October 2004 Isabelle Steinke (corrections), Ruediger Niehl (tagging)
New TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - Morpheus spell check

ADAMI SIBERI EPIGRAMMATUM. AD AND. GASPAREM, APELUM, ET GEORG. FRIDERICUM, F. F. F. EBELEBIOS. LIBER TERTIUS.

Qui nuper fuerat liber Siberi
Primus, nunc Epigrammatum recusus


page s539, image: s539

Factus tertius, haud licet reliquit
Locum, sic quoque deserit patronos.
Ergo Christophoro parente nati,
Quo de gente Ebelebia nec alter
Fortior, sapientia nec alter
Clarior fuit: ipse Apollo vatum
Quos princeps amat, et novem Camenae,
Et blandae Charitesque, Gratiaeque,
Diligunt mage quam suos ocellos:
Ergo sumite quidquid hoc libelli est,
Quod vestrumque decus, meumque nomen
Multis perpetuet perenne saeclis.

Ebelebiorum insignia.

Palladios monumenta gerit, Martisque colores
In clypeo quare gens Ebeleba suo?
Candida pacifici signant, prudentis et arma,
At bellatoris lemmata rubra viri.
Et pacis simul, et simul artibus inclita belli
Atque Ebeleba fuit, atque erit usque domus.

Georgio Fabricio.

Fabrici Aonidum decus, Camenas
Qui tecum in patriam Italis ab oris
Infers, Pindaricos sonante plectro
Et cogis numeros referre Christum:
Cum nugas aliquid meas quod esse
Putas, tardipedi deo sacrare


page s540, image: s540

Non permittere mi velis, facultas
Quas parva ingenii, molestiaeque
Graves non patiuntur expolire:
Te tuus veniam hanc peto Siberus,
Ut si quidquam, animo meo, expetisti,
Quod gratum faceres, manus libellis
Nostris admoveas: parum venustos,
Nec satis lepidos, nec elegantes
Tollas versiculos: placere possint
Quo plus, scrinia nostra cum relinquent,
Non dico populo: nihil moramur
Istos, in plateis inambulantes
Ad se vulgi oculos trahunt et ora
Qui vultu tetricoque vestiumque
Splendore et digitis micante gemma:
Verum illis, liquidos bibere fontes
Qui Musarum, hedera caput sacrata
Vincti, diligit ipsa quos Minerva,
Et Phoebusque amat, et nepos Athlantis.
Quis si contigerit mihi probari,
Tum vero unius aestimemus assis,
In me quod scioli measque Musas
Iactabunt: sciolis placere summum
Probrum, maxima displicere laus est.

Insignia Caroloviciorum.

Herba tribus campo foliis spectabilis albo,


page s541, image: s541

Gens clypei insigne est Carolovica tui.
Scilicet ut diris asphaltion anguibus hostis,
Sic domus infesta est Carolovica malis.

Iohanni Sturmio.

Disertissimus est Catulliano
Iure carmine Romuli nepotum
Dictus Tullius omnium, fuerunt
Quot unquam, aut aliis erunt in annis.
Nam currens velut amnis alpe, ripas
Quem notas super, et nives soluti,
Atque imbres aluere, gradinesque,
Immensus ruit, impetuque vasto
Feruit: seu Catilina te furentem,
Antonique scelus premit: diserta
Seu lingua trepidos reos tuetur:
Sive audax spolia Attice Minervae
Detrahit, Latium libellulisque
Ornat Socraticis: parens senatus,
Et pater patriae, patronus idem
Causarum, et sapientiae magister.
Conati exprimere hunc loquendo multi,
Se dici voluere Tullianos.
Nec spes destituit: potente lingua
Hinc Bembi, Sadoleti, et hinc Camilli
Hoc doctum caput extulere saeclo,
Et suae Ausoniae locutionis


page s542, image: s542

Laudes adseruere purioris.
At nobis decus elegantiarum
Ante haec tempora, Tulliana Pitho
Et negata fuit: sonasset omnis
Aeternumque liber minus politus
Foedam barbariem, diserte Sturmi
Germanis nisi caelitum fuisses
Datus munere. Tu, Padus putetur
Ne solus, Tyberisue, Tulliani
Sermonem eloquii referre posse:
Rhenum cedere non finis Suadae
Arpinae: cupidis quid o, quid autem
Dicam, quod rationem iterque monstras
Candidus, Ciceroniani et illis
Quo roresque fluant, fluant leporum
Favis deliciae suaviores
Hyblaeis simul, Atticoque melle?
Quid dicam, pietatis ipse amator,
Quod Christum colis, et colis salutis
Doctrinam, studia eloquentiaeque
Et conferre alios iubes, et ipse
Ad verbumque Dei, Deique cultum
Ex magna celebranda parte confers?
Ergo quantum etiam elegantiorum,
Et quantum est hominum politiorum,
Iure nunc venerantur atque honorant,
Iure suspiciuntque diliguntque


page s543, image: s543

Te Sturmi, pietatis eloquentis,
Et piae sapientiae magistrum.
Nec vero tibi debitum negabit
Exstincto decus eruditiorum
De te iudicium: sed (ipsa dicam
Hoc docta Italia audiente) maior
Quot sunt, quotque fuere Tullianis,
Non minus celebraberis perenni
Laude posteritatis, ipse dictus
Ac qui carmine Romuli nepotum
Disertissimus est Catulliano.

