12 December 2003 Ruediger Niehl
tagging added; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check

CAPUT XLIV. Artes itinerum; primum pedestris.

QUia non possumus uno haerere in loco; opus est transire quoquo, quod si prope fit, itio est; si longinque, iter; si frequenter, frequentatio, itatio; si ultro citroque, commeatio; si animi gratia, deambulatio, prodambulaetio; si per campos aliquid conquirendo, peragratio; si propter peritiam regionum, peregrinatio; si ad habitandum alibi, migratio. Ubique autem, si quid nobiscum assumimus, manu necesse est transferre; si humeris, portare; si vehiculis, vectare; si comitatu, ductare.

Quo non libet, aut non licet devenire nobismet, mittimus alium; si, ut quid nuntiet, nuntium (nuntius et rem et hominem significat;) si, ut deferat epistolam, tabellarium, (tabellionem, literarum bajulum seu latorem,) accinctum quandoque spinthere; si, ut expediat negotium, curatorem.

Transmeamus autem terra vel aqua (pervolitare aera nondum didicimus, nam narratio, de volatura Daedali, fabella est;) per terram vadimus, aut gestamur, aut vehimur (quod est iter terra facere aut petere;) per aquam aut vadamus, aut natamus; aut navigamus.


page 266, image: s0296

Viatori pedibus ituro expedit esse peronato, (calceis bene soleatis, et nuspiam prementibus, ac exulcerantibus pedes) ne collutuletur; lacernato quoque seu penulato ac petasato, ne compluatur. Et quia non potest gestare sua secum omnia in sinu, vel gremio, vel sacculo aut loculis assutis intra vestem; aut de collo, quod Suevorum est, pendulis, circumcingit se sacciperio, aut imponit humeris sarcinam; sumitque in manum baculum seu scipionem, quo se fulciat; aut saltem virgam seu bacillum, decori causa.

Ingressus viam, insistat eam, ac recta proficiscatur, sineque ambagibus, quo tendit; ne deflectat ad diverticula, nisi necesse sit: nec per divortia et anfractus, variosque flexus deserat viam regiam (militarem, publicam, principalem, Livio. item Veteribus, Consularem, Praetoriam) semitae caussa; nisi sit callis triuts, et viantium (Quintil.) vestigiis impressus, itineris praeterea dux comesve fidus ac peritus; cui pro mercede debetur menytrum; boni nuntii gerulo evangelium. Sine his facile per tramites vestigiaque erronea venietur in devia, salebras, aspreta.

Bivium et trivium plerumque fallax est; non aeque seducunt compita et quadrivia; quare, ne fia terrabundus, (decipiatur errore viarum) sciscitetur obvios et indices, qua eundum sit, quorsumque flectendum? dextrorsum, an laevorsum? dirigent ipsum non raro stelae viatoriae, more Christiano cruribus insignitae.


page 267, image: s0297

Gentiles singula milliaria signabant lapidibus: et ad viarum intervalla ponebant Hermas, truncas Mercurii statuas.

Devitet offendicula, ne sint remorae; nec perambulet altiores clivos (qui sunt euntibus cacumen versus acclives, retrorsum declives:) Evitare tamen non poterit climaces, seu gradus viarum aut viatorios, variosque ascensus arduos; gerras item, et sepes, ac pensiles plancas, vel etiam jacentes. Retrocedat, viamque relegat potius, ubi nequit meare poro, aut procedere; circumeat fossas, (eluvies, voragines) si transmeare non potest, aut transilire ne quidem adminiculo conti, sic ibit inoffense: erit tamen aliquando lapsandum per lutum, fientque prolapsiones, fallente per lubrica pede. In diversoriis ne cunctetur; nec per diversiola compluries interquiescat.

Peregrinaturo ad exteros, opus est viatico, (unde viaticatus) propter impensas (itinerarias Lampridio) aut certe literis collybi, (vulgo cambii) ab aliquo collybista acceptis; quandoque et interprete, si non calleat idioma gentis; et hodoeporico (descriptione itineris seu itinerario;) aliquando, ubi clausi transitus, requiretur liber literis comeatus, vel tessera: maxime autem opus est prudentia, ut attendat, quocum sit, ubi ubi fuerit, a discessu usque ad reditum; nam praedones (grassatores, obsessores, et infestatores viarum, latrunculi) spoliant; piratae abducunt; latrones trucidant. Sed et in diversoriis (ubi pernoctandum


page 268, image: s0298

est) saepe intutus est ab hospite hospes, ob improbitatem et perfidiam cauponum quorundam.

Viatori facundus comes est pro vehiculo. Qui est in trivio; dubitat. Qui e trivio; vilis est homulus. Sat cito pergit viam, qui sat bene, nam festinandum lente. Tergiversator est, qui quaerit semitam, cum adsit via. Senes avari exacta via curant viaticum. Haec extra orbitam; redeamus in viam, et utamur equis.

CAPUT XLV. Equitatio et Aurigatio.

AD parcendum pedibus et viribus (in rebus avehendis, advehendis, subvehendis, subvectandis, exportandis) didicimus uti jumentis; deinde vehiculis.

Equitaturus curat affigi soleas equo, insternit illi vel ipse, vel stabularius (curator equarius, frenator, strator) ephippium, quod ne devolvatur, succingit illud cingulo; sellaeque equestri anterius praeligat bulgam seu vidulum; vel alligat retro hippoperam; vel appendit utrinque ascoperam; et praeter frenum addit antilenam, postilenam, et pro ornamento stratum dorsuale, aliaque. Vide cap. 43. de Frenario et Ephippiario.

Tum, infulciens pedem stapedi, tollit se, ascendit, insilit in equum; jamque illi insidens, ut abequitet celerius, exstimulat cum calcaribus


page 269, image: s0299

(calcaria subdit) ad procursum; habenis vero immissis, laxatis, moderatis, adductis, flectit pro lubitu, aut retinet et reprimkit, pro necessitate; sed gradarius equitem fert molliter, tolutarius (asturco) tolutim et subsultim, succussator quassat submoleste, cespitator offensat aut proterret casu: effrenus negligit retinacula; sternax excutit equitem, (equisessorem Onomast.) et super caput effundit; aliquando is sua culpa defluit, et delabitur.

Ventum est ad vehicula, quibus vecturae fiunt et vectiones, (quidam vecturis vivunt) invectiones, evectiones, per jumenta plaustraria, vectaria; e vectabulis, quod tantum raptatur, (praesertim per viam nivalem) traha (vel trahea) dicitur; quod volutatur super rotas, curriculum; sive fuerit unius rotulae, seu trusatile; sive duarum rotarum, carrus, (carruca, cisium;) sive quatuor, ut currus; cujus iterum varia genera.

