CAP. I. Continens philologicam Dissertationem, de differentia divinae, humanaeque sapientiae.
CUM de Republica mihi dissertatio sit instituta;
necessario ab eius initiis repetendum existimavi, arg. l. 1. de orig. iur. Sed prius
tamen, sua Enca clopaedia Philosophica, Politicae designanda est sedes. Quae res ut
altius transferatur, reputo operae pretium esse. Ad id quod bonum videtur, actiones suas
universas referunt universi. Aristoteles, lib. 1. Et hic. cap. 1. et lib. 1. polit. cap.
1. Acnaturaliter, tam mali, quam boni, desiderant quietem seu pacem; et omnes aequaliter
laborant, ut vitam beatam, seu selicitatem consequantur; ob insertam nempe verae
beatitudinis cupiditatem. Kempis. 3. cap. 54. a princ. adde Fr. Thomam Campanell. de
sensu rerum et Magia. lib. 2. cap. 26. Nemo vult peccare, sed omnes decipiuntur. Nemo
nisi invitus peccat. Malum ut malum, nullo appetitu appeti potest, nisi per accidens.
Manuel. Paleologus. oration. 2. B. Thomas, part. 1. summae quaest. 19. art. 9. Et sic in
vitis Patrum, part. 2. Senioris cuiusdam apophtegma refertur; si videris aliquem
peccantem, ne mittas culpam in eum, sed in illum, qui impugnat eum; apud temetipsum
dicens: vaeh mihi, quia sicut iste nolens victus est, sic et ego hodie vel cras; et
plange, et inquite Dei solatium. Sane bonum, nec in universali, neque in particulari,
odio haberi potest; et inde B. Thomas concludit; nec veritatis odium esse potest apud
aliquem. 12. quaest. 29. art. 5. Praeclare Divinus Eccardus (in der
Predigt am dritten Sontag nach Ostern der Postill Tanleri beygesügt) alle Cregnnen / die
iagen unnd
wirckend/Natürlich darumb/daß sie Gott gleich werden. Der Himmel lieff nimmer/jagte vnd
suchteer nicht Gott/ oder ein Gleichnuß Gottes. Were Gottnit in allen dingen/die Natur
würckte noch begehrte nichts an keinen dingen: Wann es sey dir lieb oder leid/du wissest
es oder nicht (doch heimlich) in dem minsten sucht die Natur/vnd meinet Gott. Nie kein
Mensch gedürst so sehr / der ihm trincken geb/ er begehrte es nicht/ were nicht etwas
Gottes darinn etc. S. Dionysius Areopagita. de divin. Nominib. cap. 4. fol. m.
207. Si plane, omnique ex parte bonum sustuleris, nec essentia erit, nec vita, nec
appetitus, nec motus, nec quicquam aliud. Quod omni ex parte bono est privatum, id
nusquam ullo modo fuit, aut est, aut erit, vel esse potest. Ita etiam boni est particeps,
hoc ipso, quod movetur, cupitque ea, quae mala videntur, ad id quod bonum videtur
dirigere et convertere, etc. Ibid. fol. 217. Malorum etiam omnium principium et finis est
bonum. Boni enim causa sunt omnia, et quae bona sunt, et quae mala; quippe cum haec
quoque boni desiderio agamus. Nemo enim proposito sibi malo, facit, quae facit. Idcirco
non subsistit malum, sed subsistere videtur, cum boni causa, non
sui fiat. Aliud est quod expetitur aliud quod fit. Malum deflexit de via, est contra institutum et propositum; contra naturam, praeter
causam, praeter principium: a fine, a termino, a voluntate, ab hypostasi deflexit. vide
D. Thomam. part. 1. quaest. 48. Illud autem bonum, quod dicto iam modo, quaerunt omnes
creaturae; Quies et Tranquillitas est, monente Eccardo (conc. 1. Auff
vnser lieben Frawen Himmelfahrt) Fragte man mich das/ daß ich das endlich berichten
solt/was der Schöpffer gemeint heit/da er alle Creaturen geschuff? Ich sprach/Ruhe. Der
mich zum andern mahl fragte/was alle Creaturen suchten in ihr natürlichem begierde? Ich
sprach aber/Ruhe. Der mich zum dritten mahl fragte/ was die Seel suchte in all ihrer
Bewegung? Ich sprach aber/Ruhe Et postea, Alle Creaturen
suchen Ruhe: Sie wissens oder wissens nicht. Der Mensch gerhut nimmer Aug auss noch zu/
er suchet Ruhe: Entweder er will von ihm werffen das ihn hindert/ oder er will zu ihm
ziehen daran er ruher.
II.
At vero, identidem quem plurimi, aut mentis errore, aut morum vitio, inducti,
deceptique falluntur: quorum utpote animus, caligante memoria,
summum quidem bonum repetit; sed velut ebrius, domum quo tramite revertatur, ignorat,
Severin. Boet. consolat. philosoph. lib. 3. pros. 2. per tot. et pros. 3. a princip. item
lib. 4. pros. 2. Val. Weigelius, tractat. de vita beata (ex Boetio transcripto) cap. 6. vid. Camerar. decad. 1. probl.
1. in tom 4. Dn. Gruteri. Non potest esse peccatum in voluntate, nisi sit defectus in
ratione. Duplex est error; intellectus et voluntatis: sed voluntas semper corumpit etiam
intellectum; ut putet verum
bonum esse minus bonum Et hinc descendit hominis, non in via ad
verum bonum quae tendit, ambulantis, inquietudo, hincque superbus, avarus etc. cum falsam
boni imaginem insectentur, numquam quiescunt: ac si assecuti fuerint, quod concupiverunt,
statim ex reatu conscientiae praegravantur: quia sequuti sunt passionem suam, quae nil
iuvat ad pacem, quam quaesiverunt. Thom. a Kempis, de Imitat. Christi lib. 1. cap. 6.
Cumque hominis adpetitus sit infinitus, nec tamen ad vere infinitum, propter innatum
errorem tendat inde non solum sufficit ei praedium unum, nec civitas una, nec regnum
unum, et adeo non satiatur, ut nec ei mundus unus sit satis. Quodque Alexander Magnus
doluerit, cum non quiret ex hoc mundo transferri ad subiungandos Democriti mundos; haec
cupiditas nemini non inest.
III.
Idcirco sane, quodnam et quotuplex verum bonum sit? scire omnium interest perquam
maxume.
IV.
Simpliciter et absolute Summum Bonum, aliud haud esse potest, quam Consortium Divinae
Naturae, 2. Petri. cap. 1. v. 4. Seu fruitio et participatio Dei Keckerman. System.
Theol. lib. 1. cap. 1. ad fin. adde Alcinoi. Inst. de doctrin. Platon. cap. 20. ibique
Carpentarii commentar. Qui quippe unicus, vere et per essentiam bonus, ipsaque bonitas
exsistit. Matth. cap. 19. vers. 7. Marc. 10. vers. 18. Lucae, 18. vers. 19. B. Thomas.
part. 1. quaest. 6. Sebastian. Franckh. paradox. 4. Desiderius Dialogus, part. 1. cap.
16. Thomas a Iesu, tractat. de contemplat. divin. Irb. 4. cap. 6. ac in quo omnia quae
beatitudo continere videtur, unitissime unita inveniuntur, vide hac de re omnino Boetium.
lib. 3. de consolat. pros. 10. Hieron. Savonarolam, in solatio itineris sui. lib. 1. ad
fin. Weigel. de vita beata. cap. 11. 13.
et seqq. et in Post illa Dominic. Iubilate, ad fin. Louys Guyon. tom. 3. des diverses
lecons lib. 1. cap. 4. Qui item, cum sit ipsum esse, totam rationem essendi, rerumque
omniumque perfectiones continebit. B. Thomas, part. 1. quaest. 4. Ac eius gratia (sive ut ad ipsum respiciant, ab eoque dependeant) condita
sunt universa. Proverb. 16. Hominis perfectio seu beatitudo, non in multitudine, seu
particularitate bonorum externorum invenitur; sed ab intra, in summo unico Bono eadem est
exspectanda atque possidenda. Ubi Deus, ibi caelum Kempis. 3. caep. ult. Quis est mihi in
caelis, et tecum neminem volo in terra. Mihi bonum est, me adhaerere Deo. Psalm. 73.
vers. 25. et ult. Illudque bonum externum, cum extra hominem situm sit, nec eum faciat
felicem, Fortuna vocari meretur; quae suo more potest esse tam prospera, quam adversa,
tam noxia, quam utilis, pro diversitate utentis. vide Weigel. de vita beaet. cap. 1. ad fin. et cap. 2. per tot. Salus, talis status
est, quo quis omnium bonorum possidet summum, eoque fruitur: namque qui ipsum
possidet summum, is utique (et longe quidem exactius) omnibus perfruitur bonis, quae
summo subsunt. Cum igitur summum bonum, sit ipse rerum et bonorum omnium scaturigo, et
conditor Deus. (utpote, qui ut maxime ens, etiam omnis entis causa est; quique prima
causa exsistit exemplaris, omnium rerum. B. Thomas, 1. part. quaest. 44.) Adparet, in
nullo alio haberi posse omnium bonorum possessionem, quam in Deo Opt. Max. solo.
Quamobrem illi inhaerere, eoque frui, id est, quod nuncupamus salutem veram. Hocque est
quod Ethic. lib. 10. Aristoteles dicit: Felicitatis vitam superare hominis naturam; non
enim quo homo est, ita vivere, sed quo est
quid in ipso divinum. Et etiam legitur Ethicorum lib. 1. Si igitur, et aliquid aliud est
Deorum munus hominibus, consentaneum est rationi, et felicitatem a diis ipsis dari.
Quibus palam audire licet, rectum humanae beatitudinis iter, non aliunde, quam
supercaelestium dono innotescere simul et dari nobis. Paul. Ricius. de caelaest.
aegricultur. lib. 1. Sic Mercurius Trismegistus, lib. 6. Bonum in nullo est, nisi in solo
Deo; potius vero bonum est, ipse Deus semper vacuum nihil est ipso aut ab eo desertum.
Refertur ab Antonio Panormita. lib. 1. num. 31. apophtegma
Alphonsi Aragonum Regis: Animum hominis a Deo profectum, non prius conquiescere, quam eo
rediret, unde profectus esset. Esse procul dubio animum nostrum, Dei et aeternitatis
capacem; propterea neque impleri, neque satiari posse iis rebus, quae fluxae et incertae
essent; sed Deum ipsum, veluti naturalem sedem, et suum quodammodo perfectum appetere
bonum etc. Non possumus alio bono satiari; quia ad eafruenda principaliter non sumus
creati. Scholastici Theologi, hac de re ita rationantur: Beatitudo
est summum bonum, quo obtento, adpetitus satiatur. Namque beatitudinem miseriae opponi.
Ergo perfectam beatitudinem omnem miseriam excludere, et defectum. At si non esset summum
bonum, haut excluderet omnem defectum boni: quia omne bonum quod est infra summum bonum,
habet in se defe ctum alicuius boni, ac proinde non potest perfecte satiare adpetitum.
Praeterea dicunt, beatitudinem obiectivam, esse bonum illud, cuius possessione beati
efficiamur: Formalem esse ipsam illius boni possessionem. Huiusque formalis beatitudinis
obiectum, nil praeter solum Deum esse. vide Martin. Becanum, Scholast. Theol. part. 2.
tom. 1. tr. 1. quaest. 1. Idem hoc, non uno loco deducit Eccardus: (In
der andern Predigt auff Mariae Himmelfahrt) Ein Heilig sprach/und hat zu Gott/ Mein Gott
und alle Ding Als ob er sagte: Du bist allein mein Gott/ in dem ich alle Ding hab/die ich
such oder begehr. Iiem: Wenn ein ieglich dinglang auß seiner statt ist so verdirbt
es/wirff den Vogel herab in das Wasser/er ertrinckt. Wirff den Fisch in den Lufft/er
verdirbt. Der Fisch
in dem Wasser geboren/ Wasser ist sein Natur. Bistu auß Gott geboren/ wilen leben ausser
Gott/warlich du stirbst. Ist dein vbung zergänglich ich glaub nimmer daß du seyest
geistlich. Ist dein Leben geistlich/ so ist auch dein übung Göttlich /etc.
Item, (in der Predigt auff Sambstag nach Mitfasten) alle Creaturen
tragen in ihnen bitterkeit. Es ist wol wahr / daß alle Creaturen tragen in ihnen etwas
Trostes / aber als oben abgefeimet (oder abgeschaumet) diß ist alles Saamen mit einander
in Gott/was guts in allen Creaturen gesein mag. Davon stehet geschrieben in der Weißheit
Buch: Mit dirkompt mein Seel in alles gut/ vnd der Trost ist von Gott: Aber der Trost der
Creaturen ist nicht gantz/ wann er trägt in ihm ein Mangel/vnd vermischung. Aber Gottes
troft ist lauter/vnd ohne vermischung /etc. Item, (auff
S. Dominic. Tag) was ist gut? daß sich gemeinet; den heissen
wir ein guten Menschen /der Gemein vnd Rutz ist. Gott ist das aller gemeinest / kein ding
gemeinet sich von dem seinen: Wann alle Creaturen von ihn selber nicht seind / was sie
gemeinet/das haben sie von eim andern/ sie geben sich auch nicht selb. Die Sonn gibt
ihren schein /vnd bleibt doch da stehende. Aber Gott der gemeinet das sein: vnd in allen
den Gaaben die er gibt / so gibt er sich selber je zu ersten /etc. Deus nostra
requies est Didac. Stella, de amore Dei, meditat. 12. nec anima nostra placatur, ullave in re requiem habet, nisi in Deo, suo centro. Stella ibid.
meditat. 10. In Deo super omnia dona et bona requiescendum, Kempis, 3. cap. 21. At qui
sensuum delitiis incumbit solisque terrenis pascitur umbraculis, parvulus non solum et
caecutiens est oppido mente, sed et corpore quidem effigiem gerens humanam, animo
expressam pecudis imaginem refert; quemadmodum divina illa et Davidica Oracula clamant;
Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. Et illud: Homo qui in
honore non commoratur, assimulatus est iumentis. Psalm. 31. et 48. Paulus Ricius, in
comment. in Psalm. Beaetus Vir. in princ. apud Pistor. tom. 1. artis Cabalist. fol. 199.
In sola Trinitate, quae auctor est omnium, bonitas substantialiter
inest; ceteri vero accidentem eam ac decidentem habent, et tunc in beatitudine sunt, cum
de sanctitate ac sapientia, et de ipsa Divinitate participant.
Origenes Periarchon. lib. 1. cap. 6. Deus equidem maxume unus est: Card Bellarmin. 1. de
Christo. cap. 3. in eoque unitas transcentalis, non numerica exsistit; adeo ut Deus et
unus convertantur, seu pro eodem sumantur. Drusius, ad diff. loc. Exod. cap. 47. Sed
tamen, cum agnoscamus unum Deum in Trinitate, certe eadem est numero bonitas Patris et
Filii: hic namque illius recte imago adpellatur, quia neque aliunde est, nisi ex ipsa principali bonitate. Vide Origen. ibid. lib. 1. cap. 2. Hinc
Sapient. 7. Filius dicitur imago bonitatis. Bellarminus, 1. de Christo cap. 8.
fol. 105. col. 1. Ita itidem de Spiritu Sancto praedicatur. Psalm. 142. Spiritus tuus
bonus, deducat me in terram rectam. Haecce vero bonitas Dei, incomprehensibilis est.
Etenim, si quid illud est, quod sentire vel intelligere de Deo potuerimus, multis longe
modis, eum meliorem esse ab eo quod sentimus, necesse est credi. Origen ibid. lib. 1.
cap. 1. fol. m. 422. Ac laudat idem Philocaliae, cap. 15. Platonis de primo et summo bono
pronuntiatum qui ait, explicari non posse primum bonum, sed ex multa consuetudine repente ingenerari, veluti ab igni desiliente lumen
in anima accensum. Cumque homo infinitae cuiuspiam causae soboles
sit, non Solis et terrae tantunt (quomodo enim Sol potuisset largiri infinitum discursum
homini supra ipsum Solem, si tota humana anima, spiritus foret a Sole generatus) sana non
vana imaginatio est, (licet ita Aristoteles putet) tanta superexcogitare in altum, sed
potius cum Trismegisto censere, bestialitatem esse, animam vilificare, et curvare deorsum
ad ima et pauca. Sapientes ergo plerique, considerantes hominem tota terra, rebusque eius satiari non posse,
modum investigarunt, erigendi se ad primam causam per religionem, omniaque mundi bona
tamquam exigua et inania desideriis ipsorum, spreverunt. Quod autem Aristoteles alicubi
dicit, Deum cum hominibus amicitiam non habere; quoniam non est proportio finiti ad
infinitum: Maiestatem, non bonitatem Dei consideravit. Thomas Campanella, de sensu rerum,
lib. 2. cap. 25. Rectius Cabalistae: qui monent, ut ab obiecto praesente, per medium
suum, exterior sensus transeat in sensionem interiorem, et illa in imaginationem, et
imaginatio in existimationem, et existimatio in rationem, et ratio in intellectum, et
intellectus in mentem, et mens in lucem, quae illuminat hominem, et corripit in se
illuminatum; hocque Deificationem indigitare solent. Iohann. Reuchlin. de art. Cabalist.
lib. 5. fol. m. 615. Nec aliud est veterum Theologia contemplativa; quae docet, oportere
hominem omnem supertransire creaturam, et se ipsum perfecte deserere, ac in excessu
mentis stare, et videre omnium conditorem, cum creaturis nil simile habere. Et nisi homo
sit in spiritu elevatus, et ab omnibus creaturis liberatus, ac Deo totus unitus, quicquid
scit, quicquid etiam habet, non magni ponderis esse, putant. Quicquid Deus non est; nihil
esse, et pro nihilo computari debere. Ideo paucos inveniri contemplativos; quia pauci
sciunt se a perituris et creaturis ad plenum sequestrari: magnamque differentiam esse,
saoientia illuminati et devoti viri; et scientia literati
atque studiosi Clerici Kempis de imitat. Christi. lib. 3. cap. 31. Iohann Arnd. dum
viveret patris mihi loco colendus, traectat. de unione credent. cum Christo. cap. 10.
Vatietate quidem mundus animum delectat, sed non quietat; siquidem non tam multa homo
terrenis deditus
videt, quln plura videre concupiscat etc. Te Domine si posse dero, nil moror caelum et
terram. Et haec est quies animae, satietas mentis, et vita aeterna. Hinc praeclara illa
vox: Apud te Domine est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen etc. Et ita capio,
quod habet Seraphin. Fit manus, Speculi intern. cap. 10. ad fin. cum dicit: Nisi similem
aequalemve se faciat homo Deo, numquam posse illum cognoscere. Hominem se aequalem Deo
debere facere in omnipotentia, fieri posse omniscium,
omnisapientem etc. Itidem idem hoc urget Petrus Bungius, de Numeror. Myster. num. 3. dum
ait: Qui aguntur spiritu Dei, hi filti Dei sunt. Pulsat assidue animum nostrum Spiritus
motor, si admittamus, statim Deopleni per orbem religionis ad Dominum reportamur, in eo
semper vitam possessuri, in quo et semper, antequam fieremus, vita fuimus. Haec est
hominis vera felicitas, ad quam religio nos promovet, dirigit et impellit. Est et his
consona, Areopagitica Philosophia: ita enim Dionysius, cap. 1. de divin. nominibus
scribit: Divinum Boni nomen, universos omnium auctoris progressus explicat. Item, eod.
lib. cap. 4. Bonum est, ex quo omnia constiterunt, et a quo, quasi causa perfecta, in lucem prolata sunt, et
in quo omnia consistunt, quasi in fundo, quod capit omnia, custodiantur, atque capiantur,
ad quam omnia convertuntur, quasi ad suum quidque finem: et quod omnia adpetunt; ea
quidem quae mente et ratione praedita sunt, cognitione; ea autem, quae sensum habent,
iudicio sensus; quae vero sensu vacant, insito motu vitalis adpetitionis; quae vitae
expertia sunt, et tantummodo statum habent, vi quadam, qua ad folam essentiae communionem sunt apta. Ita ipsam essentiam
divinam, appellat bonitatem; quod hoc ipso quod bonum est, ut bonum perse, et essetia sua, in ea quae sunt omnia, bonitatem
diffundat. Ita quae sunt Caelestis Hierarchiae omnia, purificationes Angelis dignissimae,
divinae illustrationes, totiusque Angelicae perfectionis efficientia; a bonitate, quae
omnium causa est et fons, proficiscuntur etc Ex hoc bono lumen esse ait, imaginem
honitatis. Indeque lucis nomine, ipsum bonum celebrari, quasi in imagine primum exemplar
expressum. Ita lucem spiritalem dicit bonum, quod superat omnem lucem, quod quasi radius
fontis, lucisque manans effusio, mentem omnem quae mundum superat, quae circum mundum
est, et quae in mundo versatur, ex sua plenitudine illustret;
omnesque mentis earum facultates renovet, omnes contineat suo complexu etc. Hoc idem
summum bonum, laudari a Theologis ait, et ut pulchrum, et ut pulchritudo: ut amor et quod
amandum est; et aliis divinis nominibus, quae digna sunt pulchritudine, quae effectrix
pulchritudinis et venusta est. Hanc se lucis instar, omnibus cum fulgore immittere
pulchritudinis effectrices, primi
radii, effusiones: quod que ad se ka/lei, id est, vocet
omnia, ex eo ka/llos, seu pulchritudinem dici, et tota in
totis in se colligere. Itaque pulchrum idem esse quod bonum; cum pulchrum et bonum, quavis de causa omnia expetant: nec quicquam sit eorum quae sunt,
quod boni, et eius quod pulchrum est, non particeps exsistat. Hoc porto quod pulchrum et
bonum est, ex petendum, amandum, diligendumque omnibus esse: ac propter ipsum, eius que
causa, et ab inferioribus superiora, melioraque relationis,
conversionisque vi, ac nomine diligi, et societatis causa, paria
a paribus, prospiciendique ac consulendi causa, inferiora a
praestantioribus; et a se ipso quodque, conservandi sui causa
amari: quaeque faciant ac velint, eius quod pulchrum est, et boni cupiditate ducta, et facere et velle omnia. Atque hoc amoris verbum, vim habere
faciendi unum et colligandi, praestantique modo res inter se miscendi, quae in pulchro et
bono, propter pulchrum ac bonum, ante consistit, atque ex bono ac pulchro, pulchri
bonique causa manat; continereque paria communi inter se
coniunctione, et superiora ad inferiorum procurationem impellere, inferioraque cum
superioribus, conversione corroborare. Eodem etiam modo, de Amore Kempisius ratiocinatur,
lib. 3. caep. 5. quem vide. Exinde adparet, quo intuitu Origenes lib. 2. periarchon. cap.
5. dicat: Bonitatem genus esse virtutum, species vero generis, iustitiam vel sanctitatem.
Docet etiam S. Dionys. cap. 4. de caelest. Hierarch. Esse hocomnium causae etr bonitatis,
quae ad omnia pertinet proprium; naturas ad sui communionem vocare, ut cuiusque captus,
modusque postulat etc. Sicque lib. de divin. nomin. cap. 4. ad fin. concludit: Bonum,
esse revera admirabile, ut principium, finisque omnium, ut eorum
quae sunt complexus; ut speciei formaeque eorum, quae non sunt efficiens: ut bonorum omniua causa, ut mali nullius causa, ut providentia et bonitas
perfecta; quae que tam ea quae sunt, quam quae non sunt, superat: et ma.la bona facit,
suique privationem. Omnibus expetendum, amandum et diligendum. Subiungere hic lubet, arcanam et vere mysticam Philosophiam, Philonic Iudaei, qui
lib. 2. de Cherubim. m. fol. 86. etc. sic scribit. Quin et doctius quiddam audivisse
memini a mea anima, quae nonnumquam divino
Spiritu correpta, solet ne sibi quidem nota prodere oracula: quod si reminisci potero,
dicam. Dicebat autem mihi: Secundum unicum illum verum Deum, esse duas supremas,
primariasque potestates, bonitatem et potentiam. Et bonitate quidem universa esse
condita; potentia vero creaturas omnes gubernari: Tertium vero
conciliatorem amborum, medium esse, sermonem sive rationem. Hoc enim sermone, Deum et
bonum esse, et principem: itaque harum duarum potestatum, principatus, bonitatisque, haec
Cherubim esse symbola; sermonis vero flammeu???
gladium etc. Et mox: Proinde utriusque Cherubim, ô mens, formam excipe non adulterinam,
ut de causae summae bonitate ac principatu, evidenter edocta, fructum capias felicem: mox
enim cognosces, immortalium illarum potentiarum coniunctionem, contemperationemque;
quatenus Deus bonus est, elucente nihilominus maiestate, quatenus Princeps, eminente hic quoque bonitate. Ut virtutes quae inde nascuntur adquiras,
humanitatem, pietatemque; neque prosperitate insolescens, memor illius Maiestatis Regiae;
neque in adversitatibus desperans, affulgente spe meliorum, per bonitatem magni,
benignique Dei. Igneus autem, ideo gladius dicitur, quia requiritur hic, una cum actionibus sermo servens, et igneus, qui numquam moveri
desinit, properans semper expetendo bona, fugiendoque contrariae Annon vides, quod et
sapiens ille Abraham, quando incepit iuxta Deum metiri omnia, nihil creaturae tribuens;
accipit ad ignei gladii similitudinem, ignem et gladium: cupiens resecare ac exurere,
quicquid mortale habebat, ut expedita cogitatione sublimis ad
Deum evolaret. Porro, cum Deus solus, summaeque bonus sit; subsequitur, omnia ad eundem,
tamquam ad finem ultimum, esse referenda. Ipse est merces nostra multa valde, Genes. 15.
v. 1. Galatin. de arcan. Cathol. verit. lib. 12. cap. 7. Deus debet esse finis supremus,
et ultimatus eius, qui vere desiderat esse beatus: ac si se ipsum in aliquo quis quaerit,
statim in se deficit et arescit. Sic singula sunt consideranda, sicut ex summo bono
manantia, et ideo ad Deum, tamquam ad suam origenem, cuncta sunt reducenda etc. vide
Thom. a Kempis, 3. de imitat. Christi cap. 9. Universa propter se ipsum Dominus operatus
est, Proverb. 16. vers. 4. Divina bonitas est sinis omnium rerum: et finis creaturae, est
consecutio suae perfectionis, quae consistit in participatione perfectionis Dei. B.
Thomas, part. 1. quaest. 44. art. 4. et quaest. 65. art. 2. et idem 1. 2. quaest. 1. et
seqq. Omnis vero unitionis et adhaerentiae ratio, dilectio est et amor Paul Ricius, de
caelest. agricultur. lib. 3. a princ. At item Deus mere, solumque propter se est amandus.
Pulchre Nicolaus von Dinckelspiel (tractat. von der Liebe Gottes / cap. 7.) die Menschen seind
lebendig Todt/die da Gott nicht vmb sonst lieb haben /etc. Ich hab ihn lieb / vnd dien
ihm auch nicht vmb sein Himmelreich; Ich will ihm dienen vnd will ihn lieb haben von sein
selbswegen will er mir darüber geben das Himmelreich das mag er wol thun.
Divine Eccardus, (in der Predigt auff S. Sebast. Tag) der Gerecht
sucht nichts in seinen Wercken Wann die da icht suchen in ihren Wercken/das seind alles
Knecht und Mietling: oder die umb kein warumb wirckent / wes sey umb Seeligkeit/oder umb
ewt ges Leben/oder umb Himmelreich/oder was es seye/ in Zeit oder in Ewigkeit die seind
alle nicht gerecht. Und darumb/ wiltu
eingebildetsein / vnd vbergebilder / in die Gerechtigkeit / so meine nichts nicht in
deinen Wercken/vnd einbilde auch kein warumb in dich/weder in Zeit noch in Ewigkeit /
weder Lohn / noch Seligkeit / weder diß noch das. Vnd darumb ???eiltu leben vnnd das
deine Werck leben/so mustu allen dingen Todt sein / vnd zu nicht werden etc. Deß
Gerechten Lohn ist Gott selber. In den Gerechten soll kein ding wircken / wann allein
Gott/ etc. Idem, (auff den ersten Sontag nach den H.
Treyfaltigkeit) Ausser dem innersten grund soltu wircken all deine Werck / ohn alles
warumb. Ich sprich / warlich alldieweil daß du deine Werck vmb Himmelreich wirckest /
oder vmb dein ewige Seeligkeit von aussen zu / so ist dir warlich vn recht. Mann mag dich
aber wolleyden / doch ist es das beste nicht. Wer Gott sucher in Weise der nimbt die Weiß
/ vnnd lasset Gott/ der in der Weiß verborgen ist etc. vide omnino eundem,
in der Predig auff S. Barnabas Tag. In der Taulerischen
Postill/ Anno 1522. zu Basel getruckt / fol. 277.
Item, in der andern Predigt/ aufs Mariae Magdalenae Tag fol.
