12 December 2003 Ruediger Niehl
tagging added; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check

CAPUT LXI. Geodaesia, seu terrae partitio, ac divisio.

HAbet et haec nomen a dimensione terrae, (nam
[Gap desc: Greek word]
vel
[Gap desc: Greek word]
terra,
[Gap desc: Greek word]
, divido) in hoc a Geometria differens, quod haec expendat magnitudinis principia, affectiones et species citra respectum aut considerationem materiae; Geodaesia demonstret usum in materia subjecta; unde quibusdam Geometria Practica dictitur.

In genere mensurarum, celebratur virga, (quam dicunt mensoriam, et mensuram famosam) seu pertica, aut radius, aut linea partium, aut regula pantometrica; aut scala proportionum, continens pedes minutos et contractos; quae, quando in denos distribuitur pedes, decenspeda appellatur; scias vero, in numeris Geometricis notari etiam minuta; hinc si pertica aut virga decem v. g. pedibus distinguitur, vocantur Decem illae partes, Prima; haec dividuntur in Secunda; haec in Tertia; Tertia in Quarta; et haec in Quinta, etc. atque sic, in ejusmodi Decempeda, Secundum


page 430, image: s0460

erit pars centesima; signantur autem hoc modo: integra pertica notatur ciphra O. Prima, superne virgula una (,) Secunda duabus (") et sic deinceps. e. g. 2 4 3 0 5, exprimes ita: viginti quatuor integra, tria Prima, nulla Secunda, quinque Tertia; sed haec Arithmeticis relinquamus.

Per aliam virgam Arithmeticam, seu Stereometricam aut Canonicam doliorum v. g. capacitas mechanice ita deprehenditur. Mensuratur (vet. Lex.) vasis latitudo ad basin exteriorem; deinde ad medietatem (utamur hoc verbo, quod usurpare, Cicero negat ausum se fuisse) sub obturamento (orificium vocant;) denique aequata diametros circino capitur, et multiplicatur in altitudinem; ita si vasis altitudo sit decem partium, et diameter aequatus incidat in 7 partes; capacitas erit 70 partium. Desiderius. Haec cum in foro fierent vinario, vidi, nec intellexi.

Mercurialis. Vidisti etiam supellectilem (instrumenta) reliquam Geodaetis usurpatam? Desiderius. Qualem? Mercurialis. Abacum, seu asserem, aut mensam Geodaeticam; tum radium decussatum Geometricum, vulgo Jacobi baculum; Graecis chorobaten; praeterea Quadratum, gemino latere, umbrae scilicet rectae et versae in certas partes descriptum? Versa umbra incidit in latus Quadrati, lateri pinnacidiorum adversum: Recta, angulum cum latere faciens rectum. Et Quadrantem illum, (quartam circuli partem) qui, ob srequentem ipsius in Astronomicis


page 431, image: s0461

usum, solet Astronomicus appellari? et Astrolabtum rotundum, quatuor in margine quadrantibus distinctum? et dioptras, seu reguias, et pinnacidia Geom. seu pinnulas peitusas, illis infixas, per quas profpectantium linea Optica seu Fiduciae excurrit? Et quae sunt alia eo pertinentia? Desiderius. Vidi, et non vidi; qui, quem in usum quidlibet esset, haud magis assecutus sum, quam catellus contra tabulam pictam apiciens. Mercurialis. Distantiae per illa, longitudinum, latitudinum, altitudinum inveniuntur. Desiderius. Quonam modo? Mercurialis. Ex proportione trianguli minoris in instrumentum incidentis, ac comparatione trianguli majoris, quem in terra lineae radiosae efficiunt, rei visae distantia deprehenditur. Desiderius Haud satis capio, quae dicis. Mercurialis. Id alias te docebo pluribus, cum stare licebit aut sedere; Aunc gradiendum est nobis. Hoc tamen velim, ut inter eundum committas menti. Desiderius. Quid? Mercurialis. Geometrae explorant rectitudinem aut curvitatem lineae, vel amussi funiculi extensi; vel applicata inflexili regula, quae Canon ipsis, Mechanicis Lineale dicitur; rectitudinem anguli metiuntur norma seu gnomone, cujus figuram refert L majusculum Latinum, vel T Graecum; situm plani seu jacentis Horizontis, libella: erecti autem plani, perpendiculo; circuli exactionem, circino; vasis capacitatem, virga Stereometrica. Desiderius. Facilius haec percipio. Mercurialis De mensura haec porro accipe. Veteres Latini Orbem terrarum in Partes;


page 432, image: s0462

Partes in Provincias; Provincias in Regiones: has in Loca, Tractus et Territoria (vulgo Districtus:) Territoria in Agros; hos in Centurias; has in Jugera; haec in Climata; Climata in actus, perticas, passus, gradus, cubitos, pedes, palmos, uncias et digitos diviserunt.

Nos per varias mensuras transituri, a minoribus ad majores paullo pressius procedemus. Quatuor grana papaveris faciunt unum hordeaceum; hordeacea totidem, digitum latum seu transversum; digitus cum triente pollicem (seu unciam, partem duodecimam pedis;) sextans duos pollices; digiti quatuor seu quadrans palmum, hoc est, tres pollices; triens 4 pollices; quincunx 5. semissis 6. seu dimidium pedem, bes 8. dodrans 9. dextans 10. deunx 11. Palmi tres spithamam seu dodrantem, aut digitos duodenos, pollices novem; quod est spatium seu interstitium inter pollicem et indicem [(printer); sic: ] digitum distentos; id Graecis lichas dicitur; quatuor palmi seu pollices duodeni constituunt pedem; semipes est digitorum 8 seu pollicum 6. Sex palmi constituunt ulnam seu cubitum, (qui est a flexu brachii ad extremum digiti, quem indicem vocamus;) aut sesquipedem, sive digitos viginti quatuor, aut spithamas duas. Pes est sexta pars altitudinis corporis humani, natura bene compositi; cubitus est quarta pars, palmus vigesima quarta. Duo pedes cum semisse, seu dimidio, faciunt gradum seu gressum, hoc est, passum minorem; quinque pedes faciunt passum majorem, seu Geometricum, qui est idem cum oroya,


page 433, image: s0463

spatium scilicet, quod inter ambas manus extentas, et latitudinem pectoris interjicitur; decem pedes dant perticam seu decempedam; hodie communis pertica est pedum senum, quandoque etiam duodenum et sedenum; calamus efficit sex cubitos; funiculus incertae longitudinis mensura est. Ulna quibusdam idem, quod orgya, aliis est cubitum. Vulgo accipitur pro regula sive cubitali, qualis usitata Suevis: sive pro tripedali, qualis fere est Bavarica, ad quatuor communes accedens spithamas. Adjectiva mensuram significantia sunt: pollicaris v. g. latitudo, digitalis crassities, aut sescuncialis, vel trientalis, vel sesquipollex, etc. dodrantalis 9 pollicum. quadrantalis 4 digitorum seu trium pollicum, pedalis aut pedanea scrobs: aut semipedalis, sesquipedalis, sesquipedanea, septempedalis; quaternaria 4 pedum; bicubitalis, tricubitalis, etc.

Jam moejores mensurae ita se habent. Centum viginti quinque passus Geometrici, (seu quod idem, pedes circiter fexcenti) dant stadium, cui nomen est a statione; nam Hercules in curriculo Olympico, eo spatio confecto, et uno quidem spiritu, constiterat. Unum stadium habet sex plethra: unum plethrum centum pedes. Octo stadia seu mille passus (intellige minores) conficiunt milliare Italicum, seu stadium Hippicum, sive iter Sabbathi Judaici, seu milliare antiquum, Romanum; quorum milliarium singula lapide signabantur, sive cippo seu columna; unde ad primum, secundum, tertium, quartum


page 434, image: s0464

lapidem, hoc est, milliare Germanicum. Sedecim stadia, seu pedes mille quingenti, faciunt leucam, seu milliare Gallicum aut Belgicum: triginta duo stadia, seu passus quater mille, milliare Germanicum. Dolichus continet duodecim stadia; parasanga vel parasangis complectitur tringinta stadia; alias dicitur milliare Persicum, respondet fere milliario Germanico, quantum scilicet una hora confici potest equitando.

In agris vero centuria complectitur centum jugera; posteriore aetate apud Romanos extendebat se ad ducenta; jugerum (quod juncti boves una die perarare possunt) in longitudine pedes habet ducentos, quadraginta; in latitudine centum viginti; tot area est pedum vicies octies millenum, octingentorum. Actus quoquoversus quadratus, centum est et viginti pedum; Actus minimus pedes habet quatuor in latitudine, ducentos vicenos in longitudine; versus quadratus centenum est pedum: clima, spatium quoquoversum, sexaginta pedum; jugera herbidis tumulis disterminantur. Mensor agrorum dicitur etiam finitor et decempedator, castrorum metator, aquarum librator.

Desiderius. Enimvero non tam ambulatores quam cursores sumus, qui tantas et varias distantiarum et longinquitatum mensuras celeriter permetimur. Mercurialis. Quid einim hoc mirum? Hoc liberiore pede, quo liberiore aura provecti sumus; nunc contrahendus spiritus, et in profundas capacitates immigrandum.


page 435, image: s0465

In liquidis quidem mensuris minima apud Romanos (hos enim in hoc itinere Latino ob oculos habemus) fuit ligula seu cochlear, quorum quatuor faciunt cyathum; concha semicyathum; acetabulum, sive
[Gap desc: Greek word]
, sesquicyathum; quatuor cyathi quartarium, seu quartam partem sextarii, hoc est, octavam partem mensurae (ut vulgo loquuntur) Augustanae; quartarii duo seu sexcyathi explent heminam; heminae duae sextarium, (dimidiam mensuram Augustanam) sive cotylam aut cotylen, ponderantem viginti uncias aquae. Quincunx est poculum quinque cyathorum; triens quaternum; quadrans trium, nempe quarta pars sextarii. Seni sextarii faciunt congium, (unde bicongii et tricongii, qui uno ductu duos aut tres exhauriunt congios) seu cantharum congiarium. (Fuit etiam congiarium, munus Imperatorum, quo olim donabatur populus; sicut donativo milites.) Quatuor congii faciunt urnam, seu 12 mensuras nostrates, quantum scilicet vir ferre potest. Bavarica tamen urna longe major est, quae continet sexaginta et amplius mensuras vulgares, hoc est, centum viginti sextarios, seu congios viginti. Alicubi urna nostratem duplo, triplo, quadruplo excedit. Duae urnae (Romanae) constituunt amphoram, hoc est, sextarios octo et quadraginta, nostrates mensuras viginti quatuor, quantum duo commode bajulant; eadem (amphora) Romanis dicta est quadrantal, quod in omnem dimensionem pedem habeat; Graecis a geminis ansis appellata est. Eadem,


page 436, image: s0466

metreta, seu cadus est. Hydriae Galilaeae singulae capiebant metretas vel binas, hoc est, sextarios, seu scyphos satis magnos nonaginta sex; vel ternas, hoc est, sextarios, seu scyphos centum quaraginta quatuor. Viginti amphorae explent culleum vel culeum, quantum plaustro vehi potest, unde vehes vini dicitur.

Atque haec, quae de liquidis disseruimus, cum satis liqueant apud viros doctos; mira quanta dissensio est in aridis, ut adeo vestigia, a veteribus trita, videantur a posteritate vel extrita, vel non mediocriter confusa. Nam quis Hebraeas, Graecas, Romanas mensuras inter se componat? Quis tot aliarum nationum varias metiendi rationes et supputationes in concordiam redigat? cum in eadem provincia et regione non mensurae duntaxat, sed ipsa quoque discrepent earum nomina. Consilium est, ire non sensu nostro, sed periti viri cujusdam ductu, Cornelii inquam a Lapide, cujus eruditioni quis non assurgit?

Omnes imptimis mensurae, quae vasis continentur, aestimandae sunt secundum capacitatem, non metallorum, quae in se recipere possunt; sed vel liquidorum ejusdem ponderis, ut aquae, vini, aceti; vel aridorum ejusdem generis; quis enim nescit, frumentum ponderosius esse farina, et triticum hordeo? Sit ergo. Minima in aridis mensura est, ligula; tum cythus; tum acetabulum; deinde hemina, (quasi semisextarius seu cotyla;) cujus octava pars est, quod dixi, acetabulum: duodecima, cyathus.


page 437, image: s0467

Sextarius Romanus continet uncias viginti frumenti nostratis; choenix sextarios quatuor, seu modii partem quartam, amphorae duodecimam, eratque diurnus hominis cibus. Modius dictus est a Romanis, quasi modus, quo frumenta dispensabantur, estque tertia pars amphorae, continens sextarios sedecim, heminas triginta duas, libras frumenti viginti. Semodius est dimidia prs modii; modiolus pars quarta: semimodiolus octava; trimodium seu trimodia, ae, tres modii; hinc calix modalis. Amphora Romana (quam excessit Attia, parte tertia) continebat libras frumenti nostratis sexaginta (vini aut aquae octoginta, sextarios quadraginta octo;) duae amphorae faciebant medimnum, constantem modiis sex, seu libris frumenti centum viginti. Hebraeorum corus seu homer continebat modios Romanos triginta; medimnos Atticos quinque. Dimidia pars cori Hebraeis est Lethec, tantum onus, quantum vegetus adolescens asino potest imponere. Batus, ephi, metreta aequalia funt inter se, (respondent amphorae romanae, trium scilicet modiorum) quorum decima pars, gomor sive assarion, libras ponderat octo: Satum tertia pars est ephi, seu modius Romanus; cabus duodecima pars ephi, sati vero quarta. Log est sextarius Hebraeus, unciarum tredecim. Plura non addo; abeundum est. Desiderius. Sed quid de nostris medimnis, quos scaphas appellamus? Mercurialis. Nec modii sunt aequales, nec medimna; verba habes, mensuras illis adapta; nam quid morentur


page 438, image: s0468

nos illae, quod alicubi Germani nostri sesquimodium vocent lingua patria ein Star: Alibi modium, ein Saster: alibi modios quatuor, ein Malter sive Mut. Nos Latinorum vestigia legimus; et iter nostrum prosequimur; praestolatur adventum Statica. Desiderius. Nisi hoc addidisses, plura de mensuris exegissem. Mercurialis. Quis olim vocatus Bicongius? Desiderius. Ciceronis filius; qui duos congios uno impetu exhausit. Mercurialis. Expedite. Novellus quidam ob eandem causam tricongius dictus. Doctus indoctos multis parasangis praecurrit. Tuo te metire pede; non alios. Hinc ad pondera.

CAPUT LXII. Statica, sive ars ponder andi.

Appellationem trahit a ponderando, et librando, sive a ponderibus et libris. Librae partes sunt; primum, librile, seu scapus, aut jugum; (periphrastice, vectis transversus, in medio suspensus, aequali utrinque magnitudine et pondere, a cujus extremis binae pendent lances aequales;) deinde in centro librilis, axiculus; super quem fit libratio; tertio ansa; a qua scapus pendet; et ansae apertura seu agina; per hanc transit examen, lingula scilicet infixa scapo. Est autem duplex ratio librae, seu pensitationis, aut pensationis. Prior habet centrum in medio scapi; unde fit, ut aequilibria neutro inclinent: graviora vero praeponderent,


page 439, image: s0469

deorsumque vergant, leviora se attollant, tanto magis, quanto altera lanx magis praegravatur; sive id fiat in bilance majore, quam vocant trutinam; sive in minore et minima, qua pensiculantur numeri aurei, quam momentariam vel monetariam vocant libellam; illud vero, quod lanci sive trutinae appensum est, sacoma dicitur. Altera librae forma spectatur in statera, seu trutina Campana. quae habet centrum librationis, extra medium scapi seu vectis oblongi, cujus rei consequens est, ut radius seu bacillus protensior faciat inter librandum majores ascensiones, quam radius minor, ideoque sit idem commensus (commensio et proportio) ponderum inter se, quiarcuum.

Usus horum est talis. Libripens (librator, pensator, pensitator, ponderator) imponit rem librandam alteri lanci: alteram gravat ponderibus, donec videat aequilibrium, (seu aequipondium, aequamentum, libramentum) quod ostendit examen lancis, aginam aequans et in medio consistens, momento aequo. Aginator, quo pensiculatius examinat libram, hoc sordidius agit in mercibus, parvoque movetur lucello aut quaesticulo; liberalior adjicit superpondium. sive additamentum. In statera res libranda suspenditur ab unco, (qui in altero vectis extremo pendet; in altero appensum est pondusculum seu appendiculum, quod promovetur cum ponderis auctari,) per scapum dimensum incisuris, seu signatum et distinctum punctis, librarum partes et discrimina notantibus. Aequilibritas


page 440, image: s0470

in sublevatione scapi, non in depressione conficitur; contra, quam in libra accidit; quod propius contum admovetur, ponderat minus; quod longius a centro, ponderosius est.

His ita expeditis, antequam ad partes librae et varia nos pondera conferamus, sciendum est, quamlibet rerum mensuram per assem significari. Sumitur enim As, vel Assis, pro quovis integro; v. g. usurae, hereditatis, coeli, temporis, pedis Geometrici, jugeri, pecuniae, poculorum, etc. soletque dividi in partes duodecim, quas Latini dicunt uncias, Graeci
[Gap desc: Greek word]
. Nos, tametsi jam semel et iterum de his mentionem fecimus, hoc tamen loco, ex instituto de iis agemus.

