DE EPOPOEIA.
QUID POTISSIMUM VELIT HOC nomen: item de versu hexametro, et heroico: et quid sit Epopoeia.
CAPUT I.
Epos valet verbum seu locutio, facere seu fingere, et quaecunque
sive soluta, sive ligata oratione expressa
fictio. Ita erunt Epici, tum qui dialogos componunt, tum poetae quilibet. Sed cum Epos proprie
magisque poeticam locutionem, propter eius nobilitatem (versum scilicet) quam aliam significet (ut
quoque vatibus tribuitur) rursum
ob gravitatem, stabilitatem, amplitudinem, excellentiam ad hexametrum carmen transfertur, diciturque haec poesis et huius compositores Epici. Plato sane et Aristoteles vocant.
Et Cic. ad Q. F. Quod me hortaris ut absoluam,
habeo absolutum, suave mihi quidem ut videtur
ad Caesarem.
A maiestate item, sive ut est apud Demetrium,
ob magnitudinem, et quia heroum personis conveniat (quia nimirum eo actiones heroum commodissime et optime imitamur) heroicum appellatur. Ob id Horatius nominavit forte epos, eo sensu, quo Persius
robustum carmen, et alius in epitaphio Tibulli de
Virgilio: Aut caneret forti regia bella pede. Nam
res gestae regumque ducumque et tristia bella subiciuntur huic carmini. Hexametrum igitur semper appellare licebit: heroicum non semper: nempe si eo virorum fortium et inclytorum facinora
non memorabuntur. Inter Graecos quidem Orpheus Linus, Homerus ad hymnos deorum accommodarunt, qui caelestes habebantur heri, ut
Catullus vocat, heroum ipsorum procreatores,
quibus et nobilitatem dabant. Musaeus ad amores, infelices tamen atque tragicos, Leandri videlicet et Erus. Hesiodus, Nicander, Virgilius rei rusticae praeceptiones eo complexi sunt. Oppianus
venatui et piscatur: Aratus et Manilius astronomicis: Theocritus, Bion, et rursum noster Maro pastoritiis lusionibus: Horatius, Persius, Iuvenalis, et
his maior natu Lucillius hominum vitiis insectandis,
et improbitate accusanda versus huiusmodi celebrarunt, quae satyrae dictae. Possunt etiam epistolae hexametris conscribi, exemplo Horatii, et epigrammata exemplo Martialis. Epithalamia, genethliaca frequentius hexametris constare
videas. Porro res et personae de quibus ante dictum, hexametris maxime conveniunt: neque usquam praeterea tanta huius carminis maiestas, dignitas, suavitas, sonus perspicitur, quam cum eidem argumenta illa gravitatis, amplitudinis, admirationis plena committuntur, ubi res novae, excellentes, mirifice, singulares finguntur: quales inprimis sunt bellicae: sententiae illustres interponuntur, verba delecta gravitate, ornatu, sono, compositione, numero. Hic ingenti ac magnifico spiritu confisus poeta tubam inflare videtur, quod
volebat Alexander. qui assiduo Homeri poesin
voluens, et aliquid cotidie ediscens, non ad citharam, sed ad tubam ea carmina canenda asseverabat. Quam ob causam Virgilius de bucolicis suis propter rerum verborumque humilitatem
confiteri non erubuit, se gracili avena carmen esse
modulatum.
EX his facile quid sit Epopoeia cognoscemus.
Est poesis carmine hexametro illustres illustrium actiones
per narrationem imitans. Oportet ipsam imitari actionem: alioqui poesis minime vocabitur: quae,
poesis, inquam, absque imitatione, non tam imperfecta, quam nulla est, ut ex primo libro planissime disci potuit. Quod autem insignes et memorabiles actiones imitatur, hoc ipso a comoedia distat, in qua sunt, exprimunturque actiones humiles
personarum civilium. Narratio eam a comoedia
et tragoedia separat: siquidem utrobique aguntur
res (quamobrem etiam dramata vocantur) non
autem exponuntur. Carmine hexametro a reliquis generibus poeseos distinguitur. Dramaticis
enim fabulis iambus, quem Horatius alternis sermonibus aptum esse dicit, aptior visus est, quam
hexametrum.
OBSERVANDA IN EPOPOEIA.
CAPUT II.
PRAECIPIUNT quidam Epico, nec inscite,
uti a rerum scriptoribus historiam, seu veteris alicuius et eximiae rei memoriam hauriat:
quandoquidem ipsa vetustatis commemoratio maiorem fabulae fidem auctoritatemque parit. Maro aduentum Aeneae navigationemque in Italiam nequaquam commentus est: sed ab historicis petivit. Nam
et Livius de eo, et ante Livium alii memoriae prodiderunt. Similiter argumenta tragoediarum plerunque nota sunt: quoniam regum facinora, et calamitates latere non queunt: cum contra comoediarum argumenta nesciantur, quod humiles et
ignobiles actiones habent ad imitandum propositas. Sumet igitur Epicus argumentum ab historicis: qui si variaverint, sequetur quem voluerit. Verumtamen a fama et memoria publica non discedet. In quo Virgilius, qui Didonem feminam castissimam, ut ex Iustino et aliis liquet, amore Aeneae hospitis furentem finxit, quae aliquot ante saeculis
nata fuit, quam ille Italiam peteret, in reprehensionem incurrit. Ceterum quamuis historiam
mutuetur Epicus, multa nihilominus suo iure fingit, variisque rationibus historiae faciem in poematis speciem vultumque commutat. Quin etiam
allegoria res inuertit: et cum ab historico res individuas sumpserit, ad universale, ut in scholis loquuntur, transit, de quo infra pluribus, cum de discrimine narrationis historicae et epicae disseremus. Ilias Homeri, magnanimi ac bellicosi: Odyssea prudentis, civilis ac togati hominis imago est.
Aeneis optimi et religiosissimi principis. Et cum
idonea dicere vitae propositum sit poetis, quam
apte et iucunde id uterque praestiterit, nihil opus est
in praesens particulatim osten dere. Iam hoc quoque
necessario monendum est, ut fabula, id est actionum conformatio, et dispositio, una sit sive simplex, non multiformis. Licet enim in Epopoeia
plures actiones insint, tamen ex omnibus, velut e
pluribus membris unum corpus, una fabula componatur necesse est: ne forte monstrum Horatianum nascatur. Praeterea dilatanda et amplificanda est Epopoeia pluribus episodiis, sive digressionibus, quarum varietas leporem, ornatum, venustatemque magnam generat.
DE PRINCIPIO EPOPOEIAE: postea de Propositione.
CAPUT III.
DOCTORES eloquentiae prudenter hoc in
praeceptis suis posuerunt, ut orationum exordia temperamentum quoddam dictionis habeant: ut cincinnis, fucis, et industria comparatis ornamentis careant, ne suspicio meditationis oratori officiat. Principia, inquit Cicero, verecunda, non elatis intensa verbis, sed acuta sententiis. Et alibi. Exordium sententiarum et gravitatis
plurimum debet habere, et omnino omnia, quae pertinent
ad dignitatem, continere in se: propterea quod id optime faciendum est, quod oratorem auditori maxime commendat.
Splendoris et festivitatis et concinnitudinis minimum:
propterea quod ex his suspicio quaedam apparationis et artificiosae diligentiae nascitur, quae maxime orationi fidem, oratori adimit auctoritatem. Sic plane, quamquam heroicum poema ornatissimum ac politissimum esse debeat, quod tamen ad ingressum et principium
eius attinet, recte vult Horatius, illud non esse par
ac simile reliquo contextui: sed aliquanto siccius,
demissius, simplicius: a quo omnis ingenii et doctrinae ostentatio, omnis granditas, nimius et exquisitus absit ornatus. Imitetur musicum quod videmus exilius esse minusque clarum. Ne sit
anfractu longo circumducta oratio: ne tralationibus audax: nihil magnifice promittat, ne plus aequo comparatum quidquam appareat. Attentissime inhaeret lector ipsi principio: in quo non licet
nobis libero cursu ferri, ut in progressu: quoniam
animos velut captivos nondum tenemus. Ergo
Cyclicum poetam, circumforaneum quendam seu
rhapsodum, qui morem habebat carmen suum in
corona ad gloriolam aucupandam recitare, acriter reprehendit Horatius, quia exorsus sit.
Fortunam Priami cantabo, et nobile bellum
Adiungit mox
Quid dignum tanto feret hic promissor hiatu?
Parturient montes, nascetur ridiculus mus.
Deinde Homerum praedicare in sistit. Is Odysseam
longe sedatiore initio praetexuit, seque paullatim in
sublime sustollens magnificentius ingredi coepit.
Quanto rectius hic, qui nil molitur inepte?
Dic mihi Musa virum captae post tempora Troiae,
Qui mores hominum multorum vidit, et urbes.
Non fumum ex fulgore, sed ex fumo dare lucem
Cogitat, ut speciosa dehinc miracula promat
Antiphatem Scyllamque, et cum cyclope charybdim.
Porro Lucanus et Papinius de tumidiore principio accusantur. Lucani Pharsaliae initium hoc est:
Bella per AEmathios plusquam civilia campos,
Iusque datum sceleri canimus, populumque potentem
In sua victrici conuersum viscera dextra,
Cognatasque acies, et rupto foedere regni
Certatum totis concussi viribus orbis
In commune nefas, infestisque obuia signis
Signa, pares aquilas, et pila minantia pilis.
Tam vasta, sonantia, tumida carmina, ut quidam
dicere ausus sit, Lucanum sibi videri latrare. Exordium Achilleidos apud Statium.
Magnanimum AEaciden, formidatamque Tonanti
Progeniem, et patrio vetitam succedere caelo
Diva refer.
Ubique maior quam par est sonitus. Vocalis, a, sextum repetita in primo versu. Tres continuae voces
tetrasyllabae, quarum postrema videtur dimidiatum
continere versum. Et sane tam polysyllabae
voces conglobatae negotium facessunt pronuntianti. Quoniam autem tres partes numerantur epopoeiae, seu poematis heroici, Propositio, Inuocatio, Narratio, age de prima dicamus primum.
Poetae studio habent auditores lectoresve suos
dociles reddere et attentos: quod consequimur,
ut praecipiunt Rhetores, si summam causae breviter exponamus: et si proponamus quibusnam de
rebus dicturi simus. Quamuis autem orator aliquando docilem facere auditorem non laboret,
cum res aut nota iam, aut humilis, aut parua est,
tamen qui magna, nondum cognita explicaturus
est, ut poeta, nun quam non proponet.
Quoniam vero ipsa fabula simplex, et una, quantusvis ex pluribus actionibus cohaerentibus composita esse debet, propositio res plures ac diversas
recipere non poterit. Homerus et Virgilius cum
proponunt, longiore quadam circuitione utuntur: nec ille Ulyssem, nec iste Aeneam nominat. Sic
autem de illis loquuntur, ut facili negotio eos ipsos esse intelligatur. Quae res cum magnopere delectet, non mediocrem quoque attentionem conciliat. Fugienda in huiusmodi circuitione omnis
obscuritas: ne ibi tenebras ingeramus, ubi lucem
praebere debuimus. Admonent nonnulli, propositionem ut simplicem, ita brevem esse oportere. non
enim auditor ibi detinendus est verbis: qui, ubi
rerum exitum et scopum didicit, ad narrationem
festinat. Neque tamen ea verba deciden da sunt, quae
si subtrahantur, rem obscuraverint. Adhaec poeta
longius proponere non debet, quam res ipsa postulat.
Tunc autem longior propositio videtur, cum
ea proponit, quae post exitum fabulae evenisse creduntur. Ideoque illa apud Virgilium,
genus unde latinum,
Albanique patres atque altae moenia Romae,
extra descriptionem fabule sunt, in Augusti populique Romani aucupandam gratiam dicta. Nam res
Albanorum et Romanorum non sunt coniunctae
cum fabula.
DE INVOCATIONE.
CAPUT IV.
RE iam proposita, divinam opem implorare
vates consueverunt. Merito, nova enim plerunque, magna semper et admiranda canunt.
Est autem ea in hominum mentibus impressa opinio, nihil arduum ac difficile sine caelesti afflatu
posse perfici: proinde omnes quibus aliquod est
cum religione commercium, ad auxilium divinum, opus laboriosum aggressuri confugiunt.
Quod ipsum poetae dum faciunt, aliorum animos
ad benevolentiam alliciunt. Pietas enim est amabilis: ut omittam, quod inuocatione attentionem
summam admirationemque commovent: perinde,
ac si illa divinitus efferantur. Graeci inuocationem
propositioni coniungunt, ut Homerus in utroque
opere.
Latini plerique omnes seorsim utrumque faciunt. Patet
in Aeneide et Georgicis, ne alios in praesentia
nominem. Quo tempore Imperatores quasi divisum cum Iove tenebant imperium, ut ait in epigrammate Virgilius, poetae ipsos ut numina inuocabant: ut item aliquando illustres viros. Virgilius
in Georg. Augustum, et non semel Maecenatem,
Ovidius in Fastis Germanicum Caesarem, Lucanus Neronem, Flaccus Vespasianum, Statius Domitianum, Oppianus Antoninum. Quomodo porro oratori datur potestas in ipso orationis cursu,
quoties locus requirit, denuo captare benevolentiam et attentionem renovare: ita fas et ius est poetae, vel ob aliquam rei difficultatem exortam, vel
ob gravitatem et magnitudinem, vel novitatem,
inuocationem iterare. Virgil. lib. 6. illa loca nulli
visa, et inaudita apud inferos descripturus,
Dii quibus imperium est animarum, umbraeque silentes,
etc.
Iterum in 7.
>Tu vatem, tu Diva mone, dicam horrida bella.
In eodem, et in 10.
Pandite nunc Helicona Deae, cantusque movete,
Non solum initiis operum suorum Musas invocant,
inquit, Fabius, sed provecti quoque longius, cum ad
aliquem graviorem venerint locum, repetunt vota, et velut nova precatione utuntur. Nobis autem
Christianis (praesertim cum argumenta pia, sacra,
divina suscipimus) pulchrum est a Deo opt. Max.
ab eius filio Iesu Christo, a sacrosancto spiritu, a
matre domini, a reliquis immortalibus auxilium
poscere: quorum omnium favor si nostra studia
comitabitur, nihil verendum erit, ne illa parum
feliciter procedant.
Iam vero inuocare poetis proprium, et ab historicis alienum esse, aperte indicat T. Livius praefat. Cum bonis potius ominibus, votisque ac precationibus Deorum, Dearumque si, ut poetis, nobis
quoque mos esset, libentius inciperemus, ut orsis
tanti operis prosperos successus darent. Hinc non
iniuria notatus est Val. Max. qui hominem, Tiberium Caesarem inuocare est ausus. Oratores antiqui his verbis ordiebantur orationes suas. Iovem
ego Opt. Max. precor, quod Cic. Divinat. in Verrem irridet, quia iam putidum. Demosthenes nobilissimae illi orationi suae hoc dedit initium. Maiores, inquit Seruius in 12. Aeneid.
nullam orationem nisi inuocatis numinibus inchoabant, sicut sunt omnes orationes Catonis et
Gracchi: nam generale caput in omnibus legimus.
Hoc tamen in iis duntaxat faciebant, in quibus agebant de Repub. TEstatur Livius lib. 39. contione
aduocata, cum solemne carmen precationis, quod
praefari priusquam populum alloquantur solerent
magistratus, peregisset, cos. ita coepit. Et apud Maronem veterum monumentorum scientissimum
in 10. de Latino Rege contionaturo,
Praefatus Divos solio Rex infit ab alto.
ORDO NARRATIONIS EPICAE.
CAPUT V.
PROPOSITIONEM invocatio, invocationem
excipit narratio. Sed ante hanc, est quando
historicorum more causas quasdam, quamuis alte, et a prima origine enumeramus, quae simul ad
ipsam expositionem quasi viam muniant, eamque
illustrent. Sic Virgilius cur tantis in Aeneam odiis
baccharetur Iuno, causas prius quinque recensuit,
quam ad narrationem aggrederetur. Sed iam de
totius narrationis collocatione, unde videlicet
ordiendum sit Epico disputemus. Virg. noster Homericarum perfectionum cupidissimus, opus non
quidem ab eversione urbis Troiae, verum a navigatione e Sicilia versus Italiam inchoavit. Turbulentissima autem tempestate iactatus et ad Africae
littora tandem appulsus Aeneas, ibique a Didone
Carthaginensium regina hospitio perhumaniter,
ac perbenigne exceptus, ipsam Troiae vastationem,
itinera omnia a Troiae littoribus in Siciliam usque
terra marique confecta duobus libris, secundo, inquam, et tertio commemorat. Quamobrem, si ad
rerum gestarum ordinem tempusque respicimus, liber secundus erit primus, tertius secundus, primus
tertius: quia prius utique capi, et solo aequari Troiam oportuit, quam Aeneas diversa exilia, et desertas terras quaereret, atque ab Italia reiectus, per
Tyrrhenum pelagus in Africum littus exscenderet. Homerus in Odyssea post deletum funditus
Ilium Ulyssem in insula Ogygia, apud Calypsonem Atlantis filiam constituit. Deinde per gravissima pericula, ad Alcinoum Phaeacum regem in
Corcyram insulam deducit. Ibi (sicut Aeneas Carthagini apud Didonem inter epulas) suos errores,
Pugnas, et casus antegressos lib. 9. et reliquis tribus
usque ad 13. exponit. Videtur itaque Virgilii saltem et
Homeri exemplo vel a postremis, vel a mediis ducendum narrationis principium, secus quam historici solent, qui a primis initiis, et caussis narrationem ordiuntur, et rerum tantummodo ordinem, ac seriem temporum intuentur: quos cum
imitatus sit in Metamorphosi Ovidius, potius inter historicos fabulosos, quam inter poetas epicos
a quibusdam habetur. Quod si qui vitam alicuius
carmine persequuntur, ab ortu eius ducant initium,
illi quoque hac in parte magis erunt historici, quam
poetae. Hoc illis versibus praecepisse Horatium eruditi contendunt.
Ordinis haec virtus erit et Venus, aut ego fallor,
Ut iam nunc dicat, iam nunc debentia dici:
Pleraque differat, et praesens in tempus omittat.
Volunt etiam (iam nunc debentia dici) esse media,
vel postrema: (pleraque) esse antecedentia, quae omitti debent praesens in tempus, hoc est in ipso ingressu narrationis, vel in aliud tempus, quod commodius illis narrandis videbitur. Reprehenditur
Apollonius, qui hunc ordinem neglexerit in Argonauticis. Poeta igitur non undelibet, et gemino ab ovo,
sed a re aliqua illustri faciet initium, rerumque novitate et
episodiis auditoris animum quasi captivum ad finem usque
perducet. Antecedentia vero, et media (si ab ultimis coeperit) opportune intermiscebit. Sicut Tragici et Comici non
ea omnia quae argumento commemorant, per agentes personas imitantur: verum inde agentes faciunt, unde res ad certam temporis legem venire potest: quae vero antecedunt, ca
explicant in prologo. Idest in prima parte fabulae, in qua ret
praeteritae ab actore aliquo edicuntur. Quod in actu primo
maxime fit, ut spectator ex praeteritarum rerum commemoratione intelligat, quae aguntur. Haec ad istum modum Viperanus.
EPICAE, ET HISTORICAE NARrationis cognatio atque diversitas.
CAPUT VI.
POETIS cum historiarum scriptoribus, quemadmodum in multis convenire, sic vicissim
in multis non convenire animadvertas licet,
si attentius ambas facultates inter se composueris.
De harum igitur similitudine et differentia in narrationibus, quantum satis erit explicemus. Rem
gestam et veram ad exponendum sumit etiam Epicus, ut Historicus, quamuis suo eam more et libertate tractet. Non omnia de Aenea finxit Maro,
legerat aliquid, sicut de illo, ita de expugnatione
Ilii apud historicos. Uterque proponit quod est narraturus, perinde ut orator id de quo est dicturus.
Amant historici nescio quomodo verba poetica.