282. Ac quoque in der Nachfolg deß armen Lebens Christi/
lib. 1. cap. 31. fol. 13. Adde Theologiam Germanicam, cap. 10. et 36. In eundem sensum
Seraphinus Firmanus, tractat. de discret ione, cap. 13. scribit: Argumentum quod quis
perfectum sui ipsius odium sit adeptus, Deique perfectum amorem, illud est; si quis nec
tantillum proprium respiciat commodum, nedum corporis, sed et Spiritus; nedum temporis,
sed et aeternitatis. Ac vera docet discretio, perfectum amorem, non quaerere praemium
aliud, quam pure obsequi Dei voluntati; gratamque ita habere privationem atque posse
ssionem: si etenim vel Moyses, vel Paulus, mercedem respexissent, nun quam petiissent;
ille e libro deleri electorum, iste anathema esse Christo: qui summae fuit actus
discretionis; cum se ipsum nihilo redigere ad Dei gloriam, sit quam maxime rationi
consentaneum. Idem in speculo intervo, cap. 3. a princip. quot numero sunt, qui peccatum
derelinquunt, ne aliquod Deus illis immittat infortunium, in persona, re, vel familia; et etiam ne
gehennam incidant. Hacque de causa,
nedum mala dimittunt, sed et Templis accurrunt, et Stationibus seu Indulgentiis
captendis, multasque Eleemosinas elargiuntur. Haudquaquam tamen Deo possunt esse grati;
cum malo more supersedeant ex timore, eandemque asservent voluntatem, quam operi
mandarent, ni adesset poena. Auctor libri von der Gelassenheit, Es
solte allein Willen vor allem unserm Leben schweben / unnd nicht gunst oder liebe unserer
Seelen. Dann die ienigen/ so etwas thun oder lassen/ nicht umb Gottes Willen / sondern
daß sie nicht gestraffe werden / oder verdampt / die förchten ihrer Haut/ unnd der
Straffe: aber Gottförchten sie nicht/wegen seiner Gerechtigkeit. Ruhn muß gimst
liebe/zunergung zu
vnserer Seele ersterben / so wir vnsere Seel in Gottes Gnade zuhaben/ vnd zubehalten
gedencken. Allhier sihe wie groß von nöchen vns Christus ist daß er alle vnsere Sünde vnd
Gebrechen trage/büsse rnd bessere: das ist/daß er das Recht vnd Reich der Sünden vnd deß
Todts breche. Ich wüste keinen Trost / wann ich Gottes Barmhertzigkeit nicht wüste: dann
es ist wahr/welcher seine Seel liebet/der verderbt sie vnd ist als ein lebendig Korn/das
ohne frucht bleibet Subiungi potest, Frider. Mockel. amicus meus, in eleg. sua
de praemiis, dissert. num 8. et seq. Item ego, lib. 2. polit. cap. 2. num. 1. vers. 1. Ex
hisce tandem liquet, quam stulti sint ex malo qui lucrum sperant, qui praeter, vel contra
Deum aliquid quaerunt:
Si - - -
Pendent ab uno cuncta commoda Numine,
Uno ecquis usquam vivit illo stultior,
Qui se boni ullius futurum compotem,
Boni omnis ipso auctore spreto, somniat?
ut in Epigramm. Th. Beza canit.
V.
Ad metam hanc, in Statu integritatis, hominem sua duxisset natura; quae conditoris
excellentiam, pulchertima quadam similitudine exprimebat,
et inde hominem Deo arctissime coniungebat.
VI.
Verum ab Adamo (in quo omnes peccarunt) reatus et mots
(quae est reorum poena, summique illius privatio boni) in omnes quoque pervasit. Et nos
ergo omni bono, felicitate que privati; tam in temporales, quam aeternas miserias et
cruciatus, quibus nil felicitatis est admixtum, digni sumus ut praecipitatemur. Iacob.
Martini, Metaphys. lib. 2. exercit. 6. th. 7. adde Dn. Iohan. Arnd. de unione credent
cap. 3. a princ. Es mag der Seelen / so von Gott verlassen/nichts zum
Leben vereinigt werden nichts zu gutem dienen nichts zum heyl wircken Staupitz,
in der Nachfolg deß willigen sterbens Christi /cap. 2. Et
inde mors est praeter accontra naturam: Boucardus, tractat. de anima, part. 6. theorem.
1. et 3. cupitque anima separata iterum corpori uniti. Idem, theor. 11. Paulus Ricius,
lib. 1. de caelesti agricultura: Scito, cum primae vus ille
parens, divinum consortium, eiusque adhaerentiam delinquendo amiserit, terrenisque
inhaeserit illecebris, mox caelesti Draconi, et terreni orbis potestati, (quam sacra
eloquia Principem huius mundi vocant) factus est obnoxius. Tritum siquidem est ore
sapientum, quod solus sapiens, qui sublimioribus et supercaelestibus principiis adhaeret,
dominabitur astris: qui autem superna illa numina deserit, deseritur et ipse; ac ideo cum
impellunt, et suppeditant astra: quapropter et eius seminariam massam, terrenae
concupiscentiae fomite contaminari, et versatili
siderum gladio sauciari oportuit. Et paulo post: Bifariam ergo primi parentis
praevaricatio abstulit et turbavit aeternam humani generis salutem, Primo, quod ipse,
quem prae ceteris mortalibus decebat se exhibere mediatorem, factus praevaricator, se
ipsum et universum genus hominum, caelesti orbavit parente et salvatore. Secundo, quod
totam posteritatem, servam fecerit peccati, et huius Mundi Principi, caelestibusque
elementis reddiderit obnoxiam: quo factum erat, ut universa hominum multitudo, nullo
unquam studio, nulla potentia et vi,
ab exsecrando Idolorum et Daemonum cultu avocari, et divelli potuerit. Homo, ut iam dixi
supra, conditus fuit, appetitque quietem, sed peccato incidit, propagatque turbas, et
divisiones. Quod pulchre explicat Franciscus Arias, in exercitio dipino, de praesentia Dei, cap. 6. Hominem, ait, eo fine conditum constat,
ut in hac vita Deo firmissime coniungeretur,
per contemplationem et amorem; in altera vero caelesti, per
claram visionem. Postquam autem per peccatum se a Deo separavit, et ad creaturas
convertit, quietem suam quaerere coepit in ipsis; nec tamen unquam invenit: quia propter
illas conditus non fuit, sed nec earum ulla, cupiditatem eius potuit explere. Unde factum
est, ut cogitationes suas et desideria, nunc in hanc, nunc in illam transferens, lapsus
sit in magnam cordis instabilitatem, quam deplorat Propheta. Ieremias, dicens: Thren. 1.
Peccatum peccavit Hier usalem, propterea instabilis est facta, erraus ab uno loco in
alium: ac in anima quidem, variis rerum terrenarum cupiditatibus,
in corpore crebris exiliis, et incarcerationibus divexata. Atque hinc mox consecuta est
divisio cordis, etc. Sane non tantum a Deo hominum avellit peccatum, sed et Spiritus S.
aditum praecludit; ac cum Diabolo unit. Anima peccatorum avulsa est a vera luce, quiete, et gaudio; optat quidem etiam anima damnata lucem,
verum extra Deum nulla est lux, sed tenebrae perpetuae et horrendae: optabit quidem
quietem, sed extra Deum nulla est quies, verum horror et terror etc. Arnd. de unione
credent. cap. 15. Perfectio hominis est unio cum Deo, in eoque (ut modo supra dixi) summa
exsistit beatitudo. Extrema vicissim miseria est, avulsio a Deo. Huic nemo mederi potest,
nisi causa mali sublata, expiataque.
Reatus poenae, effectus est peccati. Et qui peccat, incurrit poenam, non solum a Deo,
verum et a se ipso; per conscientiae remorsum. Et peccatum mortale, quantum dese, inducit
reatum aeternae poenae; cumque peccator finem constituat in peccato, voluntatem in
aeternum peccandi: ideoque in aeternum punitur. S. Thomas, in sum. 1. 2. quaest. 87. art.
1. et 3. Et B. Gregorius, dialogor. lib. 4. cap. 44. ad illam quaestionem: Quomodo iustum
sit, ut culpa, quae cum
fine perpetrata est, sine fine puniatur? Respondit: Hoc recte diceretur, si districtus
iudex, non corda hommum, sed facta pensaret. Iniquienim ideo cum fine deliquerunt, quia
cum fine vixerunt etc. Tractat it dem de hoc primorum parentum nostrorum peccato, idem
Thomas, 2. 2. quaest. 164. et ait: Sicut rebellio carnalis adpetitus ad spiritum, est
poena peccati primorum parentum: ita et mors, ac omnes corporales defectus. Mors est
naturalis, propter conditionem materiae: poenalis, propter amissionem doni praeservantis
a morte.
VII.
Id quod etiam omnibus hominibus evenisset; nisi reconciliati iterum fuissemus,
iustique constitueremur, per mortem ac oboedientiam Filii Dei. Romanor. 5. v. 12. et 19.
Sane peccatum originale nos ita depravavit, ut necessaria fuerit generatio nova, parens
novus, scilicet Christus, Staupitz, in der Nachfolgung /
cap. 3. In hoc reperimus, quicquid amisimus in Adamo, Val. Weigel. §. 1. deß Gebetbüchlins (qui liber, totus fere insertus est, part. 2. Dn.
Iohan. Arnd. vom wahren Christenthumb. cap. 34.) Is
sanctificatio est, sine qua nemo vidit faciem Dei: Is redemptor et
pretium; is omnia, ut qui omnia propter eum dimiserit, unum inveniat pro omnibus: et
possit libere clamare: Pars mea Dominus! Ierem. Thren. cap. 3. pers. 24. Illum si quis
diligit, ad eum veniet, habitabitque apud eum Trinitas Sacro- sancta. Iohan. 14. v. 23.
et 26. Et sic mens hominis Christiani, novam accipit formam, ac spiritu Dei informatur
quasi: ratione cuius non amplius dicitur animalis homo, sed spiritualis; internus homo,
nova creatura, Helisae. Roslin. de operae Dei creaetionis. th. 118. et seqq. De Mysterio
redemptionis, ita origenes scribit, 1. periarchon. cap. 2. a princ. Non aliud est mors,
quam e vita discedere; et utique non esset consequens, ut ea, quae semel ad vivendum
fuerant procreata a Deo, penitus deperitent. Oportuit autem mortem esse talem virtutem,
quae futuram dissolveret mortem, et esset resurrectio in Domino ac Salvatote nostro; quae
resurtectio in ipsa Dei sapientia, et
verbo, ac vita consisteret. Franciscus Costerus, in enchiridio
edit. An. 93. fol. 295. Causa meritoria iustificationis Impii, nulla prorsus est, vel in
ipso impio, vel in ullis aliis; seu viventibus hominibus, seu sanctis in caelo cum
Christo regnantibus, quia peccatum non, nisi per infimtum meritum deleripotest. Quod
infinitum meritum, in solis Christi operibus, et perpessionibus cernitur, ob infinitam
personae divinae dignitatem non autem in ulla actione, aut merito
creaturae. Iacob. Schalling. in Philosophia transnaturali,
section. 5. fol. m. 27. et seq. Immutabilem, a)lhsqagasqi/an
perdere nequit Satanas, et annihilare; quia Spiritus Iehovae, qui supra, per, et in
essentiam omnem procedit, numquam
retrocedit; ut eius voluntati quis resistat. Interim perdidit Satanas, et suam et hominis
exsplendescentem, acceptamque bonitatem, sive usum (aptitudinem ad suum cuiusque finem)
adeoque se pariter et illum reddidit mutilem: nisi regnantis potenter Iesu scintilis, Hoc
est, nativae hominum conscientiae succurrat, uniaturque, gratia
regenerantis, ac novum praestantis usum, seu bonitatem. Pulcherrime Ricius, lib. 1.
caelest. agricultur. fol. m. 36. ac multis seqq. usque 44 ubi demonstrat, non posse
hominem iungi cum Deo, nisi per hominem mediatorem: nec dari personalem humanae naturae
unionem cum natura divina; nisi in uno
tantum individuo generis humani. Unio Dei cum homine, creationis fuit finis, quae per
lapsum soluta; per redemptionem iterum est restituta, hancque unionem credentium,
mediante Christo Iesu, Ecclesiae capite, late deducit per plurima membra, Iohann. Arnd.
tractat. hat de re singulari. De unione nostra cum Deo, ac quomodo
cum Christo unifiamus, passim multa et divina habet Gaudier, et Societ. Iesu, in tractat.
sing. de praesenti â Dei, praesert cap. 10. Perfectio nostra consistit in unione cum Deo.
Alvar. Paz. e Societat. Iesu, de vita spirituali, pag. 8. Quo
intuitu Martinus Lutherus dicit, in Psalm. 4. Fides est radius quidam divinitatis, in cor
credentis infusus. Athanasius, ad Serapionem, Ubicumque dicimur participes Christi, Dei
etiam participes dicimut: constat igitur unguentum, quo imbuti sumus, et sigillum, quo
signati sumus, non esse naturae rerum conditarum; sed Filii, ob Spiritum, qui in eo est,
qui nos cooptat Patri. Et ii, in quibus est Spirtus, deificantur. Quod si ille deificat,
ambiguum non esse potest, quin huius natura, Dei sit natura. Sic et, non uno loco dicit
Augustinus: Fides tua de Christo, Christus est in corde tuo. Divine (ac sublimiori modo,
et hyperbolice aliquantum) hac de nostra
cum Deo coniunctione, Seraphin. Firmanus, ad fin. problem. fol. m. 197. etc. Si
desideras, tibi innuam, inquit ille, quae sit omnium basis ac fundamentum mirabilium,
quae operatur Deus, in Sanctis suis. Dico, Dominum nostrum Iesum Christum, verum Deum,
pro nobis hominem factum, cum ad operis sui consummationem deveniret, suo ultimo in
Testamento, quando cum lacrumis orans Patrem, suos illi commendabat discipulos, dixisse:
Pater sancterogo, ut sint unum, sicut et nos. Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro
eis, qui credituri sunt per verbum eorum in me; ut omnes unum sint, sicut tu pater in me,
et ego in te:ut et ipsi in nobis unum sint etc. (Sed aliter interpretatur hoc dictum
historia Tripartita, lib. 4. cap. 24. ad finem.) Desine iam, ô anima mea, demirari
copiosa, discipulis in adventu Patacleti concessa charismata. Variis enim loqui linguis,
et prophetare, et
infirmos sanare, parum conferunt; quin et huiusmodi conceduntur reprobis munera. Hinc
autem obstupescere necesse est, qui fieri possit, ut uniatur
creatura creatori, ea ratione, qua ipse sibi
unitur: illeque idem Spiritus, qui tam perfecte Patrem unit et Filium, ut uniti et unitio
eadem sint essentia; animas quoque nostras Deo coniungat, in
Deumque transformet: in Deoque vivere faciat, vita non iam
mutabili, sed immutabili, qualis est ipse Deus. Contemplare modum istius unionis;
videbisque illam modi nesciam: metire hanc transformationem; inveniesque sine mensura. quo vero est magis immensa, eo est et verior. Si hoc non
credis, vaeh tibil bene etenim Christiani non aliud te habere ostendis, quam
nuncupationem. Plane vero, si Christum fateris, vere esse Deum et Hominem, quare videatur
tibi esse impossibile, Hominem fieri Deum, et vere esse Hominem? Quin imo, hac tantum de causa, factus est Deus Homo, ut Homo in illo fieri possit
Deus; fraterque esse Christi, et cohaeres et amicus. Hocque e stupendo, ac singulari
miraculo, qui est Deus Homo; educta sunt universa et antiqua, et recentiora miracula:
infinitaque id genus, et maiora educi possent; numquam autem quispiam hominum, quicquam
patrasset miri, ni divinae participasset unioni; quae adimpleta est in Christo Iesu.
Dicerene velis, hanc esse unitionem, qua lis animae intercedit et corpori? Immo immense
est maior. Dicerene velis: Creaturam, cum creatori unitur, creaturam desinere esse,
fierique creatorem? Immo ipsa est creatura: neque tamen minus est creatori unita; quod
iam non in seipsa sit, neque operetur, qualis in se; sed vivit,
operaturque in creatore: in ipsaque vivit, et operator creator
(hocque est, quod dicitur. 1. Corint h. 6. qui adhaeret Deo, unus Spiritus est cum illo.)
Eheu anima, ne distringaris huius indagandae unionis tationi, sed vaca semper laudibus
creatoris tui. Interim otiose non habebis, cum patefacta habeas domini tui vulnera, in
mysticae huius unitionis testimonium. Hic nidum colloca tuum, huc transfer cogitationes tuas omnes, hoc solum te iuvat meditari etc.
Sed haec omnia intelligenda sunt de gratiosa inhabitatione,
non essentiali: nec est quod quis putet, pios in Deum mutari, ut phanatici et vetusti
haeretici, qui se liberos Spiritus indigitaverunt, Freye
Geister/ (quorum non uno loco in scriptis suis B. Rusbrochius, et etiam Iohann.
Nider. in Formicario, mentionem facit) iam olim senserunt. Sed ex super abundanti gaudio
atque affectu, loquuntur sancti et pii, nec sua metiuntur ad Regulas Logicorum. Nec
intermittere quoque possum, quin addam considerationem pii Eccardi, (quae habetur,
in der ersten Predigt auff den H. Auffahrtstag) Ecliche Meisterheissen
die Seel/ein Funcken Göttlicher und
Himmelischer Natur; und das füget sich nicht ubel: wann die Seel zu den Himmeln höret von
Natur. Wenn/ wo ein Erdscholl hinfallet/da fället die Erden allzumahl hin. Wann ein
Erdscholl beweiset/ daß die Erde sein rechte Ruhestatt ist. Bund wo ein Funck fähret von
seinem Fewr/der beweiset/daß das Fewrsein rechte Ruhstatt ist. Nun hand wor einen Funcken
gesand zu dem Himmel/das ist die Seel unsers Herien Jesu Christi die beweiset uns / daß
aller Seelen ruhstatt nienan sey/dann in dem Himmel. Aber der Leib ist gemacht / von den
vier Elementen/vnd deß Ruhstatt ist von Natur auff Erden. Nun ist die Seel also gäntzlich
vereiniget/mit dem Leichnam / daß sie Ewiglich mit einander bleiben sollen/vnnd doch
gehört der Leib zu der Erden/vnnd die Seel zu dem Himmel. Nun hat Gott ein weisen Rath
funden / vnnd ist selber Mensch worden/vnd ist mit engner Krafft gen Himmel gefahren/vnnd
darumb haben wir an ihm einen Erdenklotz gen Himmel gesand: darvon so höret auch alle die
Erde gleich zu dem Himmel. Wann vnsers Herrn Jesu Christi Ruhstatt ist anderst nienan /
dann an der Einigung seines Vatters etc. Also hat uns unser Herr Christus bereitet / daß
vnser Wesen/unnd auch unser Leben / Ewiglich sein soll an Göttlicher Einigung.
Adde, si lubet, eundem in der Predigt auff Mitwoch vor
Mitsasten ubi docet, quomodo omnia sint reducenda in unitatem, quam ille
paternitatem vocat etc. Consimilia hactenus dictis habet Cardanus, lib. 8. de rer.
variet. fol. m. 536. etc. in hoc minime atheus, ut alibi esse videtur.
VIII.
Quia autem absolute hoc summum, et spiritualem seu gratiae vitam concernens bonum, in
hac vita non datur. B. Thomas, 1.2. quaest.
5. art. 3. sed insidelibus quidem, aliqua ex parte quottidie reparatur: attamen in lacrumarum hac valle, tantum incipit: Hieron. Savonarola, lib. 5. de simplicitate
vitae Christianae, conclus. 11. (ubi etiam Deus vult credi, non intelligi, vel sciri.
Trithem. quaest. 1.) et in futura demum gloria, omnibus suis numeris consummantur: cum
scilicet nos Christo redemptori nostro, plane conformabimur: Matth. 22. vers. 30.
Philippens. cap. 3. vers. 21. ubi Deum visuri sumus sicuti est, ubi plena erit unie cum
Deo, ubi sim milistudo erit perfecta. Arnd. de unione credent. cap. 14. Quia ad caeleste
illud bonum, omnes invitantur; sed eius haud participes fieri olunt omnes: quia etiam
fideles in mundo, et inter homines esse coguntur. Aliud itaque praeterea est bonum,
restrictum, et secundum quid consideratum: ad vitam corporalem, seu animalem, et civilem
pertinens incolumitatem, vide omnino Iacob Martini, de summo bono politico, disput. 4.
th. 1. quaest. 1. et pasim. Ac ut illud, de quo supra
mentio facta fuit, impiis non datur, it hoc electis cum reprobis est commune, Math. 5.
vers. 45. et seqq. Quo etiam respectu dici solet; Ethicam facere hominem mortaliter
bonum, Paruta, in soliloqui, fol. mihi 493.
IX.
Duplicis huius boni ratione, duo in homine lumina sunt; gratiae et naturae: duplex
itidem sapientia inibi invenitur. Wigelius, in Informatorio. lib. 1. cap. 7. et idem
in dem Güldengriff/ cap. 5. et seqq. Namque ad bonum illud
absolute summum, THEOLOGIA collimat: at vero bonum restrictum PHILOSOPHIAE, seu
sapientiae humanae finis ac scopus existimatur. Duplexest homo, internus et externus:
duplex item hominis conversatio est; interna et externa. Interna, bonum absolutum
concernit; Bonum quod externa obiectum existit, restrictum est ad aliquid, sinibusque et
conditionibus huius vitae coercetur: sicque non potest esse perfectum. Et tradunt (ii qui
cum Chymica Theologiam miscent, Theosophi gestiunt nominari) bonum hoc ad temporalem
pertinere vitam; hominemque externum venire ex limbo, seu spiritu sidereo. Bonum vero
summum, spectare ad vitam aeternam; et etiam hominem internum procedere ex spiraculo
vitae. Homo externus, animalis est, et astralis; eumque considerat et informat.
Philosophia, quae sidereo ex spiritu provenit. Internus seu spiritualis, occupatur circa
Theologiam; quae ex Deo est. Adde si lubetac licet Wigel. cap. 1. Vom
Ort der Welt. Item nosce tiepsum. p. 2. cap. 17. Hac de
re ita auctor anonymus Astrologiae Theologisatae, a princ. Astrologia (quo nonine, ut
puto, omnem sapientiam humanam comprehendit) et aptissima scientia boni et mali, quae est
et dominatur in rebus naturae subiectis. Quae scientia in homine vigens, nisi a Theologia, id est, sapientia divina regitur ac gubernatur, tamquam famula a sua Domina, vitiosa est. Et per ipsius
speciosam apparentiam, et concupiscibilem iucunditatem, homo se ipsum seducit, et quasi
de arbore vetita comedendo, aut cum creaturis scortando, animam
suam meretricem Babylonicam fa. cit, sedentem super bestiam, habentem capita septena: et
mortem aeternam sibi suaviter, a se ipso deceptus, asciscit. Theologia vero est totum
lumen gratiae, ex Spiritu S. de supernis effusum homini contingens: quod est universa
sapientia regni caelestis, rerum divinarum ac supernaturalium salutifera cognitio etc.
Ita etiam capio Philonem, lib. 1. allegoriar. ligis fol. m. 35. ubi ait; duplex hominum
genus: alter est caelestis, terrestris alter. Caelestis quidem, utpote ad imaginem Dei
factus, expers corruptibilis in totum terrenae essentiae; terrestris vero, e seminali
materia, quam humum vocat, compactus est: ideo caelestem, non
fictum dicit, sed formatum ad imaginem; terrestre autem sigmentum, irrationalis progeniem
esse artisicis. Ceterum homo terrenus, accipeindus est intellectus, qui inseritur
corpori, nondum ei concretus: is terrenus revera est, et
corruptibilis, nisi quod Deus inspiravit illi vim verae vitae. Idem quoque Philo, de
opificio Mundi fol. m. 23. fere eadem habet. Quod vero praeter disciplinas, ratione humana investigatas, fuerit homini necessaria ad salutem doctrina
revelata de his, quae humanam rationem excedunt, D. Thomas in summa Theolog. part. 1.
quaest. I. late deducit. Est ea, propter mysterium redemptionis, alis; quam quae fuerit,
si homo non peccasset. Estque ita nunc Deus Religionis Christianae obiectum; tum ut
creator, tum ut restaurator in Christo Filio, dilectionis suae. Et sic Deus postulat ab
homine Religionem, quatenus factus est a creatore creatura; a restauratore, nova
creatura. Unde post ingressum peccatum, nulla hominum a Deo salus, nisi per Christum,
nullus salutaris cultus Dei, nisi in nomine et respectu Christi. vide Iacob. Arminium,
disputat. privat ar. thes. 32. per discurs. Sed anne filius Dei fuerit incarnandus, si
peccatum non introivisset Mundum? Quod Scotus et alii, postque eos Andr. Osiander,
Senior. tractat singular. adfirmavit.
X.
Theologia, tota practica est. Es muß beydes versucht / gesphlet
und geschmeckt werden / sonst weißt oder verstehet man nichts darvon: und
bleibt Theologia lo/gos peri\qeou=, daß man von Götlichen Dingen vielschwätzen kan: und nicht lo/gos qeou= peri\ h(ma=s2, daß un Gott unsere
Hertzen per verbum rüberet mortificando,
vivificando, ducendo ad inferos et reducendo. ex Thaulero et Luthero, Caspar Finckh.
canon. Theolog. centur. 1. can. 99. Theologiam nostram, practicam esse totam, etiam circa
praecipuas virtutes, censet Scotus; perperam, ut quidem mihi videtur, dissentientibus
Thomistis. vide Becan. Scholast. Theolog. part. 2. tractat. 1. cap. 1. quaest. 5. Finem
enim habet, qui operatione in subiectum est introducendus. Atque hoc est, quod Christus
saepe inculcat; non audiendum tantum esse verbum, sed praxi ipsa
exprimendum. 1. Timoth. 1. vers 5. Iacob. 1. vers. 22 et S. Bernhardus, in tractat. de
ordin. vitae. Is, inquit, Divinas scripturas recte legit, qui verba vertit in opera. Et
certe fides ipsa, quae est praecipua Theologica virtus, non nuda notitia est; sed fiducia
potius in affectibus residens. Keckerman. System. Theolog. lib. 1. cap. 1. Alii, qui se
accurate magis loqui putant; dicunt, Theologiam esse passivam: censentque, nec in
persuasionibus humani verbi, et contentione rationis; sed in ipsa
passione divinorum, non in discendo, sed patiendo divina, persici hominis
mentem. Osvvald. Crollius, in praefation. admonitor. Basilic. Chymic. fol. m. 26. Quod
non discedere puto ab eo, quod Aegydius Romanus: Theologiam non esse practicam, nec
speculativam, sed effectivam, ait, ut ex soin conclus. Ioh. Pic. Mirandulanus refert.
XI.
Ethomogenee item, de iis tantummodo rebus tractat Theologia, quae secundum cursum
naturae, impossibilia sunt: nempe cumprimis de reparatione lapus. Et sublimior etiam,
quam Philosophia est, interpretatio Prophetiarum: (Spiritus S. est Deus, qui inspirat
Prophetas, et per eos futura praedicit, Bellarmin. 1. de Christo, cap. 13.) quae aeque ac mysterium redemptionis, superat ingenii humani captum.
Esaiae, cap. 29. vers. 11. et seq. Oseae, ult. vers. ult. 2. Petri. 1. vers. 20. Actor.
1. v. 7. Paracelsus, de arte praesaga, tr. 1. S. Thomas, 1.
quaest. 57. art. 3 et idem. 2. 2. quaest. 172. Hocque forsan dicitur sensu; nec Filium
(qua homo erat) scire novissimum diem, Matth. cap. 24. vers. 36. Marc. 13. vers. 32. (seu
potius non didicisse a Patre, ut etiam suis discipulis revelaret. vide omnino Bellarmin.
1. de Christo, cap. 8. fol. 104. col. 2. item, lib. 4. de Christo cap. 1. et seqq.) Deum
nemo vidit unquam: et ideo ille ad Mosen dicit; posteriora mea videbis. Ex quo colligunt,
non cadere Deum sub apodixin; cum eo nihil antiquius sit, unde et antiquus dierum
indigitatur. Druiius, ad loca Exod. cap. 39. et sin. Non etiam Deus definiri potest,
pulchre ex Evagrio Historia Tripartita. lib. 6. cap. 21. Quomodo, ac cur Deus
invisibilis, vide Bellarmin, eleganter hac de re disserentem, lib.
1. de Christo cap. 7. Sic et B. Maximinus, in scholiis ad S. Dionys. cap. 4. de caelest.
Hierarch. Nullus inquit, cogitare aut explicare potest, vel poterit, quid sit Deus? Si
vero factae fuerint aliquibus Sanctorum Dei adparitiones; cogita, quod unusquisque pro
merito propriae fidei aliqua dignus habitus sit visione, ipsi
divinitatem repraesentante: per quam illustrationem divinarum ad ipsum venientium
cognitionum suscipiebat. Et idem, ad lib. d. Divin. nominib. cap. 1. Deus omnem essentiam
superat; cum nihil rerum exsistat, sed res superet, et sit, ex quo omnia subsistunt: nam
solius Dei, occulta omnibus divinitas, est potestas ad divinitatis principium spectans,
quae imperat iis, qui dii dicuntur; seu Angelis, seu Sanctis hominibus: Sicut etiam
Creator est eorum, qui per participationem sunt dii, reapse ex seipsa, et sine ulla causa, ipsa divinitas exsistens. Nemo Deum vidit unquam: ideo Dei
sapientes, gloriam Dei, non autem Deum, vidisse aiunt. Et paulo post: Solus Deus ipse sua
cognoscit, scienter et proprie se ipsum, pront est, cognoscens: ceteris vero omnibus
ignotus est in eo, quid sit, et qualis sit? Nullus emm novit Patrem, nisi Filius; et
Filium, nisi Pater. Nam Pater cognoscens suamadorandam imaginem, id est, Filium; se ipsum
cognoscit. Eodem
modo S. Spiritum: Nullus enim novit Deum, nisi Spiritus, qui ex Deo est. Ac alibi: Deum
nec cogitari posse, dicit etiam Gregorius Theologus; explanans illud vulgatum Platonis,
in Timaeo: Deum intelligere quidem impossibile, elogqui autem impossibile magis. Idem
Maximus ad cap. 2. Ignoratione Deus cognoscitur. Ignorationem vero non eam, quae ex imperitia oritur, accipias; haec enim est caligo mentis: Verum
illa ignoratione, is, qui cognosci potest, cognoscitur, per quam
supra cognitiones simplices efficimur: quae, dum multiplicantur, dividuntur, iterumque
coniunguntur, cum non sint unitas. Idcirco igitur, omnem de Deo cogitationem
transcendentes, simplices efficimur: ignorantes deinde, et non discernentes, propter
unitatis statum permanentes, et firmiter in unitate consistentes; ignoramus nos ignorare.