Uncia appellatur ab uno; sextans quasi sexta pars assis, unciae duae; quadrans, quarta pars assis, unciae tres. Triens, tertia pars assis, unciae quatuor; quincunx, quinque unciae; semissis, semis seu dimidium assis, unciae sex. Septunx, unciae septem, bes seu bessis, (quasi bis triens) unciae octo: Dodrans, (dictus, quod ci ad assem desit quadrans) unciae decem. Deunx (quod una sit ex asse dempta uncia) undecim unciae; sescunx aut sexcuncia denotat unciam cum dimidia. Ab asse fit tressis( tres asses) quadrassis, (quatuor asses) quinquessis, sexussis, sextussis, octussis, nonussis, decussis, ceniussis.

Jam ad libram seu pondo veniendo, levissimum pondus, dans libellae momentum, est granune (quanquam gemmariis minutulum est pars 36


page 441, image: s0471

grani Romani;) quatuor grana faciunt siliquam (Graecis
[Gap desc: Greek word]
;) quinque vel sex grana dant scrupulum vel scripulum; tres scrupuli dant drachmam, quatuor drachmae, semunciam. seu dimidiam unciam (vuglo loitum;) octo dant unciam (vulgo quintulam;) sextula (sexta pars unciae) facit scrupulos quatuos, semisextula duo; sicilicus, (dictus a sicilire seu secare) quarta pars unciae; duella, pars tertia; serupulus vel scrupulum, vigesima quarta; obolus, quadragesima octava; semiorbolus, nonagesima sexta; siliqua. CXLIV. Unciae duodecim, faciunt libram; duae librae, dupondium; tres, tripondium; centum, centumpondium; vel pondus centenarium. Germanorum tonna diversi et ponderis et numeri est; nam mille v. g. haleces constituunt tonnam; quam etiam sciunt nonaginta sex mensurae mellis; eandem efficiunt centum millia florenorum. Sexagena, est orca, v. g. passervum marinorum sexagenum; quibusdam tonna continet libras 781. duodecim tonnae faciunt pondus onerarium navis majoris, cujus partes dicuntur pintae (Prompt. Germanico. Latin.)

At tu, errare si nolis, distingue libras; nam alia est mercatorum (quam Mercalem, et Publicam vocant) XVI unciarum, XXXII semunciarum; alia Pharmacopoeorum (quae dicitur Romana) XII unciarum; alia nummularia, scilicet monetariorum et aurificum, unciarum VIII, quam Germani marcam appellant, habentem drachmas 64; cum libra communis


page 442, image: s0472

habeat marcas 96. Libra Attica quatuor drachmis major fuit, quam Romana; libella vero et pro statera, et librali pondere, et pro asse accipitur, cujus dimidium est sembella. A libra sit selibra 1/2 lb. Adjectiva sunt libralis, bilibris, trilibris, quadrilibris, quinquelibris, etc. Desiderius. Graviores in re libraria dubitationes ponderibus tuis levasti; jam expeditior ambulo. Mercurialis. Ad nummos nempe properas. Tecum accipe haec. Ad libellam examinare rem; accurate. Justius trutina.

CAPUT LXIII. Res Monetaria, sive Nummaria.

HAec quoniam pro temporum et locorum variatione, si quidquam aliud, mutationi obnoxia est, tam accurate definiri non potest, ut ob omnibus aeque intelligatur et probetur; nos operam dabimus, ut quam fieri potest clarissime, et monetam antiquam explicemus, et ad nostram Imperialem accommodemus. In qua re prius, quam progrediamur longius, praemittendum est ex communi Eruditorum sententia, assem (sive libram, aut libellam, aut pondo aeris, aut aes, absolute, nam asses erant aerei; unde martial l. 1. Aera sed a cuncis ulteriora petis. At sestertii fuere argentei.) Strictius supputando, non valere omnino crucigerum nostratem; cum in se contineat quatuor quadrantes; quorum decem efficiunt duos asses,


page 443, image: s0473

et dimidium, seu semissem; qui constituunt sestertium, seu assem sesquitertium, nummulum scilicet, qui duos crucigeros nostrates aequat, quos et cruciatos et cruciarios vocamus; signum sestertii est IIS vel HS. duae priores lineolae significant geminos asses, seu semissem; quae res in causa est, cur in computatione partium assis pecuniarii nonnihil varietur; sed tu minutias has ne moreris, valoremque monetarium seu nummarium non scrupulose concipe.

Atque a minimis inchoando, nummulos illos, quorum sedecim faciunt sestertium, voca aereolos (vulgo obolos;) at illos, qui olim erant scutellati, seu repandi, aut concavi, octulas appelles licet, nam octo explent sestertium; quos eosdem quadrantes quoque, aut teruncios (a tribus unciis) dixeris, quippe quartam assis partem; cujus tertiam trientes nomina, non nisi per nummulos monetae nigrae, quorum septem conficiunt sestertium, nostrate more exputandos; semissi hodie, nomen binarii est inditum. Hinc perge ad assem intergrum seu crucigerum, horum nummulorum duo (rotundius putando) faciunt sesteritum; terni, tressem, (quem quidam duodenarium a nummulis XII. aut etiam solidum nominant, vulgo grossum;) quadrassis (vel quinquessis loquendo strictius) victoriatum valet, Germanis bacium seu bacum; duo victoriati, seu quatuor sestertii, efficiunt denarium, seu drachmam; cui computatores, denos assignant asses, crucigeros nostrates octonos. Hinc


page 444, image: s0474

gradum promove ad didrachmum, nobis sestertios octo, cruciferos sedecim; cujus insigne apud Athenienses erat bos, hinc bovem in lingua gestat, qui pecunia corruptus silet. Tetrachmum dat quatuor drachmas, sive siclum Hebraeum, aut staterem aut absolute argenteum, intellige, nummum.

Et quia inter sestertios ambulamus; cave, ne incidas in foveam, multorum casu infamem; quam ut evites, sic progredere, et cogita, sestertios et sestertia esse longe diversa; nam singula sestertia millenis nummis sestertiis (gen. masc.) aestimantur, adeo, ut decem sestertia sint decem millia sesteritorum, aut sestertium, seu decies mille sestertii, qui intelliguntur, quando vel numeratio per adverbia effertur; v. g. decies nummum vel decies sestertium [(printer); sic: sestertum] , seu decies HS. vel si nominibus numeralibus adjungatur littera M; aut integre scribatur; v. g. millia viginti HS. ubi intelliges, esse vicies sestertios; at decies HS. expones decies centena millia sestertiorum; ita vicies millies [(printer); sic: vicies] HS effer, vicies centena millia; et sic deinceps, cum per adverbia fit numeratio. Observes et hoc, sestertium neutrius gen. in numero singulari haud facile reperiri; item, Romanos per adverbia loqui slitos, cum numerus supra mille sestertia, hoc est, millies millenos sestertios excurrit. Desiderius. Magnam mihi his in tenebris lucem affundis. Mercurialis. Clarius te illustr avero, si ad facem respexeris. Desiderius. Adverto oculos. Mercurialis. Non negligenter; ac memento,


page 445, image: s0475

me tibi per Philippeos seu Philippicos locuturum, eo quidem pretio, quod patrum nostrorum memoria viguit, octoginta scilicet crucigerorum seu quadraginta sestertiorum, (postea Philippici illi, seu, si mavis, Fernandici, aut thaleri Imperiales, ascenderunt ad quadraginta quinque sestertios;) per florenos autem, (quibusdam aureoli dicuntur) quos vocamus Rhenanos, cruciferos admodum sexaginta seu triginta sestertios [(printer); sic: sestertias] putamus. Faciunt igitur (ut ad tabulam te doceam:)

Philipp.

Floreni.

Crucig.

100 sestertii - - -

21/2

300 HS - - -

11/2

10

600 HS - - -

15

20

1000 HS - -

25

33

20

10000 HS, seu x sestertia - - -

250

333

20

20000 HS, seu x x sestertia - - -

500

666

40

30000 HS, seu xxx sestertia - - -

750

1000

40000 HS, seu XL sestertia - - -

1000

1333

20

100000 HS, ceu centum sestertia

2500

3333

20

2000000 HS, seu cc sestertia - -

5000

6666

40

1000000, seu millies milleni HS, id est, M sestertia - - - -

25000

33333

20


page 446, image: s0476

Jam per adverbia hoc modo:

Philipp.

Floren.

Cruc.

Decies HS, seu decies centena millia HS - - -

25000

33333

20

Vicies HS - - -

50000

66666

40

Tricies HS - -

75000

100000 -

Quadragies HS -

100000

133333

20

Quinquagies HS

125000

166666

40

Sexagies HS - -

150000

200000 -

Centies HS - -

250000

333333

20

Millies HS - - -

2500000

3333333

20

Sexcenties HS -

1500000

2000000

Haec de sestertiorum computatione; circa talenta jubeo te minus sollicitum esse, quorum tibi valorem consigno paucis. Hebracium talentum duplo majus est Attico; Talentum Attiticum duplex est: Majus, quod libras seu minas, aut mnas, aut libras Romanas pendit octoginta. Valet mna, seu libra Rom. Philippicos decem, sive HS 400. aut denarios seu drachmas 100. uncia drachmas, ut diximus, octo. Talentum Atticum Minus, libras Rom., seu minas continet sexaginta, drachmas sexcentas; et hoc maxime celbratur ab Historicis; de illo priori pauci meminerunt; Euboicum quadringentis aequivalebat Philippeis. Jam si secundum exactam computationem talentum, Minus (sunt qui talentum Majus unquam extitisse negent) facit Philippicos sexcentos, florenos octingentos,


page 447, image: s0477

Philip.

Floren.

igitur 5 talenta pendent - - -

3000

4000.

10 talenta - - - - -

6000

8000.

100 talenta - - - - -

60000

80000.

1000 talenta - - - - -

600000

800000

Ab hisce facile ad majorem summam progressionem facies.

Desiderius. Luculenter me illustrasti. Mercur alu. Videre te putas antiqua et remota? quid si caecutias ad praesentia? Desiderius. Quid ita? Mercurialis. Non moneta tantum, sed prisca quoque fides immutata est oppido. Non pretia magis incerta sunt, quam pondera, et, quod queruntur nummularii, metalli probitas. Desiderius. id quidem per me licet, qui si veteris Romae nummarium valorem cum Germanico nostro componere queam, nihil est, quod laborem de peregrinis. Mercurialis. Pari pacto, dum nationes aliae de nostrate nummo nihil laborant, fit, ut nec ipsos intelligamus de moneta loquentes, nec ipsi nos. Desiderius. Pecuniarias cur nationes non explicant per sestertios, ut ubique intelligi queant? Mercurialis. Cur? Quia, gentis humanae vitio, suae quisque patriae Solem putat calentiorem quam alienae. Ita Galli per libras et solidos Turonenses, perque florenos et coronatos Francicos supputant omnia; Belgae per stuferos suos et florenos Brabanticos; Poloni per Polonicos; Itali per quadrinos, baiocos, Julios, testones, scutatos; Hispani per regales et duplones; Angli per sterlinos et rosatos; Ungari per suos Ungaricos, etc. unde non magis implicantur


page 448, image: s0478

historiae, quam rerum pretia, ad forum Civile et Sacrum attinentia. Desiderius. Recte monuisit; caecutiens mihi de visu plaudebam. Mercurialis. Adverte lumina; vel in tenebris videbis. Baiocus italis valet quadrinos quatuor, seu cruciferum nostratem unum. Stuferus Belgicus, solidus Turonensis, sterlinus Anglicus, (Latine sturnus, qui signum est regni et nummi) singuli aequivalent sestertio, viginti sestertii seu solidi Turonenses constituunt libram Turonensem. Julius Italicus et regalis Hispanicus aequiparantur drachmae seu denario, id est, quatuor sestertiis. Testonem (ita nominant) faciunt tres Julii. Polonicus florenus quindecim sestertiis aestimatur; Brabanticus sedecim seu siclo, ut diximus, hebraeo (intellige argenteo.) Florenus Gallicus seu Francus habet in Gallia 18 aut 20 sestertiorum pretium: minus in Lotharingia. Libra Turonensis, ut paullo ante diximus, ad medium Philippicum ascendit; coronatus Francicus et scutatus Italicus sunt idem, seque hodie fere ad duos florenos extendunt, minus denario. Libra sterlinorum (quam Angli per minores et majores nummos computant) quinque aut amplius Philippicos continet.

Desiderius. Ex talpa me lyncem reddidisti. Mercurialis. ne quid praepropere. Namque turbari potes, si audieris, Julios hodie et regales contra quinos sestertios aestimari; est enim pecuniae valor in ascensu, ut Sol post solstitium hiemale; nulla non dies aliquid addit. Ita ad Philippicos, quinque accesserunt sestertii: ad


page 449, image: s0479

scutatos, quindecim; (olim enim cum Philippeo consentiebant) ad coronatos, viceni; (qui et ipsi quondam Philippico respondebant) Imperialis nummus, vulgo talerus, quadraginta quinque sestertiis hodie aestimatur; hunc superat parte quarta nummus, quem, cum addito, aureum florenum vocamus; numisma Genuense ad duos florenos Rhenanos adjicit sestertios senos; Hungarus seu Ungaricus (nummus) tres illorum comprehendit. Pistoletus (ut loquumtur) Gallicus et Duplo Hispanicus, supra florenos Rhenanos quatuor, includit sestertios quindecim. Nummus Anglicus Rosatus (a rosa impressa dictus, sex florenos Rhenanos valet. Desiderius. Ire nunc licet longius; nihil etenim restat, quod super his interrogem amplius. Mercurialis. At mihi supersunt, quae dicam. Drachma ad veteres sex habebat obolos; nobis octo crucigeros; semidrachma tres, unde trioboli et triobolaris homo. Centussis dat centum asses, seu aera, seu quadraginta sestertios, aut absolute nummos, sive Philippicum. Centum quadrantes valent viginti quinque assibus, (quatuor enim quadrantes aut teruntii uno aestimantur asse) hoc est, decem sestertiis; qui olim, a Magnatibus et Patronis Romanis, suis dabantur asseclis, salutatoribus, et clientibus in quotidianam sportulam. Desiderius. Absolvisti? Mercurialis. necdum. Aureus Romanus viginti quinque aestimabatur denariis (id est, florenis nostratibus tribus, et sestertiis denis;) unde Bilbilitanus Poeta cupit mori, sed non ante,


page 450, image: s0480

Quam vitae tribus aureis peractis.

hoc est, annis septuaginta quinque; tot enim denarii in tribus continentur aureis. Solidus apud eosdem per omnia cum aureo convenit; totidem enim sestertios, hoc est, centum: denarios vero seu drachmas continet quinque supra viginti. Idem, stater est aureut. Desiderius. An tandem nummorum est satis? mercurialis. Argenteorum. Nam dic [(printer); sic: ideo] , quid concipis animo, dum audis nominari aureos, vel absolute, vel cum adjecto; e. g. sicli, talenti, millionis auri: Desiderius. Non habeo, quod respondeam. Mercurialis. At ego habeo. Nummus dicitur aureus vel a materia, quod scilicet ex auro conflatus sit; vel ab aestimatione valoris ac pretii, quod cum auro comparatur. Si ex materia, tum vel est aequalis ponderis cum argenteo; vel inaequalis; si aequalis: pretium utique inaequale aequali inest ponderi; est enim auri valor decuplus, aut duodecuplus ad argentum; si ex comparatione; tum aequale pretium, ex longe inaequali ducendum est pondere. Jam, quia siclus, e. g. olim erat aereus, argenteus, aureus; scito, siclum aureum valere quatuor Philippicos seu florenos duodecim Brabanticos; cum siclus argenteus unum tantum Brabantiae florenum pendat. Idem de drachma, idem de auri talento cogita; nam (exemplis te ducam) talentum argenti hebraeum tria millia continebat siclorum, hoc est, mille ducentos Philippeos, seu coronatos Francicos (antiquiore, ut supra memini, valore;)


page 451, image: s0481

aureum vero Hebraeorum talentum, duodecim complectitur Philippeorum millia. Satin' clare? Desiderius. Nisi captus sum oculis. Mercurialis. Sed age; si centum ego tibi promittam aureos, quantum a me speras pecuniae? Desiderius. Vereris aevi, an nostri? mercurialis Nostri; de prisco supra memini. Desiderius. Germanicos, an italicos? Mercurialis. Germanicos. Desiderius. Ajo, centum abs te mihi promissos esse florenos Rhenanos; nam videris, per aureos, intellexisse aureolos; juxta catachresin vernaculae, aurum pro argento nominantis. Sin' Italicos; dico, totidem scutatos nummos in promissum venisse, quorum singuli hodie (ut innui) valent decem Juliis, seu floreno nostrate, et viginti quinque sestertiis; vulgo coronatum argenteum vocamus. Quod si Hungaricos pollicitus es, tum ducentos Imperiales (taleros sive Fernandicos) abs te exspecto. Mercurialis. Recte. Quid si tonnam auri pollicitatus sim tibi? Quid si millionem auri? Desiderius. Si tonnam, seu centum auri millia; possem vel decuplum, hoc est, decies centena mihi sperare florenorum millia; vel centies mille nummos Hungaricos; vel denique centies mille florenos Romanos. Idem de millione, cum proportione, assero. Quid dares horum? Mercurialis. Quod videretur Judici. Lis pendeat interea. Desiderius. Per me quidem licer, vel ad centum annos ut olim apud Areopagitas. Mercurialis. Longins etiam seculo. Restat, ut aliquid hisce addam, quod, nescio, an omnes