Xenophontis sunt ista, et alia complura, cum Thucydide et Herodoto illi communia. Allusit nonnumquam ad Homeri locos, et locutiones quasdam ab eo mutuatus est. Nec
poeticis vocabulis caret Livius. Eius enim leguntur haec. Is AEneam Sylvium creat, loco herbido, mater
veridica, magister regii pecoris (ut Virgilius, Pan curat
oves oviumque magistros) inter tela volantia Quin et
dimidiatos, et plenos versus apud hunc et Sallustium invenire est. Facturus ne operae pretium sim. Etsi in
tanta scriptorum turba mea fama. Docet, vanam sine viribus iram. Spurius Tarpeius Romae praeerat arci, si longum
sit, prae, et si in Spurius more antiquo absorbeatur
S. Haec omnia ex primo libro. Livius quidem solutum quodam modo poema videtur scribere. Sallustius ab hexametro caepit. Bellum scripturus sum quod
populus Romanus. . Fideliter ambo, poeta videlicet et historicus, locos, ritus, mores, gentes describunt, Africam Sallustius: quod ut melius faceret, dicitur eam obivisse: ut Homerus illa loca Graeciae, de quibus in secundo Iliados. Galliam describit Caesar, Carthaginem Virgilius, et Italiam in
Georg. In 3. Aeneid ritum placandi manes, in 6. rationem sepulturae. Livius in 1. docet quo pacto ferirentur foedera, quibus caerimoniis indiceretur
bellum. Apud Herodianum Imperatorum legas. Atque hac in parte poetis vehementer
prosunt historici. Res a capite, et ultima origine
historici repetunt, propter clariorem rerum videlicet propositarum explicationem. Livius: Iam primum omnium satis costat, Troia capta in ceteros saevitum
esse Troianos, et quae sequuntur. Sallustius in Catilin. Urbem Romam sicuti ego accepi, condidere atque initio habuere
Troiani. Dido in 1.
Tune ille AEneas, quem Dardanio Anchisae
Alma Venus genuit Phrygii Simoentis ad undam?
Atque equidem Teucrum memini Sidona venire
Finibus expulsum patriis, etc.
Convenit ambobus item in eo, quod causas rerum ante narrationem exponunt. Hoc egit Livius
in bello Punico lib. 21. et virgilius, ut ostendi capite antegresso, ab illo scilicet versu, Urbs antiqua, ad
illum, His accensa super. Plane historice ibi se gessit
Virgilius, etiamsi causae illae fictae sint omnes. Quaerit
etiam causas dissidii inter Agamemnonem, et
Achillem Homerus 1. Iliad. initio. Ac de cognatione quidem hucusque: nunc de diversitate.
Aristoteles luculentum discrimen his verbis tradidit.
. perspicuum est autem
ex supra dictis, poetae munus et officium non esse, ea quae facta sunt exponere, sed qualia fieri potuissent, et ea quae esse
possunt seeundum verisimile, vel necessarium. Quem locum sic interpretari licet. Aut veram actionem explicandam sumit poeta, aut ipse totam fingit. Si
veram sumit, non sic omnino narrabit, ut res contigit, nam hae partes historicorum sunt: sed ut geri
potuit. Quod si confingit, illa erit , aut secundum probabile, aut secundum necessarium: possibile enim dialecticis est, quod fieri potest, sive possit etiam non fieri, sive non possit non fieri. Pergit
Aristoteles
, et c. Historicus et poeta non eo
distant quod aut metris adhibitis, aut sine metris dicunt:
liceret enim Herodoti scripta in metra conuertere, et nihilominus tamen historia quaedam esset cum metro, quam sine
metro. Verum hoc discrepant: ille dicit ea quae facta sunt, hic
autem qualia fieri debuerint. Quo fit ut philosophicum magis, et praestantius quiddam sit poesis, quam historia. Poesis
enim potius quae universe, historia quae sigillatim fiunt, dicit. Est autem universum quidem, quali homini, qualia conveniat dicere aut facere: singulare autem, quod Alcibiades
fecit, aut passus sit. At poetae, licet Achillem iracundia
furentem, Ulyssem disertum ac prudentem, Aeneam
pium describant, et de personis definitis videantur
loqui, tamen in homine uno, in una persona
genus ipsum, rem universam, ante oculos constituunt, sapientissimeque in primo naturam.
iracundi, quidque ille dicat et faciat, in altero prudentis, in tertio pii ostendunt: atque ut ante dictum
est, res gestas Aeneae, Ulyssis, Achillis non sic narrant, ut ab illis gestae sunt: sed ut ab illis secundum
personam ipsorum geri aut potuerunt, aut debuerunt. Vides, opinor, quam recte Aristoteles pronuntiaverit, poesin esse : philosophia namque universalia intuetur, quid et qualis
nempe sit homo, equus, corpus, motus: non quid
aut qualis Socrates, Bucephalus, quid meum, tuum,
aut hoc corpus, aut hic motus: individua enim, ut
vocant Dialectici, sub scientiam non cadunt, quia
fluxa, mutabilia, interitui obnoxia sunt. Et poetae
quidem hoc universum in singularibus definitisque personis exprimunt ac repraesentant, ut Virgilius in Aenea magnanimum ac religiosum principem. Hoc philosophi non solent: definitionibus
enim, praeceptis ac disputatione contenti, exempla
non requirunt. Petunt quidem argumenta aliunde plerunque vates: verum rebus aliam formam faciemque inducunt, ut supra paucis diximus, addendo nimirum, demendo, transferendo, ordine permutando. Res singulares ac certas mutuantur sane ab historicis, verum ab in dividuis ad ipsas formas, et genera se conuertunt. Quocirca sicut universae et communis rerum naturae scientia melior
est, quam rerum singularium cognitio: ita, convenienter doctrinae Aristotelis, poesis melior est historia. Sed iam alias differentias inuestigemus. Praecipit
Horatius, ut persona talis seruetur ad extremum, qualis fuit ab initio, ut sibi constet, ut nihil
pugnans, nihil contra decorum committatur. Huic
praecepto historicus parere non potest, qui diversa
diversis locis, temporibus, hominibus gesta exponit, quae in Africa, quae in Italia, quae in Macedonia,
his, illis coss. a Scipione, a Catone, a Pompeio, et c.
eiusdem etiam hominis inter se contraria studia
virtutesque et vitia narrans, Livius Hannibalis, Sallustius Catilinae. Hoc poeta, qui unam aliquam actionem explicandam sumit, numquam fecerit.
Maxima porro libertas in omni genere concinnitatis, leporis, elegantiae concessa est poetis. Oratorum historicorumque oratio in modum matronae
gravis compta et ornata incedit, pigmenta, calamistros, blanditias non magni pendit.
PRAECEPTA NARRAtionis Epicae.
CAPUT VII.
UNDE narrandi principium Epicus poeta
duceret, supra traditum est: ab aliquo scilicet loco illustri, quamuis id principium rei
non fuerit. Non enim rerum gestarum, sed fictae
cuiusdam actionis explicatio est narratio epica. A
re aliqua praestanti, inquam, quae in tota fabula multum emineat, etiamsi illa aut media, aut extrema
sit. Et quemadmodum insigne debet esse initium,
sic etiam finis sive exitus erit memorabilis: id quod
in utroque poeta, Homero et Virgilio cernimus,
Tres autem sunt virtutes narrationis, brevitas, perspicuitas, probabilitas. Secundam et tertiam diligentissime consectabitur Epicus, earumque rationem a Rhetoricae magistris percipiet. Primam
magnopere non curabit: nihil enim praeter narrationem habet, nullam confirmationem, nullum
epilogum. Et haec narratio ad legentis, seu ad vitae
humanae utilitatem, non sine magna voluptate conferri debet. Ergo amplificationes, omnesque dicendi veneres desiderat: nec potest necessariis tantum.
et quadam verborum parsimonia definiri. Nihilominus quandoque in epopoeiam cadit brevitas: siquidem res ipsa interdum paucissimis verbis, et versiculis explicari vult. Ubi summa cautio est, ne
dum brevis esse contendit poeta, obscurus fiat. Illa quoque brevitatis lex numquam non obseruanda
erit: ut neque nimis alte, quasi ab ovo rem repetamus, neque ultra quam oportet producamus: quod
Virgilio accidisset, si, ut nonnulli perperam opinantur eum voluisse, res Albanas atque Romanas etiam fuisset persecutus: quae profecto sunt extra
fabulam, et unam illam actionem Aeneae, quam
imitandam poeta susceperat. Vitanda igitur obscuritas, non in brevitate solum: sed alias semper.
et quam clarissime omnia explicanda. Quo pertinet, ne fabulis inserendis luxuriemus: rarae sint,
nec ita abstrusae, ut mediocriter eruditis multum
negotii facessant. Ne magnam antiquitatis cognitionem ostentemus: nec frequenter ad historias
veteres, aut dicta egregia sapientum alludamus:
nam ut ista oportune si facias, vehementer placent:
sic ipsa frequentia displicent, et tenebras gignunt.
Fugienda etiam sunt verba prisca, obsoleta. Interim antiquum verbum habere dignitatem non
negaverim: et Virgil. quaedam prisca recte intexuit. Fugiendae crebrae, et longiusculae parentheses, hyperbata, et quidquid perspicuitati videtur
officere. Quam porro necessarium sit, narrare verisimiliter, quis ignorat? si quidem Poetae officium
est, non tam quae facta sunt, quam quae fieri potuerunt, ut potuerunt, vel ut debuerunt, exponere. Si igitur narratio illius vera non est, nihil peccavit: si non est verisimilis, hoc est, si male imitatur, si dicit es, quae fieri non possunt, nomen suum
amittit. His tribus virtutibus adiungit Cicero in
Partit. suavitatem. Hanc autem esse affirmat, quae
habet admirationes, exspectationes, exitus in opinatos, interpositos motus animorum, colloquia
personarum, dolores, iracundias, metus, laetitias,
cupiditates. Haec non minus epopoeiae, quam duae
reliquae necessaria est, et narrationem maxime illustrat, summamque poetae opinionem parit. Ista
vero omnia qualia sint, Aeneis docebit. Mirificus
etiam suavitatis artifex Homerus est. Ornanda
praeterea et varianda erit narratio episodiis, et aspergenda rerum futurarum semina, interimque in
praesentibus iucunde morandus auditor. Adhibenda rerum, verborum multa vicissitudo varietasque: graviter omnia dicenda, non tumide.
non comparate. Videndum ne prima mediis, ultima primis dissideant: et quae desperamus tractata nitescere posse, illa relinquenda sunt.
Potuissem ex Horatio, et aliis nostrae aetatis scriptoribus non paulo plura praecepta congerere: sed
verebar, ne esset ineptum negotium, spectare id,
ut nihil omittas potius, quam ut potiora doceas.
Fecissem praeterea nimis longum. Et sciebam
multa hoc libro partim dicta, partim dicenda, quae
ab isto loco minime abhorrerent, Nam quomodo
heroica poesis, quae est omnium regina, multa aliis poesibus largitur: sic rursum ipsa ab illis aliqua
sumit: vel potius cum aliis quaedam habet communia. Itaque pauca, et ut arbitror, praecipua hic
posui: reliqua, praesertim poetarum, et ante omnes Homeri, et Virgilii lectione discentur. In quibus poetis qui fuerit exercitatus, et nostra quaecunque de epopoeia diximus rectius intelliget, et,
si volet, multa illis adiunget.
LEGES ALIQUOT AD HEXAmetri elegantiam.
CAPUT VIII.
I. Elegantissimi censentur hexametri, qui numeris sive pedibus ipsarum rerum actionumque celeritati, tarditati, difficultati, gravitati, amplitudini argumentorum, ac personarum respondent,
et rem ipsam oculis quodammodo aspectandam
subiciunt: qua de re cap. sequenti copiosius. Tales exempli causa sunt hi, celeres quidem Aeneid. 5.
Inde ubi clara dedit sonitum tuba, finibus omnes
Haud mora prosiluere suis, ferit aethera clamor
Nauticus, adductis spumant freta versa lacertis.
Tibullus.
Namque agor ut per plana citus sola verbere turbo.
Viden crebritatem dactylorum? nunc tardos et
proferamus. De cyclopibus fulmina
Iovi fabricantibus 3. Georg. 1. et 12. Aeneid.
Illi inter sese multa vi brachia iactant.
Luctantes ventos tempestatesque sonoras.
Olli sedato respondit corde Latinus.
In his versibus regnare spondeum cernis, et unicum dactylum adhiberi, qui praetermitti non potuit. Hic de spondaico versu dicemus aliquid.
II. Spondaicum vocant, in quo quinto loco, quae
dactyli propria sedes est, collocatur spondeus:
quod variis de caussis fieri consuevit. Propter emphasim, propter auctoritatem, dignitatem, maiestatem: item propter affectus magnitudinem exprimendam: nec non ad rem inopinatam, et magnam significandam, quae ex appositis exemplis
facile cognosci poterunt. 1. 2. 3. Aeneid. Ecloga
quarta.
Tun' ille Aeneas, quem Dardanio Anchisae.
Constitit atque oculis Phrygia agmina circumspexit.
Cum sociis, natoque, penatibus, et magnis Diis.
Chara deum soboles, magnum Iovis incrementum.
Catullus de nupt.
Aequoreae monstrum Nereides admirantes.
Propert.
Sunt apud infernos tot millia formosarum.
Inculcant illud praeceptores carminum, ut si quinta regione spondeum collocare ob antedictas causas velimus, quarto loco ponatur dactylus, alioqui
versum insuaviorem futurum: quales sunt isti
7. Aeneid. 3. Georg.
Aut leves ocreas lento ducunt argento.
Saxa per et scopulos, et depressas convalles.
Huiusmodi et alia, de quibus paulo post disseretur, praestabit ob seruare in Virg. quam annominationes, alliterationes, alphacismos, capacismos,
deltacismos, sigmatismos, et his germana, quae ille
nec per somnium cogitavit.
III. Non aspernandum praeterea, immo insigne
huius carminis ornamentum creditur, quoties
sententia suspenditur, nec nisi post quartum, sextum, septimum, octavum quandoque versum completur. Exempla sub manu sunt 1. Aeneid.
Ille ego qui quondam gracili modulatus avena
Carmen, et egressus syluis, vicina coegi
Ut quamuis avido parerent arua colono:
et sequentes quinque his proxime annexi. Item
3. Aeneid. habes septem versus, quasi quandam catenam efficientes, cum unus ab altero, sequens ab
antecedente, et ille ab hoc pendeat: ob quam causam, praeter alias, hoc carminis genus appellatum putatur.
Postquam res Asiae Priamique evertere gentem
Immeritam visum superis, ceciditque superbum
Ilium, et omnis humo fumat Neptunia Troia:
Diversa exilia, et diversas quaerere terras
Auguriis agimur Divum: classemque sub ipsa
Antandro, et Phrygiae molimur montibus Idae,
Incerti quo fata ferant, ubi sistere detur.
IV. Non caret res venustate, cum unico versu
sententia tota perficitur. 1. 2. 3. Aeneid.
Durate, et vosmet rebus seruate secundis.
Heu nihil inuitis fas quemquam fidere divis.
Tantum aevi longinqua valet mutare vetustas.
V. Illud etiam haud indecorum censeo, quoties
dactyli et spondei alternis ponuntur. 2. 4. Aeneid.
Obstupuit, retroque pedem cum voce repressit.
Multa viri virtus animo, multusque recursat
Gentis honos.
VI. Admonent insuper, festivum atque elegans
videri carmen, quod initium capit a spondeo, qui
partem orationis non absoluat, seu qui non est integra vox, cui deinde adhaereant duo dactyli. 2. 12.
Aeneid.
Desertosque videre locos, littusque relictum.
Defecisse videt, sua nunc promissa reposci.
VII. Item si plane nullus pes complectatur integrum vocabulum. 1. 2. 3. Aeneid.
Iustitiaque dedit gentes frenare superbas.
Infandum regina iubes renovare dolorem.
Infelix Priamus furtim mandarat alendum.
Tibullus.
Intonsi crines longa ceruice fluebant.
VIII. Afferunt non mediocrem delectationem
etiam illa. 10. 2. 1. Aeneid.
sequitur pulcherrimus Astur,
Astur equo fidens.
Ad caelum tendens ardentia lumina frustra,
Lumina, nam teneras arcebant vincula palmas.
Tu mihi quodcunque hoc regni, tu sceptra Iovemque
Concilias, tu das epulis accumbere divum.
Verum de his commodius, qui de figuris scripserunt.
VERSUS CUM RERUM NATUra numero, verbis, et sono congruere oportere.
CAPUT IX.
BONORUM et praestantium poetarum cura
tribus potissimum in rebus elucere consuevit. Dant inprimis operam, ut versus, non
quidem legitimos pedes habeant, et vocibus condantur latinis, usitatis ac propriis, non barbaris,
obsoletis, aliunde accersitis: hoc enim totum ad
tirocinium, et primas exercitationes primaque
praecepta pertinet: sed ut rei subiectae, seu laeta seu
tristis, seu blanda, seu atrox. seu tarda seu celeris,
seu gravis seu levis illa fuerit, temperamento numerorum, verbis ipsis, atque, sono penitus quadrent, eamque imitentur. Optimi autem iudicantur, in quibus haec tria copulata reperiuntur: quod
saepe fit, ubi perfectum est aurium iudicium, et bene scribendi consuetudo optimam naturam confirmavit. Quid igitur illo versu Maronis numerosius, sonantius, verbis aptius? S. Aeneid.
Quadrupedante putrem sonitu quatit ungula campum.
Et 1. Georg. pereleganter grandinis salientis crepitus exprimitur.
Tam multa in tectis crepitans salit horrida grando.
Tales non paucos in hoc poetarum Platone invenias. Sed iuvat de singulis seorsim agere, ac primum de numero.
Numerus alius celerior, alius tardior, alius ex
utroque mistus et conflatus est. Celeritas quidem
ex iis nascitur pedibus, quorum aut omnes, aut
plures, aut priores syllabae breves sunt, ut ex trochaeis (sic enim cum Cicerone trybrachim appello, a cursu) ex dactylis, ex anapaestis, ex iambis.
Tarditas ex his, quorum aut omnes, aut plures,
aut priores longae: ut ex molossis, creticis, choreis.
Mixtum numerum procreant pedes utriusque generis confusi. Accurate igitur natura, et vultus
rerum spectari debet, atque in unaquaque forma
carminis ad eum velut in tabula referendum, accommodari pedum dispositio: In primo Aeneid.
Postquam Iuno Aeolum ventos et tempestatem
poposcit, depingitur illorum eruptio velocissima,
signo ab Rege dato, idque numeris rapidissimis.
Haec ubi dicta, cavum conuersa cuspide montem
Impulit in latus, ast venti velut agmine facto
Qua data porta ruunt, et terras turbine perflant.
Incubuere mari, totumque a sedibus imis
Una Eurusque Notusque ruunt, creberque procellis
Africus.
Dehinc duobus verbis fluctuum vastitas, ventorumque in iisdem concitandis, et conuoluendis
quasi nixus, et molimen divinitus exprimitur.
et vastos voluunt ad littora fluctus.
In 2. aggrediuntur Troiani turrim caelo eductam
demoliri. Perpendamus quam mirifica celeritate verborum celerem eius prolapsum Maro demonstrarit,
conuellimus altis
Sedibus, impulimusque ea lapsa repente ruinam
Cum sonitu trahit, et Danaum super agmina late
Incidit.
Quid incitatius? quid volubilius fieri poterat? Iratorum sermo est praeceps, et frequentius interruptus, propter impetus vehementiam, quae hoc ipso
quod nimium urget, linguam remoratur. Sic igitur Dido ad suos Carthaginenses in 4. Aeneid.
iam altum tenente Aenea, quem ut apud se maneret, nullis precibus misera mulier emollire quiverat.
Ferte citi flammas, date vela, impellite remos.
Similis trepidorum est oratio. Caicus in 9. cum
Rutulorum exercitum Turno ductore aduentantem e tumulo prospicit.
Quis globus o cives caligine voluitur atra?
Ferte citi ferrum, date tela, scandite muros,
Hostis adest:
Sic cum nocte ruere pariter videtur ille in 2.
Vertitur interea caelum, et ruit Oceano nox.
Et ille una cum bove in 5.
Sternitur, exanimisque tremens procumbit humi bos.
Remigantium nautarumque labores, tardioribus
numeris aemulatus est in 3.
Adnixi torquent spumas, et caerula verrunt.
Et ibidem.
Cornua velatarum obvertimus antennarum.
Ille versus de Polyphemo est sane horrendus in 3.
Monstrum horrendum, informe, ingens, cui lumen ademptum.
Mezentium vide quomodo consistere faciat hoc
carmine.
Hostem magnanimum opperiens, et mole sua stat.
Porro in 12. de Latino sene, qui furentem audacia et iracundia Turnum iuvenem placare conatur.
Olli sedato respondit corde Latinus.
Sonus quoque non oscitanter est quaerendus, et
pro rerum occasione variandus, ut sit in magnis
et grandibus grandis, in tenuibus exilis, in hilaribus laetus, in tristibus maestus, in atrocibus asper,
in quietis sedatus.
Et quia sonus ex verbis gignitur, conquirenda
verba, ac in promptu habenda sunt verba consonantiora, sciendumque non minus verborum delectum esse originem praestabilis et festivi poematis, quam eloquentiae. Verum ex Rhetorum praeceptis verborum discrimina cognoscentur: satis
esto monuisse. Egregie sonantes versus legimus
Georg. 1. inter prognostica videlicet tempestatis.
Continuo ventis surgentibus aut freta ponti
Incipiunt agitata tumescere, et aridus altis
Montibus audiri fragor: aut resonantia longe
Littora misceri, et nemorum increbescere murmur.
