September 2004 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check

ADAMI SIBERI AEOLOSTICHON liber Primus.

AD VALENTINUM GRAuium Ruspensem.

NEc sic Tantalides Phocaeo charus Orestes,
Nec sic Euryalo Nisus amicus erat:
Ut nostris animis suavissime fautor inhares,
O'mihi non unquam dissimulande Gravi.
Eive ferit radiis terras, seu pronus Ibero
Phoebus anhelantes gurgite mergit equos:
Ante meos praesens oculos tua dulcis imago
Haeret, et est memori nomen in ore tuum.
Quod quamvis faciunt mores et pectora, nondum
Protrita multo candidioranive:
Est tamen et propior tibi quae coniungit Adamum
Caussa, mei constans, nec dubitatus amor.
Ex quo Fabricius nam me tibi tradidit olim,
Atque tuos inter fecit habere locum:
Pigrior an'ne unquam nostris tua gratia rebus,
Aut aliqua officii pars mihi clausa fuit?
Quot Sicyon baccis, uvis quot Tmolus abundat,
Africa quot spicis, fertilis Hybla thymis:
Erratur quot silva feris, agitabilis aer
Pulsatur pennis, pisce natantur aquae:


page 88, image: s088

Omnia comprendam, tribusti munera nobis
Quanta, modis possim quam memorare meis.
Non ergo non caussa satis tua nomina iusta est,
Semper inoblita cur ego mente geram.
Atque ô dii faciant, tandem sors dura recedat,
Et ferat antennas mollior aura meas.
Ut tibi vel minimam partem, minimamque rependens,
Declarem, meriti me meminisse tui.
Sed quoniam fatis nimium prohibemur iniquis,
Sors mihi quas solas nostra ministrat opes:
Accipe non magnis quae nunc ingesta libellis,
Ingenii mitto munera parua tibi.
Munera parua quidem, sed quae si pectora dantis
Spectes, magnorum pondus et instar habent.
Dignus eras scripto, fateor, meliore: sed esse
Haec quoque grata tibi qualicumque puto.
Posterius nobis aderit cum Cynthius, illi
Aspirans, tibi quod nunc meditamur opus:
Tum igilata mihi cura maiore, Siberi
Accipies animi pignora pulra, tui.
Interea exiguum non aversatus honorem,
Nos ut ames solita pro pietate: Vale.

AD CHRISTUM OPTIMUM Maximum.

SIc tibi Christe Deus, servati conditor orbis,
Quem tremit immensi machina tota poli,
Moenia caeulei supra stellantia caeli
Seruiat angelici concio sancta chori:
Sic quam servares aeterna ex morte, tulisti


page 89, image: s089

Sanguinis atque animae prodigus esse tuae,
Te solum laudet tibi grata Ecclesia, vero
In terris celebret nomen honore tuum:
Aspice nos placido, quo conspicis omnia, vultu,
Accipe sollicita votaque facta prece.
Assidue miseros hostis dum more leonis
Circuit, heu qua non parte timendus adest?
Ut iunctum possit tecum confundere foedus,
In Stygia et captas addere uncla manus.
Scilicet ex illo rapido cum fulmine caelo
Tartareas cecidit pulsus adusque lacus:
Exercens immane odium, te dante salutem
Aeternam, positos nos dolet ante sibi.
Sed tu nostrarum praesens fiducia rerum,
Illius occultos ne patiare dolos.
Caeperit insidiis, nec opina fraude, parentes,
Dum suadet vetita carpere poma manu:
Mortis aperta via est proper quae, saeva tyrannis
Peccati in nostrum procubuitque caput:
At nobis mentem fidei da robore fultam,
Aethereo sensus perlue rore meos.
Da cultus tribuam veros tibi, vota precesque.
Quîs sine nulla abeat nox mihi, nulla dies.
Primigenae quantum non tardant semina culpae,
Proelia cum vitiis irrequieta geram.
Non Venus, aut vinum, non fallax alea, fuco
Non perfusa animum gloria sollicitet.
Sim gratus patriae, charis iucundus amicis,
Sentiat officium plurima turba meum.
Sed neque Pactoli veniat mihi dives arena,


page 90, image: s090

Aut fluat in tectis aurea lympha Tagi.
Pinguia fecundi ruris non mille requiro,
Quae validi vertant arua serenda boves.
Parua seges, paucique satis sine foenore nummi,
Dum flagret nostrum pectus amore tui.
Dum lucerna meis pedibus tua verba, nec unquam
Dogmata sacrilego falsa furore sequar.
In populi coetu proprio tibi sanguine parti,
Quam tua vox nostra dulcis in aure sonat?
A'te sancitas leges servare sacrorum
Quam iuvat, et pueris tradere posse senem?
Aut quando tristes agitat mens anxia curas,
Maerores illis rite levare meos?
Hoc te dante mihi contingat Christe, superbi
Damnosas quidquam nil moror orbis opes.
Quinetiam si me iubeas extrema subire,
Ferre famem, maciem, verbera, vincla, necem:
Per te quidquid erit patiar, mea vita: sit ipsum
In te dulce mihi vivere, dulce mori.
Interea stuiisque meis Musisque faveto,
Ad laudemque tui dirige Christe Deus.
Castalia cingant alii sua tempora lauro,
Labra Medusaeo sicca liquore levent:
At mihi de Libani sertum sit fronde, sacratae
Pocula Iordanes plena ministret aqua.
Ut tua concelebrans grato praeconia versu,
Nomine deducam carmina digna tuo.

AD IOANNEM RIVIUM Atthendoriensem.


page 91, image: s091

BElla sonent alii, Phoebumque morentur in armis,
Fertile qui vena divite pectus habent.
Delicias alios. molli compoonere versu,
Nec pudeat Veneris furta referre suae:
Sint qui mordaci distringant carmine, scripta
Inque bonos edant sanguinolenta viros:
Sint Epicurae qui dent praecepta culinae,
Et doceant quo sint vina bibenda modo:
Denique materiam sumat quam quisque probarit,
Venturum qua se speret in ora virûm:
Me Rivi sacris iuvat invigilare camenis,
Sanctaque Iessoeae fila movere lyrae.
Instar dum verno quae flores ingerit aluco,
Atque favos dulci nectare stipat apis:
Per thyma saluifici volitans sanctissima verbi,
Musarum includo, quae placuere, favis.
Hoc sedet ex illo studium mihi tempore, castas
Quo puer ad Musas ausus adire fui,
Admovi fontique tuis hortatibus ora,
Bellerophontaei quem facit humor equi.
Non quod me sperem laudes attingere, verso
Carmine Davidis quas Eobanus habet,
Quas habet aeterno labris qui figere Christo
Sancta iubet sanctis oscula Stigelius:
Aut qui Fabricuius Venusina dividit aure,
Quae ferit Aonia carmina sacra lyra:
Sed ne grata Deo non sint data munera venae,
Et vis ingenii quantulacumque mei.
Nec sacra mî statuent finem nisi fata canendi,
Semper in hoc noster tramite curret equus.