page 452, image: s0482

credituri sint; mihi dudum fidem fecit auctoritas virorum omni exceptione majorum. Desiderius. Edisere, ut et ego assentiar. mercurialis. Siclus Hebraeus (juvat de hoc mentionem propter reverentiam Sacrae Paginae repetere) idem omnino erat, sive communis; sive, ut Divina loquitur Scriptura, juxta pondus Sanctuarii; adeoque nec alter major, nec alter minor, sed unus et idem; dictus est Sanctuarii, quod servaretur inibi justisimi siclus ponderis, ad quem appendi possent et examinari reliqui, ne fraudi (puta decurtationi aut diminutioni) pateret locus. Sic apud Romanos publica pedis et amphorae mensura servabatur in Capitolio. Testem, quem supra, laudo Cornelium a Lapide. Desiderius. Magnum hujus apud me quoque pondus est. mercurialis. Hoc quoque ex eodem; Josephum olim a fratribus venditum viginti argenteis, seu scilis, hoc est, viginti florenis Brabanticis, seu octo Philippicis; Christum vero triginta argenteis, sive siclis, hoc est, duodecim Philippeis, seu florenis nostratibus sedecim; Salianus paullo liberalius per suos Francos pretium Christi venditi computat, et ad coronatos seu Philippicos octodecim, et quinos insuper sestertios extendit; florenos nostrates viginti quatuor. Excurrendi hic locus esset, nisi fatigatum te cernerem, et ab hujus consilio peregrinationis abluderet, in rerum memorabilium et mirabilium, sacrae profanaequiue historiae pretia; nunc satis erit adjecisse; quod dicantur nummularii (mensarii, trapezitae, argentarii) aurum et argentum exercere,


page 453, image: s0483

collyboque mutare; aeruscatores pecuniam fallaciis colligere; foeneratores dare ad foenus seu usuram, sive locare foenori ac foenerari, unde pecunia foenebris et usuraria; pro foenore quandoque redit foenusculum. Olim rudis massa aeris (quod raudusculum appellabant, quasi rudusculum) appendebatur, et dependebatur ad pondus certum, loco pretii et pecuniae; unde verbum, pendere nummos. Praefecti [(printer); sic: Profecti] monetarii curant, ut pecunia sit proba, non aerosa, non adulterina, non arrosa, accisa, quod fit a nummorum adulteratoribus. Satis pavisti oculos aurei argentique fulgore? Desiderius. Plus satis. Mercurialis. Retorqueamus eos ad ipsam videndi artem. Desiderius. Haeret mihi scrupulus, non in calceis; sed in pondo nummariis. Merturialis. Qualis? Desiderius. Livius decade prima, nescio, quo libro, narrat, Romanos, capta urbe, se a Gallis redemisse mille pondo auri. Quaenam haec summa? Mercurialis. Juxta aestimationem Georgii Agricolae, rem metallicam accuratissime persequentis, libra Romana, seu pondo argenti puri, valuit denarios 84, seu aureos Ungaricos octo et paullo amplius; adeoque libra, nostrate moneta, extendebat se ad 24 florenos Rhenanos; milleque librae seu pondo cum minutiis residuis implebant 15000 fl. quae quia fuerunt aurei, debent augeri decuplo aut duodecuplo, facientque secundum jani Gruteri calculum 112000 coronatos. Meminit idem Livius bigatorum et quadrigatorum, (nummorum a nota bigae et


page 454, image: s0484

quadrigae, impresa dictorum) qui respondent fere denario Romano. Aes apud eundem, aliosque Scriptores, non raro pro omni genere aureorum, argenteorum. aereorum nummorum accipitur. Aes grave illis dicitur, quo haud numerato, sed appenso, debita exolvi solebant. Antiquitus ex aurea materia fuerat aureus Romanus seu solidus, de quo ante. Daricus quoque duas drachmas Atticas aureas pendens, seu viginti argenteas, quae quid valeant, audiisti. Et Philippicus seu Philippeus Macedonicus, qui Grutero libripende, tribus Gallicis coronatis aequivalet. Argentei erant, drach ma, semidrachma, didrachmum, tetradrachmum. De quibus actum. Cistophorus, Asciatica pecunia, fere dimidius denarius. Obolus, uti intellexisti, sexta drachmae pars; drobolus, duo eboli; apud priscos Romanos sti pendium diurmum gregarii militis, qui denos nummulos nostrates argenteos vix superabant; certe ad tres cruciatos non ascendunt. Menstruum (ut hoc obiter) erant deanrii Romanii deni. De quibus supra. Apud Romanos ex argento erant conflati Denarius, Quinarius seu Victoriatus, a signo victoriae nuncupatus; sestertius seu libella; sembella, (denarii pars vicesima) teruntius. Ex aere dipondius, seu duplondius, duos asses appendens; as, semissis, triens, quadrans, sextula. An exemi scrupulum e lance monetaria? Desiderius. Nihil restat, quod vel addi cupiam, vel demi. Mercuialis. Scis, quid sint flavissae? Desiderius. Hactenus putavi esse apes, a flavo colore sic


page 455, image: s0485

dictas. Mercurialis. O lepidum nomenclatorem! Flavissae apud veteres Latinos habent nomen a flando, suntque flata signataque pecunia in thesauris reposita, non rude aes, argentumve. Desiacrius. Quam multa nescio? Hoc scio, (ut pensum Proverbii solvam) me in aere esse tuo, nec inde liberandum. Mercuralis. Bonum nomen, quod patiar apud me inveterascere. Exactionem memorati pensi utrinque remittimus, cum haec sermonis sive diverticula, sive vehicula viae, quae restat, fallendae aut mitigandae, non sint necessaria. Quod si ultro lepus aliquis, aut lepos, nobis intercurrat, pauculis eum verbis transmittemus, ne rebus in seriis, et insita dignitate eruditam voluptatem praestantibus, videamur verborum papiliones venari. Desiderius. Hoc tuae perspicaciae est. Mercuralis. Erit et tuae, ubi visum tibi Scientia, ad quam nos admovemus, acuerit.

CAPUT LXIV. Optica.

OPtice nominatur ab
[Gap desc: Greek word]
, video; et est Scientia, qua recte dijudicatur visibile, (Plin.) ejusque veritas a fallacia discernitur; cujus rei tota consistit ratio in visu, seu sensu videndi; et visione, seu actu cernendi, luce colore, et umbra; eorumque figuratione. et varia radiorum super diversas figuras projectione; dum explicat, quid caussae, quod recta


page 456, image: s0486

curvis, curva rectis, quadrata rotundis, solida planis, tumida depressis, convexa cavis, directa fexis, integra et continua fractis, ficta et falsa colorum, veris assimilentur.

Est autem visio, receptio speciei seu simulacri aspectabilis in oculum, quod fit per radium vel Simplicem, seu Rectum; vel Reflexum; vel Refractum; aut Mixtum, ex recto et obliquo. Lux est splendor seu fulgor, qui corpori lucido seu luminoso inhaeret; Lumen est, quod ab eo, tanquam imago lucis, producitur et diffunditur, redditque illuminatum id, in quod incidit. Color est qualitas orta, ex perspicui cum opaco commixtione. Quatuor primarii colores videntur in Elementis; albus in sicco, cujus subjectum est terra; viridis in humido crasso, cujus matrix est aqua; coeruleus in humido tenui, qui sit in aere; flavus in calido, qui sequitur ignem condensatum; perspicuum (pellucidum seu diaphanum) est, quod lumini colorique transitum permittit; contra, opacum. Est autem Radius, (quem Visorium vocant) linea lucida vel colorata, e centro rei visae in videntem oculum protensa; Radiatio, multorum est radiorum collectio. Medium (quod oportet esse tralucens, ut est aether, ignis, aer, aqua, vitrum, crystallum, succinum) dicitur id, per quod radii transeunt; qui, antequam ab objecto ad oculum pertingant, vel ex uno medio incidunt in aliud, diversae densitatis; et tunc refringi dicuntur, ac Refracti. Sic videmus baculum rectum, in undis apparere curvum; quod


page 457, image: s0487

fit propter refractionem radiorum, per aerem et aquam penetrantium. Vel illabitur a corpore diaphano (tralucente) in opacum et politum; et ab eodem repercussus ac reverberatus, redit et resilit in idem corpus pelluciudm; ut cernitur in speculis, unde radius hic Catoptricus appellatur, a
[Gap desc: Greek word]
, speculo; secus contingit in Refracto, qui facto angulo, in eo, ubi inciderat, puncto; ab ea, qua ingressus erat via ad alterutram, dextram aut sinistram partem deflectit, et velut in poplitis flexuram coit, vocaturque Dioptricus; vel denique radius uno eodemque fluxu per medium, seu intervallum, aequabile ad ipsum oculum defertur, et Directus ideo dicitur, quia sine ullo angulo per lineam brevissimam ab objecto ad oculum exporrigitur, ita, ut in medio nec intercipiatur, nec flectatur, aut frangatur; qualis est, quem Sol per liberum et uniformem aerem jaculatur; hic Opticis vocatur radius Incidentiae, quia ad angulos aequales incidit in aciem, quippe perpendicularis; secus radius Obliquus, qui facit angulos inaequales, unde obliquationis dicitur. Angulum quoque Incidentiae nominant Optici, qui in punctum refractionis aut reflexionis incidit. Figura visionis est conus sive pyramis, cujus apex in pupilla, basis in re visa.

Ut autem aliquid possit aspectui subjici, requiritur conveniens magnitudo rei aspectabilis, ejusque mora ante oculos; situs item, et distantia; rectaque sensus dispositio; quae nisi adsunt, contingunt fallaciae et hallucinationes visus


page 458, image: s0488

non tantum in reflexionibus et refractionibus, sed etiam in directa radiatione; hinc fit, ut res subaqua major appareat, quam suo loco; ut tanto cernatur minor, quanto est remotior; ut linea curva eminus videatur recta; ut columnae parallelae in longum procedentes putentur coire in angustias; ut figurae in alto supra verticem videantur extentae, cum sint contractae, etc.

Objectas visiis communiter numerantur, lucidum, coloratum, remotum, magnum, situm, figuratum, continuum, divisum, numerabile, mobile, quietum, asperum, laeve, transparens, spissum sive densum, opacum, umbrosum, obscurum seu tenebricosum, pulchrum, deforme, simile, diversum. Et quia lux primario transmittit imagines ad oculos, inter ceteras laudes, has habet, quod commonstret rerum distinctionem ac varietatem; quod ex coelestibus corporibus in inferiora beneficum influxum deducat; quod se incredibili celeritate in totam sphaeram suam explicet: quod vigorem animantium corporis addat, etc. Cui opponitur umbra. quae projicitur in partem luci adversam, retinet figuram sui opaci, eamque sequitur; est sub ortum et occasum Solis longissima; meridie brevissima; (secus tempore hiemali) in oppido Syene (ut hoc obiter) die solstitii medio, omnino est nulla, id quod deprehensum in puteo undique illuminato; unde Aenigma Virgilianum; Dic, quibus in terris etc. Docet magnitudinem Solis et Lunae, monstrat teram esse sphaericam, esse punctum; distinguit locorum intervalla et


page 459, image: s0489

universi incolas; quibus et nomina dedit, ut Amphisen, Heterosait, Periscii vocentur, de quibus cap. 65. affignat terrae zonas, climata, et parallelos incolas.

Partes Opticae (quam vulgo Perspectivam appellant) sunttres. Ipsa Optica(nomen partis obtinens et generis) versatur circa Raios Rectos; Catoptrica circa Reflexos: (vulgo Specularia;) Dioptrica circa Refractos. Quibus accedit Gnomonica, quae docet conficere Horologia Solaria seu Sciotherica; Et Scenographice, explicans picturae requisita, et fundamenta, secundum figurationem lucis et umbrae.

Ex Optices intelligentia queunt imagines efformari, quae, uno spectatae loco, consormes sunt, prototypo suo; ex alio, difformes maxie. Illa, quae concipi debent remotiora ab oculis, stringuntur magis a pictoribus; qui et altiora deorsum, etc. depressiora sursum ducunt; in speculis planis objecta, quo magis distant a speculo, hoc magis retro speculum videntur abducta, in iisdem dextra apparent sinistra, ac contra: quae si sternantur in plano, repraesentant altitudines inversas. In speculis polygonis res multiplicatur: in convexis contrahitur et apparet minor: in concavis amliatur; in his excepti solares radii excitare possunt ignem, praesertim, si cavitas sit sectio coni parabolica, seu conice oblonga. In ebriis propter spiritus crassiores et perturbatiores fluctuat axis pyramidis Opticae, ideoque geminis consurgit mensa lucernis. Stellae videntur scintillare,


page 460, image: s0490

dum exhalationes et vapores per inseriorem aeris regionem sparsi, sive sursum, circulariteragitantur.

Sciothericorum duo maxime vulgaria funt genera; alterum vocant Horiz ontale seu Verticale, quod solo impositum (ut in hortis quibusdam fieri amat) per stilum erectum horas diei ostendit, jacitque umbram rectam. Alterum est sixum (vulgo murale) cjus gnomen si ad angulos rectos parieti inseratur, projicit umbram versam. Viatortum seu nobile dicitur, quod exprimitur cylindris, annulis, quadrantibus, etc. Debet vero stilus seu index ferreus respicere vel Austrum vel Boream; si facit id oblique, declinare dicitur.

Desideritas. Pol! haec Optica tua dissertatiuncula confessionem mihi exprimit, apertis adhuc oculis parum me perspexisse. Ex talpa in lyncem transiisse videor. Mercurialis. Habeo, quod gratuler mihi tibique. Adjungo paca de iride, seu arcu coelesti, in quo admirabilis reflexionis et refractionis mistura est; de quo Poeta:

Mille trahit varios adverso Sole colores.

Apparet enim in eo aliquid flammei, aliquid lutei seu flavi, atque coerulei, punicei, herbacei, viridis, purpurei, crocei, mira naturae varietate, quam pingunt solares radii nubi roridae et opacae immissi, indeque, repulsa acie, in Solem repercussi. Ex ejus coloribus praecipui sunt, puniceus, viridis, purpureus. Primus efficitur per radium lucis cum exigua opacitate


page 461, image: s0491

conjunctum, alter cum mediocri; tertius cum majore. Iris in conspectum nostrum haud potest cadere, nisi simus inter nubem, ex qua splendet, et Solem constituti. Plura si cupis de hoc versicolore naturae miraculo scire, illos adi, qui inter hujusmodi coeli spectra oculis suspensi inambulant; nos tutius in terra incedimus: quare ad eam nos convertimus.

CAPUT LXV. Geographia.

ESt terrae universae, quatenus nobis cognita, descriptio; differt a Cosmographia, quod haec mundum etians aetherium comprehendat. Chorographia vero regionem seu insigniorem aliquam terrae portionem in pictura exhibet; Topographia seu Topothesis minutius locum aliquem explicat. Partimur autem terram, vel eam dimetiendo in longum aut latum; vel disterminando in plagas habitabiles et inhabitabites; vel consignando historice, quid memoria dignum hic, illic obveniat, idque partim per globum terrestrem, partim per tabulas geographicas: partim per enarrationes rerum memorabilium.

Tota igitur Geographia continetur circumscriptione globi terreni, in quo, praeter ambitum, diametrum, aream seu superficiem, soliditatem sive crassitiem, observandi circuli nominatiores, zonae, climata, plagae, habitatores,


page 462, image: s0492

tabulae (vulgo mappe) geographicae, et hydrographicae, maria, freta, lacus sive stagna, fluvii, insulae, peninsulae, isthmi, promontoria, regiones praecipuae, urbes, montes, silvae, etc. De quibus omnibus praeter ea, de quibus alibi actum, sparsim te quaedam docebo; tu modo videas, ut alacriter mecum spatia tam vasta perambules, et quidem, utperegrinus, immorando nuspiam. Desiderius. Obsequentem me habes.

Mercurialis. Terram esse globosam, patet; quia ab Oriente in Occidentem undique versum, ambitur sideribus, et circumnavigatur maribus; transversim vero euntibus, poli mundi elevantur et deprimuntur; unde et terreni globi magnitudo pernoscitur; nempe, quia tendenti ab Austro in Boream (aut retro) singulis quindecim milliaribus Germanicis, attolitur Arcticus polus, et devergit Antarcticus gradu uno, evincitur totum terrae ambitum (qui est graduum 360.) habere in circuitu milliaria 5400; diametrum vero 1718. semidiam etrum, a superficie scilicet terrae ad centrum, 860. De hoc centro terrae, seu cavitate, quam tartarum, orcum, vulgo infernum appellamus, mire loquuntur Viri docti plurimi cum Cornelio a Lapide; extendunt illum carcerem ad quinquaginta aut sexaginta milliaria Germ. putantque sufficere ad damnatos includendos, etsi decem millibus annorum perduraret mundus; et singulis annis centum milliones eo deturbarentur, dareturque cuilibet reprobo spatium cubicum decem


page 463, image: s0493

pedum. Desiderius. O antrum horrendum! Stant comae: vox faucibus haeret. Mercurialis. Nos ita vivemus, ut ne moriamur aeternum.

