CAPUT I. Nullum Imperium esse aeternum.
QUemadmodum causis morborum non satis cognitis; imo ne vix quidem est, ut homo
afflictus, pristinae restitui valetudini queat: Ita Res publica curari omnino nequit,
nisi causas, quibus ea mutari everti et labefactari assolet, accurate cognitas,
exploratasque habuerimus. Keckerman. 1. polit. cap. 26. a princ. De mutationibus et
conversionibus Rerum publicarum, vide Canon hiero dell. introduzz. 6. cap. 4. usque ad
fin. libri. Tileman. et Zieritz tract at. singul. Campanell. in polit. cap. 11. usque ad
fin lib. Harum causarum una generalissima Quicquid ex multis partibus constat; id natura comparatum esse videtur, ut semper eius aliqua pars mutet.
Qua de re inserere lubet dissertationem, a me olim publice habitam,
nunc revisam et auctam.
Cum in hoc Virorum prudentissimorum consessu; cum in contione hac lectissimorum studiosorum, dicendi mihi munus, officii necessitas
iniungat; non est quod de argumento dissertationis, animipendeam diu: cum facies orbis
universi, illud mihi non suggerere, sed ingerere; non offerre, sed maxima cum importunitate obtrudere videatur. Si quis nunc enim non
dicam Regna, non Provincias dicam, non Urbes, sed singulos fere pagos, cogitatione vel
leviter dispicere velit; totidem sane consepta se videre cladium humanarum, censebit
vere. Respice longe, late, prope; aliud nil pervidebis, nisi clades, vastationes,
vastationumve aut cladium praesagia funesta: ubivis
nil audies personare aures, nisi belli rumores, bellumque metuentium suspirationes. Adeo
fortuna nunc universum nobis notum orbem, Amphitheatrum et arenas effecit, in quibus illa
nobis exhibeat ludos, certe admodum cruentos. Permovent haecce me, ut subsidium aliquod,
et nobis impendentibus malis, calamitatibusque parem. Haud equidem tale, quo illae
averti, vel evitari: sed quo facilius animo tolerari laetiusque sustineri queant. Et vero
nemo difficulter feret, Imperii utut vetusti, Patriaeque utut carissimae ruinam, qui Deum
omnia et singula gubernare, qui cuncta providentia Divina dispensari, vel saltem historica
fide credit: et adhuc multo magis, fixis oculis vel caeli adspiciet ruinam; si qui eundem
optimum esse optimeque suis prospicere, experientia propria perspectum habet. Duplex hinc consolationis suavissimae
scaturigo ebullit: rationem una, altera spiritum concernens. Quippe nam ratio sobria,
ratio non affectibus inebriata; perspicit fatis abunde, Deum qui sapienter Iul.
Caesar. Vaninus. in amphith. aetern. provident. cap. 28. sl.. 168. etc. disposuit
cuncta, Legem hanc generalissime universalem posuisse: ut quicquid ex multis partibus
constat, ita sit natura comparatum, ut eius semper pars aliqua
nutet. Etenim quod causam essendi a se ipso non habet, natura
sua desinere, seu non esse potest. Omne ab alio dependens, si id
principium voluntarium exsistat, ab eo, a quo dependet, mutari potest: quare ipsae quoque
mentes immateriales, etsi a Peripateticis Deo coaevae et aeternae ponantur; prout tamen a
primo dependent; unico ipsius primi nutu, ab ea essentia deici, dimoverique possunt, in qua
ab illo primitus sunt constitutae: si enim hoc fieri nequiret, haberent in se aliud
principium resistendi illius infinitati; et per consequens ipsum illud principium non
esset.
II.
Vide Dn. Hieron. Elver. delit. apodemicar. epist. 17. Sulpitius Servast. Iun. in
append. Vergil. fol. m. 232. Cumque inprimis omnis noster status, sub perpetuo
motu consistat, quid quaeso stabile inter homines, et ita immobile erit, ut nullam
mutationem patiatur. Novel. 7. cap. 2. Nihil in hoc mundo suo permanet statu: Luna et
quicquid sub ipsa, varia Idea ludit. Nihil
est periculo mutationis exceptum; non terra, non Caelum, non totus hic omniu! rerum
contextus.
Omne quod Natura Parens creavit,
Quamlibet firmum videas; labascit
Tempore, ac longo fragile ac caducum
Solvitur usu.
Certis cuncta temporibus erunt, nasci debent, crescere, exstingui.
Constat, aeternaque positum lege est,
Ut constet genitum nihil.
Boer. de consolas. Verum est quod cecinit
sacer
Thressae sub Rhodopes iugis,
philosoph. lib. 2. metr. 3. Seneca, in Hercul. Oet. Tangens Thractam
chelym
Orphcus, Calliopaegenus:
Aeternum fierinihil.
Quod natum est, poterit mori.
-- -- Nihil est tot quod perstet in orbe.
Cuncta fluunt; omnisque vagans formatur imago,
Ovid. Metamorph. lib 15 fab. 3. et seqq. Ipsa quoque assiduo labuntur
tempora motu,
Non secus ao flumen: neque enim consistere flumen
Nec levis hora potest. Sed ut unda impellitur unda.
Urgeturque eadem veniens, urgetque priorem:
Tempera sic fugiunt pariter, pariterque sequuntur.
Et nova sunt semper: nam quod fuit ante, relictum est;
Fitque quod baud fuerat momentaque cuncta novantur.
Tempus edax rerum, tuque invidiosa vetustas,
Omnia destruitis: vitiat a que dentibus aevi,
Paulatim lenta consumitu omnia morte.
Haec quo que non perstant, quae nos elementa vocamus.
Nec species sua cuique manet: rerumque novatrix
-- -- -- -- Nascique vocatur.
Incipere esse aliud, quam quod fuit ante: morique,
Desinere, illud idem. Quum sint huc forsitan illa,
Haec translata illuc: summa tamen
omnia constant.
Nil equidem durare diu sub imagine eadem
Crediderim: sic ad ferrum penistis ab auro
Saecula; sic toties versa est fortuna locorum.
Fati in omnibus rebus perpetua lex est, uti ad summum perducta, stare loco nesciant,
finisque omnium adpetat, ubi incrementa sunt consumpta. Cunaeus in Satyr.
Heurn. ad aphor. Hippocr. lib. 1. aphorism. 3. n. 5. Auson epigram. 135.
In se magnarunt laetis hunc Numinarebus
Crescendi posuere modum -- --
Ita placuit Fato, nullius rei eodem semper loco fortunam stare.
Fortuna numquam sistit in eodem statu,
Semper movetur, variat et mutat vices.
Et summa in imum vertit, ac versa erigit.
Lucan. lib. 1. Invida Fatorum series, summisque negatum
Stare diu: nimique graves sub pondere lapsus.
Non hoc singularibus tantum accidit rebus: sed et Mundustotus, hac
tandem solvetur ratione; id quod non incognitum fuit Poetarum
gravissimo Lucano, qui lib. 1. ita canit:
--- --- Sic cum compage soluta.
Saecula tot mundi suprema coegerit hora,
Antiquum repetens iterum chaos: omnia mistu.
Sidera sideribus concurrent: ignea Pontum
Astra perent; tellus extendere littora nolet,
Excutietque fretum. -- -- --
III.
Arnisaeus lib. 2. pol tap 1 fol 44. et seq Caiman. polit. eap. 60 a pre. Eluct
delitiar. Apodem 37. Coctatino de Notari, in duell. dell. ignor. de della sctenza. lib. 3
cap. 6 divisit. f. 398 et Kirchocr. disput. polit. 21 th 1 a Waremund 1. de foedeaeib. 1.
n. 1. et seqq. Utautem omnia orta occidunt, et aucta senescunt; sic pariter
naturalis est interitus rerum publicarum: nascitur, crescit, floret, decrescit, moritur?
Ovid. 15. Metamorph.
-- -- -- Sic omnia verti
Cernimus, atque alias assumere robora gentes,
Concidere has -- -- -- --- --
Ut corporis sic et rei publicae auxesis quae dam est, secundum naturam deinde vigor,
postea tursus diminutio. Poly b. lib. 6. Ac ea una labes, civitatibus opulentis est
reperta, ut magna imperia mortalia essent. Livius, lib. 2. Res publica, etiam quae optime
constituta, fatali huic rerum vicissitudini obnoxia est; ut Plato in libris, de republ.
deducit, quem ob idiniuste, arrogantissimus discipulus reprehendit, lib. 5. potit. cap.
12. Sententiam veredivinam, divini praeceptoris, male et pro more, calumniose alio rsum
torquens. Sane nullum imperium, regnumve nullum; velsuccessione firmatum, vel electione
utcun que bene ordinata decoratum; vel vi vel arte comparatum:
sive iam sit potentia, finibus, opibus, virtute sive
auctoritate regnantis, tum oboedientia procerum ac populi,
severa item militari disciplina,
milite domestico, benevolentia subditorum, per quam optime
constitutum, tum quasi stabilimento cuiusvis Imperii, religionis puritate, unitate, et
libertate, vitae sanctimonia, legibus optimis, iudiciorum
rigore, praemiis et poenis communitum: senatorum (generis humani partis optimae) prudentia, consilio, gravitate exornatum, et ad sum mam
perfectionem evectum, ac omnibus numerisabsolutum. Nullum, inquam, Imperium est; quod non
variis modis, potentia imprimis, praecipuo eversionis
instrumento; Fato adveniente, et alapsa periodo, quae unicuique
certa et inevit abilis praescripta ac deter minata fuit, (summo illo rerum omnium chorago
et moderatore permittente) ruptis vinculis omnibus modestiae ac pietatis: tum ipsa status mutatione, et legum ac iudiciorum abolitione incidente, tum
tyrannide exorta, tum seditionibus ac conspirationibus
excitatis, sumptis iniustis armis, contemptu Dei, crudelitate, persidia, luxuria cresoeute; studio rei
privatae exorto saluberrimis consiliis neglectis,
Nullum inquam regnum est, quod non hisce vel similibus rationibus ad principium
revertatur, mutetur nempe, atteretur, decrescat, actandem evertatur: mutatione semper in
contrarium tendente. Id quod profecto in conditionererum humanarum longe miserrimum
exsistit, de quo etiam conqueritur Lucanus, lib. 1.
O faciles dare summa Deos, eademque tueri
Difficiles! -- -- -- -- --
IV.
Cunaeus 1. de Republ. Hebr. cap.15. Scipio Africanus, cum censor esset,
et lustrum conderet atque in sacrificio sollenne carmine ei Scriba praeiret; quo dii
immortales rogabantur, ut populi romani res meliores, amplioresque facetent: sa tis esse
eas bonas ac magnas, dixit. Et ideo ita precatus est, ut eas perpetuo incolumes
servarent: ac protinus in publicis tabulis ad hunc modum emendari carmen iussit. Utique
vide bat cordarissimus vir, neutiquam fieri, ut muneribus suis semper faveat benignitas
caelestis, aut propria ea faciat populi cuiusquam. Quare conversiones, vicissitudinesque
formidavit, atque omnino eas causas animo suo peregit, quae ex ipsis rebus publicis
enatae, nullo etiam extrinsecus impellente, turbant eas plerumque, vitiamtque. Hoc si
quis humana prudentia evitare, et
rem publicam constituere aeternam, aut labenti, ad prae cipitium que adpropinquanti, lat
us supponere venit, ille certe, velut naturae repugnans, et adversus fatalem reluctans
necessitatem, qeomaxei=n, seu cum diis proeliari velle,
merito diceretur. Quid nam que est aliud, gigantum more bellum gerere cum diis, nisi
naturae repugnare? M. Tul. Cicer. de Senect.
*qew=| ma/xesqai dei/non e)/sti kai\ tu/xh.
Pugnare cum diis, cumque fortuna, grave est.
Idque festive exprimit, omnium qui felicissima seria tractavit iocose, Traianus
Boccalini, centur. 1. ragg. 4 Non e possibile rimediare, che un paio di scarpe, per
astilatissime che elleno si fossero, in progresso di tempo, non divenissero brutissime
ciavatte. Quin et Machiavell. 3. hist. Florent. notqt; ne quidquam in humanis perpetuo
constet, atque vigeat, esse in singulis rebus publicis familias fatales, quae ear um
exitio nascantur. Ex eo dependet vanitas, et imperfectio Politicae disciplinae. Quod
lubet explicare verbis Hieronymi Cardani, de libris propr. fol. m. 110. Aristoteles,
airille, octo libros Politicorum in hoc argumento scripsit, sed minus tamen quam oportuit
sufficienter. Multo minus Plato: non enim connisi sunttenere veram rationem Rei publicae
gubernandae. At non id est mirum: nihil enim difficilius quam concordiam retinere. Quod,
si homines sint militares, nolunt superioribus parere; si enerves, rem publicam exanimas:
si infeliciter bella cedant; periculum est ab exterris; si feliciter, quis comprimet
insolentes? Siaequalitas est, parere
nolunt; si inae qualitas, oderunt quibus invident. Paupertas despicitur, et ad bella
gerenda impedita est: divitiae efficiunt luxum. Contigit hoc, ut reor; quoniam humanum
regnum, in praecipiti circulo perpetuo revolvitur, nec unquam stare potest. Hacenus
Cardanus. Sane non aliter atque homo, radicali absumpto humore, et cessante vitalicalore,
in mortem refrigescit: ita res publicae omnes, si non a morbis per violentiam contractis;
tamen impotentia qua dam naturali,
demum ad defectum Frid. Tileman. de convers rerump. c. 6. et seq. Bern. Zier z
dissert. de convers. rerum pub. fol. 13. etc. rediguntur. Atque ut exploratum est,
communi medicorum decreto; rarissime accidere, ut quis ad sanitatis perveniat a)kmh\n; aut propter maxumam materiae instabilitatem, in eadem diu consistat: ita pro Canone Politicorum indubio, receptum
merito ab omnibus fuit: rem publicam per innumera periculorum vada eluctantem, si ad
summum perveniat; propter incerta casuum humanorum, dubiam que rerum varietatem, in
supremo illo fastigio, florentique statu, haud diu perennare posse. Et quo modo, quaeso,
res publica humanis rebus constans, aeterna esse queat; cum cuncta humana volubilia sint,
et in continua mutatione? Quemaqmodum enim varius est homo,
ita et res publica aeque. Lehman. 6. cap. 1. Sane quod Aristophanes scribit, in Equit. A.
1. S. 2. Nihil ad doctos pertinere rem publicam, nihil ad probos; sed ad impuratos et
rudes; videtur mihi facetissimus ille poetarum, causam praecipuam humanae infelicitatis
salse notare: et etiam causam citioris mutationis.
V.
Ex quo historiarum memoria se extendit, quamplurima historiarum a memoria, in mundo
fuerunt regna: sed omnia illa felicitatem calamitate mutaverunt.
Manil 1. Astron. v. 53. Quo post ex cidium Troiae sunt eruta regna?
Quor capti populi? quoties fortuna per orbem
Servitium, Imperiumque tulit, varieque reverrit
Troianos cineres! -- -- --
Ovid. 15. metamorp. -- -- Sic magna fuit, censuque vitisque
Perque decem potuit tantum dare sanguinis annos:
Nunc humilu veteres tantummodo Troia ruinas,
De ruderilus Troia vide Petr. Belson. in observ. lib. 2. c. 6. item Guyon. 2.
des divers. lecons. c. 10. Et pro divitiis tumulos ostendit avorum.
Clara fuit Sparte, magnae vigere Mycenae;
Necnon et Cecropis, necnon Amphionis arces:
Vile solum Spaerte est, altae cecidere Mycenae;
Oedipodioniae quid sunt nisi nomina Thebae?
Quid Pantlioniae reftant, nisi nomen, Athenae?
Ac siquis drposcat comparationem, per eam facile clarum reddi potest
non paria solum in omni genere cladium olim evenisse, sed maiora; et gratand materiam
huic aevo esse, magis quam querendi. Imo ni fidem oraculis sacris velimus derogare, ad
huc graviora vel instare, vel ad fine saeculi eventura; quam quae in Germania per hosce annos conspecta, vel nobis narrata fuere.
VI.
Primum in mundo Imperium, quod orbis dominatum, vicinorumque populorum oboedientiam
affectavit non solum, sed et acquisivit (quodque cum ultimo magnam analogiam habere, ii
produnt, qui curiose prophetica scripta tractant.) Id quam magnum fuerit et potens, vel
satis demonstrare possunt admiranda primariae eius urbis. Sane si, quae de Babylonis
pulchritudine ac venustate, literis et memoriae, apud Herodotum, Dioorum, Siculum,
Strabonem, Plinium, Curtium, aliosque prodita sunt, hic inserere
velim, excresceret membrum Barnabas Brissen. l. I deregro Persarum principat. f. m.
57. et Perer. in Geret. l. 6. hoc in magnitudinem monstrosam. Nec enim pensiles
modo horti, sed et ipsa moenia urbis, omnium in se ora et oculos converterunt; usque
adeo, ut inter septem orbis opera stupenda, numerarentur. Inclutae illius urbis murus,
laterculo coctili, bitum ine harenae vice interstrato, interlitus, eiusque spatium 32
pedum latitudinem amplexum fuit; ita ut quadrigae inter se occurrentes, sine periculo
commearent. Et secundum Curtium, altitudo muri, quin quaginta cubitorum spatio eminebat.
Turres denis pedibus, quam murus, altiores erant. Totius operis ambitus CCCLXVIII. Stadia
complectebatur. Certe Imperii huius, Iul. Caesar Bulenger. Ecclogar. ad Arnob. lib.
2 cap 3. fol m. 324. etc. omnium quae unquam fuerunt maxumi, quodque in prophetia Danielis, per caput aureum, ingentis illius statuae
designatur. Huius, inquam Imperii metropolis Babylon, primum, merito suo, mundi miraculum
iudtcatum fuit; in illudque stupens Antipater; in quodam Graeco Epigrammate exclamat:
Quis aggerem illum lapideum Semiramidis, Cyclops unoculus exstruxit, aut quales gigantes
terrae filii extulerunt in altum prope accedentem ad septem Pleiades aggerem: qui nequit
inclinari aut quassari: aequalem cacumini montis Atho, latae terrae pondus subactum
acmacer atum.
Et Avienus:
----- Babyson producitur arce
Procera in nubes, hanc prisca Semiramis urbem
Vallavit muris, quos non absumere flammae,
Non Aries penetrare queat. -- --
Ad hanc condendam urbem, Semiramis, operarum vicies centena milia coegit, narrante
Diodoro, lib. 2. Eam adhuc mire auxit, ornavit que
Nabuchodonosor, ut Iosephus narrat, et inde ille idem apud Danielem fastuose exclamat:
Haec est Babylen illa magna, quam aedificavi, etc.
Urbis illus ea amplitudo fuit, ut Provincia seu natio potius, quam urbs esse videretur
eque per vim eapta cum esset, tertio post die, quaedam in urbe partes fuere, quae calamitatis illius adhuc
exsisterent ignarae, ut Aristoteles 3. polit. cap. 2. scribit. Per ambitum centum portae
stabant, aereae omnes cum cardimbus itidem, postibusque: Paucis multa comprehe: idem.
Urbs fuit, quam vel manu homintum exstrui potuisse, vel destrui, supra fidem fuit. Porro
Babylon fluvio Euphrate inter secabarur, cui pons inenarrabilis in cum bebat; et
Praetoria quae in Ripis erant, ita coniungebat, ut vix coniunctionis ratio per
spiceretur. Erat is stadia quinque longus, in altum artisiciose columnas defigens, quae a
se invice pedibus 12 aberant/ lpides autem simul astrictos ferreis repagulis, ac vinculis
amplexa, eorumque commissiones ac iuncturae plumbo infuso repletae. Pons hic trabibus
cedrinis et cupressinis, palmatumque truncis, et ramis ingentibus obtectus erat. Iosephus
Nabuchodonosori tribuit pensiles hortos: quiantiquae Regiae, regiam aliam adiciens, in
opere illo ascensus lapideos aedificavit; et faciem montium exprimens, omne genus
arboribus locum consieum, varie distinxit, et pensilem illum Ioann. Coiovicus, ???
Itin. Hierosol. c. 6. f. m. 204 et seq. Leonhard. Rauwolff. in seiner
Orientallischem Reiß ica. 8. fol m. 203. Sed perperam dissen tit Guyon. tom. 2.
li. 5. c. 19. Nam et Pedro Teixera. in suis relat. Hisp aniae. del succession de los
Reyes de Persia, eade de ruina illius urbis oculatus testis, affentar. hortum
instruxit; quod uxor eius montanae illius ainoenitatis studio teneretur:utpote quae in
media (regione silvestri et montosa)
educata esset. Sed floruit olim illa urbs, si ulla unquam saeculo ullo; nunc tamen
nullibi adparet. A pollonius Thyanaeus, eam adhuc fere integram,
et Regem habentem conspexit. Philostrat. lib. 1. fol. m. 35. Sed iam olim ante annos
quadringentos, de ea ita scribit Beniamin Tudelensis, itineris sui,
quo totum fere peragravit orbem, descripton. fol. m. 70. Babel, inquit, illa antiqua,
triginta miliarium spatium complex iam funditus est eversa in qua
Nabuchodonosoris regiae ruinae, adhuc visuntur, hominibus inaccessibiles, propter varia
et malefica serpentum, draconumque genera, quae ibidem degunt. Et adhuc hodie quoque
plurimae reliquiae Babylonis, prope Felugiam, quae pagus est ad ripam Euphratis;
vetustissimi inprimis, atque omnium maxumi pontis arcus aliquot femidiruti, flumini
Euphrati (qui eo loci quingentos circiter passus, latitudine continet) impositi. Moenium
quoque rudera, atque arcis amplissimae ruinae. Turris item, vulgo Danielis dictae, e
lapide nigro, nec non plurimae aliae et turres et arcus, ac rudera ingentia, prisci
illius saeculi monumenta. Haud procul inde conspicitur mons excelsus, quin gentos fere
passus, suo ambitu complectens, atque ob bestiolarum tricipitum (quae Eglo nominatur)
valde noxiaru, ac serpentum copiam ingentem, inaccessibilis: qui celeberrimae illius
turris fastigium esse reputatur. Sed et tota illa ora, quam occupant antique illius
Babyloniae suinae, in eam abiit vastitatem atque desolationem, adeoque sterilem se
ex hibet, horridam et ubique desertam; ut nusquam vel arborem, vel virentem ullam
conspicias herbam: imo nec aedificium, nec casulam aliquam obviam habeas, praeter veterum
aedificiorum reliquias et ruinas: indubitatum testimonium maledictionis divinae, quae
solum, terramque ipsam, et loci ipsum genium commutavit. Verissimumque conspicitur
Vaticinium Hieremiae, qui dum illa adhuc potens, et orbis domina
esset, de ea ita vaticinatus fuit. cap. 50. Ecce inquit, novissima
erit De sterilitate agri Ba bylonici vi de Henric. Steph. apolog in Herod fol. m.
36. ingentibus, deserta, invia, et arens. Ab ira Domini non
habitabitur; sed tota insolit udinem redigetur: omnis qui transibit per Babylonem
stupebit, et sibilabit, super universis plagis eius. Et paulo post: Quia terra
sculptibilium est, et in portentis gloriantur, propterea habitabunt eam dracones, cum
fatuis sicariis, et habitabunt in ea struthiones, et non habitabitur
ultra usque in sempiternum; nec exstruetur usque ad generationem.
VII.
Nicol. Fuller. miscell. sacrar. lib. 3. cap. 6. Diodorus Siculus refert,
Ninum (quam Niniven scriptura sactavocat) longe amplissimam, planeque stupendi ambitus
fuisse urbem. Nam cum forma eius, altera ex parte longior; ita
ut duorum laterum inaequalium; maius 150 stadia complecteretur, minus 90, totus utique
ambitus, in unam collectus summam 480 stadia, (hoc est 60 milliaria) efficiebat. Et hinc
illud est apud Prophetam Ionam, cap. 3. Nivinen civitatem longe maxumam esse, itinere
trium dierum; hoc est, in circuitum itinere tridui patere. Iter erenim unius diei, 20
fere milliaribus aestimari solet. Atque Strabo lib 16. post quam ipso stat im exordio
aperte asseveravit, Niniven multo maiorem fuisse Babylone: ilico longe minore Babylonis
amplitudine declarata, idem quoque demonstrat. Merito ergo
itidem a Propheta Iona, d. cap. 3. vers. 3. pronuntiatur Ninive,
urbs magna Deo; vel divinae et summae admirandaeque magnitudinis, qualis sunt divina: ut
et Graeci usurpant vocabulum i(ero\n, pro eo, quicquid in
suo genere praestat. Et tamen tanta, ac tam nobilis urbs, haud
solum hodie non exstat; sed et ubi sira fuerit ignoratur. Quod et Numantiae accidit,
civitati olim clarissimae Celtiberorum, Romanis acerrimae et quae multos eorum exercitus
fatigavit. Bernardo Aldrete, antique dad. e'Espagnae et c. lib. 1. cap. 4. et seqq.
multis. Olim Carthage celeberrima civitas. Claudianus.
Urbs etiam magnae quae dicitur aemula Romae.
Nunc cadaver est urbis, imo bustum. Guyon. tom. 2. lib. 1. cap. 29. Quot, quaeo
populi, in et circa Iudaeam fuerunt, quibus sancit Prophetae excidium minitabantur; et
qui nunc funditus deleri, eorum terra inculta, vacua
habitatoribus, et ipsa illorum lingua exstincta fuit. Petr, Cunae. derepubl. Hebraeor,
lib. 2. cap. 15. fol. 262. etc.
VIII.
Fuit in Hierosolyma aedes sacra, Deo Maxumo cara, et
electa; domicilium religionis verae unicum in toto orbe. Fuit ea ab omni aevo magnis
tempestaribus quassata; quippe Assyriorum primo, Babyloniosumque, mox Antiochi Epiphanis,
aliorumque Regum, ac postremo Romanorum quoque sensit arma. Capti cives, moenia diruta,
vasta omnia atque maesta fuere. Nec tamen huic suo templo
pepercit Opt. Max. Deus. Vetus Templum destruxerat Nabuchodonosor, in stauraverat denuo
Zorobabel. Sed ad altitudinem priscam de erant cubi sexaginta. Herodes itaque multo post
opibus, omnique copia rerum abundans, eximium illi reddidit
decus. Etiam haec aedes, inter orbis miracula erat. Nulla inveniebatur tam barbara aut
seposita gens, ex qua non ad Syriam venerat spectatur. Verum et
hunc cumulum tantarum rerum Descriptionem Urbis et Templi Hierosoly morum haber
Iosephus de Bello tudaie. lib. 6. cap. 6. diruit Deus. Obsedit, vastavitque
Hierosolymam Titus, ac ne Templo quidem abstin vit manus; quod manserat antea tot
cladibus in sua incolumitate. Accurata est excidii scriptio, apud
Iosephum: Saneque, ait ille, tam tristem tuncrerum faciem fuisse, uti eam hostis quoque
sit miseratus. Etenim Titum, cum eversa omnia, cirutaque cerneret, ingermuisse cum
dolore, et desectionis auctoribus succensuisse; quorum scelere exsecrando, acceleratum
erat urbis fatum. Iacebat dirutum, flammisque exustum templum, quod per annos 46. vix
exstruxerant exules reversi: quodque refercerat tandem, et ad invidiam ornaverat Herodes;
nil ut iaminimici in eo, nisi pulchritudinem culparent, Verissimus vates apud B. Matthae
um, Salvator noster fuit, cum dicebat: Non relinquetur lapis super lapidem qui non
dissolvetur. Inter magnificentiam summam, et reliquias deformes, momentum, intercessit.
Ita subito cuncta vertuntur, et omnino natura, quae ad originem rerum, parceutitur
viribus suis, ad ruinam toto impetu venit. In hacque ipsa Hierosolymorum Lipsius, a. de constant. cap. 21. urbe
per omne tempus obsidionis, mortui autcaesi decies cetena milia: capti milia septem
nonaginta. Quis nunc audeat comparare cum unius gentis, una clade,
aliquot annorum in orbe Christiano bella? At quantula tamen illa hominum, terrarum que
pars, si conferatur cum Europa. Fuit Regio, in qua illa sita,
fecundissima olim, maxume culta atque populosa. Baronius. ad Ann. Chr. 34 num. 7. nunc
vero stenlis et deserta.
IV.
De Ptolomaeo Philadelpho Aegypti Rege, Theocritus scribit; Idyll. 16.
Neque quis quam tam multas urbes hom inum artisicum tener.
Tres enim illi urbium centuriae exstructae sunt,
Tria insuper milia, super triginta milia,
Duo item terniones, et praterea ter undecim;
In quibus omnibus Ptolomaeus regnum obtinet.
Quae quide licentia Poetica magis, quam historica fide a Poeta narrari, Casaubon. Lection. Theocrit.
cap. 18. censent nonnulli. Et tamen Bellonus 2. obser vat. cap. 38. 42. et.
refert, Fabricas Romanorum, et opera antiqua, nil ad Aegyptiacarum pyramidum accedere
superbiam atque splendorem. Haecque satis regni illius maiestatem ostendunt; quod nunc
provinciatantum est, Tutcarum Imperatoris iliis etiam a gentibus habitata, veteri lingua prorsus exstincta, nil quicquam
nisi in ruderibus mon strans magnitudinem antiquam.
X.
Thesoro Politic. parte 3. fol. m. 41. cap de Pelopeneso. Graecia vetus,
in orbe clara olim, rebusque gestis admiranda fuit; side Pausaniam passim. una
Peloponesus, Peninsula quondam, nobilissima Europae: quae lic et sit circuitus non ita
ampli, res publicas tamen et populos potentissimos in se continebat, Spartanos, Eleos,
Messinios, Argivos, Corinthios, Achaeos, quorum potentis non potest literato esse ignota.
Et hodie tamen obscura et inculta regio est. Tot delitias inquit Gerbelius, in Pelo
ponesi descriptione. tot urbes, per totam undique Peloponesum dispersas, magno sane
ingenio, magnoque sumpru exstructas, atque olim rerum copia florentes, si quis hodies e
Taygeto contempletur, De magnificenria tepli D.
Sophiae vide etiam Bel lon. observ lib. 1. c. ult. Georg. Dousam, in Itin. Co~ stant. fol
36 adde Mich. Glycam, annal. part. 4. Hist. Tripart. 2. c. 18. Itinerat. Beiamin.
Tudelens. fol. 29. (aur ut ex Rab. Da vid Ganes, in suo Zaemach. p. 55. h. Schikhar dus
meus legit Tereilensis. videbit eas fere omnes aut eversas, aequatasque solo, aut
semiustas flammis, aut dirutas, aut in rudera foedissime disiectas. De Constantinopoli,
scribit Conftantinus Manasses, ann al. fol. m. 386. Si lubeat alicui beatam urbem
Constantinopolitanam, cum globo caelesti comparare, ac sacrosanctas eius aedes, cum
lucidis sid eribus; non prorsus ab refecerit Ac splendentom nia quidem huius urbis
templa, perpetuis quasi luminibus, suis que gratiis corruscant; ipsam rerum creaturam
collustrantia, tamquam mortalium sidera lucida: verum ubi exortur sol, aliorum omnium
faces occuoltantur. Etenim inter haec sidera minora, quae sacra sunt delubra, templum
Divae Sophiae dicatum, et divinitus exstructum, terrae totius ornamentum, veluti sol
alter, caelestisque Cigas, insigniter fulget. Delubrum Dei nostri, caelum terrestre, quos
ipsos etiam Seraphos, arbitror cum veneratione admirari. Nam si Deus commorari dignatur
in iis, quae hominum manus perpolierunt; omnino heic, nec alibi usquam, habitare eum
puto. Haec de illustria a Iustiniano nostro condito Templo Manasses, qui ib idem fol.