page 92, image: s092

Si dubitem, quin hanc mentem grateris Adamo:
Non tua sat fuerint pectora nota mihi.
Sed mihi grataris. iuvet at me Christus Apollo,
Utque velit libris dexter inesse meis:
Molle ferens pro me costumque et thuris honores,
Illum sollicita devenerare prece.
Sic mihi dictabunt faciles pia carmina Musae,
Famaque erit scriptis non aliena meis.

BEATITUDINIS VERAE DESCRIptio: de Psalmo Davidis XXXII.

TER quater ô felix, sua cui dleicta remissa,
Inducta veluti condita nube latent.
Felix, qui Domino dum se peccasse fatetur,
Eoquitur iutii dedecus ipse sui.
Nam nec erunt fraudi sua facta scelesta nocenti,
Iusta nec in miserum saeviet ira Dei.
Ille etenim clemens, nec inexorabilis ulli est,
Quem modo peccati paenituisse patet.
Nostra quidem tacitus tegerem dum crimina, foedis
Blandirer utiis dum malus ipse meis:
Quam tristi anxiferos passus sum mente dolores,
Quam patuit curis area lata meis?
Corporis arebant exhaustis ossa medullis,
Squalebant turpi pallida membra situ.
Maestus eram, gemitu commista querela sonabat,
Nec nox grata mihi, nec mihi grata dies.
Et velut assidui soles, quando aestifer aruis
Messorum exurit corpora nuda canis,
Tellurem siccis findunt feruoribus ustam,


page 93, image: s093

Nec facies aruis, quae fuit ante, manet:
Pectora sic ardor torrebat nostra furoris
Divini, admissae conscia nequiciae.
Ut vero dixi, tibi crimina cuncta fatebor
Chare parens, misero, nam potes, affer opem:
Protinus ad sanam coierunt vulnera pacem,
Et dixti, placidae gaudia mentis habe.
Dicere nemo potest vitio sum purus ab omni,,
Et cor solicitant crimina nulla meum.
Corpora nam quamvis non turpi obnoxia facto,
Sit quamvis nullum dextera adorsa nefas:
Insinuata haerent ipsis delicta medullis,
Intima peccatum viscera mentis habent.
Ergo etiam sancti Domino sua damna querentur,
Proque tua veniam te bonitate petent.
Dum veniamque petent, non tu mitissime rerum
Permittes nullum pondus habere preces.
Non modo ne stimulis mentem pungantur acerbis,
Nec faciat pavidis conscia culpa metum:
Verumetiam, veluti iactantur in aequore nautae,
Ventorum rabie quum maris unda tumet.
Si stabunt illos circum infinita, minentur
Quae mortem, praesens exitiumque, mala:
Numine divino tecti, sic usque periclis
Caelestem mediis experiantur opem:
Ut quamvis vasto totus ruat impete mundus,
Non illos ulla laedere parte queat.
Me certe tua cura tegit, tua dextera servat,
Auxilium praesens fersque refersque mihi.
Et quoniam solus rerum es tutela mearum,


page 94, image: s094

Per numeros omneis hocque tuere caput:
Te merito grato celebro quoque carmine, lingua
In laudes iure est officiosa tuas.
Tu mihi discussa caeca caligine mentis,
Luce facis clara fulgeat orta fides.
Tu facis ut firmo ponam vestigia gressu,
Certa tui verbi qua via praebet iter.
Tu mihi curarum requies, tu rebus in arctis
Quassatae solus portus et aurarati.
At vos nil puduit quos in scelus ire, priora
Confessi placido crimina quisque Deo:
Discite iustitiam: peccatum ponite, namque
Infestus punit facta scelesta Deus.
Utque ferox plagis contusus membra caballus
Indomito duros accipit ore lupos:
Dextera sic Domini feriens irata malorum
Ceruices cogit frena pati rigidas,
Dignaque dat meritis illorum praemia: sero
Si qua venit, magno foenore poena venit.
Saepe quidem videas opibusque et honoribus auctos,
Ardua conspicuum tollere ad astra caput.
Sed tamen interea curarum pectora morsus
Fine quibus dempto discruciantur habent.
Attonitos furiae surdo dum verbere cedunt,
Et quatit occultus nocte dieque metus.
Securae vero defunctos tempora vitae,
Cum trahet in Stygiam lucidus [(printer); sic: uridus] orcus aquam:
Tum demum aeterna poenas sub nocte nocentes,
Immaneis poenas, perpetuasque ferent.
Haec speranda malis: iustis pax, vita, salusque,


page 95, image: s095

Gaudiaque admistos non habitura metus:
Vos quibus elati laetos diffundite vultus,
Sincera colitis qui pietate Deum.
Et celebrate illum. meritas quam dicere laudes,
Credite, res non est gratior ulla Deo.

SERVI ABRAHAMI PRECES, cum legatus in Mesopotamiam missus esset ad adducendam Isaaco coniugem. de Cap. Gen. XXIII.

PRosper ades, precibusque favens, pater optime, nostris,
Haec mea pro domino sint rata vota meo.
Tandem iter emensi, iussa consistimus ora,
Hic ubi muscosis fontibus unda fluit.
Iamque petiturae latices de more puellae,
In sua supposito vertice tecta ferent.
Ex illis igitur, lympham quaecumque roganti
Porriget, et blando dixerit ore, bibe:
Quin famulis etiam praebebitur, atque camelis,
Hausta meis manibus fontibus unda, tuis:
Hanc precor esse velis, me conciliante, marita
Quae digna in thalamos Isaci abire mei.
Sic discam, vere te res curare patroni,
Nec sinere optatis pondus abesse piis.

EIUSDEM GRATIARUM ACTIO, de eodem loco.