Porro distantiarum dimensiones ut intelligas,

ne rudis sis illorum, quos dixi, in globo terrestri circulorum; in quo axes seu vertices aut cardines appellantur poli, circa quos mundi machina circumvolvitur; quorum alter Arcticus, id est, Ursinus ab Ursa vicino sidere dicitur; alter Antarcticus, quia Arctico e diametro oppositus. Antarcticus (qui et Australis, et Austrinus et Meridionalis) in nostro hemisphaerio seu globo dimidio haud conspicitur, sed sub Horizonte latet.

Majores circuli idem cum globo obtinent centrum, ipsumque secant in duas partes aequales. Sunt autem, Aequinoctionalis sive Aequator, Zodiacus, Horizon, Meridianus. Minores dicuntur, qui diversum habent centrum a globi centro, eumque dividunt in duas partes inaequales; suntque Tropici duo, totidemque Polares. Rursus ex universis circulis, quinque dicuntur. Recti sive Paralleli, id est, aequaliter inter se distantes, quia eosdem cum Universo polos habent; et aequo in latitudinem spatio a se disjunguntur, suntque Aequator, Tropici, Polares. Majores distinguunturin Fixos et Mobiles; Fixi sive immutabiles sunt Aequator et Zodiacus; Mobiles, pro varia regionum aclocorum mutatione, sunt Horizon et Meridianus.

Horizon Latine Terminator, Finitor, et Finiens conspectam seu conspicuam mundi partem


page 464, image: s0494

a non conspicua seu aspecta dirimit, terramque in duo hemisphaeria seu globos dimidiatos dissecat, et in margine exhibet triginta duos ventos, ac proinde totidem plagas. Rectus Aequatorem ad angulos rectos intersecat; obliquus ad obliquos. Is, quem sensu percipimus, oculo nostro terminatur, quo usque ferri potest conspectus, id est, ad milliaria Germ. fere quinque. Ejus alter polus, Vertici nostro perpendiculariter incumbens, Arabice dicitur Zenith; alter ei oppositus, antipodum cervicibus imminens, vocatur Nadir.

Aequator globum in duas partes aequales, Septentrionalem et Meridionalem, diducit, aequali spatio ab utroque mundi polo recedens; quem cum Sol attingit, aequale toto orbe diei ac noctis efficit spatium; unde et ei nomen quaesitum. Ab hoc numeratur latitudo locorum, quae est distantia a medio terrae versus Septentrionem vel Meridiem, eademque est cum elevatione poli: Zodiacus ostendit, sub quo signo coelesti locus quilibet sit positus. Meridianus supra Verticem cujuslibet hominis fictitie ductus indicat longitudinem loci ab Ortu in Occasum, ita, ut si tantillum Orientem versus aut Occidentem progrediaris, alius continuo sit Meridianus. Tropici et Polares globum terrestrem in quinque zonas distinguunt.

Itaque latitudo terrae aestimatur ab Aequatore polos versus utrinque per 90 gradus; Longitudo ab Occasu in Ortum per integrum circuitum graduum 360.initio sumpto a Meridiano,


page 465, image: s0495

quem constituunt ad fines Europae in Insulis Canariis. Philosophi a polo ad polum mensurant longitudinem, ab Oriente vero et Oceidente latitudinem.

Ex latitudine terrae prodeunt quinque Zonae; Media, interjacens circulis Tropicis, vocatur Torrida; extremae duae, intra polares circulos comprehensae, sunt frigidae, totidemque Temperatae inter has Frigidas et illam Torridam alterutrinque sitae.

In aestuosa Zona propter perpetuam Solis, supra verticem hominum in ambulantis, viam vehementissimi sunt ardores, continuumque aequinoctium, ideoque Veteribus inhabitabilis putabatur. Econtrario in gelsdis plagis, quae ab orbita Solis longissime ad latus sepositae sunt, acerrima urunt frigora, estque sub ipso polo sex mensium dies, ac totidem nox. In Temperatis tractibus alternatio tempestatis est grata, cum succedentibus in vicem incrementis ac decrementis dierum ac noctium.

Unde oriuntur Climata, (spatia terrae inter parallelos Aequatori circulos comprehensa, per interstitium seu intercapedinem unius semihorii, variantis longitudinem diei) in quibis qui longissimum seu solstitialem diem habent horarum [(printer); sic: horum] duodecim, dicuntur habitare sub Aequatore; qui 13 horarum sub Climate primo, ut sunt Aethiopes; qui sub fecundo, horas habent 14, ut Aegyptii; qui sub tertio, horas 15, ut Itali; qui sub quarto, horas 16, ut sunt Germani; qui sub quinto, horas 17, ut Moscovitae Hiberni;


page 466, image: s0496

qui sub sexto, horas 18, ut Sueci; qui sub septimo, horas 19, ut Finlandi; denique qui sub octavo, nono, decimo, etc. ad horas viginti et viginti quatuor extendunt diem, ut Norwegi, Russi, et vicinae ipsis insulae, etc.

Jam quod ad habitatores seu incolas Orbis terrarum attinet; desumitur discrimen vel ex comparatione diversi situs populorum ad invicem, quorum alii sunt Antoeci, qui scilicet easdem Zonas inhabitant, sed diversa hemisphaeria; Perioeci, qui eandem Zonam, et idem plane Clima obtinent, sed distant distant spatio 180 graduum.

Sinoeci, qui in eadem regione modico latitudinis intervallo discriminantur, Antipodes seu Antichtones habent obversa inter se vestigia, ut duae muscae, quarum altera supra, altera infra globum repit. Vel discernuntur ex umbrarum diversitate, ut Ascii, qui nullam habent umbram meridianam. Amphiscii, apud quos utrinque jacitur umbra meridiana, diversis scilicet anni temporibus, quippe intra Tropicos habitantes, Heteroscii, quibus umbra meridiei in unam duntaxat projicitur partem, qui nimirum intra Zonas temperatas colunt; Periscii, quibus umbra meridiana circulatur, seu in orbem curvatur, quod accidit habitantibus sub polis.

Porro continentes, maribus inter se disjunctae, (sunt terrae solidae, aquis interjectae, quas et insulas magnas dicere possimus, Oceano circumfluo divisas) recensentur praecipue quatuor. 1. Europa, cui ab Ortu est Tanais fluvius; ab


page 467, image: s0497

Occasu Oceanus Atlanticus; a Septentrione terra Subborealis, seu Oceanus Hyperboreus; a Meridie Mare Mediterraneum: 2. Asia limites habet ab Oriente, mare Eoum, seu Oceanum Chinensem; ab Occidente Tanain, et, ut quidam volunt, sinum Arabicum; ab Austro Mare Indicum sive Rubrum; a Borea Oceanum Sythicum sive Tartaricum. 3. Africa (cujus pleraque inculta et deserta sunt) terminatur ad Ortum Mari Rubro seu Sinu Arabico: ad Occasum Oceano Atlantico: ad Septentrionem Mari Mediterraneo: ad Meridiem Oceano Aethiopico. Quibus accedit 4. America. nomen habens ab Americo Vesputio Florentino, qui Emanuelis, Portugalliae Regis, auspiciis eam, circa annum D. 1497, invenit; quamquam prior illo Christophorus Columbus Genuensis, auspiciis Ferdinandi, Regis Castellae, anno Christi 1492,q uasdam ejus Insulas adierit; quibusdam haec pars Orbis, India Orientalis indigitatur; porrigitur versus exortum Solis ad Oceaum Atlanticum et Aethiopicum; versus occiduas partes ad mare Pacificum; versus Australes ad fretum Magellanicum: versus Arctum, littus habet Europaeis incognitum.

Haec ex quatuor Orbis partibus est longe maxima, quare et novus Orbis dicitur; deinde magnitudine praestat Asia [(printer); sic: Asiae] , Lunae referens speciem; tum Africa, formam habens peninsulae. Minima est Europa, sed nobilissima, virgini sedenti assimilata; cujus caput sit Hispania:


page 468, image: s0498

collum et pectus Gallia: brachia Italia et Britannia: (vel, ut alii volunt, Dania;) venter Germania: umbilicus Bohemia: reliquae regiones ad vestem diffusam et fluentem referuntur.

Regiones Europae Orientales, sunt Tartaria seu Tattaria minor, (Praecopensium scilicet) et Chersonesus Taurica, Sarmatia, Hungaria, seu Pannonia, Transilvania, Dacia, (inqua Dardania, hodie Servia,) Moesia (seu Bulgaria, hodie Walchia.) Occidentales, funt Hispania et Gallia; Meridionales, Illyricum, (in quo Sclavonia, Albania, et Dalmatia) et Italia. Septentrionales, Hibernia, Scotia, Britannia seu Anglia, insulae, Scandia peninsula, sub qua Lappia, Finlandia, Suecia, Norwegia, et Chersonesus Cymbrica seu Dania, peninsula; continentes vero sunt, Germania Superior et Inferior.

Asia hodie in quinque potissimum partes distribuitur, quarum prima Tartaria seu Scythia Asiatica. 2. China seu Sina, quae continet urbes celebres CCXL. fossis murisque probe munitas. Regiam alii dicunt esse Paquinum, alii Xanthum, alii Quinsai, alii Nanquinum. 3. Indiae, Vetus et Nova, ab Indo flumine dictae, et olim divisae Gange flumine; versus Ortum et Occasum; posterius in novem partes sectae, quarum nomina, Cambaja, Narsinga, (hujus urbs praecipua Meliapor a D. Thomae sepulcro clara; et nominatu frequens Comarinum promontorium) Malabar, (cujus praecipuae urbes Calecutum, Cochinum, Travancor, etc.) Orixa,


page 469, image: s0499

Bengala, Pegu, Sian, (in qua Sinan et Malacca urbes celeberrimae) Camboja. Indiae Septentrionalis, Rex Mogor tenet partem. Japan Insula, Sinarum regno ab Ortu objacet, uti et Corea; illius, urbs caput, Meacum est. 4. Persarum, sive Sophorum imperium; sub quo comprehenditur Armuziae regnum peculiare. 5. Turci cum Imperium.

Divisa fuit olim Asia universa in majorem et minorem; Regiones majoris, Sarmatia Asiatica, Scythia Asiatica, Serica, Sinae, Indiae intra et extra Gangem, eoque spectantes. In continente sunt Gedrosia, Carmania, Drangiana, Arachosia, Sogdiana, Parapamisis, Bactriana, Hyrcania, Margiana, Parthia, Perfis, Susiana, Media, Albania, Iberia, Colchis, Armenia, Mesoptamia, Assyria, Babylonia, Arabia, (Petraea et Deserta) Syria, Palaestina, (in qua Idumaea, Judaea, Samaria, Galilae) Phoenice, Cilicia, Cappadocia, Galatia, Pontus, Bithynia, Pamphylia, Lycia, (proxime quatuor provinciae nunc appeslantur Natolia) et insula Cyprus. Minoris sunt, Phrygia duplex, Mysia, Lydia, Caria, Aeolis, Ionia, Doris et insula Rhodus.

Africae regiones(veterum Geographorum divisione) sunt Aegyptus, Cyrenaica, Africa, minor, Garamantes, Numidia, Mauritania, Gaetulia, Libya interior, Arabia, Troglodytica (Troglodytae) et Aethiopia. Nunc partitur in partes septem, scilicet Aegyptum. Mauridaniam, vulgo Garbariam, (in qua regnum


page 470, image: s0500

Tunetanum) Numidiam (vulgo Biledulgurid) Sarram, (desertum) Nigritas, Aethiopiam interiorem sive superiorem, (quod Abissinorum imperium) et exteriorem sive inferiorem, in qua regiones Congi, Monomotapa, Zangibar, etc.

America dividitur in Septentrionalem (quae et Mexicana) et Meridionalem (quae Peruviana) exiguo isthmo alteram ab altera discernente. In Mexicana sunt Canada, nova Francia, Virginia, Florida, nova Granata, nova Hispania, California, Quivira, etc. In Peruviana, Castella aurea, Peruvia seu Peru, Chili, Chica, Brasilia.

Terra Magellanica (vulgo australis et incognita) a navarcho Ferdinando Magellano Lusitano primum conspecta, circa annum D. 1520, solis in littoribus explorata, sicut aliae subboreales et subaustrales (ut loquuntur) terrae. Nova Zembla, est nova viain Orientalem Asiae plagam (Catajam et Chinam) affectantium iter.

Verum ut ad singularia quaedam (nam peregrinationem profitemur, sed non more Philosophico a rebus et oculis abductam) accedamus. Hispania olim discreta fuit in provinciam Baeticam, Lusitaniam, Tarraconensem. Hodie sub Lusitania, est regnum Portugalliae, pars Castiliae veteris, parsque novae; sub Baetica, Granata et Andalusia, et Estremadura; sub Tarraconensi, Murcia, Valentia, Catalonia, Arragonia, Navarra, Biscaja, Asturia, Cantabria, Gallaecia, Legio, Castilia vetus et nova, (seu


page 471, image: s0501

regnum Toletanum) et Baleares insulae, vulgo Majorica et Minorica dictae. Romani olim duas in provincias distinxerunt Hispaniam, (unde Hispaniae vocantur) quibus citerior Hispania eadem, quae Tarraconensis; ulterior Baeticam et Lusitaniam complectebatur; dictae sunt citerior ulteriorque, respectu urbis Romae, (quanquam etiam respectu fluminis Iberi, utramque alluentis, eam parti tionem obtinent, ut sit citerior, quae versus Galliam, ulterior, quae versus Africam, sicuti et Galliae duae; nunc clarae manent tria regna, Castilia, Arragonia, Portugallia.

Gallia olim distributa (ut diximus) in Cisalpinam, quae et Italica, Togata, Circumpadana, eademque citerior (hodie Lombardia:) et Transalpinam seu ulteriorem; (Plinius Comatam vocat, a longis illius populi comis) hanc Caesar divisit in Aquitaniam, Celticam, (quaepostea Lugdunensis) et Belgicam. At Narbonensem Provinciam, quae interno mari alluitur, (quae dicta olim Braccata, a braccis, femorum tegumento) Galliae a se vincendae non accensuit, quod jam tum Romanis parebat.

Hodie Gallia divisa est in partes quatuor. 1. Aquitania; cujus regiones Biscaja, Bearnia, Bigornia; Guienna seu Casconia, Borbonia, Pictones, Santones, Lemovices, Petrocorii, Cadurci, Arverni, Bituriges, Vascones, etc. 2. Galliae Narbonensis regiones, Provincia (divisa in ditionem Pontificis et Regis) Languedocia, Delphinatus superior et inferior, Sabaudia seu


page 472, image: s0502

Allobroges. 3. Galliae Lugunensis regiones, Britannia minor seu Gallica, superior et inferior, Normannia, Ducatus Andegavensis, Belsia, Nivernia, Francia, (speciatim dicta, in qua metropolis Lutetia Parisiorum) Campania, Burgundia superior et inferior, (illa est Comitatus, haec Ducatus) et territorium Lugdunense. 4. Galliae Belgicae regiones, Picardia, Veromandui, Cambrense territorium, Bononiae Comitatus, vulgo Bolougne, etc.

In Italia continentes sunt. 1. Liguria, nunc ora Genuensis. 2. Hetruria seu Thuscia, nunc Ducatus Florentinus. 3. Umbria, nunc Ducatus Spoletanus. 4. Latium, nunc Campania Romana. 5. Campania felix, sive terra laboris. 6. Lucania, nune Basilicata. 7. Brutu, nunc inferior Calabria. 8. Magna Graecia, nunc Calabria superior. 9. Salentim, nunc terra Hydruntina. 10. Apulia. (Peucetia, Japygia) nunc terra Bariana. 11. Apulia Daunia, nunc Plana. 12. Samnites, nunc Abbrucium et Ducatus Beneventanus. 13. Picenum nunc Marchia Anconitana. 14. Flaminia. nunc Romandiola. 15. Aemilia, nunc Lombardia Cispadana. 16. Gallia Transpadana, nunc Lombardia Transpadana. 17. Venetia, vulgo Marchia Tarvisina. 18. Forum Julii, nunc Friaul. 19. Istria. Adjacent Insulae tres, Corsica, Sardinia, Sicilia sive Trinacria. Regnum Neapolitanum complectitur Lucaniam, Campaniam felicem, Calabriam, Salentinos, Apuliam utramque, et Samnites.


page 473, image: s0503

Graecia olim dirimebatur in Macedoniam (seu Aemoniam, vel Aemathiam; in qua Epirus et Thessalia;) et Achajam, sub qua Graecia, seu Hellas proprie dicta, Peloponesus, et Insulae adiacentes; in Hellade, Aetolia, Doris, Locris, Phocis, Megaris, Attica, Boeotia. In Peloponeso, Corinthia, Laconia, Elis, Arcadia.

Sarmatia Curopae, continet septem regiones, quarum prima Polonia, (dicta a Pole seu Planitie) et haec duplex; major et minor. 2. Russia Nigra, seu Roxolania aut Ruthenia; (alba Russia ad Asiam pertinet.) 3. Prussia seu Borussia Regalis; nam Ducalis maximam partem Electori Brandeburgico paret. 4. Lithuania. 5. Livonia. 6. Podolia; habens versus meridiem Moldaviam. 7. Moscovia, cujus potior pars Asiae subjacet.

