Melodaesia sive Epulum Musaeum. [...] Ludi Iuveniles Martinalia et Bacchanalia: Cum productione Gynaecei.Machine-readable textTaubmann, FriedrichTaubmann, FriedrichXML version, markup prototype, December 1999Ruediger NiehlmarkupCamenahttp://mateo.uni-mannheim.de/camena/taub1taubmannmelodaesia.htmls001.htmltaubmannmelodaesia.xmltaub1/jpghtmlLeipzig: Schurerius, 1597.
Regeln fuer die Texterfassung 03/2001
not necessary
March 2004Ho Wai-Mingmarkup
Morpheus spell-check performed; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - Morpheus spell check; Note: the form "Omneis" has been replaced with "omnes" without indication throughout.
Friderici Taubmani EPIGRAMMATUM LIBER III.
MELCHIORI HOFEN. Varisco.
MOS est nonnullis potoribus, inter amicosHaurire e summo pocula nulla cavo.Mos certe nihili! nam cur, quod ab ore refusum estAlterius, tepida colluvione bibam?Laudo meos Francos, qui se cervice supinant,Et fundo ex imo praebita pocla bibunt.
DANIELI THORSCHMID. Friburg.
ODI lucones, natos ad pocula ventres,Cumque intestinis omnibus evoveo.Ne zytho neu me properet deponere vino,Qui me convivam postulat esse suum.Felle saporatum videor potare liquorem,Si bibo, quae stomachi ferre lubido negat.Et tamen hoc hodie proprii quasi dona peculIAtque Poetarum symbolon esse putant.Si, nisi sim potor, non nomen habebo Poetae,Nec volo nec possum hoc esse Poeta modo.
AD BALDASSARUM SUMMERUM, Medicum Torgae.
DISPEREANT morbi! noster Mosbachius aegraVoce salutarem poscit anhelus opem?Hostes id faciant! at tu SUMMERE, GalenoAemula canities, quam potes, adfer opem.Ipse fatigabo, qui sospitat aegra, Iehovam:Ut tua sit numeris apta medela suis.Non est certa salus medicorum semper in herbis:Saepe Poetarum sobria verba iuvant.
Soteria SAM. MOSBACHIO. D.
AEGER erat, mihi rumor ait, Mosbachius. o voxCara mihi! quanquam vox quoque cara minus.Sexcentas grates meret hocce disyllabon unum,Quod non, Est aeger, dixit; at, aeger Erat.Totque hodie grates tibi, Christe salutifer egi:Nec satis, egisse has, sit mihi: post et agam.Votivas olim templi fixere tabellas,Cum facerent meritis sospita sacra diis.Non mihi, de ligno tabulas suspendere, cordi est:Ipsum suspendo Cor tibi, Christe, meum,Hoc titulo: IOVA MOSBACHIUS AUSPICE PRISCUM
RURSUS IN INCOLUMI CORPORE ROBUR HABET. AD ADAMUM TH. SIBERUM.
CATULLUS et Tibullus et PropertiusFlores vocantur Lipsio Poetici.Catullus et Tibullus et PropertiusFloces vocantur Marculo Poetici.Ab altero dissentit alter littera.Utri, SIBERE, credis horum? Marculo?
AD THOMAM FRANZIUM, IC.
QUI quoque, nescio quei, Iuris scitissime, FRANZI,Taubmani genium carmen habere putas:Si qua domi alternis interseris otia curis,Et placet ingenium laetificare tuum:Hunc mecum partire diem. neque prodige totum:Forsitan una meis sufficit hora iocis.Hostia martini venit ANSER: et EviusEvanPhy eleleu eleleu mirima mira trahit.Innocuos censura potest admittere lusus.Seria qui risis temperat, ille sapit.
AD IOHANNEM CODOMANUM, Rect. Heilensbrunae Fr.
FERTUR in abruptum, excusso rectore, profundisDisperitura sali longa faselus aquis.Rursus et in tuto reducis volat usa magistriRemige: nec ventos, nec maris horret aquas.Nec Schola ferre diu poterat, Rectore perempto,Se fundamentis illabefacta suis:Ni, CODOMANE, humeros, RAPHAELUS ut alter, et alterHERTELIUS, properes subdere iure novo.Macte his, quos novus hic magnos tibi Maius honoresArrogat: ingenua corripe fraena manu.Sic decus incrementa tuum feret ubere fructu:Et Fons grandescet noster honore pari.
AD IOH. GEORGIUM AGRICOLAM, Palatinum.
SPECTATUM nostros venisti, IANE, Medenteis,Quos statuit summo Phoebus Apollo gradu.Immerito spectas, merito qui Quattuor interDOCTORES Quintus conspiciendus eras.
AD GREGORIUM STURIUM, Saxonem.
QUAERIS, cur nullos faciam inter pocula versus:Cum sumat quivis hoc sibi carminifex.Mi STURI, nil artis habet, nihil indolis in se,Conspuere in metricos ebria verba pedes.Promptius ipse decem, si vellem, effundere possemVersiculos, unum quam vacuare vitrum.At verbis me Roma suis iubet aptius uti,Turpiter indigenae prodigit hospes opes.
AD ULRICUM BOLLINGERUM, P. L. Scholae Bebenhus. Praecept.
QUAE mihi, BOLLINGERE, tuo sunt tradita missuCarmina Hodoeporiae grata fuere tuae.heic Abraham, Ishac, Lot, Ioseph, inclita PatrumNomina cerno sacras ire redire vias.Montis iter nisi qui Parnassi vicerit altum,Nemo Patrum versu tam bene dicet iter.
AD IACOB. GODEMANUM, IC.
MODUS corporis eleganter aucti,In quo cor reverens Dei et virorum est,Morum grata polities, loquelaeCastigata severitas, leporumPro re tristis amoenitas; et in quoSedem Pallas habet magistra IurisUtriusque magistra Iuris: haec suntUnius tua, GÖDEMANE. Mirum!Ornant singula Iuris haec peritum:Habes omnia, Gödemane, solus:Et haec omnia, Gödemane, tecumUrbs nunc unica Pomeranis aufert.O Colberga Themis, cliensque plaebes,Si Quid vindicis aut eges patroni;Felicissimus unus inter omnesHic ius vindicis hic aget patroni.