In hac siquidem persistentes ignoratione, efficimur forma eius, quod ante omnia exsistic:
negligentes quidem formas omnes; in silentio autem, sermone omni praestantiori
constituimur, etc. Idem hoc ipse S. Dionysius habet, lib. de divin. neminib. cap. 1. Non
audendum est quicquam de summa, abstrusaque divinitate, aut dicere, aut cogitare, praeter ea,
quae nobis divinitus enuntiaverunt. Ign orationis enim summae eiusEssentiae ac Naturae,
quae omnem orationem, sensum essentiamque vincit, scientiam eitribuere debemus;
eatenusque ad supera contendere, quatenus divinorum scriptorum radius se ipse offert: ita
duntaxat, ut ad superiorem splendorem, moderatione et reverentia, quam rebus divinis debemus, coereamur. Item, eodem
lib. cap. 5. a princip. Nobis hoc loco propositum est, non eam essentiam, quae omnem
essentiam superat, qua ex parte essentiae praestat, exponere, (hoc
enim dici non potest, estque incognitum, nec penitus exprimi potest, atque ipsam
coniunctionem superat) sed laudare divinae, principatumque tenentis essentiae, ad ea,
quae sunt omnia, progrefsum, qui essentiae auctor est. cap. 7. a princ. Est hoc in more
positum Theologis, ut in Deo, ea, quae sunt privationis, contrario sensu negent. Sic et
non aspectabile dicunt scripta divina, lumen splendidifsimum; et eum, qui multis laudibus
ornandus est, multaque nomina habet, inexplicabilem, carentemque nomine; et qui omnibus
praesens est, atque ab omnibus invenitur, ut ita dicam, incomprehensibilem. Ac paulo
post: Intelligendum est, mentem nostram, vim quidem ad intelligendum habere, qua ea, quae intelliguntur cernit; sed coniunctionem praeterea, mentis
natura superiorem, qua cum iis, quae ipsam
superant, coniungitur. Haecigitur divina, non ingenio nostro, intelligere debemus; sed
ita, ut nostoti extra nos simus, totique Di fimaus. Praestat enim nos Dei esse, quam
nostros. Ita enim demum nobis divinatradentur, si cum Deosimus. Hanc ergo rationis et
mentis
expertem, stultamq; sapientiam, praeter modum laudantes, eam omnis mentis, tationis,
sapientiae, et intelligentiae causam esse dicamus, etc. et vide passim per discursum in
hoc cap. plura: item in tractat. de mystica Theologia, ubi de caligine divina.
praesertim cap. ult. ubi tandem concedit, quod Deus necest ratio, nec sapientia, nec
bonus, nec bonitas, nec nervus, nec veritas, nec vita, nec lumen, nec virtus, nectrinus,
nec Trinitas. Non quod ista nequaquam conveniant Deo, sed quod incomprehensibiliter
altius, infiniteque plenius competant ei, quam cognoscere in hac vita, aut comprehendere
valeamus. Iunge Thomam a Iesu; de contemplat. lib. 4. cap. 11. 12. lib. 5. cap. 8. et
seqq. Sic etiam Lactantius ait: Dei opera, solus Filius scit. lib. 4. cap. 8. passim. Et
idem lib. 4. cap. 7. Christi nomen ineffabile et incognitum exsistit. Deus, quia unus
est, nomen non habet. Lactant. 1. cap. 6. ex Trismegisto. Item cap. 7. ex Oraculo Apoll.
et cap. 8. ex Plaetone, tradit: quod Deus habeat nomen, ne verbo quidem capiendum. Quia
Dei principium non potest comprehendi, nec quaeri quidem debet. Lactantius. 2. cap. 5.
Cur item veritas divina, sensibus nequeat comprehendi, vide Lactant. 1. cap. 1. Egregius
plane locus de Deo exstat apud Arnobium, lib. 1. contra gentes, ante medium: his verbis:
prima, inquit, tu causa es, locus rerum ac spatium, fundamentum cunctorum quaecumque
sunt, infinitus, ingenitus, immortalis, perpetuus, solus, quem nulla delineat forma
corporalis, nulla determinat circumscripsio qualitatis, expers quantitatis, sine situ,
motu et habitu, de quo nihil dici et exprimi mortalium potest significatione verborum;
qui ut intelligaris, tacendum est; atque ut per umbram te possit errans investigare
suspicio, nihil est omnino mutiendum. Da veniam Rex summe tuos persequentibus famulos, et
quod tuae benignitatis est proprium, fugientibus ignosce tui nominis, et religionis
cultum. Non est mirum, si ignoraris; maioris est admirationis, si sciaris. Plura in hunc
sensum B. Angela de Fulginio habet, in prolog. passim. Ex multis in ipsius opuseulo
(egregio certe) occurrentibus, pauca adnotabo, cap. 20. fol. 58. Si quaeras, quid vidi,
Vidi veracem rem, plenam maiestate, immensam, quam nescio dicere, sed videbatur, quod
esset bonum. et cap. 21. fol. 62. Si quaeras, quid vidi, dico quod vidi ipsum; et aliud
nescio dicere, nisi quod videbam unam plenitudinem, unam claritatem, de qua sentiebam in me tantum implementum, quod ego nescio dicere, nec scio
dare aliquam omnino similitudinem, nec vidi aliquid corporale, sed erat sicut est in
caelo, videlicet pulchritudo tanta, quod nescio aliquid aliud dicere, nisi quod vidi
summam pulchritudinem, continentem omne bonum, et omnes Sancti stabant ante illam
pulcherrimam maiestatem ad laudandum eam. cap. 22. fol. 65. Nulla creatura potest tibi
dare
consolationem, nisi ego solus, ego volo tibi ostendere de potentia mea. Et statim fuerunt
aperti oculi animae meae, et videbam unam plenitudinem Dei, in qua
comprehendebam totum Mundum, supra, ultra mare, et citra mare, et mare et abyssum et
omnia, in quibus non videbam, nisi tantum potentiam divinam modo omnino inenarrabili, et
anima nimis admirando exclamavit dicens: est iste Mundus plenus de Deo? Et comprehendebam
totum mundum, quasi quid parum. Et videbam potentivam Dei excedere omnia, et implere
omnia. cap. 26. fol. 77. passim. Et post illud vidi eum in una tenebra, et ideo in
tenebra, quia est maius bonum, quod possit cogitari nec intelligi, et omne quod potest
cogitari vel intelligi, non attingit ad illud. Et tunc data fuit animae fides certissima,
una spes secura et firmissima, una securitas de Deo continua, ita quod abstulit omnem
timorem, et in illo bono quod videtur ita in tenebra recollegime totum, et effecta sum
ita secura de Deo, quod numquam possum dubitare de eo, quin Deum habeam certissime, et in
illo bono efficacissimo, quod videtur in tenebra, est modo spes mea tota recollecta et
secura. Frequenter igiru video Deum illo modo, et in illo bono, quod narrari exterius non
potest, nec etiam cogitari corde. In illo inquam, bono certissimo et incluso, quod
intelligo cum tanta tenebra, liabeo
totam spem meam, et in videndo quicquid volo habere, totum liabeo, quicquid volo scire,
totum scio, et video ibi omne bonum. Et etiam illud, quando anima videt divinam
potentiam, et quando videt divinam sapientiam, et etiam id quando videt divinam
voluntatem, quae mirabiliter et inenarrabiliter alias vidi, est minus illo bono
certissimo. Illud enim bonum quod video, est totum, illa vero omnia alia sunt pars, et
quando videntur illa alia, quamvis sint inenatrabilia, adportant tamen magnam laetitiam
redundantem in corpus. Sed isto modo quando videtur Deus in tenebra, non apportat risum in ore, nec fervorem, nec devotionem in
corde, nec serventem amorem, quia corpus non tremit, nec movetur, nec sic alteratur,
sicut consuevit fieri in aliis. corpus enim nihil videt; sed anima videt: et corpus
quiescit, et dormit, et truncatur lingua, quia tunc nihil potest loqui. video enim
Sanctam Trinitatem in tenebra, et in ipsa Trinitate, quam video in tanta tenebra,
videtur mihi, quod ego stem, et maneam in eius medio: et illud trahit me plus, quam alia
res aliqua, quam hactenus habnerim, vel aliquod bonum quod viderim, ita quod istius non
est comparatio ad illa. Et quicquid dico de hoc, videtur mihi quod nihil dicam, immo
videtur mihi quod aliquid dicendo maledicam, et meum dicere videtur mihi blasphemare,
tantum excedit illud bonum omnia verba mea. Cum etiam videam illud bonum, non recordor
tunc, quando sum in illo, de Christi humanitate, nec
de Deo homine, nec de aliqua re, quae formam habeant, et tamen
omnia tunc video, et nihil video. In separatione vero ab illo bono iam dicto video DEUM
hominem, et trahit animam cum tanta mansuetudine, ut dicat
aliquando, Tu es ego, et ego sum tu, et video illos oculos, et illam faciem tuam
placabilem, ut amplexetur, attrahat animam meam cum immensa
arctitudine. cap. 27. fol. 86. Et ideo non potest aliquid dicere omnino de illo: nec
aliquod verbum reperiri potest, quod illud dicat vel sonet, nec etiam cogitatio, nec
intellectus aliquis potest se extendere ad illa, tantum superant omnia; et sic taliter
quod Deus per aliquid quod dicatur nec contegitur, commendari non potest. Scriptura tamen
divina est ita alta, quod non est homo ita sapiens in toto mundo, etiam si habeat
sapientiam, quantum potest in isto statu: quod possit eam ita plene intelligere, quin
superetur intellectus eius ab ea. Et de illis operationibus divinis ineffabilibus illius
manifestare Dei, quae sunt et fiunt in anima: nihil omnino loqui
vel balbutire homo potest. Et quia anima mea saepe levatur in secreta divina, ideo
intelligo illud quod facta est scriptura divina, et id quo videtur dicere et
contradicere: et id quo facta est facilis et difficilis: et illud quo nullam utilitatem
habet aliquis de ea: quia non observantes damnantur ex ea: et illud quo alii observantes
salvantur in ea. Et sto desuper haec cognscens: et ideo rediens de fecretis Dei, secure
loquor aliqua verbula, quae sunt de extra illas operationes divinas ineffabiles, nullo
modo appropinquans eis, imo meum loqui de eis, et meum dicere, est devastare: unde et
dico me blasphemare. cap. 53. fol. 166. Quandoque quando fui reducta in me, cognovi
certissime, quod illi, qui magis sentiunt de Deo, minus praesumunt loqui de Deo: quia eo
ipso quod sentiunt de ipso illo infinito et indicabili, loqui de Deo minus praesumunt,
reputantes in comparatione quicquid dicunt, nec dicere possunt, quasi nihil. Unde si
aliquis praedicator divinorum intelligeret, sicut et ego quandoque intellexi: nihil
sciret dicere, neque praesumeret loqui de Deo aliquid, immo obmutesceret et taceret. Unde
ita homo videns per intellectum, ita efficaciter in tanto stupore videt in comparatione
ad id, quod dici potest verbo corporali, quod si aliquis praedicator esset in isto statu,
et vellet loqui de Deo, diceret populo: Ite, quia nihil vobis scio loqui de Deo,
quantumcumque esset sufficiens. Et ideo intelligo et dico, quod omnia quae dicta sunt per
scripturam, vel per omnes homines a principio mundi, non videtur mihi, quod dixerint
aliquid de medulla illius bonitatis divinae, nec unum medium granum milli in comparatione
totius mundi. Parilia in vita S. Elzearii inveniuntur, cap. 12.
ubi ille S. ait: admissum se fuisse ad intimum divinitatis sacrarium, quo omnipotens
rerum Pater sanctissima
fecunditate Filium generat, illum pulcherrimum sapientiae et mentium flerem, et quo
eundem mire sibi iucundum ac placitum dulcissime complectitur, et ab ipso contra ten
errime diligitur. Et sensi, inqui, ista ita esse, et rationem intellexi, qua filius a
Patre discernitur, et ab utroque Amor, unica tamen ac simplici tres Maiestate et Numine,
ô quam felici, inquit, et admirabili? de quo nec verba, nec exempla, neque cogitationes
amplius reperio, ut planius exsequar, de quo qui docte et perspecte sapit, tatus ingenti
religione sermonem abstinet. Ita etiam S. Augustinus alicubi dicit: Tres esse in Deo
personas, non ut dicantur, sed ut non taceantur, vide Illustriss. Bellarmin. 2. de
Christo. cap. 2. et cap. 5. fol. m. 124. Quodque Trinitas nequeat sciri: docet Taulerus
(in edit. Surii Latin. in 4. fol. 304. etc. 308. etc. ac 313.) Et item Mysteria
Hierarchiarum, sunt ex revelatione; eaque B. Paulus didicit, in tertium Caelum raptus.
Dionys. de caelst. Hierarch. cap. 6. Imo tota S. S. Scriptura, mysterium iuge et
perpetuum est: eoque intuitu Iudaei scribunt: Etiam singulas legis literas, continere
intrase sapientiam infinitam: ut etiamsi cui Deus eam det intelligendam; numquam tamen
eius finem apprehendat. Dn. Wilhelmus Schickardus, amicus meus, in exaemin. interpretat.
Hebraicar. in Genes. solida eruditione cumulatiss. fol. m. 7. et
seq. Ac ne homo perspiceret operationem Dei; voluit is eum creare, et ducere in hunc
Mundum, omnibus iam perfectis. Lactantius, 2. cap. 9. late.
XII.
Ex hactenus propositis axiomatibus, tamquam Principiis certis, rite (ni fallor)
definiri queunt nonnulla; haud extra controversiam quae posita esse videntur. Exinde enim
I. deduco: duas illas disciplinas, Theologiam scilicet et Philosophiam, revera distinctas et collterales, nec ita subordinatas esse, altera
ut alterius pars fiat. Balthas. Meisner. Philosoph. Sobriae. sect. 1. quaest. general.
Iacob. Martini, centur. 1. quaest. illustr. disputat. 1. quaest. 2. Physica et Medicina,
quia utraque disserit de corpore naturali, haec tamen magis specialiter: subalternae ideo
scientiae exsistunt. Physica vero et Mathesis, quia diversimode prorsus considerant
corpus idem, collaterales censentur. Sic itidem Theologia ac Philosophia, eundem
informant hominem dispariliter. (1.) Illa in caelum quatenus tendit, et futuram inquirit
Civitatem. Philipp. 3. vers. 9. Hebr. ult. vers. 14. Haec pro natura praesentis vitae tradit nobis praecepta. (2.) Theologia omni
carni abscondita, temporibusque saecularibus tacita, ex solo descendit auditu verbi
qeopneu/s2ou. Matth. 16. vers. 17. Roman. 10. vers. 14. et
cap. 16. vers. 25. ac 26. Savonarola. 1. de simpl. conclus. 4. et multis seqq.
Keckermann. in praecogn. Philosoph. 1. cap. pen. fol. 118. etc. et sapientiae humanae
scandalum est. 1. Corinth. 1. vers. 23.
Videtur quippe negare mens humana, hominem ad bonum, a quo semel defecit, posse reduci.
Iacob. Martini 2. Metaph. exercit. 6. thes. 7. Inde fides et alia spiritualia Dei dona,
non abusu rationis dependent: ac ratio impedit potius spiritualia, quam ut eadem
promoveat. Andreas Osinander. disput as. ex libr. Concord. 13. fol. 544. Quo etiam
respectu dici videtur; neminem nisi conversum, et effectum sicut puellum, ingredi in
regnum caelorum. Matth. 18. vers. 1. Osinander. dict. disput. fol. 546. E contra vero
Philosophia ex rationis luce, et naturae interna oritur
commotione, eaque principia habet, ex quibus gentes, quae legem nesciunt, natura quae legis sunt faciunt. Roman. 2. vers. 14. et spiritu etiam
falvifico cerentes, scientiarum, artiumque indgandarum pollent virtute. vide Hafenreff.
3. locor. theolog. statu. 1. loc. 4. fol. 209. de libr. arbitr. in rebus terrenis. adde
Meisner. Philosoph. sobriae sect. 2. cap. 1. quaest. 1. Bened. winckler. 1. de Princip.
lur. cap. 14. Ad haec, ut puto, alludunt Paracelsistae, cum dicunt: Theologiam ex Deo,
Philosophiam ex sidereo descendere spiritu, ut et supra dixi. In Philosophia nos agere; in Theologia
pati etc. Wigel. nosce teipsum. 1. cap. 3. et 2. cap. 17. Eiusdem, Guldengriff/ a princip. item, cap. 12. et 14. ad fin. Hocque sensu et
Philo alicubi scribit, in divinis, passive se animam habere. fol. operum. m. 37.
XIII.
Philosophia irreprehensibili rationum discursu, etiam divina assequitur. Deus quod
sit, quidve possit, intelligit: eum pura mete colendum esse docet.
Sed non eius novit voluntatem, in nos peccatores salvificando. Abscondita enim haec sunt
a sapientibus, et revelata parvulis; ut venirent ad eum laborantes et onerati. pulchre
Augustin. 7. confess. cap. 9. 20. et 21. Cognoscimus Deum ex operibus et creaturis; sed
illa cognitio non prodest ad salutem, tantumque homines inexcusabiles reddit. Reman. 1.
vers. 19. et seq. Ceterum de ex cellentia reliquae in homine
rationis, pulchre disserit ex nostratibus Petr. Heigius. part. 2. quast. 38. Et quantum
rationis lumen, ad Dei cognitionem elevari possit; disquirit Henning. Arnisaeus. epit.
Metaphys. fol. 284. etc usque ad fin. lib. Iac. Martini, 2. metaphys. exercitar. 4. thes.
1. 2. 7. etc. Item exercitat. 6. th. 6. etc. et in partitionibus metaphys. fol. 659. etc.
fol. 681. etc. ac fol. 841. etc. Meisner. philosoph. sobr. part. 1. sect. ult. cap. 9.
quaest. 1. Num Philosophia cognoscat Trinitatem, disquirit R. P. Martin. Becanus, in
scholast. theolog. part. 1. cap. 3. quaest. 5. fol. 248. B. Thomas. 1. quaest. 32. artic.
1. et quaest. 45. art. 7. An carnis resurrectio ex natura erui possit, lis est inter
Protestantes. Iacob. Martini, et Wenceslaum Schilling, ex scriptis utiius que partis
nota. Scholastici Theologi, non disputant philosophice, ut ostendant Trinitatem; sed ut
solvant sophismata philosophorum. Bellarmin. 1. de Christo. cap. 14. Congruentiae
naturales non demonstrant fidem: Sed ea supposita, ostenduntid, quod asserimus, non esse contra rationem.
Bellarmin. d. tract. lib. 2. cap. 6. Et huc pertinet egregius tractatus R. P. Theophili
Reinaudi, de Theologia naturali, liber omnium lectione
dignus. Origo humanae philosophiae est, ratiocinatio ex posteriori. Philo, de Mundi
opific. fol. 8. et seq. Et progreditur tamen altiori ex principio, Platonica,
Pythagorica, et consimilium Philosophia: ubi multa sunt ex traditione Hebraeorum,
aliorumque Orientaiium populorum, quaedam etiam ex revelatione a spiritibus facta adde Mich. Piccart. de critiriis scient. Et Dn. Tob. Adami, in
praefat. prodromi passim. Inde etiam quoad divina, nullam certitudinem Platonici, ex philosophia humana hauriri posse
reputaverunt: quod posterior Academia, ad cuncta alia etiam sensibus patentia perperam
traduxit. Lactant. lib. 3. cap. 2. et quatuor seqq.
XIV.
In S. S. Scriptura multa philosophica continentur; imo ex
iis haurienda sanior, et corrigenda est profana philosophia. Et impius est Paracelsus,
qui Moysen optimum Physicum esse negat, lib. de lign. et lin. vitae tit. vom Menschlichen Brot/ tom. 2. oper. fol. 542. Et certe divina
philosophia, qua nostri sapientes, excellentiori spiritu, quam pro
humana natura usi; non humanitus sed divinitus arcana edocti
fuerunt. vide Origen. in philocal. cap. 22. passim, et praesertim. fol. m. 369. Illa
divina philosophia, cognoscit creaturas ex priori: eoque intuitu apud Taulerum, fol. m.
279. col. 1. et 2. dicit Eccardus, der ist Weiß/der das Wesen einer
Blum erkennt. adde S. Bernhard. in operib. fol. m. 372. ac de Maiestate
divinarum literarum, quodque Moyses nil nesciverit, vide Schickardi mei, Bechinat. diss.
1. nu. 2. et 3. Disciplinae certe omnes, quamplurimum iuvari possent; si doctissimi viri,
aliis perlustratis, in divinis libris praecipue laborarent, sua quisque tractantes: ut
pulchre Franciscus Valesius scribit, in prooemio sacrae philosoph. Nec videtur illorum
opinio probanda, qui ea omnia, quae in sacris literis traduntur, statim volunt esse
propria theologiae. Keckermann. 1. system. theolog. cap. 8. fol. 167. et seq. item, fol.
492. et seq. Et usus aliquis est legis atque Decalogi politiko\s2; consistens in conservatione disciplinae externae; seque
extendit ad omnes pariter non renatos. vide Formul. Concord. art. 6. Eoque sensu scribit
Albericus Gentilis, 1. de nupt. cap. 10. et seq. Secundam Decalogi tabulam ad politicos
pertinere. Sic ex legibus Moysis, omnes honestas constitutiones provenisse; a Iudaeis
gubernandarum et constituendarum rerum publicarum rationem accepisse Graecos, ex Iosepho
et aliis, Ioach. Stephani deducit. 1. de iuris dict. 6. num. 9. et 12. ac Zepperus 1. de
legib. Mosaic. cap. 13. vide etiam Alsted. Archeolog. cap. 15. fol. 64. etc. ac 86. etc.
Et ex Mosaicis scriptis, omnia bona in Munde,
accepisse Philosophos et Legumlatores. Euseb. docet. 1. bistor. cap. 1. veteresque
Sophos, divinorum dogmatum fuisse fures, Cresollius habet, in Theatr. Rhetor. 5. cap. 9.
singulare vero est Satanae stratagema, rerum inventionem ad Idola, et gentium Deos
referre, aut ad eos homines, qui in propaganda Idololatria egregiam operam navarunt.
Id namque praecipue cavit, sibi et suo tenebrarum Regno metuens, ne quid homines
resciscerent de Scripturis Divinis: et ne quid esse melius Aegyptiorum aut Chaldaeorum,
aut Graecorum Scriptis putaretur. Matthaeus Beroald. Chronic. lib. 1. fol. 49. Ex eo
artium et Philosophiae Ethnicae vanitas atque incertitudo proventi: protoplastorum nempe
vitio impedimur, quo minus etiam in humanis hisce pleno Naturae lumine fruamur. Unde
Scorates nihil se scire professus est, Phyrro de omnibus dubitavit: Democritus in puteo
veritatem submersam esse, dixit. Vide du Bartas. num. 26. etc. fol. m. 15. de premier
iour de la 2. Septmaine. vide il duello dell' ignoranza et della scienza. de Constantino
Notari, part. 1. per tot.
XV.
Philosophia sine Theologia nil prodest quicquam. Sapient. 13. vers. 1. Marc. 8. vers.
36. Hanc qui negligit, nonis duntaxat, ut in aliis fieri solet, Scientiae; sed ipsius
quoque vitae, et aeternae felicitatis facit iacturam. Quamvis namque praesentis, seu
brevioris huius vitae ratione, aliquid perfectionis tribui debeat Philosophiae; et
subsidio eiusdem, non arum iuventur, ipsimet in hoc Mundo Christiani: et Die enim est
donum. Iacob. Martini, centur, 1. quaest. miscell. disput at. 1. thes. 1. et idem,
disput. Ethic. 2. thes. 1. quaest. 5. ac disputat. 4. thes. 2. quast. 1. Vicissim tamen
Philosophia, omnesque morales et intellectuales, quas illa promovet virtutes, (per se
quidem bonae) personam quatenus Deo non placentem ingrediuntur, foetorem contrahunt; nec
nisi ad Christum referantur, completae virtutes, sed potius (ut B. Augustinus loquitur,
19. de Civitat. Dei cap. 15. splendida exsistunt peccata. Keckermann. in praecogn. Ethic.
fol. 17. etc. Clemens Timpler. Ethic. general. 1. cap. 2. quaestion. ult. Hoc intuitu B.
Paulus, non quicquam scire voluit, nisi IESUM Christum, eumque crucifixum, (in cuius sane
contemplatione, maximas percipiunt delectationes Christiani. Savonarol. 5. de sim plic.
conclus. 13. et 14. nullaque sublior ac utilior etiam meditatio est; quam passionis
nostri Salvatoris) et sapientiam se loqui gloriatur, non huius saeculi, neque Principum
huius saeculi (id est Politicam) qui destruuntur; sed DEI sapientiam in mysterio. 1.
Corinth. 2. vers. 26. vide ad Philippens. cap. 3. vers. 8. Omnes, qui extra Ecclesiam, et
multi in Ecclesia ipsa, etsi doctrina, honestateque praefulgeant, et coram Mundo decenter,
beateque vivant; respectu nihilominus Theologiae, omne in aevum, nisi convertantur,
infelicissimi sunt futuri. Caeca est Mundi Theologia, quae
hominibus persuadet, si modo Civilem vitam degant, hoc est, aequos et pacificos se
omnibus praestent, neminem laedant etc. coram Deo excusatos esse: Matth. 5. vers. 20. cum
in vita, quae DEO placeat, altius aliquid; Fides nempe (novam gignens creaturam)
requiratur. Romanor. 14. vers. ult. Galat. 6. vers. 15. Haebraeor. 11. vers. 6. vide
Lactantium, 6. cap. 9. Sic licet in gentilibus multis venerabilis fuit virtutum imago
plurimarum, et interdum reprimentem quam vocant, habuerint gratiam: ac quam vis eiusmodi
naturalis luminis effecta, propenso quandoque affectu dignatus fuerit Deus. Marc. 10.
vers. 21. ubi Beza, in annotat. maior. Gesnerus, ad Formulam Concord. disputat. 6. cap.
2. Aegid. Strauch. illustr. quaest. Et hic. dec. 5. thes. 9. Quia vero Christum non
cognoverunt, in cogitationibus superbia tumescentes, vera humilitate carentes et humanam gloriam appetentes, ac se ipsos
sapientes esse aestimantes ac dicentes: Stulti facti sunt, et in cogitationibus suis
evanuerunt. Roman. 1. Augustin. 5. confess. 3. Polycarp. Leyser, Iun. dispitat. ex
formul. Concord. dec. 5. quaestion. 3. thes. 22. etc. Quia scilicet non suam vanitatem
philosophando invenerunt; sed sibi, suisque viribus omnia adscripserunt, seque deo
aequipararunt. Montaigne des essais. fol. m. 456. et seq. lib. 2. cap. 12. Quia rationem
et cogitationes suas pro Deo arripuerunt, ex his Deum, et quae Dei sunt iudicantes. Hoc
intuitu duplex est conscientia, politice bona et Christiana. Duplices item sunt virtutes,
multum differentes; Ethicae et theologicae. Meisnerus, in Philosophia sobria, sect. 2. cap. 1.
quaest. 3 Pariter etiam differentia est, inter Patientiam Philosophicam et Christianam.
Strigelius in append. com. ad lib. 2. Ethic. fol. m. 172. Camerar. 2. cap. 58. Louys
guyon. tom. 3. des diverses lib. 4. cap. ult. Inter Theologicas et Phrlosophicas
consolationes. Camerar. 3. medit at. hist. cap. 31. et seq. Sic item discretio duplex:
Seraphin. Firmanus tractat. de discret. cap. 12. duplex item charitas. (Divina, et
Naturalis) Firmanus. tractat. de intern. orat. cap. 20. ac etiam duplex contemplatio est:
Catholicorum et Philosophorum. Alb. Magnus. de adhaerend. Deo cap. 9. fol. 33. Et differt
imprimis iustitia Spiritus ac Carnis. Sic et alia Philosophica, alia Theologica
consolatio exsistit. Illa: Stoica non curat casum orbis, et quasi se Deo opponit.
Epicuraea, non curare Deum res humanas, credit, ac naturaliter fieri cuncta censet: ac in
eo confidit, quod morte omnia finiantur mala. Theologica e contra; Deo confidit et
adhaeret, quicquid fiat: Deum non linquit, etiam in morte, manetqu semper in fide, et
Spiritu humili erga Deum. At Philosophiam Paedagogiam esse in Christum; Deum per Logicam
et Metaphysicam accendere voluisse lucem sui spiritus in hominibus, non ego dicere ausim.
Polycarpus Leyser, Iunior. in Disput at. ex formul. Concord. dec. 6. quaest. 7. Quod
tamen facere videtur
Nicol. Taurel. Triumph. Philosoph. tractat. 1. cap. fin. fol. 85. etc. vide Colleg.
Ethicum Christ. Matth. Dithmarsi, disput. 1. disquisit. 2. et 5. Iacob. Martini,
disputat. Ethic. 1. thes. 1. qu. 3. Et cum mica salis
intelligendum est, quod Iacob. Scheckhius. lib. 1. de Demonstratione, scribit. Ego quidem
sic iudico, tum demum fore quietas et beatas Ecclesia, si aut Philosophi veri dentoperam
Theologiae, aut Theologi philosophentur pie. Magis mihi votis efflagitandum videtur; ut
Christum non legendo et disputando solum, sed cumprimis sequendo, adprehendere studeamus:
Nam timor Domini initium est sapientiae. Proverb. 1. vers. 7. Epistol. 1. Iohann. 2.
vers. 27. Ego hoc video (ait ipse Martin. Lutherus, in praefat. comment. ad Psalm.) non
esse Theologum, qui magna sciat, et multa doceat; sed qui sancte et Theologice vivat.
addatur omnino Arnd. Vom Wahren Christenchum. 1. cap. 38. et
seq. De Vanitate Philosophiae humanae, vide B. Eucher. de contemptu Mundi, m. fol. 35.
etc. Quodque ea cum Theologia non sit permiscenda, monet Drusius, ad loca Exod. cap. 46.
Certe cautum olim fuit apud Hebraeos, ne scripturarum arcana philosophicis dictionibus
enuntiarentur. Ricius. 4. agricult. theorem. 21. huiusque neglectus hereses peperisse
videtur. Quemadmodum Luna, humores excitare, non vero concoquere potest. Erasmus, in
Adagiis, Lunae radiis non maturescit botrus. ita profanae disci plinae, excitant hominem
ad Deum, praestare autem nequeunt veram humilitatem.
XVI.
Esi Philosophia humana, multiiugi differentia a Theologia sit separata: cum eadem tamen
neutiquam pugnat. sed una simul consistere queunt ambae. Keckerman. in praecognit.
Philosoph. lib. 2. ad finem fol. 181. etc. Regnum etenim Christi, quamvis non sit de hoc
Mundo. Iohann. 18. vers. 36. (Non me Pater iudicem, aut partitorem fecit, Luc. 12. vers.
13. Non ego te condemno; vade et ne deinceps pecca. Ioann. 8. vers. 11.) Verum Regnum
novum spirituale; hoc est, in corde notitiam Dei, timorem Dei et fidem, Iustitiam
aeternam et vitam aeternam Evanglium inchoet. Foris tame interim Oeconomia, et politicis ordinationibus legitimis, quarumcumque
gentium inter quas vivimus, uti nos sinit, Sicut et non prohibet nos frui Medicina, Architectonica,
artibusque necessariis, et liberalibus aliis; non secus ac cibo, potu, aere etc. Apolog.
Confess. Augustanae, in respons. aed argum. 1. adversariorum art. 16. Qua de re etiam annotanda sunt verba Philippi Melanch. comm nt. ad
Coloss. 1. cap. 2. Rursus, inquit, ut desiperent etiam ii qui dicerent; artem sutoriam
pugnare cum doctrina Christi. ita desipiunt, qui Naturae, et
Morum Civilium cognitionem, dicunt pugnare cum Religione. Ideo Paulus non ait,
Philosophiam malam esse, sed ait, videte ne quis vos decipiat per philosophiam: abusus
vituperatur, res ipsa non improbatur, ut si
quis dicat, vide ne te decipiat Vinum. Similiter Strigelius, in proleg. Ethic. Arist. a
princip. Philosophia, ait, non srgnificat opiniones undecumque ortas; sed certas
notitias, quae sunt demonstrationes aut earum membra: id est, principia, vel
conclusiones. Has veras noritias, quae habent suas metas, et recte accommodantur, non
damnat Paulus sed confusionem Evangelii et philosophiae. adde Michael Piccart. dissertat.
3. Ita et Origenes, aliique, utramque coniunxerunt. Euseb. histor. 6. cap. 15. ac de nexu
profanarum et sacrarum literarum, vide Filesacum. 1. select. cap. 19. Hocque in sensu (si
nempe perperam confundantur) percipio vituperia Philosophiae, in SS. Patrum lectione,
quae passim occurrunt. Nempe haereticorum Patriar chae dicuntur a Tertulliano, lib.
advers. Hermog. et Hieronymo, epist. ad Ctesiphont. Concussio veritatis, indigitatnr ab
eodem Tertulliano, lib. de anima. Et quod haereses a Philofophia subornentur, ait idem, de praescript. adversus
haeret. Philosophi item Rants et insectis, quibus Deus Aegyptios percussit, a glossa iuris Canonici, alicubi comparantur. Neminem Theologum fieri
posse, nisi id fiat sine Ariftotele; Martin. Lutherus dicere solebat. Finck. can. 17. Sic
etiam potest aliquid verum esse in Theologia, quod Naturae
(ordinario) cursui repugnat: et interim tamen Physica non contradicit Theologiae. vide
meisner. Philosoph. sobriae part. 1. section. 4. cap. 2. quaest. 3. Keckerman. in
praecognit. philosoph. lib. 1. cap. penult. 106. etc. adde Lutherum, disput. de Anno
1539. 11. Ianuar. tom. 1. lenens. fol. 528. Alsted. archaeolog. cap. 18. Virginem
peperisse, impossibile est Philosopho, si refpectum habeat ad Naturam: haud negat, illud
per omnipotentiam Dei fieri posse. Et omnino damnanda est Philosophia Galeni, qui, lib.
11. de usupart. cap. 14. ita scribit: Non sat erat, Creatorem pilos duntaxat velle esse
tales: neque enim si lapidem repente velit facere hominem, efficere id poterit. Atque id
est, in quo opinio nostra ac Platonis, tum aliorum, qui apud Graecos de rerum natura recte conscripserunt, a Moysis dissidet. Satis enim habet is,
si Deus materiam exornate velit, ea autem repente est exornata. Omnia enim Deum facere
posse arbitratur, etiamsi ex cinere equum aut bovem facere velit. Nos autem non ita
sentimus; sed consirmamus, quaedam naturam facere non posse, eaque Deum ne aggredi quidem
omnino: sed ex iis, quae facere potest, quod melius est, eligere. Hactenus ille.
XVII.
Quemadmodum Bonum spiritus, et omnis de illo tractatio, non ad corpus referenda;
omnisque ibi secundum carnem, historiam et literam, non sufficit cognitio. Ioann. 4.
vers. 24. et cap. 6. ver. 63. 2. Corinth. 3. vers. 6. et cap. 5. vers. 16. Iacobi 2.
vers. 19. ita bona omnia temporalia, ac ipsa etiam sapientia humana; tum demum cum
spiritualibus simul subsistere possunt salubriter, animum si non intrent, mentemque
coinquinent, et Idolum siant. vide Lutheri, explicat. 1. praecepti, in Catechesimaiori.
Auctor item Sanctus, libelli egregii, divine; Hoc opus est, ait, perfecti viri, numquam
ab intentione caelestium animum relaxare, et inter multas curas, quasi sine cura transire: non more torpentis, sed praerogativa quadam liberaementis,
nulli creaturae inordinata affectione adhaerendo. Kempis. 3.
de imitat. Christi. 30. In quem eundem sensum B. Paulus 1. Corinth. vers. 29. etc. Hoc
autem; aio, fratres: ut et qui habent uxores, sint ut non habentes; et qui fient, ut non
flentes; et qui gaudent, ut non gaudentes, et qui emunt, ut non obitnentes; et qui
utuntur hoc mundo, ut non abutentes. In hoc beata et spiritualis consistit paupertas. Hoc
uno opus est, quod qui elegit, paitem bonam eiegit, quae non anferetur abeo. Lucae. 10.
vers. ult. Quo intuitu Philosophia (non illa humana, sed Theosophica, cuius gustum
aliquem habuerunt prisci quidam gentiles) a Platone, in Phoedone, mortis meditatio
indigitatur. Goclenius, quaest. Ethic. 1. Et vera sapientia ab eodem definitur, fuga ex
hoc mundo. Augustus Steuchus. 10. de perenni philosophia
cap. 3. Quae omnia inculcantur a Taulero, in operibus suu passim et praesertim in seiner nachfolg deß Armen Lebens Christi. (quem librum, numquam
antea ut puto vulgatum praelo, ex manu scripto quem apud me servo, imprimi curavi) a
Caementario, in dem Geyftlichen Kauffmann / a Iohann.
Arndro/vom Wahren Christenthumb. Val. Andreae. in Cosmexeno.
aliisque: Nempe Eccardo; cuius quaedam Contiones Taulerianis sunt insertae. Henrico
Susone, Rusbrochio, (quorum opera ex Germanico vertit, et Coloniae imprimi fecit Laur.
Surius.) hen. Harphio. Kempisio, seu quicumque fuerit auctor libelli optimi, de
imitatione Christi a patribus e societat. Iesa admodum commendato: ut in Asceticis
Nigronius docet, Petro Gerlaco (altero Thoma a Kempis dicto) Auctore Theolog. Germanicae
(Coloniae et Antuerpia impressae) Didaco stella. Ioh. Lansp. Fr. Aria. e focietat. Iesu in tr. de praes. Dei Constantino de Barbanson.
Seraphici Ordin. in tractat. de occultis semitis amoris Divini. Albert. Magno. de
adharendo Deo, Ludovico Granatensi, Alcantata, Seraphino Firmano, Ludovico Blosio Praxin
horum libellorum suggerunt Vitae Patrum, eorumque argumentum figuris expressit Daniel
Sudermannus. Definitur et agitur de hac Mystica, seu aff ectiva Theologia, in praefatione
Dedicator. operum Tauleri Latinorum. Eaque fere contemnitur a Theologis vel carnalibus,
vel philosophicis, etiam et Scholasticis subtilitatibus, nimium immersis. Vide Bellarmin.
in tract. de Scriptor. Ecclesiasticis. ubi de Rusbrochio et Taulero. Ac quoque Heinricus
Sufo, cuiusdam hereseos suspectus fuit. vide eius vit am passim.
Et Gerson, Rusbrochium, Eccius Taulerum condemnavit. Nec Taulerum et similes, aptum suis
discipulis censent Patres e Societ. Iesu. Nigron. in Asceticu. Quemadmodum Arndii
scripta, ad hanc normam confecta, respuunt multi Lutherani. Sed certe omnis singularitas,
novitas, et affectata ratio loquendi, periculo non caret vide tractat. Dionys. Carthus.
de probat. spirituum. Et plurimi sublimia nimis appetentes, humilitateque carentes,
falsum lumen sequuti sunt, quod ne fiat, sedulo monet Theol. Germanicae Auctor, cap.
vom falschen Liecht. Et olim tales haeretici fuerunt, et
iugiter ea secta in Belgio mansit, ibique in Anabaptismum transit, Fren Geister dicebantur, Nolhardi item et Begardi, et nunc etiam idem
spiritus Wigelianus, Paracelsistas, Metistas, Stifelianos etc. turbare videtur:qui se iam
cum Deo unitos, imo in eum transformatos iactitabant, nec ideo ulla lege teneri concludebant. vide Rigordum, de gestis Philippi
Augusti Francorum Regis, sub Anno 1209. ubi eius opinionis auctorem prodit Almaricum,
adde Rusbroch, in Samuele et passim. Taulerum, contion. 3. domin. Trinitat. 13. et aliis
in locis, quae Index monstrat. Formicar. Iohann. Nideri, fol. m. 214. et 221.
CAP. III. De Origine Civilis Societatis.
NUnc porro de Civilis Cocietatis (quam singulari disputatione persequitur Dn.
Gryphiander) origine, dicendumerit. Quandam inter nos cognationem constituisse Naturam,
recte scribit Florentinus IC. in l. 3. d. Iust. et Iur. ubi Coral. num. 9. Generaliter
enim ita est comparatum, ut qui cummune aliquid habent, tendant ad id, quod est generis
eiusdem. Itaque et omne id, quod est communis mentis particeps, si militer ad cognatum
suum contendit. Ac quanto est aliis rebus praestantius, tanto et paratius est, ut
commisceatur cum eo, quod est generis eiusdem. Marc. Anton. Imper. de vit â sua. lib. 9.
fol. m. 292. et seq. Inde hominem zw=on politiko\n; omni
ape, omnique animante gregali, civilius et urbanius animal esse, probe Aristoteles dicit
1. polit. 2. vid. 1. 2. ad fin. ibi: kai\ tw=n fu/s1ei politikw=n
zw/wn. ff. de legib. eleg Bellarmin. de Laicis. cap. 5. Homines ad koinwni/an, seu quandam communem societatem et cohabitationem, impetu
ac instinctu quodam naturali trahi; aperte indicat sermo, hominia natura datus; utpote qui solitario supervacaneus esset. Ad vitam
insuper symbioticam amplectendam, ducitur et quasi impellitur homo; dum omni auxilio
destitutus, nudus et inermis, quasi ex naufragio, omnibus rebus amissis, in huius vitae
eicitur aerumnas:neque etiam in adulta aetate, propriis viribus,
omnia vitae subsidia parare potest. Lactant. de opific. Dei. cap. 4. August. de Civitate
Dei. lib. 21. cap. 12. Eugub. Steuch. 6. deperenn. philosoph. cap. 9. Althusius. 1.
Polit. 1. a princip. Timpler. 1. polit. 3. quaestion. 5. Et quod Imperatores in l. 5. §.
1. C. ad Leg. iul. Maiest. de filiis reorum Criminis maiestatis rescribunt; mortem illis
solatium, et vitam supplicum esse: Ad hoc Albericus Gentilis, disputat. 4. ibid.
prudenter adnotat; poenam ipso leto maiorem exsistere, versari inter homines, et hominum
suffiagiis carere. Ac item, quia homines si soli
sint, timeant et expavescent; adparet exinde, societatis adpetitum esse a natura. Certe etsi homo corpore sit enutritus, non tamen lumen animi
exercere, neque in adulta aetate, etiam externa illa, quibus in
vita commode degenda opus habet, in se vel apud se potest
invenire; quo scilicet necessitate adactus, ad coniunctim vivendum, vel Symbioticam vitam
invitaretur: Iohann. Althus. 1. polit. a princ. At cum Deus ipse per naturam dederit
rebus singulis facultatem se conservandi suisque contrariis resistendi, quantum ad
incolumitatem salutis opus est; nec homines facultatem hanc exsequendi dispersi
potuissentexequi. argum. Genes. 2. vers. 18. instinctus, iisdem adiectus est gregatim
vivendi; societatemque Civilem constituendi. Qua ratione manifestum
est, po/lin seu Civitatem, omnium Societatum perfectionem,
in utero naturae conceptam, ab illa partam, in eiusque veluti
gremio et ample xu enutritam, ad legemque naturae referendam esse; post Arist. Casus. 1.
poslit. 2. Keckermann. in praecog. System. polit. can. de politia generali. Intuitu etiam naturalis huius propensionis, acute
Scaliger. 4. Poet. 1. Hominem ab o(mw=s2, derivatum
opinatur; quasi ipsa notatione significetur, illum societatis esse
studiosum. Vide tamen. Christian. Becman. de origin. Latin. Linguae, in verbo Pumilus.
Che ciascuno attenda solamente a casi suoi, non e altro, cheunrender l'huomo simile alle
fiere. Guazo, de Civil. conversat. 1. Quamvis autem ICC. Urbis constitutionem Iuris
gentium esse secundarii, ex l. 5. ibi: aedificia collocat a. d. Iustit. et Iur. proben:
id tamen ita intelligi debet, quod aedificatio et structura urbium, communi gentium
consensu approbata, et postquam aliquandiu homines exstitissent, demum abiis conditae
fuerunturbes. Genes. 4. vers. 17. Danae. vetust. primi mundi antiquit. cap. 3. prope fin.
Civitas vero, seu ut certi quidam hominum caetus sint, Iuris consensu, utilitatisque
communione sociati, id a natura, eiusque primaeva lege,
originem trahit.
II.
Societatem vero, omnium quae habetur, perfectissima omnium aliarum Princeps, quaeque
th=fu/s1ei, seu intentiove Naturae prima exsistit, po/lin seu Civitatem vocamus. 1. Polit. 2. in qua omnes, et singule aliae societates umuntur, ac conspirant: et quae
est potissimum eorum, quae humana ratione constitui possuut, ut
ait B. Thomas. 1. Polit. lection. 1. Hunc caetum Deo gratissimum esse, Ethnici quoque
noverunt et inter alios Cicero, qui in Somnio Scipion. Nihil est, inquit, illi Principi
Deo, qui hunc Mundum regit, quod quidem in terris fiat, acceptius; quam concilia
caetusque hominum iure sociati, quae Civitates appellantur: Civitatem autem Venerabilis
Beda, in Genes. cap. 19. dictam existimat: quod plurimorum conseiscat, et in unum
contineat vitas, aut quod unicas sit Civium. A coeundo nominari putat Cicero, d. loco.
quo in illa
Cives vinculo quodam societatis coeant in caetum unum. vide Bodin. 1. cap. 6. Eaque de
finitur, caetus multitudinis, iuris consensu, et utilitatis communione securatus. S.
Augustin. 19. de Civitat. Dei, cap. 21. Omnia continens, ad vitam optime degendam
necessaria. Et hoc, ut obiter drcam, inter Urbem et Civitatem interst: quod Urbis termini
muri sunt, et iisdem ipsa finitur. Civitas autem, non in parietibus aut muris; sed in
iure et hominum multitudine posta est. Alioquin enim Atheniensibus, cum se classi marinae
comnitterent; (eo quod ab Oraculo Delphico responsum acceperant, Civitatem a Persis
invictam moenibus ligneis fore) Alioquin item Senatui, Populoque Romano, cum urbem
adventu Caesaris trepidi desererent, non fuisse Civitatem, dicere cogeremur. Urbs, teste
Nonio Marcello, aedificia; Civitas, incolas respicit. Cicero, pro Muraena. Roma Urbs est, eam Civitas incolit. Hincque olim Roma a
Gallis capta, non habita fuit pro Civitate:et recte Camillus reputa vit, obesessos tum in
Capitolio, eam repraesentare. Plutarch. Camill. Ut et in Carthaginis deditione, cum
Legatis a Senatu Romano responsum esset: obsides cum classibus traderent, Civitati et
privilegiis nihil ademptum iri:id male Carthaginen ses de muris quoque sunt interpretati.
Appian. in Lybic. Et Nycias apud Thucy didem, lib. 7. Viri, inquit, Crvitas sunt, non
moenia aut naves hominibus inanes. Denique una numero Civitas, haud est alligata ad unam
aliquam certam Urbem; sed in diversis Urbibus, imo et in pagis consistere potest.
Undecumque Clariss. Barthius, lib. 58. animadvers. cap. 5. ut et in tractatu de
iureterritorior. cap. ult. dixi. Vide de Civitatis ac Urbis significationc ac
differentiis variis. Bodin. 1. de Republic. 6. num. 49. etc. Paulum Busimu, lib. 1. de
Republ. cap. 4. sub num. 2. Alberic. Gentil. lect. Vergil. cap. 8 Frid. Tilemann. disp.
ff. 3. thes. 24. vol. 1. Arnisae. relect. polit. lib. 1. cap. 5. sect. 2. Schonbörner. 1.
polit. 13. Timpler. 1. polit. 6. quaestion. 3. Iohann. Crugerum, Colleg. Politic.
disputat. 3. thes. 3. etc. Iohann. Von Elßwich / disputat.
polit. 2. thes. 2. et 4. Quamvis non raro hae appellationes confundantur: quod et
Interpretibus disciplinae Civilis est familiare. Et Civitas nunc denotat hominum coetum,
nunc locum illum, in quo habitat ille coetus: quod et de Ecclefia dici solet. Bellarmin. de concil. et Ecclesia. lib. 2. cap. 1. De Civitate, item Urbe, Republica gente etc. adi Leonhard. Aretin. lib.3. Epistolar. fol.
m. 105. etc. Gryphiandr. disputat. de Democrat. thes. 18. et 19. Paurmeister. 2. cap.
ult. a princ. Casum. Sphaer. Civit. lib. 3. cap. 2. De Republique, Cite, Ville consule
Guyon, tom. 3. lib. 3. cap. 18. et seq.
III.
Hanc igitur in utero Naturae conceptam, ab illa editam in hanc
lucem, in eius gremio enutritam, ad legemque Naturae pertinere (neque inchoative solum et
materialiter, sed etiam quoad partium
conglutinationem (extra controversiam positum esse videtur, post Aristotel. Casus, t
polit. 2. quaestion. 1. Keckermann. in praecogn. System. Politic. Canon. de polit.
generali. fol. 9. etc. Velsten. centur. quaest. politic. decad. 4. thes. 3. Iohann. Arnd.
Vom Wahren Christenthumb. cap. 26. Quam vis industria hominis excolatur. Sicque agricuitura est naturalis,
licet hominum requirat curam et operam. Quamvis item ex metu, indigentia, aliisque similibus externis causis impellentibus,
politica societas oriatur; attamen causa propinqua, et intrinsecus urgens, est
luxnaturae: quae nobis eam habilitatem implantavit, ut ex terna
aliqua, etiam leviter quandoque oblata
occasione, ad Civilem cohabitationem perveniamus. vide Lactantium, 6. cap. 10. Sicut et
Matrimonium, quod indubie est iuris naturalis, l. 1. §. 3. de lust. et Iur. non semper
natura, sed variis occasionibus aliis conciliatur. Numquam fuit
tempus, in quo non fuerit societas et communitas aliqua vitae inter homines; nisi vi aliqua maiore coacti, ab illa in solitudines
abirent. Utridiculi haud immerito videantur, qui audacter affirmant, homines primum more
ferarum vitam degisse, in silvis et montibus oberrantes, quod prisci communiter sunt
opinati. Diodor. Siculus 1. num. 8. Thucydides, ab initio. Lucretius, et ad eum Lambinus,
mibi fol. 679. et vide ibid. fol. 696. 701. adnotat. Unde et Gratius Phaliscus, in
Cyneget.
--- Nuda silvas virtute movebant
Inconsulti homines, vitaque erat error in omni.
donec a quibusdam in coetum inducerentur. Petr. Gregorius Tholosanis 1. de Republic.
2. Bellarmin. de Laicis cap. 5. Keckermann. in praecog. Politic. fol. 11. etc. et
disputat. practic. 29. problem. 2 Frideric. Tilemann. disp. ff. vol. 1. disputat. 1.
thes. 2. Cruger. colleg. polit. disputat. 1. thes. 38. etc. Velsten. decad. 2. quaestion
2.
IV.
Hic paulatim subsistere lubet, et illam multorum ingeniis
iactatam excutere quaestionem; An ea vita, in quasunt homines mis1a/nqrwpoi,, et a)po/lides2, hospitis
aut peregrini instar, sine certolare aut domicilio, et sede exsistentes, aut
solitariorum, monasticum seu eremiticum, aut contemplativum, ut vocant, vivendi modum
amplectentium; a Civili societate penitus abhorrentium, et in latebris suis
delitescentium: an, inquam, ea vita beatior sit, quam illorum, qui in communi coetu, qui
in civitate vivunt?
-- -- Pars invenit utraque causas.
Sed regulariter tamen (et quoad maiorem hominum partem) id negari solet. Guazzus, de
Civil. conversat. a princ. Richter, axiomat. histor. 4. Timpler. 1. polit. 3. quaest. 6.
Charron. 1. de Sagesse, cap. 54. Guyon tom. 2. lib. 2. cap. 1. des diverses Lecons. et
tom. 3. lib. 1. cap. 26. Montaigne 1. cap. 38.
Et quidem Atistotelis auctoritate. 1. polit. 2. qui scribit: eum, qui non fortuna, sed natura alienus est a Civitate,
qui in societate esse nequit, aut nihilo indiget propter copiam, et pars Civitatis non
habetur; hunc aut improbum esse, aut homine praestantiorem: bestiam nimirum aut. Deum. Ut
qui ab Homero per contumeliam dicitur:
--- Iure, tribuque domoque carens.
Misera est talis vita: hincque Cicero, neminem esse, ait, etiam cui abunde omnia,
tamquam virgula, quod aiunt, divina
suppeditar entur, qui in solitudine vivere velit. Sibi ac aliis inutilis est eadem haec
vita: recteque Stoicis placuit, ea quae in terris gignuntur, ad usum hominum creari
omnia. Homines autem, hominum causa generatos: ut ipsi inter se
alii aliis prodesse queant. Et proximi amorem cultui divino aequiparat: Deus, Matth. 22.
vers 39. 1. Corinth. 13. vers. 2. et 3. Atquomodo proximi nostri commoda promovere
quimus, societati humanae nisi nos insinuemus propus? Nec qui se a vulgo segregat, minus
cum mundo, et munduscum illo commune habet: non ab hominibus; sed a rebus, et primum a
suis secedendum est. Te animo populis subtrahe, non pede, atque dura. Seneca, Epistol.
56. Quires et homines fugit, ille est quem cupiditatum suarum infelicitas relegavit: qui
alios feliciores videre non potuit, qui se velut timidum atque iners animal, metu
occultavit, ille sibi non vivit, sed quod turpissimum est, ventri, somno, libidini: nen
sibi vivit, qui nemini. Divine Gregorius Magnus, Pontifex, super Ezecbiel. 9. homil.
Saepe cum de vita proximorum querimur, mutarelocum conamur, et
secretum vitae remotioris eligere; videlicet ignorantes, quod si desit spiritus, non
adiuvet locus. Loth enim Sanctus in Sodomis exstitit, in monte peccavit. Quia autem loca
mentem non muniunt, ipse humani generis primus testatur parens, qui in Paradiso cecidit:
sed minus sunt omnia quae loquimur ex terra; nam si locus salvare
potuisset, Satan de caelo non caderer. adde Anton. de Sales. Episcop. Genevens. praxin
spiritual. part. 1. cap. 3 et part. 3. cap. 24. Anima quidem nostra, tranquilla et sedata
esse debet: Sed vera illa e)uqumi/a et securitas, haud
ecstasi, et spirituali monastico gaudio; sed potius carnis et affectuum victoria definiri debet. Arnd. in praef. lib. 3. vom wahren Christenthumb. Granatensis, in floribus, part. 7. cap. 11.
Didacus Stella. 3. de contemptu Mundi. cap. 10. Quodidem emphaticis admodum verbis,
docetauctor quidam sanctus, laudatus in Harmonia, etlicher punckren und Articuln Christlicher Lehre. fol. 42. b. ita
loquens: Welcher Mensch aber sich selber außer Göttlicher Mhne (Liebe)
mit einem lautem hertzen / unnd mit einem wahren /vesten / ungestiffien Glauben in allen
dingen läßt / und sich Gott gäntzlich ergibt und bevihlet/ in Lieb und in Leide/ und mit
schlechten worte/in allen eeyden/Widerwertigkeit und Betrübnuß/ vnd dem Göttlichen Willen
demütiglich mit williger geduit vnnd gelassenheit danckbarlich gehorsam ist. Sthe diß ist
rechte/ wahre vnnd gewisse Andacht, vnd ist auch je vnd je gut vnd gerecht/von
Gottallezeit/vnnd niche von der Natur/noch von dem bösen Beist/vnd ist auch ein sicher
gewiß Zeichen/rechter wahrer Heiligkeit/vnnd rechter Andacht: vnnd daran mag man sich
sicherlich wolgelassen/vnd davon halten in der warheit ect. Folgtbatd: Vnnd zu dieser
Andacht gehöret nicht engentlich at beit deß Leibes/ oder das man in einen Winckel
schlieffe/ oder das man sich versperren lassen in ein Closter/ oder das mann fliehe in
einen Wald/ oder das man viel faste/ mit Wasser vnnd Brot alle Tag/ oder das man viel
bette/eylff Psalmen/vnd eylff Vigilte/ oder eylff tansendt Pater noster,
oder das man ander groß arbeit vnd vbung thue / mit sich selber
geißlen/ vnd ein Cilicium antrage/vnd Parfuß gehe/ vnnd auff
der Erden lige/ vnd deßgleichen/ ect. vide etiam de hac spirituali solitudine,
hoc est, de profunda humilitate, resignatione, nostri ipsorum
abnegatione, et excessu in Deum, pieadmodum disserentem
Henricum Susonem, apud Taulerum. Domin. 4. advent. Sermon. 1. Hanc solitudinem quaere,
aut socius non eris in conversatione Dei! Tempora et loca, et negotia quae tractamus
omnia, quaecumque videmus, audimusque, occasionem praebent multis modis et effectibus
corad Deum elevandi. Qui Deum vereamat, in omnibus rebus Deum conspicit: et possunt ad
Dei amorem singula ipsum in vitare. Quin et vetustissimi olim Eremitae agnoverunt, in
omni ordine humanae vitae, animas esse Deo placentes, et habentes actus aliquos occultos,
quibus delectatur Deus. Nectantum professionem vitae, aut habitus speciem, Deo placitam
esse; quantum sinceritatem atque affectionem mentis, et operum probitatem. vide Vitam
Paphnutii, in vita Patrum. Sed vero solitaria vita, atque in ea contemplatio, res plane
sacra est. Beat. Hieron. in epistol. ad Heliodor. Eucherius, delaudibus Eremi. Sed qua pauci rite uti queunt. Sicque capio, quod Bellarminus, egregie vitam
eremiticam desendit, de Monachis, cap. 39. quodque de Laicis cap. 5. dicit: super
homines, et contra naturam ex gratia fuisse, quod quidam
Eremitae vixerint soli. Ac B. Hieronymus, epist. ad Rustic. incip Nil Christiano
felicius. docet, tutius esse iuveni vivere in caenobio, quam in eremo. Alia item
disputatio esse videtur, an hic vel ille homo, hoc vel illo tempore, solitudinem quaerere
debeat: qut num tempora ferant, ut aliquis sese immisceat publicae rei. Futurum enim, imo
adest nunc tempus; quo tamquam si in dulcibus aquis inveniuntur salsae, ita amici omnes
inter se pugnabunt. Et tunc latebit prudens, et intelligens separatus manebit, tamquam in
cella sna conditus, et quaesitus a multis,
non invenietur. lib. 4. Hezrae. cap. 5. vers. 12. 9. et 10. Sapiens illo tempore silebit,
ait alicubi Oseas.
CAP. V. Quod Felicitas Civilis, non nisi per Politian, seu imperandi et parendi
rationem impetretur.
HUnc in Civitate progignit finem: hunusque Practicae et Civili Felicitatis,
isntrumentalis causa est politei/a, Res publica, seu ad
ministratio Civilis. Quippe per quam multitudo seu communitas recte instituta, bene
beateque vivit; et quae Civilis Societatis Anima est, et vita quaedam. 4. Politic. 11.
Iacob. Bornitius, tract. de Maiestat. cap. 5. Lipsius, in notu ad z. Polit. cap. 6.
Divine Isocrates, in Areopagit. Est anima Civitatis niliil aliud, quam administratio
illius; quae non minores, quam in corpore anima effectus producit. Videlicet haec est,
quae de omnibus consulit; simul conservans profectum, simul nocivum devitans. Huic
oportet et leges et Oratores, et privatos homines esse similes; et sicunumquemque agere,
prout illam sit nactus, hac cepravata,
nos nihil habemus pensi, nec folliciti sumus, quemadmodum redintegretur. Civilis haecce
administratio (ut Seneca ait) Spiritus ille vitalis est, quem tot
milia trahunt; nihilipsa per se fututa, nisionus et praeda, mens illa si subtrahatur.
lib. 1. de Clementia. cap. 4. Hanc etiam in rem
elegantissimus et Livii locus, lib. 36. De Urbe, agroque (de Capua loquitur) reliqua consultano fuit: quibusdam delendam
censentibus urbem praevalidam, propinquam; inimicam. Ceterum habitaritantum, tamquam
Urbem Capuam, frequentarique placuit nullum Corpus Civitatis, nec Senatus, nec Plebis
Concilium, nec Magistratus esse. Sine consilio publico, sine Imperio, multitudinem
nullius rei inter se sociam, ad consensum inhabisem fore.
II.
Differt a Republica Civitas; quod haec quasi materia est,
in quam Res publica tamquam forma inducitur. late Arnisaeus, relect. 1. cap. 5. sect. 3.
Rem publicam choris et harmoniis: Civitatem personis et numeris comparat. Interdum
sumitur Civitas formaliter, prout forma sua
est inducta; tum saepissime Rei publicae nomine venit. Sic Cicero 1. de Republic. ait:
Omnis Civitas, quae est constitutio populi, Res publica est. Sic etiam Iureconsulti
quandoque Urbem pro Republica sumunt. Anton. Faber. inrational. ad l. 3. de offic.
Praefect. Vigil. De homonymia vocabuli Rei publicae, vide
Christian. Matthiam, Colleg. polit. 1. disp. 5. tbes. 4. etc. Ac num Politica, Res
publica ac Civitas idem sit? consule Timpler. 1. polit. 2. quaest. 2.
III.
Cum autem Res publica, seu politei/a (quae Synonima
sunt, vel invito Scaligero. lib. 3. Poet. cap. 21.) Imperio contineatur et subiectione:
(potentia etenim manus iustitiae est) Regere itaque et subici; Regi et Gubernare,
consentanea esse apparet, tum Naturae, tum et Divino in sacris literis revelato iuri. 2.
Chronic. 19. vers. 6. Psalm. 82. vers. 6. Proverb. 8. vers. 15. Habacuc. 1. vers. 3.
Sapient. 6. vers. 3. Roman. 13. vers. 1. et 4. Tit. 3. vers. 1. 1. Petr. 2. vers. 13.
Ferdinandus Vasquius. 1. illustr. cap. 1. num. 25. cap. 21. num. 23. etc. Petrus
Gregorius Tholosan. 1. de Republic. cap. 2. Bellarminus de Laicis. cap. 5. Reinkingk.
lib. 1. class. 1. cap. 2. Athus. 1. polit. cap. 1. adfin Loelius Zecchius. 1. de Princip.
administr. cap. 1. num. 2. et 3. Henric. Velsten. centur. quaest. pol. decad. 8. tbes.
???. vide tamen Albert. Bolognet. tractat de lege. iur. et aequitat. cap. 12. Namque et
recta ratio, quae finem hominiindidit, etiam instrumenta monstravit; et instrumenta ac
media, ad illum finem perveniendi, naturalia erunt. Recteque Oppianus, 5. a(leut. vers. 45.
Benivoli o Reges Caelestes mari et terrae.
Ubi vide in Comment. Rittershus. fol.: 14. Et etiam Aristoteles scribit: Impetare et
parere, non solum naturalia; sed et necessaria quoque, itemque utilia Naturae ac rerum
naturalium munia sunt. 1. polit. 5. Idem inter homines Imperium exsistit, quod in rebus
non viventibus
Harmonia; ut elegantissime Aristoteles 1. polit. 3. Nihil tam aptum esse censetur, ad
ius, conditionemque Naturae, quam Imperium. Sine quo nec Domus ulla, nec Civitas, nec
gens, nec homium Universum genus, stare; nec rerum Natura omnis, nec Mundus ipse potest.
Cicero, 3. de legibus a princip. Nihil est, quod sine Moderatore consistere postet: Sic
Domus ab habitatore deserta, drlabitur. Navis sine gubernatore, pessum abit. Lactantius.
3. cap. 21. Ordo est optimum quiddam: at Ordo sine Imperio esse nequit. Aurea notetur
sententia Aristotelis. 1. polit. 2. Sicut homo animalium est optimum; ita sine iustitia, sine iure ac lege, est omnium deterrimum. Sed iustitia
est res maxime politica etc. Quam sententiam docte explicat Ludovicus Vives. 7. de caus.
corruprar. artium a princip. ubi dicit: Hominem res ipsa testatur, conditum esse a Deo ad
societatem, ac in vita hac mortali; et in altera illa sem piterna. Idcitco et
glutinum ei societatis addidit, animum ad benevolentiam mirifice appositum: quae benevolenita ex ardore interno foras ebulliens ac respectans;
refrigerato ardore illo, intro se recipit ad se ipsam, ut quisque tenerrimese unum amet,
in reliquos rigidus atque asper. Quae esset maximorum in vita
tumultuum causa, quando ad se, ac suas utilitates quantum quisque vel ingenio valeret,
vel viribus pertraheret: nisi in locum mutuae benevolentiae iustitia successisset, quae
avidas manus comprimeret, atque ab hominum convictu, iniuriam omnem arceret etc. No ay
animal mas contrario al hombre, que el hombre mismo, veriverbium est Hispanorum. In
eandem fere sententiam D. Thomas, 1. de Regim. Princip. cap. 1. Naturale est, iqnuit,
homini, ut in Societate multorum vivat; et necesse est esse in hominibus, per quod
multitudo regatur. Nam cum unusquisque id, quod sibi est congruum, provideat, multitudo
in diversa dispergitur; nisi sit, qui boni communis curam gerat. Unde Salomon inquit; ubi
non est Gubernator, dissipabitur Populus. Nec enim idem est, quod proprium, et quod est
commune, nam ur sunt propria, differunt, et ut sunt communia, uniuntur: diversorum autem
diversae sunt causae. Oportet igitur, ut praeter id, quod movet ad proprium bonum
uniuscuiusque; sit etiam aliud, quod moveat ad bonum commune multorum propter quod et in
omnibus, quae in unum ordinantur, aliquid invenitur, quod alia regat etc. Cyclopica est
eorum vita, inter quos obligatio est nulla, ubi nullus alteri obtem perare cupit: et
iuxta illud Poetae:
ou)dei\s2 ou)deno\s2 a)kou/ei.
Si homo sua natura est socialis; etiam
natura sua requirit regimen et rectorem:
nam societas est multitudo ordinata. Inde Plato, in polit. recte, primam originem
Politiarum Deo adscribit. et 1. de ligib. Legum
ventionem eidem attribuit. Itaque potuit ac debuit saecularis potestas, cum totus populus
per se vix possit talem exercere, a multitudine in unum vel plures, iure
naturalitransferri. Ether. Mohr. disputat. de Iuris diction. thes. 3. 5. et 6. Si est,
quae dutities in Imperio, exaccidenti est. S. Augustinum audi. lib. 1. quaest. super
Genes. cap. 153. Haec in dominationibus et servitutibus clara Iustitia est, ut qui
excellunt ratione, excellant dominatione: quod cum in hocseculo per iniquitatem hominum
perturbatur, vel per natutatum carnalium diversitatem; ferunt iusti temporalem
perversitatem, in finem habituri ordinatissimam et sempiternam felicitatem. Nec ex eo,
quod multi detestandis artibus Imperia gerunt, velacquirunt, rite colligi potest, Imperia
praeter vel contra naturam esse. Nam et Matrimonia (ut iam supra innui) interdum
illicitis mediis conciliantur, varieque turbantur. adde Carnin. de Turre Babyl. part. 2.
cap. 1. Campanell. cap. 1. polit. §. 1. Ettandem a natura
introducta esse Imperia, vel ex eo elucescit; quia haec imperandi, parendique diversitas,
apudomnes gentes peraeque custoditur; eamque omnibus in Mundi partibus deprehendere
licet, ut nec defuit in Occidentalis Indiae, priori saeculo primum pervestigatis
Regionibus. Nihil fere nobiscum commune habent eae, nisi aliquam Rei publicae formam. In
America namque multae sunt Regiones, quae Regecarent, et
Principibus ac Capitaneis, a semetipsis necessitate aliqua
volente electis parent. Peruvanum ac Mexicanum territoria, Reges habent; hic electione, ibi legitima constitutos
successione. Ioseph. Acosta, histor. Ind. 6. cap. 11. etc. Levin. Appollon. de rebus
Peruvin. lib. 1. fol. m. 36. et seq. Non obstat l. 5. de Iustit. et Iur. ubi habetur,
exiure Gentium secundario, introducta esse bella, discretas gentes, Regnacondita etc.
iure enim naturae humanae seu gentium primario, communicatio hominum inter se mandatur.
l. 3. et ut Patriam non minus ac Parentes amemus, praecipitur. lib. 2. de Iust. et Iur.
Iure timen Gentium secundario, humanae communicationis modi quaeruntur eiusque contraria
tolluntur, et naturae, ut nunc post lapsum est, accommodantur.
IV.
Nec solum necessarium est, ut quam ex cuiusque animo pellebat, vel tarditas cordis,
vel prava affectio societatem, vis aliqua maior, Iustitiaeque ac Legum firmaret potestas;
hominesque fieri, Imperii beneficio, Circeae quasi Virgulae mitescerent tactu; sed et
omnes licet probi praesupponerentur; attamen adhuc Civitas Politia, imperantiumque ac parentium indigeret distinctione. l. 2.
in fin. ibi: praesidere bonis et malis. et ibi: praeceptriae faciendorum. l. 7. ibi:
vetare, permittere. ff. de legibus. Henning. atnisaeus, doctrin. politic. cap. 2. a
princip. Quia etenim singuli homines separatim, egregium nullum perficere possunt opus;
quasi
ad decorem universi orbis, ad concentumque pertinet, Imperantis ut nutu ceteri
commoverentur: non setius atque ad capitis arbitrium, membra reliqua omnia. Optime
Guicciardin. hore di recreation. tit. Natura quantumque ella paeia, non esser veramente
partigtana d'alcuno. Xenophon. 3. expedit. Si desint, qui imperent, nulla in repraeclari quicquam geri potest. Huc
pertinet quod scribit Imperator Antonius. l. 7. devit âsua. Quam rationem in unitis et
compactis corporibus habent membra; eam obtinent ratione praedita animalia in divisis
prae parata ad unam quandam actionem. Licet item hic usurpare illud
D. Pauli. 2. Corinth. 12. vers. 19. etc. Quod si omnia essent unum membrum, ubi corpus?
Nunc vero multa quidem membra sunt, unum vero corpus etc. Ea inde
sententia, qua quidam, in statu, quem
Innocentiae vocant, suturam non fuisse quandam Rei publicae speciem, domesticae
dominationi dissimilem, perhibent, absurda videtur, ut cap. seq. latissime
demonstrabo.
V.
Merito itaque Anarchia, nihil esse periculosius scribit
Plato 1. de legibus: praestareque censetur sub malo Principe quam sub nullo esse. Qualibet enim confusione, melior est ordo quilibet. Themist.
Euphrada. Bellarminus. de laicis cap. 4. Temporibus illis non erat Rex in Israele,
quisque quod rectum videbatur in oculis suis, faciebat. Iudic. 17. vers. 6. cap. 19.
versa. cap. ult. vers. ult. Quo respexit lex illa Persica, quae iubebat anomi/an e)=inai pe/nq) h(merw=n/, defuncto Rege, ut liceret cuique
quinque diebus facere, quod vellet Ac quia Pax publica turbabatur, Subditi Rege denuo
constituto, leges et Magistratum revereri et magnifacere, maximique beneficii loco habere
discebant. Stobaeus. sermon. 42. Sic quoque sapientes Haebraei dicunt: Ora pro Pace
Regni, nisi enim metus esset, (id est Magistratus) alter alterum devoraret vivum. In
capitulis Patrum. fol. m. 42. vide etiam Drusii apoph. Arabic. fol. 775. n. 163. Eo
pertinet item, quod de Nerva dicebatur: deterius esse sub eo Principe vivere, per quem
omnia liceant, quam sub eo, per quem licet nihil. Bolognet. de lege iur. etc. cap. 34. n.
14.
VI.
Prorsus damnandi sunt, ex humana qui vita Politias et Magistratus tollunt: quod non solum anarchi et
a)/taktoi faciunt ac seditiosi homines, qui in pessima libertate vivere satagunt; sed et olim fecerunt Hessaei.
Ian. Drusius. 5. annotat. in Nov. Testam. Actor. 21. fol. 187. et seq. Post Donatistae,
teterrimi haeretici; eodemque errore, nostro tempore commaculati sunt Anabaptistae,
quorum illi ab Augustino, hi a variis sunt refutati. vide Benedict. Wincklerum, 5. de
princip. iur. cap. 5. Antonium Albizium, exercirat. Theolog. part. 1. tit. de Magistrat.
quaest. 6. fol. 250. Gerhardi, loco de Magistrat. numer. 27. et num. 48. etc. Quamvis et
corum maior pars, Rem publicam fere Platonicam habeat: minime
oboediendi et imperandi ratione prosus carentem. Hincque errant, qui dicunt, Res publicas
(sui natura) non esse â Deo propitio, sed irato: et poenae loco
in genus humanum inductas. Quos vel Platonis convincere potest auctoritas, qui, in
politico. prima recte originem Politiarum Deo adscribit, ut et dixi iam supra. Deus enim
in hac generis humani perturbatione ac depravatione, e)utacia/n Imperiorum, et leges hominibus tribuit; ad ipsorum
societatem continendam, et amoliendas difficultates, quae ex a)taci/a et a)nhrmosti/a, ac intemperie
motuum humanorum proficiscuntur. Certum eis exitium allatura, nisi Imperiorum et Legum
obices opponerentur. Verum, an et quatenus impius ac Ethnicus Rex sit a Deo, vide
Gerhardi loc. de Magistrat. num. 79 et seqq. Et certe sunt infinitae Res publicae a Deo
irato; ut olim fuit Regnum Israelitarum, Bellarminus, de laicis. cap. 6. Hoc quidem
negarine quit, Deum interdum regnare facere hominem hypocritam, propter peccata Populi.
Iobi. 34. Non semper Princeps populi et Ecclesiae Iudex, per Dei arbitrium datur; sed
prout merita nostra deposcunt. Si mali sunt actus nostri, et operamur malignum in
conspectu Domini, dantur nobis Principes secundum cor nostrum. Origin. in lib. 1. Iudic.
homil. 4. et adde Martam, tractat. de iurisdiction. part. 1. cap. 6. num. 18. Atque tali
Principi, etiam invasori, post deditionem oboedientia debetur. Scultetus, in notis ad
Matth. cap. 60. Iubet enim dare Caesari, quae Caesaris sunt: hicque Iudaeam obtinuit iure
belli.
VII.
Regia aberrant via, qui praetendunt; a
Christiano Imperium accipi, gerique illaesa conscientia haud posse. 1. Chronic. 19. vers. 6. etc. Psalm. 2.
et 71. Esaiae, 49. et 60. Matth. 22. Rom. 13. 1. Timoth. 2. Titum. 3. 1. Petr. 2. egregie
Bellarminus, de laicis, cap. 2. etc. Gerhard. loc. de Magist. num. 57. Laelius Zecchius.
1. de Princip. cap. 5. num. 1. Zepper. de legibus Mosaicis. 2. cap. 5. ad fin. Iohann.
Forster. in disputat. ad Decal. dec. 2. problem. 1. Melchior Iunius, quaestion. politic.
80. Henric. Scotanus, in parat. Cod. lib. 1. tit. 26. fol. 129. Dn. D. Harprecht. in
process. Iudic. decad. 1. conclus. 1. Dubitari etiam, non praeter rationem, posset, num
salva conscientia geri illud
Imperium queat, ubi duris vellegibus vel consuetudinibus, Ghristiani opprkmuntur, contra
ius naturale et christianam charitatem: ubi Regnum ad Principis solius utilitatem, plane
contra naturalem rationem (extra casum necessitatis) est constitutum; ubi vetera
victorum, et dominica iura nimis urgentur, nec cum sale Christianae discretionis
temperantur, da man zu hart auff die tägliche Fron tringet/da Grundt
und Bonden der Herrschafft zugetygnet wird ect. nec dissentit Bellarminus. de
laciis, cap. 3. lit. D. Quod vero dicitur, in Conc Roman. can. 16. Nemo Clericus, vel
Diaconus aut Presbyter, propter suam
causam quamlibet intret in Curiam; quoniam omnis Curia a cruore dicitur, et immolatio
simulacrorum est. In Concilio Elibert. can. ult. Magistratum vero, anno quo agit
Duum-Viratum, prohibere placet, ut se ab Ecclesia cohibeat etc. In deterrimam partem
etiam a me olim raptum fuit; sed per Dei gratiam, didici iam, de antiquorum pietate,
mitius non solum loqui; sed et praeclare semper sentire. hocque sublimiori videtur niti
ratione. Et hic non potuit David Templum aedificare, quia Vir sanguinum fuit. Sic et
Iudaei Praetorium ingredi noluerunt, ne polluerentur. Iohan. cap. 18. vers. 28. etc. ubi
Drusius, in parerg.
VIII.
Errare etiam dicuntur, qui assertant, Magistratus et Imperia esse iuris positivi.
Eckard. tractat. de ordine Ecclesiast. et polit. fol. 197. pulchre Christian. Matthias,
colleg. polit. 2. disput. 1. thes. 10. usque 21. evem quoque errorem errare aiunt,
Robertum Bellarminum, qui lib. 8. de Cleric. scribit: Quod Regum auctoritas atque
functio, non immediate ex Deo descendat; neque ex iure Divino; sed duntaxat ex iure
gentium. Oboedientiam Regi non alio respectu deberi, quam propter ordinem politicum. Vide
Anton. Albicum. part. 1. Theolog. exercit. tit. de Magistrat. quaest. 1. fol. 241.
Leidresser. dissertation. polit. lib. 1. cap. 2. et 3. At certe Bellarminus, in omnibus
locis, ubi ex politicis fundamentis aliquid deducit, egregiae eius disciplinae
cognitionem prodit: et hae quoque opinationes diversae, foedere distinctionis optime in
concordiam redigi possunt. Imperium est ex iure Divino, sed ratio imperandi, ex humano
descendit instituto. Ac consimili ratione Bellarminus. 2. de Pontific. cap. 12.
distinguit, inter successionem, et rationem succedendi, ac in tractat. de laicis. cap. 6.
optime se explicat, circa hanc quaestionem???dem.
IX.
Exinde itidem deduco, legem etiam civilem in Conscientia obligare. haud namque frustra tam propter iram, quam
ob conscientiam magistratui subicit Christianos. D. Paul. 13. Roman. vers. 5. Servosque
monet idem, ut auscultent in omni re Dominis, non ad aspectum oculi; sed vorde simplici.
Coloss. 3. vers. 22. ac propter Dominum, cuivis parere iubet ordinationi, S. Petrus,
epistol. 1. cap. 2. vers. 13. Leges nempe non solum quatenus ex iuris Divini ac Naturalis
visceribus sunt erutae, conscientiam obstringunt; sed nec eae, quae mere sunt Civiles, ex
contemptu et pervicacia transgrediendae; ac insuper Conci
vibus nostris, et proxumo cuique, ius suum, secundum eas est distribuendum. Videlason. in
l. 2. num. 143. (de iur. Emphyteut. et eundem, in §. item si quis. ??? de action.
Covarruv. inc. peccatum. part. 1. n. 4. Ludovic Molina de iu??? t. et iur. tom. 6. disput
at. 73. Bellarminum de laicis, cap. 11. Becanum. Theolog. scholast. tit. de legib. cap 6.
quaest. 2. et 3. latissime
Carnin. in Turri Babyl. cap. 18. et seqq. ac part. 2. cap. 2. et seqq. multis. Vasquium.
1. Illustr. cap. 29. Iohann. Gerhard. loc. de Magistrat. num. 267. etc. Calvin. Inst.
Relig. Christ. lib. 4. cap. 10. §. 5. Anton. Fabrum, in Bod. in prw/tois2 in 4. et 7. propos polit. ubi Iacob. Lectius, in
praescript. Morla, empor. iuris. tit. 1. quaest. 7. 8. 9. Perkinsus, in anatom.
Conscient. et ex eo Simon. Goulard. es considerat. touchant la conscience cap. 10.
Christian. Matthias. Colleg. politic. 2. disputat. 4. disquisit. 3. Velsten. decad. 6.
thes. 4. Iacob. Martini, disputat. Et hic. 6. thes. 1. quaest. 7. Benedict. Winkler. de
princip. iuris. 5. cap. 10. ego, in oeconom. tit. de legibus. quaest. fin. Aclicet leges
civiles, non quidem immediate a Domino conscientiae proficiscantur; quia tamen Deus
constituit Magistratum, ei omnino et ex animi sententia
parere debemus. Convenit etiam, ut cum proximo secundum leges vivamus, nec eas
negligamus. Quo etiam intuitu dicitur, vectigl in conscientia ligare. Klock. de vectigal.
th. 82.
X.
Ex quibus adstrui itidem potest, non satis reverenter de Imperiis sensisse Bodinum:
qui 1. de Republica cap. 6. (ut et Tileman. disputat. ff.
part. 1. disput. 1. thes. 2. et 3.) respectu causae primae, Imperia legitima esse
concedit. Sed si de causis intermediis quaeras, omnia Regna vi primum coaluisse: et ita
imperandi rationem, sui natura violentam; vimque et cupiditatem
imperandi, Rei publicae causam efficientem esse, censet, vide Herman. Kirchner. disputat.
polit. 1. th. 4. Bornit. tractat. de Maiestat. cap. 4. ad fin. Clement. Timpler. 1.
polit. cap. 3. quaest. 8. Paschalium, de legat. cap. 12. quamvis interdum per
usurpationem, et occupationem Regna nascantur: hocquo modo Annis 249. post Diluvium, (ut
Annius ad Methastenem notat) primus potens in terra esse caeperit
Nimrodus. Genes. 10. vers. 8 et 9. ubi Gualtperius, in collat. Interpret. Philipp.
Melanchthon. in Chron. Kirchner, disput. 1. de Republ. coroll. Velsten. decad. 7. thes.
4. Duret. histoir. des langues. cap. 4 Messias. variar lection. 1. cap. 8. quem ideo
Interpretes amarum indigitant Dominatorem, quemque fere omnes Magnorum Imperiorum, seu
Monarchiarum Fundatores sunt sequuti. D. Marta. de iurisdict. 1. cap. 4. ac de Alexandro
eleganter Lucanus. lib. 10. a princip.
Illic Pellei proles Vesana Philippi
Felix praedo iacet terrarum -
-- non utile Mundo
aditus Exemplum, terras tot posse sub uno
-- esse Viro --
Attamen et Magnates fuerunt, Principesque legitimi, ante Diluvium quoque: ita enim
Filii Dei. Genes. 6. vers. 2. a Paraphraste Chaldaeo exponuntur; qui postea Gigantes, id
est, Tyrannos procrearunt. Marta de
iuris dict. part. 1. cap. 2. num. 2. etc. Mox item a Diluvio, Deus Optim. Max. Imperia
firmavit: cum Magistratui ius gladii concessit. Genes. 9. vers. 6. et praecepit, ut
homicida quod fecit, exspectet; non a patre, sed publica
auctoritate. Vide tamen Bortium apud Arumaeum, discurs. 30. cap. 5. thes. 1. fol 901. et
2. Samuel. 14. vers. 7. ac 11. Etiam tempore Nimrodi (quem novorum gigantum, alicubi. S.
Augustinus, nominat auctorem) et posteum quoque rationi Naturali quae convenirent, alia
Regna exstiterunt: quae Aristotel. 3. polit. cap. 10. Heroica vocat. et vide Piccart. in
notis fol. 462. Tali enim Imperio in Europa nostra Aschenaz potiebatur, id est, sacri ignis custos; quem
Tuysconem vocant Germani, Spangenberg in der Manßfeltischen
Chronick. cap. 4. et 5. mox in Chananaea, Melchisedech, id est, Rex iustitiae;
in Philistino Regno, Abimelech. id est Pater meus Rex. Reiner. Reineccius, in prolog.
histor. Iuliae cap. 2. Et talis Imperator fuit ipse Moyses, Princeps legationis DEI. et
eius Rei publicae constitutus. Marta, part. 1. cap. 3. Rerum publicarum itidem
voluntariam constitutionem, Amphionis firmant Thebae; Lycurgi Sparta, et tum Athenarum,
tum Romulei initia Regi. Certe etiam quatuor Monarchiae, respectu sucrum Subditorum,
naturalia initia habuerunt. Nimrod a suis electus sine dubio suit; et item Cyrus.
Alexander, successit Patri. Romulus volentibus imperitavit. Tandem alios sibi, suisque
fubiecerunt. Et primitus Regna divisa fuerunt. Secundum Linguas, et samilias, non altera
Gens in alteram dominatur. Genes. 10. vers. 5. Idem eleganter firmat iustinus, 1. a
princip. cum ait. Principio rerum gentium nationumque Imperium penes Reges fuisse: quosad
fastigium l???ius Maiestatis, non ambitio popularis, sed spectata inter bonos moderatio
provexerit. Fines Imperii tueri magis, quam proferrre solitos fuisse. Primum omnium
Ninum, Regem Assyriorum, veterem et quasi avitum gentibus morem, nova lmperii cupiditate mutasse, etc. Sicque monet Lactantius. lib. 1.
cap. 11. Iovem antiquissimum fuisse Regem, in Olympo habitantem: ad eumque venisse, si
quae inter aliquos controversia erat, ac item si quis invenisset aliquid novi. Sic
Polonici Regni initia fuerunt tranquilla. Fulstin. 1. cap. 2. Huc
refer, quod probat Conrad. Lancellot. in templ. omn. iudic. lib. 1. cap. 1. §. 1. quaest.
1. leges prius fuisse, quam arma.
XI.
Sunt quaedam Monarchae, de quibus dici potest, quod Tamerlanes de se ipso: Tu ne me
hominem esse arbitraris? falleris: ira dei ego sum, et vastitas orbis. ex Aenea Sylvio.
Abr. Bucholtzer. in Indice Chronolog. fol. 381. Sed de his mihi non hic est sermo.
apagegus, quo minor fit praeda maiori: ubi pro iure sunt Vires. vide Illustr. Enenckel.
ad Thucydid. 5. fol. 617. Rittershus. in Commentar. Oppiani. 5. Halieut. vers. 54.
fol 315. Bella enim subditis inferre, et inde in cetera procedere, ac populos sibi non
molestos, sola Imperii conterere cupiditate; hoc non Regnum
acquirere, grande sed est potius perpetrare latrocinium. B. augustin. 4. de Civitat. Dei.
cap. 5. Ac in omni memoria, gentibus invisi cunctis fuerunt,
qui ita, ut Monarchae nationes sibi sub, ecerunt. Unde Tamyris, Scitharum Regina, caput
Cyti ramputatum, in utrem humano sanguine impletum, conici olim iussit, cum hac exprobratione crudelitatis: Satia te, inquit, sanguine quem sitisti,
cuiusq insatiabilis semper fuisti. Iustinus, lib. 2. Quandoque tamen praeter naturalia
initia Regnorum, auctoritate Divina non destituuntur. Isaiae,
cap. 45. Christo meo Cyro, apprehendi dextram, ut subiciam ante faciem eius gentes, et
dorsa Regum vertam. Iuste enim Regnum de gente in gentem transfert Deus, propter
iniustitias, et diversos dolos. Syracid. cap. 10. Richter. axiomat. historic. 230. Quin
et Imperia violenta et scelere parta, nisi mox ad naturalem redeant imperandi rationem,
potestatem vix tuentur. Tyranni quoque iustitiam, Politicasque virtutes alias, non
propter amorem et excellentiam; sed propter se ipsos introducere et colere sunt coacti:
eo ut pacto Regnum firmarent, quod iustitiae absque praesidio et observatione, diu
consisterenequiret. Optime Bellarmin. de Laicis cap. 6. Tamerlanis et Attilae bella
fuerunt vastationis, nec acquisita durare potuerunt; quia non in formam legitimi Imperii
fuerunt redacta. Philipp. in Chron. lib. 3. sub Martiano. Quod et accidit Alexandro
Magno. Quamvis is apud Curtium, lib. 8. dicat. Veni in Asiam, non ut funditus everterem
gentes, nec ut dimidiam partem terrarum solitudinem facerem; sed ut illos quoque, quos
bello subegissem, victoriae meae non paeniteret. etc. Bortius, apud Arumaeum, discurs.
30. cap. 5. thes. 3. fol. 902. Sicque multa qui moliuntur, et pauca firmant, egregii
quandoque belli Ducis, numquam prudentis Principis nomen tueri queunt. Traian. Boccalin.
centur. 1. di parnaso. ragguagl. 35. fol. 149.
CAP. VI. Ubi disquiritur singulatim, An et qualis futura fuisset Res publica ante
lapsum, seu in Innocentiae statu?
DUplex Hominum genus est, quo saeculum nostrum maxime tur barinunc, et ni DEUS
prohibessit bonus, porro magis atque magis
turbatum iri, videtur. Fanaticos autem indigito, atque Ministros Tytannorum. Quorum illi,
nil nisi Cerebri sui Figmenta probantes: Imperium Politicum, in veteri Testamento quod
floride vegebat, in novo quod Salvator noster non abrogavit, quod Ecclesia primitiva
sancte venerata est, cui Imperatores, Reges, alii que Magnates pie praefuerunt; temere
conculcant, impieque condemnant. Hi vero, (Tyrannorum puta Ministri) potestatem
legitimam, in tempestatem immoderatam transmutantes; ex subditis servos, imo captivos aut
in ministerium metallicorum damnatos; ex Principibus Carnifices efficiunt atque tortores.
Errorem hunc utrumque, Theologi, quos Scholasticos vocant, homines ingenio praestantes,
otio abundantes, nec rerum domesticarum cura impediti, in docendo
et discendo indefessi; acute et subtiliter sane, notarunt haud
solum, sed et fortiter penitusque prostraverunt. Dum satis edocuerunt, Servilem quidem
subiectonem, Adami post peccatum caepisse: attamen Politicum Principatum, etiam in
Innocentiae, quem vocant, statu, futurum omnino fuisse. Id quod B. Thomas. 1. quaest. 96.
artic. 3. et 4. ac post eum Cardinalis Bellarminus, lib. de laicis cap. 7. aliique
infiniti, firmiter assertant: ac quoque nostrates, consensu fere unanimi probant. Ioh.
Gerhard. tom. 6. loc. de Magistr. Polit. num. 25. et seq. Ac item nominatim; quod sententia ea, qua
quidam in statu integritatis futuram non fuisse Rei publicae speciem quandam, dissimilem
domesticae dominationi, perhibere audent; nihil ad tuendam hominum Societatem,
pernitiosum magis, nihil ad Res publicas retinendas periculosius dici, fingive possit,
probe et plene scribit Lambertus. Danaeus Polit. Christl. lib. 1. cap. 4. et id apud
Politcos dubio caret. Gregorius Tholosanus, lib. 1. de Republic. cap. 2. Bartholomaeus
Keckerman, disput. practic. 29. problem. 3. Clemens Timpler. lib. 1. cap. 4. quaest. 10.
Petrus de Andlo. de Imper. Roman. lib. 1. cap. 1. ad fin. Etinconsiderate ideo, Iohann.
Driedo, libr. de libert. Christ. neque potestatem iurisdictionis spiritualis, neque
saeculare Imperium esse a Deo, humanum genus instituente: Et nempe sub Innocentiae statu,
non fuisse opus ullis Legibus, aut a malo coercentibus, aut ad bonum inducentibus; sed
potestatem saecularem demum post lapsum, a Deo, per lumen rationis internae docente,
primitus institutam, autumat: magisque adhuc impingere videtur Doctor Marta, tractat. de
iurisdict. 1. cap. 1. num. 15. etc. dum nec post lapsum, diu in prima Mundiaetate Politiam aliquam fuisse sentit.
II.
Sed hac nunc ego dere, verbis et rationibus aliorum, hinc inde
coacervatis, paucissimis disputabo. Et quidem Innocentiae statum, non omni prorsus
Politiae forma fuisse cariturum, probabile redditur ex eo; quia et tunc quoque, homo
naturaliter fuisset animal sociale atque
civile, Ac idcirco propagato genere humano, ex familiis diversis, hinc inde pertotum
terrarum orbem dispersis, fuissent constituendae diversae societates Civiles, ad vitam
commodius et melius inter se peragendam. Utque familias singulas, quoddam oportuisset
habere caput: ita pariter familiae plures, non a)ke/falai, kai\
a)/taktai esse potuissent. Vita etenim socialis multorum, haud subsistit, ni
praesideat aliquis, qui intendat in commune bonum.
III.
Cuncta quae sunt a Deo, exsistunt ordinata; Roman. 13. vers. 1. Sine ordine, ut
Scaliger, inquit, exercitat. 2. de subtilitat. Natura constare nequit. nihilque absque
ordine meditata est, vel effecit ea unquam; quae multa sunt, unum quodammodo per ordinem
fiunt. Ordo vero, in disparitate maxime consistit. B. Augustinus, de Civitat. Dei lib.
19. cap. 13. to\ a)/narxon, inquit Naxinzenus, lib. 3. de
Theolog. a)/taktone)sti\. Ideo Deus ex Viro Mulierem fecit,
et ideo non creavit idem simul multos Viros, sed unicum tantum, ex quo omnes alii
nascerentur; ut ordinem et praefecturam indicaret, quam inter homines esse volebat, quod
B. Chrysostomus observat, 1. Corinth. 34. Mulier tam ante, quam post peccatum, socia et
subiecta fuisset Viro; socia in generatione, subiecta in
gubernatione. Namque quod post prolapsionem, speciatim Viri potestati subdita fuit.
Genes. 2. vers. 16. non hoc induxit quamcumque subiectionem, sed voluntariam illam, ac
cum tristita et timore iunctam: qualem ut plurimum experiuntur
Mulieres coniugatae, quod adprobat Augustin. lib. 11. in Genes. cap. 37. nec in illo
statu solum, sexus disparitas fuisset; sed et aetatum, ingeniorum, sapientiae atque
probitatis. Quae certe disparilitas, praefecturam atque subiectionem necessario exigere
videtur: ut scilicet quemadmodum Femina a Viro; sic iunior a sentore, sapiens a
prudentiore, et bonus a magis bono regeretur.
IV.
Quod autem hae diversitates, etiam tunclocum obtinuissent, opera facili ostendi potest. In illo quippe statu generatio non
defuisset, filiique ac filiae procreatae fuissent, ut eruditiss. Pererius deducit, lib.
4. ad Genes. fol. 256. etc. cum ad illos primos parentes nostros, necdum lapsos, dixerit
summus DEUS; ut crescerent et multiplicarentur. Genes. cap. 1. vers. 28. videatur
Augustinus, de Civitat. Dei. lib. 14. cap. 22. et seq. Atquemadmodum generationem,
necessario praecedit disparitas sexus: sic eandem subsequitur diversitas aetatum, eamque
disparilis sapientia et probitas concomitantur. Nec enim nati tum fuissent homines omnino
perfecti, sed discere paulatim, et proficere debuissent Namque et Salvator noster, ut
aetate, ita sapientia atque gratia
procedebat. Luc. 2. vers. ultim. Fuissent equidem nati omnes benevolente DEO, et plane
cum maiori cognitione, quam nunc fieri solet. docente B.
Augustino. lib. 1. de baptis. parv. c. 38. Verum sine dubio non fuissent tam perfecti
statim, ac adulti; et inter adultos ipsos poterant, propter arbitrii tum vigentem
libertatem, magis alii, alii minus tendere ad perfectionem. Quod enim alicubi B.
Gregorius Magnus ait, ubi non deliquimus, pares sumus omnes: id excludit eam
disparitatem, quae est secundum differentiam iustitiae et peccati; non quam ordinis
pulchritudo requirit. Sicque fuissent tum corpora, magnitudine, forma, robore, et consimilibus diversa. Non quippe a Naturae legibus
exempta fuissent, ciboque et aeris in spiratione indiguissent; ac ita Caelorum influxibus
benignis et benignioribus, forsitan subiacuissent. Quae omnia, et ingeniorum efficiunt
diversitatem. Et idcirco, quod quidam produnt, singulos homines ante lapsum, sibi
suffecisse, nectum mutuo auxilio indiguisse: Omnem una ordinem, conversationem,
societatem, et humanitatem, id consequenter tollere videtur.
V.
Haud fuissent inibi forsan, leges coercentes; sed tamen dirigentes, et ad bonum
inducentes. Claudius de Carnin. in oppugnat. Turris Babel. part. 2. cap. 5. fol. 428.
Illaque directione omnino opus erat, ne Protoplasti laberentur:
necenim fuerunt firmati, ut Beati in gloriae statu. Legibus et Magistratibus Civilibus,
licet non fuisset opus, ad improbitatem et iniustitiam hominum coercendam: opus
nihilominus fuisset iisdem, ad tuendam et regendam hominum societatem; ut unusquisque
nempe sciret, quid officii sui esset, ad idque obeundum, iugiter iis excitaretur.
Etsiautem de natura legis sit coercere, et punire, lib. 7. ff.
de legib. At fuissent tamen eaeverae, verique nominis leges cum poena et coercitio
actualis, haud requiritur ad essentiam legis, sed coercitio in potestate: id est, ut lex
Natura sua sit coercitiva, et coercere
possit, suppetente materia peccati, coercitione digna. Quae cum defutura fuisset eo in statu; ideo peraccidens tantum,
et ex eventu, fuissent leges istiusmodi non coercentes. Ac quid, quaeso, ambiguum
habemus, num Adam in statu primaevo habuerit legem praeceptivam, aceventualiter, ut ita
loquar, punitivam? vide Philonem. lib. 1. allegor. legis. fol. m. 44. etc. Cum sub
aeternae mortis poena, ipsi fuerit iniunctum; ut abstineret ab
arbore scientiae boni atque mali: Genes. 2. vers. 17. quod certe praeceptum, capitula
quamplurima habet, ac omnes omnino complectitur Virtutes; vetat et prohibet quicquid ab
homine, utcumque speciatim exigi potest: ut intelligunt non difficulterii, quibus notum
est mysterium lapsus; qui norunt eundem cuncta simul vitia secum ferre, hominemque in
omnibus suis partibus plane deturpare. Theolog. Germanic. cap. 2.
3. 4. et alibi passim. Sebastianus Franckh. von dem Baum deß Wisseus
guten vnd bösens. Adde si lubet, et lege, sed caute,
informatorium Wigelii, part. 3. passim, praesertim cap. 5. 6. 7. et eiusdem. Nosce
teipsum. part. 1. lib. 2. cap. 6. et cap. 7. item 9. 10. et part. 3. fol. 15. Vide
Barthasii, se ptimanam secundam. tit. Eden. vers. 666. etc. fol. m. 38. item in tit.
Impostura. fol. 76. etc. Ac quoque de statu Innocentiae egregie disserit Nicolaus
Cigninius, in quaesiion. Theolog. Utrum Adam in statu Innocentiae fuisset immortalis.
VI.
Et porro, hominem non lapsum, haud politico ordine fuisse cariturum; in conspectum
nobis dat omnino rerum Universitas tota, visibilia et in visibilia universim. Ita
comparatum est Natura; ut praeter Optim. Max. Deum, (absque
cuius directione si esset, ne quidem ad momentum persistere aliquid posset) ubique
inveniatur aliguis ductor; et pars quaedam Principalis ceteras ordinans et renens: adeo
ut etiam in iis, quae vitae expertia sunt, Imperium quoddam velut concentus, cunctis
rebus insit, Arsstotel. 1. Polit. cap. 3. Naturam, omnem, quae non est simplex, sed cum
alio connexa, necessario aliquem in se habere Principatum. Cicero lib. 2. de natura Deor.
inquit: acin om nibus partibus: Mundi, imperandi ac parendi diversitatem deprehendere
licere, ostendit Casus. lib. 1. Polit. cap. 5. Sic nempe et discrimen quoddam, ipsas
inter stellas, et harmonicam inibi videmus inaequalitatem Hoc cum in iis, quae Naturam
retinent integriorem, liceatinvenire, quis homines, utcumque mansissent puri, lege hac eximere ausit? In animantibus sane brutis, ubivis fere Rei publicae
simulacrum adumbratur; quorum Natura primaeva essentialis, etsi propter homines
iniquitati subiecta; sed tamen post lapsum immutata non fuit. In Gruibus unus tamquam Rex
et ductor, reliquos eminet inter omnes, illisque ducatum praestat. Plinius lib. 10. cap.
23. Sicque et Apis, conversatione gaudet, et mores, Consilia, Rem publicam, Reges,
Imperium, et oboedientiam, Leges et instituta, ac propemodum omnia officia Civilia habere
videtur: ut illustri opere docuit, conlectis omnibus eruditae vetustatis locis, Ulysses
Altrovandus, tom. de insect.
His quidam signis, atque haec exempla sequuti,
Esse apibus partem Divinae mentis et haustus,
Aethereos dixere. -- --
Etpro miraculo est, formicas umbram quandam Rei publicae habere; sed tamen esse sine
Duce. Messia, lib. ult. variar. Lectionum. cap. hac dere
singulari.
VII.
Conditio Hominis illo in statu melior non fuisset, conditione Angelorum. At inter
Angelos bonos aeque ac malos, praefectura et subiectio omnino exsistit. Nec ratio dari
potest, cur idem inter homines non fuisset, puriores si ii permansissent. Sane etiam
Diaboli
Principatum habent, et capiti cuidam, impuri quoque illi spiritus subiciuntur. F. M. le
Heurt. en la Philosophie des esprits. lib. 5. discours. 3. Binsfeld, de confession.
Malefic. praelud. 10. Non hic ingero Monopolium Sathanicae
factionis, seu Daemonum Pseudo-Monarchiam, ex Acharonticorum Vasallorum Archivo
subtractam, et ab illo sagarum Patrono, Iohanne Wiero, publicatam: ubi Reges, Duces,
Marchiones, Comites et praesides infernales; plebeiorum item Daemonum legiones
recensentur, enumerantur, notis et proprietatibus suis insigniuntur. Veruntamen gradus et
praefecturas inter eos esse, innuere videtur B. Paulus, ult. Ephes. vers. 12. dum ait;
colluctationem nobis esse adversus Principes et potestates, adversus Mundi Rectores harum
tenebrarum: nomenque Principatuum ac potestatum; Idem etiam alibi tribuit regno
tenebrarum. ad Cotoss. 2. vers. 15. Pariter Diabolus distinguitur ab Angelis suis. Matth.
25. vers. 41. ubi Theodorus Beza, in annot ationibus, monet, numquam Diaboli nomen numero
multitudinis dici; cum tamen passim daemonia dicantur: quae pro Angelis subiectis, illum
pro Principe sumere debeamus. Consentit Scultetus in notis Critic. ad Matth. cap. 25.
Unde a consuetudine scripturae recedunt, qui omnes daemones diabolos vocant, R. P. Petr.
Halloix. in vita Iustin. fol. 258. Ac quoque Principis Daemoniorum
mentio fit, Matth. 9. vers. 34 ube vid. annotat. eiusd. Bezae. Hicque nominatim Beelzebub
indigitatur. Matth. 12. vers. 24. Quem sane Principatum haud per peccatum, aut post
peccatum suum acquisivit: sed secundum Naturae conditionem, quem ante habebat, retinuit
in Angelos eos, qui secuti sunt illum. Quippenam per lapsum, sua naturalia haud amisit.
Et est ea praelatio, inter Angelos malos quae invenitur, in natura atque Divina institutione; ut
Scholastici tradunt: sua etenim conditione data est eis vis ministrativa, et etiam talis,
apud unum quam alterum potentior quae exsistat. vide Hieronym. Mengum, in fuste Daemonum.
cap. 6. Etsi autem ordo pertineat ad rationem boni, non tamen ideo is tolli a daemonibus
debet; cum habeant substantiam bonam. Daemonumordinatio, sacra est ex parte Dei: qui
utituriis propter se ipsum. At vero ex parte propriae voluntatis, illi potestate
abutuntur ad malum. Praelatio Daemoniorum, fundatur super iustitia Dei, cuncta ordinantis: concordia eorum, qua unus alteri oboedientiam praestat, ex amicitia haud est, verum ex
nequitia communi, qua homines oderunt,
iustitiaeque repugnant. Pariter quod aliqui praesint, non id est bonum ipsorum, cum
miserum sit in malis prae esse. B. Thomas. 1. quaest. 109. art. 1. et 2. Politia ergo et
concordia exsistit inter eos, qualis invenitur inter latrones, Hocque respectu cassianus,
collation. 7. cap. 17. et 32. dicit: Non Daemones omnes universas hominibus inurere
passiones, sed unicuique vitio, certos
spiritus incubare; non item cunctos esse eiusdem desi derii atque ferocitatis; ac ne
fortitudinis quidem et nequitiae unius; quot in hominibus studia, tot esse in spiritibus
immundis. vide P. Ros Weid. ad Vitam S. Antonii, num 14. et 34. lib. 1. Vit. Patr.
VIII.
Angelos quod attinet Bonos, non ii solum dominium habent in malos. S. Thomas. 1.
quaest. 109. artic. 4. sed et inter semetipsos, gradibus sunt disiuncti. Quo intuitu
habetur Apocalyps. cap. 12. Michaelem et Angelos suos, pugnasse contra Draconem, sicque
ut Dux ille, hi ut Milites praefigurantur. La Philosophie. des esprits. libr. 2.
discours. 7. Scriptura item Archangelos ab Angelis distinguit. 1. ad Thessal. cap. 4.
vers. 16. Illosque septem esse, pia antiquitas prodit. Sic ex illis unus Raphael, Tob.
12. vers. 18. Se ex septem Angelis esse profitetur, qui iugiter consistunt coram Deo,
vide Ian. Drusium, ad loca Genes. cap. 32. Sic et Gabriel, ad gloriosissimam Virginem
dixit: Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum. Luc. 1. vers. 19. Et accommodant docti
Theologi omnes, ad gradus et ordines Angelorum, locum Apostoli Pauli, ad Coloss. 1. cap.
1. vers. 6. per eum condita sunt omnia, quae in Caelis sunt, et quae in terra: Visibilia sive invisibilia, sive Throni, sive Dominia, sive
Imperia, sive Potestates. Sicque S. Gregorius magnus, Homil. 34. in Evangelia, ait:
Nomina Principatuum et Dominationum Angelis attributa, aperte significare, quod alii
aliis praesint. Nec solum Rei publicae quandam formam inter Angelos exsistere docent,
iisque Poten tatus et Principatus, rerum sacrarum attribuunt indagatores: sed et
nominatim tres Hierarchias, in illis spititualibus ponunt; quarum quaelibet contineat
tres ordines Angelorum ad figuram nempe Trinitatis, quam et cuncta quae sunt creata,
gestant. Card. Cusa. lib. 1. de Concord. Cath. cap. 2. Eorumque Angelorum excellentias in
virtute, et nominnm descriptiones: quodque spiritus illi superiores, triplex habere munus
communiter dicantur: perficere, illuminare, et purgare Angelos inferiores, speciatim S.
Dionysius ponit in tract de Caelest. Hierarch. cap. 36. et 9. B. item Gregorius, in
Homil. ac cesserunt ad Iesum Publicani. Glycas, annal. part. 1. fol. m. 105. Tauler.
contion, in Fest. S. Michaelis et omnium Angelor. B. Thomas, 1. quaest. 108. perr tot.
Hieronym. Savonarola, in revelation. latinis, mihi literam. Philosophie des Esprits.
dict. lib. discurs. 5. Aegydius Guthman, in lib. 11. der Offenbahrung
Göttlicher Mayestat. cap. 17. 18. 20. 21. et 23. aliique illam materiam
pertractantes. Ac quidem Dionysius, in prima Hierarchia, Seraphim ut primos, Cherubim ut medios, Thronos ut
ultimos ponit. In secunda seu media, Dominationes, Virtutes et
Potestates. In ultima, Principatus, Archangelos et Angelos
locat. Haecque nomina secundum convenientiam ad spirituales eorum perfectiones, ex ponit.
At vero Gregorius
Magnus, horum in hominum expositione, extersora Ministeria magis attendit. Ex eiusque
mente, Angeli dicuntur minima, Archangeli summa nuntiantes. Virtutes, per quas miracula
fiunt. Potestates, quod iis adversa imperia cohibeantur: Principatus, quia bonis
ordinibus praesunt etc. Adi omnino S. Bernhardum, in Cant. Cant. serm. 19. Quomodo autem
hisce novem Angelorum choris inseri queamus, ex revelat. B. Mechtildis recenset R.
Drexeliuse soc. Iesu, in tract. de Angelo Custode, hor. noct. 2. fol. 183. Ad primos
inquit Angelorum ordines, viam sibi sternunt, qui egenis, aegris, peregrinis, Dei causa inserviunt. Ad secundam Archangelorum coronam contendunt, qui
orationi, rerumque Divinarum meditationi se dedunt. Ad Principatus spectant, qui omnem in
se noxiam cupidinem expugnant. Inter Potestates censentur, qui aliis, ea qua par est cura, amore,
vigilantia praesunt. Virtutibus annumerantur, qui opibus
paupertatem praeferunt: qui se patientiae ac oboedientiae totos emancipant. Ad
Dominationum chorum anhelant, qui devotissimis studiis, omnem suam voluntatem ad Divinam
in omnibus conformant. Throni dicendi sunt, qui assiduis rerum Caelestium meditationibus,
cor suum dignam Deo sedem faciunt. Ad Cherubinos extollendi, qui, quod in Deo per
meditationem vident; quod in operosa hac
mentis quiete discunt, in aliorum animos sermone transfundunt. Seraphinis accensentur,
qui Deum toto pectore amant, ardentque, et ipsos etiam, propter Deum, inimicos; si quid
amant aliud, in Deo amant; solius Dei iniuria percelluntur. Et
haec via est ad sublimes illas Angelorum hierarchias.
IX.
Sunt equidem nonnulli, qui temerarie haec asseri velint. Daniel. Cramer. orat. de
Angelis, contra Areopap. Iacobus Martini. metaphys. lib. 2. exercit. 3. ad fin. Ac licet
Augustinus cap. 11. contra Priscillianistas, fateatur; se rationem huius distinctionis
ignorare: numquam ausim tamen convellere ego, tam consentientem, et vetustam Theosophorum
traditionem. Hisque omnibus fere gemina, Proclus etiam Platonicu habet, et ex Dionysio
surripuisse, ex parteque contaminasse, verosimile videtur
omnino. Ponit ergo ille tria genera Deorum sive Angelorum: intellectos scil. intellectos
et intelligentes, ac intelligentes solum, quae plane sunt tres nostratium Hierarchiae.
Unitatem, idem ait, divinas quasdam producere unitates, simillimas ipsi Principi Unitati.
Inde esse unam Unitatem, et multas Unitates ante res omnes; unam bonitatem, et multas
post unam: ac quae alia Augustinus Steuchus, in tractat. egregio de Perenni Philosophia
habet, lib. 8. cap. o. et seqq. multis. Et hos denique ordines, etiam post iudicii diem
remansuros, Theologi censent. Cumque differentia naturae, et gratiae tolli nequeat, nisi
Naturis
corruptis. Inde etiam in vitas aeterna,
fulgebunt alii quasi splendor firmamenti, alii quasi stellae in perpetuas aeternitates.
Daniel 12. vers. 13. Remanebunt gradus illi, ut in fine, cessabunt, ut ad finem. Sicut
pariter alia sunt officia ordinum militarium in pugna, alia in
Triumpho.
X.
Haec hactenus quae dicta sunt cuncta, eo omnia tendunt; ut eorum destruant opinionem,
qui Res publicas generi humano poenae loco inductas esse, putant: quasi tot sint
Testimonia Divinae maledictionis, quot inter homines Res publicae atque Regna vigent, et
constituta nunc adparent. Patescit ergo hic eorum, qui id dicunt, vehementia minus
discreta; imo intemperantia nimis prorsus obstinata, qui non contenti communi vita, vitae que civilis societate, dum per anarchiam et pa. trimoniorum
exaequationem, maxume communia promoveri iactant, privata communibus praeferunt
inconsiderate. Namque eandem illam, qua toties testibus
conscientiis suis Deum offenderunt; propriam scil. voluntatem, nunc iterum Magistram
habent. Illa eos non parcere Naturae, non acquiescere rationi, non consilio seniorum, non
antiquitatis exemplo obtemperare, docet Exindeque constat, Chorum Virtutis, quem Fanatici
iactant, perfectum non esse; dum inibi oboedientia deest, et sub humilitatis larva,
ingeniosissima superbia imperiose dominatur.
XI.
Sed porro, quemadmodum non pugnat libertas, in qua creati
sumus, cum politica subiectione: ita vicissim per iam deducta,
simul evictum esse spero; des1po/tikon dominatum, quem multi
Magnates nimis exquirunt, et subditos non aliter ac vere et proprie servos, tractant;
Primaevae Naturae, et rationi etiam, contrariam esse. Ab hacque servili subiectione,
Imperium Politicum omnino differre. Quippenam serviliter subiectus, propter alium est, et
operatur: subiectus politice est, et operatur propter semetipsum. Servus regitur non in
sui, sed in Domini commodum. Civis autem gubernatur in commodum suum; non in Magistratus
emolumentum. Sicut e contrario, Politicus Princeps dum populum regit; sua haud, sed
populi utilitatem quaerit: Tyrannus vero, non Populi salutem, sed suam spectat
voluptatem, ut Aristoteles docet, lib. 8. Ethicor. cap. 10. Politicum Imperium efficit
tranquillitatem; summaeque benedictionis loco est: Dominium autem et Tyrannis,
turbationem important, nec sunt nisi poenae subiectorum. Unicuique enim, (ut alicubi S.
thomas ait) contristabile est; si bonum quod deberet esse suum, alterius solum in
commodum cedat. Itaque revera, si ulla est servitus in Politico
Principatu, proprie magis meretur dici servus, qui prae est, quam qui subiectus exsistit:
quod edocet Augustinus, lib. 19. de Civitat. Dei cap. 14. Hocque et innuit Dominus
noster, Matth. 20. dum ait: qui voluerit inter vos fieri primus, erit omnium servus.
Hinc,
ut idem inquit Augustinus, lib. 5. de Civitat Dei cap. 12. Rex a regendo et consulendo;
non a regnando atque dominando, denominatur. Unde est et illud Salvatoris nostri, Lucae
22. Reges gentium dommantur eorum: quasi aliud facere debeant Christiani. Attilae id
convenit, aliisque similibus Dei flagellis, non qui subiectos, in Christo fratres
agnoscunt. Quomodo etiam Episcopi boni, servos se plebium suarum, et Pontifex summus,
servum se profitetur servorum Dei. Et inde cum Augustino, 4. de Civitat. Dei cap. 3.
concludo: si verus colatur Deus, et sacris ei veracibus, bonisque moribus serviatur;
utile est, ut boni longe lateque et diu regnent: neque hoc tam ipsis, quam illis utile
est, in quos Imperium habent.
XII.
Attamen non inficias eo, primaevam et naturalem hanc imperandi rationem, superveniens
propter peccatum, mutatam fuisse in multis. Aequalitas quippenam hominum, in essentia et specie humana, haud permittit
quidem, ut unus in alterum dominetur, quomodo bestiis homo dominatur; sed politicum
tantum, et directivum Imperium praesupponit: Unde et alicubi B. Gregorius ait;
Abaequalibus velle timeri, esse contra naturam superbire. Verum cum nunc per peccatum,
homines inaequales fiant, bestiisque similes reddantur: dum degenerant ab ea Naturae
integritate, in qua fuerant creati. Recte nunc unus alteri dominari
caepit, cum terrore minando, rigideque puniendo, quod in statu Innocentiae non fuisset.
Ast haec non nisi ad delinquentes, potestatique, quae Dei ordinatio est, resistentes,
spectare videntur. Quod innuit B. Paulus, cap. 3. ad Roman. Principes, inquit, non sunt
timori boni operis, sed mali: vis autem non timere potestatem, bonum fac, et habebis
laudem ex illa. Dei enim Minister est, tibi in bonum. Sin autem malum feceris, time: non
enim sine causa gladium portat. Dei namque minister est. vindex iniram, ei qui malum
agit. Fuisset itaque Imperium Politicum ante lapsum, longe diversum ab Imperiis hisce,
quae post peccatum, et nunc habemus. Quemadmodum namque Res publicae etiam hodie, pro
diversitate subditorum naturae, aliarumque Circumstantiarum variantur: Ita et Imperium
tunc civile, multum iis politiis, post peccatum quas habemus, necessario dissimile
fuisset, adde Iohann. Wigelium, vom ort der Welt / cap. 24.
Aequitate nempe et iustitia ordinati ssimum exstitisset,
sanctissimum, iustissimumque fuisset; bene superioret omnia imperassent, sponte inferiores obtemperassent Idque pariter
innuunt, et ii qui docent, Imperium seu coeroitionem non sui natura; sed tantum propter
malitiam, subsequi iuris dictionem Hanc, non item illam; iuris verenaturalis esse.
Conrad. Pincier. tr. de iuris diction. cap. 1. num. 11. 18. et seqq. Sicque etiam
Imperium Angelorum bonorum,
benig num maxime est, et quod monui iam supta, in illuminatione magis et purgatione, quam
coactione consistit: fortificata scilicet virtute intellectiva, per conversionem superioris ad inferiorem. Est
enim lex Divinitatis immobiliter fitmata; ut inferiora reducantur in Deum, per superiora.
B. Thomas. 1. quaest. 106. artic. 1. 3. et 4. Sicque pariter et Principes boni, haud suam
quaerere utilitatem, non sibi voluptatem, cum incommodo subditorum, procurare, sed mere
pureque salutem illorum promovere debent. Cum quippe Creaturae cunctae, participent ex
Divina bonitate; sequitur, ut hancce Dei benignitatem imitantes,
in alia diffundere gestiant, bonum quod habent. Idque exigit ratio boni. Et proinde,
quanto aliqua agentia, magis in participatione Divinae bonitatis constituuntur; tanto
magis perfectiones suas, in aliostransfundere niti debent: ni velint lapsu eo
periculosiore, quo in alto magis positi sunt, prorui in malum, et cum Daemonum natura participare.
XIII.
Sed quod differentiam constitui inter Rem publicam eam, quae fuisset in statu
integritatis; et hancce saeculi nostri. Hoc idem innuere videntur et Poetae, dum aureum
aliquod nobis saeculum proponunt; ubi nec litem, nec controversiam, nec arma exstitisse,
sed omnia placide et tranquille, per meram dictionem iuris, sine vi, a superioribus
administrata fuisse produnt. Lactantius, 5. cap. 5. quem omnino vide. Sic et Ovid. 1.
Fastor.
Proque metu populum, sine vi pudor ipse regebat:
Nullus erat iustis, reddere iura labor.
Ac idem Ovidius. Metamorph. 1.
Aurea prima sata est aetas, quae vindice nullo
Sponte sua sinelege fidem, rectumque colebat:
Poena, metusque aberant etc.
et quae sequuntur: Eaque ex Hesiodi, de operibus et diebus; desumpsit. Sic et Tacitus
lib. 3. Annal. cap. 26. de Principiis iuris tractans, ita scribit: Vetusti ssimi
mortalium, nulla adhuc mala libidine; sine
probro, scelere; eoque sine paena aut coercitionibus agebant:
neque praemiis opus erat, cum honesta suopte ingenio peterentur; et ubi nihil contra
morem cuperent, nihil per metum vetabantur. At postquam exui eaqualitas, et pro modestia ac pudore ambitio et vis incedebat, provenere Dominationes: multosque apud populos, aeternum mansere. quidam statim, aut postquam Regum pertaesum, leges
maluerunt. Et haec item pluribus illustrat, ad aliosque plures hanc circa rem nos
remittit, nobilissimus Goldastus, in eruditissimo suo seniore, seu de Maioratu. lib. 3.
cap. 8. a princip. De ea dem que re, Lactantius Firmamus.