Germania in meditullio Europae sita est. In superiore sunt Helvetia, Alsatia, Suevia, Bavaria, Franconia seu Francia Orientalis, Palatinatus uterque, Bohemia, Moravia, Austria, Stiria, Carinthia, Croatia, Carniola, Tirolis. In inferiore, Leodiensis Episcopatus, Lotharingia, Juliacensis Ducatus, Archiepiscopatus Coloniensis, Trevirensis, Mogentinus: Item Ducatus Clivensis et Montanus, Westphalia, Hassia, Wetteravia, Thuringia, Saxonia, Misnia, Lusatia, Silesia, Marchia Brandeburgensis, Mechelburgia, Holsatia, Principatus Brunsvicensis et Luneburgensis, Archiopiscopatus Bremensis. In eadem est


page 474, image: s0504

Belgium, cujus Provinciae sunt septendecim; Brabantia, Limburgum, Luceburgum, pars Geldriae, Flandria, Artefia, Hannonia, Namurcum, Marchionatus Imperii, et Mechlinia, quae parent Hispano. Foederatis subsunt, Hollandia, Zelandia, Trajectus, Transisalania, Groninga, Frisia, Zutphania.

Daniae regnum complectitur Norwegiam, Finnorum Marchiam seu Finnomarchiam, Islandiam, Gronlandiam, Frieslandiam, Scetlandiam.

Suecia vero Botniam, Lappiam, Finniam, etc. Hae aliaeque memoratae regiones in alios atque alios limites et dominia partim Geographice, partim Politice dividuntur.

Jam etiam celebriores quosdam montes tibi commemorabo. Praecipui in tribus mundi partibus sunt: in Asia, Taurus, quam mediam scindit, cujus aliqua pars Caucasus, Indiam dirimens a Scythia; in Africa, Atlas; in Europa, Alpes reliquorum parentes; quae diversa sortiuntur nomina, unde Alpes Rhaeticae seu Lepontiae, Cottiae, Graiae, Juliae, Summae, seu S. Hotthardi, Adulae, etc. Eminent inter montes, Jura, seu Vogesus, (quibusdam Adula) Sequanos ab Helvetiis dividens; Pyreneus Hispanos a Gallis separans, Apenninus Italiam secans, in cujus jugo antrum Sibyllae; Vesuvius (seu Vesevus) in Campania, alias Summanus, ignes vomit, sicut Aetna in Sicilia; ubi et Acragas et Cyclopum scopuli. Garganus in Apulia, apparitione S. Michaelis insignis [(printer); sic: insignes] . In agro Patavino


page 475, image: s0505

celebrantur Euganei colles: in Germania Bructerus, Melibocus, Cocharus, Cocius, Amoba, vel Abnoba, Mons Jovis, Pileatus, Brennerus, aliaeque Alpium particulae; in Hungaria Carpathy seu Carpathus, et Caecius vel Caedus; in Thracia Rhodope, Haemus, Ismarus; in Macedoma et Thessalta Olympus, Pelion, Ossa, Pindus, Athos, Tempe voluptaria Othrys et Oeta; in Boeoiia (regione Phocide) Helicon vel Parnassus; in Laconia Taygeta, orum; in Epiro montes Ceraunii (Acroceraunii seu Chaones;) in Arcadia Cyllene, Lycaeus, Maenalus vel plur. Maenala; in Africa montes Lunae asperrimi, et famosum Promontorium Bonae Spei; in Phrygia mons Ida seu Gargara, et Dindymus; in Asia portae Caspiae seu montes Caspii; in Cilicia mons Amanus; in Scythia montes Riphaei seu Hyperborei, perpetua nive rigentes; in Galilaea Thabor Sacris Paginis clarus; ut in Arabra Petraea mons Sinai et Horeb; ac Jerosolymis Sion, Acra, Moria; et mons Oliveti; in Sria Libanus et Hermon, etc. Tres urbes Septicolles sunt: Constantinopolis, Roma, Hierosolyma.

Silvae memorabiles in Belgio et Gallia Ardunna: in Germania, Hercynia, cujus Partes Silva Nigra, et Martiana seu Hartiana: Ottonica, Bohemica; Speshartica et Turingica, etc.

Urbes nominatiores et memorabiliores sunt; in Italia, Roma, Venetiae, Neapolis, Mediolanum; in Hispania, Hispalis, sive Sevilia, et Granata; in Gallia, Parisii, et Pictavia; in


page 476, image: s0506

Lusitania, Olyssipona; in Anlia, Londinum: in Thracia, Bizantium seu Constantinopolis: in Germania, Praga, Colonia, Gandavum, Am sterodamum; in Sarmatia, Moscovia; in Africa, Marocum, Algira, Tunetum; in Aegypto, Cairum seu Alcairum, olim Memphis; in China, Pequinum, seu Cambalu, Nanquinum seu Quinsai, Cantan: in India Orientali, Calecutum, Malaca, Goa, clavis Indiae; in Arabia felice, Mecha; in America, Mexia, Cusca, Lima; in Japonia, Meacum, Jendo, Nangasachum, Christianorum martyrio celebre. Olim celebrabantur, Hierosolyma in orbis umbilico posita; Samaria, Balblon, Susa, Ninive, Tyrus, Tigranocerta, Persepolis, Carthago, Nicomedia, Synnada, Alexandria, Troja, seu Ilium, Cyzicum, Thyatyra, Sardes, Philadelphia, Laodicea, Antiochia, Corinthus, Athenae, Lacenae seu Sparta, Thessalonica, Dyrrachium, Chalcedon, Lmapsacus, Mytilene, Halicarmassus, Rhodus, Creta, Thebae, Pelusium, Heraclea, Elis, Olympia, et infinitae aliae.

Porro, quod ad Hydrographiam attinet, Oceanus dividitur in Vastum, Sinuosum, et Fretum. Vastus instar cinguli totum terrarum Orbem ambit; qui si medius inter terras intercurrat, dicitur mare Interius seu Mediterraneum, variamque sortitur nomenclationem a plagis, quas alluit; nam primo a Provinciis appellatur Ibericum, Asiaticum, etc. 2. ab Insulis Creticum, Siculum, etc. 3.a gentibus, Germanicum, Gallicum,


page 477, image: s0507

Ausonium, Dalmaticum, Ligusticum, Caspium, etc. 4. ab urbibus, Argolicum, Corinthium, Adriaticum, etc. 5. a coeli positione, superum (idem quod Adriacum) et inserum, alias Tyrrhenum seu Thuscum. 6. a Regum memoria, Ionium, Aegeum, Erythraeum, etc. 7. ab hominum casibus, Hellespontiacum, Myrtoum, Icarium. 8. ab ordine, ut Propontis, (aequor ex primis angustiis maris se coarctantis, quod Hellespontum vocant, exspatians) qui ubi iterum stringitur, Bosphorus Thracius appellatur; et ubi iterum effunditur, Pontus Euxinus nuncupatur; hic vero ostio Maeotidis paludis committitur, idque ostium vocatur Bosphorus Cimmerius.

Oceanus Sinuofus efficit sinus, sciLicet Persicum, Arabicum, Mexicanum, Adriaticum, lonicum, Ambracium, Corinthiacum. Freta sunt Siculum, Hetruscum, Calydonium, Hellespontiacum, Thracium, et Cimmerium, Godanum, Balthicum, Germanicum, Cimbricum.

Insulae Europae praecipuae sunt Scotia, Hibernia, Britannia, (a cujus tergo sunt Orcades, Romanis ultima Thule), Islandia; Balearides Hispanae, Ebusus, Gades. Italicae Corsica, (ut memini supra) Sardinia, Sicilia, et his adjacens Melita. Graecae Creta (nunc Candia) Corcyra, Cephalenia, Zacynthus, Ithaca. In mari Aegea Euboea, Scyrus, Lemnus, Chius, Samos; Cous, et notae Turcarum clade Echinades, seu Strophades. Asiae attribuntur Lesbos, Mitylene, Aegina, Salamis; et quae in orbem


page 478, image: s0508

circumjacent Cyclades; in quibus notiores Andrus, Delus, (Apollinis quondam oraculo clara) Paros [(printer); sic: Pars] , (unde marmor Parium) Icaria, Pathmos, (D.Joannis Evangelistae exilio nominabilis) Micone, Samos. Gyarus vel Gyarae (quo Romani exules mittebant) una ex Sporadibus. Cyprum et Rhodum Turca ademit Christianis. In Africa celebres sunt Insulae Canariae seu Fortunatae in medio mari Atlantico; in mari Indico seu Eoo sunt Sumatra, Borneo, Java, Moluccae, Philippinae; nova Guinea, Ceilon seu Taprobana; in America Hispaniola, Cuba, Jamaia, etc. Corea et Japonia, nobilissimae Insulae, Chinarum regno ad Ortum, ut diximus, objacent.

Lacus magis principales et noti sunt, Lemannus, Acronius seu Podamicus, Tigurinus, Lucerinus, Benacus, Larius seu Comensis, Trasymenus, Verbanus, Albanus seu Fucinus, Velinus, Fundanus, Lucrinus, Avernus, Nursinus; lacus Genesareth seu mare Tiberiadis; lacus Asphaltites, nuncupatus a bitumine, alio nomine mare salsum aut mortuum. Paludes, Maeotis, Mareotis, Lerna, Stymphalis, etc.

Flumina nobiliora sunt, in Hibernia Banna et Sineus: in Anglia Tamesis; in Hispania Turias, Iberus, Minius, Durius, Tagus, (aurifer) Baetis; in Gallia Garumna, Ligeris, Sequana, Rhodanus, Matrona, Araris, etc; in Germama Danubius, Rhenus, Moenus, seu Mogonus, Neccarus, Lycus, Oenus [(printer); sic: Aeneus] , Athesis, Amasis, Visurgis, Albis, Viadrus sive Odera,


page 479, image: s0509

Mosella, Mosa, Sala; in Italia Arnus, Tiberis, Padus, seu Eridanus, Mincius, Anienis, Vulturnus, Silarus, Aufidus, Metaurus, etc. in Polonia Vistula et Borysthenes; in Hungaria Savus, Dravus, Tibiscus; in Bohemia Albis et Moldavus; in Moravia Moravus; in Transilvania Morossus et Samus; in Epiro Acheron; in Acarnania Achelous; in Peloponeso Alpheus, Eurotas, Inachus; in Boeoria Cephisus, Asopus, Ismenus; in Messaha Peneus et Sperchius; in Macedonia Strymon; in Thracia Hebrus; in Cilicia Cydnus; in Scythia Tanais; in Colchide Phasis; in Cappadocia Thermodoon [(printer); sic: Thermedoon] ; in Phrygia majore Maeander et Marsias, qui in Caria Lycus dicitur; in minore Scamandrus; in Mysia minore Cranicus; in Lycia Xanthus; in Lydia Pactolus aurifer; in Aegypto Nilus; in Armenia majore Tigris, Araxes, Euphrates; in Palaestina Jordanis; in Africa Nilus, et Niger; in India Indus, Hydaspes, Hypanis, (qui et in Scythia;) praecipue Ganges gemmifer, Indiam bifariam secans; hinc India versus Occasum dicitur, intra Gangem; versus Ortum (qualis est Sinarum [(printer); sic: Sianarum] regnum) extra Gangem; et hic est unum e quatuor fluminibus e Paradiso exeuntibus Sacrae Scripturae Phison dicitur; alter fluvius Geon seu Nilus; tertius Tigris; quartus Euphrates. Diorix seu
[Gap desc: Greek word]
rivus seu fluentum per alveum manufactum decurrens. Satisne terrarum et aquarum? Desiderius. Ubi sim, ignoro: Mercurialis. Animo te fidenti esse jubeo, portum aut stationem si non reperiamus


page 480, image: s0510

in terra, dabit eam coelum, quo jam jam tendimus; has tamen prius minutias observa; in Tabulis Geographicis per simplices [(printer); sic: simplicis] orbiculos exprimi pagos; Munitiones, extante unco: Coenobia, circulo cruciato: Urbes nobiliores, binis velternis turribus: Academias, stellula: Territoria, certorum punctorum ductu discriminari: Christianorum regna distingui cruce; Mahometanorum, dimidiata luna, aut furca: Idololatrarum, sagitta. Desiderius. Grates, quas possum, habeo maximas; jam mihi considere et obdormire allubescit. Mercurialis. Nihil impedio, quiesce. Ego interea sidera cum Astronomis permeabo, dum tu pondus ignobile premis humum. Desiderius. Absit hoc, absit; et me juvat astratueri.

CAPUT LXVI. Astronomia.

SIve Astrologia, (quamvis aliqui hanc ab illa, tanquam filiam a matre, distinguant, quibusdam etiam Uranometria, et Uranoscopia) est scientia sideralis seu siderum; eaque duplex: Theoria sive Contemplatrix, et Practica, sive Operans et Agens; versaturque circa universam mundi machinam, investigans corporum coelestium numerum, ordinem, positum seu positionem, magnitudinem, motum, stellarum ac planetarum ortus et obitus, constellationum et signorum sormas, imagines,


page 481, image: s0511

progressus, status seu stationes, regressus, conjunctiones, oppostitiones, eclipses; eorumque vim, actiones, qualitates, efficientiam, influxus, etc. Nos facilioris methodi causa hanc disciplinam quadripartitam faciemus; acturi primo de motu et mensura corporum coelestium; deinde de stellis et Planetis, illor umque numero, orbibus, motionibus, et affectionibus, quam Theoriam Planetarum vocant; tertio de effectibus et vioperatrice siderum, quam speciatim Astrologiam nominant; demum de Computatione fastorum seu temporum, quam vulgo Computum appellant; quae omnia sic lustrabimus, ut non tam per ea transiisse quam pervolasse videamur.

Astronomi contemplaturi astra, describunt firmamentum in certas regiones, per quas observent transitiones siderum: nempe im aginarios circulos; ad quorum notitiam expeditius habendam, inventaest Sphaera pertusa, (quam materialem vocant, qua mundi idea et revolutionem coelestium varietas per similitudinem exprimitur) distincta in circulos aeneos aut ligneos, inter se instar armillarum inflexos, (unde armillaris Astrologis dicitur.) At Globus coelestis est corpus solidum et convexum, incujus superficie non lineae tantum circulares, sed stellae quoque et asterismisunt inscripti; quae si in plano exhibentur, id fit per Astr olabium seu Planisphaerium. ut loquuntur. Tametsi vero de circulis Globi terrestris egerimus, juverit tamen


page 482, image: s0512

eosdem hic in Sphaera, quanquam paullo aliter, repetere, ut altius insideant animo.

Stellas ire circulatim, indicat quotidiana reditio ad loca eadem: ergo coelum est volubilis Sphaera vel Globus: ergo habet axem, circa quem revolvatur, ergo et duas extremitates axis sui, seu duos immobiles polos, sive vertices, Septentrionalem (seu quodidem, Arcticum, Borealem, Aquilonarem) et Meridionalem (seu Antarcticum vel Australem.

Inter polos finge in medio Sphaerae maximum circulum; hic erit Aequator; et huic parallelos duos (seu aequaliter ab eo distantes) scilicet Tropicos.sic dictos, a reditu et conversione Solis ad Aequatorem, quorum alter nobis propinquior, Tropicus Cancri seu aestivus; alter in Austrum vergens, Tropicus Capricorni. hibernus seu brumaiis; uterque Solstitialis, quod in illis fiant Solstitia, (non equidem, quod Sol ibi subsistat, sed quod per aliquot dies neque umbrae gnomonum, neque longitudo dierum ac noctium ad sensum mutari videantur:) illum Sol describit altissimus aestate; nunc autem humillimus hieme; in illo nobis efficit diem longissimum; in isto brevissimum. Dirimit Aequator Sphaeram in duo Hemisphaeria, quem Sol attingens cursu suo, cum aequale efficiat diei ac noctis spatium, Aequinoctialls quoque vocatur; sunt vero Aequinoctia bis per annum, alterum in principio Arietis, scilicet Vernum: alterum in principio Librae, Autumnale.


page 483, image: s0513

Hunc duobus locis intersecat Zodiacus (ab animalium inscriptorum siguris sic vocatus) seu Signifer, inter Mundi polos oblique locatus, inque duodecim partes, Graecis Dodecatemoria, seu signa distributus; quae

[Note: Special characters] Sunt Aries, Taenrus, Gemini, Cancer, Leo, Virgo,
Libraque Scorpius, Arcitenens, Caper, Amphora, Pisces.

Quorum sex [(printer); sic: seu] priora, Septentrionalia; posteriora, Australiae dicuntur; singulis tribuuntur 30 gradus, qui computati faciunt 360, in quos distribuitut totus Orbis, coelestis et terrestris. Clacrius, Zodiaecum dixeris esse cingulum latum et obliquum, in quo sit orbita et via Planetarum, praecipue Solis, ab uno Ttopicio ad alterum annue (quotidie conficiendo gradum unum) transeuntis; cujus orbitae media linea vocatur ecltptica, quia sub ea directe conjuncta duo luminaria (Sol et Luna) efficiunt celipsin, seu obscurationem, Solis; vel, si in eadem sint per diametrum opposita, eclipsin Lunae; ab illa via, Planetae plus minus exorbitant, excurruntque Boream versus et Austrum. Dicitur vero Sol esse in aliquo signo Zodiaci, cum est infra illud signum secundum lineam rectam, quae ex centro terrae cogitatur duci per illud.