In Vulcanum.

Qui ruis in famam Vulcane sceleste bonorum,
Impia sacrilego bellaque dente geris:
Nec tibi Calliope, tibi nec dictavit Apollo
Carmina, Castalii praeses Apollo chori.
Non undam sacro Permessidos amne bibisti,
Quam pede Gorgoneus praepete rupit equus.
Ipsa tibi Stygiis Alecto infecta venenis
Adfuit, et colubris cincta Megaera caput.
Proque Medusaei potae tibi flumine fontis
Tartareae nigri sunt Phlegetontis aquae.
Talia non unquam sacrae convicia Musae,
Non rabiem tantam Castalis unda parit.
Si tamen est factis qui reddit praemia iustis:
Et videt, et punit facta nefanda Deus:
Talibus haud longum scriptis laetabere: poenas


page s544, image: s544

Tempore nam quo non lingua scelesta luit?

Fati necessitas flecti non potest.

Quid? quae fixa Dei iussu, et fundata tenentur
Stulte suo tentas fata movere loco?
An non praecipitem ferri te cernis, in ipsum
Et superum regem signa movere vides?
In facies te verte omneis, et contrahe quicquid
Ingenioque vales, consilioque vales:
Non immota minus divum decreta manebunt:
Calliditas fatum vincere nulla potest.

In Attalum.

Grammaticus bonus es, bonus et Dialecticus: arma
Pro trepidis bonus es civica ferre reis.
Es bonus in numeris, nec non bonus arte canendi,
Astrologusque bonus; Cosmographusque bonus:
Es bonus ornatis Ciceronem effingere scriptis:
Es bonus in dulceis cogere verba modos:
Es bonus obscuras natureae exquirere causas.
Historias veterum commemorare bonus.
Multa loqui bonus es de relligione, Deoque:
Ingenio bonus es, iudicioque bonus.
Sis bonus in cunctis, bene nil tamen Attale nosti:
Scire cupis qui sis? magnus es ardelio.

In itinera Italica. G. Fabricii.

Ausoniae cultas quae sunt visenda per oras


page s545, image: s545

Oppida, rura, arces, flumina, stagna, lacus:
Moenia seu Patavi, Troiani Antenoris urbem,
Seu Romam, Roma Parthenopenque petas:
Sive iter Hetruscum carpas, reptesue per Alpes.
Explicat haec, Lector, pagina docta tibi.
Pagina, quae certans Venusinis aemula chartis,
Cur longinqua docet sint adeunda loca:
Non caelum ut mutes, ceu grus, quae Strymona pennis,
Quod fuerat tranat, quod fueratque redit:
Sed studia et mores hominum, sollertis Ulyssi
Exemplo, variis perspeculere locis.
Unde usus rerum venit, et prudentia maior:
Quis sine, quid tandem vivere laudis habet?
Hanc tibi Fabricius Latio dat ab orbe reversus,
Fabricius patriae gloria rara suae.
Quam fi mente legis, qua scripsit et edidit ille:
Crede mihi, fructu non pereunte leges.

Volgango Meurhero Palaeoraeo, Medico.

Palaeoraeum conveni meum Musa,
Qui fontis haud expalluit caballini
Haurire latices, Atticae sales linguae,
Linguae sales Latiosque doctus Arpinae:
At nunc Elister culta qua fluit propter
Lycaea, libros explicans Galeni, idem
Et corporum morbos levans, habet nomen,
Invidia cogitur quod ipsa mirari.


page s546, image: s546

Hunc Musa conveni, et libellulos trade
Vacuo meos. quos fronte videris laeta
Ubi recipi: petes suo ista, sustentet
Favore qualiacumque scripta. non illi
Venies molestus: nam Siberi amat nemo
Nugas magis, facitue pluris. ut ronchos
Sis ergo contra tutior malignorum,
Palaeoreum conveni meum Musa.

Carmen nuptiale, de canticorum Davidicorum libro: Volgango Fusio.

Fusio Catharina copulatur,
Bonum foederis ut novi sit omen:
Non mecum canat Aonis, choreas
Quae colit prope Sirmionis amnes:
Sed quae nablia Pieris per altos
Gradus pulsat, ubi Sionis aureum
Suspicit Solyme beata templum.
O' virum ter et amplius beatum,
Qui Deum metuis, viamque legum
Ipsius sequeris: tuas in illo
Spes, qui fallere non potest, reponens.
Non ingratus ager tibi labore
Partas fundet opes tuo: solutus
Curis, tristicia, dolore, casus
Non ullos metues periculorum.
Coniunx deliciae tuae, racemis


page s547, image: s547

Sicut pampineis gravata vitis,
Fecunda innumeris tibi beabit
Domum pignoribus: tuam sedebunt
Quae, fructus veluti tenelli olivae,
Ad mensam: tua gaudia et voluptas,
Dulces gaudia filii parentis,
Dulces filiolae patris voluptas.
Te Sionius omnibus diebus
Sis felix faciet, nives ad usque
Ut cani capitis, domos et urbes
Et legesque Dei, Deique cultum
Florentem videas: senex nepotum
Ut turbam videas, Dei favore,
(Est qua nil meliusque, pulchriusque,)
Vitae, pace frui, per omne tempus.

De Iacobo Micyllo Poeta.

Tempore quos habet hoc dulces Germania cycni,
Qualia divina carmina voce sonant?
Atque placent aliis alii: stupes ipse canentis
Ingenium flavo gurgite Sala sui:
Bregela limati miratur carminis artem,
Quem propior spectat Parrhasis ursa, sui.
Quid loquar Albiacos numeroso gutture olores,
Qui docti quavis aure probanda canunt?
Derogo nil aliis: at nunc quem Necarus audit,
Non minus ac cycnus me capit Almo tuus.


page s548, image: s548

Rara, quid hoc refert? sed concinit apta: quid aute,
An semper multis gratia maior inest?

Antichristianis.

Quae sint, quae faciunt beatiorem
Vitam, quaeritis Antichristiani?
Unum numine triplici colendum
Deum agnoscere, et agnitum timere,
Amare, et venerari, et invocare.
Patrem: qui regit et tuetur omnem,
Quem verbo e nihilo creavit, orbem.
Filium: scelus ut piaret Adae,
Est qui factus homo, suaque morte
Amissam reparavit et salutem,
Offensique patris repressit iram.
Spiritum: docet et fovet, gubernat,
Qui nos, et iubet invocare et unum,
Quae nos cumque premat ruina, forti
Fide apprehendere: fiat ut Dei laus
Et sic cognitiorque, clariorque:
Moribusque referre, sancta Christum
Vitae totius innocentiaque:
Haec vitam faciunt beatiorem,
Sed non creditis Antichristiani.

In officia Ciceronis.

Quae sit honestatis ratio, morumque bonorum,
Quonam sit virtus vera paranda modo:


page s549, image: s549

Ut dum nil facias contra laudemque decusque,
Vita sit officiis irreprehensa suis:
Haec Tullii tradunt divina volumina, linguae
Quis nullum Latiae sanctius exstat opus.

In Suffenum.

Quid o putas, quid adeo plumbeos esse,
Non est tuum Suffene quod, tuum scriptum
Qui dicere, recitare pro tuoque audes?
An'non videre nos tuum impudens furtum.
Furtum arbitrare videre non tuum caecos?
Isto modo esse tua omnium queunt scripta.
Homeri, et ipsius Platonis, et magni
Demosthenis: quod constitit et eis multo
Labore, feceris negotio nullo
Tuum: auferens nomen vetus, libri fronte
Pone tuum: eris poeta sic, et orator,
Et philosophus: cornicula veluti quondam,
Ornata non suis coloribus, pavo,
Et cycnus erat, et psittacus, avis et vellet
Quaecumque fieri: quin abis procul factum
Fucum, quibus es ignotus. esse nec Cumas
Hic crede: asinus imponere haud potest nobis.

Solitudo Nutricula curarum.

Congressus hominum maestus, turbamque sodalem
Cur fugis? in coetu laetior esse potes.


page s550, image: s550

Tristiciam loca sola augent, loca sola caveto,
Qui vacuum curis pectus habere cupis.

Henrico Sibero fratri.

Attalum, neque litteras, nec artes
Qui novit, mihi praedicare frater
Audes: cur tamen? est homo disertus,
Inquis, est facilis docere: sit vel
Ille alter tibi Sturmiusque, et alter
Melanchthon: valet hic docendo, summus
Ille dicere: literas, nec arteis
Cognovit tuus iste, Sturmiusque,
Melanchthonque: bonum docere, promptum
Et fari, obice quam lubet, tamen nec
Litteras tenet Attalus, nec arteis.

Solomoni Rhodio.

Sit, quaeris, cur tam Solomon corrupta, iuventus?
Foeda domi loquitur, foeda facitque parens:
Aleo, periurus, mendax, vinosus, adulter,
Cumque ipsa temnens relligione Deum.
Et mirum est, fi fit nebulo nebulone parente,
Estque mali corui pullus et ipse malus?

In librum impium.

Hinc sancti pueri, sanctae procul este puellae,
Lumina nec foedo conscelerate libro.
Plura venena suum nam rettulit impius auctor


page s551, image: s551

In scriptum, celsis quam gerit Oeta iugis:
Quam vel echidna vomit lethaea pasta cicuta,
Vel canis infernas qui cubat ante fores.
Quid, prius inficiat quam caelum, perdere cessas
Cum libro auctorem Iuppiter igne tuo?

Hiobo Madeburgo.

Grandiloqui scriptis mentem emendare Platonis
Quid iuvat, ut docti nomen Hiobe feras?
Quid studium linguae sequeris, Ciceronis et arma,
Maeonidae numeros, Virgiliique sonos?
Barba sophos, vates gemmae, vestesque disertos,
Serica acu pictus pileolusque facit:
His verba et mores addas, gressumque superbum:
Hoc Thraso ni fueris tempore, nullus eris.

In nuptias Blasii Fabricii.

Culto moribus, eruditione,
Datur Fabricio venusta, honesta,
Cratonis Mylii relicta coniunx:
Fausto sidere ducat hic maritum,
Fausto sidere nubat haec marito.
Auctor coniugii Deus, pudici
Tori coniugibus piis ministret
Fructum, qui referat puer parentem:
Fructum, quae referat puella matrem.
Idem commoda largiore dextra


page s552, image: s552

Vitae cuncta det, usque et usque lecto
Sit iunctis socio bene ac beate,
Exclusis procul omnibus molestis,
Quae mentes faciant dolere, curis.
Sit natis bene, sit nepotibusque,
Quos avi Pyliae pares senectae
Florenteis videant, superstitesque
Linquant: serior et beata vitane
Ipsos ultima cum dies reposcet.

Ludus literarum illustris Grimensis.

Saecula transierant quando ter quinque, peracta
Post ortum Christi lustra decemque forent:
Eiecto, Schola cum templo, Molocho, ista Bahalis
Sacrata est rursus, ceu fuit ante, deo.
Hic Musas summo doctas seruire parenti,
Principis Ensi feri cura benigna fovet.
Tecta sit ista tuo myrmecia parva favore,
In laudes et cam Christe tuere tuas.

Thaliae.

Num vere mihi, num Thalia narras,
Nomen a tilia viroque adepto
Libros Cyriaco placere nostros?
Docto Cyriaco utriusque linguae:
Cui cum pectore candido pioque
Largitor Deus omnium bonorum,
Donavit decus elegantiarum,


page s553, image: s553

Et sales Charitum beatiores.
Nunc me nunc Libani iuvant recessus:
Nunc dulcis labor explicare patrum
Sacratasque preces, Deique laudes
Iessaei cithara referre vatis.
Foedo carmine basiationes,
Et cantent Veneres, Cupidinesque
Quis nulli, nisi pruriant, probantur
Versus: ebrius ebriosa ructet
Alter carmina, teque Iacche laudet:
Insano ille vibret truces iambos
Oestro percitus in bonos: tyrannos
Ad caelum ferat hic, perinquinare
Qui se Christiadum cruore gaudent:
Et sic prostituant Dei Camenas
Munus, pessima pessimi poetae
Saecli incommoda. nos Deum canamus:
Et grati numeris modo his, modo illis,
Christi maxima praedicemus acta.
Quod cum Cyriacus tuus Thalia,
Nunc tentet quoque versibus politis,
Et quis cultius elegantiusque
Nil, et suavius eruditiusque est:
Hanc gratabare ei Thalia mentem,
Ut pergatque rogabis eleganti
Versu condere, posteris probatum
Quod multis maneat perenne saeclis.


page s554, image: s554

Parelia.

Virginis a partu ter saecula quinque, decemque
Lustra ierant, denos bis quater adde dies:
Protulerat claram vix lampada Cynthius, ecce
Quinque polo gemini solis imago stetit:
Visa fuit medio roseo Thaumantias ore,
Arcus cui dextra non erat, orbis erat:
Circulus hanc claro splendore notabilis, ipsa
Et Phoebi circum corpora quina dabat.
Quid virgas inter medias, variosque colores
Commemorem iuxta solis utrumque latus?
Omnia quae liquido suspexit Misnia caelo,
Misniaco regio quaeque propinqua solo est.
Astra monent homines, signat Deus ipse futurum:
Sed nil astra homines, nil movet ipse Deus.

In Romam G. Fabricii.

Urbis Romuleae situm videre,
Et montes cupis, ambitumque, portas,
Et pontes Tyberis, sacras deorum
Aedes, et fora, porticusque, ductus
Aquarumque, viasque, balneasque,
Et thermas, veterumque dissipata
Multo puluere marmora et sepulchra?
Non est difficili via per alpes
Quod petas Latium, modo huc, modo illuc
Reptando, dominaque in urbe oberres:


page s555, image: s555

Quin hunc exiguo aere comparato,
Et doctum simul et laboriosum,
Quem dat Fabricius tibi libellum.
Hinc longe Oenotriis remotus oris,
Quo te cumque iuvat loco morari,
Ceu praesenti oculo intueri, et urbem,
Quanta est, Romuleam potes videre.

Ainigma.

Iulianus cum Nerone, Thersites
Erinnysi, Romaque, cumque Iudaeis
Si iungitur monachus, quid inde, quid fiet?

P. Lotichio Secundo.

Dum lego numeros tuos Secunde,
Illos quos tibi Martis inter enses
Dictavit, lituosque Musa raucos:
Bellonae furor improbus Camenas
Cum blandas procul albidos fugavit
A' ripis, Getico reclusit oras
Et nostras equiti, Tagus maniplis
Et quos miserat impius: politos,
Refertos numeros et elegantis
Cultus: me videor mihi libellos,
Aetas voluere quos tulit beata
Augusti. Ingenio Secunde macte,
Macte Castalidum potens favore,
Tam docto veterum tibi suaves


page s556, image: s556

Quae dedere modos referre versu:
Te qui Pierios colunt recessus,
Te qui Maeonios bibunt liquores,
Aevo laudibus efferent sequente,
Proponent tibi nec Secunde multos,
Tantum uno sed eris minor Tibullo.

Erasmo Sarcerio theologo.

Cogitat inflatus de gentis Amanus Hebraeae
Exitio, figit Iairidaeque crucem.
Audit vota Deus: mora nec, suffigitur ipse,
Turpe suaque auctor de trabe pendet onus.
Hoc, eadem fieri Sarceri, tempore posse
Addubitem, cum sit, qui fuit ante, Deus?
Ergo licet regum sit multus Amanus in aulis.
Et Mardochaeis vincla necemque parent:
Ne nos Agagidis tamen assurgamus: in ipsos
Artifices scelerum recidet omne malum.

Gasp. Naevio Medico.

Docte Machaonias artes, non fratre medendo.
Principis Augusti quem tenet aula, minor:
Me tibi, teque mihi iunxit puerilibus annis,
In studiis Naevi conciliatus amor.
Nunc medicus medicum, me carminis auctor, amicum
Lato nae proles, numen utrique, iuvat.


page s557, image: s557

Est et amor constans: nec, quem puer ante solebam,
Diligo vir factus te minus ipse virum.
Dii precor hoc iubeant, annis ut euntibus olim].
Te firmo canum pectore canus amem.

Ioanni Oporino.

Si tibi tam fuerit lucrosus Oporine nostrae
Uraniae, nobis quam fuit, iste labor:
Rem facies mecum. qui dum sacra carmina Pango,
Auxit opes auri copia quanta meas?
Est domus apta mihi, sunt lati iugera campi,
Proveniunt hortis aurea poma meis.
Veste tegor Tyrio distincta murice: collum
Torques, articulos lucida gemma premit.
Auro nostra sitis potat: non lauta culinae
Gloria, non somno culcitra picta deest.
Invidiosa loquor, nostro sed principe digna,
Quo veniunt Musis praemia tanta meis.
Ille quis? haud aliis, dicam tibi Oporine: vatum
Non hoc non unquam cetera turba sciet.
Ergo quis? Utopiae rex Utis: carmina nostra
Utis amat, soli donat et Utis opes.

Ioanni Stigelio poetae.

Attica sub nudis ramis non cantat Aedon,
Obruta brumali cum nive terra latet.
At simul in teneras se frondes induit arbor,
Carmen inexhausta voce suave sonat.


page s558, image: s558

Sic tua conticuit tristi quae tempore Musa,
Magnus Iohannes dum Fridericus abest:
Nunc oris postquam patriis est redditus idem,
Quam fundit docto carmine dulce melos?
Det tibi longa Deus vitae, divine poeta,
Det quem concelebras tempora longua duci.
Ut quae facta viri Ganges miratur Eous,
Quae stupet et Tagus, et forsitan Antipodes:
Omnia victuris possis intexere chartis,
Duxque sua vivus laude, valensque frui.
Principe tu solus dignus praestante, nec ullus
Stigelii princeps dignior ore cani.

Matthiae Marco Daberchusio.

Et pius et doctus res est rarissima Princeps,
Tam prope quam Phoenix nobilis inter aves.
Talis Iohannes tamen est Albertus, ad arcton
Torua Megalburgi qui gerit ora bovis.
Hic cum te ludi doctumque piumque magistrum,
Esse Suerina iusserit urbe sui:
Quam bene consuluit patriae, statuique, futurus
Est ullus rerum si modo Marce status?
Vos Deus, et Musis illum studiisque patronum,
Doctorem seruet te puerisque diu.

Iacobo Bordingo Medico.

Naturae causas doctus Bordinge latentis,


page s559, image: s559

Eximia Christum qui pietate colis:
An dubitem, qua sit Princeps virtute, tenere
Cui gentis Henetae Baltica sceptra datum?
Consilio quorum diversa negotia tractat,
Adiungat sibi cum te, similesque tui?
Non audit saevus sanctum Catilina Catonem,
Non paret Senecae consiliisque Nero.

Iohanni Schreinero collegae.

Auspicium nobis, qui grammata Iane docemus,
Heu Maro non felix, Arma virumque canit.
Hinc profugus fato terris iactatur et alto:
Vis superum, saevae tum premit ira deae:
Multa quoque et bello patitur. quid grammata tradis
Schreinere o pueris, si miser esse negas?

Esromo Rudigero.

Ut doctis placeas Libelle, cura
Esromo placeas, specus liquore
Docta proluit ora qui sacratae,
Quam Phoebusque, et Hiantiae puellae,
Et colunt Charitesque, Gratiaeque.
Hic si te leget, et sinu tenebit,
Site iudicio suo probabit:
Ibis ora per eruditiorum,
Nec mordebere dentibus malignis,
Nec laxas tunicas dabis siluris.


page s560, image: s560

Iohanni Sibero filio.

Prima bonae mentis sit cura, sit altera morum,
Tertia litterulas perdidicisse bonas.
Quae virtute caret, non est doctrina putanda:
Et Christum ignorans, bellua totus homo est.

Iohanni Bocero.

Dum facerent multi laudanda Bocere, Camenae,
Nomen et in pretio nobile Vatis erat.
Nunc hederae sine honore iacent, contemptaque musa
Quid mirum? nemo carmine digna facit. (est:
At minus haud tu perge tamen, pergemus et ipsi,
Sint nobis doctae maxima cura Deae.
Ut nemo faveat nobis, faciatque Camenis
Digna, sibi Musae est praemia summa decus.

Vita humana.

Ut rosa, mane suum quam vernus parturit aer,
Explicat aurorae rore rigata decus:
At simul accendit medios sol igneus aestus,
Languet, et exiguo tempore lapsa cadit:
Sic nobis primi dum florent temporis anni:
Ver quale est frontis, qualis et oris honos?
Cum venit alba comas aetas, mora nulla, decensque
Forma fugit, subito puluis et ossa sumus.

Quod sis, esse velis.

Quid maiora tua fortuna concipis, atque


page s561, image: s561

Fers aegre sortis tristia fata tuae?
Ille sapit, laetus quisquis praesentia carpit:
Esse velis, quem te iusserit esse Deus.

Ad Fribergam Misniae.

Te celebrent alis propter Friberga metalla,
Et quas feta sinu divite fundis opes:
Extollant iuvenum teneras incendia nymphas:
Extollant urbis tecta superba tuae:
Sed neque non laudent generosi pocula zithi,
Quae mihi dum liceat ducere, Bacche vale.
At tibi cum multos propter virtute verendos
Gratatur potius nostra Thalia viros:
Tum Gravium, cuius labor idem dicere laudes,
Icarii fluctus et numerare maris.
Quid qui sacra docet, Uvelleri pectora dicam,
Pectora Sithonia candidiora nive?
Tu quoque, tu legere olim mihi cognite multo
Usu, dum sacras ardet uterque Deas:
Quam merito illorum es Consul referendus in album,
Quorum res crescit publica consiliis?
Hos Friberga magis miror, quam cuncta metalla,
Quam nymphas, zithum, tectaque celsa, domos.
At tibi succrescant plures, doctique bonique
In pulchra summum sunt decus urbe viri.

P. Lotichio secundo.

Benaci vitreas quae ludit Bembus adundas,


page s562, image: s562

Legimus, Aoniis aequiparanda modis:
Legimus, Euganeis nymphae Naucelides antris
Quae dictant docto carmina Naugerio:
Quid, fato raptum primo sub flore iuventae
Qui gemit Alconem, Castiliona loquar?
Quid Cottam, cui dextra solet, faciesque puellae,
Et vox et sinus evellere corde animum?
Aut qui Medoaci considens flumina propter
Carminibus certat carmine Flacce tuis?
Sunt pariter varii, nitidi, cultique, bonique,
Antiqua digni prorsus et Italia.
Sed qui fit, Christi quod non est nomen in illis,
Cuius habent omnes munere quicquid habent?
Est quare flatus sacrati mentio nulla,
Quo vatum solo corda movente vigent?
Unus Flaminius, noctes vigilando beatas,
Se, studiumque suum consecrat omne Deo:
Flaminius, Christi cui res tabescere amore
Nectareque et dulci dulcior Ambrosia est.
Salve docte senex, salve divine poeta,
Perpetuo salve digna Thalia cani.
At tu qui vena suavi, qui mente Secunde
Sincera praestas, iudicioque vales:
Rugosis Varus caedebat qualia fagis,
Carmina dum Venetum condis ad Eridanum:
Hunc sequere, et si quos similes habet Itala tellus:
Nulla est Musa, Dei nomine si qua caret.


page s563, image: s563

Fusiis fratribus.

Volgange optime, tuque Abrame, tuque
Iucunde Isace, quos amo, coloque,
Atque omnes colere atque amare porro
Annos constitui, bono parente
Fratres unanimes sati: Siberum:
Sinon plus oculis amare vestris
Vos credam, mea caesium leonem
Infata India nutriat, Iubae ve
Tellus: sic mihi cogniti, benigni
Atque o si superi bonique divi
Horas ponere nos velint, et una
Sic esse, ut sine Fusiis Sibero,
Sibero sine Fusiis eat lux
Nulla: o tum mihi nec Tagi liquores
Optem, Lydia nec metalla. Possunt
Opes insidiis perire, multis
Nec raro exitium tulere: at una
Turba vivere et esse cum sodali,
Res ante est superum ferenda cenis.

Christophoro, et Alberto Haemiis.

Qui fit, ut Ismario sit vobis nomen ab Haemo,
Cum nostro distet tam procul ille solo?
An quod Threiciis huc quondam venit ab oris,
De cuius vobis sanguine surgit honos?
An potius, nivibus quod ut est spectabilis Haemus,


page s564, image: s564

Lucidaque aethereum tollit ad astra caput:
Pectore sic celso nubes et sidera vicit,
Tota fuit vestri vitaque pura patris?
Hoc reor: illius sic fortis imago relucet,
Plurimus et vestro pectore candor inest.
Chaonis armigerum numquam Iovis edidit ales,
Paestanis rubuit squilla nec ulla rosis.

Georgio Fabricio.

Horatianos nuper hieme barbara
Interpretes gravedo frigida, et mala
Quassarat adeo tussis, obtusas scholis
Audire nemo posset ut legentium
Voces: at expulere postquam pectore
Tussim, ut loquuntur expedite? raucitas
Ut omnis abiit? ocymo hoc debent tuo,
Debent et urticae, recurasti quibus
Eos Georgi. qua tibi grex Musicus
Grates agit pro cura, agetque barbitos
Horatii donec sonabit aurea,
Satyraque mores carpet arguta improbos.

In libellos musicos Iohannis Reuschii.

Musica rebus inest cunctis divina creatis:
Hac pontus, tellus, constat et ipse polus.
Proceras altis trahit haec e montibus ornos,


page s565, image: s565

Haec mulcetque feras, duraque saxa movet:
Hac Deus, hac homines gaudet: haec continet urbes,
Laetior hac caelo vita perennis erit.
Hanc Reuschi numeris ornans, cantuque suavi,
Includas melicis cum pia scripta modis,
Laus te quanta manet saeclis venientibus, olim
Quod decus a sera posteritate feres?
At tu, quisquis amas vo ces inflectere cantu,
Fallis et harmonicis tempora tarda sonis:
Reice lascivos, scelerum fomenta, pudica
Hos Reuschi sacros sume manuque libros.
Hic aures mentemque simul recreare licebit:
Dulcior est castis cantio nulla modis.

Thaliae.

Quid'nam Cracovii Thalia cessas,
Docti Cracovii vocare versu
Ad caelum lepido eruditionem,
Et mores faciles, piumque pectus,
Et linguae decus, eloquentiaeque?
Sic est: non potes assequi beatas
Dotes illius: et tacere mavis,
Quam non dicere quod satis. Valeri
Cracovii ingenium, eruditioque,
Et mores faciles, piumque pectus,
Et linguae decus, eloquentiaeque,
Digne carmine non queunt referri.


page s566, image: s566

Hieronymo Wellero Theologo.

Concelebrare sacri digne sanctissima vatis
Carmina Iessiadae carmine nemo potest:
Non vel Threicium si vincas Orphea cantu,
Inachio vel sis clarior arte Lino.
Nam comprensa illis superi sapientia Regis
Est, et opum vastus quicquid Olympus habet.
Ut si divinos (nullum sit in omine pondus)
Eriperet nobis sors inimica libros:
Quis petitur caelum, verissima dogmata verbi
Hinc reparare Dei, quae periere, queas.
Interpres in quae rudibus quod scripta, Lutheri
Wellere ingressus nobile, condis, iter:
Si tibi non grates ea propter hypocrita foedus,
Aut agit immundae dux Epicurus harae:
At studio sus aget Christi grex omnis, at ipso
Te manet a summo gratia magna Deo.
Dum Christo placeas, doctisque piisque proberis,
Cum Satana valeat turba scelesta suo.

Ebelebiis fratribus.

Sic o sic soboles parente claro
Andrea, et Friderice, tuque Apele
Sati olim generis decus vetusti,
Nobilisque Ebelebii suturi,
Sic Christi Domini, Deique nostri


page s567, image: s567

Verbo, quod facitis, vacate, sanctos
Mores cum studiisque copulantes
Usque crescite, et usque: ferte summi
Et blanda oscula filio Parentis.
Hoc omnes decet: at magis parentum
Bonorum titulisque, gloriaque
Insignes. amarante nec micante
Tam gratus viridi nitore in auro
Oblectas oculos, monile nec tam
Confectum radiantibus smaragdis
Formosae decus adicit puellae:
Quam mens docta, animus colensque Christum,
Ornat stemmata, nobilemque stirpem.

I. Schossero Aemyliano. Sicut triticum in cribro. Amos. 9.

Aemyliane rogas cur sint insignia Cribrum,
Nostra velint vanni lemmata quid've sibi?
Ut cum triticeas aestu terit area messes,
Quassu aceres fugiunt, grana sed ipsa manent:
Sic peccata Deus propter dum concutit orbem,
In cribro retinet pectora sancta suo:
At paleae, impuri, saevos iactantur ad austros,
Et perit improbitas mobilitate sua.

Fusio.

En Fusi mihi carior medullis,


page s568, image: s568

Remitto Staphili tibi, fuerunt
Quot unquam, aut aliis erunt in annis,
Pessimi horribilem et sacrum libellum:
Quo Diti calamum locat, Lutherum
Et latrans canis, optimum Lutherum,
Te nostrique decus Philippe saecli,
Cinaedis Latiis, gregique raso
Facit delicias, Dei saliva
Natum spurcidico ore conspuitque
Reiecta, meretriciaque lingua
Doctrinae lacerat piae magistros,
Nec pili facit omnium bonorum
De se iudicium, gradu citato
In lacus Stygii volans Auerni.

In libellum arithmeticum.

Omnia mensura, numeroque et pondere fecit,
Qui fecit mundi maximus auctor opus.
Hoc vere tradunt si sacri scripta libelli,
Quae consignavit spiritus ipse Dei:
Ecquis erit, qui non artes putet esse colendas,
Pondera, mensuras, quae numerosque docent?
Has inter Graiis Samiae telluris alumnus,
Phoenicum inventam, quam dedit, orbe, suis:
Ad reliquas aditus cum sit, minus excitet acres,
Muniat ingeniis ingeniosa viam:
Qua res evoluant mersas caligine, causas


page s569, image: s569

Vestigent, veri vim reperire queant:
Discere qui non hanc, dantur dum tempora, curat,
Margitis merito nomina stulta gerit.

De Lauru poetica.

Tercentum pede stans facit Philautus
Uno carmina, nec satis venusta,
Nec ulla veterum aemulatione:
Ad laudem putat et sibi poetae
Deesse nil nisi laurum Apollinarem.
Stultus, qui fieri putet Poetam
Ligni frondibus ullius. Poetam
Non Laurus, sua sed facit Camena.

De orbilio.

Trux vultu, clamore minax, plagisque benignus,
In pueros crudus irruit Orbilius:
Ob causasque leves, commissaque parva reposcit
Ad poenas, gaudens verbere, molle pecus.
Quid miramur, amet Buten si parvus Iulus?
Dexteritas odium non parit, ira parit.

In libros carminum coniugalium Chr. Schellenbergii.

Non est bonum, qui novit unus optime
Suum Creator opus, ait, solus sine
Ut homo sit adiutore: dat puellulam
Et in manum Adamo, ipsius de corpore


page s570, image: s570

Sumptam, iugalis sancit et foedus tori.
Hinc est honestum in omnibus connubium,
Lectusque non pollutus: officii simul
Munus, simul provisio libidinum.
Nec Christiana Musa tollat laudibus,
Contra Paphi scelus, et furores Orneos,
Habet quod auctorem genus vitae Deum,
Nec vita sine vitalis esse quo potest.
Tu rite vero, tu facis gratum Deo
Christophore, amicorum obsecutus gaudiis,
Castos amores quod celebras coniugum.
Ad feminas Maosius fastidium
Habeat, cohorte cum sua: nos quam Pater
Iubet, probatque rerum, in ipsius viam
Timore eamus: Poena foeditatibus
Contaminatos ne sequatur, cum Deus
Adulteros et impudicos puniet.

H. Sibero fratri. xleuasmo/s.

Ut versus facerem, paupertas impulit audax:
Romano praestat qui sale, Flaccus ait.
Scilicet ingenio potuere emergere quondam,
Et multi nomen, remque parare sibi:
Essent Pierides cum regum cura, darentque
Praemia munifici vatibus ampla duces.
At nunc, ut superes ipsum quoque voce Maronem,
Munera nulla feres, commoda nulla feres.


page s571, image: s571

Spernuntur Musae, vates ridentur, inertis
Ingenii carmen dicitur esse labor.
Frater, ut ergo aliquid fias, mecum abice libros:
Phoebe vale, valeant Thespiadesque deae.
In pretio solus parasitus, et est sycophantes:
Arte horum magnus, carmine nullus eris.

De Hypolectore.

Nil pote tam fieri caute, nil dicier, ad se
Quin suspicax illud Hypoleptor applicet.
Ergo alicui nostrum si venter: cetera nosti:
Ad se rapiet Hypoleptor illa suspicax?

Ioanni Giganti. Theologo.

Erravit terris, tumidis et fluctibus, annis
Quot Laertiades, non mihi vise Gigas:
Ecquid adhuc remanet nostri tibi cura, Siberi
Et iuvat interdum te meminisse tui?
Te mihi florentem dulci florentibus annis
Iunxerunt vinclo tresque novemque Deae:
Aonas in montes Phoebus cum duxit utrumque,
Sunt ubi Leucoreae sacra Lycaea Scholae.
Nec iam non in te est mihi, quae fuit ante, voluntas:
Inque tui nostro pectore durat amor.
Duret: in hac vita locus et quia separat, olim
Nos campis rursus iungat in Elysiis.

Momo.

Quae vera sunt, fuere vera, et omnibus


page s572, image: s572

Aevis erunt. non ipse purus crimine
Quod sum, malos exagito: nam sum de grege
Primus malorum. Laudo quando ergo bonos,
Te, si bonus, quoque praedico: sin es malus,
Bonis ut adici queas Deum rogo.
At improbos lacesso quoties carmine,
Vel qui, reprendere, meruere insigniter,
Scias, vitia me cordis et motus mali
Vel proprios culpare maxime. tibi
Si placeo talis, gaudeo: sin est tibi
Mens alia, prorsus est nihil tecum mihi:
Christi dies diiudicabit omnia.

Epigrammatum Finis.