Est et hic locus insignis ex 1. Aeneid.
Illi indignantes magno cum murmure montis
Circum claustra fremunt.
Consonantes l, r, vocales a, o, u, sonum creant,
ut in 7.
Ut pelagi rupes magno veniente fragore,
Quae sese multis circum latrantibus undis
Mole tenet, scopuli nequiquam, et spumea circum
Saxa fremunt, laterique illisa refunditur alga.
Immo initium Aeneidos exemplum illustre suppeditat soni respondentis rebus: in quo verba ipsa, horrentia Martis, virum, horrido ipso sono aspera bella indicant, rerumque dicendarum et gravitatem et magnitudinem, ut superiores, Ille ego, et c. levitatem et tenuitatem vitae pastoritiae.
Nisus in 9. carissimum sibi Euryalum hostium
corona cinctum, et in medio versantem turbine
lethi, ut ait Catullus, aspiciens inquit.
Me me adsum qui feci, in me conuertite ferrum.
Mollis est versiculus propter vocalem e, soni tenuioris. Denique ne longus sim, potest in his tribus multum natura, unumque cum altero fere implicitum est, seseque mutuo efficiunt: et cum unum
quaeritur, inveniuntur omnia. Teneamus igitur
hoc, rerum diversitati, versuum dissimilitudinem,
quasi alio alioque vultu respondere oportere.
DE CAVENDIS QUIBVSDAM vitiis.
CAPUT X.
MEA sententia nullum vitium aeque absurdum atque ridiculum est, quam cum caesurae, quae pentemimeris vocatur, et syllabae eam antegredienti respondent duae ultime syllabae versus: hoc est, cum in fine, et exitu carminis
iterantur eaedem syllabae, quae prius dimidiatum
versum absoluebant, Leoninos vocant. Hos etiam
vulgo Germani, ne dum eruditi, contemnunt et
exsibilant: qui tamen superiorum saeculorum memoria tantopere probabantur, ut nihil propemodum, nisi hoc modo scriptum, elegans ornatumque
putaretur. Non damnaverim, quae in illis poematis interdum elucet pietatem, vitaeque ac morum innocentiam: sed ostendo peccatum in scribendo, et
quod mei muneris est, adolescentibus caveo. Quam
multa sancte et tamen sordide ac nullo artificio scripta legimus? nec sequitur, ut si rem
veneremur et comprobemus, a sermonis genere
abhorrere non debeamus. Exempla sunt obuia.
Ovidio quidem nobili poetae Leonini per imprudentiam exciderunt. In oratione Ulyssis, quae tanquam elegantissima et ingeniosissima commendatur ab eruditis.
Si Troiae fatis aliquid restare putatis.
Et in epistola Hermiones ad Orestem.
Vir precor uxori, frater succurre sorori.
Quod magis mirandum est, in Virgilio inuenti sunt
nonnulli, qualis est hic.
Ora citatorum dextra contorsit equorum.
Nec apud Homerum desunt.
Quo intelligas, tam proclivem esse lapsum in hanc
culpam, ut ipsam ne diligentissimus quidem poeta, Virgilius inquam, omnino potuerit effugere.
In pentametro seu elegiaco nihilominus tales deliciae affectabantur. Exemplum perlepidum subiciam, in quo verbum Pharisaea expones, separata, seiuncta.
In cratere meo Thetys est coniuncta Lyaeo:
Est Dea iuncta Deo, sed Dea maior eo.
Nil valet hic vel ea, nisi sint ambo Pharisaea.
Amodo propterea sit Deus absque Dea.
Item.
Singula post ova, pocula sume nova.
Ad eundem lapidem Naso offendit, 3. Fast.
Quaerebant flavos per nemus omne favos.
Male desinit hexameter in tetrasyllabam, aut pentasyllabam vocem, quarum utraque festiva, ac decora est in pentametro, contra quam superstitiosi
quidam garriunt. Exempla huius vitii reperiuntur sane in bonis poetis, verum rarissima: at in illis versibus leoninis longe frequentissima, in quibus etiam in ipsa syllabarum dimensione saepissime peccatur. Apud Horatium (mirum dictu) inuentus est, qui terminaretur verbo syllabarum
sex. sat. 3. lib. 2.
Quisquis luxuria tristive superstitione.
Deformitatem parit, cum ad finem continenter
tres dissyllabae voces ponuntur: qua culpa non
vacat Tibullus eleg. 6. lib. 1.
Semper ut inducar blandos offers mihi vultus.
Immo hic versus habet quatuor dissyllabas continenter.
Vitanda est item eiusdem literae crebra iteratio.
Notum Ennii carmen.
O Tite tute Tati tibi tanta tyranne tulisti.
HEXAMETRUM NON PESsime tum in participium, tum in monosyllabam desinere.
CAPUT XI.
SERVIUS Honoratus non vulgari eruditione
literator, et interpres extra controversiam nobilis, 3. Aeneid. super illo,
Progredior portu classes et littora linquens.
finitus est, inquit, versus participio, quod raro fit
apud Latinos, apud Graecos vero vitiosissimum
est. Hoc a Servio parum cogitate dictum notarunt docti. Nam si quis de Latinis unicum Virgilium, de Graecis unicum Homerum consuluerit,
adeo multis exemplis huius assertionis falsitatem
deprehendet, ut miretur, quomodo id homini doctissimo, et poetis legendis exercitato in mentem
unquam venerit. Iam vero iudicari quo
pacto poterit, quaeso te, quod duo omnium poetarum, non horum modo, sed quot aut fuerunt, aut posthac aliis erunt in annis praestantissimi toties factitarunt? Ne autem fidem
nobis accommodari velle credamur, ecce tibi ex
Virgilio participia in ans (de quibus potissimum
locutus est Seruius) quae versum finiunt, et quidem paucissima de plurimis. Eclog. 10. Georg. 1.
Aeneid. 1.
Florentes ferulas et grandia lilia quassans.
Vilibus aut onerat pomis, lapidemque revertens.
Hi summo in fluctu pendent, his unda dehiscens.
Ex Homero unum atque alterum testimonium
producamus Iliad.
Ceteros casus participiorum utriusque numeri,
qui ambobus poetis multo usitatissimi sunt, missos facio.
Idem porro Grammaticus ad illum versum Aeneid. 8.
Procubuit, viridique in littore conspicitur sus,
usum monosyllabi verbi in fine carminis nobis
interdicit, aut praescribit potius his verbis. Sciendum tamen est, hoc esse vitiosum, monosyllabo
finire versum: nisi forte ipso monosyllabo minora
animalia explicantur.
Parturiunt montes, nascetur ridiculus mus.
Gratiores enim versus sunt isti secundum Lucilium. Respondemus, legem istam Seruianam a
Virgilio neglectam esse: quippe qui trecentos, et
eo plures versus, quasi stabilimento hoc soni monosyllabi firmavit. Nam praeter animantium nomina monosyllaba, etiam aliarum rerum voces
unica syllaba constantes semper in fine carminis
posuit. Cum tamen sola animalium paruorum
monosyllaba in fine locari posse asserat Servius.
Certe nox, mons animalia non sunt, ut bos, sus
aliqua cubitis murem superant. Est apud Scalig.
lib. 4. cap. 48. de monosyllabis versum claudentibus perutilis doctrina, et poetarum contra Servium aliosque Grammaticos erudita defensio: quam
huic loco adscribere operae pretium fore duxi.
Ergo maximus poetarum, in 5. cum incomparabilem illum
versum fecisset.
Sternitur exanimisque tremens procumbit humi bos.
impudentissime Seruius, pessimus, inquit, versus in monosyllabam desinens. Utrum enim malis? huncne, an,
Sternitur exanimisque tremens bos corruit ictu?
Quis igitur illum quoque Grammaticorum interpolabit nobis, ne sit monosyllabum?
Dat latus, insequitur cumulo praeruptus aquae mons.
Quem versum quare non appellavit pessimum, sicut et
congenerem illum alterum? aut quare distulit iudicium
monosyllaborum a primo ad quintum librum? Atqui poterat sic,
Insequitur tumidis mons incitus undis.
Verum ut corruit taurus, ut confluxit in unum montem mare: ita corruit versus in monosyllabum, copia multarum
syllabarum in unam syllabam coacta est: sicut et in illo.
ruit Oceano nox,
Quid illo acrius?
en haec promissa fides est?
Nihil enim aptius indignationi, quam oratio desinens in
monosyllabum. Vel evolue Demosthenis orationes: quot nam
eiusmodi periodos invenies? Inuerte modo, nihil frigidius.
Horatius quoque quum e magnis coeptis futile poema exstiturum stomacharetur, ex prolixis vocibus eduxit finem monosyllabum.
Parturiunt montes nascetur ridiculus mus.
Sic poeta valido monosyllabo sustentavit procedentem, ac
mobilem versum,
Massylique ruunt equites, et odora canum vis.
Quam vocem si transmittas alio, totus pereat decor. In illo
quoque avertit Deae mentem, ut postea figat in pertinacia.
accensa Deae mens.
Hanc dispositionem cum apud Ennium, apud Lucretium invenisset, dixerant enim,
et fortis equi vis,
non putavit amittendam occasionem, qua illam in suos numeros transferre posset. Pauci enim in aliis poeseos legibus,
nullus hac in parte cum Virgilio comparari dignus est. Itaque omnibus locis adeo studiosus fuit collocationis,
ut si quid tantillum mutes, deterius
facias.
DE COMOEDIA.
DEFINITUR COMOEDIA, et Tragicocomoedia.
CAPUT XII.
COMOEDIAM Cicero scriptum reliquit, esse
imitationem vite, speculum consuetudinis,
imaginem veritatis. Quae verba non tam ad
comoediae notionem evoluendam, quam ad eam
commendan dam pertinent. Haud secus ac illa ad
laudandam historiam in 2. de Orat. Historia vero
testis temporum, nuntia vetustatis, vita memoriae, etc. Illa quoque definitio: est privatarum, ac
civilium rerum citra periculum complexio, aliquot ob caussas vitiosa reperitur. Nos igitur sic
eam definiamus. Comoedia est poesis dramatica, quae ob
docendam vitae consuetudinem, civiles et privatas actiones,
non sine leporibus et facetiis imitatur. Ab epopoeia,
et tragoedia, quae publicas res, et heroum acta complectuntur, comoediam separant actiones civiles
et privatae. Praeterea epopoeia non est dramatica:
et tragoedia sales atque iocos nescit, qui risus pariunt: cum illa ad terrorem potius incutiendum,
et commiserationem excitandam conferatur, quae
quidem dolorem et maestitiam habent.
Tragicocomoedia est confusum quiddam ex comoedia et
tragoedia: quando nimirum contra legem comicam, illustriores augustioresque personae admiscentur. Hoc verum esse
in Amphit. apud Plautum Mercurius significat, in
qua comoedia partes dantur Iovi.
Faciam ut commista sit Tragicocomoedia.
Nam me perpetuo facere ut sit comoedia
Reges quo veniant, et dii, non par arbitror.
Quid igitur? quoniam hic sexuus quoque partes habet,
Faciam proinde, ut dixi, tragicocomoediam.
Potest etiam dici, esse tragödiam cum exitu comico, hilari videlicet, pacato, et tranquillo. Finis
itaque tragicocomoediae semper erit laetus. Verumenimvero, licere vicissim facere comicotragoediam,
cuius nimirum exitus sit lugubris, haud affirmem:
quandoquidem personarum vulgarium humiliumque casus et calamitates, cum ad memoriam,
tum ad commovendos animos non tanti sunt momenti. Adde quod huiuscemodi fabulae nullum
uspiam apparet exemplum.
COMOEDIAE ORIGO, aetates, genera.
CAPUT XIII.
A Rusticanis ad urbanos hoc modo profluxit
comoedia. Cum Apollini Nomio, seu Pastorali ob frugum proventum facerent agrestes, primum quidem circum ipsam aram, tum
circum vicos pagosque chorum cum cantibus laetabundi ducebant, seseque mutuis conuitiis, aliosque
similiter, a quibus essent laesi onerabant. Postmodum noctu civitates ingressi, plateas obambulantes, eodem modo cives ditiores ac potentiores accipiebant, a quibus aliquid iniqui pertulissent: nominatim eos exagitantes, eorumque mala facinora,
et quas accepissent iniurias memorantes. Animadversum est, hoc ad homines a maleficiis propter
infamiae metum deterrendos proficere: inde potestas facta idem interdiu impune committendi,
et compositis ad eam rem carminibus, si qui praestarent ingenio. Crevit paulatim negotium, nactique summam occasionem poetae, comoedias scriptitarunt, in quibus haud dissimulanter, et nominatim improborum civium mores vitamque omni
genere dictorum contumeliarumque quam liberrime proscinderent.
Sed aetas comoediae haud una fuit. Alia enim nominata est vetus, quam sub Susarione indigestam,
rudem, inconcinnam Cratinus partibus et actibus
distinxit ac disposuit: Aristophanes eidem quasi
manum extremam addidit. Horatius hunc, item
Eupolin et Cratinum veteris Comoediae tanquam
praecipuos auctores profert: simulque solemne illius
in carpendis hominum vitiis narrat, et eius deinde locum satyram tenuisse confirmat. Nec tantum reprehensione dignos, sed indignos et in insontes, ut Periclem, Socratem, Aristidem aeque vellicabant. Hinc illa M. Tullii querimonia in 4. de Repub. Quem illa (comoedia antiqua) non attigit, vel potius
quem non vexavit? cui pepercit? Esto. Populares homines,
improbos in rempub. seditiosos, Cleonem, Cleophontem, Hyperbolum laesit. Patiamur. Etsi huiusmodi cives a censore
melius est, quam a poeta notari. Sed Periclem, cum iam suae
civitati maxima auctoritate plures annos domi et belli
praefuisset, violari versibus, et eos agi in scena, non plus decuit, quam si Plautus noster voluisset, aut Naevius P et Cn.
Scipioni, aut Cecilius M. Catoni maledicere. Ceterum universum
quoque populum, nedum singulos, ut se
res dabat, et quandocunque poterant, insectabantur, nulli ordini, aetati, sexui, parcebant: interim,
quod mirere, ipso populo propensis animis audiente. Versus Horatiani sunt hi e sat. 4. lib. 1.
Eupolis atque Cratinus Aristophanesque poetae,
Atque alii, quorum comoedia prisca virorum est:
Si quis erat dignus describi, quod malus aut fur,
Quod moechus foret, aut sicarius, aut alioqui
Famosus, multa cum libertate notabant.
Haec maledicentia, in qua potissimum chorus regnabat, cohibita et compressa dicitur, cum attritis
populi opibus respub. Atheniensis triginta tyrannorum iugo ceruices coacta est supponere. Lata enim lege integrum erat affectis per scenam iniuria,
afficientes vocare in iudicium. Hac ratione poetas
in officio potentiorum metus continuit, sublatusque est chorus, cuius supra dicebamus fuisse munus, ut in quo scunque liberet, reprehensionum velut spicula contorqueret. Horatius.
Successit vetus his comoedia non sine multa
Laude, sed in vitium libertas excidit et vim
Dignam lege regi: lex est accepta, chorusque
turpiter obticuit sublato iure nocendi.
Quamobrem comoedia, in qua nullum aperte, et
cum nomine fas erat laedere, quaeque in eo quandam verecundiam, et modestiam adhibebat, nuncupata est Media: sed non ante, quam Novae inducta est appellatio. Ergo, comoedia, quae neutrius
faciem ostenderet, veteri similior fuit, ius quoddam reprehendendi retinens, quando chori loco
parabases, quibus scripta et dicta poetarum nullo
maleficii crimine, aut poenae suspicione cavillabatur, non omittebat, civiumque peccata tectius coarguebat: donec ipsa quoque in suspicionem odiorum
ac simultatum veniens, potestatem reprehensionis omnem amisit.
Post id Alexand. Philippi imperante, argumentis
ac personis plane confictis, et facetiis ad delectandum interpositis, vitam communem ac mores imitari coeperunt. Prisca illa frequenter vera tractabat argumenta: haec numquam. Illa ansam, opprobrandi, et insectandi undelibet arripiebat: haec citra amarulentiam iucunda, raro quosdam criminationum aculeos, nulla cum contumelia immiscebat, eratque populari ac de medio sumpto sermoni similior, iambicis et trochaicis contenta versibus: cum in antiqua pluribus carminum formis
uterentur. Menandrum aiunt Novae comoediae principem habitum.
Deinceps, ut propositum est, comoediae genera
consideremus. PALLIATA a pallio, quo supra tunicam amicti incedebant Graeci, erat ea, quae et argumento graeco componeretur, et in qua histriones ad Graecorum morem palliati prodibant: cuiusmodi sunt Terentianae et Plautinae fabulae. ToGATA perinde a vestitu, sed Romano: Romanorum siquidem toga, ut Graecorum pallium. Haec
rebus et ritibus Romanis conficiebatur. Nomine
porro Togatarum Horatius Tabernarias intellexit, illo versu ad Pisones.
Vel qui Praetextas, vel qui docuere Togatas.
Togatarum principatum sortitae sunt PRAETEXTATAE. Harum personae Romanae, publicae, nobiles,
graves, honoratae, magistratus denique, a cuius
genere vestis (praetexta enim magistratuum vestis,
graecis ) nominatae sunt. Argumentorum sublimitate non multum tragoediae cedebant. TRABEATA si eadem plane cum Praetexta
non fuit, certe parum dissimilis fuit. Nam trabea
praetextam aequat dignitate. IN TABERNARIIS,
quae dictae sunt a tabernis, quibuscum scenae disponebantur, plebeiae atque humiles personae agebant: quia et fortuna humilis, popularium hominum. ATTELLANAE ab Attella Oscorum oppido, dicacitate, iocis atque risibus, quos vel in ipsa
verborum acerbitate consectabantur, scatebant.
Fescennina quoque carmina, quibus petulantius iocarentur, inter actus in serebant. RHYNTONICAM
scribunt a quodam Rhyntone poeta Tarentino
appellatam. Miror quo pacto poetae nomen duntaxat, comoediae genus possit constituere. PLANIPES quae neque cothurno, neque socco, verum plano,
id est, nudo pede ageretur ab histrionibus, ob humilitatem argumenti videlicet. Censent quidam
planipedem eandem fuisse cum mimo. MIMUS
autem universae poeseos nomen, imitationis, inquam, sibi soli vendicavit, quasi solus imitaretur.
Res leves parumque honestas, ac personas turpes
verbis et gesticulatione exprimebat. Inde mimographi exstiterunt. Sunt etiam comoediae quae dicuntur MOTORIAE, id est, negotiosae, turbulente,
in quibus res turbatae magis: quales numerantur
Amphitruo, Adelphi, Phormio, Heautontimorumenos. STATARIAE contra sedationes sunt, ut
Cistellaria, Pseudolus, Trinummus Asinaria, Hecyra.
MEDIAE seu MIXTAE quae ab utroque priorum generum trahunt partem, ut Andria, Eunuchus. Sunt qui faciunt quatuor genera comoediae
sive species. Prima est simplex, quae sit sine peripetia et agnitione: altera implexa, cuius est totum
peripetia et agnitio: tertia morata, in qua praevalent mores: quarta ridicula, in qua praevalent ridicula et facetiae. Potest autem eadem esse simplex et
morata, ut sunt Adelphi: implexa et morata, ut
Hecyra: simplex et ridicula, ut Aulularia: implexa
ac ridicula, ut Menaechmi.
DE PARTIBUS COMOEDIAE seu qualitatis.
CAPUT XIV.
SUNT quaedam, quibus ipsa comoedia qualis
fit: alia quibus velut extenditur. Illas partes
qualitatis: istas quantitatis non sine exemplo
vocare possumus. Prioris generis sunt omnino
sex, fabula, mores, sententia, dictio, apparatus, melopoeia. De his primum explicabimus, et ultimam,
quae nulli usui nobis futura est, praetermittemus.
Ac sine prioribus quatuor ne scribi quidem potest
comoedia. Etenim prius necesse est rem excogitare, quam nuncupamus fabulam. Cum autem fabula imitetur, convenit eam utique moratam esse,
accurateque diversorum hominum mores exprimere. Additur porro sententia, quoniam animi
sensus sententiamque per verba ostendere oportet.
Et quia sententia constat verbis, additur Dictio.
Nunc de singulis separatim.