Coluri dicti sunt, quod manci seu mutili sint; nam hi circuli habitantibus in Sphaera obliqua, imperfecte, nec integre apparent. Sphaera est Recta comparatione illorum, quibus uterque polus jacet in Horizonte, quales sunt, qui sub


page 484, image: s0514

Aequinoctiali habitant; Obliqua, quibus una pars supra Horizontem elevatur, altera infra deprimitur. Et quam vis 180 Coluros per utrumque Mundi polum decurrentes liceat numerare, praecipue tamen duo memorantur, non tantum per Mundi polos, sed etiam per quatuor cardinalia Zodiaci puncta (scilicet duo Aequinoctialia et duo Solstitia) Aequatorem et Zodiacum secando, ducti; quo serviunt vulgati versiculi:

Haec duo Solstitium faciunt Cancer, Capricornus,
Sed noctes aequant Aries et Libra diebus.

Extimos autem et polis vicinos circulos nuncupant Polares, omnium minimos, et quotidiana, volutatione circa Mundi polos versabiles, cumque Tropicis describentes quinque Zonas coelestes.

Habes circulos cum coelesti machina per imaginationem revolubiles; jam disce cuilibet loco proprios, et immjobiles, quales sunt Horizon et Meridianus; de quibus supra quaedam. Meridianus seu Meridionalis dicitur a meridie, quem Sol efficit ad hunc orbem delatus. Veteres Meridianorum initium in Insulis Canariis seu Fortunatis constituerunt, eosque per Zenith et Nadir, (de quibus supra) Mundique polos duxerunt. Capitur a Meridiano, mensura elevationis poli supra Horizontem. Est autem Horizon, finitor seu terminator visus, ibi, ubi stas, et unde prospectans, coeli terraeque confinia vides, quibus superius Hemisphaerium ab inferiore


page 485, image: s0515

discernitur. Et haec de Astronomia, prout est Species.

Jam ad Theoriam Planetarum, et quarumvis [(printer); sic: quamvis] stellarum elibremur; ubi notes obiter asterem et stellam idem esse apud Grammaticos; astrum vero et sidus collectionem esse stellarum, vel signum e stellis coactum, ut Leo, Libra, etc. quandoque tamen pro eodem sumi. Planetae quidem nomen habent ab errando, unde et errones et erratica sidera dicuntur, qui, praeter motum primi Mobilis ab Ortu in Occasum, peculiarem quandam et contrariam habent conversionem. Stellae Fixae, etsi et ipsae moventur, quoad situm tamen et distantiam a se invicem, et comparatione terrae, variantur nunquam.

Stellae ab Astronomis solo oculorum usu (alius est telescopii, seu tubi Optici) deprehensae, sunt 1022, quoties nimirum ille Bahusii nostri versus, in laudem Virginis Matris concinnatus, iisdem verbis et metro mutari potest:

Tot tibi sunt dotes Virgo, quot sidera coelo.

Stellae distributae sunt in constellationes, seu asteri. smos aut constellatas imagines 48, situ suo certam figuram referentes. Ex his praecipuae sunt signa Zodiaci, de quibus paullo ante. Caeterae extra Zodiacum sparsae Constellationes sunt partim Boreales, quae scilicet in Septentrionem; partim Australes, quae a Signiferi fascia in Meridiem recedunt. Boreales sunt xx, nempe Ursa, seu Arctos minor, seu plaustrum minus, in cujus cauda stella pollaris seu cynosura.


page 486, image: s0516

2. Ursa major (Parrhasis, Septentrio, Helice, Arcturus.) 3. Draco (Hesperidum custos.) 4. Cepheus. 5. Bootes (arctophylax, custos Erimanthidos Ursae, Arcturus minor.) 6. Corona Borea (Gnosia, Ariadne.) 7. Hercules seu Ixion. 8. Lyra (Ap9llinis, Arionis. Orphei, testudo marina.) 9. Cygnus (Ledaeus Olor.) 10. Cassiopea. 11. Perseus. 12.l Auriga (Erichtonius, Heniochus, Bellerophon.) 13. Serpentarius. (Ophiuchus, Anguitenens.) 14. Serpens (Aesculapii vel Laocoontis.) 15. Sagitta Herculis. 16. Aquila (Jovis satelles, raptrix Ganymedis.) 17. Delphinus. 18. Equuleus vel Equiculus. 19. Pegasus (alatus equus, Gorgoneus, Meduseus.) 20. Andromeda.21. Triangulum (tricuspis deltoton.)

Australes a Veteribus observatae sunt X V. 1. Cetus. 2. Eridanus. 3. Orion. 4. Lepus. 5. Cania major (Sirius.) 6. Canis minor (Canicula, Procyon.) 7. Navis (Jasonis, Argus.) 8. Hydra. 9. Crater (poculum Herculis vel Apollinis.) 10. Corvus. 11. Centaurus, (Chiron.) 12. Lupus (bestia Centauri.) 13. Ara, (thuribulum.) 14. Corona Australis. 15. Piscis Notius seu Austrinus.

His ex Recentiorum Astronomorum et Nautarum observationibus adjungendae XIV. aliae Australium stellarum imagines. 1. Columba Noe. 2. Dorado (xiphias, vel piscis aureus seu aurata.) 3. Hirundo marina (piscis volans.) 4. Chamaeleon. 5. Musca vel Apis Indica. 6. Crux. 7. Triangulum Australe.


page 487, image: s0517

8. Avis Paradifi. 9. Hydrus polaris. 10. Pavo. 11. Indus (homo Indianus, sagittifer.) 12. Pica Brasilica. 13. Phoenicopterus (quibusdam grus.) 14. Phoenix. Adeoque sunt universim constellationes LXII. adnumerando signa Zodiaci. E quibus Aries (portitor Helles, Phryxi vector, continens stellas 19.) 2. Taurus, habens stellas 44, interquas Plejades, (alio nomine 10 sive Isis.) Gemini, (stellas 31. Castor et Pollux, Tyndaridae) 4. Cancer, habens stellas 28. (astacus, cammarus.) 5. Leo, (stellarum 39. (leonaeus, nemeaeus.) 6. Virgo. (stellarum 40. Astraea, Erigone, Themis.) 7. Eibra. (stell. 15.) 8. Scorpio; (seu Scorius, stell. 27.) 9. Sagittarius, (stell. 32. Arcitenens, Chiron, Philirides.) 10. Caprtcornus, (stell. 27. Neptunia proles, aequoris hircus.) 11. Aouarius, (stell. 33. Amphora, Hydrochous, Pincerna Jovis, Ganymedes.) 12. Pisces. (stell. 35.)

Mensurantur multipliciter. 1. Optice per tubos, dioptras, radios. 2. Geometrice per lineas, angulos, figuras. 3. Arithmetice per calculationes, logismos, et logarithmos. 4. Mechanice per diversi generis instrumenta, et machinas, videlicet Quadrantes, Sextantes, Armillas, regulas Ptolemaicas, Astrolabia, Sphaeras. etc.

Ratione magnitudinis, dicuntur esse Primae, quae terram centies et amplius excedunt. Secundae magnitudinis, quae octogeses septies. Tertiae, quae septuagesies bis. Quartae, quae quinquagies quater. Quintae, quae tricies semel. Sextae, quae decies octies. Tycho Brahe, novis


page 488, image: s0518

usus instrumentis, ait, a stellis primi Ordinis terram exsuperari centies circiter. Secundi, vigesies octies. Tertie, undecies. Quarti, sexies. Quinti, paullo plus, quam semel. Sexti, ter minores esse terra. Nebulosae et obscurae appellantur stellulae minutae, et cumulatim per coelum sparsae, nobis vix aspectabiles.

Moventur motu quadruplici. 1. Motu roptus, quo intra 24 horas cum primo mobili provolvuntur in modum spirae ab Ortu in Occcasum. 2.Libratianis, a Septentrione in Austrum et vicissim annorum 343 1. 3. Librationis ab Ortu in Occasum, et vice versa, annorum 1715. 4. Motu proprio, quem stellae fixaeab Occasu in Ortum tenent, annis 25798. Quibus aliqui annum Platonicum circumscribunt; alii paullo parcius calculum subducunt. Probatio diversitatis motuum desumitur ex eo, quod Planetae non eundem situm positumque servent ad stellas fixas; deinde non eodem semper loco oriantur et occidant; praeterea, modo ad Austrum, modo ad Boream declinent.

Oriuntur autem stellae, occiduntque tripliciter; Absolute, Poetice, Astronoice. Absolute quidem, cum supra Horizontem emergunt, demerguntque Poeitce tripliciter; vel enim primo Cosmice, quando una cum Sole supra Horizontem ascendunt, vel descendunt infra eundem, dum Sol in opposito exoritur. 2. Chronice vel achronice, (aut acronyce) cum aut surgunt obeunte Sole, aut una cum Sole occiduo deprimuntur. 3. Heliace, quando e radiis Solis energunt


page 489, image: s0519

in conspectum; non enim possunt stellae simul et Sol conspici (excipe Venerem, Jovem, et Lunam;) occidunt, cum ad Solis splendorem ex oculis eripiuntur. Denique Astronomicus stellarum exortus et occasus, est signorum [(printer); sic: signum] Zodiaci ascensus vel descensus cum Aequatore collatus ratione arcus seu portionis in illo supra Horizontem elevatae [(printer); sic: elevantis] .

Ordo Planetarum his versibus continetur:

Saturnus Prior est, hinc Jupiter: inde Gradivus,
Post sequitur Phoebus: Cypria quinta Venus.
Mercurius sextus; verum infima et ultima Lunae est.

Brevius isto:

[Note: Special characters] Saturnus, Mars, Luna, Venus, Sol, Jupiter, Hermes,

Graece
[Gap desc: Greek words]

Observationes Planetarum aliarumque stellarum dicuntur parallaxes seu diversi secundum situm aspectus; et phaenomena, seu vera, seu apparentia.

Compertum habemus, sicut Stellae Fixae [(printer); sic: Finx] , et cum his Sol et Luna girationem suam absolvunt circa terram, tanquam suum centrum; et Solem quidem 365 diebus, horis 5, minutis 49: Lunam vero diebus 27, horis 8: Ita reliquos quinque Planetas, variis giris et circulis (nimirum Concentricis et Excentricis. de quibus in Geometria) et Epicyclis (qui sunt orbiculi alteri cuidam Orbi inserti, et ab eo circumlati) circumvolvi Circa Solem, quem ambit Orbe minimo


page 490, image: s0520

Mercurius. diebus 59. rotationem suam percurrens: Venus, fere duplo majore circulo, sed annuo itidem spatio: Mars, ampliore adhuc ambitu, singulis fere bienniiis permetitur spatium suum. Jupiter, cum quatuor suis comitibus seu satellitibus, Solem comitatur, cursumque duodecim annis absolvit: Saturnus, supremam, inter Planetas Solem circumountes, suo cum satellitio prov inciam nactus, novem et viginti annis circumvolutionem peragit; qui omnes vel sunt Apogaei: (quando in revolutione sua altissimi eminent supra verticem nostrum; Arabibus Aux dicitur, Latinis summa absis:) vel Perigaei: (quando minimam a terra sortiuntur distantiam, alfas Oppositum Augis. seu absis ima:) Stationarii vocantur, quando e superiore Cycle parte per convexam ejus superficiem descendunt: REtrogadi, cum diversimode ab Epicyclo et Excentrico moventur; sed haecsubtiliori speculationi relinquamus.

Calculando motus Planetarum, conficiuntur Ephemerides in futurum: id est, Consignationes ad horam meridianam singulorum dierum anni, ubi quisque Planeta futurus sit; et quo aspectu ad invicem. Qui est quintuplex. Est enim inter Planetas aut Conjunctio in eodem signo et gradu Zodiaci, ejusque nota est [transcriber: Special character]; aut Sextilis sive Sexangularis aspectus, seu distantia per duo signa sive 60 gradus Zodiaci, [transcriber: Special character] aut Quadratus seu Quadrangularis, seu Quadratura [transcriber: Special character], per tria signa Zodiaci, seu quartam ejus partem, sive 90 gradus. Aut Frigonus [transcriber: Special character]


page 491, image: s0521

seu Triangularis, per quatuor signa, seu gradus 120, aut tertiam Zodiaci partem. Aut est Oppositio [transcriber: Special character], per sex signa (sive 180 gradus) inter se disjuncta.

Imprimis vero consignantur Ephemeridibus (vulgo Caelendartis) eclipses luminarium: Solis quidem, cum interillum et nos Luna intercurrit directe, illumque obnubit opaco suo corpore, simulque nos obumbrat: quae interpositio, cum per diametrum inter utrumque obtingat, non contingit nisi in novilunio, quia tunc Luna est infra solem posita. Luna vero deficit in plenilunio, quando opposita Soli obnubilatur, incurrens in umbram terrae: quod ut ne accidat quot mensibus, facit exspatiatio Lunae extra viam Solis. Ubi nota, in eclipsi sua Lunam privari lumine, sed non Solem, cum hic fit fons lucis, quam derivat in Lunam et omnes stellas; neque putes eidem Lunae, propter variationes menstruas, lumen suum vel accrescere vel decrescere. cum illius Hem isphaerium seu dimidius Globus semper a Sole illuminetur. Mutatur vcro in singulas horas propter assiduam circa terram motionem, ita ut lumen illud mutuatitium semper per Globum obambulet, nobis tamen non perinde semper appareat et conspiciatur, propterea quod terram versus illa pars Globi non vergat. Sic in novilunio dimidius Lunae orbis illustratus, Soli obvertitur; in plentlunie dimidiam orbis sui partem terrae ostendit, qui tamen plenus, ratione obtutus nostri, videtur.


page 492, image: s0522

Ceterum apparet Sidus Lunare crescere et senescere, modo curvari in cornua: modo aequa proportione dividi: modo orbe pleno lucere, prout vario ad Solem aspectu varie illustratur; videlicet ubi congressum cum Sole iniit, quarta post die, (vulgus primam quadram vocat) figuram refert corniculatam seu falcatam, tum ad septimum usque diem augescens, medio orbe secta conspicitur (vulgo quadra secunda;) deinde paullatim circa undecimum diem sit oppositioni vicinior, et in rotundum circinatur (vulgo tertia quadra;) ac decimo quarto die, cum ex diametro, seu e regione adversa, Soli opposita est, recepto quoquoversum splendore, plena fit; inde senescens decrementum init, ac tandem adeasdem vices redit; in Synodo sua seu Conjunctione cum Sole, directe subjecta est centro Solari, ideoque non apparet nobis, vocaturque novilunium, seu Luna silens, Graece
[Gap desc: Greek word]
; denique in oppositu Solis est plenilunium. (vulgo quarta quadrae;) item Luna per nox, idest, tota nocte supraterram, tota die infra eam lucens, ita ut Sol tunc in Occasu, Luna in Ortu cernatur; tempus ab una conjunctione ad alteram, dierum est fere 30.

Sol est Planetarum medius, maximus, et primarius, lucis et caloris origo; quo nihil in hoc aspectabili mundo, vel ad speciem pulchrius, vel ad rerum gignendarum commoditatem foecundius: vitalem ac salutarem vim stirpibus et animantibus communicans: vices temporum, annumque novo semper flore redeuntem,


page 493, image: s0523

ex usu naturae temperans, ejusque partes ita dividens, ut inter se non secus atque in choro nectantur: cujus efficacia et potestas motus reliquorum luminum constituta dimensione moderatur: qui longe lateque diffuso splendore supera omnia et infera collustrat; cujus influxus in abditissimos usque recessus penetrat, terrae viscera irrorat [(printer); sic: irrocat] , et aurum ac gemmas progignit, etc. Habet is tamen in se maculas; quae an flammulae fint albicantes, ab eo ebullientes, an corpora quaedam opaca, inter aspectum nostrum et solarem discum intercurrentia, quis explicet satis?

Sed nunc ad Astrologiam seu explicationem virium sideralium Luminum. Lunae, Solis aemula, noctis decus, impulsu suo aestus marinos ultro citroque reciprocat: accessu corpora implet, recessu inanit: sanguinem animalium (praesertim hominis) auget, et minuit: frondes, pabula, stirpes variat: ostreae, conchilia seu conchae cum ea pariter in crementa, pariter decrementa accipiunt: formicae, nona ab ejus coitu die, e latebris non exeunt, interlunio quiescunt, plenilunio etiam de nocte in opus incumbunt. Est ipsa quoque Maculata, non a corporum inter nos et ipsam interpositione: non a montibus, silvis, aut vallibus e Luna ceu speculis, ad nos reflexis: non a terreno humore (ut vult Plin. lib. 2. Nat. Hist. c. 9.) ab ipsa attracto: minime vero a collibus, montibus, et vallibus Lunae ipsi insitis, (ut somniarunt Anaxagoras, Demacritus, et alii) sed a


page 494, image: s0524

partibus illius rarioribus, minusque lumini inhibendo et retinendo aptis; aut certe a partibus quibusdam eminentioribus, et quibusdam depressioribus in ea.

Astrologis, Planetarum aliqui appellantur Benefici, quod temperate agant calefaciendo aut humectando, ut Jupiter, Venus, Luna; alii Maelesici, quod immoderate exiccent, aut frigefaciant; ut Saturnus et Mars: quidam Madii, nunc benigni, nunc maligni, prout se aliis adjungunt, cum bonis boni, cum malis mali. Marti est aspectus igneus, et flavam concitat bilem: Saturno candidus, et melancholiam ciet: Lunae blandus, et pituitae incremento est: Soli, cum oritur, ardens, postea radians; et Jovi clarus; dominantur sanguini. Infantiae praeest Luna et argento: Pueritiae Mercurius et argento vivo: Adolescentiae Venus, et aeri: Juventuti Sol et auro: Aetati viridi Mars, et ferro ac chalybi: Senili Jupiter, et stanno ac electro: decrepitae Saturnus, et plumbo.