350. de urbe ipsa faciens mentionem, eam vocat magnam, Romam
novam, Romam carentem rugis, numquam senescentem, sed per petuo iuvene scentem, seque
tenovantem; Romam illam, dle qua gratiarum rivi fluunticum que de
Occidentali Roma, a Genserico Vandalorum Rege capta, verba fecisset, Manasses ita fol. 357. etc. exclamat: Barbar is
Roma vetus sese submittens, ab its que calcata, perque summam infelicitatem capta,
regibus eorum, nationumque Principibus et Satrapis paruit; palaneque spoliata
Consulibus, Imperatoribus, Senatu, Patritiis, iugem Barbatorum suis humertis tulit: quae
denique prius erat indomita, et expers vacui iugi, Principibus aratoribus oboediens est
facta, et condemnata, ut eius solum arator inverteretur! Et haec ait romae vete
riaccidisse; suam autem illam florere, augescere, frui Imperio, iuvenescere. Sed ut
quaeso, sunt rerum vices! Nunc roma nova vetus est, servit mancipiis, et quae vetus erat,
adhuc non modicum obtinet splendorem, suamque magnitudinem
ostentat, Ecclesiis et Monasteriis Christianis: quibus nova illa nunc prorsus caret. vide
etiam de Constantinopoli, Petr. Messiam. I. cap. 12. V. Stapleton. de magnit. Eccl.
Rom. lib. 2. cap. 12. item Zosimum. m. fol. 689. etc. Capta tamen in ea A. C.
1452. Maii 29. perpessa omnia illa est, quae potuit crudelia excogitare impietas
Barbaorum, omnem excedentia captum humanitatis. Direptio sacrorum vasorum, profanatio
divinorum templorum, consecratarum Deo feminatum raptus, violatio virginalis pudoris,
frequentes erant. Raptabantur ingenuae, nobiles, illustresque feminae, ser vilem in modum
violenter: Crusius. Turograec. lib. 1. omne genus contumeliae et torturae
patientes. Trahebantur sacerdotes, ac solitariae vitae sectatores, funibus victi. Quis
tanta eloquentia esset, ut verbis
consequi aut oratione percensere, singulas illus temporis
calamitatum species, iraque divinae posset? Aliud nihil dici verius potest, quam hoc;
Horribile est, in manus incidere Dei viventis. Quomodo contumeliam tantam feree potuit,
quae de nomine divini Lgi condita fuit, S. Sophia? Illud terrestre caelum (verbasunt
historici Graeci) nova illa Sino, quam construxit ipse Dominus, non homo: gloria illa
orbius universi, illud de cus Excclesiarum; eminentissimus illud omnium Similia
fere habet Aen. Sylv. Europ. lib. 7. per orbem terratum aedificiorum. O rem miram!
Nobilissimum Dei templum, templum factum est impiroum Ismaelitarum. Scribit Tucydides,
lib. 1. de bello Pelopones. Si Atheniensium rubs desolaretur; quod duplo maior, quam
potentia eorum revera tum fuit, urbis faciem intuenti
censeretur; propter templa et aedificia sumptuosa. Sed nec potentiae, nec magnitudinis
ullius vestigia ibi apparent. Peucer. lib. 5. Chronic. Carion. fol. m. 580. ibique arcem
et pagum ignobilem esse, numerat Cardanus, lib. 2. de sapitent. fol. 245.
XI.
Roma, Imperiumque Romanum, cuius potentiae olim fuerit, vereor explicare iis qui haec
vel sciunt, vel scire praesumuntur. vide Lipsii admiranda. Sed tamen illud Imperium
concidit totum; et quod nunc videmus, aliud haut est, nisi umbra priris, surculuc ex
cineribus renascens.
Qui romam in ined â quaeris norus advena Roma,
Et romae in roma nil reperis media?
Aspice murorum moles, praeruptaque saxae,
Obrutaque borrendo vasta theatr a situ.
Haec sunt Romae; viden vel ut ipsa cadavera tantae
Urbis ad bus spirent imperiosa minas?
Vicit ut haec munaum, visa est se vincere: vicit;
Ase non victum ne quid in orbe foret.
Nunc victa in Roma victrix, Roma illa sepulta est;
Atque eadem victrix, victaque Roma suit.
XII.
Du. Hiero. Eiver. deliciar. Apodem. epist. 9. Ad locum Baiarum (olim
deliciarum, ideoque vitorum diversorium) cum venias, propa de liciosissimum montem
Falernum; ubicircumcirca Cumae Puteli, et C. Iulii Caesatis, Pompeii, Caligulae,
Ciceronis, aliorumque Romanorum Villae, delitiarum ergo olim structae fuere: totque Deorum Deatumque Templa, de libra, sepulcra Heroum et
Imperatorum; balnea, thermae, theatra, pons supra mare, et quicquid ad pompam, et
delicias mundanas reliquum. Nil nisi rudera quaedam atque istarum rerum umbras reperite
licet; quid umbras dico? pulveres tantum. Ille locus omnium deliciossissimus habitus
olim: Romani namque Heroes animi causa eum eligebant, ut hunc ibi
paululum remitterent et relaxarent: Villas suas ibi habe bant; ut amoenissimo loco,
quandocumque libuisset, fruerentur. Campum Elysium ibi habuere,
montes et Valles, maria atque rivulos, generosissima Vina, optimas fruges; et quicquid
naturae, ad delectandum hominem, producere, possibile videri potest, ibi inverere. Hodie vero omnia sunt desolata atque deserta. vide
Turlerum, in libello de arte peregrinandi. et Scipione Mazzella, d. Sito et antichita
della citta di Pozzuolo. Sed placuit hic Iacobi Sannazarii, de
Cumarum ruinis, sequentes adscribere versiculos, ex lib. 2. Elegiar.
Hic ubi Cumeae surgebant inclita famae
Moenia, Tyrrheni gloria prima maris;
Longinquis quod saepe hospes proper abat ab oris,
Visurus tripodas, Delie magne tuos.
Et vagus antiquos intr abat navita portus
Quarens Dadalia Conscia signa fuga;
(Credere quis quondam potuit, dum facta manebant?)
Nunc silva grestes occulit alta feras.
Atqut ubi fatidicae latuere arcana Sibyllae,
Nunc claudit saturas vespere pastor eves.
Quaeque prius sanctos cogebat curia patres,
Serpentum facta est, alituumque domm.
Plenaque tot passim generosis atria ceris,
Ips sua tandem subruta mole iacent.
Calcantur que olim sacris onerata trophiaeis
Limia; distractos et tegit herba Deos.
Tot decora, aeritificumque manus, tot nota sepulcra.
Tot que pios cineres una ruina premit.
Et iam intra solasque domos, dis iectaque passim
Culmina setigeras advena figit apros etc.
XIII.
Gotthi, Longobadi, aliae que Barbarae nationes, vastarunt
Europam, amplitudinisque Romanae omnumentis destructis; de domitore gentium populo triumpharunt. Philipp. Melanchthon. tom. 6. declamat. 1. 2. Ex
altera parte Saraceni, ex Arabia
erumpentes, nobilissimas Vide meum discurs. de Saracenu. Asiae partes, quae
tantis immanissimarum borealium gentium inundationibus intactae fuerant, devastarunt: omnibus bonarum literarum, ingenuarumque artium
studiis, et (quod maxumum est) religionis verae cultu in iis exstinctis; ac non solum
Asiae Provincias, sed et Africam pene totam, ac Hispaniae maximam partem, barbaris
ritibus, ignorantiae tenebris, impiaque et nefanda religione
foedarunt. Quin et nulla unquam gens e Scythia egressa, tam
copioso numero, ut Sclavi, habitabilis terrae partem inundavit: nam quicquid est a Mari
Sarmatico et Baltheo, ad Pontum usque et Adrinticum mare, nec non a Tanaide fluvio, usque
ad umbilicum Germaniae, cum tota Sarmatia Europaea, ac magna
patte Asiaticae, nec non bohemia, Dalmatia et Illytra, sua
repleverunt multitudine. Quod si eisdemartibus, quibus regna parantur, etiam conser
varentur, proculdubio omnium gentium potentissimi essent Bilibald. Pirckeimer, in
descript. German. Sed Sclavorum et Arabum potentia etiam mltum fuit diminuta. Verum ad
Romanum vetus Imperium redeamus, eiusque ruina falsum convincit Poetarum Principem, dum
de Romanis suis ita scribit, Aeneid.
His ego nec metas rerum, nec temporae pono,
Imperium sine fine dedi ------
Ac sane magis prudenter, iamolim coniectavit; qui ita vaticinatus est, exstant versus
in append. Vergtol. fol. m. 180.
Haec, urbem circa, stulti monumenta laboris,
Quasque vides moles, Appia, marmoreas:
Pyram: dasque ausas, vicinum attingere caelum,
Pyramidas, medio quas fugit umbra die:
Et Mausolaeus miser aesolatia mortis,
Intulit aeternum avo cleopatra Virum;
Concutiet, sternet que dies: quoque altius exstat
Quodque opus, hoc illud carpot edetque magis.
XIV.
Nil miserius cogitari potest, quam facies fuit oribs universi, cum Barbari Imperium
Romanum destruxetunt, ipsamque urbem aliquoties captivam, vastamque reddiderunt. D.
Messias. 1. cap. 30. et seq. Lubet solum hic referte, quomodo B.
Hieronymus alicubi descripserit deploraveritque occidentis vastitatem. Praesentium,
inquit, miseriarum pauca percurram. Quod rari hucusque residemus, non nostri meriti, sed
Domini misericordiae est. Innumerabiles et ferocissimae nationes, Francise.
Guilliman. de reb. delvet. leb. 2. cap. 6. universas Gallias occuparunt. Quicquid inter Alpes, et Pireneum est, quod Oceano et
Rhodano includitur, Quadus, Vandalus, Sarmata, Alani,Gepides, Heruli, Saxones,
Burgundiones, Allemanni, et hostes Pannonii vastarunt.
maguntiacum capta atque subversa est; et in Ecclesia multa
hominum milia trucidata: Vangiones, longa obsidione deleti,
Rhemorum urbs praepotens, Ambiani, Atrebates, extremique hominum Morini, tornacus,
Nemete, Argentoratus, translati in Germaniam. Aquitania Novemque populorum, Lugdunensis
et Narbonensis Provinciae, praeter paucas urbes, populata sunt cuncta. Non possum absque
lacrumis Tolosae facere mentionem, quae ut hucusque non rueret, sancti Episcopi Exsupetii
merita praestiterunt. Ipsae Hispaniae iam iamque periturae, quottidie contremiscunt. Et
Salvianus massiliensis Episcopus, eodem de evantus; Excogitata est, inquit, in perniciem
nostram, ac dedecus gens ignavissima, quae de loco in locum pergens (alludit ad
Vandalorum nomen) de orbe in orbem transiens, universa vastaret. Ac primo de solo patrio
effusa in Germaniam primam, nomine Batbaram; natione Romanam, (nempe propter frequentiam
inea Coloniarum Romanorum et Praesidiorum) post cuius exitium primum arsit regio
Belgarum, deinde opes Aquitanorum. Unde igitur, ait, exotdiar, nisi a tuis Gallia malis,
quas illa pestis insederat? Haud in iuria tibi vindicas privile gium miseriarum. Meruisse
vero peccatis Gallias, adeoque orbem Romanum, et suis sceleribus tradi praediae,
poenaeque et supplicio barbaris, sanctisimis supra memorati Ecclesiae Doctores,
Hieronymus et Salvianus prodidere. Nostris, inquit B.
Hieronymus, peccatis Barbari fortes sunt, nostris vitiis romanus superatur exercitus.
Postea. Infelices nos, qui tantum displicemus Deo, utperrabien Barbarorum, illius in nos
ira desaeviat. Quam fuerit Galliarum mores dissoluti, vitiis omnibus corrupti, pluribus
perscripsit Salvianus; qui eadem semper ante oculos habebat, perpetuam flendi et
lacrumarum causam. De Aquitanis enim loquens: In omnibus, inquit Galliis, sicuti divitiis
Aquitani primifuere, sic vitiis, Nusquam enim improbior
voluptas,
nusquam inquinatior vita, nus quam corruptior disciplina. Hanc pro muneribus sacris
dederunt Domino retributionem; ut in quantum eos beneficiis suis ille ad se illexerat ad
propitiandum: in tantum illi flagitiis suis laboraverint ad eum exacerbandum. Sed de his
multo fleblius, et generatim, alibi: Ipsa, in quit, Ecclesia Dei, quae in omnibus dedet
esse placatrix Dei, quid est aliud quam exacerbatrix Dei? Aut praeter paucissimos
quosdam, qui mala fugiunt; quid est aliud omnis caetus Christianorum, quam sentina
vitiorum? Quotum enim quemque invenies in Ecclesia, aut non
ebriosum, aut non helluonem, aut adulterum, aut fornicatorem, aut raptorem, aut ganeum,
autlatronem aut homicidam. Et quod his omnibus peius est; praeter haec, cuncta sine fine?
Interrogo enim Christianorum omnium conscientiam, ex his, vel flagitiis, vel sceleribus,
quae nun diximus,m quotusquisque hominum non est aliquid eorum? Facilius quippe invenies,
qui totum sit, quam quinihil. Et quod diximus, Nihil; nimis fortases gravius videatur
esse censurae: plus multo dicam; Facilius in venies reos malorum omnium, quam non omnium.
Facilius maiorum criminum, quam minorum: id est, facilius qui et maiora crimina cum
minoribus, quam qui minora tantum, sine maioribus perpetrarit. In hanc enim probrosittem morum. pro peomnis
Ecclesiae plebs est redacta; ut in cuncto populo Christiano, genus quoddam sanctitatis
sit, minus esse vitosum. Addit ille stylo Iugubri plura, tamquam alter Hieremias, peccata
populi deplorans. Idemque firmiter asseverat, adeo excrevisse magistratuum iniquitatem
Romanom Imperios, pauperum et viduarum oppressionem, et contemptum; ut optabiliores visi
sint Barbari: imo plures eos praevenerint, ad ipsos fugiendo. Ait enim: Interea vastantur
pauperes, viduae gemunt, orphani proculcantur; in tantum, ut multi eotum, et non obfcuris
natalibus orti, et libernaliter instituti, ad hostes fugiant, ne persecutionis publicae
afflictione moriantur: quaerentes scilic et apud Barbaros Romanam humanitatem; qui apud
romanos barbaram immanitatem ferre non possunt. Tu cetera lege, quae vir disertissimus et
Pientissimus, octo libris, hoc argumento, hoc barbarico tempote, hac ex causa complexus est; et ad nostros mores,
ffagitiaque comparat. Sane non est, quod aliud aliquid exspectemus; namque peccata, quae
eversionis causa, ea magis nunc, quam allo in saeculo abundant. Et tamen nos nobis
persuademus, ac defendimus quoque (omnem ut quibusdam videtut, praeter rationem) Imperii
nostri aeternitatem.
XV.
Quodque finem mundi, antecesurus sit interitius Imperii Romani, probat diserte
Englebertus Abbas Admontensis in Austria, deertu et fin. Imp.
Rom. cap. 21. apud Goldast. in Politic. Imperial. part. 18.
fol. m. 770. ex eo; quod tempralia cuncta, ex ipso temporis successu deficiunti in
seipsis; iuxta illud ad Hebraeos: quod antiquatur et senescit, prope interitum est Etenim
tempus, dicente Aristotele, 7. Physic. plus est causa corruptionis, quam generationis;
quia distare facit res,m et elongaria suo principio originali: quanto atem plus distat
alqivid, et a suis principiis originalibus elongatur, tanto plus debilitatur. Et S.
Hieronymus, super illud Daniellis cap. 2. Ex parte erit regnum illud solidum, et ex parte
contritum etc. scribit: Quod sicut in principio Romano regno durius nil; ita etiam in
fine, nil eodem debilitus erit. Sed nolo more nunc quidem vulgari, futura indagare; nec
audiam illud: quod centum ante annos, in Asophum Pseudopropheten de Interitu Germamici
Imperii vaticinantem, Bebelius noster lusit, et exstat apud Goldastum. d. tit. 18. fol.
778.
Unde superstitio haec, aut spiritus iste profanus,
O Asophe, inflatur, Daemonicusque furor
Namque suis Christius momenta et tem pora scire,
Non, ait, est vestrum, scire nec ullus babet.
Consiliumque Dei nec perscrutabile cuiquam est,
Ut bene scriptur aete docuisse solent.
Iamque diu sancti mundo cessere Prophetae,
Quis cum dii soleant mytica verba loqui.
Nunc insi merdosi nascuntur in orbe Probetae,
His Pluto inspirat praestigi iesa, strofa/s2.
Sed tamen utut se habeant haec, haereticum vel seditionsum non est, nominare intertum
regni Romani: nam et Magnus Bellarminus. lib. 3. de Pontisic. cap. 4. scribit: Duo signa
Antichristum ipsum praecessura: Vide Rema clum. de Vaulx. in Harpecrat. divin. in
2. signo Adventun Antechristi. fol. m. 233. etc. nempe praedicationem Evangelii in
toto Mundo, et Imperii romani integram desolationem. Ribera ad Apoclyps. cap. 14. fol. m.
409. Nec item Pontificium regnum sempiternum creditur, ab omnibus illis qui
eiusconfessionis asseclae sunt. Qua de re videndus omnio Nocolaus
Cusa, Cardinalis, 1. de concor d. Cath. cap. 12. de controversiis poten tissimae Rei
publicae Venetae, cum Pontifice M. aliquot ante annos quae intercesserunt, ex ipsis Iuris
Canonici limpidiorbus fontibus, pro Venetis decidi posse putant ii, qui a Pontifice Max.
in totum fecerunt secessionem. Attamen, nescio quis novus homo, in supplicat ion. super
causis Concilii generalis. Paulum V. Imperio reputat in dignum, quod pacem cum Venetis
fecit, et decimas Ecclesiarum illis concessit, ut expensas belli reficere possent, vide
hac de re quae scripserunt Iohann. Marsilius, Nicolaus Crassus,
Paulus de Venetia, dell' ordine de scrvi. M. Fulgentius Brescianus Servita, Ventura
Vincentius. Hieron. Vendramenus.
Anton. quirinus etc. qui oppugnantur vicissiam a Bellarmino et Baronio, Cardianlibus, ac
cumprimis doct. Marta. Intra eosdem fere terminos consistit
libertas Ecclesiae Gallicanae. vide Estien. Pasquier. 3. de recherch. per tot. et
Memoires du Tillet, sur les libertez. de l' Eglise Gallicane, Sed ex causae Venetae
Patronis, futuram regni Pontificii ruinam optasse, vel
auguratos fuisse nonnullos; argumento mihi sunt figurae et emblemata quibusdam scriptis
praefixa: et quod Nicolaus Crassus, in Antiparaenesi ad Baronium, cum Abbate Ioachimo,
Romam Bobylonem vocat, Ieremiaeque caput 51. ad sedem Romanam accommodat. Quin hic idem
fol. 45. ex Sybillinis oraculis, et Lactantio 7. divinar. institution. Romae excidium, ab
igne impendere praedixit.
Tunc sane generatio decima post haec apparebit
Hominum, cum terrae concussor, Astrorum conditor,
Idolorum zelum franget, populumque concutiet
Romae septicollis: magna autem divitia peribunt
Irrigatae multo igne, aflamma Vulcant.
Veniet tibi aliquando caelitus, ô superba Roma,
Caelestis plaga, et incurvabis cervicem prima;
Et allideris terra, et ignis te totam absumpt:
Inclinatam novae terrae sedibus etc.
(Hispanicae nempe Monarchiae Indicoque auro ut quidam interpeetantur.) Sane quod
Esaias praedicit. 11. vers. 4. percutiet terram in Virga oris
sui, et in spiritu Iabiorum suorum interficiet impium: hoc Chaldaeus Metaphrastes, de
Romano interpretatut; Armilos quod verbum ego pro Romulo sumo, et editio Antverpiensis
omnisit. Etiam Thargum Chaldaicum veteis testamenti, mala multa de Romanis habet. vide
Eliae Levitae. Thesbiten. in verbo Roma. De interitu etiam Romae habet quaedam B. Gregor.
magnus, dialoger. 2. cap. 15. B. Hieronym. in Danielem, fol. m. 587. tom. ubi ad Castra
Chilastarum fere secedit, Sed anne haec intelligi debent de Ethnica Roma; cuius Imperium a Barbaris vere
destrusctum fuit. Vide Miraei annal. belgic. fol. 51. etc. et me supra num. 13. Verum
omnibus inculco illud. Tertulliani, in apolog. cap. 32. dum ait: Fidelibus incumbere
necessitatem pro Imperii statu, rebusque romanis orandi, quod vim maximam universo orbi
imminentem, ipsamque clausulam saeculi, acerbitates horren das comminantem, Romani
Imperii commeatu scimus retar dari. quod cap. 5. et seq. latius adhuc deducit. Summa
rerum eo redit; Regale ius esse summi Dei, ut omnia occidant, ille solus in saeculum non
mutetur. Eius solius esse, est immutabile esse. S. Thomas. 1. quaestion. 9. artic. 2.
Solius christi mysticum regnum, quod nullo modo de hoc mundo exsistit, hanc gloriam
habet; quod nec
temproe, nec loco sit cirumscriptum, eiusque ut participes fiamus, quottidiams precibus
nos ille docuit orare, hocque etiam solum aeternum esse decet, quod utpote non vi humana caepit: etenim omme quod violentum initium habet, talem etiam
sortitur finem. Decet que ideo Christianum omnia quae in mundo. utcumque sublimia,
utcumque magna, iis oculis videre, quibus templum sanctum Ierosolymitanum adspe xisse
salvatorem nostrum, monui supera; quasi scilicet non lapis super, lapidem Ego
Coroll. miscell. 29. subuexis. Comment. ad aliq. tit. lib. 1. ff. sit mansutus.
Conculcat Deus omnia haec mundana, ut edoceat nos de pretio eotum. Recteque Lucretius,
lib. 6.
Usque adeo res bumanas vis abdita quaedam
Obterit, et pulchros fasces, saevasque secures
Proculoare, ac ludibrio sibi babere videtur.
XVI.
Vana haec omnia, instabilia, perpetius que mutationibus obnoxia sunt, ne quis iis
fidat; ut superbia et potentia humilis fiat.
Boet. 2. metr. 3. Rara si constat sua forma mundo,
Si tantas variat vices;
Crede fortunis hominum caducis,
Bonis crede fugacibus!
Seneca, in Medea. Confide regnis, cum levis magnas opes
Huc ferat, et illuc casus.
XVII.
Fit hoc, ut sciamus sat luculenter, generationem praesupponere corruptionem. Decet
nos haec vicissitudo, mysterium illud; ex morte renasci vitam. Docet non aegre ferre nos
debere, si nos moriamur, si privatim nostra non constans sit Fortuna; quia ipsae etiam
intereunt civitates. Quod ad M. t. Cicerone scribit prodenter servius Sulpitius noster.
lib. 4. epistol. famil. epistol. 5. Ex Asia rediens, cum ab Aegina Megaram versus navigarem; caepi regiones circumcirca
prospicere: post me erat Aegina, ante Megara, dextra Piraeus;
sinistra Corinthus: quae oppida quodam tempore florentissima fuerunt, nunc prostrata, et
diruta ante oculos iacent. Caepi ego met mecum sic cogitare: Hem nos homunculi
indiguamur, si quis nostrum interiit, aut occisus est, quorum
vita brevior esse debet, cum uno loco tot oppidorum cadavera proiecta iasceant? Visne
tute, Servi, cohibere et meminisse, hominempte esse natum? Crede mihi, cogitatione ea non mediocritex cum confirmatus. Notum hoc fuit Temut Chamo, illi
Tartarorum invicto Regi, qui ad Baiazetem Turcarum Imperatorem, praelio a se superatum,
captumque, ita quondam dixit: Ab Indiae finibus ad Sivasten usque, Regem me Deus
constituit, a Sivaste ad Ungarorum usque limites, tibi Deusregnum donavit. Quod si Mundus
hic, apud Iustum illud Numen,
aliquo esset in pretio, sane dedisset, eum aliis; quam mihi, qui claudus sum, et tibi qui
mancus exsistis. Nimirum sanctis et batis hominibus eum tribuisset. Leunclav. histor.
Musul. Turc. 7. fol. 36. Nec animineque etiam corporis dona habuit Carolus VIII. Rex
Galliarum, et tamen italiam turbavit, eiusque faciem immutavit ex toto. Guicciardinus,
lib. 1. fol. 85. etc. Nec fere est certius aliquod, Vanitatis huius Mundi documentum:
quam quod animi tranqullitas, et salus aeterna, pauperibus plerumque conceduntur;
Dignitates vero et magna Mundi Imperia; indignissimis haud roro obveriunt. lubet addere
adhuc duorum ita philosophantium Regum exempla De Sesostre, Rege
Aegypti, refertur; quod folitus fuerit vehi in curru aureo, qui a quatuor regibus
captivis traheretur. Cum autem unus ex illis saepe respiceret rotam, interrogatus a
Sesossri, cur faciat id? Rotae volubilitatem, inquit ille, dum intuero, in qua cito ea, quae summa fuerunt, fiunt ima: cogito simul de fortuna nostra. Silile accidit Imp.
Iustriniano, qui cum Gelimerem, Vandolotum regem, vinctum catenis, una cum uxore et regia familia in triumpho duceret; hic in conspectum Imperatoris ductus,
Pleno ore rissie, scribitur. Cum itaque eum mente captum esse putaret, dixit. Se ridere
fortunae humanae vicissitudines, ut qui modo Rex fuisset, iam inserviret. B. Gregorius,
Pont. Max. lib. 3. dialogor. cap. ult. ad fin. fere eadem scribit: Effera, ait,
Longobardorum gens, de vagina suae habitationis educta, in nostram cervicem grassata est:
atque humanum genus, quod in hac terra prae
nimia multitudine, quasi spissae segetis more surrexerat,
susccisum aruit. Nam depopulatae urbe,s eversa castra, concrematae Ecclesiae, destructa
sunt monasteria, virorum ac feminarum; desolata ab hominibus praedia, atque ab omni
cultore destituta, in solitudine vacat terra: nullus hanc possessor inhabitat,
occupaverunt bestiae loca, quae prius multitudo hominum tenebat. Et quid in aliis mundi
partibus agatur, ignoro. Nam in hac terra,
in qua nos vivimus, finem suum mundusiam non nuntiat, sed ostendit.
At quibus oculishaec adspicit vir sancuts. Tanto ergo, inquit, nos necesse est
instantibus aeterna quaerere, quanto a nobis cognoscimus velociter temporalia fugisse.
Despiciendus a nobis hic mundus fuerat, etiamsi blandiretur: si rebus prosperis
demulceret animum. At postquam tot flagellis premitur, tanta
adversitate fatigatur, tot nobis quottidie dolores in geminat: quid nobis aliud, quam ne
diligatur, claamat? Eucherius paria fere habet, tr. de contemptu mundi. fol. m. 30.
Quicquid est, illarum rerum facies adumbratis quondam nitoribus expolitia, iam obsole
vit, omnisque fucatus splendor intercidit. Vix iam hoc habet mundus, ut fallat. Periit
imago illa rerum ad decipiendum usque decora. Prius nos seducere vero cogitabat
fulgore, non poterat; prope iam non valet, et ipsa nos fala ostentatione corrumpere.
Soldis bonis carebat, esse deficit etiam caducis. Non hunc aut ad tempus speciosa orant,
aut in posterum mansura confirmant. Nisi nosmetipsi decipimus, pene mundus decipere nos
non potest. Sed quid dissimulamus ea expromere, quae fortiora sunt? Dissipatas loquimur
opes mundi, cum iam ipse mundus in finem suum vergens, spatiis. agatur extremis? Quanto
istud maius et gravius est, quod iam ipse non in longum erit? Quid commemoramus attritam
eius rem ac supellectliem? Nec immerito in defectum viribus aevo consumptis urgetur,
adminiculisque suis destituitur, cum iam in senium nutanti oneri succumbat. Postrema
mundi aetas referta es malis, tamquam morbis senectus. Visa sunt, videnturque iamdudum
ista cano saeculo, fames, pestilentia, vastitas, bella, terrores. Hi sunt in ultimis iam
annis languores sui.
XVIII.
Theophrastes Paracelsus ex alia, quam vulgari peripatetica philosophia; ita
haecce considerare solent, in fragmentis astrologicis part. 2. oper. fol m. 661. Es ist von Alter hero ein Wort/was auffs höchste kommpt/nimbt wider ab: vnd ist
bewehrt vnd also. Dann Gott last ein Ding aust sein Zeit kommen: vnd so sein Erndt ist/so
schneidet ers durch seinen saturnum, durch seinen
Martem, durch sein Solem. Dann also steig
Rom auff/vnd da es kam auff die Höhe/wie die Sonn am höchsten Steinbock da fiel es wider
nieder: da muste der Steinboch wider ab/vnd der Krebs auff. So müssen auch die Indischen
also auff vnd abgehen/wie der Mond/der ist hübsch/aber er muß wider Jung werden so er am
besten ist/wie der Mensch vermeinet. Das ist/abwiche er länger/er würde ärger dann alles
vbel. Darumb hat gott allen Dingen sein Lauff gegeben. Wie hoch vnd wie weit/vnd nicht
darüber/nicht darunder. Alsodienweil die Menschen von ihnen selbst wollen allein in
solchen Einflüssen leben / so seind sie auch also / steigen auff vnnd ab. Magna
sane mysteria, verrbis hisce comprehensa videntur, et ea nempe docent, quid sit
inevitabile fatum; qua ratione, eius iniquitatem effugere qvenamus:
quod solummodo fiper fidem in Christum; ut docebo, etiam cum infra de Astrologia iniecero mentionem. Ex hisce porro perspicere licet,
quibus ex fundamentis, consolationes in publicis malis desumi possint: quo in argumento
totus est magnus Lipsius, in egregiis de constantia
libellis, omnium lectione maxume dignis. Scribit equidem Guicciardinus, hypomnes. 141.
Minus felicem eam civitatem non esse dicendam, quae, postquam multis saeculis fsoruit, de
gradu suo deicitur. Cum hic omnium rerum humanarum finis sit: nec
infelicias aestimari debeat, subiectum esse legi omnibus communi. Verum
infelices cives esse, quibus potius patria sua ruente, quam florente nasci contingit. Aliam rationem consolationis
proponit Epictetus, apud Arrianum lib. 3. cap. 24. Omniosoum, ait, dic soliorum quoque
defluxum, et caricam e ficu, et aridas uvas e botro fieri: nam haec omnia ex iis, quae
antea fuerant, in alia mutantur. Non internecio ista est, sed quaedam ratio atque
administratio certa.
XIX.
Verum ex Epicuri, Stoicorumque cistis, haec quae petita, talia quidem sunt, ut
videmus exinde, Natura quid et quantum possit, aut quid ab ea debeat exspectari, quidque
ea intendat? consolationes nempe violentas, et cum desperatione coniunctas. Non equidem
in ea sententia sum, ut putem, nihil ad
sapientem, de Rei publicae Statu, vel lapsu pertinere; illumque de eius eversione,
nequaquam anxiari aut turbari Nicol d. Clemang. epsit. 134. et seq. debere.