SALOMONI FRENCELIO, P. L.
CERNIS ut ante fores stet equorum Slesia ples:Quam cupiat rhedae subdere colla iugo!Quam pleno splendore polos quoque rarior aerVestiat, atque oculos prodat Apollo suos!FRENCELIUM laetantur equi vectare Poetam,Vectores nollet cernere Phoebus equos?
AD ADAMUM SCHIRMERUM, Bindlach. Casendorpiae Ecclesiastam.
QUI mercatur equum, quem nondum viderit, illiNon aequum interdum mango subornat equum.Cuncta solent primum, quae sunt coemenda, probari:In solam uxorem non venit iste rigor:Hanc si quis poscit, non ulla probatio iusta est:Nempe proco caeca traditur illa fide:Ne morosa prius subeant fastidia, quam sitNupta maritali foedere ducta domum.Uxorem, SCHIRMERE, meam non poenitet emptam.Haud poterit melius, si qua probetur, emi.
AD NICOL. PETRAEUM, Holsatum.
VOLCMARI ut incidam victurae nomina cedro,Me per epistolium, docte PETRAEE, rogas.Quid cedro incidam, caeli qui nomina pridemMortuus inscripsit sanguine, Christe, tuo?Si tamen huic optas fieri per carmina famam:Tu fac. in hac fama fama parata tibi est.
AD IOHAN. MOELERUM, Noriberg.
DOCTUS ut es primas studii septemplicis arteis,Quaeque solent prisci multa docere sophi,Insuper et Latiae Graiaeque affamina linguae,Quae rerum sensus vivificare solent:Nunc et Sulpitios iurum legumque magistrosCelsaque fatidicae sacra Themistos adis.His rectam, MOELERE, viam tu moribus instas.Non aliter iuris consolidatur opus.
AD SEBAST. HORNMOLDUM, IC. et P. L. N.
GRANDE Poetarum specimen, HORNMOLDE, novorum;Qua versus audes fronte rogare meos?Nondum me nosti. qui dictitor umbra Poetae,Vixque domi nota est nominis aura mei:Tanta Poetarum celebrabo nomina versuEt sacra defunctis manibus ipse feram?Quis LAUTERBACHI, quis ZUCVOLPHI edita nescitCarmina? queis se ipsos sat celebrasse puto.Si qua tamen censes suppleri posse, profectoTalia qui digne suppleat, unus eris.
AD LEONH. ENGELHARTUM, Stutgardiae doctorem emeritum.
QUINQUAGINTA annos studia informare iuventaeAtque istud schoticum pertolerare iugum;Plus sudoris habet, quam per fastigia montisVolvere luctanti Sisypha saxa manu.Qui meruit domitis his sex stipendia monstris,Alciden toties non gemuisse puto:Te quoties gemuisse atque indoluisse tot annis,Et sudasse aestu, cor riguisse gelu.Et rude donatum te quis miretur ab illoPrincipe, quo Pietas ipsa videtur ali?Hoc potius miror, te non iussum, Herculis instar,Mortalem fieri, mi LEONHARTE, deum.
AD GEORGIUM HIRSBAUERUM, Creilshemium.
HIRSBAUERE, novi sollers Collega Lycei,Quod prima in Franco laude triumphat agro:Cui caput et pes est Dux Marchio: cuius et olimIpse Salutifera Fontis alebar aqua:Longa Poetarum, quo me dignata corona estCarmine, Germani qua patet ora soli,Me quoque dignaris. sed quo te carmine dignor,Nunc me dignari nulla Camena potest.
AD ANDREAM BLUMIUM, Iudicem Witteberg.
TUTELAE fideique tuae quem tradidit olimIlle Magistratus officiosus amor:Censurae suiectus heri pupillus ad omnesQuaesiti formas sic animatus erat:Ut demirantes nos concinnaverit, et teInprimis, cius qui patris ad instar habes:Quinam in tantillos flexus impuberis annosVis tanta ingenii iudiciique cadat.Dexteritas sed multa potest doctoris: et istumSchutzius acceptum fert quoque iure tibi.Non talis tutor pupillo contigit omni.Felices, BLUMI, pars manet ista boni.
AD IOHAN. HOFFMANUM, Husanum, P. Collegam, L. Saraepontani.
ALbias obstupuit quadam cantante ColumbaNuper, et in cursu substitit acta retro:Parcae vocis erat, sed erat suavissima cantu.Agnoscis pennas, IANE polite, tuas?Quin et Libavius nostro de nomine MusasPosse Perist eridum nomen habere putat.Censet et hoc alius. sed quei sim credulus ulli,Credere qui de me plus sibi quam mihi vult?Mecum habito: ac novi quam sit mihi pauca supellex.Sese extra sese quaerere nemo potest.Ut vos me Vatem, sic forsitan Agrius olimThersiten facie dixerit esse bona.
AD IOH. VINCELBERGIUM.
PLEIADUM libros Anagrammata condis: et ipsisPleiadibus nobis aemula saecla paras.Mi Vincelbergi, si sum tibi congruus autor,Pleiadas haec ornet Pleias una tuas:Scultetus, Ridiger, Dcepholtus, Fendius, et tuFreistadI, Oelmani, Tracheliique decus;Omnes Pieriae semen genitricis, et omnesPubescens nostrae germen amicitiae.Si mea non suspecta fides; hoc spondeo gratos:Musarum subolem pectora grata decent.
AD IACOBUM BONNUM, Ripensem, Danum.
COR PORIS ut speciosa tui florescit imagoEt vernant hilaris ora serena rosis:Sic animi data, BONNE, tibi est concinna venustas:Inque domo pulchra pulchrior hospes habet.Non opus huic alias verbo documenta requiri:Hic Intaphernis, quae fero, Sermo probat.Cuique oculi pectusque valent, heic cernet apertasArtis et ingenii iudiciique notas.
Epicediis praemissum, quae scripserant, VOLMARUS, OTHO et IOHAN. Frr. von-Münchausen, et Alii.
QUEM MÜNCHAUSIADUM fraternae gratia trigae,Et Charitum et patriae Nobilis ordo domus;Atque alii functum tam docto carmine laudant;Quis renuat tali conditione mori?Credo ego, si nostris, alter ceu virbius, orisRedditus haec legeret, rursus obire velit.