Plaenetarum Domus vocantur [(printer); sic: vocare] XII signa Zodiaci, in quibus quilibet Planeta existens, virtutem suam in haec inferiora exercet; v. g. Saturni Domus est Capricornus et Aquarius: Jovis Sagittarius et Pisces: Martis Aries et Scopius: Solis Leo: Veneris Taurus et Libra: Mercurii Gemini et Virgo: Lunae Cancer. Opposita per diametrum signa, sunt exilia Planetarum; Exaltationes vero, cum in eo sunt loco, ubi efficacius vim suam exerunt. Harum Domorum et Mansionum alia quoque secundum Horoscopum


page 495, image: s0525

explicatio est, relinquenda Astrophilis melius feriatis, qui multa pronuntiant de effectibus signorum Zodiaci in regiones iis subjectas; variosque constituunt ex Planetis praesides, in naturam et negotia hominum.

Inter Astronomos dudum acerrima fervet disputatio de constitutione coeloruna: an illi sint corpora solida et dura: quibus infixae stellae, sicuti capitati in lacunari clavi, circumvertantur: an fluida et liquida, ita ut in illis moveantur sidera, veluti pisces in mari. An Sphaereae et Circuli, quos diximus, vocari Concentricos, Excetricos, Epicyclos, Planetam quique suum deferentes, sint reipsa compacti e materia coelesti: an imaginarii tantum et mente picti. Rursum an tantum tres sint coeli, (seu orbes coelestes,) quorum primum sit aerium; quod interjicitur inter ultimam superficiem terrae, et concavitatem Lunae; alterum, sidereum [(printer); sic: siderum] , Planetas continens, et stellas omnes fixas; tertium, empyrium, Beatorum domicilium; an vero sint duodecim. hoc modo: ut in medio sit globus ex aqua et terra compositus: deinde triplex aeris regio; postmodum ignis sub concavo \Lunae; postea coeli Planetarum septeni cum suis Excentricis et Epicyclis; inde Spbaera octava sive firmamentum, stellis fixis insignitum; exinde nonae, quae inaequali librationis motu ab Ortu in Occasum tendat, et vicissim; postea decima, quae a Septentrione in Austrum, et e contrario ferat sidera. Demum undecima seu Primum Mebile, quocum [(printer); sic: quorum] motu raptus, omnes inferiores orbes


page 496, image: s0526

24 horarum spatio ab Ortu in Occasum rapiantur; denique coelum empyrium. Alii alia systemata, hypotheses, et coordinationes orbium inter se coelestium statuunt, phaenomenorum et parallaxium diversitate inducti; inter quas est observatus circuitus Veneris et Mercurii circa Solem: motus epicyclares satellitum Jovialium circa Jovem, Saturnalium circas Saturnum: Stellarum Solarium et Cometarum circa Solem, aliaque complura, quibuscum vix antiqua illa, coelorum soliditas sine penetratione et perruptione subsistere potest; ideoque neoterici Astronomi rem liquidissime se explicare putant, si, paucioribus contenti coelis, siderum volutiones et revolutiones (strictiores) per fluida illa et tenuia aetheris spatia expediant; nec desunt plurimi, qui coelestes Firmamento aquas circumfundant.

Desiderius. Superi! quo me ducis, quo rapis? Videor inter astra ambulare. Mercurialis. Miraberis amplius, si audieris sideralium orbium et luminum incredibiles distantias, magnitudines, cursus. Terra, quae comparatione coeli punctum aestimatur, continet in se secundum Mathematicos milliaria Germanica, quorum quodlibet duas requirit horas, 5400, hoc est, quinquies mille, quadringenta. Quod colligunt Cosmographi ex co, quia gradus unus coelestis facit in terra milliar. Germ. XV. ergo 360 gradus constituent milliar. 5400. Diameter terrae milliarium est 1718, hoc est, mille, septingentorum,


page 497, image: s0527

octodecim. Luna, stellarum omnium, quae terram integro circulo ambiunt, tardifsima, quotidie cursu suo peragit milliar. Germ. 313543. nempe, trecenta millia, et insuper tredecim millia, quingenta, quadraginta tria: quia spatio 24 horarum in sua Sphaera perambulat gradus 348. Una hora cmetitur mill. Germ. 13064, hoc est, deciester mille, sexaginta quatuor. Sol vero inter suos coelivagos cocursores, nec tardissimus, nec velocissimus, unadie percurrit mill. Germ. 6199303, id est,sexies millies mille, et centies mille, nonaginta novem millia, trecenta tria; quia 24 horis emetitur circuli sui gradus 369. Una bora permeat mill. Germ. 258304, ducenta millia, quinquaginta octo millia, trecenta, quatuor. Ethaec juxta claculum P. Petri Udri, p. m. Professores mei, in Thesibus typoi impressis 1630, de Stellarum Theoria. At juxta Cornelium a Lapide in cap. 1. Gen. Sol una hora percurrit unum millionem, et centum, quadraginta millia leucarum, quae sunt milliaria horaria. Juxta Henric. Engelgrave, ex computatione Tychonis Brahe, pereurrit una hora milliaria Belgica, seu horaria, quingenta octo millia, et octingenta milliaria, id est, 508800. idque circa aequinoctium, quo tempore, juxta eundem, distat a terrae centro 1396100, hoc est, uno millione, trecentis, nonaginta sex millibus et centum leucis Belg. (Inius minuti spatio conficit milliaria Belg. 8480. Tom. 1. Conc. Dom. infra Nativit. Ratio hujus supputationis ducitur ex praedicta Solis a centro


page 498, image: s0528

mundi distantia, quaetempore aequinoctiorum est mediocris, continetque semidiametros terrae, juxta Tychonem, 1180. quare si diameter terrae continet milliaria horaria minimum 1214, consequitur inde, quod de distantia et cursu positum est. Sol ergo cum decem lineis seu horis recessit in horologio Achaz, confecit recedendo quinque milliones, octingenta octo millia Belgicorum milliarium. Ibid. Jam Stella aliqua Fixa sub Aequatore decurrit mill. Germ. 4504761, videlicet quater millies mille, quingenta millia, quatuor millia, septingenta, sexaginta, unum. Uno quadrante horae mill. Germ. 1126190, millies mille, centena, et viginti sex millia, centum, nonaginta. Uno minuto quadrantu (hoc est, tantillo spatio, quo recitari potest saluratio Angelica) peragrat mill. Germ. 18770, decies octies mille, septingenta, septuaginta. Momento denique (quo quis vel unicum pronunciare verbulum queat) absolvit mill. Germ. 625, sexcenta, viginti quinque.

Sol major est tota terra, centies, sexagies. Saturnus, juxta Clavium in Sphaera, nonagies semel; juxta Tychonem Brahe, vicies bis. Fupiter terram magnitudine superat, juxta eundem, decles quater. Secundum Clavium et alios nonagies quinquies. Mars terram magnitudine excedit semel. Contra, Luna tricies novies minor est, quam terra. Venus a terrestri Globo superatur, juxta Tychon. Sexies; juxta Clav. Septuagies ter. Et Mercurius ducenties, decies novies. At juxta claculationem Brahe,


page 499, image: s0529

novis instrumentis utentis ad parallaxes exquisitius indagandas, exceditur a terra tantum decies novies. Hinc aestimes siderei domicilii amplitudinem et vastitatem, cum, juxta memoratum Christoph. Clavium, in sola Firmamenti superficie concava collocari possint primi ordinis stellae, 71209600, septuagies semel millies mille, ducenties, novies mille, sexcentae.

Jam quod ad distantiam attinet, teste eodem Clavio, in Sphaeram Joannis de Sacrobosco c.1. A terra ad Lunam sunt milliaria Germ. 55183, quinquaginta quinque millia, centum, octoginta tria. A terra ad Solem 964361, nongenta millia, sexaginta quatuor millia, trecenta, sexaginta unum. A terra ad firmamentum mill. 38893500, tricies octies millena millia, octingenta, nonaginta tria millia, quingenta milliaria. Juxta Henric. Engelgrav. distantia illa complectitur milliaria horaria seu Belgica 17360986, id est, 17 milliones, trecenta sexaginta millia, nongenta, octoginta sex. Tom.1. Dom. Septuages. Diameter Solis continet mill. Germ. 9702, novem millia, septingenta duo. Perimeter seu ambitus mill. 30743, triginta millia, septingenta, quadraginta tria. Cum Apogaeus, hoc est, in aestate, a nobis remotissimus est, distat a terra mill. Germ. 1017322, centies, decies septies millenis trecentis, viginti duobus. Cum vero in hieme Perigaeus seu propinquissimus est, distat mill. Germ. 946917, nongentis, quadraginta sex millibus,


page 500, image: s0530

nongentis, septendecim. Adeoque tempore brumali nobis est propinquior quam aestivo, mill. Germ. 70405, septuaginta millibus, quadringentis, quinque, ex supputatione P. Udri.

Desiderius. In vertiginem me cum hac corporum coelestium vastitate, distantia, circumvolutione circumagis. Mercurialis. Mirum, ni balsamum affricem naribus; confide [(printer); sic: confibdo] , mox devolabimus ex alto, ubi hoc per modum parergi addidero. Lapis si molaris inciperet cadere a convexo firmamenti, terram versus, opus haberet annis nonaginta, humum ut attingeret, etsi singulis horis descenderet ad 200 milliaria. Unde Vulcanus Iliad. 1. valde aberrat, una dum die se de coelo decidisse concionatur. Nos hinc ad Computationem Fastorum properamus. Pro clausula hujus capitis observa, quae sint hor arum per universum Orbem discrimina. Desiderius. Qualia? Quaeso te. Mercurialis. Nobis Germanis mane circa horam v. g. quintam surgentibus, eodem tempore cubitum eunt Mexicani: altum vero dormiunt universim Americani meridionales circa idem tempus: At prandent Indi Orientales: sed Aethiopes, Aegyptii, Arabes, persae, Medi, Moscovitae, Tartari tum laborant ante prandium: Japones vero, et Orientales Chinenses, et qui in Insulis Philippinis, opus exercent post prandium. Nec est ulla hora totius diei naturalis, (de quo cap. seq.) qua non in aliqua Orbis parte Sacerdotes Societatis JESU, (ut de aliis nihil dicam) operentur ad aram. desiderius. O circulum aeternitate dignum!


page 501, image: s0531

CAPUT LXVII. Computatio Fastorum et Prognostica.

ULtima pars Astronomiae, est computatis temporum, vulgo Computus, sive Desciptio aut Ordinatio Anni Politici, potissimum Ecclesiastici. Calendarium vero, (ut vocat Ulpianus) sive Fasti, sunt Digestio mensium, et dierum tam Astronomicorum. quam Civilium. De quare compendio haec accipe.

Minutum est pars sexagesima horae; hora est pars diei certo minutorum numero definita; horae quarta pars est, quadrans. Hora aequalu, spatium est temporis, quo pars vigesima quarta Aequatoris supra Horizontem attollitur, respondetque diei naturali. Inoequalis, quo plures paucioresve partes ejuscdem Aequatoris supra Finitorem oriuntur, et convenit diei Artificiali; sumunt enim ejusmodi horae incrementum et decrementum cum ipsis diebus aestivis aut hibernis; dies est tempus certo horarum numero circumscriptum; qui vel est Naturalis scilicet- 24 horarum, quo spatio fit integra Aequinoctialis circuli et Primi Mobilis conversio seu circumvolutio; vel est Artificialis seu Civilis, tempus ab ortu Solis ad occasum numeratum; et hic dividitur in meridiem et vesperum; cui opponitur Nox, quae est spatium inter occcasum


page 502, image: s0532

Solis et noctis, seu temporis, quo Sol infra Horizontem movetur.

Dies Naturalis Latine sic distinguitur. Primo, medium est noctis, unde Romani olim incipiebant et finiebant diem. 2. tempus huic proximum, denocte media. 3. gallicinium. 4. conticinium (scilicet gallorum gallinaceorum conticentium.) 5. tempus antelucanum, sive diluculum. 6. mane, cum dies clarescit. 7. tempus antemeridianum. 8. ipse meridies. 9. tempus pomeridianum. 10. tempestas suprema. II. vesper sive vespera. 12. crepusculum. 13. fax prima: 14. concubium noctis. 15. nox intempesta.

Dies Arlificialis diversa apudalias et alias nationes habet principia. Chaldaei enim et persae, hodieque Graeci, ab ortu Solis eum inchoant; Aegyptii et Astronomi a meridie; Romani veteres, et nos Germani, aliique complures Europae populi, a media nocte. Itali ab occasu ordiuntur, et terminant per 25 horas. Judaei in duodecim horas tribuebant, utique inaequales; nam prima diei erat, cum illucesceret; duodecima seu ultima, cum Sol occumberet, hinc illis hora sexta, quae nobis duodecima, quos imitati sunt Romani posteriores, quibus dies etiam hiberna in XII horas distribuebatur, equidem multo breviores quam aestivae iis fuerant.

Statae seu Statiuae feriae dicebantur Romanis, quae certis statisque diebus revertebantur; ut Agonalia, Saturnalia, Lupercalia, Quirinalia,


page 503, image: s0533

Terminalia, Floralia, etc. Deinde Conceptivae, quae quotannis a Sacerdotibus concipi solebant in dies commodos: ut feriae Latinae, Sementinae, Paganalia, Compitalia. 3. Imperativae, quas indicebant Imperatores et Consules pro arbitrio. 4. Nundinae, quae erant nonus quisque dies, quo rustici conveniebant in urbem, rebus domesticis provisuri. Dies Profesti dicebantur, quibus vitae humanae utiles ac necessarias artes licebat exercere. Hi erant triplices. 1. Fasti, quibus Praetori licebat sine piaculo haec verba fari: Do, Dico, Addico, hoc est, Judicia exercere. 2. Nefasti, quibus non licebat. 3. comitiales, viedelicet comitiis dicati, in quibus cum populo agebatur pro concione; Intercisi, erant communes deorum hominumque, quorum quibusdam horis fas erat, quibusdam non erat, tria illa verba dicere.

Septimana spatium est temporis, septem dies naturales complectens, Graecis hebdomas, nobis etiam hebdomada. Sunt vero etiam annorum hebdomades, ut Danielis, de quibus cap. seq. Hebraeis dies septimanae ultimus erat Sabbathum, nobis est primus: qui et nominatur feria prima, unde dies Lunae, feria secunda, etc. Astronomi insigniunt nominibus septem Planetarum.

Mensis Usitatus seu Civilis est certus dierum numerus, quo unaquaeque gens duodenas fere anni partes suo quodam instituto observat, complectens quatuor, plus minus, septimanas. Mensis Solaris est tempus, quo Sol unam ex


page 504, image: s0534

XII signis Zodiaci peragrat, quod fit triginta plerumque diebus. Mensis Lanaris est tempus, quo Luna motu suo totum Zodiacum pervagatur; estque vel Periodicus, tempus scilicet, quo Luna redit ad idem Zodiacipunctum, unde digressa est, constatque diebus 27 et horis circiter octo; vel synodicus, spatium inter duo novilunia intercedens, diebus nimirum 29, horis 12, minutis 44; vel Apparitionis seu Illuminationis, quod est intervallum a primo conspectu Lunae nascentis, usque ad terminum Lunae evanescentis. Attici olim mensem Lunarem a Lunae conjunctione cum Solc: Judaei a prima Lunae apparitione designabant: Mensium nomina sunt Januarius, Februarius, Martius, Aprilis, Majus, Junius, Julius, (olim Quintilis, cum annum a Martio auspicarentur Romani, quod postea per C. Juliom Caesarem correctum) Augustus, (olim Sextilis) September, October, November, December; ex his primus, tertius, septimus, octavus, decimus, duodecimus 31 habet dies, reliqui 30, Februarius 28, et anno bissextili 29; nam tum dies unus intercalatur.

Annus est spatium XII mensium, sic dictus a circuitu temporis. Varro magnos circulos, vocat annos; parvos, annulos; inde annus; quia in modum circuli recurrit. Est vero annus duplex, Naturalis et Civilis. Naturalis seu Astronomicus vel est Solaris, scilicet intervallum temporis, quo Sol duodecim signa Zodiaci percurrit, quod fit diebus, ut supra memini,


page 505, image: s0535

365 et sex fere horis. Partes ipsius sunt quatuor quadrantes. Ver est anni pars prima ab Aequinoctio verno ad Solstitium aestivum, quo tempore Sol ascendit per Aretem, Taurum, et Geminos signa Venalia. Aestas, pars secunda, a Solstitio aestivo ad Aequinoctium autumale; quo Sol peragrat ria signa aestiva, et descendit per Cancrum, Leonem, Virginem. Autumnus, pars tertia, ab Aequinoctio autumnali ad Solstitium hiemale; quo tempore Sol descendit per tria signa autumnalia, Libram, Scorpium, et Sagittarium. Hiems pars est quarta, a Solstitio brumali ad Aequinoctium vernum; quo tempore Sol ascendit per tria signa brumalia, Capricornum, Aquarium, pisces. Dicitur etiam annus Vertens (Tropicus seu Temporalis, aut Alphonsinus ab Alphonsi Regis tabulis, quia Sol ab Aequinoctio verno vel Solstitio digressus, confecto Zodiaco, ad idem revertitur punctum. Dicitur et Sidereus, quando nimirum spatium peragrationis illius, a stella aliqua fixa desumitur. Porro initium anni (quem vernum vocant, quo Sol ad Aequinoctium vernum inaequalibus spatiis revertitur) duxerunt Romani posteriores a Bruma, (sicut et nos hodie) priores a Vere; Judaei a novilunio ante Aequinoctium vernum; Athenienses ab Aequinoctio, quod sequebatur Solstitium aestivum : Aegyptii, sicut nunc Graeci, ab Aequinoctio Autumnali.