In quo enim potest laudabilius cura spientis occupari, quam in rei publicae vel studio,
vel zolo? quo in tantum sapientes antiquos legimus flagrasse;
ut etiam pro illa mori ducerent gloriosum. Et ita, non minori cura se sollicitari, alicubi Cicero scribit, qualispost se exstinctum
res publica futura esset, quam qualis se vivente foret. Cum enim mior quisque, pars
politiae sit, necesse est, morbum, quo Corpus universus, vel caput inpsum affligitur, in
memmbra omnia effundi. Sed nec tamen in pbulicis malis, ad sodalitium sollicitae Marthae
nos aggregare debemus; sed potius animo percipere attento, quod de hisce ultimis
temporibus nostris dicat Salvator noster. Qudituri estis proelia et opiniones praeliorum.
Videte ne turbemini: oportet enim haec fieri, sed nondum est finis. Surget gens contra
gentem, et regnum ad versus regnum; et terraemotus magni erunt per loca, et pestilentiae
et famaes, terroresque de caelo, et signa magna erunt. Matth. 24. vers. 6. etc. Luc. 21.
ves. 10. etc.
XX.
Sed omnia haec videns oculus spiritualis, non exinde turbatur; maxime si suo sine
cirmine miser exsistat: videtque ita fieni non opertere solum, Matth. cap. 24. vers. 6.
sed et hbonum esse. Itidem qui ex suo delicto miser est, debet se committere Voluntatio
Divinae. l. Samuel. 3. vers. 18. Luberet philosophiam hanc vere Christianam, docere
exemplo cuiusdam mendici, sed vereor, ut aures distinctionibus subtilibus minis teneras
redditas, offendam. Verum in gratiam tamen simpliciorum, historiam, cui veritatem non
ausim denegare, adponam; quae exstat apud Iohannem Taulerum, in Surii editione latiiona
fol. 833. Fuit olim insignis quidam theologus, qui annis octo precibus continus a Domino
id cupiebat obtinere; ut ipsi hominem quendam ostenderet, qui eum viam veritatis
edoceret. Cumque vice qua dam, vehementissimo huius rei desiderro
flagraret, vox quaedam caelitus lapsa, ita ipsum allocuta est: Exi
foras ad limina templi, et offendes illic hominem, qui te viam edoceat veritatis, Exiens
igitur, in ventit Mendicum quendam, diruptis sordidis, luto isque pedibus, cuius vestes
in universum, vix tribus obulis supputares: quem salutaus, ita affatus est: det tibi Deus
prosperum mane. Respondit Mendicus: Non meminime unquam adversum mane habuisse. Et
Magister: Eia, inquit, ut sortunatum te faciat Deus, quid ita loqueris? Respondit Pauper:
Sed nec infortunatus aliquando sui. Et ille: Selix esto; ait, quid sibi haectua verba
volunt? Et Pauper: Numquam, ait, infe lix fui,. Rursus itaque magister: Salvet, inquit,
te Deus, iam nunc apertius loquere: neque enim capio quid dicas. Tum pauper respondit:
Libenter id faciam. Optabas mihi Domine Magister, prosperum mane, et ego me numquam
adversum mane habuisse, respondi., Quando enim fame premor, Deum laudo: si frigus patior,
si grando, si nix si pluvia cadit, si aura serena est velturbulenta, deum laudo; si miser
sum atque despectus, Deum similiter laudo: et ideo numquam triste mane mihi contigit
Optabas etiam fortunatum me fieri; et ego me numquam infortunatum fuisse, respondi. Novi
enim cum Deo vivere, certusque sum quicquid ille cascit, non posse non optimum esse. Unde
quicquid ipse vel dabat, vele venire mihi permittebat, sive gratum id esset, sive
contrarium; dulce velamarum, laetus id, tamquam optimum ab ipso suscepi, et ideo numquam
infortunatus fui. Dicebas praeterea, ut felicem me facerer Deus; ad quod ego similiter,
numquam me infelicem fuisse, subiunxi. Soli namque Divinae Voluntati inhaerere statui in
quam sic integre omnem meam transfudi voluntatem, ut quicquid ille vult, et ego velim. Et
hac de causa numquam infelis fui; cum, ut
dixi, illius duntaxt vountati inhaerere velim, et meam ipsi voluntatem ex integro refignarim. Haec cum mendicus ille retulisset, itam eum rursus
Magister affatus est: Quid, obersecro, dicturus esses, si te Dominus maiestatis in
abyssum demergere vellet? Et ille: In abyssum, unquit, me demergeret? Et revera si id faceret; duo mihi brachia sunt, in quibus eum amplexaret
Unum est, vera Humilitas: et hoc illi suppono, atque per ipsum sacratissimae Humanitati
ipsius unitus sum. Alterum, idemque dextrum, est Amor, qui Divinitati ipsius unitus est;
atque per hunc ipsum cirum pleclotr, ita ut mecum ad infernum descendere cogeretur
Optarius autem nulto mihi foret, in inferno cum Deo esse, quam vel in caelis sine illo.
Ex his gitur Magister ille didicit, veram resignationem, cum hum ilitate profunda, (verae fidei tamquam fundamento superstructam)
compendiosissimam ad Deum semitam esse. Dehinc iterum ex illo mendico percontatus est,
unde venisset? Cui ille, a Deo se venisse, respondit. Cumque Magister, ubi Deum
reperisset? sciscitaretur. Ibi
inquit ille, ubi creaturas omnes dererliqui. Et Magister: Ubi vero ait, Deum reliquisti?
respondit pauper: In mundis cordibus, et hominibus bonae voluntatis. Et Magister, Qusnam,
ait, es tu? Respondit ille, fe regem esse. Sciscitante Magistro, ubi nam esset regnum
ipsius? In anima sua id esse respondit. Sic enim, ait, et
externos et internos sensus meos regere novi, ut cunctae affe ctiones et vires animae
meae, mihi subditae sint. Quod profecto regnum, cunctis mundi huius regnis praestantius
esse, ambigit nullus. Et rursus Magister:Quid inquit,ad hanc te perfectionem perduxit?
Respondit pauper: Nimirum lentium meum, sublimes meditationes, et unio cum Deo. In nulla e,quae Deo minor foret, quie scere potui. Iam vero Deum meum in
veni et in ipso pacem et quietem habeo sempiternam. Quod ut et nobis omnibus contingat,
veneror summam Patris maiestatem, amplector meritum Christi, et summe desidero Spiritus
sancti unctionem.
CAP. II. De causis ruinarum Imperiorum generalibus; Fato, Astris, numeris
Platonicis, etc.
SUmma etiam rerupublicarum prosperitas, divitarumque copia, omnium vitiorum materia;
et porro interitus occasio, atque causa est certissima. Fatetur hoc Livius, qui, 1. in
princip. Rem publicam Romamam ita concidisse, ait;ut temporibus suis Romani nec vitia
sua, nec remedia ipsi pati potuissent. Quae cuasa? Nuper, inquit, divitae avaritiam, et
abundantes voluptates, desiderium per luxum, atque lubidinem pereundi, perdendique omnia,
in vexere. adde Patercul. lib. 2. a princip. ibique Shegkium,
Camerar. 2. cap. 30. et quando luxus Romam invaserit, vide Piccart. obserat. lib. 18.
cap. 3. Iuvenal. Satyr. 6.
Unde haec monstra tamen, vel quo de sonte, requiris?
Prima peregrinos obscena pecunia mores
Intulit, et turpi fregerunt saecula luxu
- -Divitiae molles. - - -
Sic et Lucanus 1. vers. 160. etc.
Rebus Mores cessere secundis;
Quae populos semper mersere potentes.
Adde elegans Petronii Carmen, de mutatione rei publicae Romanae, in append. Vergil.
fol. 125. et de Graecia. ibid fol. 196.
Graecia bellorum longa succussa ruina,
Concidit immodice viribus usa suis.
Fama manet; fortuna periit; cinis ipse iacentis
Visitur: et tumulo est nunc quoque sacro suo.
Ita Sodomae factum, Genes. 13. vers. 13. ubi omnino vide Oncker. et Gualtperium.
Esaiae, cap. 16. Idem de Burgundia memorat cominaeus, fol.
13. et se1. item fol. 55. et de Turicis, Thesauri Politici compi ator, part. 1. fol. m.
121. Ac ita res publica augendo perimitur. Res publica fere crescit, vel decrescit: si
crescit, eo ipso ad interitum properat; quemadmodum homo, qui quo vegetior in virili
aetate, quam in adolescentia; eo propior morti. Facilius
item destruuntur regna, quam eliguntur. Anton. Fayus. in emblemat.
Mirandiarum inter spectacula maxima rerum,
Est arces, Babylon, mos numerare tuas.
Has fuit immensus labor extreuxisse superbas:
Destruxisse labor sed fuit exiguus.
Qui fit id? haxc hominum sollertia curaque struxit:
Destruxit iusti cur a manus que Dei.
Deus etiam odit mana et conterit. H. Stephani in Herodot. apolog. fol. m. 25. etc.
Quia ex magnificentia publica,
sequitur luxuries privata: ex luxuria vitia cuncta, et sic impietas ad versus Deum.
Lactant. 2. cap. 1. Quodque abundantia mater luxuuriae sit, multis illustrat Piccart.
observ. 18. cap. 3. Corruptelarum in regupblica Iudacia quae
fuerint causae, indigitat SS. Scriptura. Coluerat quidem populus Iehovam Omnibus diebus
Iehoschuae, omnibus eitam idebus seniorum, qui proongarum
dies post Iehoschuam, qui viderant tutoum opus Iehovae maximum, quod fecerat israeli. Sed
cum tota illa aetas aggregata esset ad maiores suos, et surrexisset aetas altera post
illos, qui non agnoscebant Iehovam, etc fecerunt filli israelis quod malum in oculis
Iehovae, colueruntque tute lares Deos. Nam cum excitaverat illis Iehova vindices, fuerat
quidem Iehova cum unoquoque vindice,(iudice) et servabat eos a manu inimicorum eorum
omnibus diebus, cuiusque vindicis. Sed erat, mortuo vindice, ut reversi corrumperent se
supra patres suos. Iud. 2. cap. 2. Sicque interitus et mors proborum magistratuum, rem
publicam perdit. Alibi spoliatis me dicimis et oblatione afferte omnes decimas in
Thesaurum, ut sit cibus in domo mea, et probate me iam in hoc, ait
Iehoba. Si non aperuero vobis catar ractes caelorum, et proferam vobis benedictionem. Et
increpabo vestri causa exedentem, ut non corrumpat vobis fructum
terrae, neque orbet vos vitis. Itaque beatos vos praedicabunt omnes gentes, quia eritis
terra oblectationis. Nunc felices
praedimus suerbos, et aedificantur, qui facuiunt improbitatem. Maleaci 3. Tunc timentes
Iehovae frequenter praedicant, alter apud alterum, dicentes: enim vero attendit Iehova et
audit, atque con scriptum est in libro Commentarii coram eo pro timenti bus Iehovae, et
cogitantibus de nomine eius. Hi erunt mei, quo die ego confecturus cum peculium, et clementia utar erga ipsos,quemadmodum quid utitur clementia erga filium, qui colit ipsum. Tunc conversi videbitis
inter iustum et improbum quid intersit. Malerci 3.
II.
Sane mundus, casu haut gubernatur: Marnix. section. 1. resolut. 2. Sed Dei providentia, ut in omnibus: winckler. 1. de princip.iur. cap. 4.
ita et hoc quoque in negotio, primas sibi vendicat partes merito. Omne enim a Domino est
malum. Amos 3. Deus est, in cuius manu gubernatio politiarum: Sirac. 10. is est, qui
regna transfert; ut cognocant viventes, quoniam dominatur excelsus in regno hominum.
Daniael. 4. ille definit terimnos Imperiorum, Actor. 17. vers. 26. Cominaeus. 5. cap. 9.
ad fin. adde Malecai. 1. vers. 3. Zach. 1. vers. 19. etc. Habacus. 1. vers. 10. etc. et
vers. 16. Ille delet memoriam popublorum, ille bellum contra aliquos gerit. Exod. 17.
vers. penult. et ult. Ruinam minatur illis Propheta, qui dicunt, Deum non curare res
humanas; quod faciunt impii Politici, qui suis artibus omnia regere volunt. Sophoniae. 1.
vers. 12. ubi Andr. Osinader. Interim tamen Stoicum excludo fatum. Hattron. in piet ate
num. 2. Gruger. disput. polit. 9. thes. 13. etc. vide Lucanum, lib. 2. a princ. Plotinum,
lib. de Fato. qui in tertia Aeneade est primus. Tileman. E. 6,
late Iul. Caes. Vaninus, in amphitheatr. c. 43. et 48. Winckler. 1. cap. 15. et seqq.
Piccart. decad. 2. cap. 9. richter. axiomat. histor. 279. Marnis. section. 1. resolut. 3
et 4. Non fatum, sed nostra peccata nos perdunt. Homor. Odyss. 1. a princ. De Fato,
Lactantius. 1. cap. 11. fol. m. 19. Ammian. Marcellin. fol. 263. Val. Maxim. 1. cap. 6.
Contra Fatum et Fortunam S. Paulinus, in epistol. 37. et seq. Barthol. Sybilla. in
quaestion. peregrin. dec. 1. cap. 9. quaest. princ. 3. fol. m. 265. et quaest. 4. pr. de
Fortuva. Martini, in partit. metaphys. fol. 487. Fatuus etiam dicitur a Fato: nam et
Fauni uxor, Fatua dicta est, quod mulieribus Fata canere consue visset. Lactantius. 1.
cap. 22. Itidem Deus Opt. max. cum transfert regna, non secundum leges humanas, nostrive
intellectus aequitatem procedit Cominaeus. mihi fol. 24. lib. 6. cap. ult. fol. 583.
Zieriz. de praerogatio. C. 7. b. ideoque insulsi videntur, qui post conversionem rerum
publicarum, ex iure rationcinantur, quod adhunc integro statu valebat.
III.
Reicio autem hoc loco, cuperstitionis Astrologicae opiniones. Ptolomaei, Gaurici Leo
vitii et aliorum; qui certis astroru constitutionibus, cometarumque et Eclipsium
operationibus; mutationes,
ortus, et obitus terum publicarum necessario assignant: in qua
etiam sententia Prudentium fuisse, videri possit. lib.
poster. ad Symmach.
--- Urbibus adfert
Hora, diesque suum cum primum moenia surgunt
Interitum. ----
Et hos errare et decipi, cum Tholosano, de republic. 21. cap. 9. num. 19. assero:
adversus eosque etiam disputant Bodinus, 4. cap. 2. Arnisae. in polit. pag. 448. etc.
Danae. phys. part. 2. tractat. 4. cap. 32. 34. etc. Bernhard. Zieriz dissertat. de
conversion. rerump. fol. 40. etc. Iohannes Cruger, disputat. polit. penult. thes. 22.
etc. Tileman. de eversion, rerum public, E. 1. etc. Iohann. Tazil libro, cui titulus l'
Astrologie en son splendeur. cap. 8. adde Canonhiero, 9. dell. introduzz. cap. 8.
Communiter etiam dici solet: Cometas ad Dei voluntatem certo tempore singulariter
productos, iterumque dissolutos; aliquid mali regnis et regibus aliquando portendisse.
Val. Flaccus. lib. 6.
-- Iratosque vocati,
Ab Iove Fatales ad regna iniusta Cometae.
Et tamen Dudithius hoc negat; et Elias Maior, omnem Cometam, boni aliquid notare,
contendit. Consentit Thomas Erastus. Eric. Puteanus. libellis singular. vide Binsfeld. de
malefic. fol. 370. Et cum primis astra nova, novitatem preanuntiant non malam. vide
Helis. Röslini tractat. hac de re singulares, et non contemnendos,
praesertim illum, von heutiger zeit Beschaffenheit; contra
quem Dn. Kepplerus etiam Germanice scripsit. Qui idem Keppler de nova stella. fol. 197. et in libellis tribus
de Cometis. Huc pertinet, quod habetur, Iudic. 5. v. 20. De caelis
pugnaverunt stellae: de aggeribus suis pugnaverunt cum Sisera.
Nam impios astra exagitant et oppugnant. de stella Magorum
consule Baronium. A. C. 1.
IV.
At operae pretium esse videtur, pressius adhuc indagare de Astrologia, et quid sentiendum sit de ea
Christiano, non immerito quaeritur? Sane veterum Ethnicorum Theologia, nil nisi
Astrologia fuit. 2. Paralip. 33. Theodoret. sermon. 10. ad Graecos infideles. Henric.
Cornel. Agrippa. 3. de philosoph. occult. cap. 14. videatur Nicolaus Fullerus, 1.
miscellan. theolog. cap. 16 Selden, de diis Syris syntagm. 1. cap. 1. et cap. 2. addatur
etiam de Astris, Philo, de opificio Dei, fol. 7. etc. Non etenim statuas, ut multi sibi
persuadent, adorabant: sed ea fuerunt apud antiquiores praesertim spirituum astralium
magica signa, quorum interventu, suis se astris et geniis devinciebant. qua de re passim in philosophia occulta.
Agrippa, et Ficinus, lib. 3. de vita per discurs. Idque etiam explicat Trismegistus in
Aesculapio. fol. m. 84. etc. ubi de diis terrenis. add.
Theodoret. d. serm. 10. contra Graecos. Haecce Theologia, incognita hodie, totum fere
regit orbem: Da man sich von Gott abwendt/ vnnd an das Ascralisch vnd
Weltlich hänget. Hominis certe captum, inventio huius artis superare, et a
daemonibus inventa videtur. Lactant. 2. cap. 17. Viderunt hoc Chaldaei, qui 470 milia
annorum, in experiundis puerorum nativitatibus sese posuisse, affirmabant. Cicero in
libr. de divination. non ausi sunt breviorem numerum ponere, quia suspectam fecissent
artem. adde Lucianum, de Astrolog. Ammian. Marcell. ad fin. lib. 22. Polydor. 1. cap. 17.
Ego, quod maximus sit Astralium inclinationum effectus, ut negare non possum, ita summe
mihi arridet illud Rabi Abraham Aben Esrae, quod Bodinus. 1. de daemonoman magorum. cap
5. refert: Filios Israelis non transire sub Rota. vide Numeri 23.
vers. 12. et 15. Post Paracelsum, tractat. de lunatic. de arte praesaga. et tractat. 1. de generat stultor. Trithem. epistol. 34.
lib. 1. Ioann. Arnd. vom wahren Christenthumb. lib. 4. cap.
4. fol. 88. adde Lactantium. 2. cap. 16. Faium. in emblem. et epigram. fol. 237.
Ter felix hominum genus,
Si sanctis animis amor
Veri numinis imperet!
Non illos orucians timor
Astrorum dubios trahet.
Astrorum Domino Pius
Nam qui servit, habet nihil
Quod formidet, et aurea
Libertate fruens, pede
Conculcat validominas
Martis, Mercurii, Iovis,
Verum nam Iehovam timet.
Cui simile est apophthegma Reginaldi Poli; qui astrologiae perquam perito, cum eius se
genituram ad astrorum positus examinasse diceret, respondit:
Iterum se natum esse, atque eum quidem natalem diem, quo renatus esset, priori illi
tenebras offudisse; sacrum innuens baptismatis lavacrum. Duditius, in eius vita fol. 41. adde Henric. Alstedium system. mnemon. 1. cap. 24. fol.
314. etc. Iul. Caesarem Vaninum, in amphitheatr. fol. 40. 43. 53. 295. etc.
Schvvenckfeld. part. 1. epistol. 60. Pierium, de Magia, lib. 3.
per tot. et idem in Commentariis ad Genes. lib. 2. Del-rio disquisition. magicar. lib. 4.
cap. 3. quaest. 1. Bulenger, tom. 1. systematis opusculor. Binsfeld. de malefic. fol. m.
362. Picus Mirandul. tractat. singul. contra astrologiam. Raynaud. in theolog. natural.
fol. m. 222. P. Merula, Cosinograph. part. 1. lib. 2. cap. 16. fol. 72. etc. Langius.
epistol. medic. 36.
lib. 1. Campanell. de sensurer. lib. 4. cap. 20. Aerod. lib. 8. tit. ult. Lips. 2. annal.
Tacit. num. 60. Agrippa, de vanitare scientiar. cap. 30. Exstant etiam scripta contraria,
de Astrologia Feselii et Schereri, cui liti, tamquam tertius interveniens, immiscuit se
Dn. Kepplerus. Vere sapiens est, qui inter spiritum Dei (quo si non ducamur, filii Dei
non sumus, Romanor. 8. vers. 14.) et spiritum sidereum seu astralem diiudicare novit. Hoc
qui novit, scit quomodo Fortunaerota, et caelum astrale concordent. Wigelius, de vita beata cap. 2. et mult. seqq. Sciet item;
quod omnes scientiae ab astris nec ideo ad salutem prodesse possunt. Idem cap. 9. adde
eius dem tractat. vom Ort der Welt. cap. 7. et cap. 13. ad
fin. et item tractat Nosoe teiusum. lib. 1. passim. Hominem astralem vocant Theosophi,
ammalem; unde is animalibus comparatur, et exinde sumuntindicationes Physiognomi, Mira de
Astrologia habet Ens, Morosoph. part. 2. fol. 64. etc. Rara item Astrologiae exempla
habet, Plutarchus in Anton. num. 7. Xiphilin. lib. 45. Suetonius, in August. cap. 94. De
Tiberio Dio lib. 55. Tacit. annal. 6. fol. m. 106. De Nerone Sueconsus, cap. 4. et
Xiphilin. de Viteilio. Xiphilin in Galba et Vitell. Sueton. in Vitellio cap. 14. de
Domitiano, Suetonius cap. 5. de Adriano, Sparta, in Andr. et Aelio Vero? De Severo,
Spart. in Severo et Geta. de Anton. Diadumeno, Lamprid. in vit. de Alexandro Severo, idem
Lamprid de Gordiano, Capitolinus in Gordian. Iun. de filio Constant. Magn Zomar. tom. 3.
annal. de Heraclio. Abbas Stadens. Anno Christi, 638. Bernard. Girard. lib. 2. fol. 147.
De Silvestro Pont. Max. Girard. lib. 6. fol. m. 534. etc. De Roberto Siciliae Rege,
Froissart. tom. 1 cap. 43. etc 52. Girard. lib. 14. fol. 156. De Nostradamo Consule
histor. Natalis Comitis, lib. 10. Blaise du Monluc, lib. 4. fol. 260. Sed quod
Astrologicas praedictiones, non debeat curare Princeps contrariis exemplis, Francisci
nimirum 1. et Saluzii Marchionis, docet Bellaius, fol. 475. 784. 551. 611.
V.
Cumque ob Dei voluntatem, abditam et occultam, (sed tamen per Prophetas suis
manifestatam, Amos 3. vers. 7. Rerum publicarum conversiones, adeo sint incertae;
aberranta via pariter it, qui mutationes rerum publicarum, ex
certis periodorum et temporum metis et circuitibus metiuntur. Veluti, qui statuunt
unamquamque rem publicam, supra quingentos aut 700. annos non durare etc. Ex quorum
classe sunt Peucerus, de divinat. gener. pag. m. 30. etc. Gregorius Richter, axiomat.
polit. 1. etc. et axiomat. oeconomic. 5. usque 15. Kerckerman. 1. cap. 26. fol. 408. etc.
Ranzov. in Catalog. Impp. etc. qui astrolog. amarunt. Contra quos recte sentiunt Bodin.
4. de republ. cap. 2. et in method. histor. cap. 6. Herpinus, apolog. Bodin. Casus
sphaer. civ. 5. cap. 12. Res publica quaelibet, certas periodos habet; sed mysticas
omnino. Daniel 5.
vers. 25. et cap. 7. vers. 12. adde Zieriz. fol. 57. etc. quas frustra sine illuminatione
divina, indagaverit menshumana. Sunt namque de reservatis
divinae maiestatis. Tileman. E. 3. b. Et tunc est periodus ruinae Imperiorum, quando
peccata populi sunt completa. Genes. 15. vers. 16. Itidem Plato, de republic. cap. 8.
tractans de Imperiorum mutationibus, multa de numeris adeo loquitur obscure: ut Cicero,
7. epistola ad Attic. numeros Platonicos in Proverbium rapiat; vide Ersam. in adag. Et
Marsilius Ficinus, diligentissimus aliad Platonis interpres, Apollinis auxilium ad cos
numeros explicandos, advocet. Quas obscurissimas coniecturas, obliterandas censeo.
Aristoc. 5. polit. cap. ult. et ibi Casus, in sphaer. Gerhard. decad. 10. quaest. 2.
Crüger, disputat. polit. 9. th. 7. et seqq. Quem in modum Plato, animam mundi ex numeris
fabricatam esse docuerit, et quod hinc etiam probari possit, concentum quendam esse
caelestium corporum, exponit macrob. in somn. Scip. lib. 2. cap. 2. vide et Laertium.
lib. 3. adde Zieritz. fol. 36. et fol. 50. etc. Tileman. D. 1. etc. E. 5. etc. de annis
climactericis scripsit tractat. singul. Bapt. Codronchus. Sunt et Angeli, seu genii
Imperiorum, de quibus agam ex professo cap. seq.
VI.
Commode hic quaeritur, an mundus decrescat, ac ratione
naturalium et moralium indies deterior evadat? Vide Balthas. Castilion. in aulico. lib.
2. a princ. Henr. Estienne, en l' apolog. 1. cap. 34. du Bartas. 1. iour de la sepmaine.
vers. 154. etc. Gumpolzheimer, in Gymnasinat. part. 1. section. 1. num. 10. etc. ac idem
dissertat. politic. quae est subiuncta. fol. 54. etc. Lather. de censu. fol. 519.
Sententia Machiavelli, in praefation com. 2. probabilis videtur: Nullum enim aureum fuit
saeculum, nisi status innocentiae: Gabriel Rollhagen / in den
warhafften Lugen. cap. 20. et dixi supra, ubi de republic. in innocentiaestatu.
et ipse Salvator noster, ultima tempora confert, cum primis. Dissent. Uranckheim. in
e)pikri/s1ei Achillis pano/plou. Richter. axiomat. histor. 22. adde Bodin. method historic.
cap. 7. fol. m. 304. Mundum et mores, in peius ruere, conqueruntur senes: sed ipsi
immutantur magis, quam mundus, Montaign. 2. cap. 13. fol. m. 577. etc. Horat. 2. Satyr.
7.
--- Laudas
Fortunam et mores antiquae plebis, et idem
Si quis ad illa Deus subito te agat, usque recuses.
Mundus non solvetur fatigatione: non enim instrumenti consumptione, vel diminutione,
vel depravatione. Materia quippe prima in genere semper manet eadem, etiamsi in specie
mutetur. Sed vid. Psalm. 102. vers. 27. Hill. n. 243. B. Cyprian. tract. 1. ad Demetrian.
a princip. Multo minus mundus finem habebit iniusta
proportione, quae intercedere potest inter motum et motorem: ex dicta ratione et aeternitate
materiae, vide Scaliger. de sub til. exercit. 76. sect. 4. Huc
confert, quod Seneca scribit, 1. de benef. Hoc maiores nostri questi sunt, hoc nos
querimur; eversos esse mores, regnare nequitiam, in deterius res humanas, et in omne
nefas labi. Huc pertinet quod habet vetus et elegantissimus Franco-Galliae Poeta, apud
Estienne Pasquier. 7. des recherch. cap. 24, fol. 1014.
Li siecle fut ia bons, et grans,
Or est de garcons et d' enfans,
Li siecle scachiez voirement
Faudra per amenui sement,
Per amenuisemant faudra,
Itant peraeptissera,
Que vingt homs batront en i. iour
Afleaux le ble tout le iour,
Et dui hommes voire bien quatre,
Se pourront en un pot combattre,
Itieux li siecla devenra
Scachiez de voir ce aventa.
Cur autem olim vita fuerit diuturna magis? vide Petr. Messiam. 1. cap. 1. et seq.
Rolhagen. d. loc. fol. 304. etc. Guyon, 2. des divers. lecons. cap. 5. Elegantis admodum
quaestionis est, an fuerint olim Giantes: et num humana statura diminuatur? vide Magium.
1. miscella. 4. Arngrim. Ion. de rebus Island. 1. fol. 3. etc. Filii Anakim, non statura, sed auctoritate gigantes erant. Anak namque denotat, collum
cinxit: anakin torquati: hinc a)/nac, a)/naktes2, filii et
fratres Regum, grosse Hausen. De gigantibus vide Barthium,
lib. 48. animadv. cap. 14. et seq. Perer. in Genes. lib. 8. Torreblanca, de divinat. lib.
z. cap. 31. Et hodie invenitur terra gigantum. des divers. lecons 5. cap. 7. Bertius, in
Cosmographia, fol. 656. ubi de Peru. Ostentantur et passim inveniuntur ossa gigantum: et
ossa Enakim vidit Beniamin Tudelens. in Itinerar. fol. 53. De ossibus etiam gigantum in
Hebron, mentionem facit Ioseph. 5. cap. 2. De gigante quodam, vide Aventin. 4. historiar.
Bavar. fol. 285. De Heimone gigante, vid. Abb. Stadens. fol. m. 184. b. Caput item, ut
dolium, alicubi inventum fuit, Bornavius, de Imper. Turcic. sub Anno Chr. 1481. Passim
mentio hominum fit staturae, et roboris praealiis maxumi: ut fuit Maximinus, Capitolin.
in vita Maxim iunior. Marius septimus, ex 30. Tyrannis, Trebell. Pollio, in eius vita Firmus et Proculus, Vopiscus, in eorum vita. Hercules, Gell. 1. cap. 1. Orestes, idem 3. cap. 10 et talia
multa sunt apud Phlegontem, de mirabil. ac mira de proceritate Burgundionum, Chifletius
habet part. 1. cap. 47. Sed nescio an statura hominum, in commune ita
decreverit, ut gigantes fuerint omnes olim. Nam et in Pyramide Aegyptia, conductus ita sunt angusti, ut vix per illos transeant
homines moderni. Bellonus. 2. cap 42. Ac de gigantibus, iudicium Plutarchi, vide in
Theseo. fol. m. 6. Multa de gigantibus habet Kornman, de miraculis vivor. fol. 9. et
seqq. Philo etiam de iis scripsit librum singularem: sed allegoricum. De nominibus
gigantum consule Drusium, ad loca difficil. Genes. cap. 18. et Gualtper. in collat.
interpret. Genes. cap. 6. vers. 4. Et de gigantibus, eorumque reliquiis accurate scripsit
Iohann. Cassanio Monostroliensis, ubi Goropii perstringit errorem, qui in sua gigantomachia, nulla gigantum
corporatanta, quanta dicuntur fuisse, affirmat. Sed memini tamen apud Mercurium Gallicum,
tom. 3. fol. 195. me legisse, ante paucos annos, itidem de ossibus gigantum
controversiam, inter rerum naturalium Doctores enatam; proditum ea terrae lusus esse, cum
non habeant vestigia alicuius civitatis, cui inesse potuisset medulla. Fabularum de
gigantibus Wormatiensibus, mentionem facit in Itinerario suo, Grasserus, fol. 10.
VII.
