July 2004 Isabelle Steinke
Morpheus spell check performed
July 2004 Ruediger Niehl
XML-tagging applied; Editorial description: typed text - structural tagging complete (except speaker tags) - no semantic tagging - Morpheus spell check


image: s013

Ingens mei tenet vos admiratio
Hic quotquot adestis, spectatores optimi,
Tantum laborem sponte quod susceperim.
Multi me cupidum laudis, multi audaculum
Vocabunt, operam subsannantes plurimum
Auresque in altum cervino more arrigent,
Si quid possent vitiosum deprehendere.
Nam saepe paruum erratum obfuscat optima,
Vitiaque plus quam virtutes sunt obvia.
Sed hi me nil movent, nec huius fecerim:
Siquidem Terentio atque Homero idem accidit
Qui si nunc viverent, quantumvis plurimum
Laudentur, essent omnium abiectissimi.
Cunctis enim placere non est res levis,
Quod nemo praestabit, nec unquam praestitit.
Verum tamen mihi firmiter persuadeo
Amari me a multis, quibus paucissimis
Exponam, cur agressus sim provinciam
Scribendi, diligenter animum advortite.
A multis sum rogatus precibus improbis,
Ut aliquid opera dignum et studio, scriberem,
Queis cum reluctari nollem, quod plurima
Ipsorum in me collata exstent beneficia,
Ad scribendam animum contuli Comoediam,
Ex quo videbam me fructus amplissimos
Percepturum, non sine labore maximo,


image: s014

Sunt etenim pulchra semper difficillima.
Vidi etiam multos Palladis ad sacraria
Tendere, sed pervenire paucos admodum.
Ea quae sit caussa hac facti specie ostendere
Volui. Siquidem multos hinc deterret labor,
Quem fugimus ex aequo omnes, cum nemo queat
Sine hoc ad culmen doctrinae conscendere.
Plerosque se ducit pravum consortium,
Multos esca malorum voluptas, otium,
Venus, ludi, iuvenum pestes taeterrimae.
Quapropter adeste animis, et cum silentio
Attendite, ut aequi sitis posthac iudices.
Quem nunc socco indutum videtis ingredi,
Olim cothurno forsitan videbitis.
Nunc argumentum dicetur Comoediae

INTERLOCUTORES.

Philargyrus Eubulus Philostorgus, senes
Philomathes, filius Philargyri
Acolastus, filius Eubuli
Acrates, filius Philostorgi
Colax Myspolus Philostasius Musopolus, studiosi
Euprositus pater puellae
Eleutheria mater puellae
Paedeutes praeceptor
Phrontistes famulus
Danista hospes
Deleasthisa puella
Cerdones


image: s015

PHilargyrus quamvis divitiis affluens
Aegre persuasus a vicinis proximis
Philomathem filium cum ipsorum filiis
Ad studia misit liberalium artium,
Qui manibus et pedibus dans operam literis
Ad summa doctrinae pervenit culmina.
Sed Acolastus et Acrates pravis consortiis
Dum sese adiungunt, corrumpuntur funditus
Per Colacem, per philost asium et per MYspolum.
Acrates ludo, crebris potationibus,
Profundit immensam statim pecuniam,
Conflavit aes alienum, fecit nomina,
Acolastus Deleasthisam Euprositi filiam
Deperit, absente patre vitians virginem,
Promittit se ducturum in uxorem domum,
Ex quo gravidam factam cum mater filiam
Cognovit, rem suo marito detegit.
Qui contumeliam hanc ferens aegerrime
Acolastum cogit ut vitiatam filiam
Ducat, fidemque seruet, sancte quam dedit.
Eubulus autem tota re per literas
Comperta, mox illuc iter ad gnatum facit,
Pessumdat filium, reluctatur, negans
Hunc iure cogi posse ut ducat virginem.
Ille instat, proscindunt se multis scommatis.
Tandem a Philostorgo persuasus, filio


image: s016

Dat hanc in uxorem, celebrantur nuptiae.
Acrates vero dolo patrem circumvenit,
Emungit argento, se febre dictitans
Laborasse, et Danistae dat pecuniam.

ACTUS I.

SCENA I. PHILARGYRUS, EUBULUS, PHILOSTORGUS. Trimetri.

Dies et noctes stimulus hic me plurimum
Urget, nec somnum oculis nocte hac vidi meis
Adeo me sollicitat gnatus, qui vult sibi
Sumptus dari, ut ingenuis vacaret artibus,
Et ut varios hominum mores cognosceret.
Sed nimis ingentem poscit vim pecuniae,
Quam vix labore permagno et sudoribus
Immensis potui corradere, consumeret,
Et perderet, nunc ut sunt adolescentuli,
Amori indulgent plerique meretricio
Sudores in cassum profundunt patrios
Potando ad multam noctem, ludo, et ceteris
Rebus, quae prorsus animum suspendunt meum.
Nam pauci consequuntur nunc scientiam,
E milibus multis vix ut centesimus
Optatam studio possit metam consequi.
Sed Eubulum et Philostorgum video procul


image: s017

Advenientes, adibo et amice colloquar.
Saluete plurimum. EUB. immortales gratias
Habemus. Sed quid adeo es tristis? aut quid est
Animum male quod habet tuum? contracta frons
Etenim signum est maeroris. Enarra quid est?
PHI. Nostin, gnatum meum Philomathem maxumum
Natu? EUB. Bene equidem. Sed quid is peccavit, aut
Quid commisit? PHI. Nihil caussam mox audies.
Is ab ineunte aetate flagrans quam maxumo
Studiorum amore, ingenuis semper artibus
Incubuit, ut inde divelli nullo modo
Posset, quod in primis quidem placuit mihi.
Omnes me mirifice efferebant laudibus,
Quod gnatum haberem tam diversis dotibus
Animi exornatum, qui non ceteri ut solent,
Illecebris deditus blandis libidinum,
Obnixe sed qui studiis operam poneret,
Voluptatem spernens, fugiens commercia
Mala, quae corrumpunt mores castos et bonos.
Quam mihi placebam, quam mihi adulabar miser,
Uno ore omnes beatum quod me praedicant.
Nunc miser ex animis, vix vitalem spiritum
Duco, adeo me exanimavit et perterruit.
PHILOS. Uno verbo eloquere, quid est quod te male
Habet? quid tam longis opus est ambagibus?
PHIL. Mox audies, heri ad me venit, clamitans:


image: s018

Pater, non possum inter beanos vivere,
Idcirco me mittas in quandam Academiam,
Ut possim aut philosophiae studio operam dare,
Quam Tullius vitae ducem recte vocat:
Aut animum adiungere ad iuris scientiam,
Qua conservatur vitae nostrae nostrae societas:
Aut ad sacrosanctam, si vis, Theologiam,
Quae nobis ad salutem aeternam viam aperit,
Docens: quibus vestigiis insistere
Oporteat, vitam nobis ut conserat
Aeternam caelestis pater, propter necem
Gnati unigeniti, qui pro nobis mortuus
Iram placavit, et caelo nos intulit.
Ne in eodem (ut aiunt) luto semper haeream.
Ad unguem nam triviales artes (quas vocant)
Perdidici, in his puerilibus ne conteram
Aetatem, ad altiora ut possim emergere.
Quae postquam dixit, horror corpus concutit,
Ac, velut attonitus, verbum nullum proloquor.
Nam si dixisset: excelsa ab rupe in mare
Te mox praecipitato: tulissem equidem facilius.
Unde etenim tanta vis argenti mihi foret:
Aut unde tantos sumptus gnato suggeram?
Cum vix in singulos dies corradere
Tantum possim, quantum quottidie insumimus.
Nam Sumptuosa et magnifica mihi est domus.


image: s019

Quapropter tot curae, tot et molestiae
Me vivum ad mortem adigunt, et diverse trahunt
Hic gnatus poscit inauditam pecuniam,
Illic uxor, pretiosas vestes expetit.
Hic ager, hic rursus est colenda vinea.
Hic aedes exstruendae, illic et villula.
Hae sunt furiae, quae me vexant miris modis.
Sinistro Iove me natum ut Eubule autumem.
EUB. Nae tu videris mihi stultus et iners homo.
Qui currentem moraris, et non incitas.
Tute tuum perdis filium, tu consulis
Male tuo gnato, accensum studio dum impedis.
Tu grave (crede mihi) supplicium Philargyre
Lues. Virorum doctorum sit raritas
Quanta vides, tu quem debueras impellere,
Non impedis solum, sed et segnem facis.
Tenacitatem istam probare non queo,
Praesertim cum tantis abundes copiis.
Profecto pistrino dignus, dum posthabes
Salutem gnati divitiis pessime tuis,
Quarum usu fructus, non dominium, tibi datum est.
Quid, obsecro, Dominus qui nutu concutit
Totum mundum, et quit te his praeposuit copiis.
Quid inquam proderunt, cum te vocaverit
Ex hoc vitae curriculo? postquam munere
Tuo perfunctus auferes ne nummulum.


image: s020

Quare laboras igitur ut opes colligas:
Praeterea, rationes cum tecum conferet,
Damnatum supplicio te mulctabit gravi,
Te his quoniam proposuit, ut non absconderes,
Sed ut indigenti subvenires proximo.
Cedo canis, quid facies inopi proximo?
Qui non ad studia liter arum suggeris
Sumptus tuo gnato, quare Themisthocles
Recte dixit se malle sine pecunia
Virum, non inopem sine viro pecuniam.
Cuius ego suffragor lubens sententiae:
Quid enim opes tibi prosunt, uti cum nescias?
Ego omnem hercule converterem substantiam
In studia filii, verbera sed non facit
Tanti, nedum verbis ut vellet obsequi.
Quare age, commune tu perpende commodum,
Et sumptus suppedita studiis gnati tui.
Vides etenim quam nequeat sine doctis viris
Communis conservari vitae societas.
Hi primum dispersos altis in montibus
Ferarum more viventes homines feros
Per leges latas compulerunt, moenibus
Novas urbes cinxerunt, tuti ut viverent
A violento incursu exterarum gentium.
Sed legibus malorum ut vim compescerent,
Per hos eadem servatur parta societas.