Ampliora enim onera vectantur plaustro, rudiora sarraco; homines ipsi rheda, covino, carpento, pilento, essedo, seu petorrito, quorum quaedam pensilia, camerata et operta undique, (opertorium habentia) quaedam leviora, et aperta. Lectica (lecticula, arcerra,) est vehiculum gestatorium, quo qui vehitur, incedit gestamine (Tacito.)

Auriga (essedarius, carrucarius, bigarius, quadrigarius, rhedarius, vel equis, vel capso rhedae insidens) parat equos aurigationi, vel cquitationi; ac ventilat avenam vanno, seu


page 270, image: s0300

corbe pabulatoria, evannatamque obsipat cum desecto stramine, quod in paleario asservatur; jumentis alligatis capistro ad praesepe, et interseptis per vacerras: inditque saturatis, adaquatis et strigilatis (strigili perpurgatis) oream; atque, si mordacia sunt, constringit ora fiscina seu fiscella; in quibus est oris duritia et tenacia, ut infrenari nequeat et cohiberi, eorum naribus imponit postomidem.

Deinde equos (jugales) jungit seu jugat currui; parippum (funalem, dextrarium) adjugat selklario; annectique retinacula (ferrea, aut lorea) dependentia de helcio, extremitati temonis; Biga, triga, quadriga sunt currus duobus, tribus, quaternis equis juncti, unde bijuges, trijuges, quadrijuges, vel bijugi, etc. prout praejungit equos antecessores, quos agit ante se loro, unum vel duos, vel plures; magnates enim utuntur sejugibus, quin etiam octojugibus, eoque rhedariis etiam pluribus; non raro intra bifurcum temonem equi singuli recta serie sub jugo incedunt; olim currui juxta se quaterni jungebantur.

Ut currus levius currat, vector ungit axes axungia, equos increpat flagello; vel mulcet poppysmo, (seu poppysmate) respectatque inter aurigandum, ne exorbitet, aut distorta flexura evertat vehiculum; si in coeno haerescit ne diu haereat et retardetur, subjungit plures equos: Contra, in praecipiti decursus et descensu, ne velociter ruat, sufflaminat rotas sufflamine; suculam vero (trochleam dentatam,


page 271, image: s0301

ligno inclusam,) circumactione manubrii sursum agit, et currui suppingit ad rotam vel eximendam [(printer); sic: eximendum] axi vel inserendam; aut onera levanda, deponendaque; quibus jumenta, ne rumpantur, per intervalla interjungit; denique et abjungit; et in aquarium seu lacum ducit, (agit aquatum, vel adaquatum) domique curat pabulo.

Ubi transitus non datur vehiculis, per loca praerupta et invia, adhibentur clitellaria jumenmenta; inprimisque tardi caballi, inepti ad equitandum, (carrucarii et molarii, Catoni) et asini, muli, mulaequiue cessim, seu pedatim, vel pedetentim, seu pede pressim euntes; quibus impositae clitellae sustinent onera, gausape cooperta.

Sed in plano (via equitabili) potius utimur, praesertim si celerato opus, cursoriis, celetibus, veredis, veredariis, meritoriis, conductitiis equis et vehiculis; ibi tamen intertriginem cave, (nam solet a nudo surgere ficus equo) atque, ut sis expeditior, impedimentis ne te aggraves, quae festinos tardant; sunt enim itinera facienda justa.

Equitaturus, frustra asinum sub freno currere docet. Qui mordet frenum; repugnat leviter. Optans inexperta, et damnans experta,

Optat ephippia bos piger, optat arare caballus.

Qui sponte sua facienti, insuper jussa admovet: currentem incitat sive currenti calcar addit, aut subdit stimulum, Sibi ipsi perniciem ereans;


page 272, image: s0302

suo sibi jumento accersit malum. Satius est recurrere, quam male currere. Caecus caeco dux.

Fesso clitellas imponere, est, eum immodice, vel importune onerare. Qui alios ingenio aut quacunque alia re antevertit, dicitur equis albis, citis, seu Jovis quadrigis praecurrere. Sufflaminatur, cui aliqua mora injicitur. In luto haesitat, qui molestis se negotiis involvit. Hic occurrit rusticus ille in coeno cum curru haerens, et otiose Herculem in auxilium vocans; cui Deus: cum hercule move manum. Jam tu loquere. Desiderius. Verbo absolvam: Effrenata juventus est in girum rationis ducenda. Mercurialis. Non possum non meminisse decantatissimi versus illius Virgiliani, equitantium festinationem exprimentis:

Quadrupedante putrem sonitu quatit ungula campum. Quem, si velim, uti plerosque alios ejus Poetae versus perfacile sit in sensum allegoricum convertere. Atque haec terra; nunc mari.

CAPUT XLVI. Natatio et Navigatio.

FLumina, lacus, rivi, maria. obstant identidem viantibus, superanda omnino iis, qui ulterius velint tendere; sive ponte aut ponticulo (lapideo, vel sublicio, aut planca praetenui) sive aliter; quod jam recensebo.

Innatare aquis discunt, super scirpeam ratem, arboreumve corticem, eis incubando; tum sine cortice jactatu manuum pedumque;


page 273, image: s0303

sunt et nonnulli, qui aquas calcare sciunt, (tranando sine madefactione vestium, quas supra caput tenent, pectorum tenus mersi.) Vrinatores etiam sub aqua, instar piscium, natant, et urinantur; quod si flumen potest vadari, aut vadosum est, propter brevitatem aut tenuitatem aquae, superatur pedibus; sin', transnatur; qui subsidit, mergitur; qui supernatat, fluitat.

Post adorsi sunt, struere rates aut schedias (naves trabicas) ex tignis obiter compactis, rursumque solutilibus; qui eas moderantur, ratiarii vocantur; tum lintres, (alveos, monoxyla) ex unico excavato ligno; tandem naupegi compegerunt, construxerunt, aedificarunt naves, ad firmitudinem compactiles, ferruminando assamentorum commissuras, seu textus, musci coma interjecta, quarum partes sunt: Prora, pars anterior, saepeque rostrata, acuto in modum cunei rostro; acroteria sunt plutei navales, seu tigna, ornatus causa utrobique eminentia: Puppis, pars posterior, in qua signum illud, unde nommen accepit navis, dicitur tutela: infima, carina, quae nonnunquam impletur saburra, (saburratur) ad stabiliorem cursum, ut firmius innet: intermedia, alvus; stamina (costae, statumina) sunt ligna interius arrecta, quae navis latera suppingunt; fori seu stegae, exteriora spatia, seu tabulata, per quae nautae incedunt, aliquando latiores adduntur pergulae pro excursu per totam navim; Transtra, seu juga, sedilia sunt remigum: columbaria autem


page 274, image: s0304

foramina, per quae remi eminent; scalmus labium navis, cui sunt annexi remi: interscalmium (intervallum sclamorum, seu spatia inter remiges:) oculus est locus, cui navis inscribitur; modicus, cui malus immititur; sentina, pars inferior, quo sordes seu nautea defluunt. Laudatur materia navis, quae nec fissilis, nec fragilis, nec putredini subjecta, quaeque minus sidit.