Quamvis autem res mortalium omnes, mutationibus sint obnoxiae, et pro Dei optimi
maxumi liberrimo arbitratu; prout Ecclesiae expedire ipsi videtur, vel evertantur vel
stabiliantur Imperia. vide Paracelsum, de vera influentiarer. fol. 156. Neque tamen natura haec semper eveniunt; sed stultitiae saepe culpa: ubi luxuria, rerumque abundantia et satietas ignavis interitum
accersit. Ut apud Stobaeum, sermon. 96. recte monet Hippodam. Pythagoricus. vide Esai. 3
aprincip. Quibus consonat Solon, in Elegia, citata alicubi a Demosthene, ubi ita canit:
Non urbem superi, cupiunt evertere nostram;
Et nobis nisi sint numina laesa, favent.
Ipsi sed patriam sceleratis mentibus ultro
Conantur cives dilacerare suam.
Nam pretio quidam vendunt legesque, fidemque.
Hinc dicit vir sapiens, Sirac. 10. vers. 8. Regnum a gente una
ad alteram traducitur, propter in iuste facta et contumelias, pecuniasque dolo partas.
Richter axiomat. histor. 253. Recte apud Tacitum. 1. histor. ait Galba: sit ante oculos
Nero, quem longa Caesarum serie tumentem, non vindex cum inermi
Provincia, aut ego cum una legione; sed
sua immanitas, sua luxurta cervicibus publicis depulerunt. Etiam Deus non semper ius
ordinarium observat: sicque in conversionibus perperam urgetur originarius Status. Dauth.
de civit. Saxon. in refutat. 4. oppos. fol. 96. etc. Et quod ab Virgil. 2. Aeneid. ita
loquitur Venus:
Non tibi Tyndaridis facies invisa Lacoenae
Culpatusve Paris, verum inclementia divum
Has evertit opes, sternitque a culmine Troiam:
Hoc intelligendum est, de ultimo peccato; quod potius occasio fuit, quam causa. Sic ad
Matrem Hecubam, apud Euripidem in Hecuba. ait Polydorus:
- At te aequo libramine usus,
Perdit Deorum aliquis, pro pristina felicitate. etc.
Eoque intuitu Matthaeus Visconti, a Guidone della Torre, Principatu exutus, dicere
solbat: tum se in Patriam rediturum, quando i peccati de Turriani fossero maggiori, che i
suo i. Bottero, de detti fol. 21. 6. Ita persecutio Christianorum, sequuta est mores
malos. Cyprianus, in sermon, de lapsis, quem allegat Bellarminus, de gemitu columbae, 2.
cap. 4. fol. 147. Sic olim Israelitae pulsi fuerunt, quod non observarunt Psalmum 15.
vide Flaminum, in eius Psalm. argumento. Ita et Eusebius graviter describit, quomodo
Christianismus fuerit moribus et dissensionibus corruptus, et ideo immiserit Deus
corruptionem, histor. 8. ab init. ubi de persecut. sui temparis. Sic et Esaias cap. 1.
propter peccata populi, dicit, terram desolatam, urbes succensas, et Sionem factum, ut
umbraculum in vinea, an statt einer grossen Burg ist Sie wie ein
Gartenhäußlein worden. Et ideo ex eventu de religione non iudicare, nec iudicia
Dei scrutari debemus. Montaign. 1. des essais cap. 31. De Gothorum incursionibus, haec
refert Pientissimus auctor Salvianus. lib. 7. fol. m. 271. Illa utique caelestis manus,
quae eos ad punienda Hispanorum flagitia illuc traxerat, etiam ad
vastandam Africam transire cogebat. Ipsi denique fatebantur, non suum esse, quod
facerent. Agi enim se divino iussu ac perurgeri. Ex quo intelligi potest, quanta sint
mala nostra, ad quos vastandos atque cruciandos, ire barbari compelluntur inviti.
Secundum illud quod vastator terrae Israeliticae, Rex Assyriorum ait: Numquid sine Domini
voluntate ascendi in locum istum? Dominus dixit mihi: Ascende ad terram hanc, et demolire
eam. Unde agnoscere possumus, cuncta quidem, quae affliguntur, iudicio Dei percuti, sed
tamen propter peccata subverti. Ac per hoc, quicquid actum est, peccatis, non Deo
ascribendum: quia recte illi rei factum ascribitur, quae, ut ita fieret, exegit. Unde et
quod Wandali ad Africamtransierunt, non est divinae severitati, sed Afrorum sceleri
deputandum etc. Etenim, vel invito Anti Machiavello, 2. theorem. 8. perinde Gothi Imperii
Romani partem usurparunt, ut Iudaeam Moyses. Et ita Israelitae non ipsi, sed Deus per eos
expulit gentes. Psalm. 44. Excitat enim Deus Spiritum virorum magnorum, ut hoc vel illud
agant. Esdrae. 1. cap. 1. Graviter Lucanus:
Felix Roma quidem, civesque habitura superbos;
Si libertatis superis, tam cura placeret,
Quam vindicta placet--
Sic et Tacitus, 1. histor. Nec enim unquam atrocioribus populi Romani cladibus, magni
ve iustis iudiciis approbatum est; non esse curae Dei securitatem nostram, esse ultionem.
Quae verba perperam Lipsius explicavit, et auctorem suum, cum vel maxime providentiam
ingerit; irreligiositatis temere reum fecit. Boccalin. 1 ragg. 2. fol. 83. etc. Saepe
scelera parentum, evertunt imperia filiorum. Richter, axiom. oeconom. 23. Inprimis autem,
lubidinum passim grassantes furores, ruinam praecedunt Imperiorum, Richter axiomat.
oeconom. 29. et seqq. usque 34. item axiom. 222. et seq.
VIII.
Sane impiis omnes resistunt creaturae, Arnd. 1. Vom wahren
Christenthumb/in praefat. §. Nicht allein aber.
Sicque criminum reos, necessario inopiam sequi, tradit Philo, de opific. mund. fol. 13. E
contia Huzziiam, quibus diebus quaesivit Iehovam, secundavit Deus. 2. Chronio 26. vers.
5. Deus ipse charitas est, anima illa est, seu calor nativus, civilis societatis. ideoque
ubi ea frigida, usurae et oppressiones, pauperumque neglectus frequentiores: aeque in
propinquo est Imperiorum interitus, ac in corpore humano, exhalantem nativum calorem,
mors sequitur continuo. vid. Amos 8. vers. 2. etc. Quin et populi nonnulli, omnes
calamitates, etiam externas, Principi ascribunt. vide Lipsium ad cap. 6. lib. 2. polttic.
Richter, axiom. histor. 2.
IX.
Quamvis autem non tam rerum publicarum, quam etiam familiarum Imperiosarum interitus,
fere ab his causis proficiscantur: Idololatria, tyrannide,
superbia, libidinibus, perfidia:
Reinec. in prolegom. histor. Iulia cap. 3. ad fin. Mons. de la Nove. 1. et accidere etiam
plerumque soleat, ut Imperia non diu maneant apud illos, qui ea rapuere; sed avolent cito, quasique auffugiant, tamquam si paulatim
incipiant Dominos agnoscere; ut scribit Constantin. Manass. part. 79. fol. m. 374.
Richter axiomat. oeconom. 22. Singulari tamen optimi et sapientissimi Dei nostri
consilio, non perpetua est haec regula, et non numquam optimus Princeps ab alio pellitur,
iniustique invasoris prosperare videntur posteri. Hocque magnates huius terrae, certiores
reddere debet de eo, quod olim Magnus Temur Chan, ad Baiasistin dixit. Et ego retuli
supra cap. 1. Qui praeter ius et meritum acquirunt Principatum, prae oculis habere debent
Epigramma, quod est lib. 1. antholog.
Non fortuna favens, te ad summos vexit honores;
In te, sed docuit cuncta licere sibi.
At qui scit rerum fines, et veram sententiam de mundi gubernatione; numquam homines
nequam, atque nefarios, potentes, felicesquearbitrabitur. Boet. pros. ult. lib. 1. Saepe
ius Principis, vel civitatis iustum, oppressum conspicitur: sed tamen sub cineribus
scintilla latet, magnam
olim datura flammam; qua forsan comburetur is, qui nunc iniuste triumphat.
CAP. III. De Angelis, seu Geniis Imperiorum.
TRactatio haec propria esse videtur Cabbalistarum; sed tamen et Politici scriptores,
in eo versantur argumento. Ego nudum nunc me geram relatorem; sobrie etehim, nec nisi
singulari gratia illuminatis de hisce mysteriis statuendum esse
videtur. Sed quid nocet indagare, quid senserint alii viri magni, viri etiam sancti atque
pii? vid. Casman. astrolog. part. 1. cap. 1. quaest. 1. Et discent exinde profani; non
callidis consiliis, humanaque prudentia dari, vel adimi regna: sed in Dicasterio magis sublimi;
nec ex iure; legibusque nostris, inibi hisce de rebus decerni, quod et innui aliquoties
iam supra. Discent pii, spem ponere in Deo, et contemnere mundum atque mundana; discent
soli adhaerere Christo, solumque sequi nostrum Salvatorem: verum Deum et aeternum,
Angelum foederis non creatum.
II.
Singulis provinciis atque regnis, etiam infidelium, singulos Add. Ioh. Napier,
en Pouvertur. del' apocal. c. 12. lit. g. fol. m. 239. et seq. Angelos praepositos
esse, dicunt plerique Patres; et confirmant id, ex cap. 10. Danielis. Ubi introducuntur
quatuor Angeli; quorum unus erat Princeps Persarum, alter Princeps Graecorum, tertius
Gabriel, Princeps captivorum in Perside, quartus Michael, Princeps populi Dei. Inter
Principem Persarum et Gabrielem dissensio erat, an Iudaei ex Perside essent liberandi?
Negabat id Princeps Persarum; Gabriel affirmabat: nimirum uterque causam agebat, pro
gente sibi commissa. Nam Gabriel contendebat, Iudaeos
liberandos esse; ne si diutius in Perside haererent, paulatim imbiberent mores Persarum,
et relicto vero Deo, converterent se ad Idola. Alter contra urgebat, in Perside esse
persistendum: tum quod Persae discerent a Iudaeis, cultum et
religionem veri Dei; tum etiam quod Iudaei meliores essent rebus adversis. Quem locum ita
Scholastici interpretantur. S. Thomas, 1. quaestion. 113. art. 8. Martinus Becanus,
Theologus Societat. Iesu, Scholast. Theolog. tom. 1. part. 1. tract. 3. de Angel. cap. 6.
fol. 388. etc. La Philosophie des Esprits, lib. 2. discurs. 7. vide Firmanum, problem.
40. in fin. Sicque iidem pro certo habent, Michaelem in veteri Testamento praefuisse
Iudaeorum Synagogae. Idque probant ex illo ipso capite Danielis. Nemo est ad iutor meus,
in omnibus his, nisi Michael Princeps noster. Idem deducere conantur ex gestis
eiusdem Michaelis; quorum mentio fit, quatuor in locis scripturae. Primo, apud Danielem
capite iam saepe dicto: ubi dicitur egisse causam Iudaeorum, ut possint liberari ex Babylonica captivitate. Secundo apud eundem Danielem, cap. 12.
ubi praedicitur, venturus tempore Antichristi, et pro populo suo pugnaturus. Tertio in
epistola Canonica Iudae: ubi
habetur, contendisse eum de corpore, et sepultura Moysis.
Illud, aiunt, voluisse Diabolum in apertum proferre, ut Iuda os ad idololatriam
invitaret: Michaelem vero se opposuisse, ut populo praescinderet peccati occasionem.
Quarto, in Apocalyps. cap. 12. ubi ipsius pugna cum Lucifero describitur; quae apud
danielem ante praedicta erat. Haec omnia evincere putant; Michaelem habuisse curam et
protectionem Iudaeorum. Quin et hunc eundem Michaelem, nunc praeesse Christianae
Ecclesiae, assertant: idque demonstrare conautur ex apparitionibus variis D. Michaelis;
quibus partim in Occidentali, partim in Ecclesia Orientali,
permulta miracula conspicuum se fecisse perhibent. Hinc tot Basilicae in orbe terrarum
illi erectae conspiciuntur. Quarum merito praecipua est illa in Apulia, in Gargano monte; si ab ipsomet Michaele, ut credunt,
aedificata fuit. Secunda Romae, in monte Adriani, a Bonifacio Papa, quod ibi visus sit
Michael (in signum pestis cessantis) gladium exsertum in vaginam recondere. Tertia Romae,
in Piscario foro. Quarta etiam Romae, apud Vaticanum, a Leone IV. Papa, ob devictos Saracenos. Quinta prope Byzantium, quae multis
miraculis (ita ferente fama) est illustrata. Histor. Tripartita, 2. cap. 19. Sexta, in
Galliis, a S. quodam Episcopo, Ansperto. Et enumerat Procopius, in libr. de aedific.
Iustiniani. Sex Basilicas ab eodem Imperatore, in honorem S. Michaelis excitatas. Certum
et exploratum esse ait, Robertus Bellarminus, lib. 1. de Pontific. Roman. cap. 9. a
princip. inter Angelos, praeter summum regem omnium Deum, esse unum, qui aliis omnibus
praesit. Ac ab initio quidem, dignitate hac praeditum fuisse eum,
qui nunc Diabolus vocatur. Post casum vero Diaboli, S. Michaelem Principem esse omnium
Angelorum unde et in Ecclesiastico officio, S. Michael Paradisi Praepositus, et Princeps
caelestis militiae indigitatur. At vero Franco - Galli iactant: Divum Michaelem, Hebraeis
olim iure divinae primogeniturae inter omnes populos gaudentibus adtributum; nunc
Christianissimorum Gallo - Francorum Regum (utpote Filiorum Ecclesiae, priorum natu)
singulariter habere curam. Unde et sub eiusdem tutela
Archangeli, Equestrem illum ordinem, (olim maxime illustrem) instituerunt. Claude Duret,
histoir. des langues, cap. 67. fol. 761. In Polonia etiam visus
fuit D. Michael, ac post subsequuta est victoria, contra Lithuanos, nullo Polonorum
exstincto, ac tandem Basilica eidem aedificata est Lublini, Fulstin. lib. 8. cap. 2.
III.
Sed utut haec curiosa nimis et incerta, omnibus fere iis esse videantur, qui ab
Ecclesia Romana fecerunt secessionem. Sancti tamen, priscique Ecclesiae Doctores unanimi
consensu prope omnes. Angelos esse Imperiorum certos, adfirmarunt. S. Clemens (cuius S.
Paulus meminit ad Philippen ses, cuiusque etiam fertur Epistola, quae est ad Hebraeos
inscripta, sed vide Bellarmin. 1. de verb. Dei cap. 17.) Recognit. lib. 2. a Ruffino e
Graeco versa. Est, inquit, uniuscuiusque gentis Angelus, cui credita est gentis ipsius
dispensatio a Deo, qui tamen cum apparuerit, quamvis putetur, et dicatur ab his, quibus
praeest Deus; tamen interrogatus non sibi dabit ipse tale testimonium. Deus enim
excelsus, qui solus potestatem omnium tenet; in septuaginta et duas partes divisit totius
terrae nationes; eisque Principes Angelos statuit; uni vero, qui in Archangelis erat
maximus, sorte data est dispensatio eorum, qui prae ceteris omnibus, excelsi Dei cultum,
atque scientiam receperunt. Non equidem me latet, quid de hisce Clementis recognitionum
libris, senserit Lucas Osiander, centur. 1. histor. ecclesiastic. Baronius anno 44.
section. 42. Sixtus Senensis, lib. 2. biblioth. et ipse pariter Bellarminus, de lib.
arbitr. lib. 5. c. 25. et tractat. de scriptoribus ecclesiasticis, ann. Dom. 100. Sed
tamen Sichardus noster, (qui opera Clementis recensuit) pro gnhs1i/w| illum librum agnoscit: quam litem non ego facio nunc meam.
Porro Dionysius Areopagita (qui unus fere est ex omnibus scriptoribus Aliter tamen
sentiu~r de Diony sii scriptis, nostratos, v And. Riverum. in specimine cricici sacri.
lib 1. c. 9. Et Scaliger. quem refu tat Delirio, disquisit. Magic. lib. 6. c. 3. f. m.
638. adde Bellarm. de Monach. c. 5. et 4. de Verb. Det. cap. 7. antiquitatis, in
quo nemo in doctrina prolapsionem ad hodiernum usque notavit
diem, si credimus Petro Lansselio, e Societate Iesu, Quamvis eum a haeresi monothelitarum
vix vindicet Bellarminus, lib. ult. de Christo cap. 7.) hac de re
ita scribit, de caelest. hierarch. cap. 9. Theologia Hierarchiam Angelis adtribuit,
populoque Iudaeorum Principem Michaelem adpellat, aliosque aliarum nationum. Statuit enim
altissimus terminos gentium, secundum numerum Angelorum Dei. Quod si quaerat aliquis, cur
populus Iudaeorum, ad divinas illustrationes solus efferretur, et excitatetur:
respondendum est, errores quo aliae nationes in eos, qui dii non sunt, deflexerint,
rectis Angelorum praefecturis non esse tribuendum; sed illis ipsis, qui proclivitate sua, de recta ad Deum ferente via, deflexerint amore sui, contumacia,
eorumque qui eis digni Dei nomine videbantur, veneratione opinioni suae conformi. Hoc
etiam ipsi eidem populo Hebraeorum usuvenisse docetur: Agnitionem enim, inquit,
repulisti, et post cor tuum inisti. Exod. 32. et Oseae. 4. Unus est simplex, eodemque
modo semper se habens, et valde explicatus, fususque divini fontis radius: Praesertim cum
aliis gentibus non alienigenae quidam dii, moderatores aderant ad immensum, copiosumque;
quod vero omnibus se communicandum aperit, ex Deo nascentis lucis
pelagus, sed unum Principium omnium, et ad illud Angeli, qui unicuique nationi praefecti
erant, sequaces deducerent. Considerandus est Melchisedech, qui sacerdos erat Deo
carissimus, non eorum, qui non sunt, sed altissimi Dei, qui vere est Deus. Etenim non
simpliciter atque omnino Melohisedech, Theologi Deo carum, sed sacerdotem quoque eundem
vocaverunt; ut sapientibus plane significarent, non solum eum ad eum, qui revera est Deus, conversum esse: verum etiam aliis praeterea, ut
Pontificem, ducem ad verum solumque Deum perveniendi fuisse, etc. Unum enim estominium
Principium, una providentia: nec putandum est ullo modo, Iudaeis quidem quasi sortito
Deum praeesse; Angelos autem proprie, aut ex aequo, aut contrariis voluntatibus, vel Deos
aliquos imperare aliis nationibus. Quin etiam oraculum illud hac intelligentia accipiendum est, non quasi Deus Imperium nostrum
cum aliis diis, aut Angelis diviserit, sortitoque ipse Israelitico populo Dux aut
Praefectus creatus sit; sed quod una quidem de omnibus altissimi providentia, omnes
homines salutis causa, Angelis suis ad se deducendos
distribuerit: solus autem fere prae omnibus Israeliticus populus, conversus sit ad veri
Domini illustrationem accipiendam et notitiam. Itaque Theologia, cum Israeliticum populum
se ipsum veri Dei cultui in sortem dedisse narrat: hic, ait, factus est pars Domini: cum
autem exponit eundem, eodem modo quo ceteras gentes alicui sanctorum Angelorum traditum
et commissum esse, ut eius opera unum omnium principium agnosceret, Michaelem Iudaeis
praepositum esse dixit: nos aperte planeque docens, unam esse ad omnia pertinentem
providentiam, quae omnibus virtutibus, et quae obtutum oculorum effugiunt, et quae sensu
oculorum percipiuntur, infinitis partibus praestet; omnes autem Angelos, qui singulis
gentibus praesint, ad illus ipsum principium, ut proprium, eos qui ultro ac sponte
sequantur, deducere. Dionysius autem, ut ibid. in Scholiis, S. Maximus docet; extremum,
ait, ordinem caelestium virtutum digniorem esse, adpellarique Angelos, ut ad homines
accedentem: per quem etiam, divina homines edoceantur. Et quoque ex illo postremo
sanctorum Angelorum ordine, Michaelem esse dicit, Iudaeis selectum. Et pariter Maximus
censet; visiones in somniis, per Angelos fuisse factas Pharaoni, et Nabuchdonosori:
eorumque insomniorum interpretationes, per Angelos illarum gentium fuisse revelatas. Et
quae ibi alia habentur, ut apud ipsummet Maximum videre licet.
IV.
Origenes variora iudicia, ac quidem severa saris subis passim; nec nisi
Eusebium, Ruffinum, Ioh. Pisum, et Gilb. Genebrat. habet, qui de co mitius audcant cem
sere. v. Card. Bel larm. tr. de Scrip. ecclif 81 etc. quam vis de co ctiam sa tis benigne
sentiat Eccius, in Chrysopasso. etc. cent. 2. n. 26 et vicumpri mis And. Rivecum, in
specim. critic. sacr. lib. 2. c. 12 et seq. Tom 4 oper. S. Augustim Pam phil Marryris, et
Russin Apologiae, pro origine habem turtac tom 6. exra: tr. to~na priscillia nistas et
orgen stas Egam cum caipit S. Hicronymus ad Avitum ad Pamma ch um et Oceanum. Item in
apolog. ad Vers. Ruffin. vid. passim Baronium, originem esse da~na tum. ex visione evin
cir Bellar. 2 de pur gat. c. 8 f 261. con tracum congregata fuit Synodus quin
tauniversalis, Idem, 1 deconcil. c. 5. Ve rum origenem ma gnum odium fuisse conciliacum
ab Anno pomorphitis, qui Deum corpor um statuerum, momo rat. histor. Tripart 10. cap. 7
Primoque damnatum fuisse ex affectu privato, ducentos post re libros, et inde se,
fecisseque, ut mortem annos, ibid lib 10. cap. 10. ac seqq. Etiam origenis inimicos
eiusd. legeproficere, cap. 14. Eumque semper aeternitatem Christi nostri Salvatoris
statuis Arriana haeresis fuerit mitigata, lib. 11. cap. 6. Origenes adamantinus,
magnus ille vetustusque scripturarum interpres, ac quem Ecclesiae post Apostolos
magistrum secundum, indigitat Gilbertus Genebrardus, Theologus Parisiensis, sparsim hoc
in argumento prolixus est. Et in Philocalia, cap. 21. ita scribit: ac primo
refert verba Celsi, Philosophi Pagani, quae sic se habent: Iudaei, gens propria et
peculiaris, leges sibi Patrias statuerunt, easque hodie circumferunt, et religionem
qualemcumque servant, cum Patria instituta retinent; non aliter atque reliquae gentes
faciunt; quae singulae Patria instituta, qualiacumque fuerint, persequuntur. Quod et
consentaneum videtur; non solum quia aliis aliae leges in mentem venerunt, et servandum
est, quod publice sancitum fuit: sed etiam quia (ut credibile est) terrae partes, ab
initio aliis aliae praesidibus attributae, et in Praefecturas quasdam divisae, hoc modo
administrantur etc. Haec cum prolixe et operose Origenes refutasset, (in gratiam, ut ille
ait, diligentiorum et accuratiorum) subsequentia subiungit. Et quidem mihi videtur,
inquit, Cellsus, reconditiora quaedam, de terrae divisione, quasi per nebulam audivisse,
quae et quadantenus Graeca historia adtingit, quae aliquos ex illis diis suis, de Attica
inter se contendisse, refert. Sed et Deorum fictores Poetae, Deos introducunt, qui certis
locis praecipue delectentur. Et barbarica historia, praesertim Aegyptiorum, tale quidpiam
de Praefecturarum Aegypti distributione demonstrat, cum ait; Minervae illi quae Sain
sortita est, Atticam quoque obvenisse. Sexcenta his similia commenta Aegyptiorum
sacerdotes exproment, et Iudaeorum regionem forte illa quoque
distributione, ut alicui praesidi obtigerit, comprehendent ac dicent, suam regionem ad
eum modum esse divisam. Sed de his nunc quidem satis, quatenus extra divinas literas
tractantur; sed et Dei Prophetam, verumque famulum Mosen in Deuteronomii cantico, cap.
32. de divisione terrae haec cecinisse dicimus: Cum divideret altissimus gentes, cum
dispergeret filios Adam, statuit fines gentium, secundum numerum Angelorum Det; et fuit
pars Domini populus eius Iacob: funiculus hereditatis eius Israel. Quin etiam quod
dicitur Geneseos, cap. 11. de linguae primigeneae confusione, populorumque in faciem
universae terrae dissipatione, etc. ab Angelis singulos eorum, qui propriam sibi linguam
fecerunt, in terrae partes abductos fuisse, censet. Hi in ardentem puta et aestuosam,
alii in eam regionem, quae Incolas suos immodico frigore divexat, abstrahantur: in duram
et cultu difficilem alii, illi in mansuetiorem, alii in eam, quae feris scateat, in
liberiorem a ferarum noxa alii transferantur. Haec si quis deinde
potest, ad modum historiae, quae rem quidem gestam contineat, sed et arcanum aliquid
ostendat, consideret; eos, qui primam illam linguam servarunt, quod se ab oriente non
abduxerint, sed in oriente, et in orientis lingua permanserint:
atque
hos solos partem fuisse Domini, et populum ipsius vocatum Iacob, et funiculum hereditatis
ipsius Israel, animadvertat; et hi soli regantur a praeside, qui suos non inpoenam, ut
alii, regendos acceperit. Unde et de iis, quae in confusione linguarum evenerunt, cum
facta est divisio in terra; hac de sapientia, in libro sapientiae praeferens in scriptionem, cap. 10.
praedicantur: Haec in consensu improbitatis gentium confusarum cognovit iustum, et
servavit inculpatum Deo, et in Filii visceribus fortem custodivit. Et insuper attendat,
qui humano more potest, in eorum civitate, qui in eximiam partem Domini selecti sunt,
peccata fuisse, primum illa tolerabilia quidem et eiusmodi, ut non plane abiciendi, et
relinquendi essent, plura deinde, sed ferenda etiam, idque diu, et multum semperque
adhibita remedia, et hos per intervalla resipuisse. Sed et videat ipsos, pro magnitudine
criminum aliarum regionum praesidibus derelictos, qui levius puniti, et poena quasi eruditi, domum redierunt: eosdem videat asperioribus
Dominis, quales Assyrios et Babylonios scripturae nominant, postea traditos: deinde
adhibitis remediis animadvertat, eos, qui gravius etiam peccarent; ideo a praedatoribus
et direptoribus suis, qui ceterarum gentium aliis partibus praeerant, dissipatos: et qui
his imperat, eos de industria sub aliarum gentium praesidibus
dispersos condemnat, ut se ipse quasi iure ultus, qui a ceteris gentibus retrahendi quos
potest ius habet, id praestet, et leges ipsis ponat, et vivendi normam praescribat, ut
ipsos eo tandem adducat, quo qui ex prima gente non peccarunt,
adduxit. Et in fin. dict. cap. 21. Impium et efas est, ei, qui omnibus Principibus purior
et potentior adparuit, se non subicere: cui, ut Prophetae multis ante saeculis
cecinerunt, dixit Deus; postula a me, et dabotibi gentes hereditatem tuam et possessionem
tuam terminos terrae. Ipse enim fuit exspectatio nostra, qui exgentibus credidimus in
ipsum, et in Patrem ipsius, Deum universorum. Verum adhuc plurimis aliis in locis idem
Origenes, argumentum hoc attingit. Et nempe Periarchon, seu de Principiis, lib. 1. cap.
5. fol. m. 429. etc. Invenimus in Ezechiele Propheta, cap. 26.
27. et 28. duas quasdam Prophetias scriptas esse ad Principem Tyri, quarum prima fortasse
videbitur alicui, antequam audiat et secundam, dici de homine aliquo, qui Princeps fuerit
Tyriorum. Et ideo nos interim nihil de prima illa sumemus. Secunda vero, quoniam evidentissime talis est, ut nihil
prorsus de homine, sed de virtute aliqua superiori intelligi
debeat, quae delapsa fuerit a superioribus ad inferiores, et ad deteriora deiecta, ex
ipsa deferemus exemplum: ex quo manifestissime demonstretur,
contrarias istas, magnasque virtutes, non natura tales esse
conditas, vel creatas; sed de melioribus venisse in peius; atque in deterius esse
conversas. Si enim is,
qui dicitur Princeps Tyri refertur, quia inter sanctos erat, et immaculatus erat, et in
Paradiso Dei constitutus, corona quoque decoris et plenitudinis
exornatus; is, qui talis erat, quomodo aliquo sanctorum inferior putandus est? Corona
enim decoris et pulchritudinis ipse fuisse, et in Paradiso. Dei ambulasse immaculatus, de
scribitur: et quomodo ab aliquo putari solet, quod iste talis non unus fuerit de illis
sanctis, beatisque virtutibus, quas utique in beatitudine positas, non alio quam tali
honore, praeditas esse, credendum est? Sed videamus tandem, quid etiam ipsa Prophetica
verba nos doceant. Et factus est, inquit, sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis accipe
lamentum super Principem Tyri, et dic ei, Haec dicit Dominus Deus: Tu signaculum
similitudinis, et corona decoris in delitiis paradisi fuisti; omni lapide vel gemma bona exornatus es, et indutus Sardio et
Topazio, et Iaspide, argento et auro insertus, auro quoque replesti thesauros tuos, et
promptuaria tua in temetipso. Ex qui die creatus es, cum Cherubim posui te, in monte
sancto Dei fuisti, in medio lapidum igneorum fuisti immaculatus tu in diebus tuis, ex
qua die creatus es tu; donec comminuendae sunt iniquitates in te,
ex multitudine negotiationis tuae. Replesti iniquitate promptuaria, et peccasti, et vulneratus es, et a monte Dei eieci te Cherub de medio
lapidum igneorum: et elatum est cor tuum, in decore tuo, corrupta est disciplina tua cum
multitudine tua, propter multitudinem peccatorum tuorum, et
iniquitatum tuarum, et negotiatione tua polluisti sancta tua. Et
educam ignem de medio, et comedet te, et dabo te in cinerem ac favillam super terram in
conspectuomnium videntium te, et omnes, qui sciebant in gentibus, maerebunt te.
Arbitrantur ergo dici hoc de Angelo quodam, qui Tyriorum gentis dispensandae sit sortitus
officium; cui etiam animae eorum procurandae videntur esse commissae. Quem sane Tyrum,
vel quas Tyriorum animas sentire debeamus: utrum hanc quae in Phoenices Provinciae
regionibus sita est, an aliam aliquam, cuius haec quam in terris novimus, forma est? Et
animas Tyriorum utrum horum an eorum, qui domestici sunt illius Tyri, quae spiritaliter
intelligitur, in hoc loco non videtur requirendum: ne forte velut in transitu, de tantis
et tam absconditis rebus videamur Vid. Tho~. Campanell. de Hispan. Monarch. cap.
