Friderici Taubmani EPISTOLARUM RELIQUEIAE: Ob causas, quas domi novit, hic publicatae.
AD LECTOREM, De Lusibus suis puerilibus.
TE. Lector, heic quoque in prosa visum est alloqui, ut prius in versu. ex meo namque in genio
iudico caeterorum. Tu si haec scripsisses; nescio, an te non caussas poscerem: qui me fortassis
nunc easdem: quas dicam tibi; sed breviter, et in partem. Anni iam complures acti sunt, postquam
haec Martinalia scripsi cum Bacchanaliis: atque admodum adolescens, adhuc in schola (quam
vocant) triviali: et ut plurimum in febri. ita dico, In febri. quei enim otium istud laboriosum
pulchrius eluderem, quam cura hac non cura? Phaemius olim cantor varietare vocis morbis
medebatur: idem ego heic quaesivi, pari animo: an pari successu, hautscio. Vos scitis amiculi,
qui huius studii fuistis consecranei. et vere Fuistis. hodie enim ubi te esse dicam gentium,
Colere, qui mihi oculus eas? ubi te G. Mari? ubi te Reimane? ubi te autem
Chytraee? aeternum mihi salvete, lectissimae animae. et si Lusus nostri ad vos etiam
pervenerint, nolite quaeso duriores in eos esse, quam eratis olim, quum istos vobis recitarem.
Sed ad te redeo, Lector. volebam etiam liberali hoc Lusu ingenium excitare: et in hac palaestra
ventilare prius, dein velitari: donec ad veram seriamque pugnam armis decretoriis, pro loco, pro
aetate, transirem. Gallinae ova quaedam subventanea edunt, (Lipsius ita loquitur) pariturae mox
vera: et non inter dum fas, praesertim iuvenculis, ingenii aliquem inanem foetum? At hunc in
vulgus dare non oportuit! haud negaverim, mi Lector: et fortasse melius fuerit. Sed sunt mihi
caussae, aut certe videntur: quas si iuxta mecum scires, non dubito, quin hoc consilium tuo
etiam calculo munires. neque dicam, quod plerique omnes vulgo dictitant, Amici persuaserunt;
quanquam illi mihi (vere ita loquor) non tam persuaserunt, quam reluctantem coegerunt. Ex quibus
tamen unam habe. Postquam varie domi forisque lusi hactenus; funem hunc tandem incidere, et
aulaeo sublato scenam istam ludicram deserere cogito. In cum igitur finem produxi poeticum hunc
Martinum cum suo collega; qui, ut cantores Flacci, Plaudite, dicant. Caeteras non attingam
quidem. et cui etiam bono? Sed quod huic Nobili trigae, caeteroque e Iuventute lectissimo
Consortio, quos supra nominatim adsignavi, Lusum huc posteriorem dicaverim; fecit privatim meus
in illos adfectus: publice,
morum doctrinaeque liberalitas, qua se iampridem doctis bonisque commendant. Nam vide mihi
Nobiles illos: Ita se litteris dedunt, acsi per eas nobilitari primum vellent: ita humanitatem
colunt, acsi de nobis essent. Vide iam reliquos: ii vero sic in artium virtutumque cultu
laborant, acsi privatam fortunam superare inter se consenserint. Ego quidem in hoc Lusu rideo;
sed profecto, si propius audias, risum nonrisum. sic nempe Democritus olim ridebat: Immo sic
Aristoxenus, sic Clazomenius moerebat: sic nobilis Heracleitus flebat. Et sic hodie etiam
potationes, amationes et res plerumque turpiculas in Comaediis publice spectamus. Neque sane
alio consilio nostrum Lusum huic ornatiss. Consortio destinavi. nec dubium est mihi, quin eo
animo sint illum habituri, quo ego haberem, si alius quis mihi dicasset; Credo etiam tu Lector.
De facie porro et cultu huius quid anxie solliciter? ut olim a me domi comebatur, sic nunc in
publicum prodit. minus enim consultum videbatur, nugarum hanc telam cum cura retexere, quae
operae pretium textori suo neutiquam reponeret. Neque miror, si in multis tibi non fiat satis:
mihi fortassis ipsi non in paucioribus, quae tamen omnia nullo negotio, in hoc praesertim
aetatis flexu, quo iudicii fortior quaedam maturitas, elegantius concinnare potuissem: si aut
milium, quod aiunt, terebrare, aut nebulas in pariete pictas illuminare voluissem. Phrasin item
ex plauto mutuatus sum interdum. Quod factum vidi, qui vituperaret. Concoxissem hunc bolum, nisi
bile polluisset alia.
dicebat enim, Plautum non esse classicum testem e Latio. classicum autem? immo nec eruditum
esse, neque adeo legi dignum. Serio loquor: videbatur mihi dicere, Mentiris Varro, qui Musas
Plautino sermone locutas ais. Et hic est Varro ille, quo nemo unquam doctior, ne apud Graecos
quidem, nedum apud Latinos: si fides Lactantio, si Tullio. Et principio fortassis, ut homini
crederem, persuaderi potuissem: sed postea, quum rescirem, Agellium et omnes Maiorum gentium
fere scriptores uno ore Plautum appellare Parentem et Principem in omni Latina elegantia; au
ditor tantum eram, non auscultator. Cur enim facerem tam illiberale divortium ab omni doctorum
consensu? quod nemo facit, nisi qui Plautum nunquam legit: aut Atticissimos eius non melius
intellexit, quam Milphio Poenulum Plauti, si legit. Ego quidem, quicquid in Latio novi (quod
sane perexiguum est) huic uni iure quodam adscribo. Sic tamen nihilominus semper iudicavi,
Plautum esse non loci cuiusvis, non aetatis, non ingenii: bonoque ac maturo iudicio docendum
omnino ac discendum. Quamobrem, mea iuventus, (nam heic peccari video) nolim te corpus tenerum aggravare
cibo tam solido, cui nondum es concoquendo. exoticis hoc quidem condimentis est se suaque
venditare, et Geometriam, quod dicitur, in cilio exercere. Ut enim pumilio, licet in monte,
magnus non est: ita doctiores aut clariores nos non sumus, etiamsi principis istius scripta
legimus. si ea non probe capimus. capere autem quei possumus, si nos iudicium destituit? iudicii
autem
quae potest esse maturitas, quae firmitudo, in aetate nondum matura? Plautus certe situs est in
literarum quasi penitrali: ad quem sine cauti ductoris et doctoris opera adolescens non temere
accedat. At o Pistor, quo rapis me extra oleas? redibo ad meum iter, immo ad tuum, mi Lector. In
Bacchanaliis versus aliquammulti leguntur, quos parwi|dw=n in scenam hac ex Horatio produxi: quam bene
ad rem, tu iudicabis. Meam ego sponsam neque laudabo neque vituperabo. Interea tamen et hoc
negatum non ibo, esse quaedam in hoc Lusus neque vulgaris omnino palati, neque publici prorsum
saporis: immo quae vel doctiores confuse et oculo conturbato per lineam quasi nebulam, aut
ventum textilem (ut arbitratur Arbiter) videre possint. Verum enim vero utut sit: sive speciem
habeant arridendam, sive irridendam: sive applausum; sive explosum mereantur: serio nihilominus
testor, a me heic nihil positum, quod non in electo aliquo Scriptore prius lectum. Sin vero in
positu iudicium vacillasse dixeris, non equidem negavero: immo factum alicubi, iam nunc video.
Et sane aliam longe faciem plaeraque haberent, si nunc scriberem: si non ea scripsissem aetate,
qua interdum solemus adolescenturire liberius: ut cum Poeta loquar. Syllabae quoque mensuram si
alicubi in peregrinis istis (ubi ratio non semper apparet) obliquo verberes oculo, facile
patiar: modo me non verberes, priusquam caussam dixerim. Erit etiam non nemo, qui a)to/pws quaedam
posita clamabit: et iam nunc clamorem istum audio, etsi
non audio. Quaeso te, mi Lector, ne verbis meis mentem aliquam adfinge ex tua mente, praeter
meam mentem. Quando me audires, rationem fortassis haberes. Si peccatum vero plane est, da
illud, quicquid erit, tuae aequitati et homini adolescenti: qui non tantum possumus errare, sed
debemus: quia homines sumus, et homines adolescentes. At quorsum ista tam multis? Anseres
adfero, vel potius Columbas Taubmanianas. quae si cui non ad stomachum, edat passerem. Immo
Somnia sunt: ne quis erret. non enim tunc in Atlantide eram insula, ubi negantur somnia videri,
sed in Franconia, cum hunc in modum ineptirem. Lector, vis tribus verbis: Reduxi Buttubattam
Naevii. vis uno? Lusi. tu, nisi Heracitus es, ride: et sicubi a me peccatum, pilam cape: Ego
(quod olim Lentulus fecisse dicitur) praebebo suram.
IOACHIME HOFFMANE, illustri Consistorio OnolzbachI A-SECRETIS,
SALUTEM tibi nuncio et amorem, qui in te singularis. quis enim est in nostra Francia, quem prae
te salvum velim et amatum? ab exitu Praeceptoris mei, quem heic fleo, nescio quid semper e)lkusiko\n
habuit memoria nominis tui! saepe de te mihi sermo: de ingenio tuo crebra mentio. Et profecto
(non in tuam, sed in aurem patriae sic loquor) nescire videtur nostra Francis, quem virum
habeat, tu ea scis, quae
scire te, vis scire neminem. Sed plura de te apud te nolo. HERTELIO, vt vides, parentavi, maiori
cordis adfectu, quam versus profectu. quae pietas fortasse nonnemini sumus erit in oculis: et
dicent, me de summo pectore cum Graecis, non ab ipso corde cum Romanis locutum. Tu mi HOFFMANE,
qui nosti Taubmanum, credesne hoc? Ne feceris, si credendi autor Phoebus ipse. Oculos tango, Si
animus a lingua dissidebat, cum ista scriberem, fiat mecum, quod. sed taceo. Non sum Mercurius
bifrons: animum in lingua gero, et manum porrigo non confasis (quod aiunt) digitis, sed
explicatis. Facile heic mecum agi patiar vel obsignatis tabellis . scio paucorum id esse
hominum, non minus atque acipenserem Scipionis; ut in re seria cum Pontio TullI ludam: sed ita
solebat meus olim Praeceptor, sic me docebat. Porro, quod annuatim hoc genus officii hactenus
non persecutus sim, caussam pro me Poeta dicit: nosti. Verum nec invidia carebit hic labor.
dicent, Alios esse, qui felicius eundem facerent. idem ipse iampridem dixi: at qui fecisset,
nondum vidi. Procedant in publicum magni consules illi: ego minutus praetor lubens ad occursum
eorum fasces meos submittam. Videor tamen prae caeteris hunc laborem debere Praeceptori, qui me
prae caeteris amavit. Et vix unquam oculos reflecto in despectum et crepidinem collis illius,
quo aedem habebat. quin mihi lacrima ebulliat, aut certe gemitus.
Admeto, cum iam moriturus esset, Apollinem ferunt a Parcis impetrasse, ut quantum vixisset,
alterum tantum viveret. ego, quantumvis in corpus id iuris non habeam, impetrabo tamen (sedulo
adnitar certe) ut Praeceptoris mei genius et fama plus quam alterum tantum quod vixit, ad
posteritatem porrigatur, qua in re iuvare me poteris, si lividineorum oculos et voculas tuo
candore praestingues et cohercebis. meque favore solito complectere. quod ut facias, rogo: sed
rogo leviter, ut candidati olim Caesaris, non obnixe: quandoquidem animum tuum exploratum habeo.
Caetera vale, mi HOFFMANE: et magnificum Cancellarium, NICOL. STATMANVM articulate saluta et
persaluta. Witebergae eid. Xbris. quo die, ante quadriennium, Praeceptor hic meus ei)s plei/onas abiit, ac
nobis pro nouem Musis, novem has litterulas testamento reliquit, Sequimini.
DOCTISSIMO VIRO MICHAELI TREW/S. D.