image: s021

Quare si vis, una gnatum mittam meum.
PHIL. Obtundis, et molestis verbis me enecas
Perinde quasi ego vitam horum non noscerem,
Nam postquam miseros patres verbis lenibus
Emunxerunt argento, quaevis facinora
Admittunt, sub praetextu honesti nominis.
Scortantur, potant in dies, et quoslibet
Tumultus excitant, in aedes impetum
Alienas faciunt, hinc caedes, hinc iurgia,
Pedisequas rapiunt in publica via,
Aut cum natabus concumbentes civium
Fidem dant, et velint eas quod ducere
Promittunt, id quod et impregnatae postulant.
Atqui quod magis est, valde mihi quod displicet,
Uxores coniugatas vitiant civium.
Hinc saepe nonnulli occiduntur, aut ita
Caeduntur, ut vitae non sit spes amplius.
Aut comprehensi poena plectuntur gravi.
Igitur gnatum suum mittat quisquis volet,
Ego mecum decrevi meum non mittere.
Nam scio quam sit dura, et quam multis sentibus
Obsita via, quae perducit ad scientiam.
Quare cum nequeunt sine labore consequi,
Nec sine sudore ad excelsum culmen datur
Conscendere, mox sese ad delicias conferunt,
Ad quas lata et amoena, atque longe tritior


image: s022

Via ducit, namque haec aetas est proclivior
Ad corporis delicias et libidines,
Quam ad studia, praesertim campo cum currere
Datur aperto, et cum non est qui coerceat.
Eos frenis, vel cohibeat petulantiam.
PHILOS. Nae tu ridiculus homo es, nec mente praeditus
Sana, dum cupis hanc aetatem constringere
Molestis vinculis, ut degant cochleae
Vitam, aut Timonis, qui fugiens commercia
Hominum, solus delituit in domo sua.
An nescis Ulyssem quam commendet maxime
Homerus, quod multorum hominum cognoverit
Mores, et multas regiones peragraverit.
Pollw=n, ga\r inquit, e)/gnw no/on.
Et propterea nunc vocat ipsum polu/qropon.
Nunc polu/mhtin, quod potuerit se vertere
In omnes partes, consiliis pollens vafris,
Quoniam miser fatis depressus asperis
Et multis damnis, nactus est prudentiam.
Quapropter, si sapis, noli interdicere
Gnato convivia et congressus mutuos
In his plus discunt, quam si noctes et dies
Chartis inhaereant. Manda ut nequissimos
Sibi adiungat, nam cum deceptus coeperit
Egere, posthac non cuivis credet, scio.
Sine etiam interdum ut accedat meretriculas,


image: s023

Quod si circumventus fuerit, non amplius
Habebit his fidem, sed aversabitur
Sponte sua, demum vera est haec sapientia,
Si quis damno accepto desistit et sapit.
Quocirca non tam facile possunt decipi
Quam simplices, qui temere in quasuis irruunt
Technas, nec imperiti ab his sibi cavent.
Praeterea perspicuum est, postquam ad rempub.
Accedunt, hanc mira regunt prudentia.
Sed qui sunt imperiti rerum, fere nihil
Prosunt, nec possunt quicquam in coetu proloqui.
Quapropter largiendum est aliquid iuvenibus,
Nec utendum est censura tam rigida nimis.
Postquam pertaesum fuerit, desistent, scio,
Et vitam melius etiam formabunt suam.
Quare, si libet, una gnatum mittam meum.
PHIL. Age, ut lubet, vestrae accedo sententiae
Consilium perplacet, quare ne sim in mora
Eamus intro. Puer heus Philomathen voca
Vos itidem vestros quoque iubete accersere.
EUB. I prae, sequar, fiet, non ulla erit mora.

ACTUS I. SCENA II. PHILOMATHES, ACOLASTUS, ACRATES. Trimetri


image: s024

Equidem laetus sum, sed demiror cur pater
Tam subito iussit me per puerum accersier,
Nisi id est, quod semper insedit animo meo.
Ad mercaturam forsan vult me mittere
Ingenuarum artium, ut his mentem meam excolam
Id quod petivi, et dum vivam semper petam,
Quamvis adeo obstinate sibi proposuerat,
Se nolle tantos sumptus ad studia dare.
Sed quid sit experiar, domum et me conferam.
Verum nisi fallor, video properantem Acratem,
Et Acolastum, percontabor quid sit novi.
Saluete sodales, cur festinatis? quid est?
ACOL. Pater tuus nostros secum duxit patres
Qui nos vocarunt per pueros, ut sine mora
Ilico veniremus ad edes patris tui.
PHIL. Age camus, demiror quid hoc sit ominis.
ACRA, Sat scio, erit nobis audienda contio.
Idcirco percontare ex ipsis quid velint
Nos te sequemur.

ACTUS I. SCENA III. PHILOMATHES, ACOLASTUS, ACRATES, EUBULUS, PHILOSTORGUS, PHILARGYRUS. Trochaici Tetrametri, Catalectici,


image: s025

Salvete patres humanissimi
Iussu vestro huc accersiti, sine mora nunc adsumus
Mandatis vestris obtemperaturi promptissime
EUB. Pergratum nobis fecistis, adolescentes optimi
Quod tam propere ad nos huc advolastis, rebus omnibus
Posthabitis, et laudamus merito vestram oboedientiam.
Quare quae sit caussa dicam, quod vos huc vocavimus
Inter nos diu multumque consilium captavimus
Quam tandem viam vivendi inire vos oporteat,
Visum est nobis, filioli carissimi, non ob leves
Caussas, ut animum adiungatis ad studia bonarum artium
Quapropter, si vobis consilium placet, paucissimis
Verbis vestram quisquis significate mentem, nec diu
Nos tenete suspensos, statim vos in Academiam
Mittemus, sumptusque quantum sat erit, suppeditabimus.
PHILO. Vehementer nimis me exhilararunt quae dixisti modo.
Non enim quicquam esse posset, quod me tanto gaudio
Afficeret, praesertim quod, dum vixi, non unquam improbis.


image: s026

Precibus impetrare potui, nunc at defertur mihi
Ultro, quare polliceor vobis, me neruis omnibus
Elaboraturum, ne frustra abliguriam bona
Patria, sed longe ut revortar, quam ante fueram doctior.
ACOL. Quamvis nonnihil, pater, reluctatus sim nunc tamen
Do fidem me obnixe operam daturum ingenuis artibus.
ACRA. Idem ego polliceor vobis, patres longe humanissimi.
EUB. Perplacet mihi modesta haec omnium responsio.
Quare cum brevi in peregrinas oras transmittemini
Paululum mihi attente auscultate, atque animum advortite.
Nam salutiferis vos informabo cautiunculis.
Vos etenim perversos dum ignoratis mores saeculi
Imperiti rerum, in quasuis irruetis fabricas.
Primum igitur cum nullum vivat animal pestilentius
Quam mulier, cavete ne vos pelliceant blandissimis
Verbis in sui amorem, quo, quoniam sub imo cortice
Fel tegit, extra melle perlitus longe dulcissimo.
Deterius nihil est, nam postquam emunxerunt pecunia
Incautos iuvenes, eiciunt, illudunt, et indice


image: s027

Ostendunt digito, nam femina est nil inconstantius,
Quarum non secus mens nunc huc, nunc etiam illuc fluctuat,
Quam carens rectore cum variis agitatur flatibus
Navis in magno pelago, quid quod et immensa incommoda
Ex mulieribus sunt profecta, quae nunc perlongum foret
Singula enumerare, sunt etenim cuivis satis obvia
Quare dum licet, iugum excutite hoc vestris ceruicibus.
Praeterea quoque mala fugite suadeo consortia.
Nam per haec bonae indolis iuvenes sunt saepe in maximam
Ducti perniciem, etiam in vitae saepius discrimina.
Assiduas potationes ludos atque cetera,
Ex quib. iurgia, conflictus, caedes nec non pessimae
Pestes oriuntur et abunde, ut ex mari omnia flumina
Veniunt fugite, nec minus tamquam perniciosissimam
Pestem, assentatores, nam melius quis vitam degeret
Inter coruos quam inter hos, quippe, ut qui vivos devorent,
Illi vero non nisi mortuorum hominum cadavera
Ut fertur memorabilis dignaque scitu sententia.


image: s028

Postremo perferte et abstinete, queis conplectimur
Omnem nostram vitam, iuxta Epicteti sententiam.
Ingenuis studiis dies noctesque incumbite gnaviter.
Vitam instituite ut leges, regionisque ut mores ferent
Haec igitur vestris mea dicta sensibus recondite.
Intus argentum, ne differatur, dinumerabitur.
Quare ibimus, et ad viam quae spectant apparabimus
Ut oras summo mane, quod dii vortant bene, feliciter
Proficiscamini. PHILO. fiet pater.
Heus quanta haec est lenitas,
Disrumpor miser, tanto me inexpectato gaudio
Implerunt. Quare immortales, quas possunt tibi gratias
Summe Deus ago, hanc quod mentem patribus nostris infuderis
Tu igitur caelitus tua nosmet perfunde gratia.
Et largire, studia ut succedant quam felicissime

ACTUS I. SCENA IIII. EUBULUS, Senarii.

Proh Dii vostram fidem, quanta est iniquitas
Hominum imperitorum, qui ex ipsa infantia
Statim gnatos suos volunt fieri senes,


image: s029

Nec cum sodalibus sinunt colludere.
Ac si potare, aut interdum ad meretriculas
Accedere, sit scelus ut ignosci non queat.
Siquidem nos dum tulit aetas eadem fecimus.
Nam scio quanto labore vix persuaserim
Vicinum nostrum, quem vocant Philargyrum,
Ut gnatum ad literarum studia mitteret.
Sed is dum male saluti gnati prospicit,
Timet frustra (quod aiunt) ne caelum ruat.
Ne amet, ne potet, id est, ne frontem exporrigat.
Quoniam ipse istuc aetatis haec non fecerit.
Sed cum nunc sint ad studia ingenuarum artium
Profecti, faxit Deus ut succedat bene.

CHORUS PRIMUS.

Stulte quid immensum moriturus congeris aurum?
Quid tibi conducent totius orbis opes?
Quam brevis ignoras, sit vita humana, putasque
Cum te Tithonum, mox periturus eris.
Obruet incautum nam te mors terminus aevi,
Et tua sanguinea stamina falce metet.
Laetior exspectat nigri te portitor Orci,
Divite ab hoc, dicens, praemia magna feram.

ACTUS II.

SCENA I. ACOLASTUS, ACRATES, PHILOMATHES, DANISTA. Octonarii quadrati.


image: s030

Ex tam longo itinere defessis nobis utinam contingeret
Idoneum hospitium, ubi cibis, epulis et rebus ceteris
Possemus languentes recreare vires animi et corporis.
In hac habitare platea aiunt bonum quendam et hilarem hospitem,
Apud hunc divertemus, corpusque fatigatum recreabimus,
Pulsabo igitur fores. Heus actutum aperite aliquis ostium.
DAN. Vos advenisse incolumes gaudeo laetorque maxume
Sed quid sit, ad me cur venistis, perquam scire gestio.
Quapropter adventus vestri caussam brevibus exponite
ACOL. Nos huc ad literarum studia consilio missi patrum,
Quoniam celebritas universitatis longe increbruit.
Petimus, ut nos hospitio excipere velis, et quam lautissime
Instructis epulis recreare, ut decet. DAN. nihil opus est pluribus
Verbis, fiet, parata quin iam sunt omnia, ne sit mora


image: s031

Ite intro ut capiatis cibum. ACO. I prae nos sequemur te hospitem.

ACTUS II. SCENA II. MUSOPOLUS, COLAX. Trochaici, Tetrametri, Catalectici.

