3/2002 Wolfgang Schibel
TEI header and remarks added


page A1r, image: w1wes064

Parthenicôn ELISABETHAE IOANNAE WESTONIAE Liber II. Opera et Studio G. MART. a BALDhofen, editus. Pragae, Typis Pauli Sessii.


page A1v, image: w1wes065

MEDITATIO CUM GRATIArum actione in diem natalium SALVATORIS nostri.

Festa dies hilari (mortales plaudite!) caelo
Illuxit, reserans gaudia vera piis.
Haec est illa dies qua casta Virginis alvo
Egrederis [(transcriber); sic: Egredieris] summi filius ipse DEI:
Quo nascente vigil gratantem turba salutat
AEthera; dant cantus Aligerumque chori.
Et merito grates toto tibi pectore dicunt:
Quod similis nobis carne manere velis.
Humani fragiles quia corporis induis artus:
Ut miserae fias conditionis homo.
Est corrupta quidem natura haec nostra: sed illam,
Crimine cum vacuus sis, sine labe tenes.
Foedera nobiscum pepigisti, accensus amore,
Nostri, non ulla dissoluenda die.
Vestiris specie mortali, mille periclis
Subiectus, tumidae fulminibusque necis.
Qua nos incertos vitae, radiantis Olympi
Participes faceres, Diva propago DEI.
Ad te suspiciunt igitur pia lumina, castae
Virginis o Soboles, o pie CHRISTE, Siloh!
Simus ut a Sathanae seiuncta caterva cathedra:
Ne tibi nos stygius fraudibus error agat.


page A2r, image: w1wes066


Nos vera potius pietate tuere fideles:
Puraque sideriis agmina siste choris.
Tolle nefas animis, et quae caro crimina gignit:
Pax arcte miseros copulet alma tibi.
Nam genus humanum, propter sua crimina lapsum
Irato reddis conciliasque Patri.
Ante DEUM supplex cadis hostia; supprimis iras:
Solus es, ante DEUM qui Mediator eras.
Solus es auxilium qui conciliumque tulisti:
Solus es aeterni quo patet Aula Patris.
Sic equidem decuit; sic ordo iuris et aequi,
Postulat: aequivalens sic decet esse lytron.
Nempe Redemptoris qui nomina sumit, oportet
Esse hominem, atque DEO de genitore satum.
Sic laesi poteras iram lenire Parentis,
Et rabidae victor frangere tela necis?
Reddere iustitiam, verae nova gaudia vitae;
Excelsi rimans intima corda DEI?
Sic castas audire preces; defendere iustos
Pastor et aeternus sic gregis esse tui.
Daemonis arma potens, stygiasque infringere vires?
Ex tenebris pressos ut revocare queas!
Haec praestare hominum siquidem natura nequibat
Tu praestas meritis, unice Christe, tuis.
Quas igitur debent mortalia pectora grates?
Vel quae lingua satis tot benefacta canet?
Heu sumus ingrati, foedati crimine carnis;
Quam mens aegra parum munera tanta capit!


page A2v, image: w1wes067


Ergo quod assequitur minus hac caligine sensus,
Addoceat sacro Spiritus igne tuus.
Et velut in lucem brumali tempore prodis,
Claudere quo terras frigora densa solent;
In stabuloque infans inter praesepia vagis:
Cum tamen aetherii sis Patris ipse logos:
Sic, precor, in nobis sapientia vera misellis
Vagiat, ad finem dum celer orbis abit.
Tempora labuntur, labuntur sceptra, genusque:
Impendet reprobo summa ruina solo.
Flet pietas; Themis alma tremit, suspiria tollit
Phoebus et Aonides tristia fata dolent.
Omnia ad extremum properarunt; omnia finem
Exspectant; cupiunt esse soluta iugo.
Has igitur curas inter tenebrasque precamur,
Ne nos, fons vitae, deseruisse velis.
Angelico nos iunge choro: fac carmine grates
Undique consensus cordis et oris agant.
Sola tibi soli tribuatur gloria Christe;
Qui solus sapiens, solus es omnipotens. [(transcriber); sic: ]
Illa salutiferi clemens oracula verbi
Obsigna in nobis, nec periisse sinas.
Spiritus immeritos tibi nos tuus uniat uni:
Tu nostrum caput es, nos tua membra sumus.
Vivida qui lux es, clara nos luce guberna;
Et duc ad regni gaudia certa tui.
Omne tuum propter meritum, nostramque salutem,
Motus amore hominum, quod facis, omne facis.


page A3r, image: w1wes068


Haec miranda mihi ne turbet daemonis astus
Foedera; nec rabies nos Acherontis agat.
Oscula captemus tua suavia, dulcis Iesu:
Posse tuo nobis da recubare sinu.
Nuntia ceu fuerat pecudum vox prima Magistris,
Virgine quae natum te tulit esse DEUM:
Sic dignos meritis quoque suffice, Christe, ministros;
Qui, quae sectentur, dogmata pura serant.
Da populi Proceres veri iustique tenaces:
Sit procul a templis rixa, proculque foro.
Denique cum veteri pro consuetudine lux haec
Anni principium fecerit esse novi:
Vota damus, gemitusque damus, gemitusque iteramus:
Fraternas facilis, suscipe, Christe, preces.
Sit veniens nobis o felicissimus annus:
Sint procul a nostro fata sinistra lare.
Collige nos inter tibi semina pura pusillos:
Nec temeret reprobus caelica sacra furor.
CAESARIS imperium, quod Musis praemia sistit,
Floreat; et vigeat Caesaris aula diu.
Turcica rumpatur rabies; nomenque Tyranni
Intereat: populus te colat inde tuus.
Sit fecundus ager: fugiant contagia pestis:
Et iunctim crescant templa, theatra, Scholae.

DE NOMINE IESU.