AD PETRUM WESENBECIUM, Matthaei F.
PETRE,WesenbecI magni patris aemule fili,Quo me et quando vocas, si placet, hospes ero.Non ego candiduli iuvenum fastidio voti.Cui virtus cara est, carus et iste mihi est.
AD IOH. RAUSCHERUM, Plofeld. Francum.
IANE, sodalitii pars antiquissima nostri,Cui prope fortunae par quoque forma fuit:Quis pollens adeo venturi temporis augur,Qui poter at minimis haec aperire notis,Cum Schola de trivio nos vileis inter alumnosPoneret, et querulas pasceret ante fores;Me fore, qui nunc sum, qualis sim qualis ad Albim;Te fore, quod nunc es, post quod et esse potes?Sed Deus hic, qui celsa premit, levat ima, sat amplo,(Ut res hae fluitant) auxit honore duos.Gratia prima Deo, doctoribus altera detur,Tertia patronis. sic sua quisque refert;Grates nimirum. namque his, licet omnia possit,Aequivalens pretium reddere nemo potest.
AD CHRISTOPHORUM BERCHANUM.
CUMPRIMIS in agone litterarumHoc saeclo licet invenire multos.Quos suffragia gratuita vulgiEt cassi iuvat emta vox Magistri.Non his rebus ineptit eruditaeVirtutis suboles: sed id, quod audit,Ipsa re cupit esse, non videri.Tu BERCHANE vir es, quod et vocari,Et vis, ut merito voceris, esseIpsa re Sapientiae Magister.
AD IOH. PERCAM, Munchb. Theol. Culmbach.
PERCA sacerdotum divi pars optima Christi,Pars quoque Pierio non male nota choro:Saepe tuum recitans in me Purgoldus amorem,Hoc dedit incensum pectus amore tui.Sed missis huc nunc elegis mihi planius omnemOstendisti animum, quicquid et artis habes.PERCA, fac inceptum nos perpetuemus amorem,Dum tua perca suas piscis amabit aquas.
AD HULDERICH. BUCHNERUM, Poetam L. Anagrammatistam.
SI Ptolemaee Phari redeas Thiladelphe sub auras,Et Vatum e nostro Pleiadas Orbe legas:Nicandrum invenias et Apollonium atque Philoecum,Et qui Theiocritus, qui sit Aratus, erunt:Et, spes rara licet, nec Homerus Iunior hocseNon dabit inventum limite Teutoniae.Ite septemgeminos posses implere Poetas,Hoc poterat Lycophron solus abesse choro:Ni BUCHNERE catis legeres anagrammata punctis,Et super haec solida carmen ab arte dares.Non Buchneriaden, victrice Lycophrona lauruTe, Reusnere, comas implicuisse putes.
AD IOH. SIMONIUM, Profess. Rostoch.
ME quoque SIMONI, atque meam dignaris ELISAMCarminis accentu nobilitare tui?Talis, quale suis insertum Pindarus odisVellet et Emmetris plectra Melissa suis.In partemque vocas illum cui Persius omnemEt vitam et linguam debet et ingenium.LUBINUM dico: cuius mera mulsa PropertIImmulsere elego Musa Venusque dato.Quid referam? satin' est, si mecum vivitis annum,Qui me fecistis vivere saecla novem?
AD ANDREAM SCHAFMANUM, Westphalum.
DONASTI mihi nobilem Poetam,Romanae dominum lyrae. sed ipse.Donavi tibi quattuor Phaleucos.SCHAFMANE, hoccine par pari referre est?
AD DAVID. HOFFMANUM, Ioach. F.
NON quantum quivis unus de plebe; pusilloCorpore vel doctis digna, Davide, sapis.Iam puer aetatis praevertere niteris annosIngenii rara fertilitate tui.Macte isto fervore animi! sic sponte ruentiBellerophon gestit subdere calcar equo.
AD FELICEM RIDIGERUM, Rorussum.
NON nego: condixi vespernae ad pocula: verumSermoni certa conditione tui.Coenabis mecum, dixti coenabo ego tecum,Si convivator tu mihi solus eris.Non ego vobiscum, tecum coenare volebam:Haec erat arbitrii mens, RIDIGERE, mei.Octo coenabunt tecum: coenarene tecumHoc est? vobiscum sic ego coeno quidem.Quare ne speres: hodie non pareo vobis.Convivam per dis simplicitate tua.Taubmanum caute teneat, qui forte vocabit:Saepe vocatores decipit iste suos.
AD LUDOVICUM HUNIUM, AegidI F.
LUDOVICE bonis dicate Musis,Patris gloria, Patris excitataeHeres indolis: ecquid audiistiSollerti ratione disputantemSCHRODERUM modo? Nae beatus ille est,Suae qui suboli dat hunc magistrum!Hunc sectabere praevium. quid? immoHunc conabere praevenire. Quin etInsignem sequere orbitam Parentis:Quin et hanc quoque praeveni. nec ex teHis conatibus aestimaris impar:Nec tantos Pater invidebit ausus.
AD SAMUELEM GLASERUM.
NATA recens quoties Ochleus mihi carmina monstrat,Ut critico, licitum quod minus, ungue notem:Semper ait, De me cupide verum audio: quareLibera iudicii dic mihi sensa tui.Quum dixi; pallet. GLASERE, quid ominer, audi:Non audit de se vera libenter Ochleus.
AD GEORGIUM MEUSELIUM, De Triumviris amorum Io. Scaligeri.
Heic sunt, MEUSELI, veterum tria numina Vatum:Heic est Romani pura medulla salis.Docte Catulle, venuste Tibulle, polite Properti,Scaligeri calamo Triga renata novo;Qui renuit tecum super astra poetica ferri,Semper in obscuris repat humi tenebris.
AD IOH. WEIDNERUM, Theolog. et Poetam.
ERGO Susanna tibi denata est maxima natuFilia, quae vita paene trilustris erat?Et post horarum bissex momenta secuta estConiux illa animae pars Catharina tuae?O duros nimis assultus! vir hic aereus esto,Quem non turbavit tanta ruina loco.Fles tamen has, WEIDNERE, vices: at more modoque,Quo divina iubet regula flere pios:Meque iubes elego sociis adflere ruinis,Et lacrimis animas participare tuas.Non facio nunc, non facio, quae facta fuissent,Si tua mature vulnera nota forent.Decursa est hodie pars tertia et amplius anni.Intempestive qui movet, ille novat.