AGe age, si vacat, Colax, paululum deambulabimus.
Quis etenim domi solus nunc posset delitescere?
Tam sereno caelo, tamque amoeno nempe tempore,
Quo tellus fecunda producit fructus uberrimos
COL. Recte dicis ego eo una, paucis confabulabimur
De quibusdam rebus, non enim decet ut inanibus
Nugis transmittamus tempus. MUSO. Consilium mihi perplacet.
COL. Conferemus igitur inter nos de concentu orbium
Aethereorum, ac primum tu tuam mihi dic sententiam
MU. Rem profecto difficilem proponis, eloquar tamen
Aetheream regionem octo distinxerunt caelestibus
Spheris videlicet, septem planetarum quas nuncupant
Errones, et his accedit sphaera octava et maximae
Firmamentum, quod caelum quoque nunc plerique appellitant.


image: s032

Hae quia circulariter moventur, quaedam tardius
Et quaedam velocius, distinctos efficiunt sonos.
Nec fieri potest, ut esset tacitus motus orbium,
Quandoquidem sonum reddit percussus aer vimine
Hunc contentum propter suavitatem Musas nuncupant.
Lunarem globum Clio, mercurium Euterpen nominant
Et Venus Thalia, Melpomeneque solis orbita,
Mars Terpsichore, Iuppiter Erato, sed sidus Saturnium
Dicitur Polyhymnia, at caelum vocant Uraniam
Sicut nomen indicat, quae sic concordantes sonum
Efficiunt postremum, qui de suavitate dicitur
Calliope, et ob id Ascraeo poetae est praestantissima
Quae fit ex concordante harmonia caelestium orbium,
Sicut octo pueris cantillantibus unus fit sonus,
Ex puerilium vocum qui constat concordantia.
CO. Mira refers, humanae mentis miror perspicaciam
Sed qui fit, quod tam suavis sonus non possit percipi?
MU. Cum respectu caeli terra non sit magnitudine
Exigua notabilis. Tanta amplitudo in circulis
Est caelestibus, quare reddunt sonum quoque maximum
Quem non capere possunt aurium nostrarum angustiae


image: s033

Sumus enim caeli respectu Atomi velut Democriti
Sicut populi qui accolunt Catadupa Nili divitis
Ingentis fragoris amplitudinem non audiunt.
COL. Suaviter mihi philosopharis, perge si est tibi otium.
MUS. Haec quia demulcent aures, ideo apparent verissima.
Sed ego convincam no esse concentum caelestium
Sphaerarum, argumentis firmis, et tu mox assenties.
Non enim pulsantur, nec si pulsarentur ederent
Vel minimum sonum, nam caeli corpora sunt crassissima
Praeterea, absurdum soni declarat definitio.
Nam sonus ex collisione collisorum corporum
Nascitur, in qua aer percussus ad aures nostras pervenit.
Hic tria sunt, percutiens, aer, et collisa corpora
Verum illic non est qui percutiat, nec sese mutuo
Contingunt, igitur nec possunt se simul collidere.
Atqui, demus ut se collidant: sonus sine aere
Neutiquam fiet, qui percussus valide facit sonum
Supra Lunae autem globum lucentem, non esse aerem
Unusquisque sanae mentis compos facile colliget:
Cum nihil supra Lunam mutationi obnoxium
Et multo minus corruptioni ostendi posset.
Aerem porro mutationi non obnoxium


image: s034

Esse, si quis diceret, nulla ratione praeditus
Iudicaretur, totique naturae contrarius.
Quare destructis principiis atque caussis omnibus
Efficitur, propter circumgyrationem exsistere
Non posse sonum, quapropter numquam mihi persuadebitur.
Sed satis confabulatum est, alio nunc me conferam.
CO. Hercle divina est mentis tuae in reb. sagacitas.
Verum quandoquidem nunc alio te rapiunt negotia
Iam diutius non detinebo, et magnas gratias
Non solum ago, sed etiam habeo, ego hac ibo, tu interim vale.

ACTUS II. SCENA III. PHILOMATHES, ACOLASTUS, ACRATES, COLAX. Scazontes.

Enim vero cutem curavimus laute,
Et corporis perbelle reduximus vires,
Nunc igitur restat, ut do etissimo nosmet
Praeceptori, qui nos ad culmen excelsum
Doctrinae ducat, submittamus, ut laetis
Studia procedant auspiciis. ACOL. Mones recte
Eamus igitur ut docto, pio et cuius
Fides perspecta est omnibus (oppido nam sunt
Hae virtutes rarae) credamus ut ductu


image: s035

Huius non solum discamus bonas artes,
Sed moribus etiam, qui nos decent, castis
Mentem informemus. ACRA. Adolescentulum comptum
Viden'? certe habitus studiosum indicat, quare
Ex hoc quaeremus quis sit antesignanus
In hac tam clara et celebri Academia, ne nos
Indocto credamus, ne et (quod solet dici)
Caecus caecum ducat, tu exquire rem ex ipso
Philomathes. PHI. Salue adolescens plurimum COL. Ingentes
Ago vobis gratias, paucissimis quid sit
Quod vultis expedite, nam mihi iam non
Licet vobiscum multum fabulari, Sed
Negotia me alio vocant, age uno dic
Verbo. PHIL. Fiet. Petimus nos certiores ut
Reddas, quis antecellat ceteris, et quis
In hac Academia quam plurimos semper
Erudiat studiosos, nam nos quoque huc missi,
Ut animum adiungeremus ad bonas artes.
COL. Non infimo vos iudico loco natos
Id quod mores, vultus verecundus, et deinde
Vestitus, incessus, subindicant clare.
Quare quod petiistis faciam lubens, et vos
Ducam ad Paedeuten, qui nunc ceteris praestat
Longissime, studio, pietate, doctrina,


image: s036

Fide, quae nunc res inter mortua est pene.
Huius igitur fidei volueritis si vos
Committere, sequimini, nam vos ad huc ducam.

ACTUS II. SCENA IIII. COLAX, PHILOMATHES, ACRATES, ACOLASTUS, PAEDEUTES praeceptor, Phrontistes famulus. Senarii.

HEus heus nemon' prodit? PHRON. quis est, qui calcibus
Insultat ianuae, quid vis, vel quid cupis?
COL. est praeceptor domi? PHR. est, sed mihi ne quempiam
Ad se intromitterem mandavit serio.
Verum exspectato, mox revortar huc foras.
Colax adest ducens tres adolescentulos,
Vult intromittier tecumque colloqui,
Me primum iussit introire ut quaererem
An sibi pateret aditus ad te paululum.
PAED. Age accedat.
COL. Quid nunc? licet? PHRON. Introite iam.
COL. Salue praeceptor. PAED. Habeo gratias. Sed quid cupis
Hoc comitatu? COL. Ut eos ad te huc introducerem
Petierunt, verum quid cupiant mox audies.


image: s037

PAED. Adventus vester est mihi optatissimus.
Sed quare huc advenistis, scire pervelim.
PHI. Nos claritate nominis tui, et scholae
Exciti consilio patrum huc devenimus,
Ut animum adiceremus ad ingenuarum artium
Studia, quibus imbuti non solum ecclesiae
Sed et possemus prodesse reipublicae.
Cum igitur tu ceteris praestes longissime
Docendi studio, et (quod nunc est rarissimum)
Fide, petimus nos in disciplinam ut velis
Recipere, pollicemur diligentiam
Iugem, et nos gratos erga te exhibebimus,
Non solum pretio, sed tui etiam memoria,
Quam non lethe poterit, dum vivam exstinguere.
PAE. Equidem talentum quod mihi est concreditum
Humi non mandabo, sed cuivis libera
Ad usuram dabitur utendi copia.
Nam semper impense omnibus studui bonis
Prodesse idcirco ne nunc etiam abscondere
Lumen videar, recipio vos quidem lubens.
Nam multum pollicetur mihi bona indoles,
Quae in vobis elucet fulgore maxumo
Quam etiam natura ostendit signis plurimis
Nam praeterquam quod frontis mihi mediocritas
Pilorumque color medius, nimium non niger
Nec albus nimium, et quoque capilli crispuli,


image: s038

Ostentant ingenium bonamque memoriam:
Sed etiam lineamenta omnia corporis
Immensum quiddam et magnum promittunt mihi
Huius etenim scholae lex est: a)gew/mhtros
Ne quisquam introeat, quare diligentiam
Si adhibueritis, non dubito quin brevissimo
Tempore percipietis fructus uberrimos.
Sed cum non liceat ad musas lata via
Currere, verum angusta nimis atque sentibus
Multis obsita, ad excelsum montis verticem,
In quo Phoebus virginibus stipatus novem
Sedet tangens citharam canoram pollice:
Pellite desidiam, nam segnes ab hoc procul
Arcentur colle, quippe qui per maxumos
Sudores, ascenditur, et diligentiam
Vigilem, quare improbo labore hic est opus
Si quis scientiae vult fructus carpere.
Nam literarum radices Isocrates
Amaras dixit, sed fructus dulcissimos.
Hinc veteres pingebant. Mercurium et Herculem
Cupidini iunctum, quippe quod ingenium, amor
Et labor in eo requiratur, qui ascendere
Vult ad praeruptum et arduum scientiae
Collem. Labori vos fortiter opponite,
Sicut se palma contra onus in altum erigit.
Nam permagno labore dii vendunt bona


image: s039

Omnia hominibus, sic tandem dabitur libere
Ad musas currere, quas me duce videbitis
Brevi, a quibus edocti rerum scientiam
Multarum, immortali fama clarebitis
Non etenim ad rem parandam faciunt literae
Solum, sed et favorem regumque et ducum
Conciliant, quamvis sit doctus inops, ditior
Multo quam indoctus omnium ditissimus.
Nam doctus non ignem, non fortunam timet,
Non exilium, sed cuncta bona secum gerit.
Quare labore et vigiliis contendite
Ad excelsum culmen doctrinae ascendere.
Ad cuius limen assident cura et labor
In me non deerit vobis studium, non fides.
PHI. Fiet praeceptor, omnibus insudabimus
Neruis, et literis semper inhaerebimus.
Nam scio quid possit ignavum et molle otium.
Non etenim solum ad vitia est fomes plurima,
Sed etiam ingenii vires reddit languidas
Et corrumpit, quas intendit vel maximus
Labor, ut est in ferro cernere durissimo,
Quod citius cum iacet scabra rubigine
Conteritur et consumitur quam maxumo
Usu, ergo totis incumbemus viribus.
Labores nullos impigre fugitabimus,
Ut possimus penetrare ad montis intimos


image: s040

Secessus, tu vale igitur nunc carissime
Praeceptor. PAE. Et vos adolescentes optimi.
Deus fortunet vestros conatus pios.

ACTUS II. SCENA V. MYSPOLUS, COLAX. Tetrametri, Iambici, Catalectici.