FABULA comoediae, id est imitatio fictiove comica, vacat rebus admirabilibus, ac prodigiosis,
quales frequenter in epopoeia referuntur, et nonnumquam in tragoedia ostenduntur: neque etiam
illustres, graves, lugubres, terribiles, uno verbo,
tragicas complectitur: verum civiles ac privatas
tantum (comoedia quidem vetus etiam deos inducebat) quae cuiusmodi sint, quis non videt? Earum causa humiles item, vulgaresque personas sumit, et iis nomina cum rebus congruentia imponit. Actionem oportet esse unam, non plures: quae
unius diei spatio, aut paulo maiori aequalis sit. Et
quoniam humanae actiones, tametsi privatae, ut
plurimum cum perturbationibus aliquibus coniunctae sunt, miscenda quoque eventa fortuita, quae
insperatam laetitiam, dolorem, admirationem contineant. Unde duplex fabulae comicae genus existit. Simplex, in qua nihil inest novum, nihil inopinatum: nulla peripetia, nulla agnitio, ut in Asinaria Connexa seu implexa, in qua aut agnitio sola, ut in Hecyra: aut sola rerum improvisa commutatio, ut in Milite glorioso: aut utraque simul, ut
in Andria. Connexa praestat simplici. Ea vero iudicatur optima, quae ex agnitione, et peripetia conflatur. Agnitio est, cum ex ignoratione in notitiam
rei alicuius producimur, ex qua aut laetitia nascitur, aut dolor: sed laetitia saepius. Ea opportune locatur in extremo comoediae, ubi turbae sedantur,
ut videmus in Andria. Ibi enim agnoscitur Glycerium pro cive Attica. Hoc loco de generibus agnitionum
nihil dicam. Peripetia est mutatio fortunae in contrarium, Praeter illam vero actionem,
quae ab initio est proposita, cavendum ne aliena
inferciantur, quod olim factitabant, quo fabulae et
longiores fierent, et amplius delectarent. Passim
autem iocos captat, et ridiculis ludit comoedia, et
prope omnia hoc suavi condimento aspergit: est
enim id illi proprium, ut terror et misericordia tragoediae. Sed eiusmodi condecet esse ridicula, ut ea
nec gravium quidem virorum refugiat approbatio. Sine in his modum excessisse videtur Plautus,
et Horatius eius sales ut frigidos, inconditos, et
scurriles vituperat. Terentium quod natura tristiorem finxerat, arbitrantur eruditi iocari magis
non potuisse, quam aut non debuisse, aut noluisse.
Verumtamen aliis laudibus hanc unam egregie
compensavit, Personas fingit comoedia, quales in
communi hominum vita versantur: non ita probas ac sapientes, ut errare, decipi, offendere non
possint: nec rursum undecunque improbas. Quae
controversiis, litibus, et iurgiis ac turbis implicentur, tandemque ad secundos exitus perveniant. Tollit item ex oculis multa, quae vel visu turpia, vel
indecora sunt, quae nihilominus a persona aliqua
exeunte, tanquam intus gesta, foris exponuntur,
aut voce aliqua intra scenam emissa spectatoribus
produntur. Iuno Lucina fer opem, serua me obsecro, clamat illa parturiens. Habeat praeterea fabula magnitudinem suam, nec ubicunque vel incipiat,
vel terminetur. Longitudo eius duobus terminis
distinguitur, conexione scilicet et solutione. Conexio id totum vocatur, quod ab initio poematis
pertingit usque ad eum locum, ubi inclinant turbae,
et fit mutatio. Solutio est ea pars, quae a principio
mutationis usque ad finem fabulae perducitur. Partes demum ita consociatae erunt, ut nisi totum dissoluatur, subduci aut transferri nulla possit. Hactenus de fabula.
MORES ratione personarum sese admodum dissimiliter habent: siquidem qui laudantur in aliis,
et iis maxime conveniunt, in aliis laudari non solent: et quia minime conveniunt, interdum vituperari etiam. Sicuti cernimus in artibus fieri. Nam
si plebeius perite canat tibiis, placet, laudem aufert.
At hoc ipsum artificium in rege displicet ac reprehenditur. Mulierem decet bene nere, bene texere:
virum dedecet: non enim sunt haec opera virilia. Ita
cum sit in seruo virtus, et praedicetur, non furari:
viro nobili, aut alioqui honesto laudem nullam
parit. Itaque alii mores cadunt in alios, et sua quemque maxime commendant: ut diligenter videndum sit, quos mores cui affingamus. Ad hoc caput
magnopere pertinet, ut ex communi et confirmata hominum opinione mores in personis exprimamus. Hoc est, sermone et actione, quibus mores indicantur, et patescunt, tales inducamus, quales eas aut omnes, aut plurimi fuisse opinantur.
Pulchre Horatius, ubi famam in Achille, Medea,
Ino, Ixione, Oreste sequendam monet.
honoratum si forte reponis Achillem,
Impiger, iracundus, inexorabilis, exors,
Iura neget sibi nata, nihil non arroget armis.
Sit Medea ferox inuictaque flebilis Ino,
Perfidus Ixion, Io vaga, tristis Orestes.
Seruandum insuper seu aequabilitas: ut
si semel timidum, avarum, ferocem quempiam ostenderis, ne eundem postea liberalem, modestum
in eadem comoedia, et secundum unam actionem
facias: maneat talis, qualem ab initio produxeris.
Hoc etiam Horatius iubet.
seruetur ad imum
Qualis ab incaepto processerit, et sibi constet.
Quare merito damnatur Euripides, qui Iphigeniam Agamemnonis primo finxit abiectam animi, et mortem deprecantem: postea erectam, et libenter morientem. At Polyxena ab initio ad extremum vitam contemnit in Hecuba. Hoc tamen
aliquam habet controversiam. Apud Terentium
siquidem in Demea et Mitione mutatio morum
fit. Quippe Demea in principio durus, in extremo
fit lenis: primum avarus, postea prodigus cernitur. Mitio autem in fine multum de sua natura remittit. Respondent aliqui, non admittendam mutationem morum, nisi magna quaepiam causa exprimatur, quae ad eam efficiendam valeat: quemadmodum Demea suae mutationis causam multis verbis exsequitur. Mitio quoque propter nimiam
Demeae profusionem aliquantisper mutatur: sed
mitis apparet. Adhaec scire licet mores effingendos, aut secundum
verisimile, aut necessarium. Si personae inducuntur notae, ut saepenumero in tragoedia, mores posteriore modo exprimentur. Id est, tales esse in imitatione debebunt, quales revera fuerunt. Sic enim hoc loco, necessarium, interpretamur. Sin autem fictae et novae, ut in comoedia perpetuo, priore
modo. Quod ut possit poeta, audiendus est illi Horatius, et legendus praeterea Aristoteles in Rhetoricis.
AEtatis cuiusque notandi sunt tibi mores,
Mobilibusque decor naturis dandus et annis.
Mores pueritiae.
Reddere qui voces iam scit puer, et pede certo
Signat humum: gestit paribus colludere, et iram
Colligit ac ponit temere, et mutatur in horas.
Mores iuventutis.
Imberbis iuvenis tandem custode remoto,
Gaudet equis canibusque et aprici gramine campi:
Cereus in vitium flecti, monitoribus asper,
Utilium tardus provisor, prodigus aeris,
Sublimis cupidusque et amata relinquere pernix.
Mores virorum.
Conuersis studiis, aetas animusque virilis
Quaerit opes, et amicitias: inseruit honori,
Commisisse cavet, quod mox mutare laboret.
Mores senum.
Multa senem circumveniunt incommoda: vel quod
Quaerit: et inuentis miser abstinet, ac timet uti:
Vel quod res omnes timide gelideque ministrat,
Dilator, spe longus, iners, avidusque futuri,
Difficilis, querulus, laudator temporis acti
Se puero, censor, castigatorque minorum.
Proderit etiam vehementer legisse 2. Rhet. Aristotelis, ubi mores aetatum exponuntur. Habet locum
etiam in tragoedia nonnumquam, illa scilicet, in qua novae nec notae antea personae versari
debent.
SENTENTIAE laus et virtus est, animi sensum
apte exprimere. Quia vero comicus sermo summissus est, sententias quoque non elatas aut grandes
postulat. Nullae hic quaestionum discussiones, aut
probationes exquisitiores. Omnia tanquam probata pronuntianda, et in medium afferenda sunt.
DICTIO comica nec ad tragicam sublimitatem assurgit, nec ad humilitatem mimicam descendit: sed temperamentum quoddam seruat. Facilis, aperta, suavis, pura, elegans, simplici et mediocri cum ornatu. Cum enim, ut dicebamus, sint minime grandia, dictio quoque granditatem
non admittit. Est tamen. verissimum, quod Horatius scribit, comoediam aliquando vocem tollere:
ut cum ira quempiam vehementior incenderit. Breviora et magis concisa omnia quam in tragoedia,
sententiose dicta rariora, et ea potissimum, quae
communis consensus, et vulgi quoque indicium approbat, ut sunt proverbia.
APPARATUS complectitur scenam, et habitum
personarum. De scena videbis Vitruvium et Scaligerum. De vestitu pauca loquemur. Senibus dabatur candidus, quod is putaretur antiquissimus.
Iunioribus purpureus et versicolor, ut hoc pacto
ingenii sin mobilitatem, et inconstantiam imitarentur. Seruis angusta, et curta tunicula, quo essent
expeditiores, et pallium quoque, quod in collum
solebant conicere. Sic enim Plaut. Capt.
Nunc res certa est, eodem pacto, ut comici serui solent
Coniciam in collum pallium.
Epid.
Age nunc iam, orna te Epidice, et palliolum
in collum conice.
Terent. Phorm.
Sed ego nunc mihi cesso, qui non humerum hunc onero pallio,
Atque hominem propero invenire, ut haec uae contigerunt sciat?
Parasitorum pallia erant fusca, et contorta. Sacerdotum vestes oblongae, talares, et albae. Divitum
purpureae, pauperum puniceae. Militum chlamys,
aut sagum cum machaera. Nautarum erat causia,
genus pilei. Nuntii aut viatores veniebant paenulati. Laeti albo, aerumnosi ac tristes furuo et obsoleto ornatu utebantur. Adolescentibus quoque pro
eventu et statu vestis dabatur. Vetulis feminis ac
matronis melinae. Meretricibus ob avaritiam earum significandam lutea. Aurum enim quaerunt.
DE PARTIBUS COMOEDIAE seu quantitatis.
CAPUT XV.
QUINQVE partes comoediae numerantur,
quibus eius magnitudo absoluitur, prologus seu prologium, protasis, epitasis, catastasis, catastrophe. PROLOGUS est oratio quae ante fabulam legitimam habetur ad spectatores. Eius quatuor sunt species. Nam vel poeta commendatur:
vel obtrectatorum, malevolorumque criminibus
respondetur, aut etiam crimina regeruntur: vel
argumentum fabulae enarratur: vel haec omnia simul praestantur. Primum genus dicitur,
quale est in Hecyra: alterum quale in
Andria: tertium quale in Aulularia:
postremum quale in Casina. Pronuntiabatur ab ea persona, cui cum fabula nihil negotii.
Non pertinebat, inquam, persona prologi ad fabulam, atque ideo nec prologus proprie pars comoediae, quem vel adiungere, vel omittere citra
vitium possis (Graeci certe aut ignorarunt, aut
neglexerunt) sed nos vulgarem quandam opinionem, licet minus veram hoc loco sequimur. In
Amphit. Mercurius et prologum agit, et fabulae
partem non modicam. Est autem prologus plerunque In Trinummo ubi propter Lesbonici adolescentis commode Luxuriam cum filia Inopia introductas videmus: ut in Rudente Arcturum, et in Aulularia
Larem familiarem. PROTASIS prima pars fabulae,
in quae summa ret proponitur, et narratur: non tamen finis ostenditur: nempe ut ex inopinato exitu crescat
fabulae iucunditas. Quamquam enim ex argumento rerum ordo teneatur, tamen brevis illa indicatio non tam explet animum, quam incendit. Sed
argumentum, quo sententia fabulae breviter explicatur, tum fere locum habet, quando nec in
prologio, nec in protasi explicatum est: Plautus
ramen perpetuo solet adhibere. Protasis actu primo, interdum fecundo quoque comprehenditur.
EPITASIS definitur earum rerum quae continentur in
protasi incrementum. Seu altera pars legitima fabulae, in
qua turbae aut excitantur, aut intenduntur. CATASTASIS est vigor ac status fabulae, in qua maior cernitur
rerum perturbatio. Epitasis et Catastasis secundo et
tertio, aliquando etiam quarto actu concluduntur. Quintum Catastasis raro attingit. CATASTROPHE ultima pars, qua fabula clauditur, in qua res
in melius commutantur, seu ubi fit negotii in tranquillitatem non exspectatam conuersio. Haec partem actus quarti, nonnumquam totum quartum, quintum semper occupat.
DE ACTIBUS, SCENIS, ET actoribus, seu personis.
CAPUT XVI.
ACTUS est pars fabulae, continens diversas actiones
pro diversitate partium, de quibus supra explicatum est. Non plures autem, nec pauciores quinque actus sive in tragoedia sive in comoedia
esse convenit, quod Horatius etiam docuit. Videtur Cio. tertium actum pro extremo posuisse, nec
plures requirere. Sic enim scripsit ad Q. F. Illud te
ad extremum et oro, et hortor, ut tanquam poetae boni, et
actores industrii solent: sic tu in extrema parte et conclusione muneris ac negotii rui diligentissimus sis, ut hic tertius
annus, tanquam tertius actus perfectissimus atque ornatissimus fuisse videatur. Sed mens Ciceronis est, ut tertius anus Quinti, qui est in administratione provinciae ultimus, ita sit perfectus, ut est ultimus actus in fabula. Quasi Quintus fabulam ageret, cui
tertius annus esset velut quintus actus in comoedia.
Ceterum distinguere actum ab actu haud est facile. Olim interuentu novae alicuius personae secernebantur. Deinde aliter saepe factum est. Et primus
quidem materiam seu argumentum fabulae comprehendit: alter res in actum deducit: tertius impedimenta et turbationes affert: quartus viam
monstrat, qua res implicitae soluantur: postremus
res implicitas artificiose dissoluit.
Actus in scenas dividitur, quem perraro totum
una scena absoluit: nisi aliquando in tragoedia.
Est autem scena pars actus, in qua duae pluresue, personae colloquuntur, quae dicuntur diverbia. Initium capit nonnumquam ab omnium ingressu in scenam: nonnumquam ab unius tantum: qui deinde alium invenit e scena superiore. Finitur abitu, interdum
omnium, aliquando unius tantum. Ut si tres fuerint, duo reliqui scenam sequentem constituant.
Est cum unus solus ad futuram scenam relinquitur. Scenarum numerum quidam censent maiorem denario esse non oportere: nec actores plus
quattuordecim.
Actores qui et histriones, et scenici, et ludiones,
et ludii, et comoedi, graecis a simulanda per imitationem veritate dicuntur Et erant primarum quidam, alii secundarum, alii tertiarum
partium, quos Graeci vocant tres enim histriones fabulam
absoluebant. Non licere autem in eodem actu uni
personae plus quinquies exire, in comoedia, minime verum est. Potest id fieri in tragoedia, in qua
personae et pauciores, et graviores. Personae in comoediis distinguuntur conditione, professione,
officio, aetate, sexu. Protatica, sive prostatica, quae
primo actu introducitur, neque amplius unquam
comparet: qualis est Sofia in Andria: quod quidem
in Plauto nusquam factum cernas. Sunt item quaedam personarum genera, velut in ima cera. Earum aliae non prodeunt, verum intus loquuntur,
aut clamant quippiam. Aliae neutrum faciunt, ut
est servulus Storax in Adelphis. Nam ibi Mitio
exiens, non exeuntem appellat, et ille tacet. Aliae
apparent in proscenio, mutae tamen, seu nihil loquentes, ut sunt satellites in Milite, et famuli in
Andria. Sed quid sibi vult, quod Horatius praecipit:
nec quarta loqui persona laboret? Hoc utique, ne plures
personae uno eodemque tempore in scenam prodeant locuturae, quam 3. Si erit ut quarta intercedat, ea vel tacita audiat, vel secum, non cum aliis verba conferat, ne sermones perturbentur. Id
observatum videas in Andria actu 3. Ibi Mysis, Simo, Davus, Lesbia, Glycerium quinque personae
in scenam producuntur: sed Mysis cum Lesbia duntaxat fabulatur: Glycerium intus manet. Item
actu 4. quattuor sunt personae uno tempore, Mysis, Pamphilus, Charinus, Davus: sed Mysis intervenit aliunde, et cum Charino non loquitur.
Plautus hanc legem non seruavit: nam apud eum reperias quatuor et quinque personas inter se
colloquentes: quod etiam solet in tragoediis.
PLAUTUS ET TERENTIUS comparati.
CAPUT XVII.
CUM neutrius horum Comicorum virtutes
et ornamenta per se cognoscere sit facile,
tum arduum videtur opus, uter alteri praestet diiudicare. Sed nos non tam quid ipsi, quam
quid doctissimi quidam viri in utriusque lectione
multum adeo exercitati in hac quaestione senserint, ad emolumentum comicae poeseos studiosorum proferemus. Quam plurimi Plauto multis
modis superiorem Terentium facere non dubitant. In quo proprietatem latini sermonis permagnam inesse non eunt inficias, tamen ab ea
Terentium usque adeo non desertum atque inopem esse contendunt, ut ipsi vel maior adsit. Eius
locutio mundior, politior, et quodammodo nobilior censetur. Stylus liberalis: sales non plebeii
nec vulgares: nihil in eo abiectum, humile: cum
contra Plauti ingenium servile sit, nec ita liberale
et ingenuum. Terentium ait Donatus retinuisse
morem, ut comoediam scriberet, ac temperaret
affectum, ne in tragoediam transiliret. Quod Plautus neglexit, saltem in Amphitruone, quam tragicocomoediam ipse vocat. Praeterea Terentius neque ad tragicam sublimitatem exsurgit, neque ad
histrionicam humilitatem se demittit. Nihil abstrusum, quodque in historicorum libris inuestigandum sit, affert. In quo peccare visus est Plautus,
qui quoniam antiquitatis est studiosior, idcirco etiam locis non paucis evasit obscurior. Immodica
sibi indulget in personis seruorum, nimiumque risus et cachinnos theatri et applausum populi aucupatur et est obscenior: quibus in rebus magna cernitur Terentii verecundia, et egregia moderatio.
Nunc videamus quid pro Plauto afferatur. Eum
certe se ducem, auctorem et exemplar habere Terentius profitetur: cui proinde satis honorificum
videatur, si eum sit assecutus. Quod de servili ingenio obiciebatur, conuitium est. Humili quidem
genere, et servili conditione erat, ut etiam Terentius, at ingenio liber. Quod autem est plebeius,
gessit se pro natura et ratione comoediae, quae longe secus atque tragoedia, non grandis et elata, sed
tenuis ac demissa, et cum plebi scribatur, plebeia
esse, plurimaque secundum mores, verba et sales
plebeios dicere gaudet. Nimis aequabilis, et unius
fili est Terentius. Quocirca Caesar de eo,
Lenibus atque utinam scriptis adiuncta foret vis
Comica, ut aequato virtus polleret honore
Cum Graecis, neque in hac despectus parte iaceres.
Unum hoc maceror, et doleo tibi deesse Terenti.
Possidet hanc vim et varietatem Plautus, qui nunc
assurgit, nunc se submittit: nunc protrita, nunc
grandiora dicit: proponit vitia et castigat: locos
communes, ethica et politica intermiscet, aliud
quidem agens, sed quasi hoc unum agens: et iocis
lepidissimis haec omnia aspergit. Varronis iudicio propria laus Plauti est in sermone. Non igitur
eo Terentius mundior, purior, nobilior. Quod
nonnumquam est, scribit Horatius
comoediam interdum tollere solere vocem. Quod
deos induxit, Iovem et Mercurium, habuit exemplum veteris comoediae. Reconditior est, fateor,
sed imperitis, et veteris memoriae ignaris. Non tamen adeo saepe, ut pertimescas. Ipse vero Terentius de rebus in medio positis loquens, interdum
inuolutus ac difficilis est. Vetustas voces nec illas
tamen innumeras non studio quaesivit: sed se offerentes non repudiavit. Et erat is illius saeculi sermo: habuit enim aetates suas lingua latina. Sic loquitur etiam Naevius, Pacuvius, Attius, Afranius.
Terentius prae Plauto sterilis apparet, parcus certe. Qui, si res saepius se eloquendam offerat, eodemne semper modo, an parua mutatione eam
efferat, nihil pensi habet. Plautus sibi numquam
similis, semper novus. Et Terentius non castior,
sed magis tecte impurus: cuius argumenta non
magnae utilitatis, plena nugarum utique, cum multa Plauti perquam utilia, et graviora sint.
DE TRAGOEDIA.
NOTATIO ET DEFINITIO TRAgoediae: item qui fiat ut delectet.
CAPUT XVIII.
TRAGOEDIAM nominatam ut sit quasi inter plures constat.