AD SEBAST. GRAMMANUM, Labaci.
Ex astris quidam dicunt, GRAMMANE; RudolphumPosse Mahumeti vincere militiam.Sunt, qui iam dictis contraria fata minariE numeris, quot habet nomen utrumque ferant.Hector ab Aeacide sic olim victus ACHILLE est,Quod numeris gravius nomen Achillis erat.Haec arguta mihi deliramenta videntur,Quae nil nec fidei, nec rationis habent.Tutius astrorum domino quam creditur astris:Debet et heic nullam siphra merere fidem.
AD IACOBUM MOLLERUM, Helmaestadium.
NOSTRAE dulcis amor, IACOBE, Musae,Iani carmina pauca KOTTERITIDedisti mihi pridie legendum.Valde sim rationis impeditae,Ex ungui nisi metiar leonem!
AD GEORGIUM MARIUM, Francum.
SEMPER - amicorum dulcissima cura, GEORGI;Semper in aprica vivere digne rosa:Postquam te carui, tria saecla videntur abisse:Dimidiata modo cum trieteris erat.
AD SIMONEM SCHRAMUM, Hohenstenium
SCHRAMISTAM tuus ille solet me dicere Paullus.SCHRAME, Schramistae dic mihi quale genus?Wachterum, Paullum, Fugmanum, memet et ipsumNovi: Schramistas, Schrame, quid esse rear?
AD IOH. WETZELIUMM, Alsatum.
IUNIUS in Satyra, Quid resinata iuventus?Magnifice nobis gannit in auriculam.Bilbilicus vates, resina praesecat ungueis,Et resinato vina bibit calice.Tam graphice, LUCA, scripserunt ambo Poetae:Nec tamen a nostris vox meret ista fidem.Vina bibit resinata hodie resinata iuventus:Atque ungueis resina iam resecare licet.Scilicet exemplo Nasonis talia ponunt:Cui Tuticanus, qui Tuticanus erat!
AD GEORG. REIMANUM, Silesium.
DUM canis antiqua CARI gravitate LucretI,Quam paullum abfuerit, quin lucida moenia caeli,Frugiferaeque solum terrae, pelagusque sonorum,Ob monteis undarum e caelo et montibus actos,In chaos antiquum nuper confusa redissent:Certe paullum aberat, quin huc testarer ad AlbimParnassi Pindique apices et Hiantidas undasSedibus emigrasse suis, REIMANE: tot vndae,Tot montes Musarum animant tibi carminis orsum.
AD GEORGIUM SPECNERUM, Creusenatem.
UNDENIS pedibusque syllabisqueArguti salis, artis eruditae,Toto notus in orbe MartialisSenem dicere ter quaterque cygnumNon abhorruit: et petit falernumDe cado seniore: quin et idemTogam dicit anum. nec iste solum:Quivis dicit anum Poeta chartam,Senes immo iocos. nec erubescunt:Et hos Roma probat. Quid est, GEORGI,Quare dicere non licenter ausimMeis versiculis anum faselum?
AD MARCULUM.
CANDOREM, inquis, amo: nec mens disconvenit ori:Et taleis hilari semper amore colo.Credam hoc? non credo. Orcum si Marcule iures.Sub tussi crepitum dissimulare nequis.
AD IOHAN. HERTELIUM, Francum.
HEBDOMAS, HERTELI, nunc altera praeterit, ex quoNon intermissis defluit imber aquis.Aerias tu scande domos, perque alta polorumSidera curre animi mente sagace tui:Hincque cita caussas. Ego. si me consulis, istamPono: nec hac ipsa verior ulla subest:Si genus humanum lacrimis sua crimina fleret,Non fleret madidum Veiovis imbre genus.
AD CONRAD. LEIUM.
EN geminas reddo Satyras, cultissime vates,Quas Dousae oppresso nomine charta legit:Si genium Dousae liquido non cernis in illis,Pol nimium Laii nomine digna facis!Excute Dousae odas primum, Satyrasque: deindeQuas vocat ignoto de patre Dousa nothas.Hercle characteres geniusque haud discrepat hilum:Dousicus his, illis Dousicus ardor inest.Posse supinari Naturam, credo ego: DousaeNon esse has Satyras, credere nolo, LEI.
AD FRANCISCUM RAPHAELEM, P. L. Ecclesiast. Onold.
SI mentisque animique mei sat sanus: et ipsamIudicii liquida rem ratione puto:Non est de nihilo, praesagi nec sine faustoOminis eventu talia facta reor:Et lepide et nitide quod me inter vina salesqueAccepit pulcris hospita mensa modis.Nempe haec indicium non par vum, candide vates,Quanta mihi tecum pars sit amoris, habent.Quidne repono tibi, fiant ut mutua? Metrum?O mea sunt metris metra minora tuis!
AD ANDREAM SCHAFMANUM, Westphalum.
ANDREA, nunc quarta dies, quum quaerit amicusCur potius dicam Vitulo quam Vitulo.Vitulo cur etiam nolim prae vitulor. huic tumResponsum tanta strenuitate dabam:Ut deiuraret, (pro Festo, somnia PaulliQuando sibi toties imposuisse videt)Se prae Scaligero posthac et codice LipsI,Credere nolle viro, credere nolle libro.
In Critica Pericula CHRISTOPH. COLERI, Franci.
LOTICHIUS, Celtes, Huttenus, Posthius; haec est,Si cor habes, Franci docta quadriga soli.Ast ubi magnanimum SCHEDIUS caput exserit (herosIlle Poetarum) Quid tibi, Phoebus ait,Cedat in hoc curru? quin sis auriga Melisse:Clareat ingenio Franca quadriga tuo.Quis locus heic, Colere, tibi est: qui sextus ab illis?An patitur quinas ulla quadriga rotas?Ne mihi sit litem hanc discernere lite: Melissi est.Rite tibi numeros attribuisse tuos.Curatumque probe, reor, hoc dabit absque periclo,Viderit ingenii prima Pericla tui.
AD IOHAN. LOESERUM, Francum.