Instrumenta seu armamenta navium sunt Clavus seu gubernaculum, sive temo, quo dirigitur; remus, quo impellitur; cujus pars latior, dicitur tonsa, (a tontendis, seu diverberandis fluctibus) seu palmula, a similitudine palmae humanae; gracilior, manubrium; Malus, sive arbor, sustinens vela dispansa (lintea, carbasa, carbaseos sinus) cum antennis, (perticis transversis et versoriis, quibus vela alligantur:) earum extremitates appellantur cornua; mala lignea sunt orbiculi volubiles malum ambientes; carchesium suprema mali pars; pterna infima, seu calx, media
[Gap desc: Greek word]
; aplustre vel aplustrium, ornamentum mali, seu vexillum, aut triton, ventis observandis; promptuarium est repositorium commeatus.

Jam velorum maximum dictiru acatium, cui celeritatis causa appenditur minus, seu artemon; dolon est minimum ad proram; epidromus, vel epidromum, ad puppim; siparium (supparus et supparum) adjuvat navem vento languescente; thoracium (Athenaeo) in summitate mali suspenditur; anchora est dens, seu uncus


page 275, image: s0305

ferreus, per funes in altum demissus, ad sustentandas naves; bolis, plumbum ad explorandam aquarum altitudinem, et fundum; tonsilla, (Festo) palus dolatus, praeacuta cuspide, in littore defixus, navis alligandae caussa; phalanges (phalangae, palangae, pulvilli) sunt vectes, per quos navibus subditos, illae in aquam vel deducuntur, vel subtrahuntur, et subducuntur; quo serviunt etiam machinae tractoriae, quos chamulcos nominant; sed hermata sunt ligna seu trabes, quae substernuntur navibus, ne subductae, humi putrescant; pons navis, sunt scalae navales, quibus in navim ascenditur, et descenditur, Antilia seu haustrum, ad exhauriendam et exantlandam sentinam [(printer); sic: setinam] , pyxis seu pyxidula nautica, qua ventorum flatus et poli situs cognoscitur; harpagones sunt falces, quarum usus in praelio navali; conto seu hasta nautica promo ventur cymbae; trudite (pertica robusta) navis inhaerens vado, aut saxo, detruditur, Rudentes sunt funes nautici; pes, funis est navalis, quo velum transfertur; propes, funis, quo pes veli alligatur; camelus, (funis anchorarius) quo alligantur anchorae; protoni, qui ex utraque parte mali, a prora et puppi, extenduntur; transenna, funis extentus supra foros navium; remulcus, funis, quo religata major navis, minorem sequitur remis actam; prymesium, (Livio anchorale, et retinaculum [(printer); sic: retinacula] Plin.) quo navigium in littore palo alligatur; vel etiam in alto sistitur. Funes convolvuntur


page 276, image: s0306

in spiram: Navis genera et nomina sunt varia.

Minores naviculae (navigola) sunt cymba, cymbula, lembus, oria, vel horia, qua oram littoris legimus, (oriola, vel horiola, oraria, actuariola;) scapha, quae est majorum ancilla; phaselus, ad figuram phaseli leguminis, subservientes piscationi; tum ponto, quo flumina trajiciuntur. Majores sortiuntur nomenclationem, vel a gestandis et vehendis oneribus, ut oneraria seu vectoria; vel a locis, ubi factae, aut sunt in usu: ut, Rhodia, Smyrnaea, Liburnica (quae est cita, veloxque) paro, et myoparo (piraticae, Italis fregatae) ab insulis Myunte et Paro: aut ab arificibus, ut Argo, unde Argonautae: aut a cursus celeritate, et agilitate, ut celox, celes, etis, dromas, actuaria, vel actuarium, scilicet navigium, quod et remis et velis impellitur; vel a vasis, ut corbita, quae, cum sit oneraria, nomen habet a corbe, quem praefert summo mali fastigio; vel a pictura, ut centaurus; vel ab adjuncto, ut rostrata, seu aerata, turrita, constrata, seu tecta; vel a rebus, quas subvehunt, ut frumentariae, oleariae, vinariae, annotinae, seu annonariae, carbonariae, etc. vel ab iis, qui praesunt: ut praetoria, praedatoria, seu piratica; vel ab officiis, ut speculatoria, piscatoria, tabellaria, praesidiaria, etc. vel a remigantium ordinibus, ut biremis, triremis, (vulgo galeo) quadriremis, quinqueremis, deciremis; vel a figura, ut gaulus pene rotundus; pistris vel pristis longior et angustior; vel a modo promovendi, ut hippagoga,


page 277, image: s0307

seu hippago, aut navis helciaria, adverso vel contrario flumine ab equis helciariis trahenda. Quaedam sunt velificae, (veliferae, velivolae:) aliae tantum remigatione impellendae; quaedam solo conto movendae: aliae tantum remulco (seu, fune tractorio) trahendae, etc. In trajectu fluminis, quandoque scapha ad extentum super aquam funem, ex trochlea illi suspensa, perque eum ductibili, remis agitur.

Jam vero magisteria, officia navalia, ministeria nautica, et usus navium ita se habet:

Classis est multitudo ordinata navium; cui cum supremo imperio praeest archithalassus; cujus vicarius legatus dicitur. Navarchus est praefectus unius, vel plurium navium; nauclerus (naviclarius) et naviculator imperat nautis; hi functionibus navalibus occupantur; remiges ducunt remos, et agunt navem; quorum hortator est celeustes; celeusma, vel celeuma, est illorum clamor, ad jussa respondentium; pausarius a remigandi labore jubet desistere; gubernator, seu magister praecipuus inter naucleros, tenet clavum,sedens ad puppim; proreta ad proram, aucupans seu cpatans ventos, prospiciens scopulos, praemonensque; vectores navi vehuntur, solvuntque naulum seu portorium; classiarii sunt milites, impositi tutandae navi; riparii, qui custodiunt ripam; naophylaces, qui naves.