Causa nominis incertior. Potest enim videri
datam hanc ei appellationem inde, quod agricolae prisci (qui ortus est Tragoediae) cum Baccho pro annuis frugibus sacrificarent, ardente iam
victima, hirco scilicet (quae huic deo propria erat,
quoniam vineas laederet) loco precum quippiam
cantarent: et quo illo benevolentiore uterentur,
magisque propitio, res eiusdem gestas, ac triumphos, devictasque gentes, et debellatos reges, eorumque
calamitates, ac postmodum, non suppeditante materia, aliorum praeterea regum infortunia, aerumnasque concinerent, victorique in huiuscemodi cantilenis hircum in praemium darent. Ex quo illud
Horatii, Carmine qui tragico vilem certavit ob
hircum. Item quod fortasse uter hirci musto plenus donabatur. Scribunt et hoc Grammatici, appellatam a vindemia: quod nimirum vindemiarum tempore illa quorum meminimus sacra cum cantibus peragerentur. Praeterea a faecibus, quibus histriones
ante usum personarum ora consueverant perlinere, ne agnoscerentur. Adducitur ad probandum
Horatius:
Ignotum tragicae genus invenisse Camenae
Dicitur, et plaustris vexisse poemata Thespis,
Quae canerent agerentque peruncti faecibus ora.
Verumtamen quia tragoediae nomen prius exstitit,
quam Thespis usum faecis induceret, explodenda
plane est haec sententia. Non displicet, quod nonnullis placitum est, vocatam a principio non
sed quasi ab
asperitate cantus videlicet: insuavis enim cantus,
cuius materia res tristes, asperae, atroces ac miserabiles.
Deinde usu loquentium, ut alia mille, corruptum hoc nomen, et pro coeptum dici, et inde natam opinionem de hirco, qui huic generi fabulae nomen attulerit.
Definimus autem eam hoc modo. Tragoedia est
poesis virorum illustrium per agentes personas exprimens
calamitates, ut misericordia et terrore animos ab iis perturbationibus liberet, a quibus huiusmodi facinora tragica
proficiscuntur. Atque hic quidem finis est tragoediae.
Quod autem diximus, esse virorum illustrium, in
eo a comoedia, uti per agentes personas ab epopoeia secluditur.
Sed cum tragoedia rebus luctuosis plena sit, mirum videatur quomodo voluptatem pariat, quam
parere debet omnino, siquidem delectatio aut finis est, aut coniuncta cum fine poeseos, ut alibi docuimus: quem quo pacto per per maesta et flebilia consequemur? Si praeterea terrorem et miserationem
incutit animis tragoedia, non utique delectationem.
Huic dubitationi sic occurremus. Non ipsae res
tragicae, sed earum excellens imitatio nos delectat: ut in pictura leonum, draconum imitatio,
quas bestias vivas fugimus, at in pariete, aut peristromate artificum manu bellissime expressas insatiabiliter contemplamur. Quia vero res graves,
atroces, aerumnosas, lacrymabiles, crudeles imitari difficilius est, quam civiles, leves, ridiculas, nugatorias: idcirco amplius tragoediam, quam comoediam admiramur, solidioremque ex illa, quam
ex ista voluptatem percipimus. Item dolemus
propter eos, quorum res aguntur, seu de quorum
rebus agitur: nobis gaudemus, et gratulamur, qui
tantorum malorum expertes simus. Dulce quoque, et a natura nobis ingeneratum est misereri.
Quae autem veniunt a natura, ea iucunda sunt.
Adhaec erudimur, et monemur, quae nos fugere ut
malorum, et casuum aduersorum causas oporteat. Atqui doctrina laetitiam gignit.
RATIO ET FORMA TRAgoediae.
CAPUT XIX.
QUAMQUAM tragoediae argumentum saepius vel ab historia, vel a fabula nota petitur, aliquando tamen totum fingitur: id
quod semper fieri consuevit in comoedia. Oportet autem id quod dicitur et latine tabula,
id est, rerum actionumue constitutionem, unum
quiddam esse, ac brevissimum, idque brevibus episodiis dilatari et amplificari, rerumque ac personarum varietate distingui. Quales personas amet
tragoedia, dictum est alias, et infra rursum dicetur. Humiles et plebeias raro admittit, quibus
frequentius est in epopoeia locus. Res erunt eiusmodi, ut dicam breviter, in quibus inest quaedam
atrocitas et indignitas, unde terror et commiseratio: quae est nota peculiaris tragoediae, qua agnoscitur: etiamsi felici claudatur exitu, ut Electra
Euripidis, ubi caedes Aegisthi multis gaudium
creat. Tales item numerantur Ion, Helena, Orestes. Illa vero duo, terror, inquam, et misericordia
cum ex rebus, tum ex personis comparabuntur.
Erunt enim funera, fletus, cruciatus, caedes, orbitates, desperationes, denique res gravitatis et acerbitatis plenae, quarum vim magnopere vel auget,
vel minuit personarum conditio. Considerandum praeterea, quae auribus, quae oculis subicienda sint. Horatii quidem praeceptum est.
non tamen intus
Digna geri promes in scenam, multaque tolles
Ex oculis, quae mox narret facundia praesens.
Ea cuiusmodi essent, sequentibus versibus docet:
nempe vel propter immanitatem offensionem
conciliatura, vel parum verisimilia.
Nec pueros coram populo Medea trucidet,
Aut humana palam coquat exta nefarius Atreus:
Aut in avem Procne vertatur, Cadmus in anguem.
Quodcunque ostendis mihi sic, incredulus odi.
Aeschylus sane, quod ex Aristotele discimus, caedes a scena removit, et per nuntios eas narrari instituit. Sunt quibus aliud de horribilibus et cruentis istis videatur, et ii se tum Graecorum, tum
Latinorum aliquot exemplis defendunt. Qua de
re verbum non addam, et rem in medio relinquam. Monent etiam, in tragoedia pauciores induci histriones quam in comoedia: ac diis e machina tum concedi locum, cum vel praeterita, eaque
mortalibus ignota referenda, vel futura praenuntianda sunt: et omnino cum quippiam cognosci,
aut confici humano ingenio industriave non potest. Hinc Horatius.
Nec deus intersit, nisi dignus vindice nodus
Inciderit.
Istud videbunt poetae nostri, quomodo ad suas
tragoedias accommodent: ut item alia nonnulla,
quae a nobis de dramatica poesi disputata sunt.
Hoc modo in Oreste Apollo in medio turbarum
se in conspectum dans, tumultum componit. Dictionem habebit tragoedia a quotidiana loquendi
consuetudine remotam, magnificam, copiosam,
sublimem, gravibus sententiis refertam. Tametsi
interdum propter explicandum dolorem, et in
fortuna aduersa querimoniam, quasi humi serpendum est.
Et tragicus plerunque dolet sermone pedestri
Telephus et Peleus, cum pauper, et exul uterque
Proicit ampullas, et sesquipedalia verba.
Iambicum senarium tragoediae aptissimum censetur: quod idem testatur Horatius.
Hunc socci coepere pedem, grandesque cothurni.
Quid vero actio tragoediae unius, summum duorum dierum spatio circumscribitur, narranda sunt
quae antecesserunt, quando inde pendet actio. Quae
pars dicitur prologus, estque principium tragoediae,
eamque aperit, et recensendis praeteritis actionibus
ad reliquum fabulae viam munit. Ad hanc rem persona plerunque protatica adhibetur, ut in Hecuba
Polydori. Alia est igitur prologi ratio in tragoedia,
alia in comoedia. Hic enim a fabula seiungitur, et
caret imitatione, nec eo quisquam vel Graecorum,
vel Latinorum tragicorum est usus. Putatur autem tragoediae, propter eius notam materiam ex
conditione personarum, quae propter suam celsissimam dignitatem nemini non accepte sunt, haud
congruere, Comoediae ideo convenire, quod illic
propter humilitatem personarum obscura materia. Sed hoc accipiendum de prologis, quibus argumentum narratur, non quibus auditorum animi ad audiendum apparantur: his enim etiam in
tragoedia locus erit citra vitium.
Atque haec de tragoedia. Cetera quoniam impeditiora, et magis etiam quam hactenus explicata ab aetatis huius usu abhorrentia sunt, prudentes omittimus. Nunc de discriminibus comoediae et tragoediae ex instituto agemus, ut ita utriusque dramatis naturam clarius adhuc aliquanto
intelligere possimus.
TRAGOEDIAE ET COMOEdiae discrimina:
CAPUT XX.
QUINQVE rebus potissimum comoedia et
tragoedia differunt, materia, personis, dictione, affectibus, exitu. In tragoedia actiones sunt grandiores. Quid enim aliud legis ibi,
quid audis, nisi luctus, exilia, caedes: atque ut paucis comprehendam, valde horribilia, et ad memoriam sequentium saeculorum admodum insignia? Quas quidem res interdum ex se comminiscitur, ut comoedia semper: saepius ab aliis mutuatur, ut comoedia numquam. Docuit Euripides
Archelaum Regem, quodnam esset argumentum,
quae materia tragoediae propria. Nam cum Rex
ab eo contenderet, ut de eo tragoediam faceret.
Ego vero Deos precabor, suscepit Euripides, ut ne
quid tragoedia dignum Regi aliquando eveniat.
comoedia res humiles, plebeias ac civiles habet.
Atque. illa quidem magnatum fugiendam, haec
civilem privatorumque vitam expetendam exprimit. Quin etiam dum miserias et stultitias amantium imitatur, honestatem turpitudini praeferendam monet. Quod ad personas attinet, comicae
sunt ignobiles, obscurae, civiles tantum. Chremes
paterfamilias, Pamphilus adolescens, Davus seruus, Phronesium meretrix, Ergasilus parasitus.
Tragicae illustres viri, illustres feminae, principes,
reges, imperatores. Illae e pagis et oppidis, istae ex
amplissimis urbibus et arcibus accersitae. Quod
erat tertium, dictio comica verbis constat tritis,
usitatis, quotidianis, figura infima. In tragoedia
oratio conficitur verbis electis, sublimibus, sonantibus, plenis, a communi consuetudine abhorrentibus. Omne genus scripti gravitate tragoedia
vincit. Hinc tragice loqui. Comoediae sermo est
attenuatus. Interdum tamen et vocem comoedia tollit, ut est apud Horatium.
Iratusque Chremes tumido delitigat ore,
Et tragicus plerunque dolet sermone pedestri.
Sequuntur affectus, qui in comoedia sedatiores
sunt, vocant Graeci, in tragoedia vehementiores, qui appellantur. Hinc illa, risus comici,
res tragicae, etc. Quod postremo loco posueramus,
exitus comoediae laetior est, cum eius initium plerunque sit paulo turbulentius ac tristius: tragoediae maestus ac funestus plane. Hoc perpetuo verum non est. Nam et in comoedia nonnun quam
infelicem exitum invenias, quamuis non sine festivitate: et in tragoedia felicem. Addam corollaria duo. Utraque in agendo, non in narrando versatur, habetque eundem imitandi modum: et eodem spatio temporis finitur, totidemque, et iisdem
partibus constat. Studiosis eloquentiae plus multo prodest tragoedia, quam comoedia: quamquam
haec quoque non modice prodest. Hauriunt inde
verborum delectum, splendorem, gravitatem
maximam, sententiarum pondera, amplificationum rationes, affectuum varietatem, et magnitudinem, omnis denique generis praeclara, et ad docendum, delectandum, permovendum summe
idonea ornamenta.
AESCHYLUS, SOPHOCLES, Euripides comparati.
CAPUT XXI.
TRES potissimum apud Graecos tragoediis
praestiterunt, Aeschylus, Sophocles, Euripides. Antiquior Sophocle traditur Aeschylus annis IX. Euripide quatuor et viginti: post
quem anno sexto Sophoclem anima reliquit. Atque hi duo, quemadmodum aetate inferiores, ita
scriptionis excellentia superiores Aeschylo iudicati sunt: quamquam pleraque illius quodammodo, labore et studio tantum suo emendata, perpolita, et illustrata ederent. Scitum quippe fecerant
Athenienses, ut unius Aeschyli fabulae in theatro
agerentur. Qua de re Fabius lib. 10. cap. 1. his verbis.
Tragoedias primo in lucem Aeschylus protulit, sublimis et
gravis, et grandiloquus sape usque ad vitium. Sed rudis in
plerisque et incompositus. Propter quod correctas eius fabulas in certamen deferre posterioribus poetis Athenienses
permisere: suntque eo modo multi coronati. Eruditi porro
censent Sophoclis stylum, et dicendi characterem
ab Euripideo differre inprimis Hinc
proverbium, Sophocleus cothurnus: quo usus est
Virgilius eclog. 8. praeterea ille est hic
Ille gravior et simplicior: hic versutior, argutior, disertior, et omnino doctior: quippe qui Rhetores, Philosophos praecipueque Anaxagoram audierit, et philosophiae mysteria absque
verborum integumentis, ambagibusque perspicua
oratione pulcherrimisque versibus in scenam introduxerit: unde etiam scenici philosophi nomen
est consecutus, id quod litteris mandavit Athenaeus.
Acerrimi vir iudicii Quintilianus, plurimum Euripidi nostro tribuit lib. 10. Longe clarius, inquit, illustrarunt tragoediam Sophocles atque Euripides: quorum in
dispari dicendi via, uter sit poeta melior, inter plurimos
quaeritur. Illud quidem nemo non fateatur necesse est, iis
qui se ad agendum comparent, utiliorem longe fore Euripidem. Namque is et in sermone, quod ipsum reprehendunt,
quibus gravitas et cothurnus, et sonus Sophoclis videtur
esse sublimior, magis accedit oratorio generi, et sententiis
densus, et in his quae a sapientibus tradita sunt, paene ipsis
par, et in dicendo ac respondendo cuilibet eorum, qui fuerunt in foro diserti, comparandus. In affectibus vero cum
omnibus mirus. tum in his, qui miseratione constant facile
praecipuus. M. Tullius epist. 8. ad Tironem singulos
eius versus singula testimonia putat. Tuscul. 4. a
Socrate laudatum asserit. Laertius narrat Crantorem philosophum ex poetis admirari solitum
Homerum, et Euripidem: propter reconditam,
credo, doctrinam et sapientiam, quam in eorum
scriptis inesse perspiciebat. Plutarchus in Nicia
scribit, cum Syracusani Atheniensibus magnam
cladem importassent, multosque captivos ad duxissent, non paucos ob Euripidem poetam incolumes conservatos. Eius enim poetae carmina Siculi impensius mirabantur, et si quae a captivis illis
nancisci poterant, ediscebant. Unde multi servitute liberati, cum Athenas in patriam reverterentur, Euripidem adhuc viventem salutatum adibant, affirmabantque se eius versibus salutem et libertatem consecutos. Plurimi item post praelium
per civitates Siculorum dispersi ac vagi, victum sibi Euripideis recitandis quaeritabant. Restat iudicium Aristotelis, quod ad extremum reseruavimus. Sic ergo ille, Et Euripides tametsi alioqui non bene seruat Oeconomiam,
senfabulas non bene disponit, et velut coagmentat, nihilominus maxime tragicus utique poetarum (tragicorum
subintellige) apparet. Qua oratione in vitio ponit
Euripidem, et docet eum peccare in partibus fabulae apte decenterque collocandis, iisque rebus ex
quibus conflatur et cohaeret inter se construendis, connectendis atque coagmentandis. Caussa illa
sit fortasse, quia totam aetatem in studiis literarum
et philosophia consumpserat, ad Rempub. numquam accesserat. Animo duntaxat et ingenio ea
cernebat et indicabat, quae Sophoclem usus docuerat:
quem et praeturam Athenis gessisse cum
Pericle, et ductasse exercitum, et in rebus maioribus versatum legimus. Quocirca cognoscere melius potuit, rectiusque ad verisimilitudinem facta fingere et instituere. Verumtamen ut in
oeconomia Euripidem reprehendit Aristoteles, sic
in altero superasse omnes pronuntiat: ut sit, inquam, maxime tragicus, ac proinde Sophocli anteponatur. Citra exceptionem principatus ei non
debetur, quoniam ipsum tragoediae corpus minus
recte componit, et in personis imitandis haud omnino verisimilitudinem conseruat. Sed quia
factum saevum, praecipuorum malorum,
gravissimorumque incommodorum plenum significat, vult Aristoteles Euripidem in eo quod tragoediae proprium est praestare ceteris, hoc est, plures, quam alios tragoediarum auctores, acerbos
casus tragoediis suis comprehendere, seu, illum
tragoedias sive facere. Argumentum huius rei, quod ex tot quas condidit,
maior pars lugubrem ac tristem habuit exitum:
quod commendat Aristoteles.
DE APPELLATIONIBUS FABUlarum, sive dramatum.
CAPUT XXII.
FABULIS seu dramatis, sive illa comoediae, sive tragoediae fuerint, nomina imponuntur
vela loco, vel are, vel a persona primarum
partium: sic enim non male nominabimus, quae est
praecipua inter omnes. A loco, ut Plauti Brundisia, Terentii Andria, Senecae Thebais, Aeschyli Aegyptii, Lemnii, Salaminii. Nomine rei plura complector, nempe casum, eventum, fortunam, conditionem, et similia. Sic Terentii appellantur Eunuchus, Adelphi, Heautontimorumenos, et Plauti
Aulularia, Captivi, Mostellaria. A persona frequentissime, ut Terentii Phormio: Plauti Amphitruo,
Menaechmi, Stichus: Senecae Hippolytus, Aeschyli
Agamemno: Sophoclis Electra, Philoctetes: Euripidis Hecuba, Orestes. Aliquando cum sunt plures fabulae de eodem, ad differentiam significandam coniunguntur personae et res, seu locus, et
fiunt inscriptiones mistae. Ut Hercules furens Senecae, quoniam alia est tragoedia eiusdem, Hercules Oetaeus. Sic Sophoclis duo sunt Oedipi, alter
tyrannus, alter Coloneus. Et prima tragoedia Sophoclis inscribitur Aiax flagellifer, seu Lorarius,
ut nimirum separetur ab alia fabula, quae dicitur
Aiax Locrensis. Quamuis Dicaearchus, quem
M. Tullius magnum et copiosum Peripateticum
in Officiis nominat, Aiacis mortem hanc fabulam
tradatur inscripsisse. Est etiam Euripidis Iphigenia in Aulide, et Iphigenia in Tauris. Ubi porro
nomen confusionem nullam parit, aliam inscriptionem addere nihil est necesse. Quapropter recentiores quidam poetae, videntes veterum fabulas huiusmodi duplicata nomina praeferentia, et
causam non satis perpendentes, peccant, cum ita
suas comoedias, aut tragoedias inscribant, Ioseph
cognitus, Saulus conuersus, Absolon tumens, etc.
Cum nec ipsi plures comoedias de eadem persona
fecerint: nec vel ab aliis de eadem scriptae extent:
vel si extent, idem prorsus argumentum persequantur. Ubi ergo in materia nulla est diversitas, appellationis discrimine quid fuit opus?
DE BUCOLICA POESI.
CAPUT XXIII.
BUCOLICA poesis personas humiles illa quidem ut comoedia, verumtamen rusticas et agrestes, non urbanas, quae sunt paulo elegantiores, comminiscitur, et est umbra quaedam seu
quoddam simulacrum rusticanae comoediae: quando nimirum in duobus illis poematum modis versatur, quorum alter dicitur, alter de quibus egimus cap. 8. lib. 1. Prioris generis exemplum esto eclog. 1. Tityre tu patulae: posterioris ecloga 8. Pastorum Musam. Atque istis imitandi modis
ei cum reliquis poeseos generibus, epopoeia, comoedia, tragoedia societas est. Argumenta et personas sumit ab agris et syluis, pastores, vinitores,
aratores, olitores, accipitque nomen potissimum a
pastoribus, et iis quidem nobilioribus, bubulcis
videlicet. Tractantur bucolicis vota, gratulationes,
laudationes, obtrectationes, altercationes, cohortationes, pollicitationes, conquestiones, gaudia,
pompae, cantus, hilaritates, ioci. Verum omnia agrum
olere debent. Ideo porro regnat in bucolicis hexameter, et praeterea nullum genus carminis, quod
narrationibus videtur accommodatissimus, et cantilenis
rusticis idoneus, nec ineptus actioni, modo
ne adsit granditas neve longiore ambitu circumducatur. Laudatur autem, si primus, et quartus
pes integra voce terminetur, praesertim dactylica.
Tityre pascentes aflumine reice capellas. Quod diligenter custodivit Theocritus. Definiatur ergo Bucolica poesis: rusticarum actionum imitatio. Fabula erit
una et simplex, non tamen digressiones non admittet. Nec necesse erit semper esse allegoricam.
Nomina rebus apta fingemus: aut iam ficta a bonis auctoribus mutuabimur. Oratio vacabit splendore et ornamentis, gravitate, sententiarum acumine, iisque omnibus, quae rerum humilitati aduersantur. Erit autem pura ac demissa: in quo Theocritus antestat Virgilio. Partes constituunt duas,
principium et narrationem Interdum aliquid Ioco epilogi adiungitur.