OBIECTAS mihi singulis diebus;Ah cur tardipedi deo tot atqueTanta carmina nuper obtulistiInfelicibus ustulanda flammis?Mi LOESERE, cremata ni fuissent,Aut cras aut hodie, nec ista solum,Sed cum prole superstiti cremarem.Nunc quod rudera pauca destinatumEffugere rogum, datum est amicis.
AD MARCUM VIGILIUM.
TANDEM exosa tibi est innupta licentia vitae,Femineaeque iuvant carnea vincla manus?Ista tamen mihi, MARCE, placet tua cautio: quod nonExsuccam vetulo de grege ducis anum:Sed magis humectam pubenti flore puellam,Cui tumeat gremium nectare, lacte sinus.Tum quod formosam tibi duxeris, id quoque laudo:Forma sed insidiis invidiosa patet.Hic mihi cunctorum vigilum vigil esse videtur,Formosae dominae qui vigil esse potest.
AD IOHAN. NOVAVILLANUM, Medicum.
SI nareis corrugat olens adiectus odorum,Qui dant divitias de locupleta penu,Protinus insuffire iubent conclavibus auramSpirantem medicas, IANE, latenter opes.Hanc quibus infelix rerum dominatur egestas,Praestant Iuniperi mora minuta vicem:Haec tus, haec stacte, costusque fuere parentum.Haec tus, haec stacte, et haec mea costus erunt.
AD FRIDERICUM ALBERTI, Mathematicum.
OMNIA si numeri, quaecunque patentque latenque,Ut statuunt muti dogmata Pythagorae.Tuque, ALBERTE, omnem rationem et calculum ad unguemArgute numeris scis solidare suis:Omnia quis te scire, quis omnia te simul uno,Dum numerare doces, Marte docere neget?
AD VIT. ERASMUM HOSMANUM, Francum.
VITE, suburbanum prius exspaciabar in hortum:Nobilium comites unus et alter erant.Occurrit mulier, tantum mihi nomine nota,Sed reor ex Hecubae posteritate fuit:Quis pira quis, clamat, vestrum decussit? et in meUsque minax oculo turbidiore volat.Ridebam modice, qui mos meus. ocius, ExiExi, ait, hinc exi: tu reus hercle doli es.Eximus. Mulier, si quicquam frontis haberes,Mystaca debueras nonne timere meum?
AD IANUM SOLVINIUM, Pannonium.
QUI tot millia, IANE, separatumUsque a Pannoniis ad hoc Lyceum,Quod cis Saxonas Albis aestuosoFluctu verberat, ante a migrabas:Postquam sat bibitum est salubris undae,Quam Phoebi manus erudita, quamqueAlumnis Charites suis propinantQuotquot ore siticulosioriHis impensius imminent fluentis:Iam caeli monitu patrisque iussu,Annorum vice septies recursa,Desertas patriae redis ad oras,Oras quas acie ferocientiVexat Turcus acinaces. Quod a meVis habere viaticum? Phaleucos?Phaleucos habe: immo cum PhaleucisHoc votum quoque. Pannonas reversusVictores videas, et OtomanosSui perpetuo dolore victos.
Pulicelli Epitaphium
PARVULUS heic iaceo, tenui sub pulvere pulex;Illa puellarum semper-acerba lues.Quei miser occiderim, ne quaerite quaeso puellae:Vestro more, nimis ambitiosus eram.Taubmanus, Praetor, Frencelius atque SiberusNuper consorteis instituere dapes.heic ego defungens parasiti munere, lususExperior saltu liberiore meos:Et mergor pater a pleno stagnante falerno.Heu nimis infelix tum parasitus eram!Sed aedit ambitio poenas. vos discite, fratres,Intra foeminei septa manere fori.Hoc tamen e vobis cupio praescire, Poetae,Quis vespillo meas texerit exsuvias.
AD IODOC. HENRICUM von BESEM, Eq. Saxonem.
QUICQUID Hylas loquitur, semper solet addere; PUNCTUM:Ut minus obscuro verba tenore fluant.Et quoties Maratho versus ex tempore fundit,Pentametrum claudit; CAETERA REDDE COCO.Caussam ponit Hylas, IODOC-HENRICE: sed istaQuid sibi vult Maratho REDDITIONE COCI?
AD ZACHARIAM FRISCHMANUM, Milnicum.
CARMINIBUS, FRISCHMANE, cupit contendere mecumIlle sua notus garrulitate Lepus.Sum tenuis, fateor, vincique paratus ab omni:Me tamen, omnis ait, vincere posse LEPUM.
AD CHRISTOPH. HOMAGIUM, Delicanum, P. L.
SCIENS modorum Pindari, lyra potens, HOMAGI;Quid nocte pro, cancrisque pro, vinoque pro, tuoquePro iusculo, zythoque pro, iocisque pro, tuaquePro Musica, versuque pro, lauruque pro rependam?
Tumulus FABIANI SENFTII.
OSSA sub hoc tumulo FABIANI condita SENFTIExspectant reduces corporis induvias.ANTIQUAE specimen potuit probitatis haberi:Largior in tenueis nec fuit alter opes.CULMBACHI quondam illustris collega senatus,Secreta coluit Principis acta fide:Duodecies illi Catharis Werneria foetumEdidit ad sexum mater utrumque bona.Si quis, ut hic, vivit; si quis sic morte potitur,Nemo potest melius vivere, nemo mori.
AD IANUM DAV. KLYNAEUM, Haffn. Danum.
IUCUNDUM nimis et nimis decorum est,Bonis artibus imbui. sed illudIucundum magis et magis decorum est,Nostrae militiae foro addicatumSic a Pallade roborasse mentem;Ut certaminis hoc et hoc periclumQuum consortibus ausit experiri.Hoc modis tamen omnibus decorum est,Martem vincere consecraneorum,Victricemque sibi merere palmam.Hanc cum non sine laude singulariHoc KLYNAEE, die tibi pararis,Cur te non aliquot beem PHALEUCIS?
AD MARTINUM WERNERUM.
MARCULUS impegisse dicam mihi dicitur. An scis?Quum facerem nuper carmine forte meo;Area concinnata probe est: ames exstat et auceps:Ames edendum, non ames (inquit) erat.Iste Calepinum testem, MARTINE, citabat;Flaccum ego. iam dic tu, Plenior utra fides?
AD WOLUFGANGUM CHYTRAEUM, Biruth.