Verte stylum, mea Musa; procul mundana recedant:
Cedant a calamis nunc leviora tuis.


page A3v, image: w1wes069


Iam neque pro laetis modulis gratabere Amicis;
Nec dictura frequens versibus ibis, Ave.
Carmine lugubri non fata sinistra dolebis:
Ad Proceres nec iam ducet arundo preces.
Non supplex mea vota feres ad Caesaris aulam;
Nec mihi difficilem sollicitabis opem:
Legibus haud metricis sapientum dicta virorum
Involves: nusquam buccina laudis eris:
Non hilari accipies nascentum festa sonore:
Nec lacrimas dabimus, quas ciet aeger amor;
Sed veteri graviora modo meditabimur: aether
Materiam auspiciis praebuit ecce novis!
Namque dies micuit, quo guttula prima cruoris,
Pro nobis nostra proque salute cadit.
Quis fundat, quaeris? teneris ex artibus infans,
Infans matre miser Virgine, patre DEUS.
Cesso heic [Reg: hic] : tanta meam superant mysteria mentem:
Mater homo est, nullo sed temerata viro.
Hic ubi vix, quam sors humana humanitus offert,
Octo dies alma luce potitus erat,
Se circumcidi patitur, pro more vetusto,
Et IESUM aligeri, Patre volente, vocant.
Dic igitur IESU carmen de nomine Musa:
Quid distet reliquis illud, et unde gerat.
Sunt quibus hoc nomen fuit olim; JOSUA, Mosis
Successor, simili nomine dictus erat.
Tuque Sacerdotem tali de nomine magnum
Zacharia, scriptis ante fuisse doces.


page A4r, image: w1wes070


Non tamen aeternam populo hi struxere salutem;
Sed peritura fuit, si fuit illa salus.
Josua deduxit Cananaea per arva fideles.
Exigua illa salus, si meditaris, erat.
Post hos, SYRACIDES dictus cognomine IESUS,
Contulit e multis ethica multa libris.
Sint haec magna quidem et magni pendenda: sed illa
Non Christi summis aequiparanda bonis.
Virginis ac Divum soboles, cui sidera rorant,
Sola mihi IESUS, sola Redemptor erit.
Non hominum ratio, sed Patris diva voluntas
Nomen id ante dedit, quam vagus orbis erat.
Angelus hoc nobis sacrata voce revelat,
Et certa dici de ratione monet.
Una salus miseris datur hoc; ut crimine liber
Vivat homo, et verae gaudia lucis agat.
Nam licet a cuncto sanentur corpora morbo;
Non tamen est nobis vera putanda salus.
Pectora peccato quod si releventur ab omni,
Ista salus demum crede perennis erit.
Nam quicumque fuit maledicto a crimine liber,
Nil huic vel morbus, pauperiesve nocet.
Hunc neque tot gradibus mors impetuosa movebit:
Solo etenim IESU nomine salvus agit.
Qui non salvus erit solius nomine IESU,
Nil hunc fluxa salus divitiasque beant.
Nulla profanorum moveat [(transcriber); sic: meveat] me cura bonorum,
Caelestis deceat sed diadema domus.


page A4v, image: w1wes071


Sic ego salvabor; sic mens et vita valebunt:
Sic mors, sic furiae nil nocuisse queunt.
Adde et Calliope, quibus hic sit missus in orbem:
Mortifero quosnam liberet ille iugo.
Non aliena quidem Messias agmina curat:
Sed sibi devote membra caduca fovet.
Grex alienus is est, qui nescit credere dictis;
Quique redemptorem nescit amare suum.
Sed vera quicumque fide complectitur ipsum,
Ille DEI populus cur reputetur, habet.
Crede modo Christi verbis, sacra iussa capesse:
Si ratio pugnat, sufficit; autos epha.
Qua ratione suos divina propago tuetur?
Fallor? an EX MERITO, crimine liber agis?
Non ita; sed Christi merito Patris ira recessit:
Salvifica Christi morte repensus homo est.
Hoc verae fidei qui nixus robore perstat,
Vivet, et in media morte beatus erit.
Namque bonis nomen IESU bona plurima confert:
De caelesti homines nempe salute docet.
Non aliud nomen sub Caelo restat in orbe,
In quo nos salvos iusserit esse DEUS.
Nominibus reliquis merito praeponitur unum,
Quo semel audito flectitur omne genu.
Angelus e caelo veram conferre salutem
Nescit; at a IESU vera petenda salus.
Quisquis in hoc dulci, spe firma, nomine credit,
Salvus hic, inferno liber ab hoste, manet.


page A5r, image: w1wes072


Nil EXTERNA tamen genuum SUBIECTIO prodest:
Ni mens se flectat, flexio nulla iuvat.
Ergo Salvator IESU suavissime salve;
Mente tibi pura carmina fusa cape.
Sis clemens famulae; peccata remitte; guberna
Affectus, Sensus, ora manusque tibi.
Ut tibi semper agam, IESU, pro munere grates,
Inque meo officio iussa fidelis agam.
Sis mihi Salvator vere, dulcissime IESU:
Fac, quod in orbe cano, sic super axe canam.

DOMINICA LAZARI iacentis ante fores divitis.

O aeterne DEUS mirandi rector Olympi,
Qui subiecta cupis nos tua membra cruci;
Ah turbae miserere tuae, quae spreta Potentum,
Te patiente, Ducum nunc iacet ante fores.
Tu Samaritanus mihi sis; mea vulnera succis
Unge; salutiferam ferque misertus opem.
Et quia principium vitae caelestis in ista
Firmare innocuos per mala mille iubes;
Da benefactores, qui saucia vulnera lingant:
Qui nos officiis, qui pietate iuvent.
Durima flecte etiam variorum corda Midarum,
Queis [Reg: Quibus] sunt Divitiae spesque fidesque suae.
Ut loca, quae torquent animos, meditentur: ibidem
Ne cum damnato Divite forte luant.


page A5v, image: w1wes073


Da revocati ineant aevi melioris ut annos;
Et verbi capiant iussa verenda tui.