Navigaturi conscendunt navim; navis solvit a portu, vel remis propellitur a littore; aut contis protruditur; et sic remigando abnavigant;


page 278, image: s0308

vela panduntur, dantur, permittuntur ventis, et ita velificant, aut velificantur, aspirante vento secundo, et implente carbasa. Vento nullo, velificatio non procedit, cum scilicet est tranquillitas, seu malacia, quiescente mari. Ventum adversum ita captant, et excipiunt nautae, ut obliquent sinus velorum et cursum, quem navigando tenent; caute praetervehuntur seu praeternavigant cautes et scopulos, ne ad illas affligatur, allidatur, et impingatur navis; syrtes, item et vada, et brevia, ne in ea invehatur, ibi haereat, figatur et illidatur; praeterea gurgites, vortices, aestuaria, ne iis absorbeatur, aut aestu reicproco repente obruatur; evitantque piratas, ne in captivitatem veniant; sed transmittunt maria secundum pyxidem nautecam, seu acum marinam aut magneticam, monstratricem plagarum mundi, cujus indicatione etiam per tenebras vela faciunt, quod antiquitus non poterant, nisi ad stellae polaris aut cynosurae prospectum, accensosque ignes, quales Pharos praelucebat. Hac ratione enavigant ingentia aqarum spatia, et circum vehuntur Oceanum, appellunturque ad diversa littora portuosa; aut, si locus importuosus, ibi linquunt navem in statione, seu stantem super anchoras, et fluctuantem. Subinde aquationis caussa exscendunt, (exscensionem faciunt) et dulci seu fluviali aqua utres implent, quam deinde cum pane nautico seu bis cocto dispensant viritim; denique idoneis usi ventis renavigant domum, ac plenis velis subeunt ostia, intrantque portum,


page 279, image: s0309

et subducunt navem in navale, seu armamentarium navale, ubi, si rimosa est, reficitur, et, ne putrefiat, subjectis palangis seu trabibus subdititiis, vel supposititiis, quos diximus hermata vocari, imponitur. Et sic navigatione peracta, solutoque naulo nauclero, (naviculariam facienti) quisque ad suos festinat lares; quem domestici videntes sospitem, et incolumem, jubent avere, et eucharistica Deo persolvunt vota.

Procella oborta repente, ne abripiantur a fluctibus, aut impellantur ad scopulos, allisaque navis demergatur, nautae demittunt antennas, deducunt vela, vel saltem substringunt, contrahunt, colligunt; quin funes eorum recidunt instante discrimine, et sic tutius jactantur, aut, ne fluctuent, jaciunt anchoram. Quod si videant imminere naufragium, faciunt jacturam rerum, quamlibet preciosarum, farcinas et merces in mare devolvendo et abjiciendo. Alias, ne incidant in brevia, sali profunditatem explorant bolide. Sed ubi horribilior tempestas exoritur, coelum mugit tonitruis, concursu, conflictuque nubium fulgura et fulgetrae ingeminant, picea glomeratur caligo; jamque internitente luce, et jam condita, nulla certa sidera fulgent nautis, nox involvit diem, inhorrescit et intumescit mare procellosum, fremunt venti, omnia inter se elementa incipiunt permisceri et confundi; surgunt decumani fluctus, montes aquarum provolvuntur ad littus; nec jam clavi moderatione declinari potest maris incursus:


page 280, image: s0310

stridunt rudentes: terribili sonitu feriuntur et conquassantur latera navigii, quod ultra nequit ferre jactationem, nec durare (Horatio) undarum impetum; discinditur maulus, diffringitur gubernaculum, ruunt tabulata, costae et statumina divelluntur, remi abrumpuntur, subscudibus revulsis et Iaxatis compagibus, via patet aquis, ad quas egerendas haustris et situlis, frustra laboratur. Rectoris voces per procellae fremitum crepitumque nequeunt exaudiri; nautarum ministeria turbantur. Navis hinc dorso surrecta, inde in altum depressa, in latus invertitur. Vectores jam in sublime rapti, indeque protinus in praeceps hausti, aspiciunt alveum vasto apertum hiatu. Quis pallor, pavor, trepdatio, vociferatio, vota, comploratio, ululatus, dum praesentem intentant omnia mortem! Ille Divos Divasque in opem vocare; hic beatos exclamare, quibus spiritum in terra edere, et humo operiri concessum sit: alius desertos parentes: alius destitutam uxorem, et parvos liberos miserari: hic floridam juventam: ille vitam fortunis affluentem deplorare. Interea tempestas magis ac magis crescere, spes nulla superesse salutis, navis lacera et exarmata fatiscere, dehiscere, huariri fluctibus. Fluitant remorum fragmina, transtra, et caetera instrumenta nautica, cistaequiue et sarcinae; quae in homines natantes saepe incursant, et tristius interimunt. Pauci natatu evadunt ad littus; aut tabula in illud ejiciuntur;


page 281, image: s0311

reliqui ventorum et fluctuum ludibrium, miserabili fato, undis abrepti submerguntur.

In Adagium abierunt. Disce natare cortice; a facilioribus [(printer); sic: facilieribus] incipe. Disce natare sine cortice; tuo Marte rem elabora, non alieno auxilio. Naufragium in portu; de re bene coepta, male finita. Res in vado est; seu in tuto. Verte vela; muta coepota. In eadem estis navi; communi sorte seu periculo. Contrahe vela, vel subduc, moderate te gere. Velis et remis; omni conatu. Oportet remum ducere, qui didicit; in sua quisque arte se exerceat. Sedere ad clavum; Remp. administrare. Clavum tene rectum; accurate, constanter. Euripus homo; inconstans. Vela [(printer); sic: Vola] permitte ventis; cuicunque eventui. Mihi es prora et puppis, cynosura et pharos; salus et praesidium. Duabus nititur anchoris; qui duplici fulcitur praesidio. Anchoras tollit; qui discessum molitur. Anchora jacta mihi est; in quiete sum. Ad sacram anchoram confugere; ad extrema praesidia. Nam nautae maximam et validissimam anchoram, sacram vocant. In naufragio arripienda tabula; consilium obvium in re desperata. Per Syrtes navigat; periculose.

Incidit in Scyllam, qui vult vitare Charybdin; ex alio periculo in aliud. Lege littus; vita pericula. Tranquillo mari quilibet gubernator est; facile est, ferre fortunam secundam, non item adversam. E terra spectat naufragium; qui extra discrimen. cum sarcinis enatat; qui sua secum omnia subtrahit discrimini. Tempestas ex pelvi; in nugis tragoedia. Sed jam tempus est subducendi


page 282, image: s0312

navim; nam Metaphorae et Allegoriae ab undis petendae, una cum mari exhauriri non possunt. Exscendamus; unum tu ex melioribus dictis pro naulo pende. Desiderius. Tria mala pessima, Ignis, Mare, Mulier. Mercurialis. Cave tibi ab illis. Desiderius. cavebo. Ne alieno periculo non sapienti, navigandum sit Anticyras. Mercurialis. Hactenus nos navis portavit et unda; nunc, quomodo pondera terra portanda et trahenda, videamus.

CAPUT XLVII. Machinae tractoriae.

