Regeln fuer die Texterfassung 03/2001
not necessary
SI qua in re, Illustrissime Princeps, Domine clementissime,
Qua in re miris euehunt laudibus scriptores veteres Graecorum ac Romanorum prudentiam et religionem, quod haud facile aduersus aliquem expeditionem susceperint, sed prius diligenter disquisiuerint, num satis iusta et sufficiens ipsis caussa ad inferendum bellum sit
Etsi enim veri Dei veram notitiam non habuerunt, et varia, multipliciaque coluerunt idola: hoc tamen ipsis natura dictitauit, aggrediendum hominibus ardui nihil esse, nisi
Verum multo rectius bellica negotia tractarunt Iudaei. Nam veri Dei sententiam ac voluntatem de ijs suscipiendis ex Prophetis Domini et Sacerdotibus sciscitati sunt, et confirmati iussu atque approbatione diuina, ea quae necessaria fuerunt
Quodsi quis obijciat, aliam nunc nostram esse rationem, quam illius fuerit populi; itaque de Dei voluntate non tam certos nos esse posse, quam fuerint illi; istud quidem aliquo modo concedo, hoc vero minime. Quid enim? de voluntate Dei nihil certi nobis polliceri ausimus? Cum habeamus et nos verbum Dei, atque illud ipsum verbum quod habuerunt Iudaei. Sed nec Prophetae nobis desunt. Vnum certe largitus est nobis Germanis Prophetam clementissimus
Is igitur VIR DEI negotium belli Turcici tractans, de hoste primum, et de caussa belli ait, quod Turca sit flagellum irae diuinae, peccatis nostris multiplicibus in nos accensae, inprimis contemptu verbi diuini, et persecutione salutarium Ecclesiae doctorum, vulgique
Hoc praestito, accurate dispiciendum esse ait de genere belli, quod aduersus Turcam geratur; vt scilicet sit propulsatio periculi ab ipsis imminentis, et repulsio iniuriae nobis illatae: cum Turcae, praeterquam quod Deus nobis grauiter iratus ipsum aliquousque progredi patitur,
Tertio omnium maxime dicit requiri
Quod vero Lutherus inter caetera etiam monuit, vt de modo gerendi illius belli attente cogitetur, et consilia plurium conferantur; neque id sine ratione fecit. Namque, vt taceam, quod a C. Sallustio dicitur
Fuerunt multi, qui iam olim exquisita oratione, et argumentis solidis suadere bellum Turcicum sunt conati
Adieci Orationi huic epistolam Ioannis Sturmij viri clarissimi ad Ludoicum Comitem VVittgenstenium, cum oratione Ioannis Baptistae Rasarij de victoria Christianorum ad Echinadas singulari Dei beneficio ante annos XXIII.
Quamobrem quomodo Xenophon praestantissimus militiae Dux commilitonibus suis victoriam auguratur, et promittit ex hostium periurio
Additurus eram alia quaedam, vti Claudij Grangei Biturigis de bello Melitensi, a Solimano huius Amurathis auo infeliciter gesto, commentarium; ex quo
Ad tuam autem Illustrissimam Celsitudinem hoc quidquid est opellae placuit mittere, cum quod pleraque in ijs terris, quibus Illustriss. Celsitudo tua tutelari cum potestate iam praeest, primum sunt nata. tum quod Illustriss. Celsitudo tua deliberationibus grauissimis de bello Turcico gerendo iam
Deum optimum maximum ardentibus votis precor, vt et in profectione hac necessario suscepta Illustrissimam Celsitudinem tuam cum toto Comitatu clementer tueatur, et saluam in hasce terras reducat, et in multos annos felicem atque viuentem seruet. Datae Naumburgi, pridie idus Iunias, Anno a nato Christo CIC. IC. VIIC.
Illustrissae Celsitud. Tuae
Humilis ac deuotus minister
IOANNES ROSINVS, docens verbum Dei in templo Cathedrali apud Naumburgenses.
QVVM tanti sint horum temporum motus, vix vt vllum turbulentius fuerit seculum, praeclare mehercule videntur de rebus humanis mereri docti viri, atque prudentes, qui statui Reipublicae iam labanti, ac prope deposito, opem ferre pro viribus conantur. Quorum fidelibus consilijs si tam sedulo omnes
vt Poetae doctissimi versibus vtar. Quia vero plerique acceptae calamitatis immemores, periculique imminentis contumaces, aut segniter rem adgrediuntur, aut hostem in bellis exercitatissimum contemnunt: Videbor optimo cuique, et Reipublicae studiosissimo rem facturus admodum gratam, si eam orationem, quam Georgius Agricola, vir cum multis naturae dotibus suspiciendus, tum vario rerum vsu atque cognitione instructissimus scripsit, in lucem darem: In qua ille non solum maximas nostrorum clades, et nefariam barbari istius tyranni crudelitatem ob oculos posuit, sed et multa vere atque prudenter, quae sumus iam
QVamquam, Rex et Principes nobilissimi, viros ingenio summo praeditos, egregia
Caussa belli suscipiendi quae sit, audistis: nunc primum de belli genere; deinde, qua ratione id ipsum sit gerendum; tum de socijs adsciscendis dicendum putamus.
Bellum est eiusmodi, quo nullum aliud animos magis vestros mouere, atque accendere nec debet, nec potest. Non enim in discrimen vocantur transmarinae, vt olim, regiones Christianorum, pro quibus maiores vestri multa et grauia bella gesserunt. Non vicinae, vt nuper Vngaria, agitantur; quibus vos commiseratione et futuro periculo commotos totis viribus suppetias ferre oporteret. Non denique periclitantur solum census vestri amplissimi, et vectigalia maxima, quae pacis ornamenta, belli subsidia recte sunt dicta: Sed agitur nostra omnium libertas, quam conseruasse pulcherrimum; amisisse turpissimum est. Agitur salus amicorum, agnatorum, vxorum, liberorum;
Hactenus quod hoc bellum iustum et pium
Germania itaque nulli totius terrarum orbis regioni, si vniuersa expendero, mihi cedere videtur. Nam adeo magna est, vt verius regiones, et multa regna, quam regionem, et regnum vnum ipsam dicere possim. Magnitudo vero ipsius perpenditur, qua a mari Adriatico. (siquidem citra Danubium has regiones sibi coniungit, Rhetiam, Vindeliciam, Noricum, Pannoniam superiorem) vsque ad Oceanum protenditur, qua in ipso etiam Oceano complectitur tum Peninsulas Suionum, nos Suedos vocamus, et Noruegiorum maximas, tum insulas multas, et inter eas Gothium, et Britanniam: tenent enim hanc insulam clarissimam Angli, et Scoti, dubio procul Germani: qua in Daciam, vbi Sibenburgiorum regio, et Sarmatiam, vbi Liuonia, excurrit longissime: qua denique Galliarum non exiguam partem, quae Germania superior, et inferior appellatur, occupat: Nam Boemiam in Germania sitam esse, nemini dubium credo. Germanis etiam
Tum vbertate agrorum nobilis est, siquidem frumenti fertilissimae regiones sunt Thuringia, Boemia, Marauia, Austria, Baioaria, et Saxoniae multo maxima pars. Nec vina desunt. Est Rheticum, celebratum etiam Romanis, Rhenanum, Alsatium, Austriacum, Mosellanum, Francum, Sueuicum ad Neccharum, Thuringium ad Salam, Misenum ad Albim, vt reliqua omittam.
Mansuetis etiam, et feris animantibus abundat propter magnitudinem pastionis: Quae
Habet praeterea Germania plura, quam vlla alia regio, flumina, et in his maxima, Danubium, qui longissimo tractu in Ponticum mare influit: Rhenum, Amasum, visurgim, Albim, Sueuum, vistulam, quae se in Oceanum Germanicum effundunt: Per haec autem omnia merces nauibus inuehi, et euehi possunt. Per Danubium vero nunc etiam commodissime instrumenta bellica, et ea omnia, quibus opus vobis erit.
Habet etiam familias antiquas, nobiles, et potentes ita multas, vt regiones caeteras plaerasque omnes, bona pace dicam, superet: e quibus tua, Ferdinande, hodie facile Princeps, quae proximis aliquot saeculis multos Imperatores edidit clarissimos, et nunc fratrem tuum, quo nullus a Carolo Magno fuit potentior, nullus magis inuictus, nullus minus plurimis et maximis
Ipsa etiam rerum natura vestris conatibus videtur fauere, hanc, quam iam dicam, opportunitatem ad superius dictas adiungens. Vobis Danubius fluuius celeberrimus, quod etiam antea nonnihil indicaui, in hostium defluit terras; quam ob rem facilime tum instrumenta bellicae illabefactata, tum victus sufficiens, tum milites integri poterint deuehi: hostibus vero omniae illa aduersa sunt. Quare vobis bellum illaturi contra naturam, quod durum est, videbuntur pugnare.
Postremo Deum a nostra parte esse, quis non
Quum Europae populi vniuersi
De belli genere satis dictum arbitror: iam
Non eo modo bellum hoc instituendum est, quo aliquot iam seculis Christiani idipsum instituere consueuerunt, exiguo sane, aut nullo fructu, maximo incommodo, detrimentoque. Fuit vero haec ratio: Fines praesidijs munire, et firmare nitebantur, quod ipsis, vt intelligetis, inutile fuit; et vobis, si idem facere volueritis, non minus erit. Siquidem praesidia, si parua erunt, non solum regiones ab hostium incursionibus defendere, verum se etiam seruare non poterunt: Atque ita diripientur regiones, et praesidia ipsa in manus hostium data opprimentur; quibus modis perdita Rhodos, quum satis firmum praesidium non haberet, et Taururum, atque aliae vrbes et arces ad Sauum et Danubium sitae. Sin magna fuerint; maximis sumptibus erunt alenda; quae vt nos reddant tutos, ita temporis successu omnino exhaurient. Certe si pecunias multis iam annis pro finibus tutandis, et nuper pro Vienna ab obsidione liberanda expositas, in summam colligere voluerimus, iustum et diuturnum bellum inueniemus ea ipsa geri potuisse contra Turcam. Praeterea non video, vt eiusmodi praesidia vos satis tutos possint reddere. Nam si valida Carentanae, et Croacia fuerint imposita; Turca in Stiriam faciet impetum: Si Stiriae;
Nihilne vos mouent tantae, quas perpessa sum, direptiones, incendia, caedes? Turca in mea viscera funestissime saeuijt, meos alumnos abripuit in seruitutem, de mea clade gloriatur arrogantissime. Satius est vos fortiter pugnando mori; quam vestras calamitates alienae superbiae ludibrio esse. Miseram me, quum cogito captiuos nudatos, atque inter eos mulieres et virgines pudicissimas spurcissimis emptoribus turpiter diuendi: Quum mihi in mentem venit, filium a complexu calamitosae, et lachrymantis matris diuelli, ac alio matrem orbam duci in seruitium, alio filium vendi: Quum considero vxorem castitate insignem, marito spectante, vt vile scortum tractari, ac alteri viro tradi inuitam et reluctantem: Quum perpendo, viros nobilissimos ad omnia opera domi, et ruri conficienda paruo precio emi a sordidis rusticis. Nunquam veteres mei Germani passi fuissent, Turcam haec impunitum fecisse; qui non solum hostes fortiter propulsarunt, sed plaerosque meo subiecerunt imperio, nonnullis subactis linguam meam inuexerunt, alijs caesis, et expulsis, meum regionibus nomen intulerunt. Nam quum Romani me sibi subijcere conarentur, dedit mihi dignas suis temerarijs ausis poenas Varus vna cum tribus legionibus ab Arminio caesus. Huni vastarunt Sueuiam, et Franciam;
Sed manuarias bombardas plurimas Ianitscheri habent, contra quas nulla armatura satis tuti esse possumus: quast vero vos harum inuentores, non plures ipsis habeatis, et melius tam vos, quam Hispani, et Itali ijsdem vti possitis.
Sed transfugae Itali inter Ianitscheros apud Turcam sunt, his ipsis et armis instructi: Sint; at quam pauca eorum manus est, et certe omnes lapsi cuiuscunque gentis fuerint, vbi viderint vos fortiter dimicare, poenitentia ducti, arma in hostes fidei pariter vertent, aut si id non fecerint, difficile vobis erit tam paucos Italos nunc vincere, quos saepe ante multos vicistis?
Sed dum castra mouebimus, et exercitus proficiscentur, celerrimi Turcarum equitatus incursiones non poterimus vitare: Non desunt vobis bigae bellicae, quibus cincti, vbi visum fuerit, earum caudas ferratas, vna cum bombardis impositis hostibus obuertetis. bigis etiam proximi sint, liceat mihi in re noua, nouo verbo vti, alij bombardarij, qui equitis ferocis, minime vero stabilis impetus facile repellent.
Sed equitatus Turcicus, vbi iam confligendum fuerit, ad latera discedere solet, vt acies aduersae improuisis magnarum bombardarum ictibus frangantur, et turbentur, quo modo Selimus Persas vicit, et Solimanus Vngaros. Id quum non lateat vos, in medio collocabitis latos peditum ordines, qui vt euitent eiusmodi fulmina, se submittere possunt, et mox surrecti hostes inuadere, nec vestrae bombardae tam leues, quam graues sunt ociosae. Hanc autem pugnandi rationem seruabitis, vt tota vi quadratum peditum agmen inferat pugnam; tam vero dextrum quam sinistrum cornu, quorum vtrumque constet ex equitibus, et bombardarijs, et inferat, et quum res postulauerit, arceat. Bigis autem et bombardis cauebitis, ne bis, qui erunt a tergo constituti, si circumueniri se ab hostibus viderint, terror et fuga inijciatur.
Sed Turcae fuga simulata nostros aut insequentes trahent in locum aliquem insidiarum, vt subito aduersi, et vndique inuadant: aut effuse praelatos multi paucos ab tergo saltem adorientur: Vos igitur hostes primo statim incursu pulsos, et callide fugientes cautius persequimini, aique in tempore copias in castra reducite, nec vnquam temere terga vertentes pertinaciter, et longius insequimini, nisi iam ipsis magna ex parte caesis, et castris captis, quasi debellatum fuerit.
Sed commeatu interceptos nostros, inedia et siti maceratos, confectosque oppriment, anteaquam iustum praelium iniuerint: Ne penuria rerum vestros exercitus exclusos a commeatibus absumat, a Danubio, aut alio fluuio nauigabili non erit discedendum: vel si omnino discedendum fuerit, arcem, vrbemue nullam relinquetis a tergo non captam, aut saltem non obsessam.
Sed denique dicent, animus non est nostris, qui fuit olim: At idem plane est, et longe maior prudentia, quod superiora bella satis indicant. In hoc vero, quum nemo non libens nomen dederit, quis non credit, milites nostros, quam
Haec vero dixi, non vt vos duces belli clarissimos docerem rem militarem, sed vt hominibus temerarijs ostenderem, Turcam hostem esse non negligendum, formidolosis non tantopere timendum.
Postremo dicet aliquis, si contra Turcam ea, qua dicis, ratione bellum gesserimus, aureo hamo piscabimur, et impensae maiores, quam fructus erunt: Quod vt verum sit, ita Germania cum tanta sit regio, quantam esse iam indicauimus, maximos belli sumptus sustinere potest:
Quod si qui sunt, qui et ipsi ijs subuenire nolunt, et aliorum honestissimos conatus subuertere nituntur, eos neque patriae, neque nomini Germano, neque Christianis rebus bene velle, sed Turcam clam in pectore alere, aut grauissimam et Germaniae maxime noxiam simultatem in corde gerere crediderim. Verum simultates, et dissensiones, etiamsi grauissimae inter vos essent, pro communi vtilitate, et macula illa, quam proximo bello Germania suscepit, eluenda, ponendae sunt. Concordes vero facile vos fieri posse, proximi motus, non sine summa optimi cuiusque laetitia satis ostenderunt. Nam omnes praeter spem multorum, vno animo, consilioque arma sumpsistis, et profecto vt vestra intestina discordia ab Vngaris quibusdam et alijs proditoribus vulgata Turcam in Austriam trahens bellum externum exciuit: ita pulcherrima, vt videbatur, concordia, quam primum Tyranno nuntiata est, eius animum prorsus deiecit, atque ipsum ex eadem Austria penitus expulit, adeo vt proximas etiam arces, quae sibi proditae erant, non auderet tutari, sed Vngaris sine suo praesidio relinqueret. Habet Turca discordiam pro praecipuo instrumento, quo potentissima quaeque regna funditus euertit. Ipsam itaque, si nulla fuerit, occultis artibus et dolis serere solet: nascentem, nulli pecuniae parcens, auget: sopitam, quibus potest modis, excitat: nouit enim, eam
Videtis, opinor, Turcarum rationes, quibus amplissima, et potentissima regna subuertunt; imo iam sensistis, opinor, eorum astutias, nempe quod Vaiuoda ab ipsis instructus per suos, quosdam pecunijs corruperat, qui et arma parabant, et Vaiuodae iniquissimas partes extollere, et laudare, Regis iustissimas deprimere, et vituperare audebant. Quae res si non fuisset inuestigata, comprehensa, patefacta; quid futurum erat? quid aliud quaeso, quam quod Germania ipsa perniciem suam intra sua viscera aluisset? Alienum enim inimicum cauere possumus, domesticus hoc periculosior est, quo consilia nostra etiam intima facilius explorare, et hosti prodere potest.
Sunt acerba haec, sed longe acerbiora, agrorum vastatio, incendia, praedae, caedes, quae eius generis proditiones, et coniurationes consequi solent; quae omnia Vaiuodae consilijs, et Turcae viribus in Austria perpetrata sunt. et adhuc in Germania nonnulli inueniuntur, animo tam
Porro schisma, quo Germaniae vnitas disrumpi videtur, per bonos et doctos viros auferri, aut ad minus sopiri potest. Nam ferro, si rem malis consilijs persuasi, egeritis, (id quod Deus prohibeat) et vires vestrae, quo nihil magis Turca exoptat, mutuo in summam vestram perniciem concident; et opes, quae in rem Christianam conseruandam, atque amplificandam erant conferendae, non sine subditorum maxima querimonia perdentur, qua de re non dissensionibus et factionibus domesticum bellum excitandum, sed
Mihi
Quum igitur omnes, quotquot Christi nomine gaudemus, in eadem naui simus, uel eisdem agamur procellis, uel in eundem securitatis portum deferemur. Non enim
QVVM nuper, illustrissime Rex, in orationem Georgij Agricolae Medici, quam de bello aduersus Turcam suscipiendo conscripsit, incidissem, mirum dictu, quam placere coeperit, non eo quidem nomine, quod calamitates, quas Germania superiore anno passa est, ante oculos ponat, (quis enim illas sine gemitu et luctu commemorari audiat?) sed quod omne Tyranni istius crudelissimi imperium, quod plaerique magno suo, et publico malo exoptare
AD Ludoicum VVitgensteinium Comitem misi Rasarij orationem de clade Turcica: addidi etiam Epistolam, et meam sententiam de hoc hoste persequendo. Vtrumque mitto ad aequitatem, et authoritatem iudicij tui: quod cuiusmodi futurum esset, in adolescentulo animaduerti: quale iam sit, ex multorum sermonibus audio. Leges quas
IOANNIS STVRMII EPISTOLA DE SOCIETATE CHRIstianorum, et pecunia militari ad Ludoicum comitem VVitgensteinium.
EODEM prope tempore, Ludoice Comes, et tua mihi Epistola reddita est, data decimo octauo Calend. Ianuarias: et oratio allata de Epirotica victoria, venetijs a Rasario habita. Ergo eadem pene hora, et tuae litterae me reficiebant,
Quod conquereris, non adesse in communi calamitate depellenda, et in tali et tam necessaria caussa eos, quos adesse decebat: id etiam metuo: ne in hoc Venetorum periculo eueniat: quod ab illo populo principium quidem sumet: sed in nobis certe desinet, nisi occurramus.
Est profecto praeclara, et gloriosa, dignaque triumpho victoria, inuisa, et non audita nostra, Patrumque memoria: et tanta clade, tot, talibusque detrimentis immanissimi hostis comparata: vt etiamsi quid metuat, non sentiat; tamen quod doleat, sane sentiat. atque vtinam vt Actiacum praelium; quo Antonius et Cleopatra eodem in freto superati sunt: finem fecit ciuilis belli: sic etiam haec clades finem ostendere posset earum calamitatum, quas reliqui populi Christiani nominis a crudelissimo et superbissimo Tyranno metuunt: nisi crudelitas illius
Socij belli huius Maximilianum Imperatorem ad hanc societatem excitant: Veneti etiam ad Electorem Palatinum, et reliquos, vt audio, Principes imperij scribunt, vt opem ferant. Vestrum est, qui in nobilitate non infimum locum tenetis, vestris adesse consilijs atque industria: Nos vero qui ex humili loco vos adspicimus, nihil aliud possumus, quam optare, vt omnibus opibus, atque viribus tandem repugnandum esse omnes Christiani orbis Principes cogitent. Sed optare possum propter solicitudinem: consilium dare non possum propter inopiam: et si quid consilij esset; tamen id metus potius exprimit, quam ingenium inueniat. Video enim quaedam, sed vt
Nam tametsi vires colligat: magnas copias et terra et mari paret: et si quando maiores eius, in primis pater eius, vnquam ostendit: quantum possit: hoc hunc magis elaboraturum verisimile sit, quo patre vult non solum potentior, verum etiam felicior videri: tamen incredibile est, quanto cum metu hic conatus sit coniunctus: et in huiusmodi tyranno quantum dolorem vulnus acceptum concitet: non solum ad audaciam et temeritatem: sed etiam ad metum, et ad fugam: si hunc impetum armorum primo quoque tempore possemus reprimere.
Et Deus in ipso conflictu classium: conuersione ventorum declarauit: vtrius partis velit esse victoriam: et qui mari, et in classe adfuit: eundem etiam terra, et in acie adesse posse: atque etiam velle confidimus: cuius caussa hoc bello agitur, IESVM Filium Dei, Conseruatorem humani generis. Qui in Epiro, et ad Echinadas victoriam dare potuit,
Vides quid optem Ludoice Comes: animaduertis vnum mihi in optatis esse; vt Imperij Principes, Caesaris auspicijs socia arma contra hunc hostem conferant. Quid ais inquis? an non vides, quid contra dicatur? Primum cur Venetis suppetias, qui huc vsque spectatores fuerunt aliarum calamitatum? aliquando etiam authores? Deinde eosne tu iuuandos putas, a quibus non minus periculi est, quam a Turcico furore, si hoc bellum possent conficere? Postremo, vnde tanta pecunia, quantum hoc bellum requirit: praesertim in hac difficultate annonae: et post tantos sumptus atque impensas factas superiore proximo Sigettano detrimento?
Fuerunt quidem spectatores Veneti: et otio atque pace annos multos frui ipsis datum est. At quid alij faciunt, qui pace fruuntur, quam vt spectatores sint castrensium furorum? Quod a se bellum saepe deriuarunt: idem alij multi Reges, et Caesares fecerunt, et nobis optabile esset, posse a nobis Sophum Persarum Regem aduersus Turcas concitari:
Quod impensas metuimus: quod sumptus deprecamur: quod pecuniam excusamus: neque istud video quicquam habere ponderis. Bello Euangelico, quod Carolus Quintus maximus Princeps, et
Ad Rasarium redeo, et ad orationem eius, et ad gloriam eorum, qui non solum victores superstites sunt: sed etiam eorum, qui victi, sese pro patria et religione deuouerunt. Vnum certe vellem adhuc viuere, et fructum diutissime virtutis suae accipere Barbaricum: qui tam prudens fuit, vt videret necessarium esse pugnam committere; tam sapiens, vt animaduerteret, hostem vinci posse: tam bonus, vt Ioanni Austriaco non veritus sit supplex fieri. et hunc ipsum fortissimum
QVod a Deo optimo maximo quotidie precabamur, Serenissime Princeps, Illustrissimi Legati, et patres amplissimi, vt postquam exarsit hoc exitiosum, crudeleque bellum, quod immanissimus Turcarum Tyrannus contra Rempublicam intulit, ille periurij ac violati foederis poenas daret: id summo Dei beneficio sumus his diebus cum maximo totius Christiani nominis gaudio cumulatissime consequuti, quod quidem animos hominum eo maiore laetitia compleuit, quo minus erat hoc tempore tale quicquam expectatum. Quare si vnquam vllum fuit tempus, in quo Deo Optimo Maximo gratiae fuerint agendae, hoc profecto esse existimandum est, in quo cum multa diuinitus contigerunt, tum vel maxime, quod hoc vno praelio confecto nostra libertas, quae in periculum vocari videbatur, est
Cum enim Turcarum saeuissimus tyrannus, qui cum nulla societas foedere vllo confirmari potest, nouo regno inflatus, et tam amplae fortunae insolens, a suis purpuratis dominandi cupidissimis, assidue instigaretur, et irritaretur, vt ictum paucis ante diebus cum Republica foedus frangeret; id ille nulla ratione aut diuini, aut humani iuris habita, sine cunctatione facere non dubitauit. Quamobrem Pius V. Pontifex max. vir sanctissimus, et vel hoc vno nomine de Republica Christiana optime meritus, in hoc studium sedulo incubuit, vt Philippum, Regem Catholicum, et potentissimum, ac pietatis Christianae studiosissimum cum Republica foedere iungeret, ac se ipse, suasque opes eodem foedere deuinciret: vt communi consensu, iunctisque viribus incitatos teterrimi hostis impetus retardaretis, nefariosque conatus comprimeretis, quod non minus
Sed non fuit difficile, in tam illustribus, et ad laudem natis hominibus tres reperire, qui tanti belli molem sustinerent. Vnum enim fere omnes designabant, atque in illum vnum intuebantur, qui inter omnes eminebat. Is est Ioannes Austrius, Caesaris Caroli V. Augusti, summi omnium Imperatoris filius, et Philippi, Catholici ac maximi Regis frater, iuuenis tanta virtute, vt facile appareret, hunc caeteris omnibus esse anteferendum. Nam paullo ante in tumultu Baetico suam foelicitatem, auctoritatem, reique militaris scientiam omnibus mirifice
FINIS.
DOCTO ET INSIGNI VIRO, D. GEORGIO FABRICIO, MISENAE SCHOLAE PRINCIPIS RECTORI, VVOLFGANGVS DRECHSLERVS S. D.
LAcedaemoniorum magnus ille Rex Agesilaus aduersus Persas moturus arma, consuluit oraculum Iouis Dodonaei, quod cum annuisset eius instituto, cupiens futurae victoriae geminum habere argumentum, adijt quoque Delphicum Apollinis oraculum, vt cognosceret, num eadem filio recta esse viderentur, quae parenti. Apolline autem Iouis approbante consilium, tandem Agesilaus cogit exercitum. Quod factum admonet, in rebus bellicis nihil temere, omnia sano consilio esse attentanda. Vt autem victoria felix contingat, sciamus malam vitam nostram esse emendandam. Correctione enim vitae
Gotfridus Bolionius Remensis, Lotharingiae dux, qui primus muros adscenderat, Rex Hierosolymorum a Christianis victoribus creatur.
Eodem anno Saraceni duce Calypha Babylonio, cum centenis millibus equitum, et quadringentis millibus peditum, contra Christianos parauerunt exercitum. Christiani autem quinque millibus equitum, et quindecim millibus peditum victores
Eodem anno Alexius Imperator Constantinopolitanus conditiones pacis a Balduino oblatas, accipere cogitur.
Eodem anno Conradus secundus Imperator ingentes copias pugnatorum contra Saracenos parat, sed pugnat infeliciter.
Ludouicus Rex Galliae contra infideles maximam vim militum cogit.
Hoc anno Conradus Imperator transmisso feliciter Bosphoro, prope hostes accessit, et expugnauit Iconium; verum deficiente commeatu, et (vt nonnulli asserunt) frumento a Graecis gypso corrupto, coactus est continere cursum, et copias reducere. Quo cognito Saraceni a tergo insequentes; aliquot hominum millia trucidauerunt.
Eodem anno confluit ad Imperatorem Rex Franciae, adiuuandi illum studio, sed exercitu fame confecto nihil praeclari actum est.
Eodem tempore Veneti
Eodem anno Damascus a Syris, Gallis, Alemanis, Hierosolymitanis oppugnata est, ac extremi muri diruti, cumque iam spes esset potiundae vrbis, et expugnandi Saracenos,
Eo anno Christianae religionis Professores, qui Hierosolyma inhabitabant vincuntur.
Inter Guidonem Hierosolymitanum Regem, et Raimundum Tripolitanum Comitem orta dissensio, caussa extitit, vt Christiani in extremum discrimen inciderent.
Eo anno vniuersam Iudaeae regionem hostis Saracenus Christianis eripuit, Tyro, Tripoli, et Antiochia vix conseruatis, ductu et auspicijs Marchionis Montferratensis.
Eodem anno Danica et Flandrica classis Africana littora infestant,
Eodem anno Venetae quoque, et Pisanae classis disiunctio, Christianae Reipublicae pernitiosa fuit, quia et ipsae discessum parantes, odiorum caussas domum secum attulerunt.
Eodem anno in suburbio Aconis ciuitatis, exercitus Christianorum confluunt, et Damiatam Aegypti vrbem ab impijs munitam obsident.
TVRCARVM REGNVM.
Eodem anno Vualachia, Transyluania, Moldauia, et omnis transdanubiana regio Duce Stephano Vaiuoda tumultuatur contra Sigismundum: vnde intellectum est, prioris
Orcannes Thraciae Regulis fauentibus admodum adolescens imperio destinatur, sed in pugna ad Gazarum, non longe ab Hebro fluuio, Mosis patrui sui scelere opprimitur.
Amurrhates Belgradum obsidens, circa decem millibus hominum in fossis amissis, cum dedecore septem mensium obsidionem soluit, et inducias expetit.
Eodem anno Despota Georgius Fricebechum Turcicum praefectum cepit, Bidinum Bulgariae vrbem incendit.
Eodem anno Rex Vngariae Geisam Bosniae vrbem recepit, quam Turca secundum obsidens, audito Christianorum aduentu, quatuor Bombardis ingentibus in Drinam fluuium demersis, in fuga spe posita reliquit.
Eodem anno cum Cisimo Iadorum Rege amicitiam
Eodem anno Nicolam Canalis, classis Venetae praefectus, magnum damnum nauali bello intulit Machometi, occisis duobus millibus Turcarum.
Eodem tempore multi Christianorum in Stiria, et aliqua parte Germaniae a Turcis capti, et abducti sunt.
Eodem anno Turcicus exercitus in Vngaria vsque ad Zagabriam praedando grassatus, circiter decem hominum millia captiua abduxit.
Eodem anno Turcae in Dalmatiam, Forum Iulium, Stiriam, excursiones fecerunt, multa ex hominibus et pecoribus praeda abacta.
Nicolaus Thronus eodem anno classem Venetam cum Regis Parthorum exercitu contra Turcam coniunxit.
Eodem anno Turcae cum ingenti multitudine traijcientes in Vngariam, finitimas ciuitates ad fluenta positas depopulati sunt.
Eodem anno Capha in Ponti Euxini ora, Genuensum colonia Turcae prodita est.
Eodem anno Nicosiam Turcae classe piratica
Veneti cum Machomete foedus iciunt, Chalcide armis, Scodra deditione
Eodem anno cum classe ingenti irruens Turca in Apuliam, Hydruntum ciuitatem maritimam amplam, et populosam, duce Acomato expugnauit, et incolas omnes gladio occidit.
Eo anno sex millia Turcarum ad ciuitatem Mantineam in Laconia occubuerunt. Pirametus Ciliciae Rex magnum illis metum incussit, et
Eodem anno Machometes Rex Turcarum, qui Imperatoris nomen primus accepit, qui duo Christianis imperia Constantinopolitanum, et Trapezuntium subuertit, regna duodecim ademit, ducentas vrbes Christianam pietatem secutas cepit,
Eodem anno Ferdinandus Neapolitanus Rex, misso filio Alphonso cum exercitu, Hydruntum ciuitatem a Machomete expugnatam, Turcis eripuit.
Eodem anno Ioannes Castriottus, Scanderbeci filius, ditionem per Machometem patri suo vi ereptam, coactis agminibus recuperabat.
Eodem anno Stephanus Vaiuoda, et Matthias Rex inferiorem Mysiam, quam nunc Bosnam nominant, Turcae ademerunt.
Eodem anno in Ciliciae finibus cum Sultano pugnauit infeliciter, et suorum triginta millibus amissis recessit.
Eodem anno Matthias Vngarorum Rex Sabatium, quod Turcae munierant, firmissimum praesidium expugnans, fines tutiores reddidit, et regnum suum magno metu liberauit.
Eodem anno Turcae Stiriam, et Carinthiam
Eodem anno Venetus praefectus Leucadiam munitiorem factam, pacis caussa, Turcae restituit.
Eodem anno cum Lauredano Venetiarum duce, et Ladislao Rege Vngarorum pacem et foedus Turca inijt. Intestinae inter Baiazethem, et Zeymum coeperunt discordiae.
Eodem anno Solimanus redit in Vngariam, Budam munitissimam arcem, receptam a Rege Ferdinando, secundum obsidet, quam cum frustra laboraret euertere, ijs qui eam tenebant, certis conditionibus propositis, persuasit, vt eam traderent. Inde ad Viennam Austriae perrexit, quam secundo et vicesimo die Septembris obsidet, et quinquies oppugnat, murosque quadam parte rumpit; sed cum multos suorum amitteret, desperatione
Modonam ciuitatem maritimam Rhodij equites astu
Eodem anno Taurus Persiae ciuitas a Turca vi capitur, in qua cum securius agerent milites, improuiso Tahamae Persarum Regis aduentu sex et quadraginta Turcarum millia opprimuntur. Spolijs amplis, et Imperatorijs concubinis Persae cum magno hostium dedecore potiti sunt.
Eodem anno classis Turcicae praefectus Adenam Indiae ciuitatem copiosam adit, Regem ad se pacifice euocatum suspendit. Dium emporium ad Indi fluminis ostium tentat, a quo non tam armis Lusitanorum, quam insidijs repellitur, cum summa trepidatione vt fugeret.
Eodem anno Calciani ducis
Eodem anno iuxta Epiri littora Turcicae naues quinquaginta naufragio perierunt, hominum millia viginti, quos tempestas non hauserat, fames ac pestis absorpsit.
Eodem anno Castellum nouum in Dalmatia, Ducatus S. Sabae vocati oppidum, et Rizanam ceperunt Christiani.
Eodem anno Carolus Imperator contra Barbarossam, ad capiendum Argierae portum, in Mauritaniam Caesariensem serius nauigans, et (vt aiunt) Pontificis colloquio Lucae detentus, naufragium fecit. Ipse in Baleares insulas vento reiectus est, multis nauibus ex pulcherrima illa classe vi et iniuria tempestatum amissis. Germanus miles Italo fugiente fortiter contra Mauritanos pro Caesare pugnauit.
Eodem anno Strigonium nouendecim dies obsessum proditione Salamancae capitur postridie Laurentij. Quinquecclesiae Episcopalis vrbs solo aequata.
Eodem anno Catharum Dalmaciae Barbarossa Turcicus praefectus obsedit ducentis triremibus, sed virtute Ioannis Matthaei Bembi repulsus est. Portum Villaefrancae, et Niciae idem Barbarossa incendit, sed praedam et captiuos ei extorserunt Garsias Neapolitanus, et triremes Rhodiae non procul a Siciliae littoribus.
Eodem anno Curculaius Turcicus pirata, viginti
Eodem anno Saraceni Mauritani, auspicijs Regis Sarsensis tumultuantes, ducum Caesarianorum Sestiani et Albani virtute repressi sunt; Portugallia, et Hispania ab incursione liberatae.
Hic annus autem cum Iubilaeus habeatur, et apud Ebraeos olim annus mitigationis et leuationis fuerit, te oramus Deus aeterne, mitiga propter Filium tuum mala tot annos Ecclesiae tuae illata, conserua pro immensa misericordia tua doctrinam Euangelij, vt sublatis Machometanorum blasphemijs, gloriosum fiat nomen tuum in gentibus: excita ad necessarium bellum
AMEN.
HACTENVS CHRONICON DRECHSLERIANVM.
Lippa quoque Solimosus, Chianadia (Vlpianum veteribus dictum) Daciae oppida, cum alijs Castellis occupata: Erasmus Teifelus, Ferdinandi Regis excitus dux, Sfortia Palauicinus, et Augustinus Sbardellatus, Vaciensis praesul ad Palastum caesi: Dregeltum arx, Giarmatum, Zezenum, aliaque loca vicina, sub iugum Tyranni Turcici missa. Zolnoccum vltro cedentibus praesidiarijs occupatum 3. die Septembris. Agria summo quidem cum impetu ab eodem Ali Bassa Budensi, Achmate Romaniae Beglerbego, et Casanae, alijsque pluribus begis oppugnatum, sed irrito conatu, et magno cum Bassarum dedecore: qui in ea erant Ducibus, alijsque fortibus viris eam feliciter defendentibus. Extat hac de re Ioannis Sambuci narratio.
Eodem anno Solimanus filium Mustapham ex Circassa susceptum, exercituique charum, veritus, ne ab ipso imperio excuteretur, e medio tollit, et paullo post filium etiam eius vnicum Amuratem, qui Prusae apud matrem educabatur. Zianger minimus natu Solimani filius ex Roxolana vxore, conspecto interempti fratris Mustaphae cadauere, et exprobrato Patri verbis acerbissimis tam impio diroque facinore, statim suis manibus in propria viscera pugionem adigit, et cadaueri fratris incumbens exspirat.
Ferdinandus Bohemiae, Vngarae, et Romanorum Rex Legatos de pace cum Solimano acturos Constantinopolim mittit, qui totum ibi biennium coguntur haerere.
Bassa Budensis Capenisuarum, praesidiarijs ad deditionem compulsis, et Babotzam nihil dum ab hoste perpessam grauius, fide militari deserta, sese dedentem occupat. Zigethum adoriturus,
Ferdinandus, Ferdinandi Regis Filius, Archidux Austriae, et Comes Tyrolis, validissimis copijs pro tempore contractis in Vngariam descendit, hostem aggreditur, et cum immortali praeclarae victoriae monumento reprimit. De his clarissimus D. Petrus Raymundus Amadonus Medicina Doctor, et in ea expeditione Physicus.
Eodem anno Transsyluani a Diuo Ferdinando
Classis Hispanica, flagitante magno Magistro Melitensi ad recuperandam Tripolim missa, cum eius expugnandae, quia praesidium auctum erat, spe deiecta esset; Gersensem Insulam (quam ante Dragutes, Regulo Insulae sub amicitiae praetextu Tripolim euocato, et suspendio necato, interueniente proditione
Eodem anno Turci Fileccum in Vngaria superiore locum satis munitum occupant, vbi Sangiacum Solimanus constituit, qui Budensi Bassae subiectus esset. Neque multo post inducias Ferdinandus Augustus, ac Solimanus
Sub exitum eiusdem anni demortuo prius Ferdinando Augusto, die XXV. Iulij, filioque Maximiliano vix imperium auspicato, Ioannes Sigismundus Princeps Transsyluaniae, (Erdelij begum Turci vocant) fretus viribus potentis patroni Solimani, et perduellium quorundam Procerum, in primis Georgij Bebeci consilijs incitatus, Zatmarum haud exigui momenti munitionem, eiecto Melchiore Balassa, praefecto Caesaris, ac thesauris eius, coniuge, liberisque captis, suam in potestatem redigit.
Eodem anno Solimanus ingentem classem, quae triremibus, onerarijs alijsque diuersis nauigijs 250. constabat, ad Melitem insulam oppugnandam misit: quae S. Helmo, castello in ipso portus ostio expugnato, atque euerso, post diuturnam, validissimamque oppugnationem munitionis S. Michaelis, Hierosolymitanis equitibus incredibili virtute locum tuentibus, cum quatuor menses hoc bello absumpsissent, et hyems iam appeteret, re infecta, et magna clade accepta, amissis scilicet suorum viginti tribus millibus, recessit. Ex Melitensibus 240. equites, militum tria millia, bello inutilis turbae capita 1700. caesa. Descripsit res hoc bello gestas Claudius Grangeus Biturix.
Solimanus a Ioanne Sigismundo Transsyluaniae Principe exoratus suscipit expeditionem in Vngariam aduersus Maximilianum Imperatorem.
Palota a Budensi Bassa militum corona circumdatur, sed Turcis inopinato aduentu Georgij Comitis Helfestainij territis, ac in fugam se conijcientibus, obsidione liberatur.
Vltimo die Iunij Vesprinium ab eodem Comite Helfestainio, et Egone Salmensi Comite expugnatur, barbaris ad vnum omnibus, praeter quinque trucidatis. Capitur etiam Tata.
Maximilianus Imperator cum numerosissimo, expeditissimoque Christianorum exercitu generaliter parato, in regnum Vngariae Komaron vsque ad hostium vim reprimendam descendit, ibique non solum Vngariae, sed et totius Christianitatis propugnacula contra hostiles incursiones tutatur.
Tatari, gens immanitate barbara, a Solimano exciti, superioris Vngariae partes vltra et citra Tibiscum late discurrunt, praedas abigunt, omnia
Ab eodemque Suuendio Georgij Bebeci perduellis arces aliquot, Zabatica, Pelsozium, Gombazzecum, Crasnahurca, Gadige, aliaque his vicina tum castella, tum munitiones expugnantur.
Giula, et Zigethum munita Vngariae loca in Turcorum potestatem veniunt, fortiter pugnante, et tandem occumbente Comite Zerinio, cum insigni nobilium Vngarorum, strenuorumque militum numero interemto. Descripsit hanc duarum munitionum expugnationem Ioannes Sambucus.
Triduo ante expugnatum Zigothum, Solimanus,
Occupato Zigetho Baboza, cui Turci iam appropinquabant, ab incolis incensa deseritur: quorum exemplum Sacchani, et Zorgenses imitantur.
Hoc eodem anno, XXIII. die mensis Septembris, Selimus II. aetatis annum agens 42. in imperio Solimano patri successit, Turcarum Rex XIII. Imperator V.
Transsyluanus Tocaium obsidione cingit, sed eam soluere cogitur, Tataris, Turcis, et Valachis auxiliarijs, illius ipsius ditionem populantibus, et inaudita crudelitate passim in fortunas, et corpora miserorum cuiusuis aetatis, et sexus grassantibus: quos postea accepta haud exigua clade territos, atque in Podoliam et Russiam fugatos Palatinus Russorum debellauit.
Muncazio loco munitissimo in Transsyluaniae finibus per deditionem capto, induciae quaedam fuerunt, vt de pace actiones institui possent: sed earum parum obseruantes Transsyluani duces, quia videbant Suuendium, ne spem pacis interturbaret, Cassouiam abijsse; collectis non magnis copijs, impressione nec opinata Risuarum adorti capiunt, et thermas, quas Riuulos Dominorum appellant, biennio ante a Suuendio ipsis ademptas, occupant: sed Ruberus Suuendij Legatus vtraque recipit, praesidiarios Risuari interficit: Riuulis autem exorto incendio, propugnatores maiori ex parte extinguuntur.
Hoc denique anno pax, octauo quoque anno renouandae, inter Maximilianum Augustum, et Selimum coijt, qua Transsyluanus etiam comprehendebatur. Eius cum aliae leges, et conditiones erant, tum, vti quisque sibi retineret, quicquid eo bello cepisset. Id quod Maximiliani rebus plurimum profuit: qui fines suos
Splendidissimum, et instructissimum Venetijs nauale sub medium mensem Septembrem, accenso tormentario puluere, maximo cum Reipublicae detrimento conflagrauit. Ibidem tam in vrbe, quam terra continente, diuturna et inusitata quaedam erat annonae caritas. Quo Venetorum aduerso casu permotus Selimus, (licet initio regni pacem a Solimano patre cum Venetis initam confirmasset,) vel
XXVII. Septembris die incendium Constantinopoli exoritur, quod totum biduum durat, et domorum, ac multiplicis mercimonij tabernarum circiter triginta et sex millia absumit, Ianizaris,
Pialis Bassa prouectus cum suis ad Tenum Insulam Venetorum in Aegaeo, ferro ac flammis eam, non sine graui tamen suorum iactura, direptam vastat.
Sebastianus Venerius, Insulae Corcyrae maxima cum potestate praeses, mense Iunio Suppotoum castrum Albaniae non procul a Corcyra situm expugnat, praesidioque imposito rebus necessarijs munit.
Sub eiusdem mensis exitum Marcus Quirinus, classis Venetae in Hadriatico mari praefectus, arcem sinus Mainensis ad portum, quem vulgo Qualliarum, siue Coturnicum vocant, positam feliciter expugnat, actisque sub ea cuniculis et supposito incensoque puluere tormentario, funditus euersam diruit, ne barbaris amplius receptum praeberet.
Nicosia Cypri metropolis sub exitum mensis Iulij a Mustapha Bassa obsideri coepta, et acerrime
Quarto Octobris die in Famagustae vrbis conspectu Praetoria Mechmetis Veziris Bassae primarij triremis, et aliae duae naues magno captiuorum vtriusque sexus numero, flore nimirum iuuentutis Nicosiae, et multa, atque preciosa praeda onustae, vt Constantinopolim Imperatori Selimo dono mitterentur, puluere tormentario vel ipsius gubernatoris negligentia, vel studio captiuae faeminae nobilis, quae mori, quam indigna ab immanissimis hostibus pati maluit, incenso, in vniuersum disijciuntur, omnibus, qui in ijs fuerant, exceptis gubernatore cum tribus captiuis, qui aufugerant, misere pereuntibus.
Turcica classis Duce Ali Bassa, Cretam insulam (nunc Candiam vocant) petit, vbi exposito in terram milite, saeuitum in obuios immaniter. Rhetymum oppidum ab incolis desertum, mense Iunio, nemine resistente vastatur. Caeterae ciuitates munitae, et oppida detrimentum nullum accipiunt. Desiderati Turcicis e copijs tria millia septingenti.
Cerigus Veneti iuris insula, (Cytheram veteres
Dulcinium situm in Albaniae, Dalmatiaeque finibus oppidum, mense Iulio Turcis se dedidit, ciuibus libertatem suam, militibus vitae pactis incolumitatem: qui tamen contendentibus inter se de possessione oppidi Bassis, plerique omnes in seruitutem abducuntur.
Potiuntur Turci etiam Antibari, per summam ignauiam deditionem faciente Alexandro Donato Praefecto: item Butua, quae, quod versus mare parum munita esset, defendi non potuit. Liesenae insulae (Farum Dalmatae vocant) suburbia depopulantur, arcem tentare non ausi. Insulae Curzolae (quam Corcyram nigram vocant) Vlatim pagum flammis iniectis exurunt. Oppidum insulae, quod ipsum quoque Curzolae nomen habet, a viris desertum cum aggrederentur, foeminis animose patriam defendentibus, memorabili cum marium Curzolanorum, et ipsorum hostium infamia, foemineique sexus immortali laude, reijciuntur.
Famagustani aliquot menses obsessi, cum fortiter hactenus omnem vim hostilem sustinuissent, tandem mense Augusto, in extrema rerum
Die VII. Octobris committitur a classe Hispanica, et Veneta praelium cum classe Turcica ad tres exiguas insulas, vel marinos potius scopulos, quos Strabo Echinadas insulas, Apollodorus Strophadas, hodie Cuzolaros tam Graeci, quam nostri vocant. Victoria potiuntur multis a saeculis inaudita Christiani. Perit occisus Alis Bassa, Pertauus Bassa animaduerso praesenti suorum interitu, non magno nauigio fugiens ad terram euadit. Vluzalis mari profugit
Hac Turcis illata clade, Veneti Margaritanum, in Chimeriotarum regione, quae Albaniae pars est, haud procul a Corcyra situm, deditione capiunt, XII. Nouembris die, barbaris vitam, facultatesque paciscentibus: ipsum castrum mox igne concrematum diruunt. Suppotoum quoque desertum a Turcis Albani occupant, et Venetis restituunt; a quibus redditum deinceps Selimo fuit.
Hoc eodem anno obijt Ioannes Sigismundus Transsyluaniae Princeps; cui cum onere tributi annui Turcarum Imperatori soluendi successit Stephanus Bathorius Somlianus, nobilis Vngarus.
Veneti, cum tantopere a Turca
Ioannes de Austria nauali de Turcis victoria toto iam orbe celebris, ab Amida Rege Thunisino a Turcis fugato, et Guletae, quae Hispanorum praesidio tenebatur, priuatam cum duobus filijs vitam agente, regni autem recuperandi desiderio flagrante exoratus, insigni cum classe, comitatus etiam cum alijs triremibus a Duce Suessano, et Ioanne Andrea Doria in Africam traijcit, Thunisim occupat, Regem a Turcis datum in potestatem redigit, vrbem captam militi suo diripiendam concedit, Abidam fluxae fidei hominem cum duobus filijs in Siciliam transuehi iubet, Machometem Abidae fratrem regno
Selimus aegerrime Christianorum in Aphrica progressus ferens, Sinanem Bassam classi supremo cum imperio praefectum in Aphricam mittit, qui cum noua munitio nondum perfecta, et praesidiariorum etiam numerus, exauctoratis temere nonnullis, quos omnem in euentum retentos oportuit, deminutus esset, munitiones illas omnes nullo prope negotio in potestatem suam redigit.
Sinan Bassa ex
Selimus Maronitas et Truscos populos, Libanum montem inhabitantes, religionemque profitentes Christianam, sub iugum mittere, sed frustra tentat.
Princeps Iuonia, (sic Ioannem vocant) Valachiae Despota, quum iniqua petentibus Turcis denegasset, adiunctoque sibi non magno Polonorum equitum, militumque numero, nec contemnendis suorum coactis copijs, nimis graue barbarorum iugum excutere conaretur; a fidelissimis sibi creditis proditus, qui missi fuerant, vt a traiectione Danubij Turcos arcerent, indignam magnanimitate sua mortem oppetit. Ei Petrus alterius Valachiae
Mense Augusto Seraglium (sic arcem vocant Turci) Portae Imperatoris fere contiguum incendio perit, quod intra biduum vix integre restinctum est. Damnum quod fecit eo incendio Imperator, decies centenis millibus, a quibusdam pluris aestimatur.
Eodem anno mense Decembri obijt Selimus
II. Solimani filius, cum regnasset annos octo. Ferunt huic diuinos quosdam hoc imperij tempus praedixisse: quod cum breue ipsi videretur, solitum fuisse dicere, voluptatibus impendendum esse. Quare etiam Venere, et vino exhaustus febre extinguitur. Bella non nisi per Legatos gessit.
Eodem hoc anno Ismael II. Tecmasis (vel Tammasi) filius secundogenitus, fratre eius Haidar Mirise decimosexto regni die a Proceribus quibusdam occiso, Persarum Rex, Sangiacum quendam Curdum, qui a Turca defecerat, receptans, accedentibus etiam alijs caussis ex superstitionum dissidijs, et vana somniorum apud Turcos obseruatione, falsaque eorum interpretatione, occasionem praebuit bello atrocissimo inter Persas et Turcos gesto, quod descriptum extat a Petro Byzaro Sentinate,
Turci limitanei Duce Husreue Bassa, VVani Beglerbego, Persicis finibus damnum per incursiones inferre incipiunt.
Imperator Turcicus memor cladis, quam Iuonia cum Polonis Cosaccis superiore anno ditionibus Turcicis intulerat, vt aliquando Polonos vlcisceretur, immissis mense Octobri centum et vndecim millibus Scytharum (siue Tatarorum
Ismaeli II. Persarum Regi propter nimiam saeuitiam veneno, quod sororis
Mustapha Bassa Principis cuiusdam faemina inter Georgianos filios duos, subiectionis, et obedientiae erga Amuratem
Idem Mustapha Bassa post varios conflictus, et pugnas, quibus modo cum Persis, modo cum Georgianis insigni cum exercitus iactura congressus est, (vno enim praelio mense Augusto, duce Tecmase Reuani Domino XV. millia Turcorum caesa) Tiphlisium vrbem in Georgianorum regione, mense Septembri capit.
Redacto in potestatem Turcici imperatoris Tiphlisio, ac Beglerbego, et Quaestore ei Praepositis, Mustapha Bassa, transmisso cum copijs flumine Ares, vbi vno duntaxat die XVII. millia suorum amisit, quos vorticosus amnis praeter equos, Camelos, et mulos absumpsit, Siruano, Siruani, siue Mediae metropoli, nemine resistente potitur, cum Persae facultates suas omnes auexissent, totamque viciniam ferro et igni vastassent. Verum digresso Mustapha, et relicto Siruani cum praesidio Beglerbego, Persae cum eo praelio congressi, victoriam insignem consequuntur, Beglerbego omni cum exercitu caeso: Siruanum recipiunt, res a Turcis relictas diripiunt, Siruanum muris nudant, et propugnacula a Turcis aedificari caepta diruunt. Perijsse hoc primo belli Persici anno dicuntur Turcorum LXX. millia.
Osman Bassa Vezir (siue Secretarius, aut Consiliarius)
Hoc eodem anno Bassa Budensis, nec multo post, vel certe anno sequenti etiam Alexandrinus Praefectus Amuratis iussu strangulantur.
Mustapha quoque Bassa exercitum ad fines Persicos. ducit, diuersisque praelijs modo cum Persis, modo cum Georgianis confligens, inferior semper, insigni cum suorum clade discedit. Carseum tamen munit, et Beglerbegum ei cum
Vluzalis Bassa, praefectus maris, ab Amutate in Mengreliam, regionem populorum Colchidis missus, ijs in locis munitionem, Fassam nomine aedificat, quo facilius in Georgianos duci copiae possent: sed ea non multo post Vluzalis discessum penitus ab hoste diruitur, et vastatur.
Persa de dispersis hine inde propter egestatem, contagiosae luis vim, et imminens hybernum frigus, profugisque Turcis factus certior, in hosticum profugit, praedaque ingenti onustus, in hyberna militem et ipse dimittit.
Mustapha Bassa ob res infeliciter gestas ad Portam ab Amurate reuocatur, eiusque in locum sufficitur Sinan Bassa, cui confestim imperatur, vt primo vere semet ad expeditionem Persicam rebus ab omnibus egregie paratus, et instructus accingat.
Vndecima Octobris die Machumetes Bassa, homo pene octoagenarius, quique trium Imperatorum supremus Vezitres, siue locum tenens fuerat,
Sinan Bassa supremo cum imperio, Veziris azemis, hoc est, supremi Consiliarij Portae insuper dignitate ornatus, contra Persas mittitur: sed propter militum ab antecessore relictorum paucitatem nihil admodum
Eiusdem exercitus Tiphlisio ab hostibus circumsesso auxilio missus, tanto cum impetu a Persis et Georgianis inuaditur, vt omnibus rebus amissis, prope nullus ex eis saluus ad Sinanis castra reuerteretur. Quo factum est, vt intra Tiphlisium obsessi Turci,
Mense huius anni Augusto, Regis Persici orator Maxudes Chan, pacis cum Turcis componendae caussa Constantinopolim missus, quia Turci nimis iniqua postularent, vt nimirum Tersae ipsis omnia tam Siruano comprehensa, quam extra Siruanum posita loca, tentoriaque relinquerent, quibus hoc bello Mustapha Bassae equus calces suas impressisset, quod Persis faciendum non fuit, re infecta Constantinopoli discedit: domum reuersus aliquanto post perduellionis crimen incurrit, et Rege suo deserto,
Eiusdem mensis Augusti die sexto Mustapha Bassa Constantinopoli moritur, vel morbo ex esu melopeponum contracto, vel sumpto veneno, metu supplicij, quod vereretur ne priores ad caussas, ob quas Amuratis indignationem incurrerat, accedente Persici Oratoris accusatione de suppressis aliquot Regis sui Legationibus, magna cum infamia vitae periculum adiret. Facultates mortui fisco fuerunt illatae, portione quadam nepotibus relicta.
Eodem anno Constantinopolim vocatus venit Beglerbegus ciuitatis, et dominationis Ezerumensis, qui quod inauspicati belli suasor extitisset, capitis poenas dedisset, nisi matre et vxore Amuratis centum millibus aureorum sibi conciliatis, et exinde pro se intercedentibus, veniam ab Imperatore ita impetrasset, vt continuo
Dum haec Constantinopoli geruntur, Osman Bassa per inducias Siruanum inuadens, maximum Persis damnum infert: Sed vicissim ab eis caeditur, omnisque praeda recuperatur: cuius cladis nuntius Constantinopolim perlatus, maximum Persico Legato periculum creat.
Eodem anno Persae ac Georgiani coniunctis viribus Turcos adoriuntur, qui Tiphlisio recentes copias cum annonis, soluendisque, militi stipendijs inferre conabantur, multis eorum millibus occidione deletis, et annonis, atque pecunijs interceptis.
Principis illius faeminae annosae inter Georgianos, cuius mentio ante facta, filio, quod huius cladis Turcis auctor fuisset, Amuratis iussu astute struuntur insidiae, quas tamen ipse patefactas sibi per amicos euitat, fuga sibi consulens, et ab Amurate deficiens, ditionem suam ab Otomanico iugo, tyrannideque liberat, seque cum alijs Principibus tam Georgianis, quam Persis coniungens, perpetuis excursionibus fines Turcicos infestare non desinit. Has vt prohiberet Ferhates Bassa ab Amurate magno cum exercitu, et non exiguo numero fabrorum eos
Potocoua nobilis Polonus, qui cum Cosaccis Benderiam Turcici iuris oppidum versus nigrum mare situm, ceperat, ac diripuerat, aliaque Turcis, qui ab alijs laedi se nolunt, quum maximam sibimet ipsi nocendi licentiam in finibus sumant, damna grauissima dederat, cum fraude amicorum in Stephani Poloniae Regis potestatem venisset, Amurate per Legatum res repetente, et non sine minis supplicium eius exquirente, contra datam ipsi salui commeatus fidem capite plectitur. Tantum in hoc Potocoua robur fuit, vt equorum soleas ferreas etiam recentes, nullo negotio manibus, instar chartae vel alterius rei fragilis rumperet.
Eodem anno sex, plus minusue Turcorum millia Duce Sangiaco Solnoccensi, qui deinceps Bassa Sasuarensis, siue Zigethanus nominatus fuit, praedae faciundae caussa collecta, celeritate quadam inexpectata regionem Cepisiensem inuaserant, Onodium, quod ijs in locis oppidulum est, direptum incenderant, multa Christianorum
Osman Bassa, qui ad Temircapim haerebat, acceptis ab Amurate exercitus supplemento, artificibus machinarum fundendarum peritis, triremiumque architectis, nauigia quaedam multo milite instructa mittit ad infestanda maris Caspij littora: terrestres vero copias ablegat, vt tam Siruanensium, quam aliorum sibi finitimorum agros, non minus amicorum, quam hostium, rapinis dirum in modum agerent, ferrent: sed plaerumque magno cum detrimento, suorumque caede reuertuntur. Ne tamen nihil ageret, ciuitates
Sinan Bassa Vezirazemes, hoc est, supremus Portae Consiliarius, conquerenti Amurati de clade exercitus Turcici in Perside accepta, et illius beili difficultate, praeter expectationem, et ipsius quidem Sinanis pollicitationem sibi accidente, (qui, qua fuit tumida superbia, et arrogantia, aliquoties affirmauerat, se, si belli Dux amplissima cum potestate designaretur, penetraturum vel ad intimam Regis Persici regiam Casiminum, et inde Regem viuum in potestatem redactum Amurati missurum:) cum temeraria quadam audacia respondisset, vt his rebus obuiam eundo remedium inueniatur, Scachum Scacho (vel Regem Regi) opponendum esse; istud volens innuere, aduersus Regem Regis opus esse opera: planeque necessario requiri ad obtinendam de hoste victoriam, vt ipse Amurates Dux belli aduersus Muchemetem Persarum Regem proficisceretur: consilio matris Amuratis confestim omnibus honoribus, in primis dignitate supremi Veziris exuitur: ac parum abfuit, quin occideretur. Bona tamen eius condemnati fisco applicantur: Ipse relegatus et exul Malagrae,
Vel hoc, vel superiori anno factum, vt Amurates vnius sacrificuli ex offensa aliqua Iudaico nomini infensissimi suasionibus adductus, Iudaeos ad vnum omnes, qui tum Constantinopoli erant, interfici mandaret; quod contempta sua maiestate, atque conculcata, nefarios de se rumores sparsissent, nec solum regni administrandi imperitum, sed stultum etiam atque insanum appellarent, qui regnum virtute maiorum suorum, et sapientia quaesitum, stultitia atque ignauia sua praecipitaturus esset: Ita enim persuasus Amurates fuerat. Verum antequam iussa executioni darentur, intercedente Amuratis matre, animus eius mitigatur, et mandatum reuocatur. Eosdem tamen Iudaeos Constantinopoli paulo post eiecturus Amurates, re cum summo Pontifice suo communicata, tum religione, tum
Podolouius nobilis Polonus, stabuli Regij suppraefectus mittitur Constantinopolim, vt impetrato Amuratis consensu, in Anatolia aliquot generosos equos Regi Stephano compararet. Is emptis equis viginti quatuor insignibus, ac plane regijs, cum in reditu esset, instructus saluo Amuratis
Hoc eodem anno XXIX. die mensis Nouembris, Hama Cadum, Selimi II. relicta vidua, et huius Amuratis mater, diem suum obit, ac propter virum suum Selimum, vbi et quinque strangulati Amuratis fratres iacent, sepelitur.
Hoc eodem anno constituta fuit inter Rodolphum II. Imperatorem, et Amuratem III. induciarum prorogatio, quae Calendis Ianuarij inciperent, ac nonum ad annum vsque durarent.
Tauricae Chersonesi partem Borealem, quae Tatarorum Praecopitarum sedes iam aliquot saeculis fuerat, Osman Bassa, ex Persico bello per Colchidem, et Pontum Euxinum redux, mense Maio occupat, et in prouinciae Turcicae formam redigit: Rege ipsorum Muchemete, quod ex foedere, quo obligatus Amurati erat, acceptis insuper eo nomine ab ipso ducentis plus, minusue millibus florenorum, vestibus etiam armisque,
Siauses Bassa, cum alias ob caussas, tum vero, quod mittendorum Tataro pecuniae, reliquorumque subsidiorum auctor Amurati fuerat, interuenientibus etiam occultis aduersus Osmanem Bassam inimicitijs, quae postea patefactae fuerunt, in publico diuano condemnatur, et a Vezirazematus officio remouetur: eius loco princeps Amuratis Consiliarius constituitur, Osman Bassa, facile Turcorum omnium secundum Otomanicos, nobilissimis. Fuisset Siauses, fatente ipso Amurate, in pleno diuano, sine vlla commiseratione interfectus, nisi in matrimonio habuisset Imperatoris sororem, qua deprecante et vitam, et annonas, et alios reditus, quae octo circiter millibus florenorum aestimata fuerunt, seruauit, inque domum suam ad litus Asiaticum in hortis sitam migrauit.
Aestate huius anni Amurates, dum se cum multis suis (sunt hi in delitijs Turcicis Imperatoribus) oblectat, quos equis praegrandibus, et ob corporum molem tardis impositos, ipse maxime
Die XXIIII. mensis Octobris aliquot Begi Turcici suis cum copijs, in quibus erant ad decem millia hominum, Carniolae fines ingressi grauissimam impressionem fecerunt: direptis passim vicis, ac pagis, magnaque Christianorum mancipiorum multitudine secum in seruitutem abacta: Quos Iustus Iosephus Comes Turrianus, et Thomas Erdendius Comes Muslouinae et c. coactis subito duobus hominum millibus, nulla interposita mora maximis itineribus hostis tergo inhaerentes, tertio tandem die, qui XXVI. Octobris fuit, ad Slunum Croatiae adsequuntur, inuadunt, et caedunt, captiuos liberant, et praedam recipiunt. Perierunt Turcorum circiter quatuor
Eodem anno Ramandanis Bassae Tripolitani vidua, cum filio, familia, et mancipijs vtriusque sexus quadringentis fere Constantinopolim profectura, facultatesque suas amplissimas, octies centenis millibus
Hieremias Patriarcha Constantinopolitanus nocturno tempore e Patriarcheio
Osman Bassa Persicos ad limites accedit, sed occurrentibus intrepide Persis, modo mille, modo plures, ad decem vsque millia de ipsius exercitu carptim caeduntur. Tandem mense Augusto, Persis inscijs, nihilque tale cogitantibus, Tebrisium accedit, voluntaria id deditione capit, regiam in eo Persarum, dierum circiter triginta opere cum propugnaculis, tum firmo praesidio, machinis bellicis, et rebus alijs necessarijs egregie munit: Ipse abducturus Tebrisio vniuersas copias, quinto post die in itinere
Extincto Osmane Cigaloglis Bassa, Beglerbegus Reuanensis supremum nactus imperium, suos in tutum reducere nititur, quibus Persae instant, et acerrimo conflictu, eoque aliquoties repetito maximam Turcorum stragem edunt: Verum ijs
Hac etiam aestate bellum aduersus Maronitas et Truscos Libanum montem inhabitantes, et Christianam religionem profitentes gestum fuit: quorum libertati ac fortunis cum decem annos insidiati Turci fuissent, nunc tandem eos domuit Ibraimus Bassa, Cairi, vel Aegypti Beglerbegus: qui de spolijs thronum regium ex auro puro puto Constantinopolim misisse Amurati dicitur, aestimatum sexies centenis aureorum millibus. Idem Amuratis coniugi, cuius filiam natu maiorem ambiebat, alijsque aulae istius mulierculis fertur misisse munera, quorum precium ducenta Sultaninorum millia
Magnus Chaitanus Chan, Persarumque Rex nouum inter se foedus pepigere, quo mutuis se subsidijs aduersus Turcos ferendis
Mense Maio huius anni Constantinopoli summa cum festiuitate celebratae sunt nuptiae Ebraimi, siue Ibraimi Veziris Bassae cum Huma Kissi, filia Amuratis natu maiore: Dotis nomine numerata sponso fuerunt ducenta ducatorum millia.
Iunio mense orta quaedam obscura Constantinopoli nebula fuit, qua desinente, locustis pluit, quae fructus omnes, et arborum
Sub finem anni, mense Decembri Croatinis in finibus aliquot millia Turcorum a nostris numero longe imparibus caeduntur. Perit inter alios Bassae Bosnensis frater, (natus ex familia Mechemetis Bassae Vezirazemis,
Anno eodem mensis Augusti die octauo quatuor Begi Turcici, Sasuarensis, siue Zigethanus Bassa, Sangiacus Mohaziensis, Petscheuius, siue Quinquecclesiensis, et nouus ille captiui loco suffectus Copanensis, quinque suorum millibus collectis, intra fines Rodolphi Imperatoris irrumpunt, et pagis aliquot cis et vltra Limpacum vna cum oppidulis Moracio, Dobronacis ambobus, Resneccio, Tarnoco, septem ac decem in summa pagis repentina impressione obrutis, ac miseris vtriusque sexus incolis captis, omnia depopulati diripiunt: Hos illustris praesidiariorum castri Canisani Tribunus Georgius Comes Zerinius, Nicolai, illustris Herois, filius, cum vicinis sibi Proceribus, Cisdanubiani limitis custodibus, collecta aliqua militum ex praesidijs et subditis manu, reuertentes cum praeda, magnoque captiuorum cuiusuis aetatis et sexus Christianorum numero, supra Catzerolacum, ad vnum a Canisa milliare, necdum dissipatis omnino tenebris, sub primum diei crepusculum viriliter adoriuntur, manum conserunt, animose caedunt, omni armorum genere vulnerant, cedentibus
Mense Decembri huius anni Croatinis in finibus ad VVihitzium, Caroli Archiducis Austriae castrum, quasi nubes quaedam anatum, et anserum, aliquot sane myriadum aduolauit, seque proximum in stagnum demisit, vbi noctu strepitus ingens pugnantium inter se volucrum in tota vicinia, seque mutuis conficientium vulneribus auditus fuit. Egressi postridie milites, ciues, agricolae, tantam et anatum, et anserum copiam ad fumum, ad aerem exsiccandorum congesserunt, vt diu tam
In Persia Gentzium vrbs, hominibus, et rebus alijs omnibus vacua a Turcis duce Ferathe Bassa occupatur; incolis tamen paulo post, promissa eis a Ferathe securitate, in vrbem reuersis, volentibus ipsis quinque millia ducatorum tributi nomine quotannis pendenda imponuntur. Non multo post progressurus Ferathes, parce
Hoc eodem anno Aethiopes in Barbaria Turcis rebellant, et seditio Catri in Aegypto commouetur, quae tamen non multo post componitur.
In Vngaria mense Octobri, Sinanis Bassae Budensis mandato aliquot vicini Begi, et Sangiaci cum vndecim millibus tum equitum, tum peditum Turcorum e Filleco in superiorem Vngariam irruptionem faciunt, direpturi ac vastaturi omnem illam regionem, quocunque venire possent: Castellum etiam Sixum incendunt: sed a praesidiarijs Imperatoris Romani, quorum mille septingenti sese ipsis opponunt, praelio vincuntur, et fugantur: duo millia quingenti, inter quos plurimi Ianitschari, et alij, flos quasi ipse exercitus Budensis, caeduntur. multi capiuntur, cum ex nostris trecenti perijssent. Cadit ex Turcorum parte Begus Setschinensis: Belgradensis accepto vulnere vix fuga euadit. Machinae
Hoc eodem anno Cosacci Nisouij in Turcicos et Tataricos fines irruptionem facientes, damnum ijs, quod fidem paene excedat, dant; et saeuitiam ante inauditam ac plus quam barbaricam exercent: Turcicum oppidum Codon mercatibus celebre inuadunt, inque eo trecentis circiter tabernis mercatorum direptis, atque expilatis, praedam ingentem
In Persia Nehauentum, et tota Prouincia Hamidan, superiori anno a Turcis occupata, a Persis recuperatur.
Sinan Bassa Budensis Constantinopoli a duobus nobilibus pueris propter crudelitatem atque tyrannidem occiditur.
Incipit agi de pace inter Persas et Turcos.
Sinanis Bassae Vezirazenis (primarij consiliarij, et locum tenentis) auctoritas minuitur: filius eius Beglerbegus Graeciae omnibus honoribus, et dignitate exuitur: ad quam tamen postea redit.
Hoc eodem anno mensis Septembris die quinto terraemotus horribilis Viennam Austriae, et multa Morauiae, ac Bohemiae loca concussit: Viennae aedes quamplurimae labefactatae: Turris Diui Stephani ita conquassata, vt ruina illius metueretur, et de fastigio destruendo consilium capi
Panicus quidam terror Labacensem Carnorum metropolim ita concussit, nuntiato quantumuis falso, de celeri ingentis Turcarum exercitus aduentu, rumore, vt repente tota vrbe trepidatum fuerit, et ad vasa conclamatum: festinantibus omnibus sua quisque arripere, quae duceret preciosiora; equos, currus, vehicula, qui haberent, conscendebant; caeteri sibi pedites de fuga prospiciebant; matres paruos liberos complectebantur: incondita turba tumultuabatur: clamor ad coelum tollebatur; vlulatus, planctus, vocesque miserabiles omnibus vijs audiebantur, denique qua visus erat, lachrymabile vbique spectaculum cernebatur. Tandem cum Turcam veluti Hannibalem ad portas vrgere sibi quisque persuaderet, fuga omnium praeceps portis certatim sese effundebat, atque in tuta auolare pro se quisque
Rodolphus Imperator Romanus, et caeteri Principes Austriaci ingentem exercitum Turcis opponendum, et amissa recuperaturum ex Stiria, Carinthia, Austria, Vngaria, et superiore Germania colligunt: sed cum hae serius conuenirent copiae, ac mense Octobri demum castra mouerent: nullum tanto apparatu, et tantis sumptibus respondens operae precium hoc anno fecerunt.
Amurates clade suorum exacerbatus, accedentibus
Copiae Caesaris Rodolphi Petriniam Castellum obsidentes, cognito Beglerbegi Graeciae aduentu, obsidionem soluunt.
Turci Sisseckum vi expugnant, praesidiarijs omnibus, atque in his aliquot Germanis immaniter trucidatis, et concisis, inque praeterlabentem Colapin abiectis.
Iidem Sauum transgressi ad Zagabriam vsque direptionibus, atque incendijs grassati, circiter quinque millia hominum in tristissimam seruitutem abducunt.
VVesprinium totum qua triduum continua oppugnatione conquassatum, tandem in Sinanis Bassae potestatem venit: Praesidiarij secreto exitu egressi,
Pridie Michaelis Palata deditione Sinani Bassae traditur; discedentibus incolumitas, et saluus conductus promissus, sed non praestitus
Sinane Bassa ab Amurate, quod Persae, ac Georgiani res nouas molirentur, Constantinopolim reuocato, Alba Regalis a Caesarianis copijs obsidetur, et vnum suburbium occupatur, atque incenditur: discedentibus postea nostris, et Turcis insequentibus, praelium committitur mensis Octobris die XXIIII. et nobilis a nostris, duce Ferdinando, Comite ab Hardeck obtinetur victoria. Ianizari in fugam vertuntur; eorum Aga, siue praefectus capitur: Budensis Bassa tribus sclopetorum ictibus vulneratus, Budam refertur.
In superiori Vngaria Fridericus Baro a Tieffenbach, munitam arcem Zabacca vi expugnatam Turcis adimit: Fileccum arcem, et oppidum celebre obsidet, concurrentes auxilio obsessis Turcarum copias profligat, incensum tandem ab ipsis Turcis, et deditionem facientibus praesidiarijs corporum incolumitatem pactis, in potestatem accipit. Idem Castella Diunum et Hamascum, Turcis sponte diffugientibus; oppidum et arcem Zethschin cum vicinis Castellis Holloc, Samos, et Plauenstein, quae praesidiarij sponte deserentes hosti venienti aperta reliquerant, occupat. Nouigradum item, celebris Sangiacatus in potestatem nostrorum venit.
Turci aliquot ex Alba Regia Begum nouum
Expeditione in Vngariam aduersus Turcos suscepta, exercitui summo cum imperio praeficitur Ferdinandus Archidux Austriae, Ferdinandi Imperatoris Filius: locum tenente Maximiliano Rodolphi Imperatoris fratre; Ab his Granum obsideri caeptum; sicut a Friderico Barone a Tieffenbach Hattuuan: quorum expugnatio indies speratur.
Hactenus continuatio Chronici Turcici; quam maximam partem ex Ioannis Leunclauij, viri clarissimi Appendice Annalium Turcicorum exscripsi, paucis quibusdam aliunde acceptis. Quia vero ex consignatione earum rerum, quae proximis his annis gestae sunt, et adhuc geruntur quotidie, haud obscure perspicitur, quantum et quantis periculis plenum Germaniae bellum incumbat, quantoque; in discrimine versemur; quae mala non alia caussa, quam multiplicibus peccatis nobis accersiuimus, quae vt puniat iustissimus Deus, crudelissimum istum hostem nobis immittit: quid nunc nobis facere conueniat, attente