INFERIAS annua religione Praeceptori meo institui, fidissime TREUUI: et eas quidem nec bove
EGREGIO, nec porco EXIMIO, nec LECTAOVE, quod veteres solebant: atque adeo nec apparatu alias
magnifico, ut aut Graecorum illud sigh\ e)f' u(mei/an, aut Romanorum LINGUIS FAVETE voce praeconis solemniter
in istis sit imperandum: sed pro censu meo sensuque, versiculorum aliquot tenui parabilique
contextu, et qui pietate mea digni potius, quam Praeceptoris fama: quam opto posteritati
commendet nobilius aliquod ingenium. Dii enim melius, quam ut ipse tantum mihi arrogem, ac si ex
mea commendatione virtus et nomen Hertelii carius aut clarius esse debeat. novi ego me: novi
Hertelium: vos amici utrumque. Pindarum dicebant posse a mullo recte laudari, nisi qui lyram
haberet Pindari. neque ego unquam Hertelium, sine lingua Hertelii. Scripsit quidam, rerum
naturae numen illud et cor Caeli, quem Solem dicimus, abs quovis praedicari nullo posse negotio:
cum nusquam se non offerant argumenta praeconii. idem hic propemodum dixerim. HERTELIUM laudare,
proclivius est, quam quisquam credat. habebat is, quae nemo unus facile. ingenium in eo erat
excellens; iudicium non acerrimum modo, sed et rectissimum: memoria perquam felix: eruditio
multiplex: dexteritas docendi iucunda pariter et fructuosa: tum gravitas singularis: frons
recta: fides liquidissima: modestia vero eiusmodi, quam quis miretur potius in homine tot donis
nobili, quam imitetur. neque aliud nunc quidem addam: ne quis opinetur, me universas tanti viri
laudes brevi unius pagellae ambitu complecti velle, quae felicius poterant vel abs te, Treuui.
qui ipsi quondam ante me discipulus, vel ab Hoffmano, qui collega; vel denique ab Reichardo
nostrate, qui condiscipulus olim, nunc eius quam mox
nominabo, disciplinae; Professor, in amplissimum Eloquentiae campum produci. mihi videtur in id
tantum incumbendum, ne publicum verbum perire patiar. PRAECEPTOREM demortuum in memoriam
anniversariam me relaturum, eique funus quoddam imaginarium ducturum promisi. id quod anno scis
a me factum; fierique iam secundum cernis, mi Treuui, teque una in partem luctus vocari. Nam
decretissimum est animo meo, Hertelium nostrum oblivioso Lethes fluento, quantum in me fuerit,
penitus traiicere,
si non praetoria navi, certe schedia; si non per pontem, qua tutius itur; certe per pontonem,
qua durius. Vos o mei, ite mecum quotquot estis Hertelia progenies; et Salvete a Taubmano, qui
haec scribebam Wittebergae, pridie eidus Decembreis.
MARCO GERSTENBERGERO, Celsiss. Principis FRIDERICI GULIELMI, etc. Cancellario, Salutem et amorem
nuncio.
SALOMON noster ALBERTI, vera proles Aesculapii, et alumnus Gratiarum (quod consentienti iudicio
bonorum omnium de illo vere scripserim) Vir Magnifice, hortabatur me diebus abhinc aliquot, cum
heic una essemus: ut versiculos, si quos praeterea haberem publici iuris a me factos, tibi
quoque tramitterem: ad gustum namque et salivam esse, quos hac moneta cusos vulgo huc usque
vulgaverim. Magnifice GERSTENBERGERE,
hoc ipsum est profecto, quod tantopere quaesivi hactenus; Placere cordatis et iis, qui supra
vulgum, principibus viris: in quibus tu mihi vere princeps. nam huius quoque Musae fuisse te,
immo esse, res loquitur: quam plurima, inquam, felicis ingenii, et quod in laude prima est,
vetusti saporis poemata. Sed nimium vereor, ne quid abs te amori potius sit datum et adfectui,
quam genuino de re ex re ipsa iudicio, cum mea legeres. Verum enim vero utut sit; Spem ego
bonam, quam mihi praeluxit noster SALOMON, pertinaciter urgeo: et fingo, id vero abs te datum,
quod fortassis amori vel mei vel SALOMONIS. Quo circa per horas subsecivas unius et item alterius
dieculae, ramenta quaedam et veluti pulvisculos circa poeticam incudem varie dispersos converri:
papiro, velut cucullis quibusdam, involvi: publice indicavi: non quidem, ut serio vaenum irent:
sed ut explorarem, an quis forsan emptor veniret, qui istam scoriam, et, ut Lipsius de scripto
ait non multum dissimili, diales nugas et cum amicis garritus aestimaret non in digna suo
pretio. Veniebant non pauci; quidam etiam (quod libere de me et candide dixerim) ex Litteratorum
senatu. licitabantur, contraque licebantur. Haec res erigebat mihi animum, ut illa fidentius
nunc ad te mittere~, quae tacito prius voto tibi destinaram. Quis enim est in vestra Turingiane
dicam an Misnia? quem debeam prae te amare, et cui ingenii mei Lusus potius offeram, quam tibi:
qui me non visum tam humaniter ad amandum provocas, tantillum tantus:
qui Poeticam tanti aestimas, quanti vix ipsi Maiorum Gentium Poetae, et qui familiam ducunt, ab
omni saeculo eam aestimarunt: qui unus fere aures habes, quas paucis datas esse, Scaliger ait,
poeticas: qui denique prae caeteris non ignoras, Quid distent ara lupinis: et quid intersit
inter gregarios versilegulos, quos febres Poeseos auriumque carnifices quidam non inepte
vocabat: et inter germanae illius Poeticae studiosum: quorum quidem hodie non ita sterilis est
proventus: istorum vero tanta passim luxuries, ut posteritati etiam sufficere posse videantur:
Veluti muscarum frequentium gentes multae: Qui linguam Latinam, cuius debebant esse praecipue
patroni, velut quibusdam fidiculis ita misere torquent: ut a suis civibus, si qui ab illo aevo
prisco redirent, difficulter agnosceretur. Nec meminerunt istius oraculi, Pauca licere Poetae:
non quam vis vocem, non quamvis iuncturam vel vocum vel numerorum inter genuinas legitimasque
referri debere. Quod si attenderent, qui versus digitis tantum, et non auribus etiam metiuntur,
clementius fortasse cum Poetica ageretur hodie. Magnus ille Caesar, quem natum in miraculum et
gloriam nostri aevi, docti autumant, Quattuor animas facit Poeticae, Nervum, Numerum, Candorem,
Venustatem. ad quas si nunc versificum quorundam, tanquam ad obrussam (ut verbo utar ex Bruto
Cicer.) deberent exigi Poemata, hautscio, an cadavera invenirentur potius, quam vivi corporis
exemplaria: quippe quibus
anima deesset, quae fuccum ipsis et spiritum vivificum participaret. Sed pluribus id persequi,
non est meum, neque huius loci: ne excidam a linea, quam institi. Tu, M. GERSTENBERGERE,
versiculorum hosce pulvisculos, quos (ut dixi) circa pluteum meum hinc inde dissipatos converri,
benigne suscipias. tibi soli probari eos cupio, tuique similibus perpaucis aliis. caeteros,
morus ego, si morer. Seriis intersevi plerunque aliquid de Lusibus, mixtura quadam ab ingenio
meo non abhorrenti. nec est mihi dubium, huiusmodi sales amari ab iis, qui salem habent ipsi.
Mopsos istos hirsutos, qui peponem pro corde habent, et fungum pro cerebro, quis aestimet
liberalis homo? aut quis tam ambitiose tristis, qui acriculos istos dipnosophistas, quibus anima
subinde philosophatur in supercilio, velit admirari? Neque propterea tamen negaverim, maiori te
Musa dignum: Sed, ut ait Poeta,
haud omnia possumus
Omnes. tubarum inflare nervos
Inscius, hiscat oportet assam.
In qua sententia desino: et te, M. GERSTENBERGERE, cum nostro SALOMONE Salvere et Valere iterum
iubeo. Wittebergae.
PAULE MELISSE,
ROSINAM putavi tuam fore maritam: facta est AEMILIA. Quam suspicabor hanc metamo/rfwsin? aut haec ab illa,
praeter nomen, nihil differt? id faxit quidem Deus opt. max. ut haec
Aemilia omnes tueatur numeros partesque Rosinae tuae, qualem sollertissima calami crena, ad
annos iam aliquot triginta, per universas Europae regiones depinxisti, mundique parietibus, loco
omnium maxime propatulo, adfixisti. Nolebas aliam, nisi fato tibi destinatam nunc olim; nempe
cum adhuc investis, et, ut poetice loquar, vultu lubricus esses, in Monte Francorum Regio. Sic
enim de somnio secundum quietem viso scribis ad tuam (ita loquor, Tuam) Reginam:
O Imago somnorina,
Oculis meis in monte praefigurata
Regio, cum adhuc
Puer essem, et mihi nondum
Tegeret lanugo pilosa genas:
Confidens animi fore
Spero, uti (nam quid mihi fraudem
Frausa sis?) reapse tandem
Veres, simulacra
Quod ipsa prae se tulisse
Commemini. Fatalis enim mihi
Mea (praefiscine) ROSINA est.
Nunc eam habes. et ut diu habeas; et habeas, qualem velis: Deum serio precor.
Ad Nuptialem festivitatem quod me solemniter invitas literis tuis pergratum est: etsi ad me
illae perlatae serius: XVI. nimirum KL. Novembris: cum illinc eas emiseris III. KL. Seprembris:
et Nuptiarum officium (sic veteres nominabant) sit celebratum IIX. KL. Octobris. Intervalla
temporum vide; vide locorum. Si litterae me tuae pransum ac paratum ad
portam Witebergae offendissent: nunquam eo, non dicam ad Nuptias, sed ne ad e)pau/lia quidem et
appendicem nuptiarum, quam repotia dicimus, pervenissem. Nec iam sparsissem nuces pro foribus
thalami: sed cum Plautino Sofia fortassis situlam coepissem, animamque puteo intertraxissem, ad
operas infantariae: Nec Iovem te/leion, aut Cinxiam Dianam; sed potius
Praepositam timidis parientibus Ilithyiam,
deosque Nixios vocassem. Ita nimium sero, peractis iam Floraliis, rescivi MELISSE, quid illic,
ubi vos habetis, ageretur. Sine quo esset, fortassis in Myrtiletum me vestrum cum intestinis
omnibus tunc deportassem. Sed ludo, meo more. Nihilo minus tamen Columbas nostras, quantumvis
sero, ad vos exspaciari permisimus: quae vicem gerant, Patrisne dicam, an domini sui? Tuum erit,
Poeta nobilissime, eas Candide, et, quod soles, ex ingenio Romae veteris, cuius tu civis,
aestimare. Parcipromum fuisse me dices: Verum profecto, si noveris, quam non-suo tempore
oppresserint me litterae tuae, miraberis, tantam struicem tamen in tanta negotiorum tempestate
concinnari potuisse ab isto homine, qui versuum dapisque poeticae alioquin, etiam quum est
otium, non valde prodigus. Luculentius quid et cura fortassis maiori politum exspectabis: cum
tua AEMILIA horas (quas vocant) Lucinas aureo partu feliciter experta fuerit. Pro vobis interea
Deum, qui huius Ordinis, quem recens
institistis, fundus et subscriptor est, orabo: ut animos vestros, quos arctissima pietatis et
amoris legitimi copula sociavit, nullo unquam pacto dissilire patiatur: Sed hoc coniugium
felicitatis egregiae exemplo sic faciat conspicuum: ut sibi tale quivis pius et cordatus
exoptet. Salvete CONUIGES NOBILISSIMI, a Taubmano.
POLITIORIS LITTERATURAE ET POETICAE CANDIDATI: in Academia Witteberg. Fridericus Taubmanus,
Poeta et Professor Publicus S. D.
FRIDERICUS GULIELMUS Princeps et Electurae Saxonicae Administrator Celsiss. quadrimestri abhinc
temporis intervallo, me Professorem Academiae nostrae, a cuius Magnifico Senatu (cui singulares
debere me gratias ultro profiteor) paulo ante Celsitati ipsius per literas commendatus fueram,
constituit; et publice docere iussit Poeticam: Eam, inquam, disciplinam, quam Max Tyrius
Platonicus (at qui vir!) aliud nihil esse, quam Philosophiam tempore quidem vetustam,
compositionem autem numeris concinnam, atque sententiam fabularum involucris tectam perhibuit:
Quam magnus noster Melanchthon, hoc ipso in loco, florem et thesaurum eruditionis, magistram
vitae, et formatricem linguae recte nuncupavit: Quam nobilis ille Erasmus ex omnium
disciplinarum
deliciis ac medullis conditam placentam; atque ex electissimis quibusque flosculis compositum
mellificium pulchre nominauit: Quam denique nemo bonus, nemo cordatus, nemo doctus ab omni
seculorum decursu non vehementer amauit, non plurimi aestimauit, non impense promotam cupiit.
Quanquam interea non defuerunt ab aevo illo prisco ad patrum usque nostramque memoriam, qui eam
despicatui duxerunt, et quidvis in eam temere effutiverunt: Quae tamen eiusmodi sunt omnia, ut
neque boni viri candorem adulterare, neque cordati iudicium perturbare, neque docti peritiam in
dubium vocare facile debeant. Sunt enim iidem, quid dicunt, Albim nostrum fluviolum esse:
Arpinatem illam Sirenem Ciceronem dupondiae, ut ita dicam, loquentiae autorem esse: Solem hunc
nihilo maiorem quam Lunam esse. Quorum qui miseretur, melior homo et sapientior multo est, meo
iudicio, quam qui operam sumit in refellendis eorum deliriis; utpote quos et mente ad
intelligendum, et oculis ad adspiciendum captos intelligat. Neque caussa est, cur offendatur
quispiam, si huiusmodi nonnunquam cavillas (calumnias prope dixissem) audiverit non a vulgo
solum, quod bellua multorum capitum nullum caput habet; sed ab iis etiam, qui vulgus prae se
maxime contemnunt, et qui opinionum ventis elati magnifice ob ora Poetarum incedunt, sibi unis
scilicet iudicium in ipsorum studia arrogantes: quos cum interdum audio, bilis mihi verminat, et
servuli Plautini verba mecum tacite ruminor, Nimis vellem habere perticam,
qui verberarem Asinos, si forte. nostis, quae ibi sequantur. Reperitur et illud hominum genus,
qui cum nihil ex sese comminisci possunt, quod plausibili ratione dicatur in Poetas; obuertunt
illud, quod pueri in triuiis hodie cantillant; Platonem Poetas e Repub. exegisse. Cum tamen isti
verveces, seu ut mollius nomen imponam, oviculae, non magis intelligant, E qua Repub. Quos
Poetas et Cur exegerit eos Plato: quam ego docere ipsos possum, Cur olim Telemachus cubito et
non manu vel alio modo Pisistratum excitaverit: Aut illi me, Cur non stando aut sedendo, quod
alii factitant, sed potius prodeambulando versiculos effingere soleam. Et quis tandem ille
Plato, qui in Poetas tale quid ausus fuit? Nonne is, qui Poetarum studia tantopere commendat, in
Ione? qui rationem, Quomodo iuventuti Poeta sint tradendi, monstrat in VII. de Legibus? qui
Poetas duces et patres Sapientiae vocat, in Lyside? qui Poetas virtutum genitores appellat in
Symposio? qui denique Poetas deorum interpretes nominat et filios, in libro, De charactere
Poetico, et de Republ. nempe iis ipsis in libris, ubi Poetas eiicere Platonem vulgo dictitant.
quanquam eos non tam eiicit, quam molli prehensos manu comiter educit. Et si caussas facti
accuratius inquiremus, fortassis e sua Repub. eiiciendus ipse Plato cum suis Poetis fuerit. ita
certe princeps ille Senatus Poetici Scaliger existimavit; qui in Historico sic scribit: Si Plato
Poetarum libellos aliquot damnat, non propterea carendum est nobis caeteris partibus, quae ab
ipso quoque ad suorum argumentorum
confirmationem saepenumero recitantur. Respiciat ipse sese, quot inetas, quot spurcas fabellas
inserat: quas Graecanicum scelus elentes sententias identidem inculcet. Certe Symposium et
Phaedrum atque alia monstra operae pretium fuerit nunquam legisse. Sed quorsum opus est
prolixius omnium sermones examinare? Qui liberali sunt ingenio, et Poetas cum iudicio vel semel
legerunt, iis iam plus nimio dictum est. Cum hispidis vero istis, qui Poetarum libros digito
attrectare verentur, frustra litigavero: quibus non ego, sed nec ipse Pater-partratus cum
omnibus Fecialibus suis persuaserint, ut vera credant, quae de Poetis adeo magnifice
depraedicantur. Sed et illud vulgi sermone tritum nobis ogganniunt; polla\ yeu/dontai a)oidoi/. Nae illi, qui haec
quorsum se tendant figmenta, seu (ut ipsi interpretantur) mendacia Poetarum, non praesentiscunt,
acutius nihilo sapiunt, quam servulus, quem Ballio cum retunsa securi olim praefecit caudicali
provinciae; aut conservus eius, qui lectisterniator in eadem Plautina Pseudolo constituitur.
Thessali, Simonidis Lyrici poemata, quae reliqui Graecorum maximi faciebant, minime
admirabantur. Rogatus itaque ille, cur solos Thessalos non deciperet et inescaret carminum
suorum illecebris? Stupidiores sunt, respondit, quam ut decipi a me possint. Idem in nostros
carptores non immerito iecerim, qui hebetiores multo sunt, quam ut animo pervideant, quanti
sapientiae thesauri sub involucris huiusmodi fabularum (quae prima fronte mera istis mendacia
apparent) delitescant. Atque adeo
quidem sapiens illa vetustas fabulas et figmenta Poetarum admirata et sectata fuit, ut Socrates,
qui secundum quietem a diis nescio quibus ad faciendum carmen invitatus erat, cum ex suo
ingenio, ut qui in omni vita pro veritate verbis et factis semper decertasset, probabilia
fabricari mendacia non posset, Aesopi fabellas argumentum sibi delegit: Poesin non putans eam a
qua abesset figmentum. Adde, quod prudens antiquitas in hac concinna et erudita numerorum
Poeticorum venustate, atque insidiosis fabularum (quas Thessalorum hebes ista progenies, qui
hodieque supersunt, mendacia vocat, qualia nimirum ipsi fingunt) deliciis vim praecipuam inesse
rati sunt, qua iuuentuti virtutem et sapientiam, cuius radices amarae, non animadvertenti
insinuarent. Id quod Poeta Carus versiculis suis auro contra non caris elegantissime declaravit:
Ac veluti pueris absinthia taetra medentes
Cum dare conantur, prius oras pocula circum
Contingunt mellis dulci flavoque liquore,
Ut puerorum aetas improvida ludificetur
Labrorum tenus: interea perpotet amarum
AbsinthI laticem, deceptaque non capiatur,
Sed potius tali tactu recreata valescat.
Quemadmodum enim mandragora, Plutarchi sententia, iuxta vites nascens, suamque vim diffundens in
vinum, efficit, ut suavius dorminat, qui id biberunt: sic Poesis e Philosophia doctrinam
desumens eamque fabulis permiscens, facilem eius et gratam adolescentibus perceptionem praebet.
Sed omittamus deliramenta blateronum
istorum, quin potius eruditum omnium seculorum consensum teneamus, sapientissimorum etiam
Saxoniae Principum iudicio roboratum, qui corpus Academiae suae imperfectum iudicarunt et
mutilum, si abesset illud membrum, quod spiritu animatur Poetico.
Et quoniam mihi, quod futurum opinari nunquam poteram, Domino ter Opt. ter Max. Iehova
disponente; Saxoniae Celsissimo Magistratu iubente; Illustriss. Principe OnoltzbachI Francorum
indulgente; munus, quod Poetarum est, hac tempestate obtigisse video; diebus proxime futuris,
trium modo nominatorum auspicio, illud aggrediar: et Poetam interpretari conabor eum, quem
linguae atque elegantiae in verbis Latinae principem docta nominauit antiquitas: cuius sermone
Musas fuisse locuturas, si Latine loqui vellent, existimatum est: cuius iocos Cicero elegantes,
urbanos, ingeniosos, facetos; cuiusmodi vetus Atticorum Comoedia et Philosophorum Socraticorum
libri sint referti, appellauit: quem denique nemo paullo doctior non magni semper fecit, nemo
indoctior (quae laus Poetae maxima) non neglexit: M. Act. Plautum intelligo. Et caussas quidem,
cur hunc autorem praecipue selegerim, audietis, ubi praelectionis nostrae initium faciemus.
Prius autem, idque hora IX. diei Veneris, in auditorio magno, Orationem habebo: cuius
argumentum et summa erit, Poeticas divitias non in copia, sed in electis opibus consistere. Vt
vel sic innotescat versilegulis, quid sit, quod Varro dixit; Solis Poetis licere transire
lineas:
Item illud eiusdem, Unumquodque verbum statera ponderandum auraria.
Tu, o Iesu, fili Dei, fili matris-virginis, qui duodecennis olim doctores Hierosolymis docebas;
et cuius ego mirabili certe providentia ad hoc docendi munus evectus sum, cavebis mihi, spero,
ne tritum istud in me iaciatur, O cathedra antiqua, quam dispari possideris domino! atque
nostros conatus Spiritu sancto tuo animabis: operasque scholasticas (quod te et velle et posse
non obscure significasti) sic attemperabis, ut illae praecipue tibi sint honori, Witebergae
nostrae ornamento, studiosae iuventuti emolumento. Hoc meum est votum, Pubes lectissima: credo,
etiam vestrum.