Annus civilis seu Politicus (qui et Fulianus dictus a Cajo Julio Caesare, emendatore temporum)


page 506, image: s0536

nunc Gregorianus audit, cum sit per Gregorium XIII Pont. ad meliorem rationem redactus, continet dies 365, cum quadrante diei, idest, horis 6, minus decem minutis et 44 secundis; cum ergo in Ecliptica Zodiaci quotannis a Sole emetiendi sint gradus 360, et Sol non conficiat in singulos dies gradum unum, sed tantum 59 minuta, et secunda 8, et tertia 19, et quarta 37, sit, ut singulis quadrienniis sit annus unus bissextilis, constans uno die intercalari sive adjectitio; ita habeat annus ille dies 366, cujus rei ratio est, quod sex illae redundantes horae, quarto quoque anno diem conficiant Naturalem. Praeterea cum sex illas hotas romputemus tanquam integras, neglectis illis minutiis, seu minutis, quae desunt horis, paullatim crescit error ille, et ex minutiis fiunt horae, ex horis denique dies; atque ideo contigit, aliquot demum diebus tardius ut anni exitum, et consequenter festos dies celebremus. Quae res cum animadversa esset Gregorio XIII, Pont. Max. dies ex Calendario decem exemit, anno Chr. 1582, statuitque, ad evitandum illum errorem, singulis deinceps ut quadringentis annis quartus quisque centesimus (non singulis centesimis ut olim) bissextilis esset. Unde perspicies, in quo correctio Calendarii Juliani consistat, per quam est factum, ut Aequinoctium vernum ad XII Cal. Apriles restitueretur.

Quaeres, quid sit Intercalatio, aut quid intercalare? Respondeo, intercalationem (seu interjectionem


page 507, image: s0537

aut interpositionem) esse temporis minoris in majus insertionem, quae vel est bissextilis, cum dies VI Cal. Martias bis numeratur, unde et intercalaris (seu interjectitius et interpositius dicitur, quod dixi fieri quarto quoque anno quo tempore et littera Dominicalis est gemina, et annus bissextus aut bissextilis appellatur. Vel est intercalatio Epactarum, (quibus nomen a verbo
[Gap desc: Greek word]
inveho, importo, intercalo) quia inseruntur dies undecim, ut annus Lunaris respondeat solari, quem diximus esse dierum 365, cum Lunaris sit dierum 354. Sed quid est annus Embolismalis et Embolismaeus? Idem, quod insititius, (nam deducitur nomen ab
[Gap desc: Greek word]
, intersero, interpono) constans videlicet 384 diebus, seu mensibus Lunaribus, sive lunationibus tredecim, per insertionem unius Embolismi, seu 30 dierum, qui ad 354 dies anni Lunaris communis adduntur.

Cyclus generatim est quaelibet periodus seu circumvolutio annorum velut in circulum rediens; speciatim Cyclus Lunaris est intervallum 19 annorum; toties enim novilunia ad pristinas fere sedes et ad eundem anni solaris diem revertuntur, quo ratiocinio inducti Christiani circa annum Chr. CCLXXXV Cycli Lunaris [(printer); sic: Lunares] numerum Calendario adscripserunt, quem, quia auro notabatur, numerum appellarunt aureum. Cyclus Solaris absolvitur 28 annorum spatio, quot scilicet annis, feriae sive dies hebdomadum in pristinum redeunt ordinem, seu, quo literae Dominicalis (quae est una ex septem


page 508, image: s0538

primis litteris Alphabeti, diem Dominicum ostendens) mutatio orbem suum relegit.

Indictio est intervallum trium lustrorum, seu XV annorum, qua revolutione peracta, iterum reditur ad unitatem, initiumque sumit quilibet annus indictionis in Bullis Pontificiis a Calendis Januariis anni sequentis; indictio Caesarea a 24 Septemb. quam Tabularii seu Notarii observant. Ajunt institutam esse ab Augusto Caesare post triumphum Alexandrinum, tempus solvendi tributi indicente; adeo quidem, ut contineret tria lustra; primo lustro seu quinquennio pendebatur aurum ad ostendendam Populi Rom. majestatem; altero argentum por militum ftipendiis; tertio aes et ferrum pro armorum et pecuniae praeparatione (nam et aerea pecunia erat Romanis.) Alii ejus institutionem ad Theodosium Magnum; alii ad Constantinum referunt; nobis non libet disceptare.

Hoc potius advertas, Annum Sabbaticum Hebraeis fuisse septimum quemque, qui nomen a requie adeptus est, quod eo uno cessarent agri sine aratione, et vineae sine putatione. Jubilaeum dicebant quinquagesimum quemque a jobal, seu clangore tubae, sonitu suo prae sentiam anni Jubilaei indicantis. Vocabatur et annus Remissionis, quod servi manumittebantur: et possessiones divenditae ad pristinos dominos et familias redirent. Nunc Fubilaeus Romanae Ecclesiae annus quisque est vigesimus quintus, olim erat centesimus, postea quinquagesimus.


page 509, image: s0539

Annus Platonicus (de quo supra quoque) secundum Ciceronem continet nostios annos 12554; secundum Alphonsum Regem 49000; secundum Ptolomaeum 36000; prout varie de Sphaere omnium tardissimae circumvolutione sentiunt; nos haec somniis adnumeremus, quibus tota Mundi duratio, sexies circiter mille annorum circo includitur. De quo paullo post.

Desiderius Et quis credat, orbes esse sidereos, quae, stante hoc Mundo, rotationem suam non absolvant? Mercurtalis. Praesertim cum in bonum mortalium a spiritibus illis coelestibus seu Intelligentiis girentur.

Ad Diaria quod attinet, seu Fphemeriaes, aut Caiendaria. nomen haec accipiunt a calendis, seu primo cujusvis mensis die; dictae sunt a calando seu vocando, (Graecis
[Gap desc: Greek word]
) quod Calendis singulis convocaretur populus Romanus, pronuntiabaturque, quot dies a Calendis superessent ad Nonas; confluere autem Nonarum tempore populus in Urbem solebat, ut disceret, quid eo mense, in divinis humanisque rebus, facto opus esset; hinc Nonae sunt dictae, vel quod novae (per metathesin) initium observationis; vel quod ab ea die ad Idus novem interveniant dies. Computabantur a Romanis ad Nonas in Martio, Majo, Junio, et Ocobri sex illi dies, qui Calendas sequuntur; reliqui menses quatuor tantum habebant Nonas. Idus sunt quasi iduantes seu dividentees mensem; et quidem Martio, majo, Junio et Octobri dies


page 510, image: s0540

Iduum est decimus quintus: in reliquis decimus sextus. ab Idibus denominationem sumunt septem dies, statim Nonas insequentes, Iduumque diem antecedentes; unde octavo, septimo, sexto, quinto, quarto, tertio, (id est, tertio die ante Idus) et Pridie Idus vel Iduum dicimus. Idibus elapsis, qui sequuntur dies, nominantur a Calendis. sic decimus quartus Januarii est XIX Calendas Februarii vel Februarias, quae solet ita notari XIX Cal. Feb. et efferri: ecimonono die ante Calendas Februarii vel Calendarum Februarii, aut hoc modo signatur. a. d. XIX Cal. Feb. id est, ad decimum nonum diem ante Calendas Feb. Vel hoc modo: Ex a. d. XIX. Cal. Feb. id est, ex ante diem XIX. Cal. Feb. quod idem est, ac decimo nono die ante Cal. Feb. (per ellipsin scilicet.) Videris subridere ad has minutias. Agedum ad superciliosos illos te Astrologos, cognomento Judiciarios, ducam, qui quibus Calendaria Vati ciniis, promissis et minis impleant, haud ignorare potes. Desiderius. Lippis est et tosoribus notum, quoties terriculamentis suis tempestatem dent non tam in pelvi, quam in charta. Videam, et audiam illos, aut te potius, illorum loco. Mercurialis. Sit ergo.

Ea pars Astronomiae, quae de effectibus siderum tractat, quibusdam, ut innui, Astrologia dicitur, et cum addito Prognostica Judiciaria (vulgo Planetaria) Genethliaca, Astromantia, et Ars divinatoria vel divinatrix, quae cum tot vanitatibus referta sit, non tam est scientia dicenda,


page 511, image: s0541

quam vanissima et damnata deceptio, unde merito exploduntur Chaldaei, Genethliaci, Divinatorii, Judiciarii, Prognostici, tanquam quam nugivendi, qui de futuris contingentibus, fortuitisque casibus et actionibus, quae ab humana pendent voluntate, certi aliquid ex habitu, forma, positura astrorum, eorumque per Signiferum mansionibus, peragrationibus, concursibus, intervallis, oppositionibus, eventurum affirmare audent, cum sidera possint inclinare, cogere nequaquam possint; quidquid denique fingant de Horoscopo, (puncto Nativitatis aut Conceptionis) et constellationum Characteribus; quibus ut non negamus Praedici posse effectus mere naturales, qui vel necessario fiunt, ut defectiones Solis et Lunaesd; vel probabiliter contingunt, ut pluviae, serenitates, tempestates, siccitates, animalium brutorum hominumque morbi; (quanquam etiam in his, teste experientia, in suis praenuntiationibus et divinationibus frequenter isti astromantes hallucinantur) sic inficiamur, posse ab illis bellorum pacisque initia, aut eventus, aliaque effecta a libertate agentium pendentia; vel Principum magnorum funera, clades, et minas (nisi forte in genere aliquid Cometae minentur) praedici; qualiacunque demum fingant siderum schemata seu schematismos, configurationes, aspectus, etc. unde prognoses et praedivinationes suas fingunt, saepiusque scientes et volentes fallunt, nequicquam ambiguo verborum sensu, mendaciis suis fucum illinere


page 512, image: s0542

conantes, imitatione oraculorum Orci, ex quibus istud Apollinis Delphici:

Ajo Romanos Aeacida vincere posse:

Physiognomon (Physicis nixus rationibus) Physiognomica desumit signa ex figura et conformatione corporum ac membrorum, quibuscum magna est sympathia et necessitudo animae; hinc sanguinei ad letitiam, biliosi ad iram, pituitosi adsomnolentiam, melancholici ad tristitiam sunt procliviores; hinc a bestiis ad hominem minem conjecturam transfertur, praecipus ex naso, oculis, labris, et reliqua capitis figuratione. Inanis et infamis est illa physiognomia, quae futuros hominis eventus e lineamentis corporis conjectat, speciatim Chiromantia, qua chiromantes (ut vagabundi Aegyptii faciunt) e lineis manuum; metoposcopus e frontis; oneromantes per onyrocriticam, e somniis libere contingentia praenuntiare nititur.

In Auguriis paganorum seu Ethnicorum Augur olim vaticinabatur ex avium garritu, volatu, pastu. Et ariolus seu haruspex ex aruspicina (vel haruspicina) hariolabatur, dissectis et inspectis hostiarum extis; unde extispex, et extispicium.

Rogis damnanda Magia, per quam Magus cum malis Geniis colludit: et necromantia, qua necromantes diabolum sub alicujus demortui persona evocans et adjurans, scrutatur arcana; sive id faciat per pythones seu arreptitios: sive per signa in terra, aqua, aere, igne apparentia, quae dicuntur geomantia, hydromantia,


page 513, image: s0543

aeromantia, pyromantia, psychomantia, (manium evocatio) sive quocunque alio modo praestigium fiat, per expressum vel implicitum cum cacodaemone pactum.

Sed utique proscriptae non sunt praesagitiones rusticorum, longa observatione confimatae; pluviam enim praesagiunt, si viderint canes gramina mordentes, muscas, vespas, pulices acrius pungentes, fumum per camini gulam spissius subvolantem; nubes in cacuminibus montium considentes; boves aerem olfactantes, seque contra pilum lambentes; hirundines summis alis aquam verberantes; ranas insuetum coaxantes; formicas e cavernulis ova efferentes; corvos et cornices crocitantes; oleum lucernae scintillans, et fungos se inde tollentes; anseres continuo clamore perstrepentes; mergos anatesque pennas rostro purgantes: Lunam pallentem, nam

Pallida Luna pluit, rubicunda flat, alba serenat. Sole exoriente nubes se glomerantes, et partim ad Austrum, partim ad Aquilonem tendentes. Ventorum et tempestatum indicia illis habentur, si silv aemurinurant: si nubes ante Solem emersum rubescunt: si mane tonat: (nam meridiana tonitrua imbrem afferunt) si fulicae in arena colludunt: si corvi cum singultu se concufiunt: si flamma flexuose volitat, aut Iumina ex se flammas elidunt, aut ignis contectus favillam discutit, lcintillam projicit; aut ad ollas sublatas carbo adhaeret, aut vehementius perlucet.


page 514, image: s0544

At Serenitatis notae sunt, stellae et Luna puro nitore micantes: nebulae e montibus descendentes, aut coelo cadentes, aut vallibus insidentes: clara et frequens corvorum crocitatio: flocci vagabundi per aera: porci non lacerantes jactantesve straminis aut foeni manipulos: Phoebus pridie serenus obiens, postridie clarus nascens: nubes ad Occasum rubescentes. Amant agricolae humidum Aprilem, frigidiusculum Majum, cujus pluvias imitatur fere Junius. Quarta Luna qualis, reliqua solet esse talis; proximus a plenilunio dies pluvius Plerumque mensem integrum denotat imbriferum. Autumni serenitatem plerumque hiems ventosa excipit. Signa fertilitatis habentur, Autumnus siccus et serenus; Ver temperate calidum; sterilitatis, quercus foecunditas, fabarum copia, locustae, vermes, erucae, etc.

Desiderius. Valeant igitur nugaces Fastorum Compositores, et frivoli illi vaticinatores rerum, quasi fataliter mortalibus eventurarum; qui si nuntiantprospera, et fallunt, miser fies frustra exspectando: si adversa dicunt et mentiuntur, fies miser frustra timendo; Sycophantae confidenti loqui, coelum cum Icaro petentes, indeque in medaciorum pelagus delabentes. Nam quomodo didicerunt, e stellarum compositione, notione, mansione et per Signiferum peragratione, hominum consilia, arbitria, varias voluntates, appetitiones, declinationes, fortuitos acrepentinos levissimis in rebus animorum impetus atque recessus? Quid enim? Cur


page 515, image: s0545

induendis vestibus novis alii sint dies fausti, alii infausti? cur alii, ducendae uxori male ominosi, alii bene? cur tempus alius alio felicius et opportunius dandis recipiendisque literis, reposcendo mutuo, rei mercaturis quaerendae: ad aucupandum, ad equitandum, etc. Offuciae sunt, nugae, praestigiae, fallaciae. Mercurialis. Probo hunc calorem, quem scio, unde hauseris. Quid Sol, Luna, et alia naturaliter possint sidera, supra indicavimus; quare non inviti dabimus hoc fatidicis illis, ut praedicere possint opportunitatem mittendi sanguinis, resecandi capillos, caedendi arbores, sementandi, plantandi, medicinas adhibendi, similiaque horum; quanquam et rusticos observantia longa haec docuit, quos quia natura non decipit, ita nec experientia fallit. Satis credo de artibus Mathematicis; nunc labor nos vocat et longior et operosior. Desiderius. Quis ille? Mercurialis. Chronologiam ab ipso Mundi exordio ad nostra usque tempora in compendium redigemus. Desiderius. Vereor, ne actum agamus. Nam ubi ad manum non sunt Epitomae Chronologicae? Mereurialis. Probe novi; uno possim recitare spiritu plures, quam manus utraque continet [(printer); sic: continuat] digitos; quas non vidi tantum, sed pervolvi et perlegi. Quid ergo? An, in hoc nostro per Artes omnes et Scientias itinere, Chronologiam scitu jucundissimam non invisemus? Desiderius. Librum illa requirit, non pauculas paginas. Mercurialis. Non libros tantum et volumina, sed libellos quoque in libellulum


page 516, image: s0546

constringemus, perque ingentia temporum et rerum gestarum spatia compendiariam plane, si uspiam alibi, carpemus viam; quin floridam etiam; flosculos etenim historicos, unde unde non parvo labore congestos, sub conspectum dabimus. Desiderius. Quod abs te ne optare quidem, ne dicam postulare sustinueram, offers ultro; quas gratias vel in antecessum huic tuae debeo benevolentiae? Mercurialis. Solvisti grates, si opellam hanc meam consulueris bene; capesse spiritus, et cerebrum firma, ne vel memoria vel imaginatione laboret. Desiderius. Habeo meum globum aromaticum, hic vires addit afflatu. Mercurialis. Opportune; nam et oculis serviet ad regiones, in quibus res gestae sunt, quaquaversum geographice, ut te supra docui, adumbrandas, Eamus.