In diem Quo fit recordatio S. ANDREAE Apostoli, fratris PETRI.

Christe DEI soboles, nostrae spes una salutis,
Ex memori grates pectore reddo tibi;
De genere humano quod sanctum colligis agmen,
Cui cedat regni parta corona tui.
Ipse tui repetis promissa subinde favoris;
Deque tui vera cognitione doces.
Quin et continuo das sanctos, CHRISTE, ministros,
Ordine, quos flatu perpetuante foves.
Demissus tandem caelo, mortalia sumis
Membra; tuaque imples morte salutis opus.
Dum laxas veteris violenta repagula legis;
Consumans iussûs foedera dura tui.
Denique divina bis senos voce ministros,
Quos veri testes exigis esse, vocas.
Ah, precor, hanc lucem veri tueare, Redemptor;
Et serva populo dogmata pura tuo.
Da quoque sanctorum vestigia tuta sequamur
Rectius in vita, relligione, fide.
Non his divinum stolidi tribuamus honorem:
Soli namque tibi competit omnis honos.


page A6r, image: w1wes074


Cura, habeat sanctos Ecclesia sancta Magistros,
Qui verbi fundant balsama dia sacri:
Quique tuum per prata gregem viridantia ducant;
Limpida ut e gelido fonte fluenta petat.
Donec ad astricolas pia turba vocetur alumnos;
Et tibi conficiat perpes honore melos.

Mortem non gustabunt.

Non fratres inter tantus fuit ardor amantes,
Quos decepta tulit Leda furore Iovis:
Quanto hominum mitis flagrabat amore Redemptor,
Qui DEUS, et puro corpore purus homo est.
Mutat enim Pollux caro cum Castore vitam
Fratre suam; certa condicione tamen.
Alter ut alterius moriatur origine vitae:
Dumque hic surgit equis, ille feratur aquis.
At vitam, alterius Christus sine morte perennem
Obtinet, Electis et dat habere suis.
Vivus ovat; non te mors illius ergo fefellit:
Ne pereas, sed eas per supera, ille perit.
Omnia qui tecum victurus saecula, solus
Expertem stygiae te facit esse plagae.

Dissolvi cupio.

Quid mea mendosae laceratis pectora curae?
Praevaleat stimulis nil caro blanda suis.
Nil sapiat, stupidi quod amat dementia vulgi,
Et falso summum quod putat esse bonum.


page A6v, image: w1wes075


Dissolvi cupio vitae melioris amore:
Nam bene velle sat est, et potuisse mori.

Quis dabit capiti meo aquam?

Triste quis irroret caput? aut quis noxia fonte
Lumina, sed numquam deficiente, riget?
Me vitia ut noctes mea flere diesque viderent,
Quo valeam iratum conciliare DEUM?
Hoc mihi nulla dabit vis morti subdita; mortem
Pro me qui iugulas, hoc mihi, Christe, dabis.

Vita aerumnosa morte acerbior.

Sidera qui valido Suffulcit tergore Atlantem
Tam duro nullum pondere pressat onus:
Quam corpus mentem; quae luctibus anxia anhelis
Eximi ab angusto carcere carnis avet.
Sed mora multiplicat mortis tormenta cupitae,
Et moritur, quoties vivere quemque piget.

Mors est, meruisse mortem

Si meruit mortem, quid vita in corpore languet?
Si non, morte gravi cur graviora fero?
Aequa sunt poenae et crimen pendenda bilance?
Haec non, vulneribus fortius illud erit.

Idem.

Si scelus est mortis: cur vitam poena remordet?
Culpa mori causa est, poenaque velle mori.


page A7r, image: w1wes076


Res gravis est, leto crudeli malle perire:
Mors igitur iustis pendet utrimque modis!

Sustine.

Sis vitae et sortis patiens praesentis ut illam
Possideas, quae te fine soluta beet.

Abstine.

Sis noxae et turbae fugiens scelerantis; Alastor
Ne te tartariis exagitet colubris.

Mediocritas.

Ne me divitiae tollant, neque mergat egestas:
In medio statuas me, bone Christe, loco.
Ne, quod agit reprobus, spernam tua nomina, fastus:
Nec quaeram, furum more, fugare famem.

Divitiae lubricae.

Quid peto divitias irritamenta malorum?
Ad peccata viam, cur ego sector opes?
Omnia si subito perimit fortuna tumultu,
Gaza quid est? pulvis; pulveris umbra? nihil!

Idem.

Stulta quid exspectem, quae praestat munera, Pluto?
Quid fatuae placeat gloria vana morae?
Rarius haec prosunt, obsunt magis: illa beatis
Quae sunt stultitiae, sint mihi divitiae?


page A7v, image: w1wes077

Aliud.

Ut surgunt viridi flores radice virentes;
Et succo faciles deficiente cadunt.
Fortunae haud aliter fulgentia dona rotatu
Emergunt, subita et mobilitate ruunt.

Publica corruptela.

Ut minus est facinus calicem infecisse veneno
Uni qui tantum letifer haustus erit;
Fontibus impurum nitidis quam spargere virus,
Pluribus unde latex exitialis eat:
Sic qui privatae suerit succumbere culpae,
Non scelus in tantum se sceleratus agit;
Quam qui consiliis Reges delenit iniquis,
Queis [Reg: Quibus] populo interitum, perniciemque parat.

Eleemosynae.

Est in divitiis talis natura caducis,
Quod docet a primo fama suprema die.
Ut iactae nuda sterilis telluris arena
Augmento fructus uberiore ferant;
Quam tibi si fundo glebae pinguentis opimo
Disserat has sollers ac operosa manus.
Nam superi referunt, si quid donatur egeno,
Gaudet is, et magni muneris instar amat.
Sed Diti quidquid tribuis, tribuendo peribit:
Nemo erit acceptam qui memorabit opem.


page A8r, image: w1wes078

Aliud.