NEcesse cum habeamus transportare non tantum nosmetipsos; sed et alia, molesque multarum rerum, vires corporis mostri excedentia; quaesierunt a machinis juvamina machinarii; quarum attingemus quasdam.

Onera vel sunt gestabilia; et portantura bajulis, (sarcinariis, dorsuariis vel dossuariis, saccariis, gerulis, geronibus, gestatoribus) vecturas corpore suo factitantibus, et accipientibus inde comistrum seu mercedem portandi et gestandi: dum utuntur aerumnis aut aerumnulis dossuariis; (furcillis, quibus sarcinas et sarcinulas religatas, tabula interposita, ferre consueverunt) eos veteres vocabant mulos Marianos. Foeminae ferunt capite, subjecto cesticillo, seu farto circulo; viri succollant cervices


page 283, image: s0313

et humeros; servi molarii suppositis exadversum brachiis, ansula lignea junctis, saccos frumentarios ac farinarios tollunt, ponuntque.

Vel sunt phalangarii, aut potius palangarii; cum bini transversis ac teretibus imposita sustibus bajulant onera; aut, si sunt pondera ingestabilia, trusatili provehunt curriculo.

Majores longe moles sustolli ac provolvi possunt vectis beneficio, qui est palus ligneus, aut ferreus; cujus pars latior, lingual seu rostrum, superponitur, et insistit fulcimento; seu hypomochlio, (quod nimirum vecti subjicitur, eumque obnisu suo adjuvat) suppingiturque oneri; cujus protensae parti, seu alteri extremo, dum vectiarius incumbit, illudque connixu premit, attollitur pondus movendum. Quod si volutandum sit, adhibent lignum oblongum, nempe cylindrum aut volgiolum; quidam vocant scytalam, quae, praeter alias significationes, denotat teretem baculum. Vide cap. 45.

Plus autem potest sucula, (non ea, quam cap. 45. diximus sursum rotari) sed quae est jugum ligneum, cylindricae figurae, quod duobus fulcris arrectariis transversim impositum, obnitente anteride, suis vertitur cardinibus intra chelonias, seu ansas, circumactu manubrii; suaque circumvolutione simul funem ductorium, unaque pondus trahit, dentata adjuvante rota, et oppositos suculae dentes mordente. Sic tolluntur in altum operae insistentes pensili loriculae.


page 284, image: s0314

Ergata est machina tractoria, axe recto, quae obnitentibus et in robem euntibus vectiariis, per insertum vectem, in orbem agitur. Trochlea, seu rechamus, est rotula striata, seu canaliculata, aerea aut lignea, in quam funis inditur; circa axiculum (fibulam, aut clavum) versabilis: Simplex, aut Composita, ex uno scilicet vel pluribus orbiculis, vim tractoriam augentibus; quam ideo vocant polyspaston, a Graeco
[Gap desc: Greek word]
, traho, sublevandis gravissimis ad operum collocationes oneribus. Tympanum est ingens rota, quae a calcantibus seu inambulantibus rotatur: axisque fune obvolvitur, vasta protollens, et efferens in altum onera. Tolleno est trabs alte solo depacta, cui altrinsecus altera longior immittitur transversa, pondere unam partem praegravante, quae cum appensa situla a tollone movetur, et aqua hauritur. Quod si longiori trabi superimponatur brevior, non sursum et deorsum, ut prior illa, sed in orbem versatilis, ciconiam vocant, aut geranium, Graece.

Jumentum machinarium versat in longum, aut in gyrum, machinam, vel terendo lapidem super imposito lapide; vel, ut fit in fullonia, volgiolos imposito pondere, per substratas vestes trahendo ac premendo; vel, cum duo sunt jumenta, in contrarias nitendo partes, funem circa rotam mobilem volventia et devolventia.

Validae comporessioni serviunt, generis omnis instrumenta pressoria, seu torcula, quorum omnium


page 285, image: s0315

haec est ratio. Prela duo, ad rem arctissime pressandam, adiguntur a vecte torculo, seu torculario circa trochleam, striatim aut claviculatim striatam; (Pontanus noster capreolatum anfractum vocat) versabili, quo prelum vel attollitur, vel demittitur. Sigilla imprimit sola trochlea ferrea, manubrio circumacta. Qui findere vult aliquid, dissilire illud cogit, cuneum adigens tudite. Fistucae adhibentur ad pangendas sublicas (palos in aqua defixos) ad constructionem pontis sublicii; sive ansatae fuerint, attollendae et demittendae plurium manibus; sive extollendae trochleis, et cum impetu demittendae, ut fortius seu validius feriant.

Artificiosi aquaeductus seu aquaeductiones cogunt aquam per canales ascendere, inquamvis altitudinem. Archimedea vero cochlea facit aquam descendendo ascendere; sed aquagia exsiccant aquis inundatos campos. Aquileges (utentes chorabata, seu libella aquaria) sunt libratores et ductores aquarum, deducentes eas vel per canales ligneos, vel fistulas plumbeas, aut fictiles tubulos terrae infossos, aut etiam rivulis, per cuniculos structiles, seu fornices lateritios, donec ubertim excipiantur castello aquario, ubi per siphones et siphunculos evomuntur in labra, crateras, conchas. Adduntur salientium fontibus varia signorum ornamenta: quorum in medio plerumque surgit teres aut quadraria columna, circa quam Geniorum ac Nympharum simulacra, lymphas ore propinantium, aut aliis etiam membris reddentium


page 286, image: s0316

ac ejaculantium. Ars ornatui, etiam lusus adjecit, nam alicubi caeci laticum meatus, et maeandri, repentinis pluunt imbribus, et aspergine madefaciunt propius accedentes.

Quid quod inventa sunt organa hydraulica, quae musico susurro mulcent aures, dum non sonores tantum, sed et voces modulatae excitantur spiritu intus compresso, epistomiorum aperturis influente, flstulosque anima replente. Qua ratione quibusdam e puteis, os canalis alternis claudendo et aperiendo, aqua egurgitatur antliis; de quo supra cap. 6. et cap. 83.

Horologia reperta sunt dimetiendis horis; primum solaria, (sciatherica) ubi gnomonis umbra horarias lineas transmenando: tum aquaria, (clepsydrae) ubi aqua de vitreo vasculo in vasculum graciliter fistulasque [(printer); sic: fistulatim] instillando, seu guttatim defluendo. donec stillicidio exhauriatur: mox arenaria, (clepsamidia) ubi arena furtim transfluendo, ostendunt moram praeterlabentis temporis.

Automatarius faber est, qui automata conficit, (ultronea et intus mobilia) qualia sunt parva quaedam animalium simulacra, (ut Architae columbae) vel singula, vel universa membra intestinis rotulis, nervis seu fidiculis in hanc vel illam partem moventia, ut repere, inambulare, vel etiam volare videantur.

In horologiis rotatis et affabre factis cumprimis exerunt ingenium Daedali artifices, dum rotulae circulatim currentes et recurrentes


page 287, image: s0317

motant seipsas suis libramentis, (quaedam appensis ponderibus librantur) quae, quia sunt revolubilia, retrahuntur devoluta, ut iterum revolvantur, et orbem suum absolvant; aliae sine pondere, inserta clavicula, urgentur et rotantur, per lamellas seu fibulas cessiles, ac resilientes, repraesentantque circulatione illa replicationem horarum; quin Solis etiam et Lunae ac Planetarum cursus; excitantque e somno dormientes, et lumen accendunt, referuntque suis impulsibus statuas accedentes, recedentes, ac procedentes. Videre est in his machinamentis et machinulis rotulas illas dentatas, seu denticulatas, ac crenatas, alias aliis morsicatim implicitas et obversas, mutoque vel seipsas dente aut morsu: vel axiculos suos striatos, mordentes; vicissimque circumagentes, et circumactas. Inter quas aequilibrium, seu libramentum, (transversarium autorbiculatum) versatile et irrequietum, pro gravitate appensi plumbi citat, tardatque rotarum circumvolutionem; superne malleolus, ad destinatam circulorum omnium (laxata offendice seu sufflamine) conversionem, pulsat imminentem sibi campanulam (tintinnabulum) dimensis et exactis ad horarum intervalla, seu breviora, seu longiora, ictibus, quarum numeros extrorsum in orbe inscriptos mobilis index seu lingula designat et indicat. Suscitabulum dicitur malleolus, ad id solum a rotula sua agitatus, ut pulsu sonoro [(printer); sic: sonare]

destinatum expergefaciendi tempus prodat. Horologiopaeus facit horologia;


page 288, image: s0318

Curator eacurat et moderatur. Hinc describes assaria organa; quae non tatum revolubili ponderum giratione, sed aquaria etiam rota, in modum tympani haustorii, in orbem aguntur.

Perscrutatur etiam mechanica aut machinalis scientia, quomodo machina fabrefiat automata, sponte sua mobilis, et motu quidem perpetuo; quod an fieri possit, non immerito ambigit.

Inter res hujus generis artificiosas et Daedaleas, varia numerantur pegmata, sensim in sublime crescentia et decrescnetia: aut dehiscentibus, quae choaerebant: aut his, quae distabant, sua sponte coeutibus: aut iis, quae eminebant, paullatim in se residentibus: aut repente recidentibus. Neque minus admirationis merentur theatrales scenae, una rotatione seu conversione mutabiles; ubi mire variabiles Actorum, in funiculis occulte subteentis, librationes; videntur enim in aere penduli, diversis motibus, huc illucque ferri, subitoque apparere, et disparere; et jam non solum ex machina, (uti veteres loquebantur) prodire, sed provolare, et revolare. Aqua haeret illi; qui, quod coepit loqui, persequi non potest; similitudo ab aqua clepsydrae destillata. Omni. um horarum homo est; seriis juxta et jocis accommodus. Servit scenae; qui tempus observat et personas ac loca. Fontes sitiunt; cum petunt ii, qui abundant domi. Deus ex machina; cum praeter spem auxilium. In puteo constrictus dicitur,


page 289, image: s0319

qui in magnas angustias redactus. In puteo cum canibus pugnat; cui negotium cum homine rixoso et contentioso. Jam tu, quoniam scio, te emblematis delectari, aliquid de pera deprome tua. Desiderius. Promo. Puteus cum trochlea et situlis habet epigraphen: motu clarior, doctrina aliis impensa. In Organo Musico impares fistulae: quot capita, tot sententiae. In horologio solari, lingula ad arcticum polum vergens: Non ante quiescit, mens in Deum. In horologio rotis et ponderibus acto: Sine pondere mutum; dixeris causidicum sine auro porrecto. Mercurialis. Oblectamento mihi haec tua sunt studia. In his habeo, quod expedias, velim. Cur canalibus, tubis, et siphonibus aquarum leonina adsculpuntur capita? Desiderius. Non sum huic solvendo nodo. Mereurialis. Cum leonis sidus Aegyptum foecundet aquis Nili inundatione, ejus beneficii memoria in aquariis leonum rictibus conservatur. Desiderius. Hoc jucundissimum mihi fuit perceptu. Mercurialis. Ad alias oblectationes te ducam, et omnium blandimeta sensuum. Desiderius. Mirum, ni campos in Elysios. Mercurialis. Prout amans tibi somnia fingis.


page 290, image: s0320

CAPUT XLIIX. Artes oblectatoriae.

NOn prius discedemus ab artificibus, quam ea quoque percensuerimus, quae ad lautitiem oblectamentumque sensuum faciunt.

Mundare saepius se limpida, manusque et faciem lavare, est munditiei; furcare fuco, lenocinii. Balnea (balneae, balinea, balneola, lavacra) adeuntur, ut ibi diluantur squalores, a desidentibus in solio aut labro, in quod calida vel alveolis, situlis, capulis, aliisque vasis balnearibus per mediastinos seu praefusores infunditur; vel per canales, intortis epistomiis, immittitur. Thermae vocantur non tantum aquae natura calidae; sed quaevis loca, igne calefacta, quae sudandi caussa ingredimur; unde veterum Romanorum Thermae, Neronianae, Diocletianae, etc. Vaporarium, (Laconicum, sudatorium, cella caldaria) cum sellis et scamnis sudatoriis, servit sudantibus et lavantibus, praecinctis sudario, vel castula; ubi defricantur pumice, vel strigili, aut strigilecula; sordesque seu strigmenta radendo deraduntur et deterguntur, ac linteo exterguntur; transeundo e caldario vel tepidario in frigidarium, (cellam frigidariam; aut vicissim.) Et hoc non tam delectationis, quam munditiae, aut salubritatis causa. Qui crebrius lavabat,


page 291, image: s0321

apud Gentiles quoque intemperantiae et voluptatum suspicione laborabat, teste Lipsio. Habebant olim hypocausta unctoria, ubi apliptae, instructi ampullis et guttis unguentariis, lotos ungebant. Mercedula pro lavatione olim erat quadrans.

Balneator quandoque scarificat, (scissa cute scalpello sanguinem detrahit) affixis seu admotis cucurbitulis, auxiliatu flammae; scarificati dicuntur, quibus scarificatio facta; saepe etiam adornat barbas, comasque, dum illa in tonstrina detondet forpice aut forpicula 8forfex sartorum, forceps fabrorum est:) aut radit vel rasitat novacula, seu cultro tonsorio, ad cutem usque; multiplici forma; relinquens aliis circa extrema labra (superiora) solum mystacem; aliis infra labrum inferius, peniculum; aliis sic demit barbam, ut barbulam retineant; his in acumen tondet, illis in orbem, aut in latum; quibusdam pili etiam volsella eradicantur, aut deglabratoriis (Radero et Junio) medicamentis extiunguuntur: aut denique pice resinaque extirpantur; quod foeminae in crinibus quoque faciunt. Capillitium vero praecisurus, illud pectit, tum displicat, inde attondet, aut strictius, sive pressius: aut leviore [(printer); sic: cleviore] manu, et per pectinem; nunquam inaequaliter, ne inaequalis tonsor audiat, aut vellicator: aliquibus relinquit dependulam a fronte capronam: aliis, refectis solis capillorum marginibus, aequat in circuitu comam: quibusdam cincinnos crispat, ustulat, vibrat, in gradus frangit calamistro,


page 292, image: s0322

injecto humeris involucri seu linteo tonsorio, ne resegmina pilorum inquinent. Calvis adaptat capillamentum adscititium, calinedrum aut galericulum.

Res tactiles (Lucretio) ut afficiant incubatu leniter, inventi sunt lectuli, storeae, culcitrae, (vel culcitae) mattae, lana anserina, seu plumis, aut tomento fartae et inculctae, quibus stramentitia supponitur; plumeaque pulvinaria, vel pulvini; et cervicalia, quibus superincumbamus munditer, si lodices, lodiculae, toralia, lecticaria, linteamina, vel sidones superinsternuntur candidae; tum stragula ac tegulae, quibus superintegimus nos; denique conopea (cortinae sen velaria) ex anulis cortinalibus seu velaribus pendula, quibus circumsepimus lectulos, ne quid obturbet. Grabatus seu anaclinterium (aliiis anacliterium) ad meridiandum, seu interdiu quiescendum est. Lectos sternit aut erigit lecti strator, (Plauto lectisterniator,) nndse lectisternium.

Pro commodiore sessitatione, sunt scamna et sedilia, cum fulcris ac scabellis; et bisellia, fulcro bifariam (Apulejo ambifariam) versabili; tum sellae arcuatae seu hemicycli, pelliceae, plicatiles; olimque ad mensam discubitorii lecti, et subalares pulvilli; cubitalia cubitis subjiciuntur, ventralia ventribus imponuntur; denique pro gestatione, lecticae, et aliae gestatoriae sellae, (seu gestatoria) quibus aut morbidi aut voluptarii circumgestantur.


page 293, image: s0323

Blandimenta gustatui (gustui) dant cupediae, quas cupedinarii et condimentarii parant; ut sunt variorum generum placentae, libia, lagana, saccharata, mulsea, aromatibus condita, variaque scitamenta, mattea, seu mattya, conditurae, (conditiones, condimenta, conditus) ac conditanea, et quaecunque grati jucundique sunt saporis, gulae irritamenta, vide cap. 36. et 87.

Ungventarius (aromatarius, myropola, seplasiarius) parat, vel (ut plautus loquitur) paritat varia odoramenta, et suffimenta (suffitus, suffitiones) ad nares recreandas, et suffienda conclavia, salubritatis causa.

Delinimentum aurium a modulatione vocis est: seu vivae: seu musicorum organorum; quae vel pulsantur, vel plectuntur, vel inflantur. Pulsantur cymbalum, tympanum, tintinnabulum, crepitacula quaecunque; itemque crembalum, quod insertum dentibus, adhalante gutture, allisu [(printer); sic: alisuque] digiti tintinnat. Plectuntur organa, quae fidibus intenduntur, ac remittuntur; idque vel digitis, seu manus utriusque ut nablium, seu seu sambuca; seu alterius ductu, altera modserante chordas, ut cithara, et testudo; vel plectro: eoque, aut setaceo, ut chelys; aut rotabili, ut lyra; aut prosiliente pinnula, ut instrumentum aenearum fidium. Inflantur vero quaedam ore, ut fistula a fistulatore: tibia a tibicinc seu aulete: tuba a tubicine: lituus a liticine: buccina a buccinatore: gingria vel gingrus a gingrinatore: tibia utricularis ab utriculario,


page 294, image: s0324

seu ascaula: quaedam follibus, ut organon pneumaticum, vide cap. 59.

Oblectamenta oculorum sunt rerum spectabilium (visibilium Plin.) repraesentationes, aut transformationes; idque vel in plano, ut pictura; vel in materia solida ac molliori, ut plastice; vel duriore, ut sculatura; aut per ignes missiles, ludicros vel etiam militares, per pyrotechnicam factos, cujus artis peritus, pyrotechnites dicitur. Cujus opus, sunt pyroboli chartei, seu chartacei, hoc est, tubuli, sive radii nitrati, tormentario scilicet pulvere infarti, constipatique; qui ubi, paxillis seu bacillis appensis, et admoto adtenue foramen igniario funiculo, somitem susceperunt, repente in sublime feruntur: et, lineam ex recto arcuatam flammeo tractu signantes, post depastum nutrimentum pyrium, sonoro cum bombo, in vacuum aera rumpuntur. Alias transversim, ultro citroque volantes, horrificam in spectatores voluptatem spargunt, nullo satis loco abigne volatili tutos. Quid, quod castellis e ligneis, et ad id fabrefactis, artificiosae flammae, non temere erumpentes, igneas in aethere pluvias et varias figuras describant. Globi quoque seu sphaerae fartura nitri et piceae materiae foeti [(printer); sic: foeti] in aquas injectae, postquam cum humido elemento, sibilio quodam stridore, aliquamdiu, ignem vomendo, luctatae et rixatae sunt, denique ingenti strepitu crepituque dissiliunt. Nec desunt gladiatores, qui, flammivomis armis terrifici, fulgidis ictibus aerem verberant. Verbo; quod natura


page 295, image: s0325

in igneis efficit meteoris: hoc ars in flammeis imitatur spectaculis. Vide etiam cap. 86.

Pictura est Poesis tacens, Poesis pictura loquens, cujus officia duo; primo delineare, tum ornare, beneficio umbrae et coloris. Pictor itaque describit primo rudibus ductibus quamvis effigiem graphio, diciturque graphis, seu delineatio; et ars ipsa graphice seu diagraphice, delineatoriam vocant, qua lineamenta adumbrantur aceffinguntur; deinde telam (oblitam prius et laevigatam tenaci pulticula, quae sublitio dicitur) extendit in regual quadrata, erismate fulta; postea colores inducit, vel coloribus obducit; ac denique perpingit penicillo et pigmentis, tenens sinistra orbiculum lingeum, cujus margini perforato inserit pollicem, miscetque in eo colores, (quorum alios in conchis et conchulis, alios in arculis loculatis, distinctos habet) suffulciens dextram bacillo, temperansque pigmenta (ut ne remittant) gummosa seu glutinosa aqua: aut oleo: unde oleata, Pont. aut succo herbaceo; aliqua tantum monochromate seu monogrammate pingit, simplici nimirum et unico colore, eaque vocantur monochromata seu unicoloria; aliquando imitantur scalpturam et aereum prototypon; alias sine archetypo, suopte ingenio et inventione aemulatur, et assimilat naturam, ad vivum. Expressurus iconicum simulacrum (sive ectypum, aut effigiem, vulgo contrafacturam) habet ob oculos spirantem ideam; felix, si iconismus per omnia respondeat proposito exemplo, seu exemplari, nihilque aberret,


page 296, image: s0326

abludat, decedat, aut labatur a viva imagine. Solent quaedam picturae minutiore forma punctim seu punctis repraesentari. Caeterum artis est pictoriae, nosse colorum genera, affinitatem et rationem sociandi; nam aliqui sunt nativi, alii intermedii, quidam fossiles, ut cinnabaris, minium, auripigmentum, aerugo, cerussa e plumbo soluto facta, sandaraca vel sandaracha, etc. alii vegetabiles, ut Indicum, lacca, granum, et omnes succi pictorii, e rebus germinantibus expressi; inter pretiosissimos habent, caerulum transmarinum. Quam colorum mixturam et temperaturam veteres nominabant harmogen, seu commissuram, et quasi transitum colorum inter se attemperandorum; ita, ut splendidi seu floridi splendidis; obscuris obscuri adjungerentur, etc. Ejusdem est, lucem umbramque picturae tribuere, alia per recessus longius ab obtutu in opacum abducendo; alia per eminentias producendo, et collustrando; item, ad leges opticae, quae longius distant, minora efficere; quae propius, majora; lucemque et radios, et hallucinationes, ac deceptiones opticas intelligere; omniaq, in unum punctum reducere; nec non ad Geometriae regulas expendere, corporum naturas, figuras, proportionem, structuram, situm, numerum partium ac conformationem, motusque et affectiones, vel affectus; articulis et musculis membra distinguere, venas proferre, vestium rugas et sinus implicare, et explicare; verbo, cum natura, ad unguem usque certare; ut digna


page 297, image: s0327

fit pictura, quae in pinacotheca asservetur; vel exponatur in iconopolio. Idem exprimere novit catagrapha seu catagraphas imagines, hoc est, obliquas et varie formato vultu respicientes, suspicientes, despicientes, etc. Pingit etiam auro, seu inaurat, (unde inaurator) vel inargentat, tenuissimis auri argentive bracteati pagellis, obducendo potissimum lignea: et inaurata, dente canino poliendo, ac laevigando; vel sine politione oleagina, bracteas sublitioni insternendo, etc.

Caelaturae pictores, (vulgo illuminatores) illuminant caelatas imagines pigmentis, seu colores eis superinducunt. Encausta, coloribus adustis, etc, cera igne resoluta, vitra depigunt. Pingitur et acu ab acupictoribus; de quibus cap. 39. et opere musivo, a scriniariis, (JCtis musivariis) de quibus capite 39.

Chalcographus, (aerarius scalptor) aemulus pictoris, a quo plerumque imitabilem sumit ideam, incidit aeri, in aere, in aes, (seu aeneis formis, typis incudit et insculpit) quidquid ille delineando, aut pingendo, praeformavit; in hunc fere modum: caelaturus acuit oculos conspicillis, adibensque graphium, (stylum, scalpellum) describit, ac ducit, in lamina aeris polita, tenuissimos sulcos subtilesque lineolas, et minutas incisuras ac scalpturas, (crassisulas in ligno, sulcat) ac caelat, sculpit, et exsculpit omnis generis caelaturas, figuras et icones; in quibus alia profundiore sulco deprimit in umbram; aliis lucem addit, et prominere


page 298, image: s0328

facit leviore manu, ac eminula incisione, vel caelamine; inde laminam figurate incisam, et atramento typographico illitam, imponit chartae humectatae, (interjecta lana coacta) subjectamque tabellae, inter duos volgiolos (quos quadrisido radio seu vecte circumagit) arctatae et volutae, pressat, celeriterq: reddit, et excudit imaginem.

His accedit statuaria, quae proprie efficit statuas, etiam colosseas, seu colossos; vel eas fundendo ex metallo: vel caedendo ex lapide; unde nomen Statuario; a fusione dicitur Fusor. At qui saxa excidit e rupibus, aut ad opus adaptat, Latomus audit. Scalptor, vel sculptor, vel Sigillarius appellatur, qui caelo tudite, scalpro incisorio et cavatorio scalpit, aut sculpit e ligno vel osse signa, sigilla, sigillaria, icunculas, imagunculas. Ars ipsa, sculptura a Plinio nominatur; et scalptura, actio scalpendi; opusque, sealptile, vel sculptile. Quibus omnibus communis est caelatura, seu anaglyptica [(printer); sic: analyptica] , ex cavitate in asperitatem excudens anaglypha, seu vasa et signa exeuntia, seu extantia; quae quomodo torno fieri possint, adeoque toreumata vocari, viderint illi, qui in Martialis illo versiculo:

Artis Phidiacae toreuma clarum.

et in illo Juvenalis - stantex extra pocula caprum, putant de tornatilibus esse sermonem. Plastes seu fictor varia fingit, figurat et format simulacra ex argilla, gypso, cera, hinc ceroplastes et cerographus; ars haec dicitur Plastice; Proplastice vero facit typos seu formas ex materia


page 299, image: s0329

liquabili et indurabili, unde fusiles conflantur et conficiuntur imagines. De specularibus egimus cap. 41.

Nunc ad parerga, sed pauca; ne videamur velle dicere [(printer); sic: didicere] , Lippis et tonsoribus nota. Calvus comatus, est ineptus simulator. Chorda oberrat eadem, idem fastidiose repetens. Auloedus sit, qui citharoedus esse nequit. Nam et in secundis consistere, pulchrum. Imperitus pictor humano capiti cervicem appingit equinam, suis aliquem coloribus pingit; qui vitia ejus ob oculos ponit. Quid unguentum asino, suffitus sui? pulv illum alterius axillis supponit adulator. Canit sibi intus; qui sibi plaudit ipse. Grave Senecae dictum est: foedissimum patrimoniorum exitium, culina. Non e quolibet ligno fit Mercarius; non quivis ad litteras natus. Dixi; etiam tu fare. Desiderius. Taciturnior sum statua. Mercurialis. Tacendo loqueris Proverbia. Desiderius. Martialis Rhetorem quempiam irrisit tam frigidum, ut de eo:

Neronianas is refrigerat thermas.

Mercurialis. Sufficiant haec de Artibus Mechanicis. Ad Ingenuas vocamur.