DE ELEGIACA POESI.
USUS, NOTATIO, INVENTOR Elegiae.
CAPUT XXIV.
PENTAMETER solitarius non reperitur: quamquam Virgilius uni hexametro quatuor continuos subiecit.
Hos ego versiculos feci, tulit alter honores,
Sic vos non vobis nidificatis aves.
Sic vos non vobis vellera fertis oves.
Sic vos non vobis mellificatis apes.
Sic vos non vobis fertis aratra boves.
Ausonius item in sententiis septem sapientum, Thaletis Milesii dicta pentametris inclusit, quos ob elegantiam, et utilitatem ad mores formandos adolescentibus ediscendos propono.
Turpe quid ausurus, te sine teste time.
Vita perit, mortis gloria non moritur.
Quod facturus eris, dicere distuleris.
Crux est si metuas, vincere quod nequeas.
Nil nimium satis hoc, ne sit et hoc nimium.
Cum vere obiurgas, sic inimice iuvas.
Cum falso laudas, sic et amice noces.
Inveniuntur etiam soli pentametri apud Martianum Capellam de nuptiis Philologiae et Mercurii
lib. 9. ad duodetriginta. Et apud Heliodorum scriptorem graecum in historia Aethiopica pentametris versibus extat conscripta ode. Ceterum haec
species carminis hexametro subdita, genus quoddam gignit, quod elegiacum vocatur. Tibull.
Somnia fallaci ludent temeraria nocte,
Et pavidas mentes falsa timere iubent.
Etsi Pythiam scribat Athaeneus inuerso ordine respondisse de Charitone et Melanippo sic.
Elegiaco primum res tristes, et luctuosae mandabantur. Terentianus.
Hos elegos dixere, solet quod clausula talis
Tristibus, ut tradunt, aptior esse modis.
Hoc ipsum nomen declarat: ductum est enim vel ab quod idem est ac et utraque interiectio usitata est omnibus
tragicis. Funebribus lamentationibus potissimum
inventam elegiam insinuat Ovidius, in mortem
Tibulli.
Flebilis indignos elegeia solue capillos.
Ah nimis ex vero nunc tibi nomen erit.
Et quia in huiusmodi lamentationibus mortui plerunque laudantur, quidam elegiam, sed falso, nominatam dixerunt.
Recte igitur Horatius ad Tibullum scribens, Ode
23. lib. 1. miserabiles elegos appellavit. Progressu
temporis res secundae, optatae, et quidquid animus
ferret, elegis scribi coeptum est: ut querelae, expostulationes, preces, amores, vota, laudes, gratulationes, admonitiones, conuicia, etc. Ex uno Ovidio
discas licet, quam varia sit huius carminis materia. Nam ut praeteream epistolas heroidum, artem,
remedia, et tres illos qui elegiarum libri nominantur, quae omnia ad amores pertinent, funebria sunt,
quibus Drusi et Tibulli mortem deplorat. Sex libri, quorum tres priores Tristium, tres reliqui de
Ponto inscribuntur, hi, inquam, omnes tristia continent. Apud eundem laetae elegiae haud multae: illa
nempe, qua de triumpho gratulatur Germanico.
Ibis versatur in maledictis, quae, ut eruditi putant,
melius iambis fuissent explicata. Est enim iambus
conuitiorum, execrationum, et maledicentiae minister aptissimus. In Fastis docet. Maxime tamen
amores lascivi hoc poemate tractabantur olim:
qui querelarum, amaritiei, et acerbitatis plurimum
habent. Horatius ad Pisones.
Versibus impariter iunctis querimonia primum,
Post etiam inclusa est voti sententia compos.
Solon usus est elegia in scribendis legibus, quod
memoriae prodidit Laertius, qui eiusdem versus
frequenter recitat: quomodo et Demosthenes orat.
quandam ipsius elegiam. Tyrtaeus res bellicas elegis complexus est, quibus militum animos adeo vehementer incitabat, ac permovebat, ut quasi furentes, et lymphati in hostium
se agmen inferrent. Unde Horatius.
Tyrtaeusque mares animos in Martia bella
Versibus exacuit.
Elegia item usus est Theognis Megarensis poeta
vetustissimus (si poetam dici fas est) non tantum
in lusibus et amoribus, verum etiam in praeceptis
ad mores, et rectam vitae institutionem. Epicedia
quoque, epigrammata, et epistolae hac forma carminum conficiuntur. Iovianus Pontanus ad hymnos elegiam conuertit. Quod autem praecipiunt,
uno disticho, minimum duobus finiri sententiam
oportere, prorsus nugatorium est, et hactenus a
nullo observatum.
VIRTUTES ET ARTIFICIUM elegorum.
CAPUT XXV.
INTER omnia poemata propemodum vulgatissimum est elegia, eius tamen artificium perpaucis notum. Quare quae huc spectantia legimus, et in elegiographis obseruavimus, placitum
est eorum participes facere poeticae alumnos. Oratio elegiaca tersa sit oportet, lentis, ingenua, perspicua,
morata, tenera, affectibus referta, pathetica, et
sententiis exquisitis minime obfuscata, atque impedita. Mirifice eam ornant frequentes commiserationes, conquestiones, exclamationes, apostrophae,
prosopopoeiae, seu fictae personae, excursus, et seu breves, et cum re apte cohaerentes digressiones. Ornatur etiam inductionibus et exemplis: exemplis, inquam, non modo a simili, verum etiam a dissimili, a contrario. Interdum ad
comparationem adhibentur. Intericiuntur item
sententiae, tum breves, tum acutae, quibus id quod
est propositum, confirmatur. Magnum inprimis
elegiae decus est antiquitatis aliqua significatio,
qua aspergi, et dum aliud narratur, distingui ac
variari debet. Talis locus est apud Tibullum lib. 1.
eleg. 8.
Num te carminibus, num te pallentibus herbis
Devovit tacito tempore noctis anus?
Cantus Vicinis fruges traducit ab agris,
Cantus et iratae detinet anguis iter.
Cantus et e caelo lunam deducere tentat,
Et faceret, si non aera repulsa sonent.
Et illa de triumpho eleg. 7.
novos pubes Romana triumphos
Vidit, et evinctos brachia capta duces.
At te Victrices lauros Messalla gerentem
Portabat niveis currus eburnus equis.
Et lib. 1. elegia 4. de equis Olympiacis.
Quam iacet infirmae Venere Ubi fata senectae
Qui prior Eleo est carcere missus equus?
Ad antiquitatem merito rediguntur historiae atque
fabulae, quibus moderate utendum est: manu etenim serere oportet, non toto thylaco: secus est, cum
inductione uti volumus: ibi quippe multas glomerari licet, immo enimvero oportet. Hoc in genere Tibullo praestat longe Propertius, in quo maior est, quam in altero poeticae eruditionis supellex. Unum admonebo, quo brevius paucioribusque
verbis antiquitates huiusmodi, sive ad fabulam,
sive ad historiam, sive ad aliquem priscum ritum,
moremue pertineant, efferuntur, eo venustius carmen reddi. Propert. lib. 1. eleg. 1. loquens de sagis.
Tunc ego crediderim Vobis, et sidera et amnes
Posse Cytaeinis ducere carminibus.
Cythaea sive Cythia urbis est Colchidis, patria Medeae insignis veneficae, ad Tullum lib. 1. eleg. 6.
At tu seu mollis qua tendit Ionia, seu qua
Lydia Pactoli tingit aratra liquor.
Et elegia sequenti de Polynice et Eteocle Thebanis.
Armaque fraternae tristia militiae.
Synaloephae si usquam alibi, hic vitandae sunt: frequentes item ecthlipses: multum quippe fluentes
illas huius carminis delicias remorantur, atque imminuunt quodammodo, et sunt tanquam vertices
ac scopuli quidam, ut in hoc hexametro videre est.
Aut abeuntis adhuc supremum animae halitum in auras.
Praeterea Tibullus, ut Muretus animadvertit, elegantiam quandam iudicavit esse in eiusdem syllabae continuatione. lib. 1. eleg. 1.
Me mea paupertas Vitae traducat inerti
Ipse seram teneras maturo tempore Vites
Rusticus, et facili grandia poma manu,.
Elegia. 3.
nam posse mederi
Multa docet templis picta tabella tuis.
Elegia 4.
Nudus et aestivi tempora sicca canis.
Et hoc toties, ut constet id non casu, sed dedita opera factum. Dicitur istuc a Grammaticis cacemphaton, quasi turpiter sonans, et in vitiis orationis
numeratur: cum nimirum ab ea syllaba posterius
verbum incipit, in quam prius exibat. Verumtamen nisi aliquid ex syllabis ita geminatis concurrentibusque nascatur, quod vel ut inhonestum, vel
ut obscenum offendat, non videtur usque adeo iste
concursus tanquam insuavis fugiendus: siquidem
tum apud oratores, tum poetas frequenter reperitur, et Seruius in 2. Aeneid. apud veteres vitiosum hoc non fuisse affirmat. Fit porro suavior, si
monosyllabum praecedat. Me mea paupertas. Et 1.
Philipp. Quae quaesita. Ut eo redeam, unde paulisper deflexi, idem poeta penthemimerim crebro
negligit in hexametro, et ex tarditate quandam
iucunditatem aucupatur. Subiungemus aliquot
testimonia. Lib. 1. eleg. 2. et 3.
Neu strepitu terrete pedum, neu quaerite nomen.
Illic est cuicunque rapax mors Venit amanti.
Tisiphoneque impexa feros pro crinibus angues.
Quid multa? sescenties occurret. Et Propertius id
saepe facit. Lib. 1. eleg. 2.
Aspice quos submittit humus formosa colores.
Elegia 5.
Quid tibi Vis insane meos sentire furores?
Lib. 2. elegia.
Sed Vobis facile est Verba et componere fraudes.
Ovidius interdum caesurae subdit encliticam, et
non iniucundum carmen efficit. Iucundius autem,
quando idem sit post enneamimerim, ut in primo
et quarto versuum qui sequuntur.
3. Fastorum.
Sole tamen Vinoque calent, annosque precantur.
Ibidem.
Iussa facit, Ventoque ratem committit et Undis.
4. Fastorum.
Pallor abit subitasque Vident in corpore Vires.
Imminet huic, sequiturque parem similisque ferenti.
Nox et amor, Vinumque nihil moderabile suadent.
Talis Virgilii ecloga 8.
Maenalus argutumque nemus, pinosque loquentes.
Arbitror insuper non modicum decus elegiae accessurum per allusiones ad apophtegmata: quod
ipsum consilium aliis quoque carminibus commune esto. Ita Virgilius cum dixisset lib. 9. nec te Troia
capit, Illud Philippi regis ad Alexandrum filium, qui
solus Bucephalum perdomuerat, videtur exprimere, Et lib. 11. caelumque obtexitur
Umbra, loquens de telorum multitudine, videri potest respexisse ad Laconis dictum, quod Cicero 1.
Tuscul. retulit. Cum enim Persa hostis ei dixisset:
solem hodie prae iaculorum multitudine non videbitis, respondit ille intrepidus: in umbra igitur
pugnabimus. Talia non pauca notabit in probatis
poetis, qui multa audierit, plura legerit, ac memoria retinuerit.
DE INCISIONE PENTAMETRI, et eius exitu.
CAPUT XXVI.
INCISIONEM illam, cui graece latine semiquinaria nomen est, perpetuo quidam Grammatici in hoc hoc genere versus requirunt, collisionemque seu elisionem in ea fieri prohibent: quod alioqui, ut dictitant, durus et asper evasurus sit. Redigere fortasse nos volunt ad Ovidianam concinnitatem, quem poetam unum maxime triverunt. Ego vero nullum ferme, dempto
Catullo, ab his in iudicium vocari video: apud quem
istiusmodi carmina legi minime negaverim.
Quam Veniens Una atque altera rursus hiems.
Cessarent neque tristi imbre madere genae.
Muneraque Musarum hinc petis et Veneris.
Nec desistere amare omnia si facias.
Troia Virum et Virtutum omnium acerba cinis.
Concedamus ista horridula, nec imitanda, aut rarissime imitanda esse: qui id in virtutibus ducunt,
et libenter imitantur et vitium dicitur. Quod autem negant, syllabam, quae post
duos pedes relinquitur, et est pars extrema
verbi proxime antegressi, brevem esse posse, adduntque rationem: propterea quod, si in anapaestos
versum dividas, nequeat consistere: necesse enim
est tertium pedem spondeum esse, quem conficiunt duae longae: quod si penthemimeris illa sit brevis, iambus fiet: hoc, inquam, poetae nobiles non
tam religiose obseruandum sibi duxerunt, id quod
patet his exemplis.
Catull.
Perspecta est igitur Unica amicitia.
Propert.
Vinceris aut Vincis, haec in amore rota est.
Tibull.
Lacteus et mistus obriguisse liquor.
Ovid.
Indigus effectus omnibus ipse magis.
Horatius quoque, tametsi in alia forma versus, aeque
caesuram illam brevem non reformidavit. Quin
etiam Virgilius toties Georg. Aeneid.
Omnia Vincit amor, et nos cedamus amori.
Olli serua datur operum haud ignara Minervae.
At enim poetae auctoritas sese tuetur iudicio: ita
ut temporis iacturam in syllaba, numerorum elegantia redimat. Pro caesura tamen paulo durius
collocatur monosyllabum. Catullus in Caesarem.
Nec scire Utrum sis albus, an ater homo.
O dii reddite mi hoc pro pietate mea.
Mitigatur autem si antecedat monosyllabum. Ovid. 1. de Ponto.
Magna tamen spes est in bonitate Dei.
Nullum vero dubium est, quin pentameter, ut creberrime, sic aptissime, et pulcherrime in vocem
dissyllabam finiatur: in monosyllabam autem non
male, si alia praecesserit. Ovidius.
Praemia si studio consequar ista sat est.
Aut si antecedat hiatus, sive complosio, quo ita cum
praecedente coalescat, ut apud eundem.
Et solum constans in levitate sua est.
Alioqui dura carmina fiunt, et insuavia, ut apud
Catullum.
Aut facere, haec a te dictaque factaque sunt.
Etsi Ovidianum hoc non displicet sane, ubi extremam vocem monosyllabam antecedit dissyllaba.
Omnis at in magnos culpa Deos scelus est.
Nec etiam illud Martialis.
Sunt haec trita quidem Zoile, sed mea sunt.
Quod vero docent, non esse ponenda in extremo
metri huius vocabula duabus syllabis longiora,
nimirum trisyllaba, tetrasyllaba, pentasyllaba:
nisi forte ob impetum quendam, aut affectum, aut
in exprimenda sententia morali, aut in argutia, aut
in epigrammatis, quasi alioqui parum decenter, et
festive claudatur carmen: quodque Ovidium in ea
re testem laudant, qui in omnibus scriptis suis vix
decies trium, quatuorue syllabarum voces adhibuerit, idque in rebus tristibus, ut aiunt, quibus proinde numeri maestiores convenirent, ipsosque versus ad unum repraesentant, hoc, inquam, totum est
inane, et frivolum, nullamque omnino vim habet,
maiorumque et meliorum poetarum, ut Catulli,
Tibulli, Propertii auctoritate praeponderatur.
Quaeso num hi versiculi adeo iniucunde ad aures
accidunt? Propert. lib. 1. elegia 2. et 3.
Illis ampla satis forma pudicitia.
Libera iam duris cotibus Andromede.
Catullus in ianuam.
Cum quibus illa malum fecit adulterium.
Iucundum cum aetas florida ver ageret.
Tibull. lib. 1. eleg. 7. et 10.
Pomaque non notis legit ab arboribus.
Haesura in nostro tela gerit latere.
Videtur tamen mihi Propertius hunc leporem
praecipuo quodam studio frequentasse atque coluisse. Apud illum quippe voces istae polysyllabae,
in extremo carminis pentametri perquam frequentes
cernuntur. Et quoniam ille poemata
sua unus omnium maxime elaboravit, artisque et imitationis plenissima ut essent, omni ratione contendit, et praeterea quid bellum, nitidum, tenerum iudicare unus optime potuit, nobis non licet hanc finiendorum pentametrorum
consuetudinem criminari, nec ullo modo contrariam Grammaticorum doctrinam velut oraculum
amplecti. Sileo de epigrammatis, in quibus hae
gratiae singularem animis legentium voluptatem
infundunt. Sunt enim (quod ego quoque non inuitus confiteor) hae longiusculae voces ad acute, sententiose, graviter, lepide dicta exprimenda mirabiliter accommodatae. Quamobrem censuerim
eas in epigrammate componendo etiam studiose
inuestigandas: in elegia, si se obtulerint, non aspernandas. Utrobique nihilominus quod immodicum
est, in vitio est, recteque proverbium Illi igitur non infrequenter plurium
syllabarum nominibus pentametrum finiunt: ut
eos appareat hac in re non mediocrem venustatem
inesse decrevisse. Addunt Grammatici, vitiosum
esse in fine participium: quo de nolo plura: certe
perraro invenies.
DE LYRICA POESI.
LAUDES, ET NOMINA LYRIcorum versuum.
CAPUT XXVII.
DEVENIMUS aliquando ad id genus poematis disserendum, in quo facultas poetica
totam se ad deliniendas hominum mentes,
varietate versiculorum (etenim cum olim uno
genere formaque decurreret Lyricum, ob maiorem
voluptatem dissimilibus numeris, et vario pedum
discrimine ita temperatum est postea, ut innumerabiles lyricorum carminum species extiterint,
quas Grammatici persequuntur) brevitate eorundem, ac totius cantilenae exquisita vocum elegantia, nitore, sono, concinnitudine numerorum,
descriptione rerum suapte natura maxime delectabilium fingere et accommodare consuevit. De
hoc solo accepimus, eius iucundissima modulatione syluas et saxa fuisse commota. Itaque quo modo reliquae partes poeseos, eodem modo ista suam
sibi insignem notam vendicat, qua potissimum
commendatur, et ab aliis quasi secernitur. Nam in
carmine heroico quis nesciat dominari, et eminere gravitatem, in bucolico simplicitatem, in elegiaco teneritudinem ac mollitiem, in iambeo, et
satyrico acrimoniam et acerbitatem, in comoedia
iocos, in tragoedia in epigrammatis acumen? Quae igitur laus propria paene relinquetur
Lyricis? suavitas, quae cum ex verborum floribus,
sententiarum copia, collocatione pedum, rerum
ipsarum ornamentis permagna exsistat, accessione cantus et fidium pulsu adhibito non mediocriter augetur.
Quapropter quod haec carmina cum cantu, et
ad lyram pronuntiari solerent, a canendo (et
forma diminutionis paruae odae seu odulae)
ut latine carmen eadem ratione, et ab
instrumento musico lyrica, et vates Lyrici cognominati sunt. Dicuntur praeterea Graecis appellationibus quarum eadem est
potestas, quae primi illius: cantus enim iis signatur. A melos autem cum vocetur melicum, non
ignorandum est, propterea quod ea vox cantum
significaret, poetas omnes, quasi cantores (quos se
ipsi fatentur, cum se non scribere, aut loqui, sed
canere dicunt) appellatos fuisse melicos, et ipsam
artem melicam, propter suavitatem nimirum. Verumtamen melicum carmen in eo dici maxime
coeptum est, quod ad neruorum tibiarumue cantum esset idoneum: qualia sunt lyricum et dithyrambicum. Quin immo, cum melicum dicimus,
nomine generis potiorem speciem appellamus, et
lyricum intelligimus. Melici ergo a lyricis separari non debent. Simonidem Suidas nunc nunc Lyricum vocat: et Platoni canticorum scriptores ac Lyrici sunt. Item Sapphus, Alcmanis, Anacreontis, qui in Lyricis numerantur,
horum, inquam, versus dicuntur. Iam igitur
si melodiam (quo nomine harmonia afficitur) reliquis cantionum formis attribui videas, et Archilochi, Hesiodi, Mimnermi, Homeri, Phocyllidae poemata legeris, didicisti, opinor,
quid te intelligere oporteat. Sed ad nomina redeamus. Lyricum a laudatione atque votis appellatur
hymnus, de quo seorsim agemus. Pindari Odas
inscriptas videmus quasi poemata sint rerum
imagines quaedam, ut vox latine sonat, forme, species: hinc formulae: fortassis formulae poematis, seu parua poemata, poematia: qualia de
Graecis fecit Theocritus Syracusanus, de Latinis
Ausonius.
DE PARTIBUS ODARUM.
CAPUT XXVIII.