HAEC ego Saxonica lusi, CHYTRAEE, sub umbraUnicus ille tuae cultor amicitiae.Nota leges quaedam: sed quae laevata recentiLima momordit acu. pars nova maior erit.Immo Calcographi tantum typus illa novavit,Non ego. quid refici vitrea fracta iuvat?
AD IOACHIMUM HOFFMANUM.
QUID tecum fiat, scio nil, nisi nescio. de meNil fallor: vivo scilicet, ut soleo.Quid Statmanus? ut est nostri memor? ut mea curat?Ut valet? ut vivit? scilicet ut meruit!Dic, valeat; si vis valeam: nam stamine ab unoVitam utriusque neunt Parcae, utriusque secant.
AD MATTHAEUM EISENMANUM, Francum,
SI quos scribere vult Mamurra versus,Clamat protinus, Hinc abite curae:Nolo versiculos laboriosos:Quicquid venerit obvium, papyroCommendabitur ocius, sine ulloMorosae meditationis aestu.EISEMANE, recens amor; profectoTam dispar ululae Columba non est,Quam dispar mihi sensus hic Mamurrae est.
AD CONRADUM LEIUM.
DONARUNT Schedius, Modiusque et Posthius, inquis,Laurum, Librum, Aurum, munera terna mihi.Quis, nist Mercurius, Modius? nisi Apollo, Melissus?Posthiades Phoebo prosatus archiatro?Ne dic ergo, LEI: donat mihi Posthius aurum,Mi Schedius laurum, mique librum Modius.Dic, Mihi Mercurius librum, mihi lauream Apollo,Pergameusque senex aurea dona dedit.
AD IOH. FLADENSTEINUM, IC.
TE si Bartolus in videndus autor,Damnatum studio severioriPaullisper sinit expedire curas;Hos strictim lege, quaeso, sex Phaleucos;Quin unum modo, (nanque quinque lecti)FELICEM tibi qui precatur ANNUM.
Ad Natalem HENRICI HAIN.
NUNC gemino versu tantum, Natalis; at annoMactus eris gemino munere; ture, mero.
Labore virtus, virtute gloria paratur. Symbolum IOH. BAPT. REIMANI.
GLORIA nulla venit, quae non virtute paretur.Nec Virtus, nisi sit parta labore, venit.Gloria virtutem sequitur, virtusque laborem.Haec tria conspirant, ordine quodque suo.
AD IOSEPHUM GOETZIUM, Silesium.
TERRA, vetus genitrix rerum et commune sepulchrum,Nuper hiabat; ais. Quis vetat? hiscat adhuc.Nos statua stabiles magis heic, stabilimine Christi,Stabimus, o GOETZI, pro statione data.
AD ADAMUM FRANCISCI, Silesium, Theologum.
IN morbo quae te, FRANCISCE, cubare locutae est,Hei nimis ex vero Fama locuta fuit!Mallem, more suo mentita fuisset: ut ipseNunc possim veris a via iure loqui.Verum, quicquid id est, prece vincendum omne. precatuEt Deus et medicae vincitur artis opus.Christe Dei suboles, iterum medicare cubanti.Si iacet ille domi, laus tua muta foris.Nataleis celebrare iuos da saepius ipsi:Ut celebret melius Concio sacra tuos.
AD ERHARTUM HERINGIUM.
POMPA carminis elegantiori,Quin immo quoque copiosioriCommendare tuas rogabat eidusUndecennis amor. nec improbassem:Nec rogasset is absque luculentoVotae conditionis impetratu:Ni scirem, quod amiculi solerentPaucos versiculos nec eruditos,Multos saepe vocare et eruditos;Si vel hi fuerint decem PHALEUCI.
AD PHILIPPUM LEONEM.
VOLANT undique gratulationes,Quas et missiculant amici amicis,Et quas versiculis vovent minutisPraesentes. nihil ergo et ipse pecco,Idem si faciam: tibique dextroOrtas augurio novas CalendasProsequar minime-novis Phaleucis.
AD SODALEM.
SUCCIREME reciprocate, PAULE,Pistorem mihi redde Sarsinatem,Plautum dico, meum Poeticum cor:Aut te! sed reprimor.
AD CHRISTIANUM S.
SED et tu quoque, Christiane, curesUt culter cibicida, quem sinistraSubduxti mihi clanculum bibenti,Huc postliminio revertat, aut te!
AD TOBIAM TANDLERUM, Torgensem.
IULI Brunsvigae domini Scitum istud (HONESTUMPRO PATRIA) versu magnificare paras:Nec sine laude facis, site satis aestimo. nec resAut opera aut oleo dignior ulla tuo est.Hanc urge, TANDLERE, viam. Cui gloria curae est,Non alia debet ire Poeta via.Pars celebrat patriam, patriae pars altera patrem:Tu Patriae-patris SYMBOLA magnificas.
AD MARTINUMam-Ende/Hertzbergens.
ET morum gravitas, et excitatiFilum corporis, et cor expolitumDoctis artibus, et toro parentumAdfines mihi nuptiae; no viqueHonorum tituli, quibus merentemOrnavit hodie magistra Cleio:Haec, inquam, faciunt; ut absque nostroHinc discedere non queas Phaleuco.
AD CHRISTOPH. BIGERUM, Culmbacensem.
heic e suggesto, quod lingua diserta LuteriInter Leucoreos nobilitavit avos,Fecit ad electam SCHLEUPNERUS verba coronamEloquii culta fertilitate sui.Hunc, BIGERE, quidem Biruthi saepius audis:Concio noscendo sed fuit una viro.
AD GEORG. MULLERUM, Onoldinum.
NOMEN habes Molitoris: et omine nomen honestas.At non panifici res molitoris agis.Haec moletrina tibi capitis sub fornice nata est:Versat inexhausto spiritus axe rotas.Materiem quavis Labor aggerit arte molendi:Approperat reliquum fingere Pallas opus.NEC tibi dedecori fuit haec molitura, GEORGI,Explorata tuae quando farina molae est.Vicit, quod dederas specimen. censura MagistrumTe facit: ut simili post quoque lege molas.Atque moles, MÜLLERE; tuos ??i calleo sensus:Nec molitura potest gratior esse DEO.
EPITAPHIUM.