4. inquirere; quod utique proprium vel opus exigit, vel laborem etc. Origenes,
tractat. eod. lib. 3. cap. 3. Doceri, inquit, nos monet sanctus Apostolus, magnum aliquid
et reconditum, de scientia et sapientia, in prima ad Corinthios epistola, cum ait: Sapientiam autem loquimur inter perfectos:
sapientiam vero non buius mundi, neque Principum huius mundi, qui destruuntur; sed
loquimur Dei sapientiam in mysterio absconditam, quam praedestinavit Deus ante saecula in
gloriam nostram: quam nemo Principum huius mundi cognorit. Si enim cognovissent, numquam
Dominuns
maiestatis crucifixissent. In quo ostendere volens sapientiarum differentias; describit
esse quandam huius mundi sapientiam, et esse quandam fapientiam Principum huius mundi,
aliam vero etiam Dei sapientiam. Sed et hoc cum dicit: Sapientiam Principum huius mundi,
non arbitror eum unam aliquam omnium Principum huius mundi sapientiam dicere; sed
singulorum Principum propriam quandam, mihi videtur, indicare spientiam. Est igitur
sapientia mundi hyius, est et sapientia per singulos fortasse Principes mundi huius. De
ipsa vero unius Dei sapientia, illud
sentimus indicari, quod minus quidem in antiquioribus et veteribus operata sit; amplius
vero et manifestius revelata per Christum est. Verum de sapientia Dei in locis propriis requiremus. Nunc vero, quoniam
quidem in manibus est tractatus de virtutibus contrariis, qualiter moveant etiam ea
certamina; quibus falsa scientia etiam humanis mentibus inseritur, et seducuntur animae,
dum se putant invempsse sapientiam, necessarium puto dicere: atque distinguere quae sit
sapientia mundi huius, et quae Principum mundi huius; et per hoc qui sunt etiam patres
huius sapientiae, per quos veram differentiam sapientiarum harum possimus advertere:
Arbitror igitur, sicut supra diximus; sapientiam esse huius mundi aliam quandam praeter
illas sapientias, quae sunt Principum huius mundi: per quam sapientiam intelligi videntur
ea, et comprehendi, quae huius mundi sunt. Quae tamen in se nihil habet, ut possit aliud
vel de divinitate, vel de mundi ratione, vel de quibuscumque excelsioribus rebus, vel de
bonae ac beatae vitae institutione, sentire: sed est talis, (verbi causa) ut est omnis ars poetica, vel Grammatica, vel Rhetorica, vel
Geometria, vel Musica, cum quibus adnumeranda est fortasis etiam Medicina. In his omnibus
sapientiam mundi inesse, sentiendum est. Sapientiam vero Principum huius mundi
intelligimus; ut est Aegyptiorum secreta, quam dicunt, et occulta Philosophia, et
Chaldaeorum astrologia, et Iudaeorum de scientia excelsi
pollicentium: sed et Graecorum multiplex variaque de divinitate sententia. Igitur in
scripturis sanctis invenimus, Principes esse per singulas gentes, sicut in Daniele
legimus; Principem esse quendam regni Persarum, et alium Principem regni Graecorum, quos
non homines esse, sed virtutes quasdam, evidenter ex conse quentia ipsius lectionis ostenditur. Sed et in Ezechiele Propheta, Princeps Tyri virtus esse quaedam spirita lis,
manifestissime designatur. Ii ergo et huiusmodi, id est, habentes singuli sapientias
suas, et astruentes dogmata sua, variasque sententias, ut viderunt Dominum et salvatorem
nostrum pollicentem et praedicantem; se ob hoc venisse in hunc mundum, ut destrueret
omnia illa, quaecumque essent falsi numinis dogmata, quae obtegerentur
intrinsecus; continuo ei insidiati sunt, et astiterunt Reges terrae, et Principes
convenerunt adversus Dominum, et adversus Christum eius. Quibus eotum in sidiis cognitis,
et his quae adversus Filium Dei moliti sunt inteilectis cum gloriae Dominum
crucifixerunt, ait Apostolus etc. Et. paulo post: Sunt praterea, etiam aliae praeter hos
Principes, spiritales qua dam mundi hu us energiae; id est, virtutes spiritales aliquae,
certa quaedam operantes, quae ipsae sibi pro arbitrii sui libertate ut agerent,
elegerunt: ex quibus sunt isti Principes, qui operantur sapientiam huius mundi; verbi
causa, ut sit propria quaedam energia ac virtus, quae inspiret
Poeticam, alia quae Geometriam, et ita quasque singulas huiuscemodi artes, disciplinasque
commoneant. Denique quamplurimi Graecorum opinati sunt, artem poeticam, sine in sania non posse constare: unde et in historiis eorum refertur,
aliquoties eos, quos vates appellant, subito insaniae cuiusdam spiritu esse repletos.
Quid autem dicendum est de his etiam, quos divinos appellant; a quibus per
incorporationem daemonum eorum, qui eis praesunt, versibus arte modulatis, responsa
proferuntur? Alia adhuc Origenes, in Exod. cap. 20. homii. 8. et
mira magis, obscuraque magis habet; cum decem Decalogipraecepta explicans, ait: Non erunt
tibi dii alii, praeter me. Secundum vero: Non facies tibi Idolum, neque ullam
similitudinem etc. Incipiamus ergo a primomandato. Sed et ego auxilio indigeo ipsius, qui
hcc praecipit, Dei, ad dicendum, et vos purgatioribus egetis auribus, ad audiendum. Si
quis ergo vestrum habet aures audiendi, audiat, quomodo dictum
est. Non erunt tibi dii alii, praeter me. Si dixisset, non sint dii praeter me,
absolutior sermo videretur. Nunc autem quia dicit, non erunt tibi dii alieni praeter me,
non negavit quia sint; Sed ne illi sint, cui haec praecepta dantur; inhibuit. Hinc puto
Apostolum Paulum sumpsisse illud, quod ad Corintheos scripsit, dicens: Siquidem sunt, qui
dicuntur dii, sivein caelo, sive in terra. Et addit, et sicut
sunt dii multi, et Domini multi, nobis tamen unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos per
ipsum, et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum. Sed et in multis
aliis invenies scripturae locis, Deos nominari, sicut et alibi dicit: Quoniam Deus
summus, terribilis, et Rex magnus super omnes Deos. Et, Deus Deorum, Dominus loquutus
est. Et, in medio autem Deos discernit. De Dominis idem Apostolus dicit: sive Throni,
sive dominationes, sive potestates, omnia per ipsum, et in ipso creata sunt. Dominationes
autem nihil aliud sunt, quam ordo quidam, et multitudo dominorum. In quo, ut mihi
videtur, sensum legis lucidiorem fecit Apostolus Paulus. Tale est enim, quod dicit, licet
sint multi Domini, qui aliis gentibus dominentur, et dii multi, qui ab aliis colantur.
Sed nobis, unus
Deus, unus Dominus. Quid autem causae sit in diis multis, vel dominis multis, si intente
et patienter auditis, ipsa nos scriptuta poterit edocere. Ait enim idem Moses, in
Deuteronomii Cantico: Cum divideret, inquit, excelsus gentes, et dispergeret filios Adae,
statuit terminos gentium, secundum numerum Angelorum Dei etc. Angelos igitur, quibus
regendas gentes commisit excelsus, vel Deos appellari, vel Dominos, constat. Deos, quasi
a Deo datos; et Dominos, quasi a Domino sortiti sint potestatem. Unde et Dominus
dicebatad Angelos, qui non servaverunt suum Principatum: Ego dixi, dii estis, et filii
excelsi omnes; vos autem ut homines moriemini, et sicut unus de prin cipibus cadetis:
imitantes scilicet diabolum, qui princeps omnium factus est ad ruinam. Unde constat, quod
exsecrabiles illos fecit prae varicatio, non natura. Tibi ergo, ô populus Israel, qui
pars Dei es, qui funiculus haere ditatis eius effectus es; non erunt, inquit, alii dii
praeter me. Quia vere Deus, unus est Deus, et vere Dominus unus est Dominus. Ceteris
vero, qui ab ipso creati sunt, contulit nomen istud non natura,
sed gratia. Verum ne existimes, haec tantum ad illum dici Israel, qui secundum carnem
natus est, multo magis haec ad te dicuntur, qui Israel effectus es: mente Deum videndo,
et circumcisus es corde, non carne. Nam etsi in carne gentes sumus, in spiritu Israel
sumus; propter eum, qui dixit: Pete a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam, et
possessionem tuam terminos terrae. Et propter eum, qui terum: Pater, omnia meatua sunt,
et tua mea sunt, et glorificatus sum in his; si tamen ita agas, ut dignus sis pars esse
Dei, et in funiculo hereditatis eius metiri. Alioqui, si indigne agas, exemplo sint tibi
illi, quiad hoc vocati fuerant, ut essent pars Dei, et peccatis suis hoc meruerunt, ut
dispergerentur per omnes gentes. Et qui prius educti fuerant de domo servitutis,
nuncrursum, (quia qui peccat, servus est peccati) non iam Aegyptiis solis; sed omnibus
gentibus serviunt: Ergo dicitur et tibi, qui per Iesum Christum exiisti de Aegypto, et de
domo servitutis eductus es, non erunt tibi dii alii, praeter me, etc. Sublimia haecsunt,
et superant captum meum: Sed porro eundem audiamus. In Lucam cap. 2. homil. 12. De eo,
quod scriptum est; Angelum venisse de caelo, et ortum Domini nuntiasse pastoribus. Posuit, inquit, Deus in Ecclesia Apostolos, Prophetas, Evangelistas, Pastores, Doctores,
omnia in perfectione sanctorum. Et haec quidem sunt dicta simplicius. Ceterum si ad
sacratiorem oportet ascendere intelligentiam; dicam quosdam fuisse pastores Angelos, qui
res humanas regerent. Et cum horum unusquisque suam custodiam conservaret, et dibus ac
noctibus vigilans, iam laborem ferre non posset, et hoc ageret industrie, ut gentes quae
sibi creditae fuerant, gubernaret, venisse
Angelum nato Domino, et annunciasse pastoribus, quod verus
esset Pastor exortus. Verbi gratia, (ut ad exemplum veniam) erat
quidam Pastor Macedoniae, hic necessarium habebat auxilium Domini: propterea apparuit in
somniis vit Macedo Paulo, dicens; Transiens in Macedoniam, adiuva nos. Quid de Paulo
loquar? Cum haec non Paulo, sed qui in Paulo erat, locutus sit Iesu! Indigent itaque
pastores, praesentia Christi. Quamobrem Angelus descendit de caelo et ait: Nolite timere,
Ecce enim annuntio vobis gaudium magnum, etc. Vere gaudium magnum, his quibushominum
fuerat, et provinciarum cura permissa, Christum venisse in mundum. Multum utilitatis
accepit Angelus, qui dispensabat Aegyptias res, postquam Dominus de scendit e caelo, ut
Aegyptii Christiani fierent. Profuit et cunctis, qui diversas provincias ob tinebant.
Verbi gratia, praesidi Macedoniae, praesidi Achaiae,
reliquarumque regionum Neque enim fas est credere, malos Angelos suis praesse provinciis,
et bonos non easdem provincias habere permissas. Hoc autem, quod de singulis provinciis
dicit; puto etiam de universis hominibus generaliter debere credere. Unicuique duo
assistunt Angeli; alter iustitiae, alter iniquitatis. Si bonae cogitationes in nostro
corde fuerint, et in animo iustitia pullularit; haud dubium,
quin nobis loquatur Angelus Domini. Si vero mala fuerint in nostro corde versata;
loquitur nobis Angelus Diaboli. Quomodo igitur per singulos homines bini sint Angeli; sic
opinor, et in singulis dispares esse provinciis; ut sint et boni, sint et mali. Verbi
gratia, in Epheso; propter eos, qui in illa urbe peccatores
erant, pessimr Angeli praesidebant. Rursus, quia multi erant credentes in ea, erat et Angelus Ecclesiae Ephesiorum utique bonus. Hoc autem quo de
Epheso diximus, super omnibus provinciis cognoscendum. Ante adventum Domini Salvatoris,
isti angeli parum poterant creditis sibi utilitatis afferre; et conatus corum sequi, non
valebat effectus. Quoddam est signum, quam parum prodesse poterant subiectis: Ausculta
quod dicimus; Quando Angelus Aegyptiorum Aegyptios adiuvabat, vix unus proselytus
credebat in Deum: et hoc fiebat, Aegyptio Angelo dispensante. Denique, quia plerique de
Aegyptiis et Idumaeis proselyti accipiebant fidem Christi, propterea scriptura dicit. Non
abominaberis Aegptium, quoniam advenae eratis in terra Aegypti,
et Idumaeum, quia frater tuus est. Adhuc unum Origenis adducam
locum, in Lucam homil. 35. Infelices nos atque miserabiles! Quotiescumque peccaverimus,
adversarius noster exsultat; sciens quoniam habet facultatem apud Principem saeculi
huius, qui se miserat exsultandi et gloriandi; eo quod adversarius (verbi gratia) huius vel illius, eum secerit Principi huius saeculi esse
subiectum, per talia totque peccata,
per hoc illudque delictum. Evenit autem interdum; ut si quis fuerit praeparatus armatura Dei, et ex omni parte se texerit; conetur quidam
adversarius vulnus inferre, sed facultatem non habeat percutiendi. Semper nobiscum
adversarius graditur, numquam nos deserit, quaerit occasionem insidiarum, si quo modo nos
subvertere queat, ut in principali cordis nostri malam subiciat cogitationem. Quando
vadis ad Principem. Quisnamiste princeps est? Quando dividebat altissimus gentes, quando
disseminabat filios Adam, statuit terminos nationum secundum numerum Angelorum etc.
Igitur Principibus, id est, Angelis, ab exordio terra divisa est. Daniel quippe
manifestius, quos Moyses Angelos nominarat, Principes esse testatur, dicens: Princeps
regni Persarum, et Princepsregni Graecorum, et Michael Princeps gentium. Et unusquisque
nostrum secum habet adversarium cohaerentem, cuius opus est
ducere nos ad Principem, et dicere: ô Princeps, verbi gratia,
regni Persarum, iste qui subter erat tibi, eumut opus fuerat, custodivi; nullus enim de
reliquis principibusad se potuit transducere, ne ille quidem, qui hoc se venisse
iactabat, ut de cunctis hereditatibus Persarum, sive Graecorum, omniumque nationum
raperet homines, et hereditate Dei faceret esse subiectos. Christus, Dominus noster,
omnes principes vicit, et terminos eorum transiens, captivos populos ad se transtulit in
salutem. Et tu de parte alicuius principis eras; venit Iesus, et rapuit te de potestate
perversa, et Deo Patti obtulit. Adversariusergo noster
ambulat, ducens nos ad principem suum etc. Maxima in hisce verbis Mysteria latere, putare
quis possit; monitiones et praecepta contra ambitionem et vanitatem mundanam; sed non ego
talis, qui haec indagare queam!
V.
S. Hieronymus, prope cum Origene consentit: nam ad cap. 10. Daniel. ita commentatur.
Princeps autem regni Persarum. etc. Videtur mihi, hic esse Angelus, cui Persis credita
est; iuxta illud quod in Deuteronomio legimus: Quando dividebat Altissimus gentes, et
disseminabat filios Adam, statuit terminos gentium, iuxta numerum Angelorum Dei. Isti
sunt principes, de quibus et Paulus Apostolus loquitur: Sapientiam loquimur inter
perfectos, quam nullus principum huius saeculi cognovit. Sienim cognovissent, numquam
Dominum gloriae crucifixissent. Restitit autem Princeps, id est, Angelus Persarum.
faciens pro credita sibi provincia,
ne capitvorum omnis populus dimitteretur. Et forsitan, cum primo die, ex quo posuit cor
suum Propheta ad intelligendum exauditus sit a Deo: idcirco non statim missus est
angelus, qui ei Dei indulgentiam nuntiaret; qui viginti et uno diebus restitit ei
princeps Persarum, enumerans peccata populi Iudcorum, quod
iuste tenerentur captivi, et dimitti non deberent. Et ecce Michael unus etc. Resistente
Persatum Angelo precibus tuis, et meae legationi, qui orationes tuas Deo offerebam; venit
m adiutorium mihi angelus Michael, qui praeestpopulo Israel. Principes autem primos,
Archangelos intelligimus. Et ego remansi ibi iuxta regem Persarum etc. Regem Persarum,
Angelum, id est, principem vocat: et ostendit, quod iuxta Michaelem sit paululum moratus,
qui contra principem Persarum loquebatur. Ac alibi Hieronymus, in Ezechiel. cap. 28.
traditae sunt Angelis ad regendum Provinciae, quasi iudicibus ab Imperatore. Sic et
Rufinus, S. Hieronymi amicissimus quondam (dein tamen aemulus factus) in exposit. symbol.
Ab initio praefectae quaedam virtutum caelestium poetestates, quibus regeretur et
dispensatetur mortalium genus. Imo vero Deus Lips. Phssiolog. Storcor lib. 1.
dissert. 20. pulcherrmo ordine, et ut cuiusque natura, aut dignitas erat, spar
sit, per hoc Corpus universi: *fula/ttontas2, (ait
Damscenus) me/rh th=s2 gh=s2, kai\ e)qnw=n kai\ to/pwn
proi/s2tame/neous2: Cutantes terrae certas partes, praefectosque gentibus et
locis. B. Theodoretus, ad cap. 10. Danie! is. Singulis Angelis uniuscuiusque nostrum creditam esse curam, ut custodiant, tueantur, et a pravi
daemonis nos liberent insidiis: Archangelis vero illud munus impropositum esse ait, ut
gentium sint praefecti.
VI.
Vere Illustris Iohann. Picus, Mirandulae Comes, Vir ingenio Card Bellar de
scripror. eccles. sub anno 1400. ad 1500. et doctrina
(proaetate) saeculo supetiori maximus, (vixit enim solummodo tres ac triginta annos) et
cui, censente Bellarmino, omnino nil, nisi maturitas defuisse, videtur. Is contra
Astrolog. lib. 4. cap. 4. ita scribit: Quemadmodum elementariam molem, utpote deteriorem,
per caelestem, qui melior est, regit et moderatur Deus: ita res huinanas, non corporum,
sed angelorum mysterio, qui natura dignitateque mediant inter
nos et Deum, convenit gubernari. Quare cum a Deo descendis ad terram, descende per
caelum: cum a Deo descendis ad homines, descende per angelos. Sic angelum Persarum,
Graecorum, Hebraeorum, legis apud Prophetas, suis populis providentes, et apud Platonem,
omnesque Platonicos locales Deos, urbibus, regnis, hominibusque praepositos. Verum idem,
late magis explicat in Heptapli lib. 3. cap. 5. rem hanc eandem, ubi ex S. Dionysii
traditione, tres facit hierarchias, ac porro inquit: Suprema hierarchia, cum soli vacet
contemplationi; merito per aquas figurata est, quae super caelos, id est, super omnem
circa mundana, sive caelestia, sive terrena, actionem sunt constitutae, et Deum perenni
sono in desinenter laudant. Medius autem ordo, cum sit caelestibus officiis delegatus,
prosecto non poterat congrue ntius, quam per siumamentum, idest, percoeitm significari.
Postrema hierarchia, etsi natura super omne sitcorpus, supraque
caelum, curat tamen ea quae sunt
sub caelo: et cum dividatur in principatus, archangelos et angelos; omnium horum operatio
omnis circa ea est tantum, quae sunt sub luna. Principatuum, circa
res publicas et Reges ac Principes; ut ex Daniele cognoscimus; Archangelorum circa
mysteria et sacras ceremonias. Angeli privatis sudent rebus, et singuli singulis
hominibus adhibentur. Recte igitur hic subcaelestis exercitus, per subcaelestes aquas est
figuratus, qui et rebus praest fluxis atque caducis, et illi ordini subest, qui circa
caelestia versatur. Et item ille idem, cap. 4. Quemadmodum Platonici, ita et nostri
crederunt; variis mundi huius corruptibilis rebus varias spiritale, substantias a Deo
praefectas. Quocirca et Augustinus, nullam esse visibilem rem apud nos, cui non praesit
angelica potestas, et corpora omnia per rationalem spiritum vitae regi, constanter
asseruit: id quod et Gregorius postea confirmavit. Origenes similiter, in Commentariis in
libr. Numerorum opus esse, inquit, mundo angelis, qui bestiis praesint, et animalium
natalibus, virgultorumque etiam et plantationum, et ceterarum rerum incrementis. In qua sententia cum esset et Damascenus;
credidit angelum, qui peccavit, ex his fuisse, qui despicatissimae notae sint, et
terrestriordini praesint etc. Parilia habet Paulus Ricius, Cabalista; lib. 4. de
agricultur a fol. m. 136. ac de angelis bellorum, vide eundem in porta Lucis fol. 150. ac 154. ubi, quod Israelitae sub solo Deo;
harao, sub Ariete. Ac fol. 207. scribit: Ideo Solem ac Lunam non adorasse Israelitas,
quod iis haud fuerint subiecti, sed exstiterunt populus hereditarius Dei, item fol. 262.
gentes ac etiam filios Kethurae gentis angelis malis attributos, ait. Sed haec cum mica salis omnino sunt intelligenda. Hac pariter de re, ita scribit
Martinus Lutherus, In der Vorred auff den Propheten Dantel
que est in tom. 5. Ienens. German. fol. 2. b. Ein jegliche Herischafft
hat ihre Fürsten auß der Helle je grösser Herschafftje grösservnd ärger Teuffel /die den
König vnnd Herrn alle Plagen anlegen: mit hindern / mit reitzen zum Zorn / Streit Mordt/
Stoltz/Vnzucht vnd allen sastern/das Gott widerumb muß auch aute Engel/vnd Fürsten auß
dem Himmel/bey den Königen vnnd Herrn wider die Teuffel halten. Suggillant haec
nostrates, Dn. Iohan. Ulric. Wolff. colleg polit. dispult. ult. rb. 13. Sed de angelis
singularum urbium et gentium, plura habent Theoph. Raynaud. in theolog. naturali
distinct. 3. num 126. etc. Bartholom. Sybilla; in quaestionib. peregrinis. Pererius, ad
cap. 4. Genes. fol. 5. 7. Alvaxez de Paz, lib. 5. de vit â spirituali. cap. 1. fol. 6.
Excellentissim. Dn. Magerus, de adrocati â armata cap. 4. num.
16. Reverend. Pat. Drexelius, de ang elo custode m. fol. 261. quem etiam vi de fol. 224.
ubirefert, quod praelio Pragensi interfuermt angeli Dei. Rosset. Histoir. Tragiq. cap.
18. fol. m. 565. Sic Apocalyps. 1. ad fin.
Septem Stellae, angeli sunt septem Ecclesarum, et cap. 2. vers. 5. Candelabra Ecclesiis
lucent, si illa moventur Ecclesiae dissipantur.
VII.
Meum non est abditissimas res, numerisque Platonicis quae obscuriora videntur,
explicare: non hic Heracliti Scotica et tenebrosa scripta, non
lexaliqua Africani, sed Prophetica oracula, undique obscuris metaphoris involuta, essent
investiganda; ubi inprimis locum habet:
--- Vos turba profana
Obturate fores ----
Odi profanum vulgus, et arceo.
Illud tantummodo subiungo. Per angelos Deus Imperia administrare, vel ex eo non
absonum dictu mihi videri: quod ille per angelos punivit reges et civitates, Genes. cap.
19. vers. 13. Quod angelum praemittit Herbraeis in Canaae terram; Exod. cap. 23. vers.
20. qui idem, ibi vers. 27. Terror Domini vocatur: et sane ubi Panicus terror armatos
turbat; contra eos Deum pugnare, suspicio est; quod et Pindarus innuit, in Nemais:
*e)/n ga\r daimoni/ois2 fo/bois2, feu/gontai kai\ pai/des2
qew=n.
In divinis terroribus, fugiunt et filii Deorum.
Et porro idem ille angelus, Iosuae adparet, et Princeps exercitus Dei indigitatur.
Iosuae 5. vers. 14. Mali vicissim Imperiorum angeli, ex quorundam opinione sunt illi
gentium dii. Et certe per angelos malos, Deus male immittit. Sic vastatus fuit Iob, et
tempore Achabi angelus malus spiritus fuit mendax in ore Prophetarum: etiam pestis est
immissio malorum angelorum. Psaelm. 77. vers 49. Sicque Iudicum cap. 11. v. 24. de Camos
Amorrhaeorum Deo, Iephte dicit, eum possidereterram; et ius posiessionis tribuere suis.
Est autem Chamos, qui alio nomine Beel Phegor; Stygius Iuppiter: qui Moth Phaenicibus
dictus, id est, Pluto, sive mortuorum Deus. Iohann. Selden, de diis Syris, syntagmat. 1.
fol. 73. et seq. Ita ut videri posset Chamos, angelus Imperii Amorrhaei (etsi perversus)
qui huic populo dederit terram: sed tamen dissentire videtur, S. Augustinus, quaestion.
super iudic. lib. 7. cap. 48. ubi ita scribit: Inter cetera, quae Iephtemandat, per
nuntios regi filiorum Ammon, etiam hoc dicit, Nonne quaecumque hereditabit tibi Chamos
Deus tuus, haec hereditabis: et omnia quaecumque hereditabit Dominus Deus noster, a facie
vesta, haec hereditabimus? Quod quidam Latini sic interpretandum
putaverunt, ut dicerent: Nonne quaecumque dedit tibi in hereditate Chamos Deus tuus, haec
possidebis. Ubi videri potest, confirmasse Iephte
Deumistum, qui vocatur Chamos, potuisse aliquid dare in hereditatem cultoxibus suis.
Quidam vero sic hunc locum interpretati
sunt: Nonne quaecumque possedit Chamos Deus tuus, haec possidebis? Et hoc ita sonat,
quasi aliquid potuerit possidere. Anforte secundum hoc dictum est, quod sub angelis
constitutae sint gentes, iuxta canticum Moysis, famuli Dei: Numquid nam ergo ille
angelus, sub quo erantfilii Ammon, Chamos appellatus est? Quis hoc audeat affirmare, cum
possit intelligi secundumeius opinionem dictum; quia putabat Deum suum hoc possidere, vel
in possessionem sibi dedisse. Magis autem iste sensus elucet in iis verbis, quae Graecus
habet, Nonne quaecumque hereditabit tibi Chamos Deus tuus, haec hereditabis? Ut in eo,
quod positum est, tibi intelligatur ita dictum, ac si diceretur, sicut videtur tibi. Tibi
enim hereditabit qui hoc putas, non quod ille aliquid possit hereditare. Pertinet huc, quod habet in Apologet. Tettullianus. Unicuique provinciae et
civitati suus Deus est: ut Africae Caelestus. Quem Salvianus, de gubern. Dei lib. 8. fol.
265. Afrorum daemonem vocat, vid. ibid. Rittershusium in notis.
VIII.
Seneca apud Lactantium; 1. cap. 4. ex mente suae sectae; Deus ait, cum prima
fundamenta molis pulcherrimae iaceret; ut omnia sub ducibus suis irent; quamvis ipse pert
totum se corpus intenderet: tamen mimstros regni sui Deos genuit. Genuit, id est, fecit:
ut explicat Lipsius, 1. physiolog. dissertat. 20. et addit: Quid magis pie, pulchre, et
vere potest? Nam et agnoscit sub initium conditos, ut theologi fere nostri etc. Utanimae
nascentibus, ita populis fatales genii dividuntur, ait Symmachus, epist. ult. Angeli
Imperiorum Ethnicis erant dii, quos populares Anthistenes vocat: et praeter illos,
agnovit alium artificem totius Aug. Steuchus Eugubin. lib. 9. de perenni philosoph.
c. 9. add. Eused. de praeparat. Evang libr. 11. cap. 19. naturae. Lactantius 1.
cap. 5. Magis haec Platonici credunt, ac a Magorum Chaldaicorum carminibus delibarunt. Proponunt ii ac describunt potestates post altissimum
Deum; easque describunt, ut mundi. intelligibiles sustenatores. quae vocantur etiam in
literis nostris auctoritates, virtutes, do minatores. Quemadmodum enim dominatores,
regunt, aguntque, ac sustentant ea, quibus imperant; sic qui sustinent, dominantur et
praesunt. Plato clariora adhuc nomina habet; e)pimelh/tai,
e)pista/tai; curantes, praefecti: pastores item et gubernatores. Hoc et
explanans Psellus scribit: Potestates statuunt, in mundo Chaldaei, easque appellarunt mundi ductores; ceu quae mundum agant motibus
providentiae. Has igitur nunc vocat sustentatores, videlicet mundum suffulciendo
tenentes. Ac quod eas vocat inflexas, designat stabilem, firmamque eorum potestatem; quod
susten tatores, indicat custodiam. Has autem potestates definiunt permanentiae,
perennitatisque mundi, et ordinis immoti causas. Sunt autem et aliae potestates, quae
dicuntur ab eis Amilicti, quod est intensi, invertibiles, ad ea quae sunt hic, et facientes
animasillecebris et affectibus non demulceri. Haec Psellus. Ecce igitur claro prope in
lumine, omnis omnium gentium consonat Theologia. In vetustissimis Hebraeorum literis,
Princeps provinciarum, populorum, et in bella duces, protectoresque, contemplatores
humanorum factorum declarantur: a Platone Graecaque
Theologia, similiter Principes, legati, interpretes: a Chaldaeis, nunc sustentatores,
custodes, conservatores mundi: nunchumanum genus tuentes, agentes, moderantes,
prospectores. Sic et Raphael in libro Tobiae, ex Ebraico a Munstero verso, vocatur
Princeps et Praeses sanitatum.
IX.
Civitatum genii in lectione Poetarum, aliorumque scriptorum Ethnicotum ubivis
occurrunt. Quin et cuilibet loco, certum suum genium assignarunt antiqui, vide Petr.
Crinitum. lib. 9. de honest. disciplin. cap. 3. Servius ad 1. Georg. fol. 85. Genium
dicebant antiqui, naturalem Deum uniuscuiusque loci, vel rei aut hominis. Inscriptio
vetus: IOVI OPT. MAX. ET GENIO LOCI. Dionys. Halicarnass. lib. 8. fol. 513. kai\ u(mh=s2, w)=qeoi\kth/s1ioi, kai\ e(sth/a patrw=a, kai\ de/mones2 oi(
kate/xontes2 tou=ton to\nto/pon, xai/rete. Gebhard. Elme~horst. in obser
et. ad Arnob. fol. 14. Et vos ô dii propitii, paternique foci, et daemones hunc
totum inhabitantes locum, valete. Prudentius contra Symmach. lib. 11.
At sollers Orator, ait: fataliter urbem
Sortitam, quonam genio proprium exigat aevum,
Cunctis nam populis, seu moenibus inditur, inquit;
Aut fatum, aut genius, nostrarum more animarum,
Quae sub disparili subeunt nova corpora sorte.
Deinde:
Quamquam cur genium Romae mihi fingitis unum,
Quum portis, domibus, thermis, stabulis, soleatis
Assignare suos genios, perque omnia membra
Urbis, perque locos geniorum milia multa.
Sane genios hos, daemones fuisse, Lactantius ait 2. cap. 15. Ac quomodo Iamblichus
genium fonti evocarit, Eunapius commemorat, in eius vita. Ac
etiam Psalm 94. vers. 5. habetur: dii gentium, daemonia sunt, ubi quidam ex Hebraeo
sculptitia supponunt, sed potius dicendum esse, deiculi, vel deastri, ibi docet
Bellarminus, qui addit: Vocem illam 70. interpretes retulerunt ad daemonia potius quam ad
simulacra, quoniam Danicl Hein sius, in not. ad Sylium Ital. lib. 13. a
princ. daemonia habitabant in simulacris, et erant ii, qui potissimum a gentibus
adorabantur, iuxta illud Apostoli, 1. Corinth. 10. Quae enim gentes immolant, daemonibus
immolant, et non Deo. Genii autem illi locorum, Heroes Graecis dicuntur, famuli Latinis:
inferiora enim numina sunt. Ut ecce fons ille quem scatificaturi accedebant Sparti,
Martis erat,
teste Pausania, Genius autem loci, et famulus, ut loquuntur
Poetae, ipsius Vid et de genits, Il Mundo Magico d. Caesare del la Riviera. fol.