O Ita, dicebam, facias Rex maxime, terra
Ut mihi felici pressa sit ista pede:
Ut quod et Abramus, quod natus et Isacus optant,


page 96, image: s096

Ipse velis coeptis dexter adesse meis:
Non modo dexter ades, sed et hoc bonus insuper addis,
Hinc sit in amplexus Isaci itura sui:
Auctorem Naboris Tharen quae sanguinis edit,
Huius avum, proavum dicit et esse suum.
Gratia magna Deus tibi, qui bonitate perenni
Omnia patrono qua rata vota facis:
Fecisti illius nato formosa veniret
E' consanguinea castaque sponia domo.
Sponsa olim series natorum cuius, et ille
Thariadûm aeternus sanguine surget honos.

ISAACI PATRIARCHAE, FElicitatem Iacobo filio optantis. Gen. XXVII.

CVncta fluunt a quo largo ceu commoda fonte,
Omnipotens hominum rexque paterque Deus:
Nate tibi vivas nullo non tempore felix,
Et tua sint faciat candida fata precor.
Tempestate tibi donet nutrita secunda,
Ut reddat iusta semina terra fide.
Tempore det teneris maturo vitibus auctus,
Ut spument pleno candida musta lacu.
Plurima te metuat populorum turba, tuaque
A'terra tellus cetera iura petat.
Te fratres, series et continuata nepotum,
Cum tota dominum posteritate colant.
Esse Deo gratum qui te dolet invidus, optat
Sint capiti illius quae mala cumque tibi:
At qui grataturque tibi, laudatque supremum,


page 97, image: s097

Munere cuius habes munera tanta, Deum:
Is quoque sit felix ac fortunatus, et in se
Difficilem numquam sentiat esse Deum.

IACOBI IN MESOPOTAMIam proficiscentis votum. Gen. XXXIII.

SIt felix faustumque precor, sub imagine somni
Hac iucunda tulit quod mihi nocte quies.
Hîc mihi non dubia visus sum luce videre
Scalarum eductos celsa sub astra gradus,
Plaudentesque Deo laetis concentibus, illos
Ire per angelicos atque redire choros.
Ipse parens rerum supremo vertice nixus,
Edere divino talia verba sono
Rex ego sideream mundi qui tempero sedem,
Quod mare, quod tellus continet omne creans.
Ut Deus Abrami, Deus Isaci, avique patrisque
Sum, Deus Isacida sic tibi semper ero.
Tu mihi cura, tibi, soboli gentisque tuorum
Quae tua membra premunt iugera culta dabo.
Lucida nec claro tot in aethere sidera fulgent,
Exiguus non tot corpora puluis habet:
Quanta Iacobe tibi faciam sit turba nepotum,
Extendens generis nomina clara sui.
Quaque Eurus spirat, Zephyri qua flabra feruntur,
Quaque ruit Boreas, qua venit aura Noti.
Nascetur sancta promissus origine Christus,
Quique humana geret munia, quique Dei,
Ille genus vestrum prolapsum in pristina reddens,


page 98, image: s098

Peccatis sistet, criminibusque modum.
Ille dabit iustis carituram fine salutem,
Ad caelumque suo sanguine pandet iter.
Nunc felix, quam te voluerunt iussa parentum,
Tutus ab insidiis me duce, carpe viam,
Non alimenta tibi, vestes, non cetera deerunt,
Quae mea donabit commoda larga manus.
Nec dubita, rursus terra sistêre paterna,
Certa Dei vero semper in ore fides.
Dixit, et abscedens cum somno fugit imago:
O'utinam possim tanta videre bona.
Sed potero, et rediens gratus tibi maxime rerum,
Hic statuam laudi tecta dicata tuae.
Nec decumam prompta adiciam non mente bonorum
Munifica dederis quae mihi cumque manu.
Interea lapis hic, resoluto membra quiete
Quem super, aure mihi verba recepta Dei,
Perfusus pinguique oleo, tituloque notatus,
Hîc sacra testetur templa futura Deo.

EIUSDEM PRECES, CUM DE MEsopotamia reversus, Iordanem transiturus esset. Gen. XXXII.

MAgne pater, Deus Abrami, Deus Isaci, origo
A quibus est generis te tribuente mihi,
Qui me iussisti peregrinas linquere terras,
Rursus et ad patrii tecta redire laris:
Non ego sum tanti, cuius bonitate vacaret
Totius vitae pars mihi nulla meae.


page 99, image: s099

Ferret et auxilium nobis, promptumque referret,
Quae tua mî numquam gratia pigra fuit.
Trans ego Iordanis primum cum flumen abirem,
Hunc gero quem baculum nil mihi praeter erat.
At nunc consortesque tori, sobolisque reduco
Agmina, et innumerae me comitantur opes.
Quae tu meque simul serva, ne forte furenti
Germano fiam praeda cruenta meo.
Ne matrum saevus fera sanguine tela cruentet,
Ne patris ante oculos pignora chara necet.
Sim tua cura precor, nec te sententia vertat,
Maxime pollicitus qua mihi saepe Deus:
A'sobolis nostrae ducendam sanguine gentem,
Cui numero vasti cedat arena maris.

EIUSDEM MORITURI PRO NEpotibus suis, Iosephi filiis. Gen. XLVII.

QUi fabricatus opus magui mir abile mundi,
Magne, tuo servas numine cuncta, Deus.
Auguste nostri veneratus avusque paterque,
Constanti Dominum quem coluere fide.
Qui mihi ter denis lustris iam pene peractis,
Vitam inopem numquam passus es esse meam.
Tu quoque nostrarum custos fidissime rerum,
Angele praesidium confugiumque meum:
Tempore qui semper nos es tutatus ab illo,
Cursarem patrios cum tener ante lareis.
Respice ad hos placido pueros mitissime vultu,
Praesentique illis numine dexter ades.


page 100, image: s100

Nomine deque meo dictos, patrumque meorum
Promissi seruet gratia sancta tui.
Innumera illorum descendat sanguine, iustos
Progenies aequet quae pietate patres.
Extendatque sui generis monumenta, tuique
Nominis, immensi qua patet orbis iter.

AENEUS SERPENS, DE CAPITE libri Numerorum XXI. ad Phil. Melanchthonem.