Institution. Divinar. lib. 1. cap. 11. Videamus, inquit, quid in eo (Staturno) fuerit Deo
dignum: imprimis
illud, quod aureum saeculum narratur habuisse, quod iustitia sub eo fuerit in terra. Quid enim tam conveniens Deo, quam iustum regimen, ac pium
saeculum? Proclus item Diadochus, auream sub Saturno vitam, kaqaro\n intelligit, kai\ a)/lupon, kai\
a)paqh=, id est puram, et tristitiae ac perturbationum expertem. Idque et aurum
commonstrat, sicut in Cratylo docet Plato: a)dekton enim
i)ou= kai\ s1h/yews2, id est, rubiginis, ac putredinis
nescium est; quo nomine th=s2 a)paqei/as2, imperturbati
status ac lenitudinis quodam modo typum habet. Exinde item Saturnalia apud gentiles
restabant, adumbrantia primae vam felicitatem. Pasquier. des recherch. lib. 4. cap. 8.
ubi nihilominus Rex creabatur, ut videamus, non fuisse sine Rege, saeculum illud
Saturninum. At haec vero omnia in saeculis subsequentibus, mox mutationem esse passa; et
argenteum post, demum ferreum, perhibent, successisse. Vera cum falsis hic commixta latent, ut fere in omnibus fabulis priscorum Poetarum.
Veritas sine dubio ex Patriarcharum traditione profecta, et paulatim ipso temporis
progressu obscurior reddita fuit. Non post lapsum erat aureum saeculum ullum: nam et mox
Cain fratrem Abelem occidit, Cainum Lamech. Cain eiusque filii regni speciem, statum et
iura constituerunt. Unde haec statim, haec semper, haec necessario sunt secuta; discretae
gentes, dominia distincta, agris termini positi, aedificia collata bella introducta,
servitia constituta, obligationes, contractus, et gentium iura, quae iure consulti late
persequuntur. Ille Cain hominum secundus, impius et atheus, cum filiis ac nepotibus suis,
posuit os in Caelum, providentiam et Maiestatem Dei negans, dicens: non esse post hanc
vitam iudicium aeternum, neque iudicem omnipotentem; non praemium immortale pro iustis,
nec poenam impiis esse constitutam, neque etiam Dei misericordia et bonitate creatum esse mundum, nec ab eo regi,
et moveri, ut Iosephus, ac etiam Targum Hierosoly mitanum, scriptum reliquerunt. Atqui
iste Cain, cum sua prole et familia, fuit
totius orbis, omniumque populorum Dominus et propagator: et talem parentem secuta est sua
proles; in sacris volum inibus fam osis huiu smodi titulis notata: latrones, Venatores,
Tyranni, Gigantes, potentes a saeculo etc. Vide David d' Argente, in oratione eius notis
selectis suffixa, de aureo hoc saeculo agente. Et ideo quae de
aureo hoc saeculo Poetae tractant, aetati nulli, sed statui solum Innocentiae adplicari
posse, puto. Egregie anonymus, in libello observationum in mytholog. Natalis Comitis.
tit. aetas aurea et ferrea. adde Danaeum de Vetustissimis primi Mundi antiquitat. lib. 1.
cap. 3. ad fin. fol. m. 65. etc. Maxime ideoque errant, qui nobis aliud aliquod aureum
saeculum, aliam libertatem comminiscuntur, et dispersos per agros, per silvas, per
spelaea homines referunt, et ita felicissime eos vixisse, putant. Quemadmodum
etiam Albertus Bolognetus in tract. de iure, Legibus, et aequitat. prodit: Aureum
saeculum diversis temporibus, apud diversas gentes exstitisse. Cum nempe viverent in
simplicitate; ut Americani, gentesque vicinae ante ad ventum Hispanorum; aut etiam hodie
nunc antarctici Meridionales, quod censet Michael Montanus. 1. des essais cap. 30. fol.
172. etc. Sed vero colluvies ferarum haec est, non hominum libertas: non felicitas: sed
miseria deploranda; nec in solitudine est libertas, si animus subditus sit peccatis.
Iacob. Typotius, lib. 1. de fortun. num. 48. ego, de princip. iur. fol. 13. Idque idem
anim advertit etiam eruditissimus Fredericus Tilemannus, in tractat detversion. Rerum
publicar. in princip. B. 4. ubi ita scribit: Primum hominum genus nil prius habuisse,
quam obvios quosque spoliare, diripere, occidere. Haec fuisse primaevi saeculi praeclara
facinora, ait; haec aureum nomen, integramque iustitiam meruisse. Et addit: Dominetur
aureum saeculum in contionibus, iaceat in iudiciis, valeat in opinionibus, et sermonibus
imperitorum; ab ingeniis prudentum repudietur: rectius veriusque cum historicis sentiunt
illi, quibus persuadere difficillimum et quantum recolligo, impossibile erit, ut
Scythismum illum ullis statuant virtutibus emicuisse.
XIV.
Sed nunc finem imponam huic dissertationi, verbis quae a B. Petro se accepisse S.
Clemens fatetur. 1. recogn. fol. m. 15. DEUS, cum fecisset mundum, tamquam Universitatis
Dominus, singulis quibusque creaturis, Principes statuit; ipsis quoque arboribus,
montibusque ac fontibus, et fluminibus, et quae fecerat universis. Multum est, per
singula ire. Statuit ergo Angelis Angelum Principem, et spiritibus spiritum, sideribus
sidus, daemonibus daemonem, avibus avem, bestiis bestiam, serpentem serpentibus, piscem
piscibus; hominem hominibus, qui est Christus Iesus. Hunc Deus constituit super omnem
Principatum, potestatem, Virtutem et Dominationem; super nomen omne, quod nominatur, non
solum in hoc saeculo, sed et in futuro. Ephes. 1. vers. 19. Huic Imperantes ita subditi
sint, et eius se vicarios agnoscant, quasi eius vicem gerentes; per clementiam et
benignitatem. Subditi Imperantibus oboedientiam praestent propter Christum, nec propter
iram solum, sed et propter conscientiam quoque; ac ita quod caput rei est, nos invicem
omnes diligamus. Rom. 13. vers. 5. et 8. Haec est graduatio ab infinito usque ad nihil.
Licet namque graduatio media, a primo sit ordinata, nil tamen esse potest, per ipsam
totam lineam hierarchalem, quod absque principio fontali (ipso scilicet Christo Deo) a
medio constitui possit, adde Cardinal Cusam lib. 1. de Concord. Catholic. cap. 2. Hic si
non colatur, adoretur, huius si imitatio negligatur; dissolvitur rerum ordo, dissonat
rerum har monia, remittit gluten, quo omnia cohaerent; pax et tranquillit as abit,
subsequitur confusio talis, quam nunc ubique, non nisi cum stupore videmus, cohorremus,
formidamus, et quorsum eruptura sit; tunemus.
CAP. VII. De Fine Imperiorum, ac Imperantium.
CUm vero Imperia propterea sint institut, ut medio hoc, ad Politiarum, et Civilis
Societatis finemper veniamus; inde sequitur: Scopum omnium Imperantium, non alium esse
debere quam iustitiam, et publicam omniumque subditorum salutem. 1. 23. in princ. C. de
nupt. l. 19. de interd. et releg. l. 3. ad fin. C. de quadrien. praescription. l. 3. in
princ. ff. de offic. praefect. Vig il. l. 1. C. de Sc. Claudiano. l. 2. C. communia
deleg. l. 1. §. 14. C. de caduc. tollend. lib. 2. feudor. tit. 52. a princip. et tit. 55.
a princ. pulchre Lipsius. 2. polit. 6. et in notis ibidem. Bornitius, de Maiestat. cap.
6. et cap. 12. fol. 104. Petr. Fab. ad tit. de Iustit. et Iur. fol. 25. Laur. Grimalius,
de optim. senat. 2. fol. 133. etc. vide Frideric. Tileman. disput at. ff. part. 1. disp.
2. thes. 4. Sarisberiens. in policrat. lib. 3. cap. 1. Lehman. in der
Speyrischen Chronick. fol. 65. Montaigne. 3. cap. 6. fol. 612. Estienne
Pasquier, au pourparler du Prince. Campanel. polit. 1. §. 5. cap. 3. §. 7. Lather. de
censu. fol. 7. Instrumentum quippe omne, omnino debet regulari secundum suum finem: Et
finis, est quasi de essentia Instrumenti. Aristoteles. 1. de
anima. text. 18. et lib. 4. Meteor. cap. ult. Zabarell. tract. de constit. scient. natur.
cap. 32. Sane potestas, non est ultimus hominis Finis. B. Thomas. 12. quaest. 2. artic.
4. ac Stultus est, qui in potentia summum bonum quaerit. Wigelius, de vita beata cap. 8 Rectissimeque iam olim
Sapientes definiverunt, Imperium nil aliud esse, nisi cutam salutis alienae.
Rittershusius, ad Novell. part. 2. cap. 1. num. 2. Populi bonum, id est, directionem eius
et tutelam, non ipsummet Principatum (reputationem scil. vanam et inanem gloriam) sibi
finem esse; nec inventum fuisse Principum, aliorumve Imperium, suis ut ipsorum commodis
illi studeant, (neque enim in gravissimam servitutem, sponte alieni commodi causa se quisquam coniecisset) sed subditorum ob salutem; eos
scilicet, ut bene regant, eorumque omm tempore, commoda non tam investigare, quam
incommoditatibus mederi prpcurent, multis illustrat Ferdinand. Vasquius, illustr.
controvers. 1. cap. 1. num. 10. etc. Et vide meum tractat. de Appellat. cap. 1. num. 2.
Perfectum Imperium Politicum est censendum, ubi a)/rxonkai\
a)rxo/menon, dia\th\n s1wthri/an iunguntur. Hoc idem ostendit S. Paulus, cum
ait de Magistratu. Dei Minister est, tibi in bonum. Roman. 13. vers. 4. Quemadmodum omnia
entia, esse suum dependens, et participatum habent a summo illo ente; Ita et Imperia ab
unico illo benefico fonte. Franciscus
Patricius lib. 1. de Regno. cap. 11. Principes sunt distributores bonorum, quae largitur
Deus. Augustinus Steuchus. 6. de perenni Philosoph. cap. 7 Hincque Oppianus. 5. halieut.
pulcherrima translatione, Reges et Principes, vocat muros
orbis terrarum caelestes: o)lu/mpiatei/xea gai/hs2. vide
Rittershus. in comment. ibid. fol. 314. Dicuntur etiam ab Hebraeis, scuta terrae. Psalm.
47. vers. 9. Drusius, Ebraic. quaestion. 1. cap. 37. ut Gubernatoris cursus secundus,
Medico salus, Imperatori victoria; sic moderatori Rei publicae, Beata Civium vita
proposita est: ut opibus firma, copiis locuples, gloria ampla,
virtute sit honesta. Cicer. 5. de Republic. Tyrannorum proprium est, omnia quae in Republica agunt, potissimum ad suam utilitatem, honorem, gloriam,
seu ambitionem aut lucrum agere. Gregor. Tholos. 24. cap. ult. num. ult. Huc omnia sunt referenda, ab iis, qui aliis praesunt, ut qui eorum
suberunt Imperio, sint quam beatissimi. Cicer. ad Q. Fratr. epistol. 1. Hoc est,
quemadmodum Xenophon. 1. Inst. Cyri fol. 26. explicat: Universi ut tales sint, quales
esse convenit et res necessarias omnes affatim habeant. Aut ut B. Paulus scribit: 1.
Timoth. 2. vers. 2. Ut Pietas et Honestas inter homines cum pace vigeat. Indeque
frequenter pascere et regere, synonima sunt. Bellarminus de Pontific. 1. cap. 15. Ac
Homerus, Agamemnonem poime/na law=n appellat, curam quod Rex
subiectorum debeat habere, velut Pastor Ovium: Deoque summo Principi, de singulis, non
secus ac Pastor suo Domino, rationem reddere habeat necesse. Camerarius. dec. 11.
problem. ult. in tom. 4. Lampad. Critic. Gruteriani, fol. m. 105. Idque etiam consonum
est idiomati Spiritus Sancti: qui de Regibus pronuntiat, eos pastores esse, et pascere
populum. 2. Samuel. 5. vers. 2. Et laudata illa vox est Principis Hadriani; ita se Rem
publicam gesturum, ut sciret rem populi esse, non suam. Ut tutela, sic procuratio Rei
publicae ad utilitatem eorum, quibus commissa est, gerenda. Cicero. 1. offic. Rex
eligitur, non ut se molliter curet, sed ut per ipsum ii, qui eum elegerunt, bene beateque
agant. Xenophon. 3. memorabil. Socrat. Ammianus, Marcell. lib. 29. Imperium nil aliud
esse, tradit, quam curam alienae salutis: quae iustitiae administrationem conciliatur.
Aristoteles. 3. polit. cap. 4. Medico assimilat Imperantem, et vide eund. lib. eod. cap
8. ad fin. Addatur Reinhard. Lorichius Hadamar. Instit. Princip. m. fol. 33. b. Imperare,
gubernare, et praesidere, nihil aliud est, quam aliorum utilitatibus inservire, et
consulere. Uti parentes liberis imperant: ut vir uxori, B. Augustinus, de Civitat. Dei,
19. cap. 15. Seneca, epistol. Rex verus, est servus fuorum, non herus. Bellarmin. in
append. lib. de Pontif. cap ult. fol. m. 384. ita Antigonus cum cerneret filium suum, se
violentiorem, et immodestiorem gerere erga subditos: Annon, inquit, novisti fili, Regnum
nostrum nobilem esse servitutem? Atqui haec Antigoni
maximam mansuetudinem prae se ferre, autumat Aelianus, 2. var. histor. cap. 20. eumque
qui id non adprobat, non videri neque Regium, neque civilem nosse Virum quemquam; sed cum
Tyrannico potius aliquio convixisse. Hucque referenda sunt egregia Tiberii verba, in
pleno prolata senatu. Dixi et nunc, et saepe alias, P. C. bonum et salutarem Principem,
quem vos tanta, et tam libera potestate instruxistis; senatui
servire debere, et universis Civibus, saepe ac plerumque etiam singulis: neque id dixisse
me paenitet. Quod et Mexicani ex lumine Naturae sciunt. vide omnino Iohann. Acostam. 7 de
l' histoir. des Indes. cap. 8. fol. 327. Usu et ministerio omnium, omnes pene indigent;
et ob hoc necesse est, alium operari, alium operanti praebere mercedem, alium servire,
alium dominari, alium regere, alium regi. Sed hanc inaequalitatem, quae mortalium vitam
necessario est subsequuta, Divina providentia, in occasionem iustitiae, misericordiae,
humanitatisque convertit. S. Clemens. 9. recognit. Eaque ratione,
Rex non est, ut dominetur: sed ut illas exerceat virtutes: quod ni faciat, omnium
infelicissimus exsistit. Sapient. 6. Quin et subiectorum salutem, propriae saluti
praeponere debent imperantes: exemplo Moysis, qui ait. Dele me potius ex libro vitae, et
populo peccatum condona. Exod. 32. vers. 32. vide Clapmar. 4. de arcan. Rerum publ. cap.
2.
II.
Nec moror eruditissimum Politicorum, Alberic. Gentilem, qui, disputat. Regia 1. fol. 16. fundamentum theseos nostrae atterere, suffode reque
conatur; dum maxime illud ait falsum esse, in Principatibus per vim partis. Quod ex parte
concedo: et videntur mihi imperia eiusmodi violenta in triplici esse differentia. Nam Tyrannica (1) sunt, nec speciei alicui Rerum
publicarum non aberranti, accenseri queunt; de quibus hic sermo non
est: neque iis in Sacro SS. Scriptura ornantur epithetis,
imperium quibus insignitur iustum; sed potius punitionis loco, ea interminatur populo
peccanti Deus. Pedro Mexia, 1. de la silva de varia lecion. cap. 35. Sunt et (2) violenta
imperia, e re interdum subiectorum, qui ita regendi sunt virga
ferrea, quod non cedunt ferulae; ut dixi, in tractat. de rerum
publ. inter se comparat. Quandoque (3) victricis tamquam potioris, non victae Rei
publicae consideratur emolumentum. Qua ratione Cancellarius
Polonicus, subactionem Livoniae suadet; apud Rainol. Heidensteinium, lib 2. quod (ut ipse
ait) in pari omnium libertate, onera etiam exaequata sint inter omnes: Polonicoque ideo
Regno maximorum quorumcumque Imperiorum instituto, novum etiam Imperium adiciendum; in
quod tributis, vectigalibusque in eo constitutis, gravior communium onerum pars derivari
possit. At quod porro subdit Albericus, neque id, quod urgemus, verum in totum esse in
aliis Regnis, quae per populos sunt inducta: quod honor Principibus qui
eligebantur debitus, virtutibus ipsorum tribuebatur. Ad haec respondeo: tum virtutem
ipsam privato inimicam commodo, manus, oculosque ad publicum semper collimantem; quam
virtus ut muneretur, spectasse populos; magis ut virtute cluentem haberent Principem,
quam eius ut recompensent, non potius excitent virtutem Restat ergo: quemadmodum primo
quaerenti Regnum Dei, et iustitiam eius, cetera adiciuntur omnia: Matth. 6. vers. 33.
Scholomonique eo quod non petiit dies multos, neque petiit sibi divitias, animam nec
inimicorum suorum, sed sibi quod petiit discretionem ad intelligendum iudicium; etiama
Iehova ter Maxumo, insuper quae non postulavit, data fuerunt. 1.
Reg. 3. vers. 11. et 13. imperantem, salus cui populi meta est, raro non illam, et una semper cum illa, auctarii instar adipisci
reliqua, quae alii, alio tendentes, numquam velnanciscuntur; vel adepti, non unquam animo
obtinent tranquillo.
III.
Unde Tyrannica est, et principiis Naturae repugnat descriptio iustimae Thrasymachea;
quod sit id, quod pertinet ad potentioris utilitatem. Plato. 1. de Republ. Pessimi sunt
Politici, qui Principibus persuadent; Bona a subditis haud alio iure possideri, quam olim
peculia a servis. vide Marquard. Freher. ad Petr. de Andlo, 2. cap. 8. fol. 187. Nec enim
imperium Civile Libertatem hominis, quae cuique naturalis est, tollit: sed tantum, ne ab
aequo et bono vacillet, aut deflectat, dirigit. Bornitius. de Maitstat. cap. 12. fol.
103. politikw=s2 namque, non des1potikw=s2 imperat Lex. Iacobus Cramer. disput at. ad Institut. 2.
thes. 6. in not. Totoque genere Imperium a Dominio differt, nemini suarum rerum
proprietatem autert. vide Cotas. ad l. 28. ex Ciceron. ff de adopt. Eberhard a Weihe, de
praerogat. success. llit. C 4. b. Quam vis apud Güntherum, lib. 3. ita dicat Imp
Fridericus:
Quicquid habet locuples, quicquid custodit avarus,
Quicquid in occultis abscondit terra cavernis,
Iure quidem nostrum est; populo concedimus usum.
Quamvis item rerum Domini, sollemnis Caesarum titulus sit: nihilominus recte Seneca.
7. de benesic. cap. 5. ait: sub optimo Rege, omnia Rex imperio possidet, singuli dominio:
et cap. 6. Caesar omnia habet, fiscus eius privata tantum acsua: et universa in imperio
eius sunt, in patrimonio propria. Sic etiam plerique inter interpretes, illud Romani
iuris pronuntiatum, Imperatorem esse Mundi, rerumque Dominum; tantum intelligi debere
dicunt, de dominio, ac superioritate iurisdictionis ac protectionis. Atque hoc solum modo
omnia esse Principis, non vero privatam cuiusque rem et substantiam arg. l. 2. § si quis
ff. ne quid in loco public. Dominia privata, aiunt, ratione originis ac temporis, iuris
gentium esse, a possidenteque pro arbitrio usurpari sed cum ad Rem publicam referuntur,
tamquam parstoti adhaerere, iureque publicis cedere. Inde census et tributa exigi, in
signum et recognitionem subiectionis, iurisdictionis et dominii illius universalis.
Caspar. Facius, in polit. Liviana part. 1. artic. 31. Waremund.
de Regnor. subsia. cap. 15. num. 7. et seqq. Gregor. Tholosan. 7. de Republ. cap. 10.
adde Keckerman. disputat. practic. 34. quaestion. 9. Bortius, apud Arumaeum, discurs 30.
cap. 3. thes. 42. fol. 893. Rex vero Turcarum tam personarum, quam terum, et bonorum sui
imperii dominium se habere dicit, non modo directum, (quod quidem ius est honorificum
iurisque intellectu constat) sed etiam plenum et perfectum, cum proprietate iunctum. vide
Divid d' Argente, notar. iuris. tit. de feudis, fol. 222. etc. At sane aequo durius
videtur, contraque ius, quod Christus in peculii siu et servorum corpora atque animas
plenum obtinet; quod corporum passim proprietates apud multos personant, cum de subditis
est sermo Zepperus, 3. de legib. Mosaicis, cap. 5. a princip. et antiqua Hunnorum,
Francorum, aliorumque Barbarorum iura (contra rationem et findem Rei publicae naturalem)
adhuc hodie impie urgentur: cum imperiis tantum quae sunt instar flagelli divini,
competere videantur. Potiusque imitandum Nehemiae exemplum: qui propter timorem Dei,
antiqua non ursit iura. Nehemiae, cap. 5. vers. 15. et c. ac 19. Imprissimusque fuit
Vitoldus, Dux Lituaniae, qui laesae Maiestatis reos, ursorum pelle consutos, ursis, quos
domi nutrierat, laniandos obiciebat. Cuius severitatem, ne dicam crudelitatem adeo
Provinciales extimuerunt; ut cum dixisset aliquando duohus, pluribusve: Ite ocius, ac
laqueo vos appendite: nemo imperium recusaverit, auditusque nonnumquam sit, qui currens
hortatus alios; Eamus quam properanter, dixerit, ne bildem Domini commoveamus, Aeneas
Sylvius, in parall. Alphonsinis, lib. 2. num. 19.
IV.
Ex quibus porro rectissime, et illud inferri reputo: Principem non propter se ipsum;
sed propter subditos praefici Rei publicae. Timaeus Faber, disputat. ad Instit. 1. thes.
5. Betsius, de pactis Famtliar. cap. 5. fol. 126. Freher, ad Petr. de Andlo 1. cap. 3.
fol. 148. b Hincque iam convellitur impudens Machiavellistarum, novorumque Statistarum
dogma, qui dicunt: Subditos simpliciter esse propter Magistratus; ac si non aliam ob
causam mures conderet Providentia Divina, quam ut pinguefacerent feles. Boccalini, 1.
ragguagl. 84. Subditos quasi ex Principum semine primitus natos etc. Lambert. Danaeus, 1.
Polit. Christian. cap. 4. Principem totam Rem publicam, et Patriam esse, etc. Marius
Salomonius, 3. de Principatu. Nolite existimare, a Deo creatum Mundum, et in eo homines,
ut Principum servirent emolumentis: ab surdum quidem est, supra
quam dici potest, propter Principes factos homines opinari etc. Populus Principe
quodammodo prior exsistit. Alphons. Moditius, in Decision. §. Magistratus, quaest. 3.
Naturale Imperium a populo est: et inter subditos ac Principem, contractum quendam, et
reciprocam agnosco obligationem. Imperium originarie a populo est, et libera electione. Cusa, de Concord. Cathol. cap. 13. et 14. Natura sumus aequales, et a populo auctoritas est. Beliarminus. 2. d.
Concil. cap. 16. Princeps a Deo, in populi gratiam est datus. Guil. Onciacus, quaestion.
iur. Philosoph. 27. Tyranni sceleste omnino praetendere satagunt idem, quod Deus optimo
iure; Non vos me, sed ego elegi vos! Dii quidem sunt Magistratus, at certe ut plebei
homines moriuntur. Psam 82. vers. 6. et in altero mundo, mundanam dignitatem amittent:
vide Wigelii Orth der Welt / cap. 24. et seq. quae illis
merito superbiae, et arrogantiae fugam persuadere deberent. Hucque confert totus
Sapientiae liber. vide Savonarol. de simplic. concl. 8. circ. med. Zehner, in adag. fol.
221. 286. 347. Attamen graviter errant, qui exinde subditos Magistratu superiores,
praestantioresque esse contendunt; ut recte docet Christianus Matthias, Colleg polit. 2.
d. sputat. 8. thes. 31. et seqq. Princeps, proprie loquendo, non proptet subditos, ut
eorum servus, est factus; sed falutis, bonique publici causä: ideoque ipsa politei/a seu Res publica supra Principem est, non subditi ipsi eo
sunt superiores.
CAP. VIII. De Definitione Rei publicae.
REs publica ita definiti posse videtur: ut sit hominum plurium, ac rerum privatarum,
tum inter se communium; summa cum potestate ac ratione
gubernatio. Aristoteles. 2. polit. 1. l. 3. cap. 4. et lib. 4. cap. 4. Bodinus, multis
locis, quae index mostrat. Paul. Busius, disp. polit. 1. thes. 3. etc. Timpler. polit. 1.
cap. 2. qu. 1. Cluten, Paradox. 1. Estque Civitasmateria, in quam Res publica inducitur
tamquam forma. Arnisaeus, polit. cap. 6. fol. 125. Rem publicam a Re, hoc est, imperio
publico dictam esse, Busius putat. 1. de Republ. cap. 2. nam Res, non raro pro Imperio
sumi solet Virg. 3. Aeneid.
Postquam Res Asiae. --
Et lib. 2. eodem:
Res Agamemnonias.
S. vero Augustinus, 7. de Civitat. Dei, cap. 12. Res publica, Respopuli es??? inquit.
Populus autem non est omnis multitudo; sed caetus iuris consensumma su, et utilitatis communione sociatus etc. Addo in
Definitione,
cum potestate) Recte enim loquendo, nulla ibi Res publica est, ubi non est summa
imperandi facultas. (Licet etiam olim municipiis quibusdam datum fuerit Rei publicae
nomen: Albericus Gentilis, ad l. bona 15. de V. S. et varie accipiatur. Paurmeister. 1.
de iuris diction. cap. 3. num. 2. et 3.) Quemadmodum enim in uno corpore Physico, una est
anima, quae imperat, in Mundo unus Deus, qui omnia moderatur. Ita et in Republica oportet esse unam et summam potestatem, quae tamen
plures administratores admittere potest. Velstenius, decad. 5. quaestion. 1. Ordo
refertur ad unum primum, a quo cetera dependent, ut Averrois ait: 5. Metaphys. text. 15.
Ac quemadmodum ex ordinis unitate in rebus exsistentis, Aristoteles unitatem colligit
gubernantis Dei, 2. Metaph. Ita pariter in Rei publicae ordine, caput et principium est
summa potestas, quae alia subordinat cuncta. Bornitius, de Maiestat. cap. 2. ad fin.
Sicque in Polyarchico statu, ubi imperium summum, paucis quibusdam, aut etiam maiori
parti populi inest, ii omnes ob individuam imperii unitatem, unius tantum sustinent
vicem. Bornitius, de Maiestat. fal. 11. Ex quo patet, cur olim, una urbs Roma, iure
proprio civitatis et Rei publicae meruerit nomen. Cur abusive publicum dicatur, quod
alterius est Civitatis. l. 15. de verb. Sign. Cur civitates Municipales, et aliae praeter
Romam, non Res publicae dicantur; sed loco privatorum habeantur. l. 16. de V. Sign. Guil.
Forner. 2. select. cap. 22. Et Rei publicae causa abesse
negentur, qui pro ci vitate Legatione funguntur. l. 26. §. item inquit Praetor. ff. ex
quib. caus. maiores.
II.
Quibus vero notis, legitima Res publica dignoscatur a caetu praedonum, priatarum,
seditiosorum, minus est expeditum. Omnibus quibus finis est, universitatem caecus sui,
vel constituere vel conservare, et quidem ad finem communis boni atque honestatem, Rem
publicam esse putarem, An vero id fiat iuste, sineque iniuria
aliorum, in facto consistit: et quamvis illud saepe sit controversum; pro eo tamen in
dubio, qui in possessione est, responderem. Vide Paul. Busium, disput. polit. 1. thes.
10. 12. 13. 15. et seqq. adde meum tractat. de cap. 2. num. 8. Quo intuitu ius Principis
Sedanensis, in possessione 60 bombardarum consistere, ait auctor Mercurii Gallici, fol.
75. part. 1.
III.
Non ergo ceterae confaederationes, Rem publicam faciunt unam: aut ii, quibus de rebus
importandis pacta, ac de Belli societate foedera perscripta, et de prohibenda vi, certae sunt Leges; unius velut civitatis, aut Rei
publicae cives, subditive haberi debent, Aristoteles 3. polit. cap. 6 Cum enim Foedera,
inter diversarum Rerum publicarum Magistratus fiant; intelligitur amicitiae ac Foederum
ius, non subditos facere, sed socios ac amicos, non Rerum publicarum ac dominiorum
tollere
distinctionem; sed Res publicas inter se, finibus ac Magistratibus distinctas, coniungere
mutua benevolentia, officiisque,
Zacharias Fridenreich / polit. 24. fol. 640. Ita nec
Amphyctionum consessus apud Thermopylas, qui totius Graeciae sanctissimum Concilium fuit,
de quo lacob. Stephani, 2. de iurisdict. cap. 6. ex tota Graecia unam Rem publicam efficiebat. Nec igitur Helvetia omnis,
unius Rei publicae nomine includitur recte. Sed quae olim imperii Germanici provincia
fuit; nunc continet Res publicas, plus quam viginti. Quae licet aequo foedere convenerint
in societatem. id tamen factum est, Legibus et conditionibus diversis. Singulis sua iura
sunt Maiestatis, proprii Magistratus, Aerarium, suis divisus finibus ager, iurisdictio,
Leges, mores, et instituta a se invicem separata. Aliud itaque est, libertatem eandem,
commercia, connubia communia habere, summa necessitate coniungi;
aliud legibus iisdem, eodem imperio ac iure comprehendi. Franciscus Guilliman. de rebus
Helvet. 3. cap. 14. Bodinus, 1, de Republ. cap. 7. num. 71. Simler, de Rep. Helvet. a
princip. Adhuc minus unicae Rei publicae nomen meretur Societas civitatum Hanseaticarum,
qua de re, in tractat. de foederib. dixi. Confaederationes non ita
sunt universales societates; non sese extendunt ad omnem Imperii, seu Maiestatis Civilis
usum, quemadmodum summa Potestas, in Republica una; sed
restringuntur ad certa capita, in foedere comprehensa. Qui foedus paciscuntur, non eo
animo faciunt id, quod se alteri subici velint, (vel uni vel maiori parti
confoederatorum) sed ut tamquam amici, sibi invicem sint obligati tantum ex pacto, seu
iure societatis, non imperii vi. Non est inter subditum et Magistratum tam reciprocum, et
aequale officium, ut inter foederatos.
IV.
Vicissim Res publica Cives una continet omnes, eiusdem qui
imperii colligantur Maiestate: tametsi nonnumquam Legibus, institutis, moribus, ac infinita gentium varietate, discrepare inveniantur. vide Paul.
Busium. 1. de Republic. cap. 3. num. 8. Magnum imperium, multas gentes una pariter potestate coercens, recte magna Res publica nominatur: et
una Res publica habetur, ubi corpus Politicum, etiam quam plurima habens membra, unius
Imperii vivificat vigor. NOn ex aedificiis, sed ex iure, in magnis Rebus publicis et
ditionibus civitas aestimatur. Eaque ratione apud Cassiodor. 9.
var. 2. Athalaricus dicit: Res publica non est unius Civitatis cura; sed totius Regui
provisa custodia. Sic olim Res publica Romana, ex municipiis, Praefecturis, coloniis etc.
constabat. Busius, disputat. polit. 1. thes. 8. adde Onuphrium, in lib. de imper. Roman
sub tit. de praefectur. Hoc sensu Alexander magnus, imperium orbis tetrarum mente
complexus, proprio significatu aiebat: totius Mundi unam civitatem, eiusque arcem, castra
sua esse. Plutarchus, in vita
Sic in Germania nostra, quamvis
Imperator primum, dein reliqui Principes, ac postremo liberae Civitates, suas quaeque
ditiones, iura, consuetudines ac subditos, in quos ipsis ius vitae et necis est, habeant:
tamen quia simul omnes imperio Germanico subsunt, et ipse Caesar imperii caput, publicis
legibus est obnoxius, universi proinde unius Rei publicae exhibent speciem. Thuanus, lib.
2. a princip. Ideoque singuli status, non privatim solum quilibet sui territorii: sed
omnes in universum, ac ante omnia imperii ac imperatoris salutem, conservationem, ac
incrementum prae oculis habere debent. Hoc vincolu rupto, quis nescit tot Res publicas
fore, quot Civitates hodie vigent? Videbimus Provincias collidi, dum novo suo et absoluto
imperio protectorem quaerent. Maiora inter novos regulos, quam cum hoste, vel parte adversa, odia nascentur, dissipataeque Provinciarum vires nudum
latus hosti ostendent. Hinc non oppidorum tantum, sed et Provinciarum ac Regionum
territoria exsistunt. Bornitius, tractat. de Maiestat. cap. 7. Quin et territorium unius
Rei publicae, alterius imperii Dominiis interruptum esse potest. Quae tamen
discontinuitas, magnas parit confusiones, ut in tractat. de territor. dixi.
V.
Plura vero Regna, ab uno licet administrentur; ob id non sunt unum Regnum. Sic Quam
vis Wurtembergici Principes, huic Ducatui, et insuper Montbelgardensi Comitatui dominati
fuerint: attamen territorium Wurtembergense et Montbelgardense, non fecerunt Rem publicam
unam. Et ideo Hispaniarum Regis Imperium, haut unius Rei publicae admittit nomen: sed
plurimum Rerum publicarum plane separatarum, ipse caput exsistit, iurisque
interpretatione plura capita unus Rex habet. Unde rectius Hispaniarum, quam Hispaniae Rex
vocatur. At hoc, cum difficillimam reddat gubernationem et monstrum fere sit, unum caput,
plura diversa corpora habere: proinde ex Castellanorum senatorum instinctu, omnia sua
consilia eo direxit Philippus II. ut singula ab eo detenta Regna, in Provinciae redacta
formam, Madridae regeretur. Quibus conatibus praecipue obstitere Arragonenses et Lusitani: qui, hac
ne unione privilegia sua suffocentur, metum habebant: Et certe si subditorum prompta
voluntate annuente, Hispania tota arcte uniretur: vix video aliquid, quod Hispanorum
potentiam magnificentius augere posset: Cuius rei nec Carolus V. in Belgio potuit esse
effector. Meteranus, vom Niderländischen. Kriegswesen. 2.
fol. m. 50. Feliciori, ut puto, successu, in Brita~nia qui nuper
regnavit Rex sapientissimus, Angliam et Scotiam unire conatus est, et ex universa Brita~nia unum imperium formare.
Alberic. Gentilis, disput. Regia 2. Rudolph. Botereius, lib. 11.
fol. 175. Pierre Matthieu, lib. 7. del. hist. de la paix. fol. 652.
Cui unioni insidias quoque struxerunt Sicarii illi, qui ante aliquot annos detestando
ausu, pulvere pyrio Regi et Optimatibus Angliae, necem intentarunt, Mercure Francois, fol. 19. b. part. 1. Pariter,
Anno 1907. Henricus IV. Navarricas, ceterasque ditiones, quas privatim avitis patriisque
titulis possidebat, sic Gallicis agglutiinavit, ut in posterum nequeant diverlli.
Botereius. 14. fol. 355. Unire etiam voluit Margatetha, Sueciae, Daniae, ac Nor Wegiae
Regna, et adhuc sub iudice lis est, Suecine an Dani hanc Unionem violarint. vide iani Minoris, retors. adversus Petrum Parvum. cap.
10. ac dixi, in tract. de increm. imper. Sic olim Christophorus Würtembergiae Dux,
Ducatum suum ex duobus Ducatibus, Teccensi, et Urslingensi seu Schiltachensi, multisque
Comitatibus, Baronatibus, ac Nobilium Castris et pagis constantem, quae cuncta diversas
mensuras, pondera, leges, consuetudines, privilegia etc. habebant: univit, et in unam Rem
publicam uniformem redegit. Iuridicum huius dogmatis effectum, vide apud Schraderum,
part. 10. sect. 7. num. 24. fol. 232. etc. Si unus Princeps duo habeat Regna separata, ea
pro lubitu pluribus heredibus relinqui possunt, ut dixi in tract. de succes. Itam, si
alicui Principi acquiratur aliqua Civitas, propter hoc non debet mutare titulum suae
dignitatis, sive nobilitatis. Si illa Civitas fiat de Principatu, seu ei uniatur. Secus
si non, id est, simpliciter acquiratur a Principe. Ac retinet iura Principatus, quae
antea habuit. Iason. a a §. item Persona. num. 9. de action. Sic Florentinus non se
nominat Senarum et Pisarum Principem, quia unitae Ducatui Florentino. Sic Rex Galliae,
non se nominat Burgundiae, Britanniae, Nortmanniae etc. Ducem. Sed recte Rex Hispaniarum
se nominat Regem Castelliae, Arragoniae, Lusitaniae etc. Sic Populus Romanus nullibi
insignitur titulo suorum Regnorum; quia Romano imperio fuerunt incorporata Nec solum unus
idemque, plures Res publicas separatas, diversique iuris regere; sed et unius Provinciae
respectuliber, alterius intuitu subditus esse potest. Sicque Daniae Rex, Vasallus est
imperatoris in qua dam Holsatiae parte: ut et Hispaniarum Rex,
ratione Burgundicarum Regionum, imperii status exsistit. vide Cluten, in Syllog. thes.
10. sub lit. e. et dixi etiam alicubi in tractat. de adpellat.
VI.
Commode hic quaeri potest: Num civitas, in quam diversis
Principibus imperium ac potestas, regionibus locorum est divisa, recte una Res publica
censeatur? Quod quidem non evenire, dicendum est, si forte uni aut alteri, in urbem aut
oppidum vicinum, potestas sit, iure quasi servitutis. vide Andream Knichen. tractat. de
Reg. territor. iure. cap. 4. Busium, 1. de Republica cap. 3. num. 5. et seq. et disputat.
1. thes. 6. et seq. Quod Coloniae Agrippinae deprehendere licet; ubi non Magistratui
Urbano tantum, sed et Principi Electori Ubiorum, ut et Comiti Nieu-Wenario, certa quaedam
species competit iuris dictionis. Ar. Baerdt. in addit. adpract. Crimen. Iacob. de
Bellovis. cap. 10. ad verb. duo iudices. Sic civitati Spirensi in Camerales exsecutionem,
quae facti nudi est; Camerae vero ipsum merum imperium, quod in cognitione, processu, et
condemnatione versatur, competere. Denaisius docuit, Camer imperial. quondam Assessor.
Sin vero diversis Principibus, in distinctas unius Urbis partes competat Principatus; aut
si (ut evenire testatur auctor der Donawertischen Erinnerung
/ fol. 20. in unius muri complexu, plures sint status: tunc sane diversae merito dicuntur
Civitates. Cluten, paradox. 1. ad fin. et etiam Territoria diversa. Exemplum praebet
Lindavia, Dona-Werta, Ratisbona.
VII.
Potest et Res publica ac Monarchia esse in una civitate, vel
spatio exiguo terrae. ut dixi in tractat. de appellation. cap. 4. section. 4. vide etiam
Paschalium, de Legatis, cap. 11. a princip. Hincque Agellus in Nortmannia d'Yvetot dictus, titulo olim et Privilegio Regni
donatus fuit, a Clotario I. Rege Francorum. Iehan. de Serres en l' histoire de France.
Auctor, desantiquitez et singularitez des plus celebres places du Royaume de France, fol.
m. 272. Dissent. Matth. Stephani. 2. de iurisdict. p. 1. cap. n. num. 27. ut et Fauchet.
tom. 1. des antiquit. lib. 3. cap. 8. Non sane in Latifundiis, nec in Personis aut
moenibus Res publica subsistit, aut Regnum; sed in civium omnium caetu, sub eiusdem
imperii potestate summa. Etenim quemadmodum Elephas non magis
animal est, quam musca; sic et imperium Hispanorum non magis Rei publicae meretur nomen,
quam Regusa etc.
VIII.
Tandem et Zingari, Hamaxobii, allique de loco in locum commigrantes, anne Rem
publicam obtinere videntur? Dubitationem movet, quod licet consensus hic deficiat in uno loco cohabitan di: Duce tamen sint instructi, et
adsit consensus civiliter inter se communicandi. vide Christian. Matthiam, colleg. polit.
1. disputat. 4. thes. 6. Scythae quidem olim illustre imperium obtinuerunt; quamvis
hominibus inter se nulli fines, nec domus ulla, aut tectum aut sedes fuerit; armenta ac
pecora semper pascentibus, et per incultas solitudines errare solitis, Uxores, liberosque
secum in plaustris vehentibus. Iustinus. lib. 2. huiusque vitae generis auctor fuisse
videtur Iabal. Genes. 4. vers. 20. Quod et Hamaxobii, in usu habebant. Pomp. Mela. lib.
2. Sed utrisque territorium fuit amplum, et in quo nemo alius ius dicere fuerit ausus.
Aliud de Zingaris, et similibus erronibus, sentiendum esse puto; qui utpote nullibi
locorum imperant, sed ubique pro vagis mendicis habentur. Qua de
quaestione etiam disserui, intract. de Territorio.
CAP. IX. Quid sit Politica, et Politici nomen quis vere tueatur. Ac qua methodo
Politice docenda?
STultum esse, recte Socrates olim decernebat; putare eas attes, quae minores sunt,
haud posse absolutas reddi sine Instructore: Civitati vero praeesse, quod omnium est
maximum, posse quemquam ex sesa???is nosse. Xenophon. in memorabil. Marnix. resolut.
polttic. section. resolution. 1. Vernulaeus, in prooem. polit. quaest. 1. Et hinc
Pythagoras, auditoribus suis, regendae rei publicae disciplinam, ultimo tradebat: iam
doctis, iam perfectis, iam beatis. S. Augustinus, lib. 2. de ordine. Scite Cicero 1.
officior. Nullam dicere maxumarum rerum artem esse, cum minimarum sine arte nulla sit:
hoc est parum considerate loquentium, atque in maxumis rebus errantium. Verum prudentia
illa artificiosa, quae de hac Politica
iudicat e)utaci/a, eamve in republica instituit, administrat atque conservat, politikh\, seu civilis dicitur doctrina: quae est te/xnh tou= e)u ka\ kalw=s2 polite/ueqai. vide Busium 1. de Republica cap. 1. Timpler. 1. pol. 1. cap. 2. Vernulaeum, tbide,
quaest. 2. De genere Politices hic quaeri posset, an sit scientia
vel Prudentia? Ego disciplinam practicam proprie dici, puto. vide Christian. Matth.
colleg. polit. 1. disput. 1. thes. 4. etc. Piccart. in prolegom. Polit. Aristotel. fol.
3. in thesi. Politice vera et satis firma ac perpetuo ita se habentia praecepta tradit:
quae tamen propter varietatem infinitam circumstantiarum, facile fallunt.
II.
Ea reliquarum facultatum et scientiarum (ad vitae huius usum necessarium) longe
Princeps habetur et Domina. Canonhiero, dell. introduzz. alla polit. 1. cap. 1. pas1w=n e)pistatikh\, ut Plato; kai\ ma/lista
e)sti a)rxitektonikh\, ut Aristoteles, 1. Et hic. 2. ait. Eo quod Architectoris
velut ductu et auspiciis, officinatorum sed opera variorum,
Basilica, aliudve aedificium perfabricatur magnificum: ipsi ita Politicae, non ut partes,
sed ut ancillantes subiciuntur, Oeconomica, Rhetorica, peritia rei militaris,
universimque artes et disciplinae in actione quae versantur aliae, quarum opera et
actiones, non equidem illa facit, veruntamen factis, operibus et actionibus, imperat: eas
nimirum ad communem accommodans usum, et gradum aliquem addens perfectionis; ex privatis
publicas faciendo. Ita ut cum Iphicrate apud Plutarchum, in apophtheg. dicere queat:
Nil horum sum; sed his omnibus didici imperare. Haec omnes alias humanas superat artes,
omnium praecellentissima exsistit, haec est vera illa, et non simulata philosophia. l. 1.
§. 1. de iustit. et iur. Petrus Faher. tractat. de iustit. et iur. fol. 6. et docui ego,
add. l. 1. quaestion. 10. Huic Medicina, vel ipso Fr. Valesio, praestantissimo Medico,
teste, cap. 74. tractat. de sacra philosophia. palmam cedit. vide
Hilligerum ad Donell. 3. comment. cap. 10. lit. N. Lipsium, oration. ult. Sic et
Metaphysica sapientia kat) e)coxh\n dici solet: quia dirigit
scientias alias cunctas. Martini, in partit. Metaph. fol. 1.
III.
Huic iurisprudentia subordinatur; quae quod in genere philosophus Practicus docet,
specialiter et particulariter per circumstantias Personarum, rerum, locorum et temporum
deducit; perque distinctas partes, et processus actionum atque iudiciorum. Dn. Elver.
epipistol. 91. Riemer. decad. 1. thes. 1. Politice fert omnium gentium leges, tam
publicum quam privatum ius concernentes: explicat easdem ex aequo et bono, ars iuris
Iurisprudentia autem, est habitus animi perfectum constituens iureconsultum; qui habitus,
politices, artis iuris, et multarum aliarum terum indiget cognitione. Politia specialis
Romano Germanica, est cognitio multarum singularium rerum, ad Rem publicam Romanam
administrandam necessarium. Sic ars iuris Romani, tractat, quomodo singulatim leges
Romanae sint enodandae, factoque applicandae Keckerman. lib. 1. praecognit. Philoph. cap.
penult. fol. 111. et polit. cap. 17. fol. 293. vide omnino Christ. Ehemium, 2. de
Princip. iuris. cap 4. et seq. Giphanium ad Ethic. Aristotel. 6. cap. 8. fo.. 488. etc.
item me, ad tit. ff. de iustit. et iur. in l. 1. quaest. 3.
IV.
Cum Politice et Iurisprudentia, ut iam modo evici, disciplinae sint subordinatae;
omnino dicendum esse videtur: iureconsultum, ut est, et nomen Iureconsulti sustinet, sine
politica scientia perfectum videri
non posse. Ut ergo Medicus sine Physica, non nisi empiricus
est; ita politices ignarus, rationalis iureconsulti nomen tueri nequit. Non est
iureconsultus, sed iuris stultus, qui practica caret philosophia. Iacob. Martini. disputat. Ethic. 1. thes. 1.
quaestion. 4. Christ. Matthias. colleg. Ethic. 1. disputat. 1. dis quisit. 2. (De
Polymathia, et an ea necessaria sit iureconsulto? dixi in templo iustitiae) Ethices
cognitio, quid prosit iureconfulto, eleganter admodum monstrat, Iohannes Petrus de
Ferrariis, Papiensis IC. in praxi aurea, tit. 16. gloss. 6 In
iure Civili multa sunt subtilia, et parum utilia, quae faciunt ipsam scientiam magnis
ornatam et decoram: sed minus utilem, et magnis difficilem et
laboriosam. ideoque esset melius pro Republica, si hae
supervacuae et pomposae subtilitates de medio tollerentur. Sed quia Imperatores circa
talia non vigilant; optima
etiam facta fuit provisio, cum Civitates se sapuerunt regere per statuta. Unde mihi visum
est, quod Principes, qui delectantur tenere generalia studia in territorio suo, debeant
praecipue oculos dirigere in Doctores moralis philosophiae. Nam qui discunt Leges et
Decretales, sunt homines cavillosi: qui autem discunt Tullium et Senecam, sunt liomines
virtuoso. Qui vero discunt Medicinam, sunt homines gratiosi; et qui discunt Theologiam,
sunthomines devoti: unus tamen omnium est idem interitus; nec est, qui vitae unam diem
possit adicere; et plamum unum suae staturae. Propter quod inquit Salomon: vidi et aliud
sub sole mirabile, quia ita morimur prudentes sicut stulti Agamus itaque de singulis
gratias Omnipotenti Deo etc. De cognitione Politices, et quam necessaria es sit
iurisperito, periti et prudentes sciunt. Sed ita est, (ait Scipio Gentilis, in praefat.
disput. tllustr.) Iurisprudentia hodie putatur in stillicidiis et cautionibus, aliisque
iuris privati rebus consistere. Atque hac scientia (nostra scrl. humanarum
disciplinarum Principe) Servius, Papinianus, Paulus, Ulpianus, innumerabiles alii, non
Rei publicae solum Romanae, sed orbi terrarum praefuere.
Porro, quo fato et pacto studium Politicum, superiori saeculo neglectum fuerit, quaeris?
Certe Civilis Scientiae cognitionem descivisse ab ista veteri gloria, scias, non tam imperitia
ingeniorum, et desidia iuventutis, quam praecipientium inscitia, negligentia docentium,
temporis iniuria. Quod malum in Rem publicam invectum, licet
sero tamen serio curari nobis gratulamur, et praedicamus multorum conatum: quorum
exemplum constitui imitari etc. verba sunt Waremundi de Erenberg. 1. de foeder. cap. 1.
num. 138. fol. 95.
V.
Hac scientia qui praediti sunt,
POLITICI vocantur, quod nomen is demum meretur, Rei publicae qui tractandae vias omnes
tenet, eiusdemque naturam, ut qui maxime perspectam habet. Vernulaeus, in proaemio,
quaestion. 4. Ita ut temere de Ardelione quovis, de iisve, qui in conversatione cum
aliis, tempori, loco, et personis sese accommodare queunt, et simulare ac dissimulare
norunt, politikou= usurpetur nomen:
ac cum politro/pw| perperam dum confunditur, ex abusu
parekba/s1ews2, exosum, vileque reddatur. Velsten, decad. 1.
thes. 6. Christianus Matthias, Colleg. polit. 1. disputat. 1. quaestion. 13. In tantum,
ut dubitetur an in Christianorum numero sint habendi? Thomas Stapletonus Anglus, in
oration. Academic. quem refutat Velsten, centur. quaestion. polit. d. decad. 1. thes. 5.
Cresoll. in Theatr. Sophist. 1. cap. 3. Piccart. in proem. polit. Aristot. fol. 5. Ens,
Morosoph. lib. 2. fol. 274. etc. adde disputat. Gryphiandri singularem. de politico. item
Gumpotrheimeri dissertationem singularem, de eodem, iunctam suo Gymnasmati. Arumaeum
disc. 4. tom. 5. Politica graece Meretrix dicitur, Meursius. in glossar. fol. 434. ad
Italorum Imitationem,
qui eam vocat Cortesana. Inprimis astutus talis Politicus Alcibiades fuit, qui ad omnium
mores se callide mutabat, indeque Chameleon dicebatur. Plutarch. in vit a fol. m. 391.
Vicissim incivilis erat Dion. Plutarchus, in vita fol. 771.
Econtra Cleomenes horum duorum extrema vitabat, et veri politici laudem meretur.
Plutarch. fol. 459. in vita. Graphice Kirchnerus, de Legatis, 1.
cap. 4. num. 16. et seqq. Illene Politicus erit, quem hodie vulgo nobis laudant? quem
digito monstrant/ aulicis moribus imbutum, et artibus callidis? qui, quod in Comicis
spectaculis Gnathonum esse videmus, ad omnium nutus frontem componere, omnibus arridere,
gestibus peregrinis, crurumque flexionibus scite uti, seria salesque tempori accommodare,
Principum gratiam venari, hominum favori aucupari; qui cum omnibus ludere, bidere, naso
quemvis suspendere, dicteria iacere, et in communis vitae scena
quamvis, ut dicunt, personam apte, hoc est, simulate agere norit? His enim si quem
praeditum moribus et ingenio vulgo vident, Politicum egregium nuncupant. Mallem per Deum
immortalem, quod apud Ecclesiasticum sapientem est, aureo torque potius, baccatoque
monili scrofam suem exornarent, quam Politici nomen tam indigno titulo prostituerent.
Mallem inter famosas Thaisas castissimam Penelopem, quam in eo hominum genere Politicum
constituerent. Quos eo loci si habuerimus, Politicorum hodie maior erit proventus (verba
sunt Clapmar. lib. 1. de arcan. rerum publicar. cap. 6.) quam Magistellorum, qui in
Scholis ternas docent, aut muscarum in meridie, cum maxime calet. Istos nostritemporis
cothurnos reicimus, illos accipimus, qui Rei publicae tum Pacis, tum belli tempore bene
administrandae prudentia, morum et Legum civilium, Iurisque
publici scientia praediti sunt. In eundem fere sensum Christ.
Colerus, epistol. de stud. polit. iuncta eiusd. commentar. ad Tacitum de German. Illorum,
inquit, fucus, te quidem nonlatet, quos hoc aevum proventu uberrime gignit, qui dum
Politicos dici se postulant, nihil pensi habent, modo fraudulenti, falsi, improbi sint.
Sed iidem dum omnia simulare, ac dissimulare facile se posse iactitant, animi tamen
nequitiam sui non possunt. Nihil nunc moror ista monstra, qui se politikw=s2 potare, grassari, palam profitentur. Atqui Ciceroni
aliter visum, qui ad Atticum scribens: ut me geram, ait, politikw=s2. Apte opinor, graviterque vult se gerere politicus ille
togatus etc. Verus ergo Politicorum Magister debebit aestimari; qui historiis et
cognitione Rerum publicarum, legumaque imbutus, nec non longo publicorum negotiorum usu
exercitatus sit: atque omnino Divinarum et humanarum rerum, ad perfectionem corporis
plotici necessariarum, notitiam habeat: quarum scientia et
collatione didicerit, quibus regulis unaquaeque Res publica in universum
contineretur, singularia vero, quae subartem non cadunt, observationi et prudentiae
politicae relinqui decet. Iacob. Bornitius, in discurs. de prudent. polit. comparanda.
VI.
Attamen et illud monendum esse videtur, prudentiam politicam inprimis, non vulgarem
illam, sed heroicam; haud duce natura semper et cura, acquiri posse. Etenim motus heroici excellentium virtutum, in
Ethnicis quoque a Deo excitantur, iisque utitur ille (ut alicublait B. Augustinus) ad
constitutionem imperiorum, et ad conservandam saeculi creaturam. Unde quasi Numen quoddam
in animis Principum ac Regum agnoscunt. Christian. Matthias, Colleg. Ethic. 3. disp. 6.
disquis. 3. Et parilem propter rationem Socrates olim eos, qui praeclare domus et Urbes
administraturi essent, arte divinan di egere pronuntiavit. Xenophon. 1. memor abil. Eoque
intuitu optimi sunt Politici naturales, (quos Deus excitat et dotat) non scientifici et
fucati. Sicque in Republica Iudaica, semper Divinatio fuit. Cunaeus, de Republ. ludaeor. fol.
192. Ita cum Foedus fecissent cum Gibeonitis, nec prius os Domini interrogassent,
impegerunt, Iosuae, 9 vers. 14. Habebant scilicet Haebrei, Urim et Thumim, de quibus
Serarius, in Sacerdotibus Iosuanis cap. 2. Drusius, ad loca Exod. cap. 51. Et Psalm. 74.
vers. 9. Ponitur loco desolationis extremae; signa nostra non videmus, nec est nobiscum
sciens usquequo. Ita Pietas Theodosii primi, meruit eum habere prophetam. Ruffinus, 10.
cap. 19. et cap. 32. Ac itam Ethnicis persuasum fuit, sine auxilio Dei, oivitatem non
rite gubernari: vide Campanell. de Monarch. Hispan. cap. 36. Ita Philistaei quaesiverunt
suos Divinos, omnesque gentes tales habuerunt. Drusius, ad loca Samuel. 1. cap. 6. vers.
2. Sic Romani omnia magna facinora, fato attribuere, et gratae Deorum gratiae acceptam
ferre, consuevere. Plutarch. in public. prope fin. neque
permisere, ut observationes vel praedictiones vatum
negligerentur, ritibusve aut consuetudinibus priscis, ullam propter utilitatem vel
felicitatem prima facie apparentem, debito minus satisfieret,
tutius, Reiquepublicae salutare magis arbitrantes, Magistratus suos, ceremonias circa
cultum Deorum revereri, quam inimicos iusto profligare praelio. Plutarch. Marcell. num.
2. Ac ridiculus et atheus est Machiavellus, qui putavit, si quis constitueret Rem
publicam ad normam veterum Romanorum, posse eum acquirere imperium orbis, Paruta 2. cap.
1. fol. 272. etc.
VII.
Politicem commodissima qui methodo tradere velit; huic
(iam fine cognito et obiecto) omnium primo, ex quibus Res publica constituatur, arbitror
esse edocendum; tum porro ratio gubernandi, sive conservatio: tandem artis civilis
consequentes partes; augmentatio nempe et conversio, ac contra eam, quae sint remedia,
explicanda erunt. Methodum
in Policis dari, dubitationem exiguam habere puto, Iacob Martini, centur. quaest.
illustr. 1. disput. 4. thes. 10. Henric. Velsten. centur. quaestion. politic. dec ad. 1.
th. 8. Quae nam vero Methodus adhiberi hic debeat? difficultatem
habet difficiliorem, vide Henning. Arnisae. doctrin. polit. cap. 1. Cruger. Colleg.
polit. disputat. 1. thes. 9. etc. Iacob. Martini, centur. 1. disputat. 2. thes. 7. et
disputat. Et hic. 2. thes. 1. quaest. 4. Ego Methodo analytica disciplinarnm operatricum partes, disponi, non inficias
eo: nempe ut a notione finis, progressus fieri debeat ad notitiam principiorum; seu
mediorum, per quae finis introducitur in suum subiectum. Accurate tamen discernendum
esse, autumo, inter methodum universalem, qua tota disponitur
disciplina; et inter particularem, qua partes disciplicae
ordinantur: et in quibus potest esse syntheticus ordo; etiamsi disciplinae systema in se
totum, suo principio ac fine, non nisi analytice disponatur. Keckerman. systemat. Logic.
3. cap. 1. fol. 594.
VIII.
Non porro placet (in practicis praesertim disciplinis) methodus eorum, qui anxiis
definitionibus, superstitiosisque divisionibus, lumen dum addere satagunt, ex professo
rem obscuram reddurt. Nec enim Aristoteles ita docuit, et observatu dignum est Senecae
effatum: epistol. 89. Divisionis partes innumerabiles, et parvas esse non debere, idque
vitii habere nimiam, quod nullam divisionem, taediosam hancce diligentiam, salse ridet
OWenus:
Definis primum, tum dividis omnia; rursum
Definis, iterum dividis, omne genus
In tot particulas gener alia singuta scindis,
Longior ut me/qodos2 sit tua, quam sit
o(do\s2.
IX.
Res publica, ex duabus cum partibus constituatur: summa
scilicet potestate, et iis quae huic subiciuntur. 7. polit. 14. a princip. Hill. num.
257. Rei publicae ideoque caput ante omnia, tum reliqua membra, resque huic compactioni
servientes sunt considerandae. Quemadmodum ordo refertur ad unum primum, a quo cetera
dependent: sic quoque in Rei publicae ordinatione, caput et principium est summa
potestas, quae cetera omnia subordinat. idque natura prius est eo, quod parec et subordinatur. Keckerman. disputat.
practic. 29. problem. 5. Timpler, polit. 5. cap. 3. quaestion. 2. Iohann. Ulric. Wolff.
disputat. polit. 1. thes. 25. vide supra. In eoque praecipua pars Politices consistit,
Xenophon. 1. Institut. Cryi. fol. mihi 31. Leges pleraeque haec duo maxime docent:
nimirum imperare, et sub Imperio esse. Et cum ei, qurrecte imperat, recte pareatur, totam
rem in bene imperando consistere arbitror. Et Res publica ab initio male constituta, non
corrigitur. Hill. num. 42. Cumque nulla
sit talis, quae non ab initio male, vel imperfecte sit constituta: sequitur nullam
perpetuam, sed omnes esse vanitati subiectas.