124. Martis, fuit serpens ille celeberrimus; qui Martius propterea a Nasone
dicitur, non autem ut docti arbitrantur, quod fuerit bellicosus. Quem et quod violarit Cadmus, a Marte punitus fuit. Famulus enim serpens ille
Dei illius erat, ut cervus apud Silium, Dianae. Sic anguis ille, quem apud eundem violarat Marus, Nympharum Famulum fuisse dicitur. E quibus omnibus
conspicuum est; Deum cum famulo suo singulis locis fuisse praefectum. Romani certe,
inferiora quoque Numina, Deos, deasque ministerio aliorum devotos; Anculos, anculasque
dicebant: ab anculare (nos ancillare) quod ministrare erat. Atque haec erat causa, cur
terram, montes et agros osculari antiqui et salutare soleant: non quod montibus aut agris
id praestarent, sed eorum praestitibus diis et famulis eorum. Est igitur in diis famulus,
quod in homine genius. Circumspecte itaque Maro Anchisae famulum non genium tribuit;
apotheosin enim eius intelligi obiter vuit, Deumque fuisse tum temporis, nec hominem
amplius. Genius autem Civitatis et Impericrum, loco interdum cedere putabatur; eiusque
excesium, Imperii ruina subsequebatur. Hucque Vergilius alludit. 2. Aeneid.
Excessere omnes adytis, arisque relictis
Dii, quibus Imperium hoc steterat.
Ac certe etiam Rabbini dicunt, nullum regnum vinci, evertique posse, Claude Du
rer en l'hist. des langues fol. 756. 759 et seq Pertiner huc, quod olim angeli dixe rum, Templum Hicrosolymitanum derelinquentes:
Migremus hinc. vid. Bellat. 3. de cult. sanctor. ca. 5. adfin. nisi intelligentia
ipsi praefecta inde amoveatur. Hincque evocatio illa geniorum introducta, Romanisque
usitata fuit: hinc et nomina Deorum tutelarium studio summo occultabantur, ne quirent
evocari. Et erat illa evocatio, talibus verbis sollemnibus concepta. Si Deus, si Dea est,
cui populus, civitasque est in tutela, teque maxime ille, qui
urbis eius populique tutelam tecepisti, precor, venerorque; veniqmque a vobis peto; ut
vos populum, civitatemque talium deseratis: loca, templa, sacra, urbemque eorum
relinquatis, absque his abeatis; eique populo, civitatique metum, formidinem, oblivionem
iniciatis; proditique Romam ad me, meosque veniatis: nostraque vobisloca, templa, sacra,
urbs acceptior, probatiorque sit; mihi quoque, populoque Romano militibusque meis
praepositi sitis, ut sciamus, intelligamusque. Si ita feceritis, Voveo vobis Templa,
ludosque facturum etc. Sic quoque Ulpianus IC. in l. sacraloca. ff. de rer. division.
respondet: qui sanctum locum li berare a religione volunt, solent inde sacra evocare.
Qua de re plura vide sis, apud Philipp. Camerar. centur. 1. medit
at. cap. 60. ac 2. meditat. cap. 10. ac seq. item 14. et centur. 3. cap. 13. De geniis
quoque publicis ac privatis, multa habet Censorinus, de nata!. cap. 3. ubi Lindenbrogius,
in notis remissive. Dn. Kepplerus, de Harmoniß lib. 4. fol. 171. etc.
Barthius, animadvers. lib. 52. cap. 12. ac ad Rutilium, fol. 110. et seqq. multis, usque
128. Rosinus et ibi Dempster, libr. 2. antiquitat cap. 14. Delrio, in Mede â Senec. A. 1.
in princip. late. et in Agamemnon. A. 2. ad fin. n. 388. Puteanus. 1. Genial. dier. fol.
22. ad vv. genius loci sic edico. Merula. 5. memorabil. cap. 10. Prudent. lib. 2. contr.
Symmachum vers. 375 etc. ubi vide, qui ad eum annotarunt, Iul. Caesar Scaliger. Poet.
fol. m. 292. Sedannoto haec, eo tantummodo fine, ut pateat, superstitionem Ethnicorum
fuisse Magicam, et astralem theologiam, quodque Paganorum dii daemones fuerint. Sane
autem, rebus mundanis, aliter quam Dei et proximi intuitu qui ancillantur, ii re ipsa, eandem illam colunt ignari religionem: nec Christo, sed Mammoni,
principibusque huius mundi aliis famulantur.
CAP. IV. De varietate ac differentia morborum, quibus
Res publicae laborant.
Sunt autem morbi rerum public arum in duplici differentia; interdum enim evertitur, et interit res publica,
cum nempe universus populus una cum rei publicae forma deletur; vel
cum victoris Imperio adiungitur; cum scilicet populus, qui ante Imperium habuit, vel
dissipatur, vel ipsi Imperium aufertur. Bodin. num. 381. Interdum convertitur in suis
tantum formis et gubernandi generibus. Interdum pervertitur; cum nempe status non in
aliam formm; sed in contrarium transit vitium; puta legitima. Monarchia in tyrannidem,
quos morbos cqora\s2, corruptiones et labes, appellat
Aristot. 5. polit. 1.
II.
Eversiones seu interitus rerum publicarum, vel ab hostibus, vel vi maiore obtingunt;
Cum scilicet terrae motibus, hiatibus, incendiis, fulminibus, diluviis, peste etc.
Civitates et regna, vel pereunt vel affliguntur. Uti Sodoma olim deleta fuit. Et
imperante Nerone, Lugdunum in Gallia, fatali igne interiit.
Paradin. 1. historiar. de Lyon. cap. 23. et seq. alia exe mpla habet Cruger, disput.
penult. thes. 4. Et sunt etiam res publicae a minutis animalculis eversae. Mexta. 2. cap.
42. ad fin. Sic et olim incluta Basilea, terrae motu et igne afflicta fuit: et corruerunt
tum, in diocoesi solum Basileensi 46. castra rupibus imposita, ex more saeculi illius.
Actum enituit virtus, Alberti Austriaci Ducis: qui cum ad bellum Basileensibus (cum
quibus ipsi lites multae erant) inferendum
adhortantibus respondit: Si Deus pugnavit cum Basileensibus, et contrivit terraemotu et
igne, nequaquam nos pugnabimus cum eis: absit a nobis tanta crudelitas, ut deiectos,
vulneratos ac humiliatos occidamus. Aedificent, erigant deiectam urbem, et ad placitum
muniant, ad quod et manus nostras eis porrigemus; et dum aequales fortunae nobis fuerint
si libuerit, pugnabimus cum eis. Sic vero, ut nunc sunt, non solum non impugnabimus, sed
adiutorium praestabimus, ut memorat Felix Fabri. Has cum vel oculis inspicimus, vel animo
lustramus ruinas; cogitare debemus, id quod Hieronym. Turlerus scribit lib. 2. de
peregrinat. fol. m. 90. Erant ante nos vestigia illius civitatis, de qua modo dixi: a tergo Cuma, ad alterum latus Baiae, nec longe aberant
Puteoli;quae oppida cum quodam tempore florentissima fuissent, nunc prostrata iacent
anteoculos. Ita mirabar conditionem acfortunam rerum humanarum, et cogitabam, quid de
nostrisregionibus aliquando futurum esset; quae nti neque ita excultae sunt, neque tantis
opibus refertae, neque fama adeo celebres ut istae olim: eo
facilius eas posse interire. Memineram etiam illius, quod apud Batavos antea, in Oceano
Germanico, et Selandiae Insulis videram, pagos aliquot oppidaque submersa, quorum turres
et editioral loca, passim sese e mari attollerent, tamquam speculae quaedam: evidens
argumentum fragilitatis humanae, et quam nihil stabile aut perpetuum sit in vita.
III.
Verum integritas rei publicae non solum aetatis, aut urbis ac moenium diuturnitate
metienda, quibus salvis, non minus res publica perire, nedum corrumpi: et vicissim muris
aratrum passis, civitas remanere potest. Bodin. 1. cap. 6. vid. l. 21. ff. quib mod. usus
fruct. solv. Ut et non quaelibet mutatio, sive illa circa leges, sive religionem, aut
alia quacumque eveniat ratione; Statu manente incolumi atque
illaeso, conversionis appellatione continetur, ut Zieritz docet, fol. 16. Et estmutatio
quoque rei publicae, ea dem manente forma et
sine motu, tatione scilicet administrationis. Philipp. Berterius, Pithanon. Diatrib. 1.
in corellar. adde Elver, epist. 37. fol. m. 137.
IV.
Nunc inprimis haec enodanda est perplexa quaestio; quaenam rei publicae species sit
diuturnior, et conversionibus, perversio nibusque minus obnoxia? Hoc quidem extra
controversiam positum esse videtur; quod quemadmodum ferro ruibigo, ligno vermiculi ac
teredines agnascentes, pernitiem adferunt; sic, etiamsi cuncta externa nocumenta
effugiant, ab istis tamen quae agnata habent, absumantur. Ita etiam cuilibet rei publicae
pro natura ipsius, quaedam agnascitur et adhaeret malitia
peculiaris. Polyb. 6. histor. Est et hoc certum, rem publicam quae in thesi vel idea optima videtut, minus facile conservari. vid. 6. polit. 6.
Optimum etenim in suo statu haud facile permanet (et homines illius excellentis bonitatis
non sunt capaces.) Cuius rei exemplo nobis esse potest complexio plethorica seu
athletica; omnium quae iudicatur esse periculosissima. Nobis ergo status, quem mixtum
vocant, hisce mutationibus minus subiacere videtur.
V.
Quidam etiam, certos rerum publicarum constituunt circulos, ita Machiavell. 1.
comment. 2. primam esse Monarchiam dicit, quae in tyrannidem abeat; cui Aristocratia
succedat, e quibus emergat porro Oligarchia, quam Democratia excipiat, a qua denuo ad
unius principatum redeatur: alii aliter sentiunt. vid. Gerhard. decad. ult. quaest. ult.
Paruta, discurs. 1. lib. 1. fol. 18. ubi, quod ex tyrannide populi, fiattyrannus unus.
Sed hac in re, certi nihil statui posse cen seo varias propter
circumstantias rerum humanarum, quae incertissimam certitudinem reddunt.
VI.
Est et hoc mente tenendum: Parva dum negliguntur, sensim nos perire: sed vitium vix
adparet ante ruinam. Causabon. ad Theophrast. Characteres fol. m. 159. Et porto,
Conversionum, perversionumque rerum publicarum causas; aut ex parte regnantium, aut vero
subiectorum proficisci. Herman. Kirchner. disputat. de republic. 18. thes. 1. lit. f. et
g. Deus punit Principes per subditos, et e contra. 4. Reg. 24. vers. penult. et ult.
Cominaeus, lib. 5. cap. 9. fol. 413. et lib. 5. cap. ul. fol. 469. Quandoque peccata
subditorum obstant bono regi, quo minus emendare rem publicam queat. 4. Reg. 23. vers.
25. et seqq. Saepe faciunt populipeccata, ut Princeps peccet, et ita consequenter populus
puniatur. 2. Samuel. cap. ult. a princip. Et tamen infima plebs, rarius quam Princeps aut
etiam Optimates, promovet ruinas Imperiorum. Namque ea patitur semper, pauper ubique
iacet; ac si delinquit, punitur per magistratum: Deus vero eos castigat demum, qui
eludunt leges, eorumque exsecutionem, vid. Cominaeum, lib. 5. cap. ult. fol. 478. et seq.
Hincque, quod et iam supra monui, bona, malaque populi, Principi imputantur. Dn. Gruter,
in disiurs. ad illud Taciti 13. annal. Nihil regente eo, triste ab exteris accidisse,
pronis animis auditum. Sic a parte subditorum, causa quandoque tyrannidisest,
improborumque regum; contemptus Principum tolerabilium, quam ingratitudinem Deus hoc modo
punit. Exod. 16. vers. 7. et seq. Num 12. et 17. Iunius, quaestion. polit. 5. et hoc
idem, notissima illa ranarum, et
ciconiae fabula, docere volueruntantiqui.
VII.
A parte regnantium rem publicam perdunt, magistratuum, seu eorum vitia, penes quos
Imperium; quae ipsam rei publicae formam exosam reddunt. Inde, cum remedia huic malo
quaerere deberemus, status mutatur totus. Sepulveda, ad Aristot. polit. fol. 231. Sic
filiorum Eli,
id est, optimatum vitia, procurarunt Monarchiam. Sic populi
seu plebis Romanae iniquitas, monarchiae viam stravit. E contra propter Tarquinii vitia,
regnum in Democratiam mutatum fuit; eandemque etiam ob causam monarchia, diu exosa
Romanis erat. Et sunt, qui putant: Libidinem magis nocere Principi, quam credulitatem.
Botero, d. detti fol. 4. cum illa simul pariat contemptum. Si filios peccantes non punit
Princeps, acceleratur ruina. 1. Samuel. 13. vers. 3. Sic et David punitus fuit, quod
nimis tenere Absalonem diligebat, nec eum propter fratricidium punivit. Vicissim laudi
cedit Philippo II. Hispaniarum regi, quod filio unico indigno, qui ei succederet, non
pepercit. Saevitia vel in veram religionem, vel in vere pios, etiamsi aliquibus in
articulis impingant; plura Imperia evertit, quam si haereses tolerentur: ut politici
volunt. Magna etenim spientia est, agnoscere Dei visitationem; peccatum maxumum, eam
repudiare. Sane etiam nequit iram Dei effugere nequitia, nec invalida res est insustitia;
sed quandoque sui temeratores ulciscitur; et graviorem poenam ingerit criminosis, cum iam
se liberatos esse crediderint; eo quod non statim luere commissa.
Ioseph. 7. de bell. iudaic. cap. 20.
VIII.
Monarchas perdit nimia licentia, deinde rerum copia, amici improbi. Vopiscus in
Aureliano. Canonhiero. 8. dell. introduzz. cap. 5. Non enim deest pernitiosa adulatio,
perpetuum malum regum: quorum opes saepius assentatio, quam hostis evertit. Curtius 8.
historiar. de Alexand. Magn. Confidentia quoque priscae famae, multas res publicas, et
nunc Imperium Romanum perdidisse visa fuisset: nisi modernus felicissimus noster
Imperator Ferdinandus II. Princeps Romanus summus, quid possit, ostendisset. De Pompeio
eleganter Lucanus, lib. 1.
---- Famaeque petitor
Multa dare in vulgus: totus popularibus auris
Impelli, plausuque sui gaudere theatri:
Nec reparare novas vires, mult umque priori
Credere fortunae. Stat magni nominis umlra:
Qualis frugifero quercus sublimis in agro
Exuvias veteres popul, sacrataque gestans
Dona ducum: nec iam validis radicibus haerens,
Pondere fixa suo est: nudosque per aeraeramos
Effundens, trunco non frondibus efficit umbram.
Et quamvis primo nuter casura sub Euro,
Tot circum silvaefirmo se robore tollant;
Sola tamen colitur.
Idemque de Imperio Ottomannico praedicit Boccalini. 2. raggl. 43.
IX.
Convertitur et saepius regnum legitimum, ut et Status Mixtus, in tyrannidem, seu
dominatum et potestatem absolutam, sive regnum plenum: quemadmodum nostra memoria, libertatem nimiam, qua absui dicuntur, ademit Arragonensibus Hispaniarum Rex Philippus II.
Pierre Matthieu, histor. de la Paix. part. 1. lib. 1. narrat. 4. Simon Gouland. histoir.
de nostre temps part. 2. fol. 217. Commutatio haecce fit; cum vel regni ordines, Ephori
et libertatis communis custodes, negligentes sunt timidi, et imperiti: vel cum Aulico -
politicis facile aurem praebet Princeps; et secus ac olim Spartanorum Rex Theopompus. 5.
polit. 11. Plato, epistol. ad Dionys. famil. sibi persuasum habet, tutius esse regni
firmare potentiam; quam id moderatius relinquendo, ad posteros stabilius transmittere
Mutatur etiam regnum mixtum, cum Status libertate abutuntur, et Principis iura legitima
satagunt violare.
X.
Non raro etiam ex regnis electivis, hereditaria; ex hereditariis, electiva regna
fiunt. Cabot. 1. disputat. 10 fol. 48. Quorum illud accidit, cum saepius ex una familia
sumuntur reges. c. venerabilem extr. de elect. Interdum de stirpe in stirpem transfertur
regnum: ut cum Merovingis Pipinus, Pipini posteris regnum ademit Capetus.
XI.
Aristocratiae morbus Oligarchia est; cum nempe pauci quidam, ita ceteris, ut servis
imperant: cum pauci illi se (etiam singulatim consideratos) cives esse fateri nolunt Ita
dicunt quidam, die Geschlechrer seyen allein Burger die andere nur
Beysitzer (cuius rei exemplum praebere potuisset Francofortum; si vera
fuissent, de Senatu, quae prodiderunt Plebei Cives.) Ex quo fit, ut vel populus ipse ad
se trahat Imperium, vel unius alicuius potestati lubentus,
quam eiusmodi factioni magnatum se subiciat. Hancque ob causam, olim Oligarchia Nobilium,
in Imperialibus Civitatibus immutata fuit: et vel in Democratiam, vel mixtum abiit
statum. Lehman. lib. 6. per tot. praesertim cap. 4. item cap. 9. fol. 696. et cap. 10.
Haec Oligarchia eo perniciosior tyrannide reputatur, quo pernities omnis nocentior est,
multiplicata, quam sola. Guicciard. histori. lib. 2. Hicque Status interdum locum facit
Monarchiae. Sicque Iudic. cap. 10. vers. 2. nonnulli dicunt: an melius vobis, ut
dominentur 70. viri, quam ut dominetur unus.
XII.
Frequenter in Monarchiam vel Tyrannidem, Democratia mutatur; cum unus aliquis pinnata cauda, populi adulat Imperium, Unde
haut praeter rationem Dionysius Halicarnass. fol. 577. scribit: Ex plebis adulatione,
omnem fieri Tyrannum. Sic Caesar, nullum largitionis, aut officiorum genus, in quemquam,
publice privatimque omisit. Sueton. cap. 20. 26. et seqq. Idem et Pisistratus fecerat iam
ante. Laert.
in Solone. fol. m. 34. Omnia serviliter pro dominatione: ut de Othonone Tacitus 1.
historiae. ait. Saneque numquam aliter evenit, quam ut ii qui tyrannidem affectant, aut
Agrarias leges, aut aeris alieni liberationem, aut mancipiorum libertatem, aut criminum
impunitatem, multitudini proponant. Aerodius. 4. rer. iudicatar. tit. 1. cap. 3. Est
etiam liberalitas nimia unius, in libera republica, non absque suspicione. Boccalini, cent. 1. ragguagl. 90
fol. m. 437. Numquam non suspectum esse debet, si aliquis nimiam popularitatis famam
affectando; Nobilium et Optimatum deprimit auctoritatem. Sic Caesari multos inesse
Marios, coniectura sagaci prospexit Sulla. Sueton. cap. 1.
Ac passim ex eodem Suetonio apparet; Caesarem semper Optimatum factiones oppugnasse, partes vero Marianas fovisse. Sueton. cap. 11. Sicque
idem, auctores Tribunitiae potestatis iuvit: Suetonius 5. ipsique praetextus civilium
armorum fuit, defensio Tribunorum. Sueton. cap. 30. Comparia Imperii fundamenta iecit
Augustus. Primum contra leges fieri voluit tribunus plebis: Sueton. August. cap. 10. nec
nisi in Antonii oditim Optimatibus, (quos tamen mox deseruit) adhaesit. Sueton. cap. 12.
At vero posteaquam Imperium adeptus fuit, dubita vit milites alloqui familiari titulo
commilitonum. Sueton. cap. 25. Sic et Dioces apud Medos, sub specie iustitiae, privatus
antea, ad regnum pervenit. Qui postea reputatione Barbarica, Regiam Maiestatem auxit. Herodotus 1. fol. m. 41. et
semper Demoratia parit absolutum dominatum. Quomodo Pisistratus, Athenis Tyrannidem
introduxerit, tradunt Iustin. lib. 2. fol. m. 22. Laert. in Solon. fol. 44. Athenae, lib.
12. fol. m. 530. etc. ac pluribus in Pisistrato suo doctissimus Meursius. Decausis aliis,
conversionis Democratiarum, vide Petr Gregor. Tholosan. 22. de republ. cap. 2. In Democratia item periculosae sunt potentum factiones: qualis Romae
fuit, Caesaris, Crassi, Pompei. Sueton. Caesar. 19. Etiam qui tyrannidem affectat,
consortio utitur vitiorum. Iudic. 10 vers. 4. Ansa praecipua est, quae libertatis
amissionem praecipitat; si populus adulationi et servituti fiat aptus. Sicque nemo mirari
debet, populum Romanum, tam stultam Imperatorum quorundam crudelitatem fuisse passum; cum
optimis, ferocissimisque per acies, aut proscriptionibus caesis, ceteri ita fuerint iam
facti serviles, ut Tiberius eos non dubitaverit appellare, manicpia togata. Quin et docti
quoque, ita in adulationem proni erant, ut me saepe taedeat legere, quae de Iulio et
Augusto, Virgilius, Ovidius, aliique multi prodiderunt: quorum tamen flagitia pudenda,
nota tum erant; eaque Suetonius, ac si qui alii boni et candidi, non dissimularunt. Cuius etiam mores alii Poetae, obscaenissimis
versibus deturparunt. Catullus:
Pulchre convenit improbis Cynaedis,
Mamurrhae Pathioque, Caesarique.
Idemque alibi, Epigramm. 26.
Quis hoc potest videre, quis potest pati. etc.
Ac de moribus Romanorum, vid. Martial. lib. 4. epigramm. 5. Fiunt et regna, si ex
populo potentiores, tenuiores opprimant. Haec enim est causa regni: Cicero, 1. officior.
tunc namque plebs, contra vim Nobilium, optat regem. Ubique plebs et pauperes, in omni
scilicet Statu opprimuntur. Ergo non curant, quis imperet, sive unus, sive plures; et
malunt saepe unum. Nam et in Democratiis pauci rem publicam administrant; et fere plebs
non sentit commoda libertatis. Ita plebs haud raro exposcit unum Rectorem, cum Senatus
asserere vellet communem libertatem. Sueton. Claudio cap. 10.
XIII.
Democratiae itidem morbus, Ochlocratia est; Furentis ac turbulentae plebis
impotentia. Danaeus 1. polit. ult. Unde tandem emergit Anarchia: quae omni tyrannide,
omnique corrupto civitatis statu deterior iudicatur. Keckerman. 1. polit. 28. fol. 421.
ut dixi supra in polit. praecognitis. Et quae saepe oritur post tyrannidem unius
depulsam. Quam in rem prudenter, ut omnia Guicciardinus, lib. 2. histor. Si qui e
tyrannide sunt elapsi, sese, nisi retineantur, in effrenatam licentiam praecipitant; quae
quidem et ipsa, iure tyrannis potest appellari. Nam et populus cum indignis dat, quod
adimit dignis, cum gradus et merita civium confundit; tyranno est similis; cuius tyrannis
eo forte pernitiosior est, quo periculosior ignorantia, quae nec pondus, nec mensuram,
nec legem habet; quam malitia, quae tamen ipsa aliqua regula, aliquo freno, aliquo termino gubernatur, Helvetiae Propheta,
Frater Nicolaus, sequentia ad libertatem tuendam praecepta suis olim dedit. Iohann.
Ioachim. Eichhorn von Bruder Clausen Leben/ cap. 15. add.
Stumpff 7. cap. 4. (1) Liebe
Aidgenossen/sagter/ lasset nicht zu/ daß Uneinigkeit/ Neidt/ Haß/Mißgunst und
Partheyen/under euch ausskommen und wachsen: Sonst ist ewer Ding und Regiment auß. (2)
Machent den Hag oder Zaun der Aydtgnoßschasst nicht zu weit/damit ihr desto in besserer
Ruhe und Frieden/ ewere saur erarnte Freyheit besitzen unnd geniessen mögend. (3)
Beladent euch nicht frembder Sachen/ und verbindent euch nicht mit frembder Hersschafft.
(4) Verkauffent nicht ewer Vatterland umb Mieth und Gaaben: unnd hütendt euch vor eygnem
unredlichem Nutzen. (5) Beschirment ewer Vatterland und bleibent darbey: Auch nemment
frembde Schwärmer und Banditen nicht an/zu Burgern und Landleuten. (6) Ohne hochwichtige
Ursachen solt ihr niemand Feindlich/und mit Gewalt uberfallen. So man euch aber
vndertrucken wolte/als dann streittet dapfferlich für ewer Freyheit vnd Vatterlandt. (7)
Vor allen dingen aberhabent Gott vor Augen/vnnd haltendt mit fleiß seine
Gebott/etc.
XIV.
Est et omnibus rerum publicarum formis communis pernicies, partis alicuius Imperii
alienatio. Quam plane inutilem esse, tum officii Imperatorii rationem; tum conditionem
rei arguere, dicit Dn. Bocerus, 4. de regalib. nu. 21. etc. et vide pariter Dn. D.
Harpprechtum, in proem. institut. ubi plures alii allegantur. At ego puto huic rei
necessitatem, et ordinum consensum, robur addere, vix negari posse. facit c. intellecto
33. extr. de iureiur. et hac de re pluribus egi, in tractat. de
maiestat. in genere, cap. 2. num. 7. Subnecti hic potest
disputatio, de Imperii (ut loquuntur) exossatione, sub Caroli IV. Regno, maxume agitata.
Fascicul. temp. sub ann. 1354. Waremund. de subsidi fol. 82. Et passim concludunt nostri
interpretes; Italiam, Helvetiam, Belgium, multa in Galiis etc. ad Imperium pertinere, ab
aliis de facto detineri, et iure recuperari posse: multas quoque provincias contra ius,
et ita nulliter se exemisse. Thom. Michael. Paurmeister. D. Marta. Zieriz. commentar. de
Principum praerogativ. Lather. 3. de censu. cap. 24. Bacchov. ad Treutler. disputat. 3
th. 7. lit. c. Cluten, in Syllog. Kirchner. orat. 27. et seq. vol. 1. Interim tamen et
hoc sciendum est; praescriptionis immemorialis robur, maiorem partem argumentorum
profligare videri. arg. Iudic. 11. vers. 28. et alia insuper adferri argumenta, quibus
adversarii suam in tuto locare conentur causam. Sic et Belgae, Baudius de induciis fol.
m. 75. vid. Arumae. discurs. de iur. public. fol. 135. atque Helvetii (quos liberos
Imperii esse Status, probat in replicat. Goldastus, cap. ult.) praetendunt, se iniuria
oppressos, ab Imperioque derelictos, propriis armis libertatem acquisi visse; et ideo eam
nunc optimo iure tenere. Sed non est quod hanc litem despondeam mihi: et vide quae contra
me disputat Cl. Dn. Reinkingk. lib. 1. Class. 2. cap. 8. ubi num. 87. etc. contra
mepugnat. De Venetis etiam videri potest Constant. Porphyrog. tractat. de administration.
rei publ. cap. 28.
CAP. V. De Praesagiis ruinae Rerum publicarum.
AD remedia antequam accedam; prius de praesagiis, seu prognosticis ruinarum ac
conversionum, disserendum est. Non absonum
autem videtur dicere, rerum publicarum conversiones praesciri posse. 4. Esdri 9.
Iosephus. 7. de bello iudaic. 7. Alexand. ab Alexandr. 2. cap. 31. et 3. c. 15. Bodinus,
4. cap. 3. fol. 424. Machiavell. 1. commentar. 56. Iuni. polit. 5. Richter. oecon.
axiomat. 3. et axiom. histor. 181. Tileman. de conversione. E. 5. Ens, convival. 1. fol.
120. Cruger, disputat. 9. thes. 5. et 6. Arnd. vom wahren
Christenthumb/ 4. fol. 100. qui idem. fol. 128. eiusd. lib. noranter scribit:
Quicquid meretur homo, hoc prius naturam pati, creaturae miserescunt hominum casus;
hancque suam commiserationem, signis, ostentisque produnt. Harmonia est in universo; si
homo, qui principalis nervus est, dissentit, omnia discordant. G. du Bartas, des Furies,
vers. 40. Sicque malitia habitantium terram sterilem fecit. Psalm. 107. vers. 34. Et Dei
iudicia omnes creaturae exsequuntur. Bartas, die 7. fol. m. 318. advocat Deus caelum et
terram, ut iudicet populum suum, Psalm. 50. v. 4. Et unus homo peccando, naturam
affligit. Firmanus, ad fin. tractat. d. sui ipsius cognit. fol. m. 448. adde Philonem, de
mundi opific. fol. 13. ad fin. et fol. seq. Non tamen omino spernendum est monitum
aucotirs Fasciculi Temp qui sub anno 1364. de Iohanne de Rupescisam scribit; Pene ab
initio fidei, prognosticatores fuerunt; et quotquot tempus determinatum praedixerunt, de
huiusmodi arcanis, temporumque opportunitatibus seu momentis, quae Pater posuit in suam
potestate, Actor. 1. vers. 7. decepti sunt. Ideo non est huius modi revelationibus
fidendum. Et de vaticiniis Merlini, vide Stanihurst. de rebus Hibernic. fol. 128. Ruinam
appropinquante, fere semper apparent prognosticatores: Camerar. cent. 3. cap. 10. ac de
iis prudens iudicium, vide apud Guicciardinum, lib. 1. fol. m. 45. loquens de
Artagonensium expulsione ex regno Neapolitano. Ut et factum praeteritis annis, cum
Bohemia Germaniam, imo Europam inciperet turbare: nec adhuc dum fieri cessat. ita ut
spiritus mendax egressus videatur in ora multorum. Etiam Savonarola tum temporis forsan
non vero prophetico spiritu praeditus fuit; de quo tamen dubitare licet. De Prognosticis
ac Prophetiam late agit Campanella, de sensu rer. lib. 3. cap. 8. et seqq. De divinatione
Peucer. Delrio, Daemonolog. Saresberiens. lib. 2. per tot. Ostentaac etiam rari casus,
sunt verba Divina. Pastor Fido, Act. 5. scne. 6. Sic prodigia praecesserunt Italicas
turbas. Guicciard. lib. 1. fol. 80. Goulard. tom. 3. des histoir. admirabl. fol. 331.
Ens, de adparatu Convival. lib. 1. fol. 120. Omnia auguria, diabolica et fallacia esse,
Lactantius scribit, 2. cap. 17. Binsfeld. de malefic. fol. 407. etc. adde Originem, in
philocal. fol. 250. et seqq. ubi fol. 252. edocet, cur quaedam animalia habeantur impura.
Sed tamen superstitiosi sunt, qui etiam omnia minima curant: ut faciunt Turcae; quos
constat ab officio removisse Bassas, propter equi lapsum. Busbequius,
epistol. 1. fol. 35. Verum Athei sunt, qui nullas praedictiones curant, ut fecit Iulius
Caesar Vaninus, dial. 51. et seq.
II.