AMramides merso qua tempestate Pharone,
Duxerat Isacidas per vada rubra maris:
Venit in Arabiae saxeta, et inhospita, numquam
Rura labore hominum culta, labore boum.
Vertice qua Sina aethereo, Nabathaeus Orebo
Cum socio, sacrum tollit ad astra caput.
Hinc per Idumaeos, fuerat quae proxima, campos
In Cananaea Deus quod negat arua viam:
Flectere sed retro cursus, longoque Sierum
Anfractu, circum tendere mandat iter:
Fessa labore viae, paulo quae fugerat ante,
Ad Pharias optat turba redire domos.
Incusatque Deum, raptatque in crimine Mosen,
Atque, sibi solitum, verba proterua iacit.
Haec pacta Isacidis tellus, haec ora beata est,
Quae melle et lactis tota liquore fluat?
Regna utinam nobis numquam deserta Canopi,
Aut super hoc nostrûm tempore nemo foret.
Essemus miseri, sed vel sensu absque doloris,
Vel mensas inter Niliacasque dapes.


page 101, image: s101

Nunc undas nobis tellus nec feta ministrat,
Nec frugum praebet mitia dona Ceres.
Manna quidem superant, sed cui fastidia tandem
Non moureat cr4escens vilis in ore cibus?
Praestat ad Aegypti rigidas remeasse catastas,
Cocta ubi carne tamen membra replere datur:
Quam silvis dira periisse fameque sitique,
Haec fierique cibum, quas habet ora, feris.
Hic Deus intumuit, poenae nec tempora differt,
Cum subito castris plurima dipsas adest.
Flammiferi dipsas feriat quae dente veneni
Membra, siti (miserum) tabificaque necet.
Peste nova pereunt, lethataque corpora passim
Serpentum morsu vir mulierque iacent.
Paenitet Isacidas mentis, linguaeque profanae,
Ipse Deum Moses de veniaque rogat.
Mite Deus numen: Quoniam peccasse fatentur,
Et poenas, inquit, se meruisse dolent:
Nostra etiam ira pedem referat, suspende draconis
Aenea sublimi corpora fixa trabe.
A'colubro laesus quae qui suspexerit, ille
Vivet, et integro corpore sanus erit.
Iussa facit Moses, serpens ex arbore pendet,
Dirigit huc oculos femina virque suos.
Nec mora, cui tristi corpus rubet omne veneno,
Vidit, et integro corpore sanus abit.
Quam sese vere serpentis imagine dixit
Hac designatum Christus in historia?
Amramides lex est, sub ductu crimina legis,
Improbitasque hominum conspicienda patent.


page 102, image: s102

Crimina cum primum fuerint conspecta, venenum
Quo perimant animas dipsade peius habent.
Nec quisquam est, mundi dum per deserta vagamur,
Peccati qui non ictus ab angue gemat.
Iaredo sit ut ille sato mage sanctus, et ipso
Qui primus iusto sanguine tinxit humum.
Peccati caput est satanas, et caussa, dracone
Hoc patre serpentes crimina virus habent.
Hic generis matrem decepit Adamida nostri,
Pestiferoque Dei vulnere laesit opus.
Cum iussa illius Manna aspernanda salutis,
Et suasit vetita carpere poma manu,
Illa quid infelix, nisi et ipsa infecta venenis,
Ederet aeternae pignora nata neci?
Et iam (nec miseris spes ulla relicta salutis,
Tam virus medicae vicerat artis opem)
Materno quicumque utero prodisset in auras,
Mortuus in Stygias praecipitabat aquas.
Ferre nequit cladem tantam miseratus ab alto,
Filius aeterno de genitore satus.
Ergo patri supplex, celso descendit Olympo,
Et fit mortali sanguine cretus homo.
Non illo quidquam vidit deformius aetas
Ulla prior, poterit nulla videre sequens.
Nam (bonitas ô summa Dei) procumbere in illum
Omnia mandarat crimma nostra pater.
Unde licet sanctus, nec doctus fallere, membra
Corporis infirmo plena dolore tulit.
Intorto propter nos tergum verbere sectus,
Nos propter caesus vulnera saeva gerens.


page 103, image: s103

Iamque cruci suffixus erat genitore iubente,
Protinus offensi cum cadit ira Dei.
Eripitur sathanae peccati spargere virus,
Et solo aspectu vita, salusque redit.
Ne've quis ignoret (sunt tantae incommoda curae
Nostra Deo) miseris unde petenda salus:
Excitat aeternus pater omni tempore, membra
Qui doceant sobolis suspicienda suae.
Sic Christum natis monstravit origine mundi,
De fragili finxit quem Deus ipse luto.
O'quoties stultum iusto cum fratre Cainum
Dum monet, et faciant quid, fugiantque, docet
O'quoties dixit: Serpentis dente recepto
In mentem, et corpus, vulnera quanta gero?
Nec nocet anguinum soli mihi virus, et ipsis
Sum miser heu natis causa perire meis.
Ne tamen aeternum luctum extendamus in aevum,
Spes me promissi seminis una fovet.
Seminis, humano genitum quod sanguine, dextram
Saluificam nobis applicuisse volet.
Non herbis sanans, non sucis, sacra cruore
Sed quo transfixo membra fluent latere.
Saeve draco, nostri mordebere dente draconis,
Vita mihi illius mors, tibi pestis erit.
At vos ô soboles patri gratissima, caeli
Mittere ut hoc properet semen ab arce Deus:
Siderei mecum numen caeleste parentis
Et fletu et multa sollicitate prece.
Sic amissa salus, sic vita beata redibit,
Quae verum pura est noscere mente Deum.


page 104, image: s104

Hunc quoque monstravit capsae fabricator acernae,
Quem sua riserunt tempora, Lamechides.
Thariadesque parens, et psaltria Musa poetae
Qui tulit ex humili regia sceptra loco.
Deinde sacri vates, quos Christo digna locutos,
Dicere tam tenui carmine nemo potest.
Monstravit digito Baptista, Deique professus
Est agnum, mundi qui ferat omne scelus.
Quid vero Paulus, quid'nam bissena virorum
Quae Dominum in terris turba secuta fuit?
An'ne aliud monstrant Christi quam membra draconis,
Vulnera qui solus nostra levare potest?
Nuper et inductis pietas cum pressa lateret
Nubibus, et verae relligionis honos:
Saluifici est postquam verbi lux reddita terris,
Et rediit fidei qui fuit ante nitor:
Aspicere ad Christum iussit facunda Lutheri
Lingua, prior qua non hoc fuit ulla solo.
Nec tua nunc aliud, caelestia docte Melanchthon,
Idem et Germani gloria prima soli,
Nil tua scripta sonant, Christum nisi, saucius a quo
Frustra unquam petiit nemo saluits opem.
Heu cur humanae pars praestantissima gentis,
Aut nullum sese vulnus habere putat:
Aut si quid senti damnorum, expellere morbum
Ipsa sibi stulta nititur aegra manu:
Lumina nec solum Christo non figit in ipso,
Hoc et qui faciunt mente carere putat:
Sed quoque monstrantes illum furialiter odit,
Exilio, vinclis, carcere, morte domans.


page 105, image: s105

Non opus exemplis, annales inspice mundi,
Inspice quisquis ades, temporis acta tui.
An doctrina ideo tamen est prodenda salutis,
An'ne ideo nostram par cecidisse fidem?
Sit caecus, Stygio mundusque surore regatur,
Intentet sanctis mille pericla Dei:
At licet infirmus suspensus ab arbore Christus,
Seque suosque tamen quo tueatur erit.
Interea nostrum monstremus quisque draconem,
A quo tota salus, non aliunde venit.
Nolit ut hoc mundus fieri, vitam auferatripsam
Qui perit ob Christi, non perit ille, fidem.