Obtingunt cupidis quae alieno munere votis,
Si tua credideris sola; aliena rapis.

Communio benevolentiae.

Luna velut terras illustrat lumine, fratris
Quod de parte sui nobiliore capit:
Munera sic fuerint tibi quas collata superne,
Cum sociis debes participare tuis.

Vel.

Non secus ac Phoebi quidquid de lumine Phoebe
Haurit, inexhausta grata refundit ope:
Sic quae sollicitis hominum sunt reddita votis,
Illa putent inopi distribuenda lari.

Mutui vis.

Exigit iniuste, qui munera reddere nescit;
Dum, dare quod renuit, poscit avara manus.

Lex Talionis.

Quod tibi vis, aliis quid idem tu invideris idem?
Quae vis esse aliis, crede futura tibi.

Avari Sors.

Scitu haud difficile est, miserum quid reddat avarum?
Scilicet hic proprii est propria causa mali.


page A8v, image: w1wes079


Quod negat ille suis namque invidiosus amicis,
Hoc cruciat mentem nil ut habere putet.

Avarus quomodo capiatur.

Quam facile argueris (parili nisi labe laboras)
Cui vafra nummi agitat corda sinister amor.
Respice quid desit tibi; vel quonam alter abundet
Crimine: num facias, quae fugienda tibi.

Idem.

Nosse levi cautum studio si quaeris avarum:
Noveris, a simili ni modo laesus eris. [(transcriber); sic: ,]

Avarus morte se luit.

Non nisi lanificis cum solvit iura Deabus
Dignum opera pretium dira Eriphyla facit.
Namque sibi atque aliis quod debuit hactenus, illud
Vermibus, ac terrae solvit item barathro.

Idem.

Nil bene avarus agit, finem nisi ponat agendi,
Reddat et instanti debita iura neci.
Quod nulli prius, en nunc credere cogitur omni;
Incustoditum et deseruisse penum.

Avarus chairekakos

Qui sapit, alterius damno gemit: ille triumphat,
Auri quem nimii dira cupido premit.


page B1r, image: w1wes080

Avaro quid optes?

Nil optes melius, quam serae saecula vitae,
His, qui divitias Numinis instar habent.
Nam venter DEUS est, Caelum arca, moneta voluptas:
Quae si fata negant ultima, nullus erit.

Fides divitiis potior.

Magnificis superes Croesumque Midamque metallis:
Nullius, ni sis mente fidelis, eris.

Gratia ultronea.

Est virtutis opus, memori si mente capessis,
Quod cito quis, quod item conferet ultro tibi.
Qui cito dat, munus tibi tradit, pectora sancit:
Efficiat meritum gratia bina duplex.

Diversa diversis.

Nostra placent aliis; et nos aliena probamus.
Sic diversa hominum mens tenet omne genus.

Inevitabile fatum.

Ecquis aberrabit decretae a limite sortis,
Quippe ea, ceu vallo, cingere quemque solet.

Fatum mutabile.

Sic est. Fata quidem sua cuique: sed illa serenat,
Si mala sunt, pietas; sin bona, culpa gravat.


page B1v, image: w1wes081

Indulgentia Fortunae.

Crede mihi, quibus est fortuna subinde secunda,
Hos solito insipidos reddere more solet.
Dulce velut blandis modulatur vocibus auceps,
Cum vafer incautas fallere tentat aves.
Callida sic simulat vultus fortuna serenos:
Ut miseros laqueis captet iniqua suis.

Integritas accusata.

Quando Hyas inducit nimboso nubila caelo,
Sol radiis penetrans discutit illa suis:
Sic ferus innocuos livor si quando lacessit,
Per propria exstinctis viribus arma perit.

Cum ebrio non litigandum.

Absenti nocuit praesens, qui laeserit illum,
Cui domuit Semeles sensa gravata puer.

Temerarium iudicium.

Rem qui iudicio temere castigat inepto,
Quod longum doleat praecipitanter agit.

Suspicio sinistra.

Suspicio in partem semper mage firma sinistram:
At solet in dextram tardior esse fides.


page B2r, image: w1wes082

Adulator.

Ut cum lapsa diu per ripas unda reclives,
Tandem in rugosa se cohibebit humo:
Non secus ad dubiam Parasitus pendulus auram,
Explorat cunctas circumeundo vias:
Dum penitas animi partes, quibus obvia noxa est,
Tentat, et in venas pectoris usque meat.

Iudaeus mercator.

Merces atque fidem mercator vendit Hebraeus:
Turpi adeo geminum captet ut arte lucrum.
Fallitur? an socios versutus inescat inertes,
Cui faciunt quaestum merx, violata fides.

De humili et Superbo.

Ceu fulmen penetrat ferrum, marmorque resolvit:
Cera sed ut liquefit, quae fuit ante, manet.
Sic etiam Divum prosternunt sceptra superbos:
Ast humilis supero tutus ab igne latet.

Animus distractus.

Civica confundunt si motibus arma cohortem,
Num felice potest illa quiete frui?
Sic animus qui se curarum mole fatigat,
Commoda compositae pacis habere nequit.

Calamitas rumori obnoxia.

Quilibet ad miserum rumor casum assequitur vim:
Et plus, quam verum, livida fama valet.

Fama.

Laudatus fuerit quicumque a laudis egente,
Huic decus exiguum gloria vana feret.
Sed si te celebret, quem reddit fama celebrem,
Nomine non tacito, laus tua maior erit.
Alterius merito est laudatus buccina laudis,
Nominis ignorans attenuare decus.

In Album Sui Dn. [Abbr.: ?] Joh. [Abbr.: ?] Leonis. Virtus sola nobilitat.

Fortunas et opes iactasse, et nomina avorum,
Est desperatae condicionis opus.
Clarius aeterna mihi nobilitate coruscat,
Quem celebrem pietas, ingeniumque facit.

Laus perennis.

Laus tibi quae multo nomen splendore decorat,
Ni fuerit meritis continuata novis;
Deperit, ut fluvius rivis decrescit ademptis:
Et plane exhausto currere fonte nequit.

Sera admonitio.

Stringentes frustra demum ori subdis habenas,
Cum celeri sonipes eripit ungue fugam.


page B3r, image: w1wes084


Sic si consilio, cupias cohibere ruentem,
Nil agis, et lapso pharmaca vana paras.

Idem.

Ceu prius adiungis nodosa capistra caballo,
Quam rapidus Campi per sola carpat iter.
Sic firma trepidum ductu rationis amicum
Ante, fero praeceps quam ruat interitu.

Idem.

Si vis quadrupedem caute cohibere ferocem,
Tuta prius freno, quam furit, ora premas.
Et cupis in portum revocare salutis amicum?
Admoneas; mediis ne mare mergat aquis.

Ingenium praecox.

Si vini sapor est mollis, placidusque recentis;
Acrior, aut peior, cum veterascet, erit.
Sic quoque, quae primis est praegnans floribus aetas,
Viribus obtusis tabet adulta magis.

Ingenuo indignissima servitus.

Exosum ingenuo duris parere lupatis:
Libera mens horret tradere colla iugo.
Nam male conveniunt duo re contraria in una!
Et quo saeva modo vincula liber amet?


page B3v, image: w1wes085

Noxia animo remissio.

Si nimium intendas fragilis vi rumpitur arcus:
Si laxes animum, solvitur ille, tuum.

Prudentia.

Provida cognovit si mens fugienda vereri,
Plerumque elabi tutius illa potest.

De Eadem.

Sedulus observes quidquid deperdere possis:
Effugies cauto sic mala damna pede.

De eadem.

Provideat sapiens alienis damna periclis:
Quae fuerint alias experiunda sibi.

Concordia.

Auget amor vires, consensu et firmat amici:
Dissensus magnas dilapidavit opes.

Mores aetati congrui.

Caesariem dicunt, qui vestit callidus; aptum
AEtatis specimen denotat ille suae.

Dolor athymos.

Luctibus implicitae vix dignum est credere menti:
Fertur enim in varias acta dolore vices.


page B4r, image: w1wes086

Amor insipiens.

Et sapere, et stolidi sensisse pericula amoris,
Vix est concessum, qui parit illa, DEO.

Idem.

Et malesana Venus, rerum et sapientia victrix
Vix in divino pectore conveniunt.
Est in amore furor, qui lumina mentis obumbrat;
Qui facit et summos desipuisse viros.

Idem.

Novit amans amens cupidis quid mens sua votis
Optet: quid sapiat, non videt ullus amans.

Amor femineus.

Femina quando palam nullo velamine peccat,
Apta magis socio dicitur esse viro.
Vitare aut poterit deprendere aperta maritus:
Certaque praevisi damna cavere mali.

Aliud.

Aut amat, aut odit mulier; non tertia vis est
Ulla: sed haec magni criminis ausa putes.

Amor suspicax.

Plurima laesus amor falso sibi nomine fingit.
Nam cui caecus amor, Dux quoque caecus erit.


page B4v, image: w1wes087

Idem.

Stertenti ut subolet, vigilans quoque somniat idem,
Mollia cui blandus pectora mulcet amor.

Amoris offensi redintegratio.

Gratia in ingratas si quando dissilit iras,
Cura has obsequiis debilitare tuis.
Adde preces; precium, ni sufficit, adde vel imas
Immitem quae animum mitificent lacrymas.

Vel.

Si cupis iratum compescere rursus amantem,
Iracunda tuis corda riga lacrimis.

Sola diuturnitas amoris victrix.

Non potis est Cyprias abolere potentia flammas,
Longa tamen poterit quas hebetare dies.

Idem.

Spernit flamma minas: sed cedere cogitur aevo:
Maior et est magna vi revoluta dies.

Nascitur voluntarius amor, non denascitur.

Sumitur arbitrio mentis, non ponitur ignis.
Aptari frenum nec sinit ille sibi.
Quaerere materiam facile est, sed demere vires
Difficile, et certum figere posse modum.


page B5r, image: w1wes088

Amor erga Parentem.

Si iustum dederit tibi sors, venerare Parentem;
Sin minus, hunc placido pectore ferre decet.

Turpe senilis amor.

Est teneris fructus, sed turpe senilibus annis
Ferre Cupidineo subdita colla iugo.

Turpis anilis amor.

Femina grandaevis cum ludit inutilis annis;
Illecebris Mortem pascit inepta suis.

Remedium amoris.

Qui rapidos animis flagrantibus incutit ignes,
Dum modo vult, idem hos extenuare potest.

Idem.

Qui grave pectoribus vulnus geminavit amoris,
Noverit et medicas applicuisse manus.

Idem.

Qui tacitas venis prunas admovit, easdem
Solus Apollinea tollere novit ope.

Amici vitia si feras, facis tua.

Qui vitium auscultat tacitus peccantis amici,
Nec monet errantem, si qua monenda videt;


page B5v, image: w1wes089


Peccat et alterius maculat se crimine; visus
Dum tacet, erroris probra probare simul.

Amicorum delectus.

Non licet, ut teneros tentes praeponere mannos
Magnanimis, longus quos terit usus, equis.
Sic quoque fas veteres est antetulisse sodales:
Nempe tibi iunxit quos diuturna fides.

De eodem.

Sors optata parat, probat irrequieta sodales:
Quos parat haec, raro comperit illa bonos.

Amicitia violata.

Ut si quando adamas contritus robore ferri
Particulas sparsim rumpitur in minimas:
Sic ubi rixosos inimicat Erinnys amicos,
Atque initum solvit foedus amoris Eris:
Scinditur in varios sibi mens contraria sensus,
Inque odium transit, quod fuit ante favor.

De eadem.

Dissociat socias, leviuscula recula mentes:
Litterâ eros differt: corrige, fiet eris.

Felicitas infelix.

Assuetudo homini quam pessima sortis amicae:
Nam quibus usus eras, est caruisse dolor.


page B6r, image: w1wes090

FABULAE QUAEDAM AESOPICAE

Leo ac Rana.

Vox Ranae fuerat delapsa Leonis ad aures,
Ranae, quae in pigro garrit inepta lacu.
Ille diu attonitus, nescit quae bestia rauco
Quodve animal tantos evomat ore sonos.
Exserit at tandem faucem ambitiosa loquacem;
Saltat, et in sicco voce coaxat agro.
Quam Leo cum vultu spectarat forte superbo,
Advolat et querulam protinus ungue terit.

Cassita sola.

Aucupis insidiis haerens Cassita dolosis,
Miratur, quaenam sit sibi causa necis.
Hei mihi, flens clamat, quae tanti causa doloris?
Hei mihi, quam me sors exitialis habet?
Num quia per vetitas furtim irrepsisse fenestras,
Aut soleo alterius me satiare bonis?
Hoc praeter nihil est, si haec quidquam culpa meretur:
Dignave quis Cereris granula morte putat.

Sus et Canis.

Non levis (at quondam) discordia contigit inter
Saetigeramque suem, sollicitamque canem.
Nam sus fecundam se grunnit iniqua; vocari
Vult sue fertilior fertiliore canis.


page B6v, image: w1wes091


Tandem illa haec referens, quid criminis evomis? inquit;
An non ut furiat mens tibi casca, vides?
Nam fetus generas misere tu lumine cassos,
Dum cupis, ut proles sit numerosa tibi.

Columba et tabula picta.

Ex nimio multum sitiens ardore columba
Viderat appensam parietibus tabulam;
Hydria qua fuerat tam vivo picta colore,
Et specie falsum dissimulante liquor.
Unde sinistra suis circumdans pocula pennis,
Optatae infelix approperavit aquae.
Et pictam contra praeceps allapsa tabellam,
Collisa periit praecipitata gula.

Anseres et grues.

Quae poterant volucres arcem servare Quirini,
Et magna iunctae vi Palamedis aves;
Iugiter in prato fusae pascuntur eodem;
Securo et peragrant laeta vireta pede.
Forte canis Meleagreos venaticus apros
Comminus insequitur per iuga, perque nemus:
Plumigerosque greges subiti invasere timores,
Devia dum replent vocibus arva canes.
Strymoniae unde grues leviter motantibus alis
Eripiunt subitis se, fugiuntque minis.
At (dolor!) anseribus multo conamine nixis
Pinguia non licuit membra levare solo.


page B7r, image: w1wes092


Corporis obstabat dum debile pondus obesi
Aeriumque alis impediebat iter.
Faucibus apta canum rapidis hi praeda, repente
Robore devicti procubuere suo.

Aquila et Testudo.

Si quid fama valet, brutis felicior olim
Vita sodalitii foedera firma tulit;
Tarda ubi velocem affata est testudo volucrem,
Fulminea irati quae Iovis arma gerit:
Tu quae nubivago veheris trans astra volatu,
Et penna tentas aethera, tuta levi,
Accipe reptantem me inviso pulvere testam;
Quo mea vile pecus calcibus ora terit.
Affer opem, docilesque leva sublimior alas,
Meque per aetherias duc studiosa vias.
Dixerat his contra surgens Iovis ales; abi, inquit,
Quid quereris? quae te mens male sana rotat?
Plura pudor posthac vetet addere: vana precaris:
Implumis superos visne ferire polos?
Pondere queî testae tardantis onusta molesto
Absque alis, leni sustineare Noto?
Reptilis ac vermis monitus contemnit amicos:
Et volucris fieri nil doliturus avet.
Semper idem repetit: meditatur ad aethera: caelo
Ludere convexo concava testa parat.
Et rogat, et queritur, testudo, donec ineptis
Se facilem precibus Regia praebet avis.


page B7v, image: w1wes093


Dumque illam rostro deprensam tollit adunco,
Metitur cursu climata celsa comes.
Denique sublimem diffusas ducit in auras,
Et iubet, ut reliquum sola capessat iter.
AEtheriis late testudo credita campis
Ignota indocili visitat astra pede.
Pondere cedentem sic flebilis aera cogit;
Ut nil praecipitem detinuisse queat.

De pulice et Milite.

Pulicis interdum est audacia magna pusilli:
AEvo si veteri sit tribuenda fides.
Fama refert, illum pulsa formidine, quondam
Saltibus intrepidis insiluisse pedi
Militis eximii, multorum caede cruenti;
Quem voluit stimulis exagitare suis.
Unde etiam hic tremulo gemibundus pectore, Numen
Herculeum voto flebiliore vocat:
Suppetias misero ut veniat; viresve ministret,
Aut acres morsus, saevitiemque domet [(transcriber); sic: domit] .
Negligit [(transcriber); sic: Negliget] Alcides nequiquam [(transcriber); sic: nequicquam] vota ferentem,
Ridiculis renuens edere rebus opem.
Iamque adeo observans nullam restare salutem
Haesitat, ambiguus mentis, opisque carens.
Dum tandem adductus pulex maerore precantis
Aufugit, atque alium quaerit in aede locum.
Haec ubi facta: imo suspiria pectore ducens
Miles iners, tremula talia voce refert:


page B8r, image: w1wes094


Tu qui pugnaci virtute domare rebelles,
Imbellesque soles fuste iuvare viros:
Si contra exiguum non fortius iveris hostem,
Quid sperem, si me nunc graviora gravent?

In SYMBOLAM WESTONIAE Auctoris. SPES MEA CHRISTUS.

In te, CHRISTE, mihi spes derivata recumbit:
Sed ne confundant me mala tot, fer opem:
Non ego imaginibus confido, nec arte; salutis,
Quam spero, certae nil mihi praestat homo.
Tu spes, tu mea res, Meus es, per saxa per ignes:
Si vis esse, sequar per freta: si esse iubes
Per freta; freta tuo munimine vinco: petitis
Certa, vel hic, summi vel patris aede tui.

In eandem.

Praeteritae dolor est vitae, revocare tumultus:
Praesentis vanum est condicione frui.
Immo futurorum spes calvitur anxia: passim
Illecebris plenum est, quidquid hic orbis habet.
Perpetis at restat spes unica Christus Asyli;
Sperantem qui non deseruisse potest.
Ergo ad te IESU dulcissime, fortis anhelem:
Spes mea sis, IESU, sis via, vita, Salus.

In Symbolum GEORGII CAROLIDAE a CARLSPERGA P.L.C. [Abbr.: ?] MEMINERIS TUI.

Quam pia Carolides sibi legit symbola vates,
Dum studet ac semper vult meminisse sui?
Scilicet haec pietas et virtus symbola dictant,
Officii memores efficiuntque bonos.
Nam memor est quicumque sui et se respicit ipsum,
Carpere vicinos non Polypragmon amat.
Sed memor est sacri cultus, [(transcriber); sic: ] sua [(transcriber); sic: ,] munera praestat,
Non alios laedens scit meminisse sui.

In Idem.

Si bene te noris, si toto pectore constes
Ipse tibi, facias et tua iussa lubens:
Non opus est culpes aliorum crimina censor:
Quin ut ne pecces sis memor ipse tui.

In Idem.

Nemo alios novit, nisi qui se noverit ipsum,
Ut videas alios, sis memor ipse tui.
Sic ubi te noris ipsum, mala plurima vitas:
Ac dices aliis ipse: MEMENTO TUI.


page C1r, image: w1wes096

In Symbolam. M. [Abbr.: ?] Balthasaris Exneri Sil. [Abbr.: ?] P. L. [Abbr.: ?] SPERO MELIORA.

Qui meliora sibi ruituro sperat in orbe,
Errat, et optatis gaudia nulla feret.
Sola mihi spes est vitae caelestis; in illa
His quae speramus, fert potiora DEUS.
Munde vale, nusquam hic spero meliora: sequuntur
Spem praeter quovis deteriora die.
Sed spero meliora tamen, cum venerit ille,
In cuius sita sunt tempora nostra manu.
Non ego despero, sed de spe certa, fideque
Praestolor reditum, Christe benigne, tuum.
Rumpe moras, et ades: nos meta suprema resolvat:
His qua terrenis des meliora bonis.
Sic spero meliora, piae quod Regula vitae
Exneria in luctu me meminisse facit.

In eandem.

Quid speras meliora? quid est, extrema quod inter
Auxilium frustra consiliumque petis?
Mundus ad occasum properat; mox omnia finem,
Si videas Fastos, sunt habitura suum.


page C1v, image: w1wes097

[Clv]

Caelum igitur meditans, quod spero perennia vitae,
Commoda, fit, mundus quod meliora negat.
Spes est, si ridens meliora minatur Olympus:
Sperantem nescit deseruisse DEUS.

De inundatione Pragae ex continuis pluviis exorta.

Evocat iratos Caeli inclementia ventos;
Imbreque continuo nubila mista madent.
Molda tumet multum vehemens pluvialibus undis
Prorumpens ripis impetuosa suis.
Largaque per latos diffundit flumine campos,
Et rapidus siccos proluit amnis agros.
Spumosus, verrit per praeceps omnia gurges:
Et misere, insanis cuncta feruntur aquis.
Hinc seges, hinc fructus distracti fluctibus undant:
Inde vir, inde thorus, feminaque inde natat.
Cerne, trabes, pinus, et tecta natantia, cerne;
Volvuntur rapidis prodigiosa vadis.
Saepta procelloso late stant gurgite mersa:
Sic alto pereunt omnia mersa mari!
Cymba forum sulcat; piscis delubra Deorum
Contemerat; refugis fluctibus ara madet.
Astant attonitae, sed veste liquente catervae,
Insuetisque dolent cuncta perire malis.
Talis erat facies furibundum cernere Moldam;
Et similes undae Deucalionis erant.


page C2r, image: w1wes098


Tu qui monstra freti rabidosve domare furores,
Jhova potes, nutu tot mala merge tuo.

In Zoilum.

ZOILE, quid laceras rabido mea carmina dente?
Quid miseram quovis acrius ense feris?
Nempe parum esse putas mea dicta Poetica? quod sint
Compta minus fuco, quod speciosa minus
Danda mihi venia est, si carmina rauca puellae
Sint minus ad nasum grata futura tuum.
Bis mihi lustra duo currunt: aetatis in ipso
Flore, dolor, curae me, lacrimaeque premunt.
Utque mihi simplex vita est; ita simplice cultu
Gaudeo: nil fuci, livor inique vides.
Quod latii desit sermonis gratia, noli
Propterea gemitus spernere turpe meos.
Scripsimus haec curas inter lacrimasque, fatetur
Id gemitu mecum turba novena suo.
Tempus erit forsan, quo dexteriora sequentur,
Has nunc primitias consule, quaeso, boni.

ELISABETHAE WESTONIAE, Nobili Anglae.

Angla vel angelica es? vel prorsus es angelus? immo
Si sexus vetat hoc: angelus est animus.


page C2v, image: w1wes099

Eidem.