HUC posuit SALOMON ALBERTI quattuor Umbras,Uxorem, Matrem, Filiolosque duos.Surgere nemo potest divinae lucis ad auram,Qui non mortali ponitur umbra solo.
AD SEBASTIANUM von-SCHEIDINGEN.
CASTAM nonne ego tuque feminarumAdhuc viximus hac in urbe vitam?Nec vastavimus ungue fascinatoVel hortum Veneris, vel illud arvumQuod vult Pythagoras in Orbe parvo,Quem vocant Hominem, tenere centrum:Illam, dico, SEBASTIANE, notamHumanae sationis officinamNunquam nos, neque tu neque ipse. sed st!Et tu pangere iura Nuptiarum,Et defendere pacta disputandoCras audere potes? meaeque linguaeTramissis Thesibus citas opellam!Quid quaeso tibi, Bastiane, quid vis?Has caecas ego velitationes,Has festas ego ventilationes,Has nuptas ego disputationesInnuptis satin his tuebor armis?
AD ANDREAM CHYTRAEUM, Sax.
HIS te gratuito mactat BUCHOVIUS odis,Italis artifici quas dedit aure manus.Munere non alio dignus, Chytraee, fuisti.Donatur cithara Musicus, utre Midas.
In Hortum suum curifugium, extra portam Elystram, ad lucum Suspectum.
VERE novo, iuveni mihi virgo iuvencula nupta est:Parsque profectitiae dotis hic Hortus erat.CHRISTE, maritorum et Paradisi conditor horti,Hunc hortum atque horti laetificabis heros.
AD VALENT. BREUERUM, Borussum.
NULLO vise mihi nullo visende dierumBREUERE, Aonisin nobile delicium:Tu quoque Taubmani miraris amasque Columbas,Quas tamen ipse parens miror amoque parum?Nam quid in his oculos poterit retinere vel aureis?Ordinis haud quicquam, nec satis artis habent.Errorem sed utrumque sequens mihi corriget aestas.Et tu correcti pars eris una libri.
AD BERNH. PEDEM, Francofurd. March.
Ni PES docte, mihi series spississima rerumMusaeum tricis implicuisset opus:Quale merebatur virtus tua, carmen haberes,Sis licet ad Viadras usque remotus aquas.Iam, quod quisque potest vel densis obrutus undisCurarum, tituli laetor honore tui.Et quia Pegasei tibi dat pedis ungula nomen,Huius saepe velim te meminisse pedis.Ut tantum virtus alios tua praeeat omnes,Ante citos quantum Pegasus ales equos.
ZACHARIAE MENZIO, trimo.
DELECTABAR aquis: in aquis submergor. et hac iamCondor humo: quum vix pusio trimus eram.
AD IOHAN. MENZIUM.
MENZI, filiolum nuper tibi sustulit undisUna dies unum: iam dedit una duos.Foenore reddit hiems duplo, quod sustulit aestas.Plus Aestate tibi iure coletur Hiems.
AD CHILIANUM PHRASIUM.
DISTICHA bina petis, tibi quae gratentur honores,Quos animi dotes promeruere tui.En utrumque, PHRASI. tibi sum gratatus honores,Quaeque petivisti, disticha bina dedi.
AD IOHAN. N. THURIUM, Hungarum.
MUSULMANIADES, trifaucis olimSpurco e semine Cerberi profectus,Et vos vestraque sanguinante ferroEt nos nostraque pruriente votoRursus impetit: impetetque, donecEt vos vestraque, quicquid estis, et nosSimul nostraque subiugarit armis.At tu, Christe, fac obsecro; fac o tuMiles nobilis incliti Rudolphi,Fac o Hungaris ora supplicandoEt tu Teutonis ora poenitendo,Ut heic inveniar poeta mendax!Tuque Pieriis amice divis,THURI, Pannonium reversus OrbemAeterno videas pudore vinci,Qui vos vestraque tam furenter. et nosSimul nostraque subiugare tentant.heic velim fieri Poeta verax!
AD MART. WERNERUM, Sponsum.
NEMO putat bene se Martinam vivere noctem,Ebria ni musto proluat ora mero.Missum fac mustum hoc, MARTINE, quod Ida propinat,Vel quo vis musto suavius esse solet.Irriguis Catharina tibi vitem educat hortis.Scis, vbi? si nescis, ipse notabo locum:Subiuga monticuli, qua semita ducit ad anteis,Unde per hirsutum rivulus errat agrum;Descenduntque duae tepida sub valle columnae,In quas. PLUSULTRA, scalpere iussit Amor:Hine tua virgo tibi generosas colliget uvas:Sint modo pressurae fortia praela tuae.heic mustum potare licet de matre creatum.Qui bibit ad praelum, dulcius ille bibit.Sin minus ad gustum est, sacco castrare licebit;Si modo castratum vult Catharina bibi.Hoc musto, Sponsi, Martinam vi vite noctem:Addite Martinam, si brevis ista, diem.
AD EUNDEM Sponsum.
ANNUA Martini redeunt solemnia nobis.Haec, MARTINE, suis legibus ire iube.Sic ego tu contra; Memini, quibus ire solebant:Sed Venus haec aliis moribus ire iubet:Martinos, Taubmane, no vos hac lace patrandum est;Ut genitalis eat, qui genialis erat.
AD LUCAM WETZELIUM, Colmariens. Alsatum.
WETZELI, suboles Alsatae gentis; ad arteisNate bonas; animi facte lubido mei:Ducitur annalis iam tertia linea metae,Saxonicum premeres cum novus hospes agrum.Tunc primum socio nos inter novimus usu,Atque unis Charitum lavimus ora vadis.Nunc habitis valedicis agris et Leucori nostrae,Quique animi fuimus pars aliquanta tui.Nec queror hinc-abitum, causas nec quaero morarum.Quando profuerit isse, quis ire vetet?Quin tu, si patriae vis utilis esse; quod urgesUrge etiam atque etiam, qua potes arte, decus.Si, quem cepisti, Themidos decurrere circumMarburgi simili strenuitate voles:Auguro, tot messeis abs te non visa videbitPatria te grandi laude redire domum.
AD SEBASTIAN. LEONHARTI, ex ipsius paene verbis.