Heri perstrenue quidem usque ad primam noctis horam
Potavimus, omnesque Colax, adeo sumus inebriati
Ut vix possemus stare, quin ad terram laberemur
Proni, ut solent hi qui laborant morbo Comitiali.
Siquidem brevis Epilepsia est ebrietas, eruditi
Viri ut dicunt. Cum igitur nos satias cepisset bibendi
Prodimus in forum. Primum ingens nobis multitudo
Cerdonum venit obviam, qui in nos strictis ruentes
Gladiis, magna vi faciunt impetum, hos animo virili
Sic caedimus, ut victi tandem dare terga cogerentur.
Multosque vulneravimus, ut vix spes vitae sit ulla.
Mox orto clamore in nos insurgit vigilum caterua
Armis radians, pars gladios stringunt, pars magno tumultu
Torquent venabula, quos statim egimus in fugam ut columbas
Aquila solet, vel lupus agnas, ceruam ut leo fugare


image: s041

Risu emoriebar, quod tam turpiter hi, quibus salutem
Urbis senatus commisit, fugerent.
COL. Agc quid deinceps?
Cives ne sunt commoti? nam prompti adversus studentes
Esse solent. MYS. Maxime, concurrunt mox clamore magno
Instructi armis. Sed nos ad nostrum confugimus asylum
Quis enim cum tanta stultus multitudine dimicaret?
COL. Laudo, nec possum quin suspiciam hoc tantum facinus audax.
Cur etenim a vobis vi vim illatam non depelleretis
Nam bruta, quamvis nostrae sint expertia rationis
Propulsant externam vim, quare non nobis liceret?
Verum isthaec missa faciemus, age ad proximam tabernam
Vinariam ibimus. Sed est ne ille Acrates et Acolastus
Qui nobis obviam procedunt? hercle sunt, quid hoc sit,
Demiror, quod tantopere festinent. MYS. Ad lectionem
Fortasse ituri sunt. CO. exspectabo atque interrogabo.

ACTUS II. SCENA VI. MYSPOLUS, COLAX, ACRATES,


image: s042

ACOLASTUS. Septenarii.
CO. Salvete plurimum sodales optimi, sed heus
Quo tenditis? quid festinatis? ACO. nihil, nisi cum diu
Hora sit audita, ad lectionem ut mox me conferam.
Si quidem neglecta lectio numquam revertitur,
Nec velut Euripus Euboicus rursus reciprocat,
COL. Hui tun ad lectionem?
ACR. Quorsum vos ergo ibitis?
COL. Nos symbolum contulimus apud Deleasthisae patrem,
Ibi aliquantum potabimus, nam genio addiximus
Totum hunc diem, multis quem transmittemus gaudiis.
Quare si vultis ire nobiscum acceptissimi
Eritis, sat scio, ubi sunt praeterea iuvenes plurimi
Spectatae fidei, castis exornati moribus,
In quibus est nihil simulatum, quin aperto pectore
Omnia agunt, cum quibus in tenebris mices tutissime.
Non est quod timeatis, ego pro vobis ponam lubens
ACR. Non possumus praesertim lectionis horula
Cum instet, quam non libenter negligimus, deinde pater
Potationes nobis inter dixit serio.
Mandans, dies et noctes ingenuis ut artibus


image: s043

Incumberemus. MYS. Ego in his non morem gero patri,
Usque adeo dum hanc reget vitalis animam spiritus
Dum vernat aetas, dum vegetae sunt vires corporis
Vitam multis variisque illecebris laetus transigam.
Volubili nam gressu haec aetas cito praetervolat.
Quare morositati non erit apud me locus.
Scio etenim effeta quid secum senectus advehat,
Tristitiam, languorem, imbecillitatem corporis,
In quam tot morbi, totque infortunia magna incidunt,
Ut, deliria, mortis inopinus horis singulis
Adventus exspectandus, atque quae sunt cetera.
Ad eam stadio decurso postquam metam venero,
Tunc sapiam, tunc prudens ero, destitutus viribus
Cum fuero, sponte cessabo, atque cum illis saeculi
Huius mores despiciam, annihilabo, ut ne quid supra
Nam cum ipsis non licuerit rebus his operam dare
Vel per morosos praeceptores et rigidos patres,
Aut per egestatem, nobis eadem prohibent et vetant.
Felicitatem hanc nobis invidentes invidi.
Quare deliciis perfruar, quas adolescentia
Fert, et vos, si saperetis, mecum faceretis scio.
Rogo igitur si potest fieri, ut nobiscum illuc simul
Eatis, ego vicissim non mortis pericula
Adire formidabo, me dicetis alterum
Pyladen, qui se saepe Agamemnonium Oresten dixerat


image: s044

Apud Thoantem regem Scythiae ut eum periculis
Eriperet mortis, vitam non dubitavit ponere
Praeterea tibi amicitia iunges iuvenes plurimos
Stemmate praeclaros, et genere ortos nobilissimo
ACO. Age, eamus una. Sed posthac ero diligentior.
Nam non possum semper chartis et studiis immori.

CHORUS SECUNDUS.

Quotquot Pierii numina verticis
Intonsumque colunt Pegasidum ducem,
Noctes atque dies pectore cogitent
Ut pravos fugiant et temerarios,
Sirenum veluti dulcia carmina.
Namque hi virgineos non maculant modo
Mores, quin etiam ad pessima sunt mala
Calcar pernicies foeda dolis scatens.

ACTUS III.

SCENA I. ACOLASTUS, Senarii. Iambici.

Deum immortalem quantus ignis aestuat
In me, qui quoniam per venas passim repit
Totum cor incendit flammis furentibus:
Ut videar mihi pro verbis flammam emittere,
Enceladus quamvis inflammat Trinacriam
Dum fumantes flammas iratus evomit:
Audacter affirmare ausim, maioribus


image: s045

Me torqueri aestibus, quin verba flammea
Videntur, adeo me Deleasthisae coquit
Et formae decus, et morum castimonia.
Taceo cetera tam corporis quam animi bona.
Nam formae tantus est splendor, vix ut putem
Esse aliquam cum qua merito conferri queat,
Quin etiam Iove Saturnio dignissima,
Qui captus nunc Europae, nunc Calistonis,
Nunc Ius, nunc Semeles, formis pulcherrimis
Sed ex huius forma plus incalesceret,
Quam Cytheraeae praeferret Priameius Paris,
Quaeque aureum pomum ferret dignissima.
Quid referam nigricantes oculos? quid ebore
Candidius collum? quid caesariem ceu auream?
Denique color sanguineus mixtus lacteo
In facie, quid memorem turgentes mammulas?
In summa, tanta est corporis laudabilis
Habitudo, ut in hanc Deos Deasque omnes rear
Certatim contulisse munera splendida.
Ac singulari effictam diligentia.
Certe formam Venus dedit, animi bona
Minerua, dicendi leporem Atlantius
Iuvenis, nam quoties veniunt verba virginis
Mihi in mentem, quae inter nos facta sunt heri:
Ita exardesco, ut nisi amorem meum expleam
Actum sit de me, et vitae non spes amplius.


image: s046

O utinam tantum me a te mare disiungeret
Quod Abydenum iuvenem et puellam Sestiam
Disiunxit, non timerem impetuosum mare,
Quin subito ad te tranarem, modo mihi copia
Tui fieret. Nam timidos et segnes amor
Odit, nec vereor quod sit submersus miser.
Non idem semper universos exitus
Manet. Tu igitur alma Venus aspira meis
Coeptis, et fac puella infelix ut fruar.
His etenim adesse soles, qui sub Cupidinis
Tui gnati signis merentur fortiter.
Fac igitur parili ut amore puella exaestuet.
Per te Atalantam pulcher cursu transgressus est
Hippomenes, poma postquam emisit aurea,
Quibus tollendis impedita vincitur.
Tuo beneficio rapuit Helenam Paris,
Propter quam tota Asia est eversa funditus.
Sed stultus in ventos quid amorem effutio?
Aggrediar rem, en iam commodum prodit foras.
Nunc dabitur colloquendi late copia.
Amorem detegam remotis arbitris.
Si nil preces valebunt, addam munera
Quae conciliant Deos, ne dum animum muliebrem.

ACTUS III. SCENA II. DELEASTISA, ACOLASTUS. Trochaici, Tetrametri, Catalectici.


image: s047

AEdepol nunc primum sentio, nunc misera intelligo
Quid possit amor, quem tam saepe exsecravi indignissime,
Omnesque puellas tamque non sanae mentis compotes
Quae capi se amore perpessae sint valde turpiter.
Nempe Medeam et Scyllam et Minois regis filiam,
Nunc Palinodiam cogor cantare, nam vis maior est
Aligeri Dei, quam ut imbelles possint mulierculae
Huic sese opponere, qui maximum Iovem coegerit
Ut tauri vel cygni formam indueret, stulta igitur fui
Quod sum saepe amorem verbis detestata pessimis
Namque amor, ut sequentes ducit, sic reluctantes trahit.
Id quod experior nunc misera, quae modis exerceor
Miris. Acolasti etenim forma excellens me coquit
Qui forte heri apud nos una aderat hesterno in convivio.
Hunc postquam conspexi, flammas concepi imo pectore.
Ut nisi optato ipsius perfruar amore, funditus
Perierim, quare deos immortales supplex precor
Ut nos optatis Hymenaeis iungant Iunone auspice
Quod si non fiet, laqueo vel ferro vitam finiam,
Et parcis invitis truncabo fatalia stamina.
ACOL.
Arrige nunc aures Acolaste, tua agitur iam res et salus.


image: s048

Age ne te maceres, tui te faciam voti compotem.
Non possum me continere quin salutem et colloquar
Salue mea Venus, salue et Charis tu mellitissima.
DELE. Euge Acolaste, salue ab imo calce ad summum verticem.
Cur tristis? cur pallidus? quare ducis suspiria?
Num mali tibi quicquam contigit? nam sunt haec saecula
Insidiis hominum plenissima, dum melius sibi cupit
Quisque quam alteri, enarra quid afflictet te, corculum
ACO. Hei mihi. DEL. Per Deos omnes te mi animule oro et obsecro,
Ut mihi detegas audacter quid miserum te mordeat
Omnib, neruis operam dabo ut tibi bene consulam.
ACO. Omnino nihil, non caelum sudum est omni tempore.
DE: Facies? indicat tua pertristis dolorem maximum,
Quem nisi notum feceris mihi, peribo funditus.
Dic age, num quisquam tuis doloribus mederier
Possit. ACO. Hercle nemo nisi tu sola potes, quare adiuva.
DEL. In me non erit mora, tu saltem mihi mentem aperi tuam.
ACO. Age vero, dum adeo isthaec, delicium meum scire expetis.
Da fidem te nulli credituram, et nusquam gentium
Divulgaturam.
DEL. En dextram meam, quae fidei symbolum est.