Certe Principes non libenter audiunt infaustas procognosticationes: Iosephus de bello
Iudaic. lib. 7. c. 12. Boccalini, 1. ragguagl. 35. fol. 160. Sueton. Caesar. cap. 77.
adfin. vide Piccart. 12. cap. 7. eoque fundameuto innititur odium, quo in iure quoque
nostro, Chaldaei atque Mathematici praegravantur. Quin et miserior est is, qui gnarus est
miseriae futurae. Recteque Terentius, Hecyr. 3. Scen. 1.
Nam nos omnes, quibus est alicunde aliquis ob iectus labos;
Omne quod est interea tempus, prius quam id rescitum est, lucro est.
Sic et Lucanus 2.
- - Cur hanc tibi rector Olympi,
Sollicitis visum mortalibus addere curam;
Noscant venturas, ut dira per omnia clades?
Sit subitum quodcumque paras: sit caeca faturi
Mens hominum Fati; liceat sperare timenti.
An autem liceat scire futura? disputat Paracelsus, in praefation. artis praesag. adde
Montaigne. 1. des essais, cap. 11. Doctissimi quique, ac etiam Sancti, in explicatione
Prophetiarum, propheticorumque praesagiorum falluntur. Ita decepta fuit Eva, Genes. 4.
vers. 1. ubi Gualtper, quae putavit se peperisse Messiam, Drusius ad loca Geneseos, cap.
13. Sic et Lamech, Genes. 5. vers. 29: Sic et Moses erravit hac in
parte. Actor. 7. vers. 25. ubi Beza. Sed tamen hoc quoque verum est; Deum suos nihil
caelare. Fortunatus lib. 2. et 3. de Martino.
Noscens clausa Dei, quasi conciliator amici,
Cum sua participat caro secreta cliente.
- Donec nova nuntia portet,
Quae mandet Dominus, nil absconsurus amicum.
III.
Sic et passim in historiis notantur eventus, certa omnia subsecuti. Puta ruinae
aedificiorum, et fulmina facientia ruinam. Richter. axiom. oeconom. 1. ruinae, fragores.
Richter. axiomat. histor. 172. et in Rhaetia superioribus annis id docuit eventus. Item venti, Richter. axiomat. historic. 274.
inundationes. Pisces item saepe Prophetae sunt. Richter. axiomat. oeconom. 261. ut et
bubo. Richter, axiomat. historic. 173. Turbatio elementorum, et eorum constitutio
praeternaturalis. Nithard. histor. Francor. ad fin. Interdum vivi praecones, instantia
nuntiant mala: Richter. aximonat. histor. 282. quandoque daemoniaci. Richter. axiom.
eccles. 153. quandoque spectra. Münster von vortlagen
tractat. von Gespensten. fol. 36. 38. 47. etc. Habent et
quaedam familiae, suas singulares praedicitiones. Cardanus. de rerum varietat. fol. m.
1096.
Richter. aximoat. oeconom. 2. Sunt et statuae, ac libri fatales. Camerarius, 2. cap. 11.
ac cent. 3. cap. 14. 15. ac 20. Nec contemnendi sunt Cometae. Keckerman. System. physir.
lib. 6. theorem. 2. fol. m. 724. et dixi etiam supra. Pertinet huc,
quod Lucanus, lib. 1. canit:
- - - Addita Fati
Peioris manifesta fides, superique minaces
Prodigiis terras implerunt, aethera, Pontum.
Ignota obscurae viderunt sideranoctes,
Ardentemque polum flammis caeloque volantes
Obliquas per inane faces, crinemque timendi
Sideris, et terris mutantem regna Cometen,
Fulgura fallaci micuerunt crebra sereno:
Et varias ignis denso dedit aere formas.
Ac quoque Vergilius, 1. Georgicor.
Sol tibi signa dabit, solem quis dicere falsum
Audeat? ille etiam caecos instare tumultus
Saepe monet, fraudemque et operta tumescere bella.
Ille etiam exstincto miseratus Caesare Romam,
Cum caput obscur ânitidum ferrugine texit,
Impiaque aeternam timuerunt saecula noctem.
Tempore quamquam illo tellus quoque et aequora ponti,
Obscenique Canes, importunaeque volucres
Signa dabant: quoties Cyclopum effervere in agros
Vidimus undantem ruptis fornacibus Aetnam,
Flammariumque globos, liquefactaque volvere saxa?
Armorum sonitum toto Germania Caelo
Audiit: insolitis tremuerunt motibus alpes etc.
De insomniis divinis, aliisque revelationibus, vide du Bartas, en Eden fol. 68.
Pierium, de Magia 2. Richter. axiomat. 263. Pastor Fido, Act. 1.
scen. 4. fol. m. 49. Plutarchus, in Sylla fol. m. 1005. Ac de
praesagiis in genere, et cursomnia, aliaque praesagia, per aenigmata ludant? dissertat
Cardanus, de rer. varietat. lib. 15. cap. 87. et Keppler. de stella nova fol. 193. etc. Sane signa et
literae naturae, hyeroglyphicae sunt: ex eoque pendet forsan Phythogmonica, Physiognomia,
Chyromantia, etc. Et sunt etiam oracula ac pradictiones, plerumque ambiguae, ac ita
periculosae. Pastor Fido, Act. 1. sc. 4. a princip. Hebraei Deum semper consuluerunt,
vide Pererium; in Genes. tom. 4. fol. 719.
IV.
Cum nemo non hodie magnas rerum immutationes, omniumque rerum publicarum impendentes
conversiones ac eversiones, vel praesagiat vel de iis vereatur: non abs re esse puto. Si
in thesi
tantum, ex prudentia civili, ea praesagia repetantur, quae ruinas ac conversiones rerum
publicarum praecedere, earumque vel causae, vel notae et indicia esse solent. Et certe,
mutationes rerum publicarum impendentes, ab homine circumspecto, rerumque praeteritarum
probe gnaro, praevideri posse, dubium non est. Frider. Tileman. in dissertat. de
eversione rerum publicar. et idem, disputat ff. 2. th. 21. vol. 1. Bernhardus Zieriz,
dissertat. de convers. et evers. rerum publ. fol. 10. (ubi etiam aliquot politica
praesagia refert.) Minimeque Philippum Cominaeum historicum, et politicum
excellentissimum sententia fefellit, quando Caroli Audacis, Burgundiae Ducis nimiam
arrogantiam, qua non modo Ludovico XI. Regi Galliarum, sed et cunctis aliis Principibus
sese invisum reddebat, omnemque fortunae faventem auram, prudentiae suae non divinae
benedictioni adscribebat; haut diu duraturam (certissimo eventu to\prognwstiko\n politici comprobante) palam praedixit. Nec Albani
praesagium caruit eventu, cum Sebastiani Regis Portugalliae fatum et interitum verissime
praenuntiavit. Conestag. lib. 1. histor. Horum vero politicorum praesagiorum sane vel
praecipuum esse reputatur, si quando tanta securitas hominum mentes obsedit et occaecavit
ut signa atque omnia appropinquantis cladis, in caelo, terrave,
ac in communi quoque vita, rei publicaeque statu, obvia quae sunt tristia, ambigua,
manifesta, nemo curet, vel advertat, sed secure spernat pars maior: aut cum publicae
calamitates non sentiuntur amplius, vel metuuntur. Hincque Tacitus lib. 1. histor. ait:
Quae fato manent, quamvis significata non vitantur. Et Ammianus Marcellinus lib. 14.
Manum iniectantibus fatis hebetantur sensus hominis, et obtunduntur. Ac fuit axioma
fixum, gentilis philosophiae; haut unquam fatalibus miseriis deesse omen. Sed eadem
Numina, quae clades auguriis significant, admonitos mortales suis consiliis raro sinere
uti. Melius autem Christiani, ex eorumque disciplina, Augustinus Callias, Silvae
Mysterior. lib. 2. fol. 59. impaenitentiae obdurationique cordium nostrorum hoc
adscribunt:
Nemo sed id reputat, nemo etiam resipit.
Sic anteire solent tristes praesagia casus
Frustra, dum tantae nemo rei satagit.
Sicque nec ostenta et prodigia mortem Christi concomitantia impiis profuerunt, Idem
Callias fol. 69.
Cum pie pro nobis paterere, redemptor, iniquis,
Terra parens tremuit, picea ferrugine caelum
Ora tegens tenebris orbem stupefecit obortis,
Inquam duas partes templi velamen abivit,
Corpora raeclusis surgentia multa sepulcbris
Sanctorum sanctam palantia visa per orbem,
Visaque saxa modis sunt dissilientia miris,
Naturae auctoris velut indignant ia mortem,
Ac miserum exitium Solymis minit antia, quando
Omnia naturae rident ostenta sagacis.
Sic gemitus Nohae veteres risere profani:
Extremisque ita nunc plagis occalluit orbis.
Je näher die Straffe ist/je ärger die Leute werden/vnnd je mehrman
ihnen predigt/je höher sie verachten / das man greifft / wenn Gott strassen will / daß er
die Leute verstocken lässet / auff daß sie ja ohn alle Barmhertzigkeit vntergehen/vnd mit
keiner Busse Gottes Zorn versöhnen. Aber es will vnd muß so sein, daß sie sicher werden /
vnd singen Pax, es hat nie noth/vnd nur veracht alles was
Gott haben will/vnnd alles dräwen der Zeichen in Wind geschlagen / biß sie / (wie Paulus
sagt) plötzlich das verderben vbereylet / vnd verstöret / ehe sie es gewahr
werden. Gregorius Richterus axiomat. ecclesi ast. 187.
Sicque interiit Pharao, qui credere noluit signis. Et contemnere indicia talia
manifesta, obdurationis quandoque signum est: quod et attestatur Flavius Iosephus, de
bell. Iudaic. agens. lib. 7. cap. 12. Certis, inquit, prodigiis, et futuram solitudinem
praenuntiantibus, neque attendebant animo, neque credebant, sed velut attoniti, nec aut
oculos habentes, aut animas, edicta Dei dissimulavere. Et
paulo post addit, Deum quidem hominibus consulere, modisque omnibus praemonstrare, quae
sint eorum generi salutaria: ipsos autem ob dementiam suam malis voluntariis interire.
Alii etiam, inquit, signorum quaedam pro sua libidine interpretati
sunt, alia contempsere: donec patriae excidio, suaque pernicie, eorum iniquitas est confutata.
V.
Regni itidem, iam paulatim labentis, nota habetur, quando Principes ignari sunt mali,
quod eos obsidet circumcirca. Cum scilicet omnibus fere, politicorum vitiorum inscientia
adest, quando sub specie honesti civilis, latent insidiae perniciosissimae, easque nemo
peritorum animadvertit, nemo cavet, omnes laudant, sequuntur, amplectuntur: optima spe suffulti, nihil inde eventurum, quod rei publicae possit
nocere, sed omnia in eiusdem stabilitatem muniendam optime cessura. Pariter ut in aegro
corpore Medici pro laethali signo habent, cum aeger iam haut amplius morbum advertit, nec
quid in toto corpore doleat, scire potest: Sic quando publicae calamitates amplius non
sentiuntur aut metuuntur; certum est instare totius regni aut rei publicae extremam
eversionem. Iohann. Baptista Lencius observ. polit. 218. Hisque signis Alexander Magnus,
magis, quam ulla re alia invitatus, Asiam
et Darium, cum iam nimis voluptatum delitiis totus obrutuisset, aggressus est, et quod
voluit, perfecit. Q. Curt. et Plut. Pompeiani, paulo ante ultimam illam cladem, tam
securi ob omni metu fuere, ut inter apparatus magnificentissimos,
de summis magistratibus in urbe gerendis consilia tractarint, Iul. Caesar. de bell. civil.
Nec solum summa securitas indicium est appropinquantis ruinae, ac quanto exitio
propior, tanto etiam securior est mundus. Sed et quando pro lusu habentur, piae et
propheticae admonitiones: nec solum minae eiusmodi ridentur, sed et prorsus fieri non
posse reputatur, ut tristior aliqua immutatio subsequatur, tunc finis haut longe abest.
Sicque cum Loth loqueretur ad generos fuos, qui accepturus erat filias eius, ac dixit:
Surgite et egrediemini de loco isto, quia delebit Dominus Civitatem hanc, visus est eis
quasi ludens loqui. Genes. cap. 19. v. 4.
VI.
Huic plane compar est, quando malis praesentibus, non adpropriata remedia adhibentur:
vel ex ignoratione causarum, vel occultam aliquam ob rationem. Quando modo haec, modo
illa Aulico politiciusurpant: tam in pace et domi edicendo sanciendoque, quam bello et
foris arma expediendo, et copias producendo. Cum, secundum similitudinem Socraticam non
nisi Hydrae capita amputantur, et pro uno plerumque damno, tria alia renascuntur. Porro
etiam prognosticum minus faustum esse Politici censent, quado
boni, prudentes ve moriuntur multi, et iis succedunt iuvenes, illis veteranis non pares:
qui tamen antecessores multi iuga prudentia et eruditione multis se superare parasangis, sibi
persuasum habent. Equidem quando multos viros bonos habitantes in aliqua urbe videmus,
eam beata praedicamus: cum quippe Deum ultra modum, mensuramque
in gratiam dignorum, etiam in indignos profundere soleat divitias suas. Genes. cap. 18.
Merito itaque si ii decedant, certissimum civitatum munimentum dirutum esse, reputare
debemus, nisi, tamquam in arbore, de qua maturi fructus defluunt,
parens naturae alios substituat recentes, quibus alantur, fruanturque quibuscumque est
datum. ut ait Philo de sacrific. Abel et Caini fol. 117. et sequenti.
VII.
Ruina appropinquat, cum qui aliis ad virtutem auctores, ductoresque esse deberent,
ipsi ea carent et polypragmosini laborant: ac insuper eo nomine se
culpari, graviter ferunt, ac omnino piaculi loco habent. Dissimiles in eo patribus, qui
Anno Domini 881. Synodo interfuerunt Macrensi, qui ingenue confitentur, et aiunt, Quomodo
nos vitam corrigere valeamus alienam, qui negligimus nostram? Curis enim saecularibus
intenti, tanto insibiliores intus efficimur, quanto ad ea quae foris sunt, studiosiores
videmur. Usu quippe terrenaecurae, a caelesti
desiderio animus obudrescit, et dum extraneis actionibus implicamur, ministerium
negligimus nostrae actionis, Domini causam relinquimus, ad terrena negotia vacamus; locum
sanctitatis accipimus, et terrenis actibus implicamur. Impletum est in nobis profecto,
quod scriptum invenitur: Et erit sicut populus, sicut sacerdos. Sacerdos enim non distat
a populo, quando nullo suae vitae merito, vulgi transcendat actionem. Ecce iam pene nulla
est saeculi actio, quam non sacerdotes administrent. Quanto autem mundus gladio feriatur,
aspicimus, quibus quottidie percussionibus intereat populus, videmus: cuius hoc nisi
nostro praecipue peccato agitur? Ecce depopulatae urbes, eversa Castra Ecclesiae, et
Monasteria destructa, in solitudinem agri redacti sunt: sed nos pereunte populo, auctores
mortis existimus, qui esse debuimus duces ad vitam. Ex nostro etenim peccato, populi
turba est prostrata: quia faciente nostra negligentia, ad vitam erudita non est. Pensemus ergo! Qui unqua per linguam nostram conversi, de perverso suo opere nostra increpatione correpti, paenitentiam egerunt? Quis luxuriam ex
nostra deseruit eruditione? Quis avaritiam, quis superbiam
declinavit? Hic pastores vocati sumus; et cum ante aeterni pastoris
oculos venerimus, eo gregem nostra praedicatione conversum non
ducemus? sed utinam, si ad praedicationes virtutem praesufficimus, loci nostri officium,
in innocentia vitae teneamus. Christoph. Lehman. lib. 3.
cap. 25.
VIII.
Malum insuper signum est, quando non solum occulta scelera non vident magistratus;
sed vix aperta iam et protracta in lucem. Quando Primatibus optimi, qui Deo pessimi, et
reiecti contra, qui illi electi. Lipsius 2. de Constantia. 16. Quando ob virtutes
certissimum exitium; quando boni, quibus deest inimicus. per amicos opprimuntur. Tacit.
1. histor. a princ. Et mali ideo saeculi indicium est, cum honores impedit eos
promeruisse. Pierre Mathieu, en l'advertissement de l'historie de France ad fin. quod
certe elegantissime exprimit, La Diana de Montemayor, Estamos a tiempo que merecer la
cosa, es principal parte para no alcancarla.
Quando, qui obtinent locum optimatum, non nisi pessimos iuvat.
Si Magnatum praecipui ministri recedentes seu infidelescunt, et socii furum; si munus
accipiunt, et tantum sequuntur retributionem: si pupillo non iudicant, et lis viduae non
ingreditur ad eos, Isaiae cap. 1. v. 23. Quippe pecunias ex officiis corradere, omnium
malorum est causa, omniumque flagitiorum principium et finis, quod ait Iustinianus
noster, in Novell. 8. §. 1.
Sane incredibile dictu est, quam non difficulter Principum et Praefectorum sordibus,
ac actionibus immoderatis publicae res ad interitum
inclinent. Memoratu valde pulchrum est, quod apud Dionem Cass. lib. 55. histor. Rom.
habetur: Batto Dalmatarum rebellantium Dux, cum Tiberio Romano Caesare de pace ineunda conferens, Caesari, cur ita deficerent, et rebellarent,
quaerenti: Vos, inquit, ipsi in culpa estis, qui ad vestros greges custodiendos non
canes, pastoresve, sed mittitis lupos.
Certum et minime fallax signum rei publicae mox ruiturae esse existimatur, quando
turpia exempla nimis late vagantur, neglectio et contemptus disciplinae supra modum
augetur, et praeterea rarus in puniendo magistratus existit: tumque demum toti regno aut
civitati terminus suus prope adest. Lacedaemones cum nollent punire nefarios
adolescentes, qui stupraverant per vim filias Scedasi, in ipso facinoris loco victi, cum
libertate omnem vim et potentiam simul amiserunt. Nimirum tunc malorum ultimum est, et
consummata infelicitas, ubi mali mala sua amant, ubi turpia non solum delectant, sed
etiam placent, et desinit esse remedio locus, ubi, quae antea vitia Fuere, mores fiunt. Quod ex Seneca Iohannes Baptista Lencius,
observat. polit. 317. refert.
Si homo non punit, Deus cogitur punire, necesse namque omnino est, scelera vindicari.
Infinitam licentiam in moribus, divinae subsequuntur poenae. Richter. axiomat. oeconom.
107. Morumque corruptela, omen certissimum est futuri mali, et laxatio disciplinae,
signum est mutationis Imperioreum. Ac sine ulla dubitatione poenae
sunt propinquae, quandocumque prorsus corruit disciplina. Richter. axiomat. oeconom. 108.
Quamquam enim in quacumque frequentia hominum, multa sint vitia, et multi tetri lapsus:
tamen donec manet disciplina, gubernatorumque severitas petulantes coercet, lapsusque et
contumaciam punit: tantisper Deus civitatibus parcit; sed quando ad hunc gradum est
ventum, ut impunitas licentiam confirmet; et iam petulantia pene ducatur esse virtus:
hic statim Deus est vindex; et horrendis malis punit totas gentes.
Regula ideo est, omni fere maior exceptione: Cum magistratus
atrocia scelera non punit: poenae publicae divinitus opprimunt populum et magistratum.
Richter. axiom. histor. 77. Quando non puniuntur atrocia scelera; totae gentes et res
publicae evertuntur. Non evertuntur res publicae tam propter peccata et hominum lapsus:
quam propter atrocium scelerum impunitatem. Cum magistratus polluit scelerum societate,
cumque negligens est in puniendo: totae delentur gentes. Quando nimitum laxatur
disciplina: tunc veniunt maiores poenae. Quando vero gubernatores antevertunt poenas sua severitate: tunc Deus non plane, aut mitius punit. Richter. axiom.
polit. 11.
Hocque semper est observatum, quod, quando magnorum
scelerum poena differtur, praesagire nos posse poenam duriorem. Semper maxima pars
generis humani vivit in perpetuo stupore, negligente iram et iudicium Dei, et omnibus
libidinibus frenos eo liberius laxante: quia non statim Deus omnes sontes obruit poenis:
sed interdum eas aliquantisper differt, ut fpacium paenitentiae miseris concedat. Hacque
mora, qua ad salutem suam homines uti, et
pro qua Deo gratias agere debebant, plerique ad confirmandam
securitatem, et cumulanda scelera abutuntur. Ideo et poenae tandem horribiliter
cumulantur. Lento enim gradu ad vindictam sui divina procedit ira: sed tarditatem
supplicii gravitate compensat. Nec quisquam hominum speret, se impune sua scelera esse
laturum. Richter. axiom. histor. 180. Quin et saepe integrae civitates sunt devastatae,
quod scelerato civi, propter admissum scelus poenam non irrogassent. Hesiod. lib. 1. oper. et dier. ibique Iohann.
Tzetzes, fol. m. 90.
*polla/ki kai\ cu/mpas1a po/lis2 kakou= a)ndro\s2
e)pa/urei.
Saepe universa civitas malum ob virum punitur:
Et huc quoque pertinent nescio cuius Tragici versus:
Ubi sophistices potentum detinet
Mentes amor, Deoque summo praeferunt
Terrae patriaeque cum suas iniurias:
Ubi petulanter facere quod libet licet,
Legumque vox et ira Dei vindicis
Ridentur, et inane nomen est pudor;
Magno ruet ventis secundis impetu
Mox in profundum mersa tota civitas.
IX.
Initia mutationum in regnis et rebus publicis plerumque a domesticis dissidiis
exsistere solent. Quando regna sunt ruitura: incidunt domesticae simultates quibus
evertuntur. Imperia, quae amplitudine sua fulta ac maiestate,
solius potentiae nixu, et sese sustentarunt, et omnem vim externam respuerunt, tandem
intestinis conquassata, convulsaque motibus, corruerunt. Primus gradus ruinae Imperiorum
est, civilis discordia. Secundus, infelicitas consiliorum. Tertius, amentia et caecitas.
Quando instat finis alicuius regni, et quando regnum debet everti: praecedunt multae
seditiones. Quia sicut aedificia, sic etiam Imperia, paulatim ac per partes ruunt.
Periodis regnorum circumactis: ruinam proxime antecedunt discordiae: quae si quid
reliquum est: id labefactant. Nec fere nisi fatalibus discordiis magna Imperia
evertuntur. Richter. axiomat. polit. 10. Generalibus ideo rerum publicarum evertendarum
terminis prw=tws2 summo iure accensentur seditionum
intestinarum flabella: quibus tribunitiorum spirituum Aeoli, tam lata saepe
incendia excitarunt, ut non modo urbes magnificentissimae,
sed splendidissima etiam regna et imperia penitus deflagrarint. Eo certe nil vanis ambitiosisque hominibus
usitatius est, qui privatim degeneres, ut ait Tacitus, 11. annal. in publicum exitiosi,
nihil spei nisi per discoridas habent, quique honores, quos quieta republica desperant, perturbata consequi se posse arbitrantur. Nam ut Imperium
evertant, libertatem praeferunt, si everterint, ipsam aggrediuntur. Suboluit hoc ipsum
Baldo nostro, ad l. unic. C. de caduc. toll. qui ait, Partialitas in civitate, est
tamquam vermis in caseo. Cui Andr. Barbatius ad. c. licet col. 15. de probat.
adstipulans, discordiam, inquit, esse portam patentem ad introducendum inimicos. Zieriz.
d. dissert. fol. 32. Literis est mandatum, Baydonem seu Bathyn, Hoccatae Tartari filium,
educturum exercitum hostilem, ac consuluisse vates suos, ac simulacra quaedam consecrata
de eventu belli. Et tunc responsum esse datum tale. Pergeret sine cunctatione, et mora:
Iam enim praecessisse spiritus tres profligatores ad versariorum ipsius: Primum
contemptae neglectaeque sanctae religionis atque pietatis: secundum, dissensionum et
alienationum; Tertium, ignaviae et timiditatis. Ioach. Camerar. innarrat. Turcic. fol.
34.
X.
Universa pariter antiquitatum et historiarum series certa u(polh/yh| conclusit facilem et temerariam patriae morum, ac rituum
mutationem certissimum eversionis krithrion. Portentique
loco esse, morum, vestiumque omnimodam immutationem. Quemadmodum enim ex nominis
velpraenominis, aut agnominis mutatione, fraudulentae alicuius machinationis suspicionem
arguunt leges nostrae. Sic etiam ex mutatione habituum receptorum. Quando nostra nobis
displicere incipiunt, et aliena nimium placere, verissimam, imo urgentissimam
praesumptionem Politici colligunt, et aliorum ritus nos facile secuturos, et nostros
relicturos. Zieriz. d. dissertat. fol. 27. et seqq. Tileman. d. dissert. C. 4. b. Neque
difficulter et ex divinis oraculis colligere hoc licet: quando se visitaturum, ait Deus
Ipse, apud Sophoniam, cap. 1. vers. 8. super Principes et Filios Regis, et super omnes,
qui induti sunt veste peregrina. Insigne huius rei exemplum,
apud elegantissimum Historicum Q. Curtium, lib. 3. de gestis Alex. habemus, ubi inter
alia krith/ria transferendi Imperii Persarum a Dario in
Alex. M. recensetur; quod Darius principio Imperii vaginam acinacis Persicam iussisset
mutari in eam formam, qua Graeci uterentur, protinusque Chaldaeos
superstitionem rei eventu comprobante, hoc interpretatos, Imperium Persarum ad eos,
quorum arma esset imitatus, transiturum. Ac generatim: temeraria patrii moris mutatio,
Graecis ac Romanis extremam perniciem intulit, ut Tullius politikw/tatos2 edisserit apud Augustinum lib. 2. de civitate Dei.
cap. 21.
XI.
Non absimiliter apta quadam
conclusione, literariae rei publicae magnam quandam stragem praedicunt eruditi, si
utilissimis disciplinis posthabitis, mera a)/doca, mera
paradoxa scaiose tractantur; quae vel scire vel nescire non magis interest nostra, quam
quod subtilis et sublimis Germaniae ICtus, Udalricus Zasius retulit, in l. non omnium.
ff. de legib. An Aeneas dextro pede primum an sinistro conscenderit navem. Zieriz. fol.
31.
Si item loca, ubi bonae literae, moresque iuventuti inculcentur, sint vel
moribus depravata, vel institutio ibi non rite tractetur, mutationes periculosissimae
instant: qua de re ex Eilhardi Lubini, Theologi magni Stayricis
declamationibus, quaedam repetere lubet, mores Academicos non vulgi, sed maiorum gentium
qui sunt, ubi ita describit:
Petrus et Andreas, Zebeaedo et natus uterque
Retibus abiectis patriamque patremque relinquunt,
Unius admoniti mandato, et voce magistri,
Omnia deseruere unum ut sequerentur lesum.
Quem quotus, heu! nostrum sequitur, nisi opes et honores
Incutiant pietatem, et amorem Numinis adflent,
Exstimulentque sacro ardentem de nomine zelum?
Haec nostra est pietas, cuius sine honore opibusque
Paenitet atque pudet. - - -
- - - - Quod ipsum
Se putat indignum, nisi dote accedat opima,
Nauseam et exsecutiat sponso Procathedria. Quantus
Annuus et reditus? Quot culti consequar agri
Iugera? quam magna laut aque paropside vivam?
Quove loco aut cathedra capiar? Erima anne secunda?
De vita aut studiis, aut moribus auditorum,
Et qua ec clesia ibi vigeat, qua parte
laboret,
Quaestio semper erit, vel nulla vel ult ima.
Quorum si libros, et Eristica scripta revolvas
Quis arcana Dei, et sacra non temeranda profanant,
Dispeream in fronte auctorum si nomina demas.
Etrivio scurras, convicia, iurgia, lites.
Et probra ni ingessisse sibi, et se incessere iures.
Quis furor! Impuris gemmas protrudere porcis,
Et morbos animi, adfectusque odii, invidiae, irae, Aethereis sacris confundere, sancto
et amictu
Divini verbi scelera obtegere intima cordis,
Atque his suggestum sublime ascendere, et inde
Invisos quos cumque merentes inque merentes
Fulmine percutere, at Anathemate sternere diro;
Aut sacris libris animorum involvere morbos,
Pestifera inque alios linguae iactare venenum?
Quis ferat haec vernas inter? - -
Qui recta incurvant, qui nigrum in candida vertunt,
Interea mystae cupiunt audire Themistae.
Hei mihi! tam sanctae qui, qualis, quantus abusus
Cernitur esse rei! - - -
Grammatici errores memorant patientis Ulyssis,
Atque ipsi in vita et factis rationis aberrant
Aregione procul, quantum Orcus ab aetbere distat,
Quid Logico magis est alogon, cum tempore vitae
Qua sit Iudi cium, qua Inventio parte
locanda,
Quae, quotuplex methodus, quaerit, deque ordinererum,
Iudicio ipse carens, quanam methodo, ordineque ipsa
Invenienda siet mortalis regula vitae?
Nostra aetate adolescentem verecundia prorsus
Destituit, Iuvenum ille decor, certissimus index
Virtutis, contraque audacia ferrea frontem
Occupat huic, omnem que abstergit ab ore ruborem.
Disputat et magno contendit vocis hiatu,
Eximium decus ingeniiratus esse cuique
Fortiter adversari, et contradicere cunctis,
Et quia iam imberbes ante Alpha et Beta docentur
Rixari, et perfricta atiis contendere fronte.
Inde minus mirum est totrixarum omnia plena,
Iam pasem e toto profligare undique mundo.
Inde sit ut thesibus iam Academia perstrepat omnis,
Quis pleni foruli, et totae sunt Bibliothecae,
Et quis port andis Magelosae haut sint satis octo.
Scilicet edendis fervent his Cbalcogr aphorum
Nunc omnes operae, locus et vix restat in illis
Christi Evangelio, quo solo scanditur aether.
Aedific Iillius simili ratione modoque
Pler aque iam sacris studiis operata Iuventus
Illa sui studii tam celsa palatia, cuius
Deserit omnia bumi, caelumque tuetur, acumen
Incipit. A summo primum orsa cacumine tecti,
Scilicet haec linguae vix fundamenta Latinae
Prima scbolae patriae didicit, praeeunte magisiro,
Vix tria singultim coniungere verba. Sed illa
Ut primum celsas Academi accessit adarces,
Mox infans vocalis erit. Non lacte nutriri
Se, sed adultorum solidam sibi posiulat escam.
Disputat atque docet, sacra templi pulpita scandit,
Iamque docet populum. Verbi mysteria sacri
Omnia iam novit. Iam controversia nulla,
Haeresis et toto vix ulla innotuit Orbi,
Cuncta resutabit, decidet que omnia, nil est
Quo se horum Heroum grave non penetr arit acumen.
Euge! satis tuta es iam his defensoribus, orta
Nempe tibi lux est Ecclesia solibus istis,
Nempe laboranti poterunt succurtere lunae.
O qualis facies, et quali digna labella
Christi Ecclesiae Atlas, cui mentum glabrius ovo?
Linguarum interea quanta ignorantia, qualis
Occupat horum animos Graecae Hebraeaeque sacrarum.
Scilicet hosce ferunt haec tot praepostera, et haetot
Pernicies Iuvenum, et pestes Collegia, fructus.