Non vagor in magni meditans miracula mundi,
Huius dum Methodus, vita pudica tua est.
Te quia dum vidi, obstupui, namque omnia vidi
Et quae pictor habet, quaeque habet historicus
Et vidi in te plura quidem, quam Pictor Apelles
Effingat, quam vel disserat historicus.
Tu varias animi dotes, compendia rerum,
Humano in speculo, ceu microcosmus, habes.
Nec fictum est quidquam, nihil est quod fascinet, ipse
Conditor est Index, pictor, et historicus.
Seu mediter mortale tuum, quam rite Creator
Clausit in exiguis artubus illud opus?
Sive decus vitae pereuntis, ut omnia pulchro
Ordine disposuit? forma beata tibi est.
Si memoro Natale solum, quae gloria gentis
Et quis stirpis honos? nobile stemma tuum est.
Et dives fortuna fuit, dum fata sinebant
Et forma insignis sorsque genusque tibi.
Hospitium sic dum mortale pererro, notavi
Qui foret hoc hospes dignus in hospitio,
Maiestatem animi reperi, doctrina refulsit,
Et pudor, et pietas, et decor omnis erat.
Hic ego, nil inquam est, genus, et fortuna, Venustas,
Gratiaque in verno pectore fluxa suo.
Gratior at pulchro residens in corpore Virtus,
Virtutisque Comes casta pudicitia:


page C3r, image: w1wes100


Rara avis in terris, dixi tamen esse, sed ipsa es,
Nil prohibet raris nomen inesse tuum.
Nam te nascentem genetricis ab ubere raptam
Nutriit Aoniis fons Heliconis aquis:
Pymplaeo tibi rore madent tua mellea labra,
Dulceque Nestoreo fundis ab ore melos.
In te conspicimus Venerem cum Pallade, Musas
Cum Phoebo, Charitum, Pieridumque choros
Singula habent aliae, tu singula et omnia, quo te
Compellem: quonam nomine! prodigium.
Prodigium humanum, dium miraculum, et ingens
Optati generis Gloria feminei.
Sic Ego te supra cunctas, in sede locatam,
(Ut doctrina locat) carmine condecoro
Quam pulchrum est, latitare Deam sub pectore dio,
Promicat aulaeis, Mens ubi tanta, suis.

EIDEMque ALIUD:

AEmula Naturae Marium muliebris, in omni
Laudem promeruit condicione suam.
Fertur Amazonidas, in proelia fortiter arma
Concivisse viris, et superasse viros.
Delbora vaticinans Domino deserviit; Alma
Iudith, iudiciis praefuit et Domini.
Athalia in Regnis Iudeae sedit; In Indos
Pandarum gentem femina sceptra gerit,


page C3v, image: w1wes101


Heroum palmas mulier comprendit, et artes,
Masculeumque decus, provida fert mulier.
Nulla tamen legitur studio, doctaque Camena
Et certasse viris, et superasse viros.
Haec laus sola tua est WESTONIA, vincis utrumque
Sexum, et te superas laude, velut mulier.

In Diem Natalem Domini Oswaldi Crollii, Medici peritissimi. ELISABETHA JOANNA WESTONIA.

Dum sedeo, varias volvens sub pectore curas:
Et quas suppeditat vita caduca vices:
Nescio, quo casu, manibus mihi sumpta tabella est,
Quae digesta anni singula Festa tenet.
Hanc vertens video, Fastis tua Nomina poni,
In sacro genetrix quae tibi fonte dedit.
Luce sub hac igitur, (ne sim male grata faventi:
Ne benefactorum non memor esse puter.)
Versibus Oswaldum paucis, pro more ligandum
Duximus: Ergo lubens vincula honesta cape.
Vincula amicitiae, queis [Reg: quibus] ius firmetur; id unum
Postulo sic etenim sat mihi vinctus eris.
Addo preces vinclis castas: felicibus, opto,
Auspiciis servent hunc mihi Fata diem.
Sospite te, faciant haec saepe recurrere lucem,
Ut clarum reddas Nomen in orbe tuum.
Aurea sed votis deberent munera iungi,
At quae sint miserae dona vel ipse vides?
Nulla mihi iam sunt: praeter mea carmina: Carmen
Do, nectens capiti florida serta tuo.


page C4r, image: w1wes102

AD MEDICUM PERITISSIMUM DOMINUM OSWALDUM CROLLIUM.

Freta singulari tua in nos benevolentia humanissime Domine Crolli, hanc ad te mitto famulam Dominae Matris meae, Quae a tribus fere hebdomadis capitis dolore gravissimo affligitur, quem ex obstructione quadam, ut ipsa referet, originem duxisse puto. Huic si de praestantissimis pharmacis tuis aliquid imperties: et Dominae Matri absenti rem facies gratissimam, et me de puella anxie sollicitam, curarum onere liberabis. Vale et hanc audaciam meam necessitati tribue.

Elisabetha Ioanna Westonia.

NOBILISSIMAE AC LITERATISSIMAE VIRGINI D. [Abbr.: ?] ELISABETHAE WESTONIAE POETRIAE

S. Nobilissima Virgo, puellae petito modo communicavi remedia contra dolores capitis: Aquam ophthalmicam promissam una opera mitto, de qua quotidie sero ante Ingressum lecti una vel altera gutta oculis instillatur. Ex huius continuato et innoxio usu visus mire acuitur. Insuper quod nuper oretenus, id iam per litteras confidentius peto a nobilissima Virgine, ne ad imitationem virorum praestantissimorum Melissi


page C4v, image: w1wes103

P: M. [Abbr.: Piae Memoriae] et Nicolai Maii, sua gratia gravetur, per otium aliquot Disticha in honorem meae Basilicae Chymicae, suo tempore edendae, conscribere, in qua praestantissima medicamenta [(transcriber); sic: medicameta] Spagyrica [(transcriber); sic: Spag rica] per multos annos a Viris litteratissimis ac expertissimis, in Italia, Gallia et Germania collecta, proprioque studio quaedam inventa, ac Vulcani beneficio prius omnia cum Repub. medica publicando placuit habere communia. Pro hoc singulari promerito mea debita et sincera studia gratitudinis ergo vicissim numquam deerunt. Vale doctissima saeculi nostri Virgo, et salve cum Generosa Domina Matre sexcenties.

A vestrum vestrarumque virtutum observantissimo, Oswaldo Crollio Medico.