image: s049

Angeronam me dices, Aegyptium atque Harpocratem.
ACO. Cum mihi nuper assideres prae lauto in convivio,
Coepi Deleastisa contueri tam laudabilem
Formam, qua praestas, quaque antecellis vel longissime
Omnibus puellis. Hesperus ut quam fulgidissimas
Stellas vincit, et Lunam Sol ut fulgore maximo
Superat, sic tibi laude formae nulla virgo aequabitur.
Sed velut praesente Sole pereunt omnia sidera,
Sic tecum collata forma cunctarum obtenebrabitur.
Singulae nam partes corporis sunt dignae amplissima
Laude, queis narrandis, ne dum exornandis, vix Gallicum
Herculem satis facturum existimem, vel Nestorem
Gemina quis digne laudet rutilantia fronte lumina?
Ex quibus vel mille gratiae catervatim emicant.
Quis roseum os? aut quis genas rubicundulas? Quis palpebras
Nigras laudet? quis capitis pilos celebret vel aureos?
Quis mammillas eminentes summo laudet pectore?
Denique cuncta respondent sibi, quae sunt toto in corpore.
Nil nimis magnum, nihil paruum nimis, symmetria
Iusta conformata sunt, satis mirari ut non queam
Quae, dum caute circumspecto Deleastisa singula.


image: s050

Coepi perdite te amare, nam per oculos influit
Saevus amor cordis penetralia intima, ceu per cannulas,
Qui me flammiferis sagittis transfixit crudeliter,
Adeo ut nec die quies mihi sit, nec nocte carpere
Somnum possim, sed semper tua forma obversatur mihi,
Ut meum nisi amorem explevero, perierim funditus
Ipso in flore aetatis, ceu rosa quae calore maxumo
Solis cum fuerit correpta, marcescit mox decidens.
In tua cum sint igitur manu tam mors quam vita, te
Supplex obsecro ut vitam mihi dones, neve me sinas
Morte perire, meae et voluntati acquiescas, mel meum.
Posce quid vis volueris, vel pretiosissima munera,
Nam tibi nil denegare possem, quin mox largiar.
DEL. O indignum facinus, Proh Deus audacem impudentiam.
Vah qua fronte sollicitare me audes de stupro, scelus?
An me venalem, aut in propatulo me habere existimas
Intactam pudicitiam? an cum scorto te nunc publico
Verba facere? nec mei rationem habes, canis impudens.
Ni fidem tibi dedissem, proh quantas turbas darem.
Nobis non eadem ratio est, quae vobis adolescentib.


image: s051

Virgines enim omnes conferrem cum veste serica
Adolescentes porro reserunt aurum quam purissimum:
Nam velut illa cum semel maculas turpes assumpserit:
Aut in caenum si demersa fuerit inpurissimum,
Elui potest nec arte, nec labore maxumo.
Aurum vero quamvis commaculatum, extergi sic potest
Etiam plus ut niteat, quam ante, si purum putum foret.
Sic adolescentes flocci faciunt, quia illis non obest,
Sed nos si semel conspersae fuerimus tenui nota,
Numquam detergemus acceptam a nobis infamiam.
Quare oportet, ne pudicitiam perdamus turpiter
Invigilare caute, quae nobis dos est amplissima,
Quam semel laesam numquam redimes vel aere maxumo.
ACOL. O crudelitatem immensam, et o saevitiam Tigridis.
An non te miseret mei? quem cernis contabescere
Nimio amore, non secus ut quondam Clytiae miserrima
Cum iam sim repulsam passus, multorum exemplum sequar,
Et vel ferro vel laqueo salutem quaeram, tu lues
Poenam, quae mortis ferae mihi caussa es crudelissima.
Deleasthisa, do fidem, et iuro per conscia sidera
Me te ducturum uxorem domum, ex me si conceperis.


image: s052

DE. Dii te perduint cum isthac procacitate, pessime.
ACOL. Quo fugis? audi verbum unum. DEL. Non audio petulantissime.
AC. Non possum non admirari cunctarum versutiam.
Adeo ut omnes in eodem ludo edoctas esse arbitrer,
Quod tam pulchre dissimulare didicerint et calleant
Id quod nunc in Deleasthisa cognovi certissime.
Quae cum amore tanto exaestuet dissimulat optime,
Sic est ingenium muliebre his institutum moribus,
Ut quanto plus exoptent, tanto opponant se fortius.
Quo magis expetant, eo reluctentur plus et negent.
Nam cogi volunt volentes, et reluctantes petunt.
Sed ad eam me conferam, intus ut reconciliem mihi,
Et petam ut convivium apparet nobis lautissimum
Nam Colacem cum Myspolo, et Philostasium ipsumque Acratem
Invitavi ad cenam, cum quibus cras frontem exporrigam
Quando quidem pater cum matre ad amicos iam profectus est.

ACTUS III. SCENA III. ACOLASTUS, DELEASTISA, COLAX MYSPOLUS, PHILOSTASIUS ACRATES, CERDONES. Senarii, Septenarii et Octonarii mixti.

Puer heus, insterne mensam, post ocissime
Ad Colacem et ceteros te confer, ut sine


image: s053

Mora veniant iube, cuncta esse dicito
Parata, mox voca aliquem qui cenantibus
Nobis ludat fidibus, ne quid desit vide,
Tu Deleastisa compara coronulas
Aliquot, convivis quas des advenientibus,
Postquam verbis blandoque amplexu exceperis,
Ut sint omnia superflua, ne desit vide.
Abunde cras soluam, tene tu memoria
Si plus exposueris.
DEL. Curabitur bene.
Tu saltem, convivas ut exhilares, vide,
Vel poculis, vel per salsis facetiis,
ACO. Intendam vires omnes, ut me strenuum
Geram potando, ne discedant sobrii.
Siquidem meretur laudem nunc amplissimam.
CO. Saluete plurimum. ACO. Ingentes vobis ago
Quod advenistis, gratias, suavissimi
Congerrones.
MY. Sed non ages posthac, scio.
Edaces et bibaces convivas habes.
DE. Adventus vester est mihi acceptissimus.
CO. Hoc amplexu prae gaudio cor exsilit.
DE. Corollas has, horti nostri donaria,
Accipite aequo animo, exigua nec munuscula
Spernite. PHI. Quam suave spirant hae coronulae.
ACO. Puer, recentem aquam fer, ut lavent manus.
ACR. Ad sacrificium nos ituros autumas?
Quae manibus illotis tractare erat nefas.


image: s054

ACO. Accumbite. Iam lubet animo meo obsequi.
Indulgens genio vivam, dum vivam, bene.
In Alexandrinis deliciis vitam exigam,
Dum fert aetas, dumque valent vires corporis.
Aut bibat aut abeat: Graecorum in conviviis
Erat lex celeberrima, quam nos hic gnaviter
Servabimus, quare Colax hoc praebibo
Tibi, quod faustum sit felixque, poculum.
COL. Lubens excipio, et summas habeo gratias.
AC. Tibi vero hunc uno Myspole haustu cantharum
Do, sed tu Deleasthisa, mel meum, prius bibes.
MY. Excipio, sit salus. CO. Heus Acrates, hoc tibi
Quod cernis praebibo poculum. AC. Habeo lubens.
MY. Philostasi, hoc saluto te benigne cantharo.
PHI. Respondebo, sed mensae exhaustum imponito.
MY. Videbis, candide bibam, non de me aliter expertus es.
ACO. Heus puer, accerse, ut iussi qui fidibus canat.
Ni recte efficies vapulabis postea.
Deinde huc ad mensam concede, et cantilenam concine.
PU. Adest. AC. Intende neruos, bone vir, et nos excita
Faceta cantiuncula, si quid potes.

ODE DE ADULTERIO Veneris et Martis, ex Homero Odyss.

Viderat Martem Venerem foventem,
Atque inexstructo thalamo cubantem,


image: s055

Qui regit solis volucres quadrigas
Comptus Apollo.
Nuntiat fabro cito claudicanti,
Qui graves technas animo doloso
Invenit, paruas fabricans catenas
Retia Ponit.
Est et in Lemnum peregre profectus,
Id quod observans rigidus gradivus
Mox ad asuetum thalamum cucurrit,
Gaudia quaerens.
Cumque conscendunt, cupidos amantes
Fraudis ignaros capiunt catenae,
Ex quibus captis datur exeundi
Nulla potestas.
Mulciber postquam videt esse captos.
Convocat cunctos superos deasque,
Ut scelus Martis rigidi viderent
Cum Cytherea.
Martis amplexu Venus obvoluta
Praebuit risum superis solutum,
Membra quod nulla potuit pudenda
Veste fovere.
Non erat quisquam ratione tali
Qui pati amplexus cuperet Diones,
Praeter Atlantis nitidum nepotem
Pleionesque


image: s056

ACOL. Equidem et ego me cum Venere vinciri permitterem.
ACR. Satis commissatum est, famemque explevimus.
Iube fasciculos aliquot chartarum huc adferrier.
Cibus tollatur, ludemus parumper, nam quid alea
Possit, lubet experiri. ACO. Puer heus, profer fasciculos duos.
Mappam mensalem tolle cum cibo, et statim
Aquam puram, ut lavent manus, adfer, ne sit mora.
MY. Acrates, tu distribue folia, verum fraus absit et dolus.
Pecuniam coniciemus in hunc circulum,
Ut qui futurus sit victor mox auferat,
Nunc volue fortuna rotam, nunc mea suspice
Vultu benigno vota, victor tibi bidentes offeram.
ACR. Periclitemur quid vehat fortuna, tu Colax
Es primus. ACOL. Accede Deleasthisa huc, ludemus paululum.
Sudarium auro pertextum depones, ego duas
Ulnas deponam serici villosi, age asside.
D. Utut placet, impartire folia, vincam te certissime.
ACRA. Mea est pecunia haec, vici ludum. PHI. non largior.
ACRA. Cur non? PHI. Pecuniam, inquam, redde furcifer.
ACRA. Non reddam. PHI. At ego, scelus, vicisse te nego.


image: s057

ACRA. Quid caussae? PHIL. Non aperte lusisti, sed subdole
Composuisti chartam, et folium e medio subtraxisti.
Dein
Clam quod non placuit sub mensam demisisti impudens.
Atque en iacet ad huc sub pedibus tuis, quare pecuniam
Redde. ACRA. At non reddam, medium te licet discerpseris.
PH. Hoc pugione te pungam nisi reddas pecuniam.
A. Ut lubet, ego itidem faciam, robur experiar tuum.
Proh facinus indignum trucidor heu miser.
Acolaste subveni, quid cessas? AC. Proh, tantum scelus
In alienis aedibus admittere, non pudet
Tantas turbas sub noctem dare? ACR. quid cessas? vindica,
Trucida. Ac. Sublimem rapiant omnes te daemones.
An leve crimen putas tantam vim facere in aliena domo?
Mox amove te hinc, aut fustibus eiciam te foras.
Hanc pro meis meritis nunc gratiam rependitis?
PH. Quid tibi vis? non me terrebis saevis dictis tuis.
Iam pugnus haerebit tibi in mala, nisi os compresseris.
MYS. Quid agis Philosthasi? non decet tumultuari in aedibus
Alienis, nam capitale est facinus, age domum ibimus.


image: s058

Deducam te usque ad contubernium tuum
Per hanc plateam, est enim quam ceterae multo tranquillior,
Sed ecce ingens cerdonum multitudo nobis obviam
Venit vociferando. CER. Ba ba bu.
PHIL. Vix duo sunt, tace.
Mirum spectaculum videbis, hoc agemus in fugam.
Canes enim vehementer latrant, mordent minus.
Colax ad dexteram concedito, tu isthinc Myspole
Aditum interclude, ne qua pateat his fuga.
Horrendum clamitans, ego stricto hos ense persequar,
Tamquam praedam in casses agam, vos sternite
Eos ad terram, intellexistis me? COL. Bene.
CER. Ba ba bu. PHIL. Ho ho ho.
CER. Heu heu inermes caedimur.
COL. Satis dederunt poenarum, coniciamus nos in pedes.

ACTUS III. SCENA IIII. PHILOMATHES. Trimetri.

Usu tandem quottidiano iam comperi,
Vere dixisse Homerum, qui quam plurimos
Dissimiles patrum dixit esse filios.
Plures peiores, meliores paucissimos.
Cuius rei clarissimum exemplum Acrates
Et Acolastus praebent, qui cuncta dissipant,


image: s059

Quae patres vix summo labore et maximis
Sudoribus congesserunt. Sed incidit
Vetus sermone vulgatum proverbium:
Tenax requirit prodigum, et dum attentius
Omnia perquiro, video: quando altissimus
Sit Parnasus, et ad huc angusta semita
Sentibus innumeris et spinetis obsita,
Saxosa, et non nisi per sudorem pervia,
Ad quam monstra advigilant aspectu pessimo,
Quae ascendentes non admittunt, sed avocant:
Voluptas, paupertas, pravum consortium.
Quamvis sublata voce Pierides vocent,
Et monstrent laureos licet ramusculos.
Circumvenire multos his monstris, quibus
Dum dant operam, a studiis se totos segregant.
Quod contingit meis quoque conterraneis,
Qui dum nimis libidinibus obtemperant,
Remiserunt Musis et Phoebo nuntium.
Ad hos igitur, si sint domi, me conferam,
Ut in viam reducam, et redeant ad frugem.
Sed eccum Acolastum video.

ACTUS III. SCENA V. ACOLASTUS, PHILOMATHES. Trimetri.

SAlve plurimum.
Opportune quidem venis mihi obviam.


image: s060

Sed ubi est Acrates? ACOL. Domi est, aegrotat paululum.
PHI. Aegrotat? quo morbo? letali forsitan.
AC. Non arbitror. PHI. Verum unde exortus tam cito
Invaluit morbus? fortasse aliquanto bibit
Largius. AC. Ego hercle ignoro. PHI. Non est quod tegas,
Rem novi a principio. Sed mirari satis
Non possim, cur istos sectere gurgites.
Cur istis te adiungas, quare commercium
Habeas cum perditissimis nebulonibus,
Qui non honestatem, non pietatem colunt.
AC. Heri ad me veniebant, quare ego pro viribus
Satis prolixe tractabam. PHI. Miserrimum,
Eo nunc rem redisse, ut si cui bene ut elis,
Hunc multis nisi mox poculis inebries
Amicitiae disrupta dicant foedera.
An patris verba tibi exciderunt tam cito?
Quibus monebat nos, ut scis, ne talibus
Adhaereremus, qui bonarum ab artium
Studiis nos abstraherent, et pravis moribus
Vitam nostram inficerent, morati pessime.
Videbis in quae te incautum trudent mala,
Postquam satis blandis verbis te illexerint.
AC. Quod si non fecero, Timonem me appellitant,
Aut philosophum. PHI. Dicant, permitte, quod velint.


image: s061

Nam nulla fides est, nec iusti observantia.
Quos coram cernis et putas esse optimos,
His minime fide, nam sunt perversissimi,
Qui te apud alios illudent, quamvis plurima
Coram, et vitam promittant pro te fundere.
Nam tales praediti sunt lingua duplici.
Mel et virus spirant uno ore et halitu.
AC. Non arbitror, namque horum perspexi fidem.
PHI. Fidem? qua in re. quod est letali vulnere
Ab his Acrates confossus? egregiam fidem.
Quod temet ipsum ferme eiecissent domo.
ACO. Non est letale, vix mucrone paululum
Perstrinxit, postquam multo esset vino obrutus.
PHI. Vide quid agas, non homines huius temporis
Tam cito cognosces, quin etiam centum salis
Si modios cum nonnullis hic consumpseris,
Vix ingenium cuiuslibet perspexeris.
Crudeles saepe serpentes sub floribus
Latent, et spinas saepe quoque rosae occulunt.
AC. Non possum me plane ab hominib. seiungere.
Nec pater unquam interdixit, ne bonos mihi
Amicitia adolescentes adiungerem,
Et omni demererer benevolentia.
PHI. Amicitia inter latrones? ACO. Proh Iuppiter
Tua quid interest? Si quid consumpsero
Id fiet de meo. PHI. Consume non moror.


image: s062

Sic sunt nunc homines, qui cum sibi non consulant
Alios bene monentes tamen non audiunt.

CHORUS TERTIUS.

Qui vis ingenuis labore magno
Eniti studiis, ad astra clarum
Nomen tollere, feminas venustas
Et ludos, epulasque sperne lautas.
Incautos iuvenes tria haec inescant,
Atque ad plurima probra dant fenestram.
Et gignunt odium novem sororum.
Obnixe studiis adhaere honestis.

ACTUS IIII.

SCENA I. EUPROSITUS ELEUTHERIA Senarii.

AIn verum esse, quod nobis absentibus
Vitium sit oblatum (me miserum) filiae,
ELEU. Sic est, EUP. Quis fecit? ELEU.
Acolastus. EUP. Nullam fidem
Esse in mundo, proh Iuppiter, heu iniuriam.
Vix sum compos mentis, sic ebullit cruor
Circa cor, atque ad iram mentem concitat.
Si mihi scelestus nunc daretur obviam,
Hunc ensem in costas adigerem vi maxima,
Et hanc viam cerebro miseri conspergerem.
Vir es Acolaste, gessisti te fortiter,


image: s063

Imbellem debellasti vir puellulam:
Pudicitiam eripuisti, age, te mihi obviam
Offer conceptam merito hanc in te iram evomam.
EL. Dedit iusiurandum se ducturum domum,
Quare effervescentem iram, mi vir, comprime.
Placuit puellae species adolescentulo,
(Pudicitia cum forma agit nam litem maximam)
Calcaria addidit amor, locus et occasio.
Amice agendum est cum adolescente et leniter.
Voluntas virginis adfuit, et humaniter
Fecit, persuadebo hominem, et accedet mihi
Ut ducat uxorem, novi tractabile
Hominis ingenium, per servom accersi iube.
EUP. Dromo, accerse Acolastum, ut mox veniat huc rogo.

ACTUS IIII. SCENA II. ACOLASTUS, Scazontes.

Quam numquam, Dii immortales, secundae res
In amore perveniunt ad exitum laetum.
Gravis quin luctus hunc sequatur a tergo.
Meo malo nunc etiam intelligo, demens
Amor cur captus lumine, et puer cur sit.
Nam saepe prudentissimos facit caecos


image: s064

Et tamquam pueros nil sapere, quod expertus
Meo malo iam sum, periculis qui me
Tot obieci, caecus et infans, nihil cernens
Futurum, et qui finis amorem hunc sequi posset.
Atque adeo, tot lubens angustiis memet
Involui, ut inde me expedire non possim.
Compressi virginem, quae nunc gerit fetum:
Fidem dedi, me ducturum domum dixi.
Quae res me sic excruciat, ut nihil supra.
Huc illuc impellor, tamquam in mari navis,
Procellosi quando ineunt proelium venti.
Ut nesciam miser, quid me futurum sit,
Ducam vero? pater obstat, qui modis miris
Me tractabit. quid dicet? num puellas ut
Vitiares huc te misi? an ut bonas artes
Perdisceres, probatis moribus vitam
Informares? an non haec antea praedixi?
Quando vides Philomathen sic inhaerere
Amori? qui quoque monere debebat
Ut non tam turpiter substantiam nostram
Sine tuorum studiorum perderes fructu.
Penitus ignoro quid respondeam patri.
Non dicam? pietas, aequitas, amor, leges,
Fides, religio, Deleasthisae agunt causam,
Atque adeo invitum me impellunt, trahunt, cogunt,
Minantes poenam si non duxero, ut fas est.


image: s065

Quibus si advorsarer, vel si reluctarer,
Essem dignus cui tellus hisceret vivo,
Et velut Amphiaraum absorberet Argivum.
Quid nunc restat? nisi ut de monte praecelso
Me praecipitem, aut latebras animae ense perquiram.
Tam me circumvallant angustiae multae,
Mori ut malim potius, quam sic frui vita.
Sed hanc dum in vivis fuero a me abstrahet nullus,
Quae mihi suum misera concredidit corpus.
Nun deseram, decrevi, sed domum ducam.
Quare ad patrem me conferam puellae, quae
Veretur ut sim ducturus, et ut expurgem
Me, ipsaque flens iam dudum meam fidem implorat.

ACTUS IIII. SCENA III. EUPROSITUS, ELEUTHERIA, ACOLASTUS. Octonarii.

Qua fronte, quo ore absentibus nobis es ausus, carnufex
Domum nostram contemerare, et notam famosam inurere?
Vix me contineo, quin tibi mox manibus in crines involem,
Et discerpam Threiciae mulieres ut vatem Oeagrium,


image: s066

Qui nunc familiam nostram asperseris tam turpi infamia.
Ut stas? ubi pudor? ubi verecundia? quid ais heus tu furcifer?
ACOL. Audi verbum unum, peccavi, fateor, veniam supplex peto.
EUP. Veniam? qui facinus Phalaridis tauro dignum commiseris.
Num me ludibrio habes? ACOL. Non veniam cupio ut vellem avertere
A me culpam, sed ut furibundam isthanc iram compesceres.
Factum quod est, infectum reddi non potest, ad optimam
Quin potius partem confer, forma, aetas, amor, ad id me impulit.
Amor quid possit nosti, cuius non supremus Iuppiter
Potuit vel tela vel faces a se ardentes avertere.
Age dehonestavi puellam, maximis honoribus
Eandem afficiam, in uxorem ducam, quod fiat auspice
Deo precor, ab hac, dum vivam, me nemo nisi mors abstrahet.
Hanc mihi selegi praeter ceteras, cum qua aetatem exigam.


image: s067

Quapropter desine succensere, amorem et aetatem vides
Amborum. EUP. Si non feceris, cogam te iure et legibus.
EL. Hanc, mi fili, ut scis, unicam tantummodo habemus filiam,
Solacium senectutis nostrae, cuias tu flosculum
Decerpsisti, quam si non duxeris, mox vitae terminum
Pones, quare per hoc caput te obtestor, ne nos de seras.
Habebis dotem amplissimam, et dum vivam, omnia plena manu
Ad vitam suggeram, misereat te senectutis meae.
ACO. Ne lacrima, dum spiritus alit hanc animam numquam vos deseram.
Et citius caelum flores, aut tellus producet sidera,
Quam vel casus acerbus, vel grave aliquod infortunium
Deleasthisam eripiat mihi, et ab ea me vivum segreget.
Sed conferam me nunc domum, idoneum sum nactus nuntium,
Per literas hac de re certiorem facturus patrem.

ACTUS IIII. SCENA IIII. DANISTA, ACRATES.


image: s068

Trochaici, Tetrametri, Catalectici.
Acrati demens nuper credidi vicenos aureos,
Et iam constitutus effluxit soluendi terminus.
Quapropter fugitat meum conspectum, nec mihi obviam,
Quod sensi, venit, Sed mox me viso in aliam conicit
Sese plateam, quare si mihi nunc daretur obviam
Compellarem. Nam mala nomina saepe compellanda sunt.
Hisce sunt homines nostra aetate exornati morib.
Ut, nisi quod tuum est repetas, non sponte sua tibi redderent.
Vel si quis quid reddit, magna est huic agenda gratia.
Adeo ut ipsa fides irata hinc ad Deos secesserit.
Et perfidia emissa, ex inferno cunctos invaserit.
Eccum quem quaero, sequar mox a tergo, ne se occulat
Aliorsum me viso, heus bone vir, quando reddes debitum?
AC. Debitum? quid? DA. Debitum. AC. quantum? DA. Vicenos aureos,
AC. Quando mutuo dedisti? DA. Nescis? ah homo impudens.
Denos tibi dedi, quos perdidisti nuper alea.


image: s069

Octiduo post iterum denos, quos dederas meretriculae,
Et chirurgo, quod cur asset vulnus in convivio
Acceptum, ficumque quo te tunc meretrix donaverat
Cum tecum cubaret, ad minimum integros menses duos.
Quare redde quod debes, aut rem ad Rectorem deferam.
ACR. Non abest multum, quin hoc in luto te provoluerem
Quod me compellare audes effrons in publica viae.
Nonne dixi tibi, me nuntium misisse in patriam?
Qui quam primum venerit, aes alienum persolvam tibi.
DAN, Quo te proripis? o effrenatam hominis impudentiam.
Tu facies ut nulli crediturus sim pecuniam.
ACRA. Quid nunc comminiscar? aut quam nunc intendam fabricam?
Ut patrem argento emungam, atque huic ut persoluam debitum.
Dicam me dimidium pene annum correptum luridae
Febre laborasse, et ita tantam consumpsisse pecuniam.
Si pater rem cum scortis habere me rescisceret,
Ludere, potare dies et noctes, ferret gravissime.


image: s070

ACTUS IIII. SCENA V. EUBULUS, PHILOSTORGUS. Septenarii.

Philostorgum exoptarem nunc mihi dari obviam.
Sed ipse exit foras, conveniam et quaeram quo velit.
PHI. Te quaerebam salue. EUB. Et ego te. PHI. Cur frontem contrahis?
EUB. A filio allatae mihi sunt literae, in quibus
Scribit se Euprositi cuiusdam vitiasse filiam,
Atque ab eodem cogi, ut ducat in uxorem, legibus.
Quae res animum meum adeo excruciat, potius ut mori
Malim quam vivere. Utinam mors in primo limine
Vitae extinxisset te, ne mihi caussa dolorum fores.
Acolaste Acolaste, quam saepe monui fideliter
Ne perditis adhaereres pessime consortiis,
Neve sineres blanditiis te capi muliebribus,
Id quod timebam non sine dolore meo contigit.
Quam inique est comparatum, ut hi, quibus sunt filii
Obtemperantes et morigeri, his permittant nihil
Et largiantur quoque pecuniam parcissime.
Nos vero, qui quodcumque illis lubet concedimus,


image: s071

Plerumque habeamus filios quam perditissimos.
Nunc demum sentio, pecuniam et licentiam
Esse adolescentulorum corruptelam maxumam.
Sed utinam aut filius aut ego e vivis excederem,
Ne nebulonem viderem posthac impurissimum.
Verum, si mihi dabitur in conspectum, pessumdabo.
Nihil ne de tuo novi audivisti filio?
PH. Nihil, nisi quod scribit febre laborasse se diu.
Vicenos aureos petens, sibi ut transmitterem,
Utpote, quos curando morbo hoc illic insumpserit
Non igitur filium sines uxorem ducere?
EUB. Non hercle faciam, quin meis manibus occiderem
Potius, quam ut hoc homini impurissimo permitterem.
PHI. Quid ergo facies? EUB. quid? rogas? cras quando illuxerit
Dies, iter ingrediar, ut ad ipsum proficiscar, tenes?
Tu, si voles poteris una mecum. PHI. recte mones.
Abi domum, et quae sunt necessaria ad iter, para.

CHORUS QUARTUS.

Peius haud quicquam muliere vivit,
Nam venenoso vomit ore flammam,
Et quibus fallat iuvenes tenellos
Retia ponit.
Spirat emittens velut Aetna flammam,


image: s072

Perdat ut stultos miserosque amantes,
Hanc, precor, pestem fuge qui novena
Numina quaeris.

ACTUS V.

SCENA I. ACOLASTUS. Trimetri.

Postquam delusus esset ab Ate Iuppiter
Hanc crinibus arreptam deturbat caelitus,
Nec unquam divorum fruitur commercio.
Verum homines inter graditur veloci pede,
Calamitates et caedes miscens maximas.
Eadem mihi nunc mille rixas seminat,
Hic virginis pater, ex parte altera meus,
Minantur mihi Geticis extrema affectibus,
Alter si non, alter vero si duxero.
Omnia sunt plena, quo me verto angustiis.
Tot me circumvallant miserum molestiae,
Ut nisi me Deus eripiat e tantis malis,
Ad extremam infelix redigar insaniam.
Audio patrem advenisse, hic mihi sunt iurgia
Parata, quibus, hei mihi, iam tractabor modis.
Sed ad Litas Iovis me vertam filias,
Quae tardis et lentis sequuntur passibus:
His supplex ero, verbaque dicam precantia,
Ut me velint eripere, e tantis cladibus,


image: s073

Infelici qui coepi amare sidere.
Litae, Litae, servate miserum vestra ope.
Ad vos venio consilium auxiliumque expetens,
Approperate citis gressibus. Si vos mihi
Auxilium denegatis pereo funditus.
Si scissem ex hac re tot lites, tot iurgia
Mihi futura, numquam patrassem miser.
Beatus ille, qui procul ab his vinculis,
Sedulo vacare potest ingenuis artibus.
O si reverti elapsa possent tempora,
Numquam me tot curis incautum involuerem.
Recte dictum est, damnosas esse feminas
Bonas malasque. Nam quantumvis castitas
Laudetur Penelopes, tamen procis fuit
Exitii caussa, quos Ulysses sustulit.
Et Asiae toti dedit exitium Tyndaris,
Sic mea Deleasthisa mihi peperit maximas
Rixas, sed ad patrem meum me conferam,
Ut audiam num hac de caussa succenseat.
Mens hercle praesagit mihi infortunium.
Sed ni fallor, video patrem, huc accedere.

ACTUS V. SCENA II. EUPROSITUS, ELEUTHERIA. Trochaici, Catalectici. Tetrametri.

AUdine uxor, num fuit hodie hic Acolastus? ELE. Non arbitror.


image: s074

EUP. Illud timeo, ne effugiat, neve aliorsum se conferat.
Quam suspitionem parit mihi, quod semper procrastinat,
Et quod rarius nunc huc adventat solito.
EL. ne time.
Ingenuus adolescens est, non faciet, concoepi bonam
Spem, sed fortasse ad cenam veniet. EUP. Igitur cenam para.
Ego paulisper in forum prodibo, num quid sit novi,
Auditurus, cuius nostra saecula sunt plenissima.

ACTUS V. SCENA III. EUBULUS, ACOLASTUS, PHILOSTORGUS. Tetrametri, Iambici, Catalectici.

Eho bone vir, hodie faciam ut scias quanti pater sit
Faciendus, non impune feres quod vitiasti puellam,
Et eandem me invito vis ducere in uxorem sceleste.
ACO. Pater, da veniam, quaeso pater.
PHI. non te dignum facis. EUB. quid?
PHI. Occides filium? EUB. morietur. PHI. ah saevire noli.


image: s075

ACO. Hoc est esse patrem? EUB. atque hoc est esse filium? ACO. Miser sum.
PHI. Eubule, non hercle sinam ut facias me praesente caedem.
Cedo, num tu tam facile potes animum exuere paternum?
EU. Non exuerem patris animum, perfricta fronte quod me
Patrem non agnoscit, cuius dictis merito obsecundet.
Scis quo pacto ab ineunte aetate mihi contrariatus
Et tergiversatus sit, qui me invito patre ducet
In uxorem istam meretricem, non sine dedecore summo,
Cum non obseruet stipes quantae insidiae sibi struantur.
Quae nemini obtrudi possunt; inescant sic amantes
Ut quas vitiaverint in uxores ducant easdem.
Ante aliquot annos si duxisses uxorem, vir esses.
Vide ut stet, quam nullum aedat ingenui signum pudoris.
Age, accerse Euprositum, videbimus quo iure possit
Tibi nubere, sui ipsius prodiga cum sit pudoris.
Vel potu vel cibo porrexit huic meretrix amorem,
Adeo est submersus in amore, ut non abstrahi inde possit.


image: s076

PHI. Humanius age, vix enim ut non ducat obtinebis.
EUB. Aspera verba nihil si proficiunt, quid lenia moverent?
Sed nisi fallunt oculi, procul video istos advenire.

ACTUS V. SCENA IIII. EUPROSITUS, ACOLASTUS, EUBULUS, PHILOSTORGUS. Senarii, Septenarii et Octonarii.

Itan dicis te tam impotenti esse a patre
Animo tractatum, et nolle ut ducas filiam
Meam, quam vi tute, ut nosti compresseris?
ACO. Sic est, et si non adfuisset Acratis
Pater Philostorgus, necasset me, satis
Crudeliter paterni oblitus muneris.
Sed exspectant nos, accedamus ocius.
EUP. Est ne ille tuus pater, qui dexteram tenet?
ACO. Ille est, promissam barbam qui mulcet manu,
Qui cogitabundus declinat in terram caput.
EUP. Accedam et alloquar, Saluete plurimum.
PHI. Habemus gratias. EUBU. Age bone vir, tu coges filium
Meum, ut ducat gnatam tuam? quo iure? quibusue legibus?
EUP. Huius regionis, namque apud nos cautum est si quis virginem


image: s077

Vitiaverit, ducat eandem, aut capite poenam luat.
Quare si non vult, ego procedam iure et legibus.
EUB. Egregiam legem, quae fenestram patefacit libidini.
Nam si quis habuerit domi maturas filias,
Ita ut nemini easdem poterit obtrudere,
Hac ratione in nassam pelliceret adolescentulos
Rerum imperitos, ut vitiatas ducerent,
Atque sub honesto posset lenonem agere nomine,
Et peregre proficisci, ut maior sit his occasio.
Quin virgines sunt vigili adservandae custodia,
Arcendae a iuvenum crebra consuetudine.
EUP. Duram profecto mihi demandas provinciam
Siquidem mallem suum custos esse potius, quam virginem
Hanc custodire, sui quae custos esse non potest.
EUB. Veterator. EUP. hem quid dicis? EUB. dicebam gnatum meum
Tuam non ducturum esse filiam.
EUP. Quibus rationibus.
EUB. Nam filius vicesimum quintum cum non excesserit
Annum, sui iuris non est, nec quicquam sine parentibus
Suscipere audet, ne minimum, non dicam quod matrimonium


image: s078

Contrahere possit invitis parentibus.
Quare tuam gnato meo locare filiam
Non poteris, nec debes, cum mihi subiectus sit adhuc filius.
EUPR. Igitur infamiam qua me domumque meam aspersit, feram?
Non hercle faciam, quin potius omnia med bona largiar
Iurisperitis, quam hoc ut ferat inultum filius tuus.
Qui cum possint citra negotium ex mala caussae bonam
Facere, ex bona poterunt vel optimam.
Cedo,
Tu ne aequo animo laturus esses, filiae tuae
Si quis stuprum inferret? EUB. Ego non factum probo.
Sed quare admisit eum? cur non stulta a se repulit?
Adolescentes enim non tam sunt in crimine quam virgines:
Quippe quod hi non secus ac canes sagaces inquirunt feram,
Quam visam prosequuntur, apprehensam mordicus tenent.
EUPR. Cur non reluctata est pudicitiae exemplar Lucretia?
Perinde quasi possent imbelles virgines viris
Sese opponere. Sed cum non aequitati apud vos sit locus,


image: s079

Vobiscum stricto iure agam, et hunc in ius traham,
Ut si noluerit, ut dixi, poenam capite luat,
Iuxta leges nostrae regionis; et instituta publica.
PHILO. Eubule iniquus es nimis, non approbo, aequum postulat.
Nam prae stat has leges servari, ne data improbis
Ansa peccandi, in quasvis irruant innuptas virgines.
Praeterea non est quod causere. nam pater
Vir est probatae fidei, non infamis crimine
Ullo, divitiis pollens, ipsa virgo, praeterquam quod est
Formosa, vitam egit pudice et duriter,
Ut tota civitas testatur, quae clamat scelus
Infandum admisisse hunc, et quovis supplicio dignissimum.
Insuper amor, aequitas, relligio caussam agunt.
Amor quidem, quod si hunc ab illa segregaveris,
Actum est de vita et salute filii tui.
Siquidem sibimet ipsi asciscet vitae periculum.
Porro aequitas, quia aequum est si quis quicquam asperserit,
Abstergat ut idem. Postremo religio quoque monet
Iusiurandum sancte esse servandum, quo te devinxeris.
ACO. Pater si me vivum vis miserum ab hac ne me abstrahe.


image: s080

EUB. Habeas, valeas, oblectes te cum illa. ACO. Sine te exorem pater.
EUB. Age duces. ACO. O lenissimum patrem nunc te geram in sinu.
EUB. Dotem dic Euprosite. EUP. Dabo quingentos aureos.
EUB, Placet, eamus nunc intus ubi reliqua curabimus
Si quae supererunt, duc nos in domum tuam.
EUP. Fiat sequimini. PHI. Mox sequar, prius ad gnatum me conferam,
Cui denumerabo argentum quod debet.
EUP. sequere. EUB. sequar.

ACTUS V. SCENA V. ACOLASTUS, ACRATES. Trimetri.

Non possum me tantis explere gaudiis,
Quod in portum e tam turbulentis fluctib.
Sim delatus, mareque iam conquieverit.
Verum quem nunc exoptem mihi potissimum
Dari, cui tam subita haec enarrem gaudia.
Acratem video hilari vultu, sed pervelim
Scire, quod huic sit tam magnum oblatum gaudium.
ACR. Quandoquidem omnia ceciderunt ex sententia,


image: s081

Non possum quin frontem explicem prae gaudio,
Atque adeo ut ad congerrones me conferam,
Cum quibus hunc hilarem laetus transmittam diem,
Dum turget crumena (o lenissimum patrem)
Cum non amplius erit posthac egebimus.
ACO. Conveniam Heus Acrates, quod obortum est tibi gaudium?
Videris etenim quam soles multo hilarior.
ACR. Ehem Acolaste, hodie mihi fortuna se dedit,
Tanto me affecit insperato gaudio.
Pater enim omnem dinumeravit pecuniam,
Quam debebam, et meis dictis habuit fidem,
Nam me febre labor asse patri scripseram
Sex menses, tantamque insumpsisse pecuniam,
Sed nescit in quos usus hanc converterim.
Praeterea immensam argenti vim dedit mihi
In sumptus, quapropter laetitia diffluo.
Sed, ut se res habent tuae? dic obsecro.
ACO. Deleasthisa datur mihi nuptum, atque nuptiae
Parantur, quocirca nunc res est in vado.
Pater iratus cum Euprosito inivit gratiam,
Cui se totum dedit, quem summe diligit.
Eamus intro, hunc hilarem sumemus diem.
Non est quod exspectetis, intus nuptiae
Celebrabuntur, verum valete et plaudite.


image: s082

CHORUS QUINTUS.

Stagnans velivoli maris
Praesentes hominum reddit imagines,
Quando carceribus domat
Fratres nimbiferos Hippotades ferus.
Sic comoedia splendida
Emendat vitium, detegit et malos
Mores, edocet optimos,
Ut vitam instituas in melius, monens.

EPILOGUS A M. CHRISTOPHORO CORnero additus.

Felicitatem vobis maximam precor,
Qui fabulam hanc spectastis, quae pulchre docet,
Quibus sint praediti studiis et moribus
Iuvenes, bonas qui tractant literas, licet
Id non agant simili cura atque industria.
Sed scire vultis quid sit, et admiramini,
Quod cernitis me quoque nunc prodire iuvenem,
Et has agendi partes sumere ultimas,
At cur ego huc veniam non multis eloquar:
Detis mihi saltem pauca dicendi locum.


image: s083

Haec namque dicam, vestris quae sunt moribus
Voluntatique non inconvenientia.
Vester facit candor probitasque maxima,
Atque animus illius, qui ludos hos facit,
Poeticum ut chorum vestrae custodiae
Meis quibus possim commendem verbulis.
Comoediae quoque dicam quam sint utiles
Et haec recens quid spectet fabula,
Sed gratias vobis habemus plurimas,
Ad scenicum hoc quod venistis spectaculum.
Requirit hoc vestra bonitas et aequitas,
Boni ut faciatis studium hoc aequanimiter,
Honoris quod vestri caussa suscepimus.
Nam quo magis bonas amatis literas,
Hoc mage studete iam novis laboribus.
Quapropter auditores o clarissimi,
Rogamus omnes, pro vestra sapientia,
Et singulari virtutis praestantia,
Servate Musas hoc tam misero saeculo,
Easque defendite, quae nil auxilii habent.
Videtis enim quot osores nunc perferant,
Quorum furor ut per totum mundum saeviat
In hos, quibus favent Musae castissimae.
Quis negligit nunc contemnere tam sanctas literas?
Quibus reguntur orbes mundi nobiles?
Quis est, cui non placeret potius barbaras


image: s084

Gentes et audaces sequi, quam literas?
Quos non mali rudesque patronos habent?
At nos miseri, qui summas res amplectimur,
Et qui vitae studemus innocentiae,
Contemnimur, negligimur ferme ab omnibus.
Vos ergo nos omnes amate benigniter,
Et facite ut studium hoc nostrum semper floreat.
Hoc vestra requirit dignitas et gloria,
At tu iuventus literis dedita sacris,
Chori Musarum nobilis docta assecla,
Comoedias ama, sequere, admirareque
Audi, doce, fac, age, laudeque multa vehe.
Hoc etenim qui facit videre dicitur,
Humana vita quam sit multis obruta
Molestiis, crucibus, fortunis et miseriis,
Incertus ut casus regat prope omnia.
Sunt etenim spectaculum vitae huius comoediae
Quae imitantur et referunt mortalium omnium
Conditiones, mores, studium et vitae modum.
Errata singulorum tangunt, vitiaque,
Et quemlibet monent suo de munere.
Si quid sequi velis, sequendum quod putes,
Vitare si quid, huc peto mentem dirige.
Si nescis aetatis florem quid deceat, aut
Si scire vis, quid agat senum prudentia,
Dolus famulorum quam sit multus et favor,


image: s085

Meretricum quanta sit techna et fallacia,
Imaginem vides horum in comoediis,
Quas elegantia praestans Terentius.
Et salibus gaudens Plautus edidit vetus.
At cerne quid fiat nostro nunc tempore,
Quo non minus vigent bonae res quam antea,
Quo iuvenis elegans datus poeticae
Profanis non tantum studet Comoediis,
Sed et sacras historias ludens edocet,
Ac scenicis soccis vult reddere bonos
Viros, et ad pietatis studium adducere.
Quod et noster novus Comicus hic praestitit,
Rem non novam sed aetate hac valde utilem,
Cum dulci spectandam dedit spectaculo.
Videtis istos iuvenes hoc in circulo,
Illis et adiunctos parentes optimos.
Qui cum vellent eos summam operam literis
Navare dulcibus, et fieri quoque bonos,
Mittunt ad literatos et celebres viros,
Nec maximis quidem parcentes sumptibus.
Ipsi sed partim susceptam ingressi viam,
Ad quam volunt metam veniunt feliciter,
Et doctiores facti laude maxima
Domum patris repetunt, ut Philomathes probus.
Acolastus autem et Acrates nummis datis,
Parentibus fucum faciunt mirabilem,


image: s086

Prae se ferentes studiosorum nomina,
Sed interim se dant heu turpi luxui,
Et nil minus bonas quam curant literas,
Ludis student, turpes atque colunt feminas,
Perdunt dies in poculis et otio.
Nomina faciunt aereque multo gravant suos.
Tandem domum redeunt nulla arte praediti
Et sunt suis gravis crux et molestia.
Sed nos sciamus quae sit nostra functio
Cui Deus pater praefecit singulos,
Curemus ipsam studio et maxima fide,
Nil haesitantes quin Deus ter optimus,
Nostros sit adiuturus conatus ita,
Ut se receperit facturum sedulo.
Sed haec boni consulite quae dixi modo.
Nam Musicus nunc alio ducitur chorus
Vos interim belle valete et plaudite.

FINIS.