SAULI ET IONATHAE EPICEdium, de II Historiae Regum, Capite I.

O Dolor, ô maesti tristissima tempora luctus,
Tempora non fastis annumeranda bonis.
Heu heu sic caesos, fortissima pectora, celsis
Montibus, insignes occubuisse viros?
Nesciat haec quisquam, tacito uramurque dolore,
Ne gravet accedens tristia damna pudor.
Praecipue cupiam Getaeis hostibus esse
Ignota, et cives Asclo latere tuos.
Damna Palaestinae propter ne nostra puellae,
Impia crudeli gaudia mente ferant.
Ne dicant victis diuûm virtute suorum,
Auxilio nulla parte fuisse Deum.
Heu heu sic caesos, fortissima pectora, celsis
Montibus adverso Marte iacere viros?


page 106, image: s106

At vos devoti montes, devotaque rura,
Gelbo adum, tollunt qua iuga celsa caput.
Caneat o numquam rorata mane pruina,
Vestra nec aethereis terra madescat aquis.
Non sit culta seges, non sit queat unde benigno
Primitias aliquis seposuisse Deo.
Vos'ne locum, caderent ubi praestantissima nostri
Pars clypeo excusso, sustinuisse dare?
Vos velut extrema populi de plebe fuisset,
Non oleo tinctus tempora cana sacro:
Occisi foedo venerandam puluere Sauli
Cernere turpari non puduisse comam?
Heu heu sic caesos celsis in montibus, armis
Nulla pares quorum secla futura ferent?
Contento numquam direxit spicula neruo,
Vulnera quin Ionathae dextera certa daret.
Non rediit Sauli gladius nisi victor ab hoste,
Tincta nisi multa caede nec hasta fuit.
Hostibus oppressis claros egere triumphos,
Et fuerunt patriae lausque decusque suae.
Heu heu crudeli tam foede Marte peremptos,
Virtute insignes occubuisse viros?
Quam bene compositi Saulus Ionathasque fuerunt,
Hic qualis natus, qualis at ille parens?
Quam bene cum nato, bene pro nato alter, at alter
Proque parente suo cumque parente iacet?
Ille iacet, sed non sic illius inclita fama,
Virtutisque tuae gloria Saule iacet.
Gloria, quae celeres aquilas leutiate, leones
Roboreque insigni vos superasse ferens:


page 107, image: s107

Victuri semper donabit nominis usum,
Sidera dum caelum, dum mare voluet aquas.
Heu heu sic caesos bello, crudelibus umbris
Isacidûm summos occubuisse viros?
Ite piae Saulo miser abile dicite carmen
Isacides matres, Isacidesque nurus.
Dicite, pro patria, patriae laus maxima terrae,
Occidit, atque omnis gloria nostra perit.
Sidonio tinctas quis pallas murice, vestes
Et quae nos cultu versicolore tegant:
Quis nobis hosti detracta monilia victor,
Ditiaque ornatus cetera dona dabit?
Heu heu sic saevo, fortissima pectora, ferro
Marte sub adverso procubuisse viros?
Dulce caput Ionatha, vita mihi carior ipsa,
Siccine es ah misero frater adempte mihi?
Plenus amor nobis fuit, et concordia, vitae
Ad finemque stetit firma tenaxque fides.
Nec quam praeferrem, mihi res ita magna fuisti,
Ulla oculis placuit grata puella meis:
Viximus insigni pietatis foedere: sed quid
Six vixisse iuvat, non ideo'ne iaces?
Absumptoque cinis Daviden corpore factus,
Praecipua cogis parte carere sui?
Heu heu sic belli fortissima caesa furore
Pectora, praestanteis occubuisse viros?

EZECHIAE REGIS GRATIarum actio, cum e pestifero et desperato morbo recreatus esset. Isaiae XXXVII.


page 108, image: s108

O' Qui regna pater nutu stellantia torques,
O' est in cuius vitaque morsque manu:
Me miserum, quantis morbi cruciatibus uror,
Quam mea tabificus corpora languor habet?
Lanificae iam summa legunt mihi fila puellae,
Ante diem Stygia cogor et ire via.
Me miserum, verbo, quo maior nulla voluptas,
Me miserum, sacris dividimurque tuis.
Non iam tura mihi pacalibus addere flammis,
Non dabitur templo munera ferre tuo.
At pallent senibus rugosa tot ora scelestis,
Qui referunt prisci temporis acta suis.
Heu quam non paucos poteram superesse per annos,
Reddereque Isacidis iura petita meis,
Tempore transacto mihi dum meliore senectus
Turparetque genas, inficeretque comas.
Exustis Arabum veluti pastoria campis,
Aut Scythico, stabat quae casa fixa, solo.
Ante exspectatum Nomadis transfertur in agro,
Et iam non, fuerat quo prius illa, manet:
Aut saepe insertum radiis subtegmen acutis,
Texentis medium rumpitur inter opus:
Sic quam sperabam citius me vita relinquit,
Et secat immiti stamina Parca manu.
O'tantum liceat venientem cernere lucem,
Exiguum liceat temporis esse super.
Non licet heu miser, heu nil proficientia perdo,
Irritaque in ventos vota precantis eunt.
Tam cito nam clauso lucem non condet Olympo,
Roscidus obscuro vesper et ibit equo:


page 109, image: s109

Multo ante in pheretro quin conclamata reposti,
Condentur loculo frigida membra suo,
Ut super accumbens deprensi monte iuvenci,
Omnia Getulus conterit ossa leo:
Ira tui nobis corpusque animumque furoris,
Comminuit mortis debilitata metu.
Et iam deficiunt sensus cum mente, loquendi
Iam vires lingua deficiente cadunt.
Lingua, aegrae summos mentis testata dolores,
Quae triste immensum discruciata gemit,
Strymoniaeque instar gruis, aeriaeque palumbis,
Alitis absumptum quae flet et instar Itym.
Morte graveis oculos nigrescunt omnia circum,
Haeret in extremo spiritus ore mihi.
Et si, summe Deus, tua nos quoque cura relinquet,
Nec cedent verbo tristia fata tuo:
Soluitur, in vacuas fugiens et deserit auras,
Ponendum maesto corpus inane rogo.
Talia rumpebam moritura voce, vocato
In mea obare pater numina vota tuo.
Quae quam te pro me tetigerunt, comprobat iste
Qui rediit nobis per tua verba vigor.
Verba, tuus vero quae nuntiat ore prophetes,
Te nobis placidum spondet et esse Deum.
En erit illa dies, rursus qua templa subibo,
Imponamque sacris thurea grana focis.
En erit, et meritas animae tibi debitor huius,
Pro tanto grates munere semper agam.
Utque mihi facies furiarum, ut mortis imago
Lethaeusque dolor, Cimmeriique metus,


page 110, image: s110

Tempore quam longo lumen vitale videbo,
Haerebunt animo non abitura meo:
Sic non exciderit pietas tua, sic mea semper
Lingua erit in laudes officiosa Dei.
Vita tuo in verbo est: ô toto pectore capti,
Qui tribuunt meritis corpora sana suis:
Aut simul ac horam morbus denuntiat atram,
Viribus herbarum cedere fata putant.
Mors erat ante oculos, nec quid speraret habebat
Spiritus infernas iam subiturus aquas:
Quid loquar immensos cruciati pectoris aestus,
Quaeque aderat nullo cura levanda modo?
Crimina quae propter miserum me cura coquebat,
Et requiem menti non dabat aegra meae:
Et dicam, tulerit mihi quod medicina salutem,
Et dicam meritis quod data vita meis?
Servatum tua me bonitas e faucibus Orci,
Non immatura est passa perire nece.
Quin vitae quod me beat immortalis honore,
Quod me caelicolis et facit esse parem:
Omnia complexo dulci bonitate remittis,
Sollicitant quae me turpia facta pater.
Et meriti quamvis poenas scelera omnia ventos
Fluctisonum rapidos per mare ferre iubes.
Scilicet ut fiat tua summa potentia, fiat
In nobis pietas ut tua nota magis:
Et tibi nunc vivus potius dem laudis honores,
Quam tegat oblitum numinis urna tui.
Mors adoperta caput tenebris tua nomina nescit,
Virtutem memorant nec Stygis antra tuam.


page 111, image: s111

Illud opus nostrum, solis qui luce fruentes,
Vulgamus dextrae maxima facta tuae.
Utque ego nunc facio, grati tibi vota, precesque
Dicimus, aeternum te canimusque Deum.
In quo ne quando cessem pater optime, tanti
Oblitus meriti dicar et esse tui:
Quam mihi servasti, da vitae quidquid ab isto
Tempore producam, seruiat omne tibi.

DEO SENESCENTEM QUOQUE Ecclesiam curae fore, de capite Isaiae XLVI. ad Paulum Eberum.

PRodeat expletis gravida dum mensibus aluo,
Ut fetum proprio sanguine mater alit:
At simul enixa est, astringit corporis artus,
Neu vitium ducant membra tenella cavet:
Ubera dat charis, et dat simul oscula labris,
Atque fovet molli pignora grata sinu:
Avertit lemures cantu faciente soporem,
Nec somnum cunis advigilando capit:
Balba refert balbo, timidis insistere plantis
Et iubet, infirmas et iuvat ipsa pedes:
Denique cura omni, veniat dum firmior aetas
Educat, et nullum ferre recusat onus.
Sic fotos aluo, sua pignora gestat, Ebere
Paule, sibi fidunt qui modo cumque, Deus.
Non sine matre sua est Christum quae turba fatetur,
Ipse Deus pater est, mater et ipse Deus.
Ille favore sacrinos gignit numinis, inter


page 112, image: s112

Perque fidem natos nos facit esse suos.
Sancta sui verbi nobis alimenta ministrans,
Aeterno reficit pectora nostra cibo.
Impiger invigilat pro nobis, cuncta repellit
Quaeque nocere animis corporibusque solent.
Praecipue qui nos veluti leo circuit hostem,
Illius occultos et vetat esse dolos.
Esse iubet sanctos, et quos iubet, adiuvat ipse,
In nobisque suum comprobat auctor opus.
Idque retro fecit seclis quaecumque peracta,
Et faciet, donec mensis et annus erunt.
Nam non crescentis tantum olim Ecclesia mundi,
Haec sed et effeti est grata, placetque Deo.
Illam ruga quidem nunc turpat plurima, membris
Omnis et ablatus qui fuit ante vigor:
Non minus et curat tamen, et defendit, et auget
Proque illa est praesens in statione Deus.
In vos nulla meo veniet iactura favori:
Quae fuerat iuvenum, cura erit illa senum.
Haec pater. at Christus: Vobiscum ad tempora mundi
Ultima sum. Christum fallere posse putas?

IONAE PROPHETAE GRATIARUM actio, cum bellua marina, quae proiectum in mare devorarat, vivum et incolumem illum terito die evomu isset. Ionae II.

CVm circumstaret me turba immensa malorum,
Iamque foret vitae spes mihi nulla meae:
O'pater, ô celerem fer opem mihi sancte, precabar,


page 113, image: s113

Irrita nec miseri vota precantis erant.
Audisti nostras Stygio de ventre querelas,
Hei mihi Styx vere viscera piscis erant.
A'te fluctivagi proiectus in aequora ponti,
Ore necaturas ebibiturus aquas:
Montibus undarum moriens, cunctisque premebar
Obrutus insani fluctibus Oceani.
Non mihi iam dulcis patriae spes tecta videndi.
Audiet iratus nec mea vota Deus.
Undosi valleis ponti demersus in imas,
Aeternum pelagi carcere clausus ero.
Talia dicebam: cum me de morte reductum,
Non pateris ceti ventre perire pater.
Non quod tanta foret pietatis gratia nostrae:
In verbo quam quod spes mihi tota tuo.
Ah nimium faciles, gratae sibi dona salutis
Qui vitae meritis cumque venire putant.
Una fides Dominum placatumque efficit, utque
Se solum propter, non opera ulla iuvet.
Ergo etiam tibi me votivo carmine damno,
Et merito grata dedico mente Deus.
Nam se nostra salus totam tibi debet, et ipsum
Esse tui possum quod memor, omen tuum est.

THOBIAE THOB. F. PRO FELICI coniugio preces. Thob. VIII.

QUem coluere tuo defensi numine, rerum
Maxime stirps quorum progeniesque sumus:
Te caelum, et liquido quae pendet in aere tellus,
Te nubes, venti, caerulaque unda maris:


page 114, image: s114

Omnia te laudent, tibi seruiat omne quod usquam est,
Et celebrent nomen cuncta creata tuum.
Tu cum composito viridi de cespite Adamo
Euam, ure tori quae socianda, dares:
Sanxisti qui cum consortes exigat annos,
Iungatur nostrum cum pare quisque sua.
Quae tua ne contra faciam mandata ereator,
Hanc Saram elegi, quae mihi sola placet.
Non Veneris propter lascivae gaudia: possim
Sed potius fieri te tribuente parens.
Sed potius nostro nascantur sanguine, cresca:
Per quos immensi gloria magna Dei.
Quod supplex ergo mecum mea Sara precatur:
Nos placidus summa pro bonitate tege.
In socio thalamo quod sit tibi cura bonorum:
Exempla ut canis simus uterque comis.

CARMEN NUPTIALE, DE LIBRO psalmorum Davidis, Cantico CXXVIII.

O' Virum ter et amplius beatum,
Qui Deum metuis, viamque legum
Ipsius sequeris: tuas in illo
Spes, qui fallere non potest, reponens.
Non ingratus ager tibi labore
Partas fundet opes tuo: solutus
Curis, tristicia, dolore, casus
Non ullos metuespericulorum.
Coniunx deliciae tuae, racemis
Sicut pampineis gravata vitis,
Fecunda innumeris tibi beabit


page 115, image: s115

Domum pignoribus: tuam sedebunt
Quae, fructus veluti tenelli olivae,
Ad mensam, tua gaudia, et voluptas:
Dulces gaudia filii parentis,
Dulces filiolae patris voluptas.
Ex Sion Deus omnibus diebus
Sis felix faciet, nives adusque
Ut cani capitis, domos et urbes,
Et legesque Dei, Deisque cultum
Florentem videas: senex nepotum
Ut turbam videas, Dei favore,
Est qua nil meliusque pulchriusque:
Vitae pace frui, per omne tempus.

DE EDUCATIONE LIBERORUM Ex XXX Capite Iesu Sirachi.

MOllibus ex animo natum qui diligit annis,
In sanctos mores erudiisse studet.
Increpat, hortatur, laudat, monet, urget et instat,
Quae facienda iubens, quae fugienda vetans.
Ut simul atque illi matura adoleverit aetas,
Ipse ferat curae praemia digna suae,
Praemia laeticiam, qua non implere parentis
Mentem animumque pii gratior ulla potest:
Quam si conspiciat sobolem virtutibus auctuam,
Nomen honoratos inter habere viros:
Teque ideo livor cruciari: gaudia mente
Sed laeta iunctos sanguine ferre sibi.
Quam si conspiciat, veniet cum funeris hora,
In nato sese vivere et esse super.


page 116, image: s116

Ut neque non possit dubiis in rebus amicis,
Exstinctus quamvis utilis esse suis:
Praesidiumque illum sibi forte, suisque relinquat,
Atris oppositum dentibus invidiae.
Lenis at indulget nato quicumque, puelli
Nec lacrumasque pati, nec gemitusque potest.
Verbera quinetiam meritum defendit, et eheu
Caussa, inquit, fletus sim ferus ipse meis?
Saxa gerit duro, solidumque in pectore ferrum,
Immerito nomen dulce parentis habet:
Sustinet immiti puerum qui caedere virga,
Tristiaque aetati verba loqui tenerae.
Stultus, qui miserae sobolis corruptor et osor,
Quo sese natum credit amare, nocet.
Ut duros nondum qui frenos ore momordit,
Rectorem indomitus ferre recusat equus:
Haud aliter quisquis puer indulgente parente,
In mores coepit luxuriare malos:
Non audit praecepta dein tractabilis ulla,
Recta ferox odio verba monentis habet.
Omnia ceu furiis actus contraria legum
Mandatis, posito facta pudore facit.
Sic et in aeternum, vitiorum gurgite mersus,
Exitium, patrio crimine praecipitat.
At tu cura tui vere quem tangit alumni,
Dum pueri est aetas mollis, et apta regi:
Ne vero indulge, ne forita frena remitte,
Sulticiae illius stultior ipse favens:
Infectus vitiis ne quando adoleverit, et iam
Quae cupiet, credet cuncta licere sibi:


page 117, image: s117

Colla iugo eripiat, disruptaque lora relinquens,
Maeroris patris sit tibi caussa suo.
Ah quoties aliquis teneri corruptor alumni,
Vidit ubi sobolis facta scelesta suae:
Ah quoties gemuit, quoties suspiria ducens
Flevit, et heu seris ora rigavit aquis.
Blanda nocet tenerae menti indulgentia, iuncta
Verba piis prosunt imperiosa minis.
Principiis obsta: sero convellitur arbos
Viribus immensum quae stat adaucta solo:
Sed cape lora, ferosque animos crescentibus annis,
Ipsius et multo verbere terga doma.
Ille fleat potius, foedo quam puluere canos
Deformes, miseras dilaniesque genas.
Otia dant vitiis auctus: quae vitet ut ille,
Da vacuo semper quod tueatur opus.
Fac arteis primo rectas condiscat ab aevo,
Communis quibus haec vita carere nequit.
Utilis ut patriae sit, et officiosus amicis,
Ac generis fiat gloria magna sui.

IN NATAL EM CHRISTI.

ANnua natalis redeunt solennia Christi:
Quisquis ades, casta concipe vota prece.
Varantur pingues aris facientia flammas,
Quae dives thuris munera mittit Arabs.
Ipse sui nati festum celebrantibus adsit,
Cui promant grates pectora grata pater.
Illius insinuet nostro se spiritus ori,
Laudibus et praesens sit, faveatque suis.


page 118, image: s118

Haec est illa dies, quae si non orta fuisset,
Perpetuis tenebris terra premenda fuit.
Haec est, quae votis toties optata piorum,
O'fortunatam terque quaterque diem,
Sancta salutiferi vidit cunabula partus,
In quibus infanti lac bibit ore Deus.
Salue festa dies, terras memoranda per omneis,
Dum rapidum mundi Phoebus obibit iter.
Erzgo quem spaciis ingens non continet orbis,
Nec ter caelorum machina trina capit:
Cuius et immensa est, finemque potentia nescit,
Cuius habet vitam munere quidquid habet:
Virginis e caelo graudiam descendit in aluum
Artubus humanis sustinuitque tegi?
Sustinuit (miranda Dei clementia) morte
Et tristi miseris vita salusque fuit:
Labe carens patriae dum sese subicit irae,
Victimaque insonti sanguine tingit humum.
Qua tamen est ortus, sublimibus alta columnis
Marmore non Pario regia structa fuit:
Sub lare contecto culmoque et carice, brutum
Ante pecus tenero vagiit ore puer.
Segmentata dedit durum cui stragula foenum,
Aridaque ostrinum praebuit herba torum.
Scilicet ut discamus opes contemnere, dur am
Mente minus fracta pauperiemque pati.
Sed quamvis pauper, tacitus non editus orbi,
Natali celebris pompaque ducta die est.
Tota ferens terris superae qua concio plebis,
Non prius auditae nuntia laeticiae:


page 119, image: s119

Gloria sit caelo, geminiabant: candida terris
Pax: placeant homini quae placuere Deo.
Extulit insolitum liquido iubar aequore stella,
Fulsit et in cunas officiosa Dei.
Admoniti caelo labentia signa notantes,
Ex oriente ferunt qua tria dona magi,
Dona homini, Assyrio stillatas cortice myrrhas:
Regi aurum fuluum, thurea grana Deo.
At quid Idumaeus, quid agit, qui regna tyrannus,
Et victor Solymae gentis habebat opes?
Audit Iessaeo natum de sanguine regem,
Qui ferat Isacidûm sceptra potente manu:
Quid? regno excutiemur, ait? Cape tela satelles,
Et fac infantum Bethla cruore fluat.
Non datur occulte, non unum perdere? certe
Qui cadat, in multis milibus unus erit.
Tela capit, quo nec vidit crudelius unquam
Committi facinus Phoebus ab axe suo:
Barbarus interimit infantes ubere raptos
Miles, et innocuo sanguine Bethla madet.
Tum vero aspiceres ferienteis pectora palmis,
Inque genas miseris unguibus ire nurus:
Omnia sunt maestis lacrimantum plena querelis,
Et maturm planctus angulus omnis habet.
Quid tamen, ô diro crudelis et impie facto,
Quid iuvit tantum sustinuisse nefas?
Num minus insidiasque tuas, ensesque nefandos
Exiit, et tutus Christus ab hoste fuit?
Tutus ab hoste fuit, solio sublimis avito,
Caepit et aeterna sceptra tenenda manu.


page 120, image: s120

Invadens non arua Nino regnata vetusto,
Non rapiens fasces Troica Roma tuos:
Nam quid opes mundi, terrae quid regna moretur,
Qui caeli donat lucida tecta suis?
At iura imperii frangens Plutonis, at ipsi
Et morti sistens, criminibusque modum,
In ferat ut patrio sibi dedita pectora caelo,
Proque det exhaustis gaudia mille malis.
Te vero, similesque tui, qui temnere Christum,
Qui facere audetis bella scelesta Deo:
Sontibus addictos umbris detrudat ad Orcum,
Est ubi tartarei regia caeca Iovis,
Tempore quo vastos tellus considet in igneis,
Atque arces mundi subruet una dies.
Quam nobis utinam quam primum candida portet
Aurora in roseis, maxime Christe, rotis.

AD DEUM OPT. MAX. PRO VEnia peccatorum, fidei virtutumque incremento, ac felici Reip. Christianae statu.

MOenia caerulei supra stellantia caeli
Qui residens, lustras pectoris ima Deus:
Ebeu spur catus foedatam crimine mentem,
Dum legis violo iura tremenda tuae:
Ceu non ob facinus primi exitiale parentis,
Et quod perpetui fonsque caputque mali,
Te satis offendat natura immunda, nocensque
Nec se, nec numen quae pote nosse tuum:
Ad scelus adieci quod non scelus impius, ô me
Me miserum, quod non sustinuique nefas?


page 121, image: s121

At facilis nobis solito sis more, precesque
Da lacrimis mixtas pondus habere pater.
Per te, per nomenque tuum, per vulnera Christi,
Vulnera, quae moriens in cruce quina tulit:
Vulnera, quae propter iustam oblivisceris iram,
Ac regni haeredes nos facis esse tui:
Caelesti mentis foveat nostrae igne medullas,
Quit tuus aeterno spiritus ore venit.
Ne tua iussa negem pravas dimittere in aures,
Pendeat ex verbo sed mea vita tuo.
Et me quod membrum voluisti corporis esse,
Effuso pro quo sanguine Christus obit:
Cum toto coetu defende, tuere, guberna,
Meque meosque tua pro bonitate fove.
Da multos verbi pure qui semina spargunt,
Congitione rudes instituantque tui.
Quae doceat vera de relligione minores,
Auspiciis crescat culta iuventa tuis.
Terra pecusque ferant fructus: sit pestis iniqua,
Sanguineique procul flebile Martis opus.
Agmina Bistonii fera contere, perde tyranni,
Barbarus in nostrum qui quatit arma caput.
Corpore iusta gerens captivo vincla, trahatur
Ipse triumphantes Caesaris ante rotas.
Contere Romani rabiemque minasque Baalis,
Qui Stygio sanctis bella furore facit.
Ut qua Sol veniens ortus super ingerit, et qua
Caeruleo fessos gurgite mergit equos:
Cantetur cunctas tantum tua fama per oras,
Cantetur Christi gloria vera tui.


page 122, image: s122

Unanimisque tuum defensa Ecclesia nomen,
Aeternum celebret, laudet, honoret, amet.

COELUM ET TERRA TRANSIbunt, mea verba non transibunt. Lucae XXI.

HOc caelum, certisque vides quae sidera caeli
Lapsibus alternas ire redire vias:
Hic sol, qui lustrat terras, hominumque labores,
Cynthia quae numquam quo prius ore niteti
Lucidus hic aer, atque aere purior ignis,
Et terra, et liquidi caerula stagna maris:
Ad nihilum recident supremis omnia flammis,
Exitio mundum quum dabit una dies.
At ceu morte caret Deus, illius ore profecta
Sic verba aeternum non peritura manent.