CARMEN lyricum, quod scholiastae Pindari
tradiderunt, antiquitus tantum erat monostrophon, posterius tribus partibus constare
coepit, strophe, antistrophe, et epodo. Laudes
quippe Deorum Dearumque carminibus comprehensas, aram circumiens chorus decantabat. Primum
ambitum, quo sinistrorsum ingrediebantur, conuersionem: alterum quem dextrorsum redeuntes conficiebant, reversionem, ipsa
cantica oden et antoden vocabant: quae quidem
ab illis itionibus, et reditionibus etiam strophae, et
antistrophae. Tandem in medio, et velut in conspectu Deorum quiescentes, quod reliquum erat
cantus persoluebant: id quod accineretur ceteris partibus, sive
quod post strophen canebatur, dicebatur. Strophae et antistrophae
totidem, ac iisdem versibus, pari fere numero syllabarum componebantur: epodus alios, vel plures,
vel pauciores quam illae recipiebat. Si quando
oda plures strophas, et epodos haberet, in sequentibus praecedentium ratio custodiebatur. Et hic
quidem mos Graecis fuit. Quod vero praescriptum
est odis Horatianis, ode dicolos, tricolos, distrophos, tetrastrophos, etc. declarat ex duobus,
tribus, aut quatuor diversis generibus conflatas
esse: et aliquando post secundum, interdum post
tertium, aut quartum carmen reversionem fieri
ad primum genus. Itaque ode secunda. Iam satis
terris. Est dicolos tetrastrophos. Sic te diva potens.
Dicolos distrophos. Sed haec uberius Grammatici.
DE REBUS, ET ARTIFICIO carminis lyrici.
CAPUT XXIX.
Q. HORATIUS huic generi materiam attribuit
deorum heroumque laudes, olympionicas, seu pugilum equitumque victorias. Hanc adeo praecipuam
esse in dicavit et Pindarus his versibus Olymp.
carm. 2.
Et Pindarum, ut alias, aemulatus Horatius Ode 12.
lib. 1.
Quem Virum, aut heroa, lyra, Vel acri
Tibia sumis celebrare Clio:
Quem Deum, cuius recinet iocosa
Nomen imago?
Atqui postea terminos protulit, et complexum est
amores (quales celebrarunt Alcman, Sappho, Anacreon) conuivia, compotationes, et res hilaritatis plenas. Haec omnia argumenta esse Lyricorum
ostendit Flaccus.
Musa dedit fidibus divos puerosque Deorum,
Et pugilem Victorem, et equum certamine primum,
Et iuvenum curas, et libera Vina referre.
Tractantur Lyricis etiam iurgia, insectationes, vota, preces, exhortationes ad voluptates honestas.
Commendatur sobrietas, iustitia, fides, continentia, parsimonia, religio, ceteraeque virtutes. Laudes
eodem referuntur non deorum modo ac hominum, sed aliarum quoque rerum. Itaque Horatius non
solum laudavit deos, Augustum Maecenatem, Drusum, Aelium Lamiam, Pindarum, verum etiam
loca amoena, villas, vina, fontes, et virtutes, quas
dixi paulo ante. Cadunt in lyricum vituperationes quoque hominum, rerum, vitiorum: ut iniustitiae, perfidiae, libidinis, luxuriae. Exhortationes ad
capessenda pro Repub. pericula, deplorationes calamitatum publicarum, desideria, conquestiones,
locorum, temporum descriptiones, deliberationes, inuitationes, detestationes. Item quaecunque
lyricis numeris devinciri, et brevi poemate concludi videntur posse, sub hoc genus cadere existimantur. Stesichorus quidem et bella, et clarissimos duces memorari hoc carmine posse monstrevit. Quem imitatus Simonides, cum de Regum Persarum historia elegias condidisset, certamen
navale ad Salaminam initum lyrico versu
cantavit. Pindari poesin si quis inspexerit, finibus
non sane angustis lyrici materiam circumdabit.
Fertur enim 17. libris poemata multa comprehendisse. De varietate poeseos Pindaricae Horatius quoque meminit.
Politam inprimis, candidam, floridam, et numerosam dictionem, accuratam voluptatem, vegetum ingenium, animi libertatem non secus, quam
vel satyrae, vel epigrammata, hilaritatem, digressiones et plures, et liberiores, quoniam ad laudationes amplificationesque conferunt (unde Pindarus in amoeniora saepe loca vagatur) haec, inquam,
omnia requirit et amat poesis lyrica. Non recusat
frequentiam sententiarum: quarum aliae sunt apertae, ut illa,
nec imbellem feroces
Progenerant aquilae columbam.
Aliae quodam verborum circuitu tectae, ut,
Tune quaesieris (scire nefas) quem mihi, quem tibi, etc.
lege Odam lib. 1.
Saeculum Pyrrhae nova monstra questae.
Brevitate delectatus est Horatius: quod consilium nos quoque maxime probamus: nihil enim suavius, quam posse plures epulas simul degustare.
LEPOS ET GRATIAE ANAcreontei carminis.
CAPUT XXX.
UNUM genus inter lyrica eminet, cui Anacreonteo nomen indiderunt, ab Anacreonte nimirum, qui illud vel invenit, vel unus omnium creberrime felicissimeque tractavit. A
mensuris et pede praecipuo iambicum dimetrum
catalectum appellant. Primus pes iambus est, aut
spondeus; alter iambus: tertius rursus iambus, cum
una syllaba, quae plerunque vocis antegressae particula est. Quamuis Anacreon ipse non raro anapaestum, aliquando tribrachym prima regione locet:
nonnumquam seu dimetra acatalecta, seu alias
quasdam dactylicorum species intermisceat, quae
sono et numero prioribus illis catalectis non admodum dissimiles apparent. Hoc genus Anacreonteum adeo per se venustum est, ut nihil a quoquam
venustius excogitari fingique possit: et is, a quo nomen accepit, multas eidem suavitates, illecebrasque
adiunxit. Est in eo, quemadmodum Quintil. lib.
10. de Xenophonte iudicat, inaffecta iucunditas:
sed quam nulla possit affectatio consequi, ut ipsae
fecisse sermonem videantur. Facilitas simplicitasque carminis tanta, ut eam aut nullo modo,
aut difficillime labor et cura assequatur. Animadvertit hoc etiam diligentissimus Horatius: quocirca de illo scripsit Ode 14. lib. Epod.
Qui persaepe cava testudine flevit amorem.
Non elaboratum ad pedem.
Cum igitur tam dulce carmen hoc sit, et tantum
eidem leporum Anacreon pepererit, obseruavimus quaedam apud illum, unde eius deliciolas bona ex parte manavisse putamus. Quae si studiosi
imitabuntur, argumenta ipsa detestabuntur, ut
item in Propertio, Horatio et aliis, recte et Christiane fecerint. Sunt inprimis et latini repetitiones, et conduplicationes
vocant. His varie usus est: quam varietatem exponemus, et exemplis omnia illustrabimus: quae,
ut latina demus, nemo postulet, est enim eorum
festivitas inimitabilis: docti iudicabunt.
Interdum duo versus idem habent principium,
idque nunc initio odes, ut
Nunc in medio, aut circa medium,
Nunc ad finem.
Aliquando tres versus eodem modo exorditur.
Hoc modo quandam Odem claudit, cuius initium,
Illa sane bellissima est repetitio
Ode 5. ubi singularis in multitudinis numerum
commutatur, loquitur autem de rosa.
In interrogationibus est multus et frequens, etiam
initiis. In hirundinem.
Et alibi.
Atque in fine etiam,
Libentissime immiscet articulos: quin etiam statim iterat eosdem.
Quae dulcedo a nobis latine scribentibus, quando
articulis funditus caremus, exprimi non potest.
Sunt et haec exempla conduplicationis.
Hunc versum alicubi intercalarem facit: ut appareat per quam eo fuisse delectatum. Aliam Oden
sic incipit.
Aliam sic.
Et illam quoque in columbam paene similiter.
Et rursum hoc modo.
etc.
Ode, duorum versuum principia alternatim repetuntur, secundi etiam quartum, unico semper versiculo interiecto. Sequitur
deinde continenter trium versuum simile principium. Denique nimium extenderetur oratio, si notare omnia ornamenta huius carminis velimus,
quibus id condecoravit Anacreon: quae legendo sentiri facilius, quam ullis verbis explicari
possunt.
DE HYMNO.
FINITIO HYMNI, ET ANtiquitas.
CAPUT XXXI.
HYMNUS, proprie si loquamur, nihil est aliud, quam Dei laus per carmen, sive cantus in Deum, sicut Scholiastes Sophoclis
definivit, et confirmat responsum Anacreontis. Rhodigin. lib. 15. cap. 9. in qua quidem poesi
vates Christianus cupide, et cum laetitia versari
debet: est enim tum propter rem subiectam, tum
propter quandam divinam delectationem nobilissima. Nihil illa, cum apud Graecos, tum Latinos antiquius; versus siquidem et ad sacra, et ad
colenda numina adhibebantur primum: quamuis quidam in agresti vita apud pastores prius extitisse usum eorum affirment: sed hoc obscurius
est. Hos igitur hymnos dicere quid vetat? Romae
non paulo ante, quam ullius poetae extaret memoria, a Saliis sacerdotibus Martis, versus Saliares
dicti, Numae Pompilii instituto concinebantur,
quos Rex ipse, ut credebatur, composuerat. Testis
fide dignus Cicero 3. de orat. Numerorum Vis aptior
est in carminibus et cantibus, non neglecta a Numa Pompilio rege doctissimo, maioribusque nostris: Ut epularum sollemnium fides et tibiae, Saliorumque Versus indicant.
Sed multo post sequentibus saeculis hymnorum
canendorum, Deorumque carmine rogandorum mos increbuit, quod epistola 1. lib. 2. narrat
Horatius, post quam multa de poetices utilitate
commemoravit.
Castis cum pueris ignara puella mariti
Disceret Unde preces, Vatem ni Musa dedisset?
Poscit opem chorus, et praesentia numina sentit,
Caelestes implorat aquas docta prece blandus,
Auertit morbos, metuenda pericula pellit,
Impetrat et pacem, et locupletem frugibus annum.
Et quoniam ex Hieronymo et Iosepho Davidem
in morem Simonidis, Flacci, Pindari et Alcaei lyra
personuisse constat, qui et Philoni ut item psalmi eius hymni: et certum est
eum lyricis, et hymnographis Graecis multo maiorem natu esse, quod ex chronologiis aperte colligitur, non video quare hymni inuentionem non
iustius Hebraeis concedamus: maxime cum et
Moyses hexametris versibus compositum carmen,
teste Iosepho, id est, hymnum deo cantaverit. Atqui Moyses ipsum Davidem quot saeculis anteivit?
Illud scire nos oportet, etsi hymnus proprie
Dei Opt. Max. laus sit, licere tamen nobis etiam
divos, hoc est eos, qui ex hac aerumnosa hominum
vita demigrantes,, in caelum recto itinere pervenerunt, et ab Ecclesia Catholica praecipua veneratione, templis aedificatis, diebus festis, et precibus
ac caeremoniis anniversariis coluntur, hymnis celebrare, pro illis commentitiis ac detestandis Ethnicorum numinibus Iove, Mercurio, Baccho, Iunone, Pallade, Venere. Ita videmus cotidie sacris in aedibus hymnos de gloria, et virtute caelestium a piis sanctisque viris conscriptos decantari.
In quibus quamquam verborum pigmenta, et sermonis puritatem non cernimus, pietatem nihilominus, ut Christiani solent, reveremur ac suspicimus.
DE HYMNIS IN DEUM Opt. Max.
CAPUT XXXII.
DEUM esse unum essentia, trinum personis,
omnes qui sumus Christiana disciplina
imbuti, credimus. Licebit ergo poetis Deum modo ut unum canere, eique bonorum omnium
summam perfectionem, et copiam tribuere: modo singulas personas seorsim celebrare, et religiose ac timide proprietates earum, quibus distingui
solent explicare. De deo patre loquemur tanquam
de fonte aeterni luminis, de principio sine principio, de antiquissimo et faecundissimo parente, de
rerum et naturarum omnium effectore. Filius
ante omnia tempora e patre natus, et patris sapientia, mens et consilium est, humani generis liberator, iudex orbis, rex saeculorum immortalis.
Spiritus sanctus est bonitas, qui a patre et filio ab
omni aeternitate processit, qui est utriusque sempiternus et inexplicabilis amor, divinus ignis, qui
hominum animos cupiditate immortalitatis incendit. Haec et plura separatim de singulis dicuntur, cum interim una et eadem sit omnium
potentia, sapientia, bonitas, virtus, maiestas, aeternitas.
Omnes autem illi hymni, qui certo aliquo anni, noctis aut diei tempore canendi scribuntur, ut
ab Aurel. Prudentio in lib. ad galli cantum, ante cibum, post cibum, ante somnum, ad incensum cerei paschalis, in Epiphaniam: ab aliis in
Pentecosten, Natalem Christi, Nomen Iesu, ad
preces matutinas, tertiae, sextae, nonae, vesperas,
completorium, etc. ad Deum pertinere, et Deo
ipsimet conscribi intelliguntur, quod admonendum ratus sum.
Quamuis autem de Deo infinita suggeratur dicendi materia, non idcirco existimabit prudens
poeta, quaecunque a divo Augustino, Hilario, a divo
Thoma, a scholasticis doctoribus, a Dionysio Areopagita, a Damasceno, et allis de Trinitate ac
Deo subtilissime disputata fuerint, ea sibi sumenda esse ad explicandum. Illa potius sumet, quae
non tam abstrusa et spinosa videbuntur, quaeque a
populari intelligentia tantopere non abhorrebunt. Qua in re oratores prudentes imitabitur,
quibus moderantur auditorum aures, et qui quod
illae respuunt, immutant, non philosophos, qui disceptant de iis quae ipsi soli intelligunt. Non paulo
rectius faciet, qui hymnos panget huiusmodi, in
quibus Dei erga genus humanum beneficia exponuntur, quam qui de processione spiritus sancti, de relationibus divinis, et hypostasibus, ceterisque obscurissimis rebus philosophabitur. Iam si
mente assequi illa mysteria vix, ac ne vix quidem
datur, quid tandem, obsecro, in sermone nobis
continget, immo in carmine, ubi etiam perfectissime intellecta non quovis modo eloqui aut possumus aut debemus? Quare celebremus ut sapientissimum in rerum universarum procreatione,
earundemque gubernatione, ut potentissimum in
conservatione. Laudemus ut liberalissimum in
tanta beneficiorum copia: siquidem commoda
quibus utimur, lucem qua fruimur, spiritum quem
ducimus ab ipso nobis dari atque impartiri videmus, ut Orator dixit. Praedicemus ut clementissimum
maximeque misericordem, qui humanam
naturam induit nostri causa, et interclusum ad
caelos aditum sua morte nobis reseravit. Poterit insuper religiosus poeta ea beneficia extollere, quae privatim ab ipso est consecutus. Alia
item multa de Deo fine periculo erroris licebit canere. Quomodo sit mens soluta et libera, ab omni
coniunctione materiae penitus segregata, qui sentiat, meminerit, praevideat, moveat, alat, foveat,
sustentet omnia. Nulli subiectus, omnia potens,
nusquam absens, malorum vindex, bonorum remunerator, immutabilis, quem nullus attingat
dolor, nullus angat metus, nulla perturbet iracundia, nulla torqueat invidia.
Visum hic perelegantem M. Antonii Mureti
hymnum apponere in S. Trinitatem.
O nullis hominum peruia sensibus
Naturae penitus sola capax tuae,
Cuius condita sunt omnia numine,
Aeterna et monas et trias.
Nato aequaeve pater, nateque par patri,
Et manans ab utroque inclyte spiritus,
Circumfusa tuo nubila lumine
Nostro discute pectore.
Da mens per speculum cernere te queat
Nostra, et posthabitis te petat omnibus,
E iussisque tuis pendeat, et tibi
Soli dedita seruiat.
Tu clemens miseris da veniam pater:
Tu fili miseris sterne viam ad patrem:
Tu sanctum miseris pneuma vagantibus
Praefer conspicuam facem.
Simplex aetherei numinis unitas
Quae distincta eadem est, veraque trinitas
Aeternis vigeat semper honoribus
Et terra simul, et polo.
DE HYMNIS IN DIVOS.
CAPUT XXXIII.
ANTIQUI vates, praesertim Homerus et
Orpheus, quoties falsos illos, et impuros
deos canebant, multos sane locos enumerabant, in quibus ipsi versati fuissent, quibusue
praeessent, et magnam inde epithetorum varietatem, ac multitudinem nominum coaceruabant,
quibus hymnos suos referciebant. Nos hoc in
caelitibus nostris commendandis facere minus
possumus. Quid ergo? totam, opinor, vitam, omnesque actiones Divi explicabimus. Ne hoc quidem: non hymnus magis, quam panegyricus diceretur: aut certe ad iniustam magnitudinem carmen excresceret. Eligemus igitur unum aliquod
factum, unam aliquam praeclarissimam virtutem, seu plures, prout longi esse in animum induxerimus, et illam, illasue, quam poterimus suavissime elegantissimeque prosequemur. Licebit autem vel simpliciter extollere, et admirari sanctum:
vel tum hoc facere, tum ipsis laudibus brevem
precationem annectere: qua id ab illo petamus,
quod ipsum inprimis Deo annuente, nobis concedere velle existimabimus. Interdum tantummodo
aliquid rogare Divum toto hymno possumus, quamuis eiusdem laudes numquam non intercurrent: et usitatum esse omnes norunt, laudare eum a quo quid petas. Non indigent caelites
nostris laudibus: at nos eorum beneficiis indigemus. Initium hymni venustum est, quando ceteros mortales inuitamus ad sanctorum nobiscum
concordibus votis modulanda praeconia: cum salutamus eosdem, ut Prudentius Bethleemitas pueros.
Saluete flores martyrum,
Quos lucis ipso in limine
Christi insecutor sustulit.
Item cum exordimur ab exclamatione. Exclamationibus autem, et admirationibus totos interdum hymnos complere licitum est. Iam vero
hymnis ecclesiasticis perpetuo eam clausulam adiungi animadvertimus, qua patri, filio et spiritui
sancto gloria honorque attribuitur, hac aut similibus rationibus.
Deo patri sit gloria
Eiusque soli filio,
Cum Spiritu paraclito
Et nunc et in perpetuum.
Hoc seruavit Hieronymus Vidas hymno in D.
Homobonum.
Regi tamen sit gloria
Horum datori munerum
Qui trinus, unus, omnia
Regit Deus per saecula.
Et Sannazarius in divum Gaudiosum.
Laus tibi caeli pater, atque princeps
Omnium rector simul et creator,
Quem fides veri studiosa trinum
Credit et unum.
Et Muretus omnes hymnos suos ita concludit.
Simplex aetherei numinis unitas
Quae distincta eadem est, veraque trinitas
Aeternis vigeat semper honoribus
Et terra simul et polo.
Idem hymnum in D. Sylvestrem Pont. Max festive admodum inchoavit ab apostrophe ad urbem
Romam. Scimus autem hoc esse insigne orationis
ornamentum apud Rhetores: immo enimvero etiam apud poetas.
Priscos Romae duces desine laudibus
Efferre immodicis, qui valida manu
Fines imperii protulerunt tui
Quacunque Oceanus patet.
Hic solus tibi plus contulit omnibus, etc.
Praeterea hymnus in diem Epiphaniae, est colloquium elegans et pium inter poetam et Magos.
Interrogat poeta, quae ipsos causa e patrio solo
huc adduxerit, quem quaesitum venerint, cui munera demum apportent. Respondent illi ad singula. Tum rursus percontatur, quid singula dona
sibi velint: id Magi explicant. Hymnus ita distinctus sequitur.
Poeta.
Quae vos causa Magi, dicite, perpulit
E vestris iter huc carpere finibus?
Quem tanto studio quaeritis anxii?
Quove haec munera pertinent?
Magi.
Nos stella insoliti luminis huc trahit,
Et dux certa viam perpetuo praeit,
Iudaeae populis quae cupientibus
Regem significet datum.
Poeta.
Auri isthaec sed enim quid sibi ponderae.
Myrrhae mirificus quid sibi vult odor:
Aut quae cum populus sacra Deo facit
Aris tura solent dari?
Magi.
Rex auro colitur, tura deum decent,
Nostri myrrha homines post obitum linunt.
Huic ergo haec pariter munera congruunt,
Qui est Rex, est et homo, et Deus.
Antequam colophonem addam, unum monebo.
Est autem hoc. Caveamus in dimetris
iambicis, quae in Ecclesiasticis hymnis perpetuo
solent, anxieque seruari. Nec mirum, quando eum
leporem similiter quaesitum studiose videmus in
aliis plurimis, quae leguntur et canuntur in templis. Si inciderint cum aliqua festivitate, non erunt
reiicienda, tanquam absolute semperque vitiosa. Inuestiganda autem, et continenter usurpanda nequaquam.
DE HYMNIS IN VIRG. Dei matrem.
CAPUT XXXIV.
QUANDO Ecclesia Catholica honoribus
augustissimis Mariam virginem Divum
atque hominum Reginam prosequitur,
eamque mundus universus suppliciter merito veneratur, putavi etiam in hoc libor, atque adeo in
ista hymnorum disputatione aliquem tam sacrosanctae atque divine matri, et qualemcunque honorem prae ceteris caelitibus esse tribuendum. Cuius virtutes commendationesque cum omnes paene
omnium libros expleverint, deesse materia hymnographis numquam possit. Mihi tamen rem totam animo complectenti, Deiparae hymni in duo
genera videntur posse distribui: nempe ut alii universi, seu vagi sint, alii proprii seu certi. Id est, ut
quidam eas laudes comprehendant, quae in Virginem quovis tempore possint convenire: quales
sunt, quod nata in familia Davidis, quod semper
virgo, quod pudica, verecunda, demissi animi, prudens, tabernaculum divini spiritus, genetrix Dei,
quod historiis tam multis iam olim adumbrata
(quae recenseri poterunt) quod a prophetis praenuntiata, quod humani generis amantissima, etc.
Alii pertineant ad dies sollemnes, illi ab Ecclesia
dicatos, ad Conceptionis, Natalis, Annuntiationis,
Visitationis, Expiationis, Assumptionis: ut sint, inquam, horum dierum peculiares ac proprii.
In Conceptione ergo praedicabimus, et suspiciemus admirabilem praerogativam, quod in solam
hanc macula illa foedissima originis non ceciderit: addemus caussas brevissime. In Natalibus gratulabimur orbi terrarum divinissimae huius puellae ortum, quam Deus pater
placidissimis oculis, ut unigeniti sui futuram parentem aspexerit, cui totum celum arriserit, et applauserit. Valebit hic una et altera dulcis comparatio a nitidioribus flosculis, aut rosis exorientibus petita. Item ab aurora, a sole, a stella surgentibus: harum quippe rerum spectacula gratissima
sunt, et insignis est earundem pulchritudo. Ad gaudium praeterea et tripudia mortales excitare oportebit. In Annuntiatione satis fuerit rem gestam
cum stupore describere. In Visitatione matrum sibi occurrentium laetissimos complexus, et parvuli prophetae intra uterum maternum exilientis, ac praesentem Deum gestu, non voce salutantis
officium. In expiatione Simeonem senem ulnis
sustinentem infantulum, cuius nec aspectu expleri, nec osculis satiari queat. In Assumptione magnificentissimum virginis triumphum attingemus,
et maiestatem quam adepta apud filium sit. De hac
assumptione, quid D. Bernardus suo more, dulci
videlicet eloquio scribat, accipiant, et sibi pro argumento usurpent poetices alumni. Quod si parvuli necdum nati anima liquefacta est, ut Maria locuta est
quid putamus quaenam illa fuerit caelestium exultatio, cum
et vocem audire, et videre faciem, et beata eius frui praesentia meruerunt? Sed et illud quis cogitare sufficiet, quam
gloriose hodie mundi regina processerit: et quanto devotionis affectu tota in eius occursum caelestium legionum prodierit multitudo? quibus ad thronum gloriae canticis sit deducta? quam placido vultu, quam serena facie, quam divinis
amplexibus suscepta a filio, et super omnem exaltata creaturam? cum eo honore, quo tanta mater digna fuit: cum eo
honorer, qui tantum decuit filium. Faelicia prorsus oscula labiis impressa lactentis, cui virgineo mater applaudebat in
gremio. Verum numquid non feliciora censebimus, quae ab ore sedentis in dextra patris hodie in beata salutatione suscepit, cum ascenderet ad thronum gloriae, epithalamium canens et dicens: Osculetur me osculo oris sui? Christi generationem, et Mariae assumptionem quis enarrabit? Quantum
enim gratiae in terris adepta est prae ceteris, tantum et in
caelis obtinet gloriae singularis. Nihil etiam impedit, quo
minus in hymnis istis seu propriis, seu vagis seruentur ea, quae superiore capite praescripta fuerunt.
Unum restat, quod tacendum non est: oportere in
his hymnis inesse aptam verborum dignitatem atque
pondus, quantum versiculi breves (quibus potissimum hymnos scribimus) patiuntur, et sustinere
queunt. Nihil nec vulgare, nec vulgariter dicendum de Matre Dei, in qua omnia magna, divina,
caelestia sunt.
Ceterum antequam huic disputationi de hymnis extremum caput, extremamque manum imponam, libitum est mihi, quos nuper Roma accepi a
Francisco Bencio, amico per veteri, hymnos aliquot sane quam pios et elegantes paradigmatum
loco hic subicere: e quibus etiam illud discas licet, hymnos qui ad preces diurnas, aut nocturnas
canendi componuntur, ad Divos certos posse dirigi.
FRANCISCI BENCII E SOCIETATE IESU AD HORARIAS PRECES MILITUM EQUESTRIS ORDINIS beati Georgii. hymni singulares.
Ad matutinas.
Vertitur caelum, meliorque noctis
Acta pars cedit iubari nitenti,
Cuius exortum radiata cantu
Provocat ales.
Nos et ad dulcem revocans laborem
Mane cum primo vetat esse segnes,
Et sacras vocem iubet in divinas
Soluere laudes.
Sit patri, et nato patre non minori
Et tibi compar utriusque, sancte
Spiritus, nulli reticenda in omni
Gloria saeclo.
Ad laudes. Ad Deum patrem.
Aureae lucis pater, o diem qui
Promis aeternum, procul hinc malignas,
Noctium mater simul ut facessat,
Pelle tenebras.
Militum mentes age nunc tuorum
Splendor illustret vigiles, et ardor
Tuta cui triplex clypei corona
Pectora firmet.
Sit patri, et nato patre non minori, etc.
Ad primam. Ad Christum filium.
Christe dux pro te bone proeliantum,
His ades pulchra cruce qui decori,
Signa de caelo cupide sequuntur
Nescia vinci.
Fretus hac quondam, duce te, superbi
Spiritum Caesar rapuit Tyranni,
Et triumphanti tua sacra victor
Rettulit urbi.
Sit patri, et nato patre non minori, etc.
Ad tertiam. Ad Spiritum sanctum.
Poscimus nunc te patris, atque nati
Mutuo surgens sub amore flamma,
Spiritus, manans ab utroque fonte
Unda perennis.
Tu pium nostris animis amorem
Irriga, et robur validum ministra,
Dexter aspira radiis, tuique
Numinis aura.
Sit patri, et nato patre non minori, etc.
Ad sextam. Ad Michaelem Archangelum.
O decus semper dominantis aulae,
Caelitum turmae Michael magister,
Quo duce infandum scelus anguis ausus
Truditur orco.
O et humani generis, piique
Agminis custos, rege et has cohortes,
Ut Deo et tellus imitata caelum
Militet uni.
Sit patri, et nato patre non minori, etc.
Ad nonam. Ad Beatum Georgium.
Fortium princeps equitum Georgi,
Gloriam mortis pretio petentum,
Cuius exemplo meruere taetrum
Sternere monstrum.
Cerne, qui toto tibi crescit orbe
Coetus aduersum fera castra Averni,
Et iuva, et visus toties, equoque
Promptus et hasta.
Sit patri, et nato patre non minori, etc.
Ad Vesperas. Ad sanctissimam Virginem.
Te potens caeli domina, et potentis
Mater et virgo domini, precamur,
Ut Deus nostris precibus benignas
Applicet aures
Illius nostrum bona signa pectus
Muniunt, illi manus haec et arma
Serviunt, illum canat ut potentem
Subditus orbi.
Sit patri, et nato patre non minori, etc.
Ad Completorium. Ad omnes Angelos.
Spiritus, cives patriae supernae,
Quos Deus terrae miserans labores
Esse tutores, hominumque iussit
Esse ministros.
Iam dies caelo fugit, et tenebrae
Imminent aptae laqueis, dolisque:
Este vos fidi vigiles soporae
Tempore noctis.
Sit patri, et nato patre non minori, etc.
DIE FESTO SANCTI ROMOALDI, rogatu Eremitarum Camaldulensium conscripti. Ad Vesperas.
O qui relictis urbibus,
Spretoque amore saeculi,
IN Alpium summis iugis
Deserta primus incolis.
Nos qui tibi successimus,
Iam dissiti longe a Patre,
In nomen effusi tuum
Nunc ora nostra soluimus.
Tu cum iuventa perdere
Certat suis te viribus,
Ut consulas tibi fuga
Montis subisti verticem.
Ergo hic levatus pondere
Rerum, quae ad ima detrahunt,
Solus sedes in abditis:
Et te supra te provehis.
O solitudo montium,
O vallium silentia,
O devium, ac densum nemus
Altae quietis conscium
Hic ratus et vilis cibus,
Parcus sopor, nec integer,
Arctumque diversorium
Et lingua septa carcere.
O laeta semper mansio
Procul tumultu gentium
O cella, parua quamlibet
Caeli patentis aemula.
Hic lacrimis rorantibus
Genas, sinumque proluis,
Et recta conscientia
Gaudere cor mundum iubet.
O dulce cordi gaudium
Curis soluto turbidis,
O lacrimarum flumina
Divinae pacis pignora.
Hic non cupido noxia:
Non anxius quisquam timor,
Sed purus, et simplex amor,
Fructus perennis otii.
Illa nihil iucundius
Vita nihil beatius
O vita non mortalium;
Dicenda, sed caelestium.
Dum tendis hic fidas preces,
Mentisque in altum lumina.
Egressus humanas vices,
Sedes beatas peruolas.
O Romualde nunc tuis
Ades precamur filiis.
Tuamque tentantes viam
Vultu benigno respice.
At nos, quibus tam fulgidum
Est lumen a caelo datum,
Amplo datori munerum
Decet referre gratias.
Deo patri sit gloria
Eiusque soli filio
Cum Spiritu paraclito
In sempiterna saecula. Amen.
Ad laudes.
Nunc Romualde quaesumus,
Ut conditor rerum Deus
Tuo rogatu supplici
Nostras preces exaudiat.
Nos non fugare daemones,
Futura non praedicere,
Non regibus leges dare,
Non ecstasi oramus rapi.
Non voce morbos pellere,
Sanare et aegros osculo,
Non cogere, ut fluctus mare,
Ut flamma vires temperet.
Tua haec quidem miracula
Fuere, cui dedit Deus
Implere solitudines,
Et templa templis iungere.
Exempla virtutis tuae,
Vitaeque sanctimoniam
Oramus, ut natos decet
Patris referre imaginem.
Oblita mens ut corporis
Feratur in cultum Dei,
Uni vacans et unice
Post se relinquat omnia.
Sit usus intentae precis,
Tuti quies silentii,
Sit caritas, quae ferueat
Divini amoris ignibus.
Sit dulce poenitentiae
Ieiuniisque et lacrimis
Quod tempus hoc vitae datur,
Deo iuvante, impendere.
Praesta beata Trinitas,
Concede simplex unitas
Ut Romualdum moribus
Camaldulenses exprimant. Amen.
HYMNUS SANCTI ROMUALDI. Ad Matutinum.
Somno et quieti debitae
Est temporis datum satis
Noctem Deo qui seruiunt
Dormire non totam decet.
Iam pervigil noster chorus
Recurrit ad munus suum:
Iam nos piis cum canticis
Luci propinquae occurrimus.
Lux surgit, et sollemnia
Secum reportat gaudia,
Nos quae iuvent: et fortia
Exempla, nos quae provocent.
Hac Romualdus inclytus,
Nostri ille princeps ordinis
Migravit in caelum, die,
Terris relicta sarcina.
Nunc ante conspectum Dei
Locatus in caelestibus,
Capit laborum praemia
Quos laetus olim pertulit.
Nunc denegasse corpori
Iucundiora, et asperis
Duxisse vitam legibus
Per dura gaudet praelia.
Quot ille pugnas daemonum
Contempsit, et truces minas?
Proculque fusis hostibus
Quot rettulit victorias?
Quid te maligne spiritus
Iacentis infirmos pedes
Et crura nocturnum iuvat
Saevo aggravasse pondere?
Quid membra tot ieiuniis
Exhausta plagis tundere?
Quid vulturum taeterrimam
Vultu referre imaginem?
Tentatus ipse quo magis
Dum vita mortalis fuit,
Probatus hoc caelo magis,
Fulget corona gloriae.
Hic mixtus inter agmina
Laudes Deo canentium,
Comes beati muneris
Laudes et ipse concinit.
At tu regis qui sidera,
Terrasque iungis aetheri,
Nostras eorum laudibus
Permitte laudes inseri.
Deo patri sit gloria
Eiusque soli filio
Cum Spiritu paracleto
In sempiterna saecula. Amen.
METRA, LONGITUDO hymnorum.
CAPUT XXXV.
SI hoc in negotio priscorum exempla confideremus, minime ambiguum est, hexametro
hymnos contexi solere. Homerus enim, et illo maior natu Orpheus, et Callimachus in deos
deasque permultos longis versibus condiderunt,
qui ad citharam canebantur. Quos feliciter imitati sunt Ioannes Picus Mirandulanus, et noster
Vida, Scaliger in tres personas Trinitatis, in Virginem genitricem, Apostolos, Stephanum, Laurentium aliosque caelicolas. Praeterea Vida, sicut ante
eum Iovianus Pontanus, elegiacum carmen adhibuit, cum in Christum e cruce pendentem hymnum faceret. In hymnis Ecclesiasticis ferme lyrica
tantum metra frequentantur, et ex horum generibus ut plurimum iambica dimetra acatalecta, itemque Sapphica. Nos rem cuilibet integram relinquimus, et hymnos lyrico metro factos potissimum probamus.
Hymni qui hexametris versibus fiunt, ut plurimum sunt longissimi, et potius libri seu volumina, ut videre est apud eos, quos paulo ante nominavi. Aliorum generum plerunque contracti sunt, et
non ita multorum carminum. Quamquam Aurelius Prudentius paene semper conficiat longissimos. Certa mensura constitui non potest. Illud
scio, quemadmodum me, sic alios multos scita et
ornata brevitate mirum in modum delectari. Ex
una strophe (sic quippe libet appellare qualiumcunque versuum quaternionem) non fit lyricum,
nec hymnus. Ex duabus apud Horatium legimus
Sapphica. O Venus Regina Cnidi, lib. 1. Ode 30. Et,
Persicos odi puer apparatus, eiusdem lib. Ode ultima. Et, Montium custos nemorumque virgo lib. 3.
Ode 22. Eodem modo hymnus ex duabus minimum fieri potest.
Et haec de hymnis pro tenuitate nostra. Quae si
nimium pauca, minusque accurata videbuntur, hoc
responsum esto, non habuisse me (ut neque in funebri poesi, quae tractatio infra, disciplinam epigrammatariam sequetur) cuius vestigiis ingrederer: propterea scilicet, quod haec pars poeseos nobis quidem Christianis et Catholicis perfamiliaris, et perquam usitata est: at non veteribus, aut certe aliter
veteribus, quam nobis, ut ex dictis planum fieri
potuit. Porro quamuis ecclesiasticorum hymnorum ingens exstet numerus, tamen (quod fateri
necesse est) non ea diligentia, eoque ingenio contexti, elaboratique sunt, ut inde artem aliquam
plenam colligere queas: magisque illorum auctorum sancti mores admirandi, quam ipsi scribendo magnopere imitandi sunt, iuxta illud, quod e
Grammatico haud contemnendo, cuius praeceptionibus puer instituebar, etiam hodie memini.
Tu vivendo bonos, scribendo sequare peritos.
DE IAMBEA POESI.
CAPUT XXXVI.
FACTITATOS esse iam bos ante comoediam,
quae ex illis postea profluxerit, quomodo ex
heroica poesi tragoedia, auctor est Aristoteles. Nam similiter ut materies gravium honestarumque rerum, quae carmen heroicum efficiebat,
adiuncta forma dramaticae imitationis tragoediam
procreavit: sic ridicula, ioci, conuitia, cavillationes, quae iambico tractantur, dramata adhibito
ipsam comoediam genuerunt. Ergo iam tum illis
temporibus res humiliores, maledicta, iocationes
materiam dabant iambographis: qui poetae versi
deinde sunt in Comicos, manente eadem materia,
forma vero commutata. Constat igitur, quam sit antiqua haec poesis: nempe aequalis
seu aequaeva ipsi haeroicae. Cum porro prisci mortales iambicis plerunque numeris mutuum rodere,
et lacerare consuevissent, et hi se inter maledicendum obiurgandumque frequentes offerrent (quo
etiam conuitiari, probra iacere
nominatum hunc versum contendit Aristoteles)
evenit, ut qui postea versibus corruptos et improbos aliorum mores, vitamque insectarentur, hosce
numeros sequerentur, tanquam instituto accommodatissimos: siquidem et Strabo ait: Et quia vitia accusarent poetae iambici, solutosque hominum mores
liberius et acrius reprehenderent, permissum id
illis fuit, sive peccatorum sive peccantium odio:
tantoque magis permissum, quod istuc negotium
ad corrigendas vitae rationes, et emendandos animos non parum valere animadversum est: cum
quisque id studio haberet, ut in istam aciem, hoc est
in poetarum vituperationem, reprehensionem,
maledicentiam ne in curreret.
Cognosci iam potest, ut existimo, in quibus
qualibusue argumentis potissimum exerceatur hoc
genus poeseos: in obiurgationibus, reprehensionibus, vituperationibus, detestationibus, quorum
omnium materia sunt, vitia, scelera, flagitia, mali
mores denique. Item quaecunque non decent, aut aliena sunt virtutis, gravitatis, honestatis. Non ergo
adhibendum hoc genus carminum neque ad probos, et innocentes vulnerandos, neque ad nocentes
et improbos commendandos: quandoquidem quomodo in hos non cadit virtus, quam solam laudari par est: sic in illos cadit turpitudo, quae aut
sola, aut maxime vituperatur. Haud iniuria saeviit
hoc stimulo Catullus in Suffenum, Egnatium, Strumam, Vatinium, Mamurram, Caesarem. Horatius
(quamquam epodis) in Maenam libertum Pompeii, in Maevium poetam, homines ineptos, arrogantes, superbos, honore indignissimos, luxuriosos, inuidos, impudicos. Ex his duobus solis discere possumus rationem modumque huius carminis
recte componendi: in aliis vix eiusmodi iambos
invenias, ut de imitatione magnopere cogitandum
sit. Ac Horatius quidem apud latinos primum se
esse gloriatur, qui hoc carmen dederit: in quo ab
illa Archilochia acerbitate et verbis, quae Lycamben ad laqueum compulerunt, abstinuerit: eius
tamen poetae vim et spiritum retinuerit, atque expresserit.
Parios ego primus iambos
Ostendi Latio, numeros animosque secutus
Archilochi, non res et agentia verba Lycamben.
Significat ergo Flaccus se moderatiorem extitisse.
Catullum porro antiquiorem quin boni harum rerum aestimatores omnibus iambographis latinis
praeferant, nihil dubito. Usurpant nihilominus
iambum, etiamsi id minus proprie, in laudatione,
in gratulationibus Catullus et Flaccus. Ille Phaselum suam praedicat, et paeninsulam Sirmionem:
hic vitam rusticam. Beatus ille qui procul, etc. praeterea
Canidiam veneficam irridet. Docet Aristoteles convenire iambicis verba translata, et cum maxime
imitetur locutionem quotidianam seu vulgarem,
ea nomina, quibuscunque in sermonibus uteretur
aliquis: cuiusmodi sunt, inquit, propria et translata, et ornamentum. Qua voce putant Aristotelem
significare voluisse, hoc poema maxime excoli, et
ornari debere. Illud ad extremum nosse te velim,
nomine iambi sive iamborum intelligere et accipere nos non pedem (siquidem de pedibus non
disputamus) sed ipsum versum: sic enim ab eruditis cum pes, tum versus, eadem scilicet voce saepenumero appellatur. Hac eadem voce (quomodo
etiam cum dico, iambicum sive iambeum) intelligo nihilominus illud genus senarii, quod ultimum
pedem spondeum postulat loco iambi, quem tamen spondeum praecedat iambus. Quod idcirco
fieri oportet, ut versus nimia tarditate ne languescat. Quamquam Graeci, quibus est nihil negatum,
et Severinus Boetius lib. de consolat. philosophiae
spondeum quinta sede collocare non verentur. Huiusmodi versus scazontes seu choliambi, quasi dicas claudicantes seu claudi, aut mutilati iambi vocantur (priores enim, qui iambo finiuntur, recti
dicuntur) quibus persaepe utitur Martialis. Etenim
cum versus iambicus ad maledicendum reperiatur aptissimus, tum nescio quo pacto in hoc uno
negotio supra ceteros isti scazontes excellunt. De utroque Ovid. 1. de remed.
Liber in adversos hostes stringatur iambus,
Seu celer, extremum seu trahat ille pedem.
Lege Politian. Miscell.
cap. 64.