VT vidisti et legisti, ut LEONHARTE probastiMeas Columbas, erudita carmina?Prisca et io redeunt Witebergae saecula, dixti,Ubi Columbae tam loquuntur suaviter,Ut cum Romanis certent: Quid, quaeso, reponamIsti Poetico cavillulo,Ni sollers epigramma tuum! sed in ore ColumbaeAmisit (ecce!) plurimum sollertiae.
SALOMONI ALBERTO Wittebergam ingresso.
VENIT in hanc urbem SALOMON ALBERTUS. adestoPubes, cui nervos debet Hygeia suos.Celsus et Hippocrates si non potuere videri:Hunc vide in hoc uno est Celsus et Hippocrates.
AD PAULLUM ALBERTI, SALOMONIS F.
ADFECTAS Italos et decantata locorumNomina post aliquot visere, PAULLE, dies.Paulle senescentis (quae spes est) scipio patris,Adspiret velis aura secunda tuis.Ni pietas cauta est et rectio provida morum,Utilis haud cuivis Italis ora viro est.Quicquid agis, medicis sollerter ab auribus haere,Inque tua nobis indole redde patrem.Plus est, ex Italis unum te reddere Patrem,Quam decies Italas pervolitasse plagas.
DOROTHEAE FRANKEBERGIAE.
VIRGINITATIS honos anno Theodora secundoIn pietate patrem febre perusta sequor,Terra fui primum, deinceps caro: terra vicissimFio: diesque aderit, quum caro rursus ero.
AD PETRUM GUNTHERUM, Variscum.
NON tamen omnis amor et gloria viluit Artis:Id docet exemplo nostra cathedra novo.Quinque creat decies et quattuor illa MAGISTROS.Hoc decus, hunc numerum quis putet esse levem?Excitet ingenii vires Germana iuventus,Et petat e doctis Musica sacra libris:Non deerunt, meritos qui cultu mentis honestent,Et statuant arti praemia digna suae.Tuque Magistrorum, PETRE, nunc adscriberis Albo.Et quisquam Musas nomen babere neget?
NOVIS NUPTIS.
PAR hoc, legitimo quos foedere CHRISTE ligasti,Fac te legitimo foedere semper ament.Sic sat Honoris habent, sat Prolis, et AEris et AEvi.Quicquid et heic usus poscit et esus opum.
AD CHRISTOPH. SCHOBERUM.
PUNICEA, SCHOBERE, caput vestire tiara:Sublimi cathedrae luce tenere librum:Anello digitos auroque armare: nitenteisSectari pompa versicolore faces:Et quae praeterea princeps Collega sophorumConfieri graphicae vocis honore iubet:Grande Magisterii sophos illud et ardua vulgiNomina non aequa conditione merent.Insita quemque suae facies probat indolis: illa est,Quae titulos digne sola merere potest.Mitra, Faces, Cathedrae positus, Liber, Anulus, haec teNon fecere sophum: sed tua Musa facit.
Tumulus MICHAELIS PERGERI, Ratisb.
HEIC MICHAEL situs est PERGERUS. ut occidit, annumVivendo et quartam vicit olympiadem.Vita Ratisbonae, Witebergae mors data vitae est:Sed morti in caelis altera vita data est.Wolfgangus patriae sacri pars ampla SenatusIure quod in filI morte queratur, habet.
Pictus Citharoedus.
CHORDAM tango hodie mutus Citharoedus; at hanc siMovero, vocalis cras Citharoedus ero.
PROBLEMA, AD CONVIVAM Nuptialem.
SI, qua parte sui quis peccat, plectitur illa;Censet ut Iliados carmen, Homere, tuae:Dic mihi, pro Troia cur Mars sit ad ilia ventris,Sit Venus in dextra saucia facta manu.Quid venter Martis, Veneris quid dextera peccat?Quin mihi Mars dextra, sit rea ventre Venus!
AD THOMAM TEICHMANUM, Simplic.
THOMA, prime sodalium meorum,Audisti, reor, ante concionem,Hac quam LE ius habebat e cathedra.Olim incredulitatis iste princepsThomas credere noluit; magistrumClauso fornicis excitatum ab antro,Livorem nisi vulnerum videret,Palparet nisi vulnerum recessus.Tu, qui simplicitatis aestimator,Immo maximus eius aemulator,THOMA, credere forsit an ne quibis,Natales tibi sint quod hae Calendae;Hanc palpes nisi plectilem corollam;Hos praesto nisi videris PHALEUCOS.
IOHANNI HERTELIO, Praeceptori.
heic habet HERTELIUS cineres. in flore viriliOccidit. occasum Francia tota gemit.Occidit Hertelius: nec adhuc tamen occidit omnis:Principe parte sui Mente superstes agit.Lacrimulam prope busta serens dic obvius, Huic sisTerra levis:nulli nam fuit ipse gravis.Cum tunica vetulos serpens novus exsuit annos:Futilis excultum linquit hirundo lutum.Cur ego sim invidiae, si corporis exsuo vestem?Si terrae humano desero more lutum?Me vocat in pugnam Satanas, Caro, Mundus et Orcus.Nil ego cunctando praepes in arma ruens,Esto ratum, dixi: Veniam satis omnibus unus.Ut veni, ut vici. victor honore fruor.EXI ANIMA, EXI ANIMA hoc odioso corporis antro.Libera nunc tandem patria regna petes.Istic tu caro lenta iace, mala sarcina vitae:Debita iampridem vermibus esca, iace.TERRA vale, vetus hospitium: novus hospitis hospesSum CHRISTI. tibi nil debeo, TERRA: vale.
AD MONACHUM FUGITIVUM.
CUR vice nunc gemina sis factus apostata, caussamHoc possum gemino dicere versiculo:Quod deglutiret, baratrum sat ventris habebat:Quod sub ventre fuit, nempe cibo caruit.
AD MARCULUM.
INSTAR quoddam operis cerebro faber ante figurat,Iam quasi confecti quandam operis faciem:Ne fanum aedificans clamosam utrinque tabernamPonat, et immundas ara sit inter haras.Tu sive Orator sine lege pedestre quid audes,Seu trahis ad certos verba Poeta modos;Nil tibi Rhetoricae praecepta: vagaris ut erro:Nec dicenda animo praecipis ante tuo:Ordiris pacem: dein quot ferus Hannibal urbeisFregerit: Oscorum prandia finis habet: