et Post hos Anabaptistae quidam, reprobatis connubiis, pudenda nuditate et libi dine sunt infames. Origenes Adamantius 207 interdoctiffimos Patres Ecclesiae numerandus, Marty ris silius, Martyrum aemulus denique lapsus, asseruit, animas ante infusionem in corpus peccasse, et in poenam peccati carneo carceri inclusas esse; Christum etiain pro daemonibus crucem perpessum esse, nec beatitudinem Coelestium nec miseriam Inferorum fore perpetuam; denique contra aequalitatem Divinarum Personarum hallucinatus est. Tertullianus et ipse inter antiquissimos Patres venerandus 229 damna vit digamiam, credidit animan fieri per traducem ex anima patris, quemadm odum corpus ex corpore propagatur; animasque sceleratorum post mortem verti in cacodaemonas, etc. Novatu 256, unde Novasiani seu Cathari; id est, Sanctuli et Puri, dicebant, se sine peccato esse; nec infantes egere Baptismo; secundas improbarunt nuptias et subsidia precum pro Defunctis Noetus 259, a quo Patrepassiani, quod Patrem passum affirmarent, eundem unicam Deitatis personam asserentes. Cujus discipulus Sabellius 260 ipse quoque Unitatis Trinitatem consundere ausus est. Paulus Samosatentes 273 blasphemum os Calamumque usurpavit contra Divinitatem Christi; Circumcisionem Judaicam observavit, suos Psalmos Davidicis substituit. Mannchai a Maneie 273 geminos Deos et Creatores,


page 930, image: s0960

bonum et malum, consinxerunt; bestiis rationem, Christo phantasticum corpus tribuebant; rejecerunt civilem potestatem et jus bellorum, Judicium Mundi supremum, Vetus Testamentum, nuptias, liberum arbitrium in peccatis evitandis; meras sibi e coelo illuminationes imaginantes.

Arriani 315 negarunt Filium Dei consubstantialem Patri, Graece
[Gap desc: Greek word]
, qua peste totum pene Orbem insecit Arrius, Aeriani 315 sive Aerii oggannierunt contra lustrales luentium animarum flammas et jejunia Ecclesiastica; Circumcelliones 349 per varias mortes seipsos, in sani martyrii causa, necabaht. photinus 350, Pauli Samosateni discipulus, in surrexit contra SS. Trinitatem, Christique e Virgine Matre nativitatem. Donatistae 358 Christi Ecclesiam solis Asricae limitibus circumcludebant; Filium minorem Patre, Spiritum S. minorem Filio cre di volebant, Catholicosque ad se desciscentes iterato Baptismo abluebant. Euxomiam 358 inaequalitatem personarum SS. triadis invehebant. Macedoniani 359 Spiritus S. Divinitatem impugnarunt. Aeitani 363 Arrianaesectae hoc insuper addebant, nullum peccatum, quantumlibet grave, imputari in fide manentibus, quae sola sufficiat absque ullo alio opere ad vitam aeternam consequendam. Luciferiani 365 animam hominis e carne eductam garriverunt. Apollinaristae 377 Christum corpus sine anima ex Virgine assumpsisse fabulati sunt. Priscillianus cum suis 388 Gnosticorum et manichaeorum


page 931, image: s0961

errores conjunxit. Collyridiani 395 Collyram seu placentam Virgini mariae in Sacrisicium offerebant. Jovinianus 395 beatos omnes in gloria coelesti pares fecit; in baptizatis nullum peccatum admisit. Helviduis 395 Virginitatem vituperavit; plures Deiparae silios affinxit; quo tempore Anthropomorphitarum Haeresis exorta, Deo corporea membra adjunxit. Vigilantius 402 Sanctis venerationem abstulit, divitias paupertati religosae antetulit. Pelagius 405 liberum arbitrium Divinae gratiae anteposuit, parvulos ut [(printer); sic: et] labis primaevae immunes, ita etiam Baptismi fecit. Nestorius 427 duas in Christum personas introduxit. Mariam Virginem [(printer); sic: Virgine]
[Gap desc: Greek word]
, Christiparam, non
[Gap desc: Greek word]
, Deiparam dixit. Eutyches 443 duas in Christo naturas inficiabatur, corpusque de Virgine sumptum; rediviva post mortem corpora nec tactu nec visui subjicienda somniavit. Dioscorus 453 cum Eutychete confudit naturam Verbi Dei et Hominis. Theodorus, Mopsvestiensis Episcopus, 476 Virgineam Parentem negavit esse Deiparam. Acephali 494 Divinam et Humanam Christi naturam miscebant, unde et Monophysitae appellati, quod unam Verbi et Carnis naturam mentiantur. Sergius 604, Constantinus Patriarcha, Monothelitarum Princeps, unam in Christo voluntatem et unam naturam statuentium. Alius fuit Sergius Pseudomonachus 630, qui Mahometi pseudoprophetae adhaesit et sociatus est temporibus Heraclii. Iconoclastae seu lconomachi 719 imagines


page 932, image: s0962

Christi et Sanctorum demoliti sunt et exterminaverunt. Haereticorum interregnum, hoc est, Ecclesiae ab Haereticis insestationibus quies et cessatio, per ducentorum annorum spatium et ultra suit, sub initium translati Romani Imperii ad Germanos, ab anno videlicet 800, quo Carolus Magnus regnare coepit; ad 1000, donec, sub Henrici tertii Imperio, Berengarius, Diaconus Andegavensis in Gallia, erupit circa annum 1048, corpus et sanguinem Christi sub speciebus Panis et Vini, hoc est, SS. Eucharistiae Sacramentum e medio tollens. Petrobrusiami 1124, Anabaptistarum Prodromi, parvulos, usu rationis carentes, sacro lavacro privabant. Petrus Abailardus 1143 Deo necessitatem agendi impegit; in eo compositionem finxit; omnium bonorum autorem negavit; Angelos in consortium Creationis admisit. Pauperes de Lugduno seu Waldenses 1160 a Petro Waldo, Cive Lugdunensi, qui, erogatisin pauperes opibus, Evangelicam paupertatem ementiens, Apostoli officium praedicando usurpavit, excitati fuere.

Flagellantes 1273. Postea invaluerunt magis an. 1313, passimque oberrantes, se virgis et nodosis flagellis concidebant ad ostentationem, asserentes Baptisinum aquae cessasse, et in Baptisma sanguinis mutatum esse. Joannes Wicleffus, Sacerdos Anglus, anno 1352. secutus est, et Joannes Huss sub seculi decimi quinti initium.


page 933, image: s0963

Haec de Haeresibus antiquis; ad Schismaticos quod attinet, praecipui sunt Graci, qui circa annum D. 860, temporibus Nicolai primi, Pontisicis, (teste Bellarm.) sese avulserunt ab Apostolica sede et Ecclesiis Occidentis. Cujus Schismatis error est cum Haeresi conjunctus, Spiritum Sanctum a Filio non procedere. lidem negant conserri beatitudinem justis ante diem Judicii, neque ante poenas insligi peccantibus; non comedunt suffocata: Eucharistiam in sermentato pane consiciunt: (circa hoc Ecclesia Romana iis gratiam fecit) Negant Dominicum corpus recipi ab eo, qui graviore delicto abstrictus est:dicunt, licita esse damna inimicis illata; secundas repellunt nuptias: admittunt pro conjugum arbitrio dissolutionem connubii: Eucharistiam impertiunt parvulis. Maronitae, a quodam Marone dicti, ad montem Libanum degentes. Eutychetis et Dioscori deliramentis involuti, postquam quingentos annos ab Ecclesia abscissi erant, ad eam redierunt sub annum 1182. Graecorum Errores sequuntur Georgiani, a Divo Georgio se denominantes, qui Cappadoces, Iberos [(printer); sic: Iberes] , Armenos, Evangelica doctrina imbuit, qui omnes postea ab Ecclesia desecerunt. Non meliores sunt rutheni, (seu Russi aut Moscovitae) qui Latinorum Patrum et Doctorum scripta, rejuciunt; Concilia, Canones, Decreta respuunt. Ad Eucharistiam panem sermentatum adhibent. Hucusque in silva tam horrida, vestigia Gabrielis Prateoli


page 934, image: s0964

legimus sectas Et dogmata ad Orthodoxa Religione aliena, diligenter persequentis.

Calvinistae sortiuntur varia nomina; nam in Anglia quidam vocantur Puritani; (hac etiam tempestate Independentes, Presbyteriani, Antimoniani, Quackeri seu Tremuli) in Gallia Hugonotae, in Bohemia picardttae, in Helvetia Zwingliani et Sacramentarii, in Hollandia Geusit; ex his Gomaristae a Francisco Gomaro, absolut am illam Dei et determinatam, quosdam extraculpam suam, reprobandi voluntatem, obstinate et rigide propugnantes; quorum adversarii sunt Arminiani, (alias Remonstrantes sicut Gomaristae illi Contraremonstrantes) eam reprobationem limitantes. Quae monstra nominum et hominum! Mercurialis. Ibidem nidulantur Memnomstae, restauratores Anabaptisticae insaniae et turpitudinis; Vorstiami per summam impietatem adimunt Deo omnipotentiam, omniscientiam, immutabilitatem, aeternitatem; omnes in se hostiliter lingua, stilo, cominus, eminus debacchantes; quibus nuper accesserunt Fansenistae, autore Cornelio Jansenio, Episcopo Iprensi in Belgio, asserentes cum prioribus, aliqua Dei praecepta esse impossibilia observatu; interiori Dei gratiae non resisti, ne posse quidem: non requiei ad meritum libertatem a necessitate, sed tantum a coactione: Christum non pro cunctis hominibus sunm sudisse sanguinem. Quam illi contagionem per Galliam et Belgium afflaverunt non paucis.

Quid jam de Anabaptistis dicam? his nominatio


page 935, image: s0965

est a rebapti zando, quia cum Pelagianis originaria labe absolvunt insantes, eosque negant esse capaces Baptismi, quod non sint capaces doctrinae et fidei; hincnon nisi adulitioribus lustricam undam adhibent: abrogant Magistratibus Politicum regimen, Tribunalia, Judicia, jus gladii et bellorum. Prohibent quodlibet juramentum: Polygamiam seu plures uxores permittunt; vinculum matrimonii dissolvunt: cum Chiliastis antiquis quietem indul gent Elysiam, in hac terra, animis corpore solutis, praeter alia plura fanatici spiritus sive somnia sive portenta. Hydra haec primo procreavit ex semine Thomae cujusdam Muntzeri seu Monetarii, circa annum Dom. 1529, quae deinde caput suum altius exeruit ad annum 1534 in Westphalia sub Joanne de Leyden, opisicio Sartore; ex hujus Sectae contribulibus aliqui vocantur Cathari, id est, ab omni peccato puri: alii Tacentes, qui, interrogati de religione, respondent nihil, sed quasi attoniti haerent; alii Enthusiastae, jactantes se cum Deo loqui, ac coelestibus visionibus illustrari; alii Liberitini, praetextu Libertatis Christianae Polititicum Magistratum aspernantes: alii Clancularii seu fratres Hortenses, nulla intrantes templa, domi se suosque docentes, aut in hortis convenientes; Alii Ejulantes et perpetuo cum Heraclito flentes; quidam Adamitae, omnia habentes communia, de quibus supra. Praeter enumeratas Sectas omnes, in valuerunt nunc Adiaphoristae seu Indifferentes, qui nullam non religionem


page 936, image: s0966

approbant, modo admittat Symbolum Apostolicum; stolidissime nihilominus duodenos illos articulos trahentes in sensus diversos, et ab Ecclesia, quam credunt esse Catholicam, deflectentes.

Desiderius, Tandem finis spectandus est; Mercurialis. Poteramus hujus Itineris Literarii nunc subire portum, peracta totius peragratione mundi, variaeque Eruditionis Apparatu non indiligenter perlustrato, nisi putaremus, facturos nos auspicatius, si centum omnino Capitum, in quaetanquam in totidem intervalla Viam hanc Latimam distinximus, hecatomben Musis consecraremus. Quare cum plurimum et cognitionis et utilitatis ingenuae insit [(printer); sic: lusit] in eo verborum ornatu, in quo vocabula aut singularia aut minus communia pro communioribus adhibentur, spero, tibi tuique similibus, ad amoenioris profectum literaturae, hoc quoque profuturum Caput, quod proxime sequens, Tropicae cuidam rerum appellationi, prout sese promptius juxta seriem Alphabeticam afferent, dedicabimus. Desiderius, Iterum ex votis meis facta reddis: prosequere dissertationem; tuum cum voluptate sermonem edam, si licet ita cum Plauto, leporum patre, loqui. Mercurialis. Quippini liceat. Age igitur, si qua in varietate jucunditas est, erit in consequente Capite, cui, si libuerit, auctarium haud inutile subjungam. Desiderius. Quo plura addideris, eo plenius satisfeceris. Numeri nulla in his est religio.


page 937, image: s0967