Ut numquam solido et certo fundamine nixus
Quid verum falsumve queas ostendere, et inde
Haeraetico os possis, et diram obtundere linguam,
Atque venenatos dirae bydrae effringere dentes,
Quin etiam hos Iuvenes quondam non defuit inter,
His qui Colleg Is multos iam impenderat annos
Cuius non Pluteus, nec Eristica Scriptatot inter
Bibliotheca libros sacra Biblia viderat unquam.
Quis furor est aliquando alios te velle docere,
Discere nolle prius. - - -
Intereatotus dum nunc Academicus orbis
Disputat, at que implet tota Auditoria, et illis
Vocibus: Oppono, Respondeo: Sic ego contra
Hasce theses insurgo tuas subsellia tota
Frangat, et adravim ac sudorem se usque fatiget,
Sit iam Respondens tibipraestantissimus et doctissimus
Opponens, quos nemo ascenderit ultra:
Quando Scholae Rector Trivialis quaeritur, ille
Amplius hoc toto iam non reperitur in orbe.
O factum nostriturpe et miserabile saecli!
Scilicet huc scabies haec et prurigo redegit
Illa alter candi quondam haec Academicatempe.
XII.
Neque porro incertius est interiturae rei publicae krith/rion, ss Princeps una cum Primiceriis suis luxu, otio et
voluptatibus diffluat; quae lues rerum publicarum teterrima est: ubi scilicet aulam
maxima invasit levitas atque petulantia, intolerabilis superbia, profusi sumptus,
insolens elatio, inhumanissimum fastidium, negligentia atque plane contemptus omnis
severioris disciplinae et veterum morum. Unde porro a capite in reliqua membra manat
summa vitae dissolutio, cupiditatum effrenata excursio, et foeda iamplaneque
intolerabilis in victu cultuque luxuria, et eorum, quae ad Deum atque homines manifestam
gravium peccatorum habentturpitudinem, impunitas. Ioach. Camerar. in narrat. Turcic. fol.
34.
Nihil est certius, quam uttalis nutet, languescat, et tota collabatur res publica,
quando hoc illi proprium, ut in ea, suum quisque privatum spectet emolumentum. vid.
Philipp. Camerar. certur. 1. medit at. histor. cap. 32. et centur. 2. cap. 44. ac seq.
Semper enim in republica res privatae, publicis offecerunt, ubi ergo male-sana stoliditas
et incuria omnes infatuavit; ut nemo publica, quilibet sua saltem satagat procurare,
communium malorum plane incuriosus; instat dissolutio Imperiorum. Hucque pertinet Valerii
Maximi monitum, lib. 5. memorabil. cap. 6. Salutem rei publicae omnium privatorum salutem
complecti, stante republica omnes cives stare; cadere ea
cadente.
Si vitia inter subditos crescant, acceleratur ruina. Hoc enim certe perspicuum et
planum esse videtur: Qualis ubique locorum ac gentium, quibusque temporibus vita sit,
talem esse fortunam quoque rerum publicarum solere; ac ex privatorum modificatione
comunem statum perpetuo concinnari Ioachim. Camerar. in narrat. Turcic. fol. 33.
XIII.
Praesumptio etiam ruinae est, si reputationem in externis, et apud exteros splendenti
quodam fastu quaerimus; et magnitudinem negligimus internam. Etenim nihil impotentius,
quam fama potentiae, non sua vi nixa. Vere item dixit Philosophorum
summus, 5. polit. 6. Fiunt mutationes in republica, quando per luxuriam patrimonia
consumpserunt homines. Optant enim res novas huiusmodi homines Misera certe humanae
potentiae conditio est, quae cum optime floret, a voluptatum tineis, et ferrugine
petulantiae paulatim attrita, tandem in exitium per praeceps ruit. Memorabile huius rei
exemplum est Regnum Portugalense, quod de vastatum fuit non quidem Maurorum armis, sed
delitiis Indianis. Circumspice quaeso Lector, et quam potes alta
memoria repete excidium rei publicae Romanae vetustioris.
Invenies profecto lamentabilem tam floridi Imperii interitum voluptatibus et luxui
acceptum ferri. Immoderatae siquidem voluptates, cum Asia et Graecia ut incapacioribus
capi nequirent, atque ob id in Italia sedem quaererent; Romae omnes fenestras offenderunt
apertas: blando itaque suo veneno clanculum omnibus irrepserunt. Sic Romanus armis
antehac invictus, ab inerti luxu fractus in feminae abiit naturam, pro viro femina, pro
iustitiae patrono, iniquissimus praedator et tandem praeda hostium factus fuit. Quis
itaque, ut cum Grimalio loquar, lascivientam vitiis rem publicam, luxu que perditos
cives, non sumptuaria potius velit, quam sanguinaria lege coercere? Nam omnes sumptuariae leges, quibus
et gulae et vestibus, et servitiis ceterisque pompis modus imponitur, nihil aliud
spectant, nisi ut subditi non depauperentur. Pulchre Scip. Amirat. lib. 17. dissertat.
polit. 6. pag. 269. Praeclare Tullius, avaritiam, inquit, si tollere vultis, mater eius
tollenda est luxuria. Et ita minime diuturnum Imperium esse potest, ubi rerum precia et
prodiga luxuria, ad summum pervenerunt. Notatuque dignum est, quod de Cardi Burgundi
Principatibus. post mortem eiusdem varie distractis, in varias que miserias redactis,
scribit Philipp. Cominaeus, lib. 5. cap. 9. fol. 414. Ie n'ay cognu nulle Seigneurie, ne
pays, tant pour tant, ni de beaucoup plus grande estendue encores, qui fust tant abondant
enrichesse, en meubles et edisices, et aussi en toures prodigalitez, despenses,
festoyemens et cheres, comme ie les ay veus, pour le temps que i'estoye.
Inprimis autem luxum et superbiam sexus muliebris praecedere ruinam Imperiorum,
testatur ipse Spiritus sanctus Esaiae, cap. 3. v. 16. etc. Pro eo quod elevatae sunt
filiae Sion, et ambula verunt extento collo, et nutibus oculorum, ibant et plaudebant
ambulabant, et pedibus suis composito gradu incedebant: Decalvabit Dominus verticem
filiarum Sion, et Dominus crinem earum nudabit. In die illa
auferet Dominus ornamentum calceamentorum, et lunulas, et torques, et monilia, et
armillas, et mitras, et discriminalia, et periscelidas, et murenulas, et olfactoriola, et
inaures, et annulos, et gemmas in fronte pendentes, et mutatoria, et palliola, et
linteamina, et acus, et specula, et Sindones, et vittas, et theristra. Et erit pro suavi
odore, fetor, et pro zona, funiculus, et pro crispante crine, calvitium, et pro fascia
pectorali, cilicium. Pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent, et fortes tui in praelio.
Etmaerebunt atque lugebunt portae eius, et desolata in terra sedebit.
XIV.
Quo magis etiam pauperum. oppressio crescit, eo propius abest mutatio Imperiorum. Et
quando onera publica crescunt, regiminamutantur, ac Capnionis apophthegma fuit; Quando
duplicantur lateres, tunc venit Moses. Richter. axiomat. ecclesiast. 8.
Gemidos, y lagrimas de opprimidos, memoriales a Dios. Anton. Perez. aphorism. fol. 41.
num. 229. Secundus enim sanguis est, et loco sanguinis hodie pecunia habetur. Alphons.
Moditius. §. plebiscitum quaest. 42. in fin. Et Hesiod. oper. ac dier. lib. 2.
*xrh/mata ga\r yoxh\ pe/letai deiloi=s2 brotoi=s1i.
Pecunia enim anima est miseris mortalibus.
Summa ideoque in iustitia est, sia divitibus pauperes opprimantur, hocque Pisarum,
Florentiae et Senarum Rem publicam evertisse, monet idem Moditius §. eod. quaest. 24. ad
fin. Dominus ad iudicium veniet cum senibus populi sui, et Principibus dius: vos enim
depasti esti vineam, et rapina pauperis in domo vestra: Quare atteritis populum meum, et
facies pauperum commolitis, dicit Dominus Deus exercituum? Isaiae. cap. 3. pers. 14. et
seq.
Pariliter item symptoma letale est, oppressio, lacrimae, et sanguis innocentum,
eleganter, ut omnia, Antonius Perez, aphorism. fol. 151. et seq. num. 67. 69. fol. item.
248. num. 110. Veneno al alma, y al cuerpo la sangre de innoacentes. Mas peligrosa, y
fverte una avenida de lagrimas de pacientes iniustamente, que la de un diluvio
arrebatado. Los mas fvertes solliacitadores de toda la naturaleza inferior la
innoacenacia, y el aggravio. Lagrim as de innoacentes paacientes mas peligrosas, que un
diluvio. Pessimum sane prognosticum est, si iustitia sustineat partes rei, hocque saeculo
magis ipsi, quam oppressis nocet. Anton. Perez. fol. 121. nu. 7. Pietad de syglo en que
esta hecha Reo la Iustiaeia.
Regnuma gente in gentem transfertur propter iniustitias, et iniurias, et contumelias,
et diversos dolos. Ecclesiast. lib. 10. vers. 8. Et Hesiodus Ascraeus, admodum eleganter
et ex mente priscorum Hebraeorum:
Iustitiae vero impetus, tractae quocumque homines duxerint
Donivori, pravis autem Iudiciis iudicarint leges.
Haec vero sequitur flens, urbemque et mores populorum,
Aereve in tuta, malum bominibus adferens,
Quique ipsam expellunt nequerectam distribuerunt.
At qui iura tam hospitibus quam popularibus dant
Recta, neque a iusto quic quam exorbitant,
Iis viget urbs, populique florent in ipsa:
Pax vero per terram alma, neque unquam ipsis
Molestum bellum destinat late cernens Iuppiter.
Nec unquam iustos inter homines fames versatur,
Neque noxa: in conviviis vero partis opibus fruuntur.
His fert quidem terra multum victum: in montibus vero quercus
Summa quidem fert glandes: media vero apes.
Lanigerae autem oves velleribus onustae sunt.
Pariunt vero mulieres similes parentibus libros.
Florent autem bonis perpetuo, neque navibus
Navigabunt: fructum vero profert fecundus ager.
Sed quibus iniuria que mala curae est, pravaque opera,
Iis poenam Saturnius destinat late cernens Iuppiter.
Sed inprimis perniciosum malum est, ubivis regnans atheismus: Lubrnus supra d.
declamation.
Non menoro toto quam vastum Epicurus in orbe
Imperium obtineat, quam vix e milibus unum
Invenias, cuius praecordia non Deus ille
Intima, non cordis fibras penetrarit ad imas,
In caetu horum etiam, qui Christi a nomine nomen
Sortiti, quorum insideat non sensibus imis
Notum Evangelium hoc, quod Praeco Epicurus ab imo
Inferno elatum humano generi enarravit,
Filius ille Deo mundi, Cacodaemonenatus:
Provida cura Dei quod mundum nulla gubernet,
Quod per mortem animae pereant cum corpore, quodque
Cbristi Evangelium nil sit nisi fabula, caeco
In mundo casu quod cuncta vagentur et errent;
Denique quod totonon sit Deus ullus in orbe,
Qui scelerum vindex quondam et iustissimus ultor,
Pro merito aeternis poenis malefacta rependat.
Occultum fuit hoc Evangelium bactenus, at nunc
Suggestum impietas scandens sublimius altis
Nubibus illa palam parte orbis praedicat omni
Eusebia e mundo procul hinc procul inde fug at â
Cordibus ex hominum, Christum quoque qui ore fatentur,
Nempe Deum fassi ore, Epicurum in corde foventes.
Nos utinam vani! sed voce tubaque sonora
Pleno ore Impietas toto hoc ebuccinat erbe,
Et toto auditum Mundo Taratantara clangit.
XVI.
At vero supra positas et similes si quis praesagitiones probe perpendat, vix est,
quin non exclamaturus sit, multiiugas multis Imperiis impendere mutationes, extremique
multorum tempus in unum convenisse dies. Tu bone Deus omina sinistra averte. Verissimum.
Franco-Gallorum Proverbium est: De desordre en decadence. Saeculumque inordinatum se
ipsum prodit, quod ait Antonius Perez. in
aphorism. fol. 233. num. 50. Dezia ungran personage de un siglo desconacertato, dexalde
correr, que presto morira: su mismo desconacierto le sera el veneno. Notatu digna sunt
verba S. Martyris Cypriani, serm. de ieiun. et tentat. Domini. Si Moysen, et Aaron, et
Samuelem hodie haberet Ecclesia, cum invocarent, exaudirentur. Et orantibus Iob, et Noe,
et Daniele, populo parceretur. Rarus hodie Phinees, qui perfodiat impudicos: rarus
Moyses, qui occidat sacrilegos: rarus Samuel, qui inobedientes lugeat: rarus Iob, qui pro
filiorum negligentia sacrisicium offerat: rarus Aaron, qui coram Pharaone comminationes
divinas edicat: rarus Noe, qui his, quibus submersio imminet, arcam bitumine litam
provideat. Flens cum Apostolo, dico: Inimicos Crucis, qui terrena sapiunt; Magistratus,
quorum Deus venter est, qui in his, quae dicere nefas, impudentes laetantur et
gloriantur. Venerunt periculosatempora, quae praedixit Apostolus, in quibus voluptatum
amatores magis, quam Dei, speciem pietatis habentes, virtutem vero abnegantes;
inveniuntur Praepositi innumerabiles, qui ieiunia et orationes, nec digito movent: in
quorum manibus iniquitates sunt, et muneribus eorum dextra oneratur, frustra ab his
quaerantur miracula, frustra exilia implorentur; non sunt idonei intercessores,
Dominicontemptores, nec convenienter ad placandum eum accedunt, nec conciliant, quem
offendunt. His non absimilia habet Eucherius ad Valerian. Dissipatas loquimur Mundi opes,
cum iam ipsemundus in finem suum vergens, spatiis agatur extremis, postrema mundiaetas
referta est, tamquam morbis senectus. Visa sunt, videnturque iam dudum isto cano saeculo,
fames, pestilentia, vastitas, bella, terrores, etc. Hi sunt in ultimis iam annis
languores sui. Hinc saepe illa caeli cernuntur signa, motusque terrarum, permutatae
temporum vices, monstrosae animantium fecunditates: quae omnia procedentis adhuc prodigia
sunt temporis, sed iam deficientis. Puta verunt nempe Sancti Patres, iam tum instare
mundi finem, sed appropinquabat tantummodo finis Imperii Latialis; tum enima Gothis
ablata Romanis omnis fere Graecia, insuper Italia et Hispania; a Bulgaris Dacia atque
Mysia; a Vandalis tota Africa; a Francis Germania et Gallia; a Saxonibus Britannia; a
Sclavis Sarmatia, Dalmatia, Illyricum: nec multo post a Saracenis Aegyptus, Arabia,
Syria, Chaldaea; a Tartaris Armenia, Hircania, Colchis, et quicquid ad Mare Caspium et
Hircanum spatii interiacet; a Turcis universa minor Asia, cum Cappadocia, Ponto,
Bythynia, et reliquis ad Persarum usque terminos Asiae Provinciis; a Persis quicquid in
Indiam usque porrigitur. Quaenam autem hasce mutationes sequutae fuerint miseriae et
calamitates, verbis exprimi non potest.
De hoc nostro saeculo, quale fuit superioribus annis (et nunc de
malo in peius ruit,) multa conqueritur Eberhardus a Weihe, tractat. de quaestione, utrius
regni conditio melior sit, iliiusne cuius Rex nascitur, anne eius, cui eligitur, a prin.
Incurrunt in omnium oculos confusiones et discrimina varia, bella atrocia, fusus
innocentum cruor, libertatis et legum interitio, dissensiones, insidiae, calumniae, et
infinita mala: et hoc amplius omnium scelerum et vitiorum, morborum ac periculorum
maturitatem, malitiam, stultitiam, quam sororem malitiae dicebat Euripides, vesaniam ac
saevitiam, omnium penem mortalium immoderatam atque intolerandam morum huius saeculi in
dicendo, disserendo, constituendo, iudicando, faciendoque licentiam, in nostra tempora
erupisse quis dubitat? Quid ergo obstat, quo minus acclamemus tragice cum Sophocle: Nunc
haec est dies, qua luctus atque noxa, mors, opprobrium, et quicquid
malorum est omnium, in nos ingruit. Conversionem itaque ac eversionem necessario
consequuturam quis negabit? Quorsum enim respexeris, in quemcumque mundi cardinem, sub
caeli fornnice oculos converteris, quamcumque regionem et rem publicam consideraveris,
omnia, prudentum imbutus monitionibus, nutare, pessum ire, labi, in fatalem quasi gyrum
duci, et fere funera rerum publicarum luctuosa ante oculos poni cernes. Numquam orbis
terrarum tot iactatus fuit procellis bellorum et dissidiorum, numquam flatibus a(ire/s1ewn, controversiis et rixis politicarum et Ecclesiasticarum
rerum et quae ibidem sequutur plura. Et certe saecla nunc sunt saxea viliora ferro,
eleganterque Antonius Fayus, in Emblematibus et Epigrammatib. fol. 185.
Quod Chaos antiquum digestis ordine cunctis
Disposuit summi provida cura Dei;
Mirandum testatur opus roburque potentis
Artisicis, cuius stant elem enta manu.
At Chaos eversis quod moribus haec videt aetas,
Cardinibus quo sunt omnia mota suis,
Virtuti dum vix locus est, sus deque feruntur
Omnia, sunt etiam praemia criminibus,
Quanta Dei nunc sit monstrat tolerantia: iustam
Ostendent olim flammea tela manum.
Et nescio quis alius:
Tempora sunt magni quae praedixere Prophetae,
Et quae non vani concinuere viri.
Discessit virga, desunt Saturnia Regna,
Venerunt duro ferrea saecla pede.
Aetate bac prorsum cecidit sanctissima virtus,
Regnat ubique malum, regnat ubique scelus.
Quando adeo morum probitas iacuit, pietas que,
Quando adeo sidei, iustitiaeque decus?
Quando adeo infelix regina pecunia mundus
Sic tibi servivit? sic quoque tecoluit?
Quando adeo neglecta fuit dilectio fratrum?
Quam toties Christus praecipit omnipotens.
CAP. VI. De Symptomatibus Politicorum morborum, ac quomodo Res publica possit
emendari?
Sunt et Politicorum horum morborum Symptomata varia. Interdum latenter sine motu, vel
sanguine, interdum cum turba graviore, Rei publicae et Status
mutatio fit. Machiavell. 3. commentar. 7: Sic conversio Aristocratiae in Democritiam,
fere cruenta est; non e contra. Kirchner. 20. th. 3. lit. a. Monarchia numquam, nisi
violentam patitur mutationem. Recteque dicunt Galli; il n'y a des degrez, pourmonter a la
Royaute; et n'y en a point, pour descendre sans precipice. De regno nemo descendit, sed
deicitur. Beroald. ad Sueton. fol. m. 124. Itidem, quandoque in mixtum Statum simplices
transeunt, ut initia fere nesciamus; quod Romano-Germanico accidit Imperio: vel mixti in
simplicem, ut Gallia. Sciendum hic est, aliud esse occasionem,
aliud causam. Occasio omnino accidentaria est causa; quae facit ut causa vera sortiatur
effectum. Sic multa hodie Imperia sunt, laborantia variis morbis, quae levi occasione
everti possent. vid. Crugerum, disputat. 9. th. 28.
II.
Eversio fere semper ab externo hoste, vel vi procuratur maiore. Conversio violenta,
per civile fit bellum; quod vel est factio subditorum inter se; vel seditio civium contra
magistratum; vel Tyrannis magistratus erga subditos. Et ita utitur Deus malis, ad
castigandos probos, Drusius, ad loc. Genes. cap. 84. Nil miserius est civili bello,
Lucan. 2.
- - - Omnibus hostes
Reddite nos populis; civile avertite bellum.
Hinc Dacus premat, inde Getes.
Et semper internus hostis, externo magis est timendus. Cominaeus, lib. 5. cap. ult.
fol. 484.
III.
Rem publicam emendare, difficile est: 4. polit. 1. et prohibere, ne convertatur,
maior habetur virtus, quam eam constituere.
Grimalius, de Senat. fol. 129. Operosiorem hanc reddit Medicinam; quod remedia propria et
specifica, hoc in casu plerumque spernuntur: et non raro, gaudio ac tripudio pereunt
regna. Ut de regno Hungarico quidam ex Aulicis olim dixit, narrante Herberstenio.
Sardoicis quodammodo herbis, multos populos putares esse saturatos; moriuntur et rident.
Interdum tutius est, tolerare magis, quam emendare praesentem statum. Arnisaeus, 2.
relect. 2 sect. 4. a princip. Et quae emendari non possunt, toleranda sunt, ne morbus per
motum gravior fiat, vel Medicina contemnatur. Pierre Matthieu, in Seian. fol. 290.
etc.
Curando fieri quaedam maiora videmus
Vulnera; quae melius non tetigisse fuit.
Non est medendum rei publicae, mediante conversione, seu mutatione Status; sed qui
praesens est, conser vari debet: nisi Deus aliud velit. vid. Montaigne, 1. cap. 27. ad
fin. acin temerarios reformatores invehitur, Boccalin. 2. raegg. 76. fol. 344. etc. et in
Pietra del Paragon. cap. 8. et adde eund. Boccalini, 2. ragg. 25. Numquam hoc in casu rem
publicam nostram perieulose laborare credimus; et quemadmodum incendium, citius ab extra,
quam ab his, qui in domo sunt, dignoscitur; sic et eminens ruina regni: Perez. in
aphorism. fol. 39. num. 216. et fol. 152. num. 72. citius eam observant exteri, Richter.
axiomat. oeconom. 82. Botero, d detti. 1. fol. 16. tit. Disordini di stato. vel qui
Imperiinon sunt participes. hi enim quasi fluctibus abrepti dissolutionum, caecitatis
merguntur gurgite, et probos consiliarios spernunt. Henric. Suso. in operibus fol. m.
434.
IV.
Pessimum hic est, quod calamitatibus plerumque homines fiunt
peiores; Richter. axiomat. oeconom. 116. 197. et 202. quod spoliati atque vastati, minus
tamen rebus sunt, quam moribus: ut putares, poenam ipsorum criminum, quasi matrem esse
vitiorum. Credo, manifestare vult Deus cur pereamus, cum per quam rem ad perditionem
ultimam venimus, eam ipsam agimus, cum perimus. Salvianus 6. de gubern. Dei fol. 198.
etc. Ad quid percutiemini, adhuc addetis defectionem. Esaiae, 1. vers. 5. Hocque si fit,
indicium est, corpus totum morbidum esle, ac instareruinam. Et ideo nequaquam uti meremur
prosperis, quia non corrigimur adversis, Salvianus, 6. fol. 206. quia monita ridemus;
Monitis corrigi non quimus. Interdum quoque non agnoscimus eum, per cuius manus daturus
sit nobis Deus salutem. Actor. 7. vers. 25. Saepe optimus Princeps, confusionibus ab
Antecessore relictis, impeditur vel obruitur. Interdum saeculum respuit Medicinam, vid.
Die Reformation der gantzen Welt ad fin iunctam Famae Frat.
R.C. qui tamen tractatus verbatim ex Boccalini Parnasso conversus est. 1. cap. 77. Et
adulatores sunt, qui praesentia tempora commendant, idem Boccalin. 2. ragg. 89.
V.
Primo omnium autem hoc sciendum est: mederi rei publicae non esse in potestate humana. Ergo ante omnia placandus est Deus; Nicolaus, de Clemangis,
epistol. 77. et epistol. 80. namque ubi peccata adhuc vigent, ibi
in vanum laboramus, rationibus Politicis rem publicam stabiliendo. Tunc enim dicit
Iehova; ipsi aedificant, sed egodestruam, et vocabuntur terminus improbitatis. Maleaci.
1. pers. 4. Insolens et obstinata illorum oratio est: Lateres ceciderunt, sed quadris
lapidrbus aedificabimus. Sycomoros succiderunt, sed Cedros plantabimus. Esaiae, 9. vers.
9. Zehner. in adag. sacr. cent. 2. adag. 48. et seq. adde Albadam. in epistol. Belgicis,
fol. 739. Deus dissipat consilia gentium. Psalm. 33. vers. 10. Et vanumest, quod Nicetas,
lib. 2. in Andronico, ait: Nil est, quin ab Imperatoribus emendari queat, nec ullum
peccatum est, quod superet eorum vires. Sed pauci boni in causa sunt, ut toti regioni
parcat Deus. Genes. 18 Aut etiam unus Princeps, qui suam salutem populi saluti postponit.
Exod. 32. vers. 11. etc. Proemendationis proportione remittiturpoena. Dionys. Carthusian.
de probat. Spirit. fol. 87. vid. 1 Samul. 12. vers. 10. ubi proponitur ratio, quomodo
Israelitae olim sese liberarint ab oppressoribus suis:
clamando scilicet ad Deum, eique serviendo, ac confitendo sua peccata. adde Psalm. 107.
vers. 27. et seq. Hic quaeritur, an conversionibus, praesertim
naturalibus et malis maioribus, Sapientia Politica remedium adferre possit? seu
Prudentiane an Fortuna res publicae constent? Sane est in republica aliquid divinius humano intellectu. vid. Xenophontem, in
memorabil. lib. 1. a princip. Unde Vopiscus, in Aurelian. fol. m. 276. Adulatores esse,
ait, qui dicunt: Tantam Principis esse virtutem, ut opus non sit Deos consuli. Fatalibus
impendentibus poenis, omnia fere salutaria consilia spernuntur. Richter. axiomat. eccles.
42. ut iammodo innui supra. Ac in rerurn mutationibus, fatum consilia nostra sibi aptat.
Lenccius, observat. polit. 310. Deus ita ridet consilia humana, ut ea plerumque nos
perdant; vel fallant. Richter. axiom. oeconom. 84. et 230. Prudentes is spoli~at sensu.
Cominaeus, lib. 5. cap. ultim. fol. m. 483. et seq. Ea etiam mala, nec fuga evitant, qui noxii sunt. Ovidius, 4. metamorph.
--- Luctu, serieque malorum
Victus, et ostentis, quae plurima viderat, exit
Conditor urbe sua: tamquam fortuna locorum
Non sua, se premeret. -----
Quidam morbi, sunt Dei flagella; ubi Medici sunt tortores, non salvatores. Paracels.
fol. 21. et seq. tom. 1. Quae autem fatalis ruina sit, is demum nevit, cui, ut Virgilius,
2. Aeneid. canit;
--- Omnis. quae nunc obducta tuenti
Mortales hebetat visus. ---
Erepta nubes est. Is solus videt Deum et angelos, hostibus animos, viresque sufficere
secundas.
Apparent dirae facies, inimicaque Troiae
Numina magna Deum. -- --
Tunc ergo, cui fuga patet, abeat: vel ipso Salvatore nostro suadente, apud Matth.
Sicque Vergiliana Venus:
Eripe nate fugam, finemque impone labori.
Interdum miraculose restituit res Deus; nec etiam utitur personis ad hoc qualificatis:
ut factum tempore Caroli VII. Galliae Regis. vid. Pasquier. 5. cap. 7.
VI.
Quidam etiam rei publicae morbus, sui natura diuturnior est,
disficiliusque curatur. Factio Optimatum longissime durat, cum tyrannis plerumque morte
unius finiatur. Gerhard. decad. ult. quaest. 9. quamvis etiam Tyrannus, vel negligens
Princeps; tantum confusionis interdum relinquat, quantum vel tres Boni vix corrigere
queunt.
VII.
In curatione morbi fere desperati, sensim est procedendum; Pierre Matthieu, in
Seiano, fol. 291. Boccalin. 1. ragguagl. 77. perinde ut corpus cacochymicum, violenta catharsi affligi non debet: quod Medici dicunt. Nam et ea,
quae a natura fiunt mutationes, sensim perficiuntur, et asperae
curationes, periculosos solent excitare paroxismos, ipso morbo perniciosiores. Nec omnia
in republica ad amussim sunt exigenda. Piccart. decad. 13.
cap. ult. At porro in hisce remediis, leges nonnumquam transgredimur civiles: vide omnino
Clapmar. ult. de arcanis, cap. ult. et remedia callida usurpamus. Sueton. Caesare, cap.
19. ubi Casaubonus. Ergo principiis obstare debemus: nec initia negligi debent. Thesor.
polit. 1. fol. m. 187. Bene gubernare, est perite medicari. Plato, polit. Periti ergo
Medici sunt imitandi; qui aegroti venam tentare, noxios humores explorare prius solent,
quam ipsam aggrediantur curationem. Ita et hic, ingenia, natura,
mores, affectus hominum, accuratius indagandi sunt: priusquam ad salutaria remedia
descendere possis, Iacob. Britann. Rex. lib. 2. institut. fol. m. 39. Iuvat etiam
reformationem simulare, licet nil efficiatur: ut tantum mali progressus impediatur.
Boccalin. 2. ragguagl. 16. Nil magis periculosum est aspera medicina; et Medici plus interdum quiete, quam movendo et agendo
perficere solent. Chytraeus, in Chronic. fol. 878. Interdum excidio opus est: ut in Medicina, igne, ferro; ut nobis adimatur id, quo nos peccare fecit;
divitiae, luxus, voluptates. Ezechiel. 16. v. 41. Opus est quandoque corruptione, quae
efficiat generationem, quam nulla reformatio perficere quivit.
Un disordin' tathora, concia un ordine. Adde Cominaeum, fol. 207. lib. 3. cap. 4.
Interdum Deus per calamitates et bella, a scoria populum purgat:
et post restituit priorem statum Esaiae, 1. vers. 25. et seq.
VIII.
Optimum ad mala, ex vi maiore pervenientia, remedium, paenitentia est. Esaiae. 1. v.
16. et 19. etc. Malach. 3. vers. 10. Zachar. 7. vers. 6. et 9. et cap. 8. vers. 16. cap.
10. a princip. Aggae. 2. vers. 18. etc. et cura ne ex fame, vel aliis calamitatibus
similibus, ditiores rem familiarem augendi, pauperesque opprimendi captent occasionem. Ac
inprimis Esaiae, 1. vers. 10. etc. detestatur Deus Caeremonias externas, interna resipiscentia, peccatorumque
cessatione cassas. Antiquissimi, sed pessimi moris fuit, civitates peste, aut fame
laborantes purgare morte hominis in ea turpissimi: quem catharmum et
pharmacum adpellabant; eumque ad locum quendam sacrificio illi constitutum, deducebant.
Quem postmodum septies caprifico, et scylla agresti, aliisque
virgultis silvestribus, partes pudendas verberatum, scrobe eo locifacta, lignis silvestribus comburebant, confectumque cinerem,
pro urbis illius expurgatione et piaculo, in mare proiciebant. Leonicus, de varia bistor. ult. cap. ult. Item in omni seditione, humilis patientia
prodest. exemplo Davidis. 2. Samuel. 15. vers. 26.k Quomodo autem vitia radicitus
tollantur, non palliativa cura (quae
Deo non grata) obducantur, exemplo Wandalorum, egregie docet Salvianns. lib. 7. fol. m.
287. usque ad finem libri illius. Aliena item reddi debent, si velimus nostra cum pace,
retinere. Botero, d. detti. fol. 21. Civile bellum utiliter curatur a)mnhstei/a|, Lysias, Orat. 17. fol. m. 288. Richter. axiomat.
historic. 5.
CAP. VII. et ULTIMUM. De Tyrannicidio, morbisque specialibus, singularum Rei
publicae formarum.
CIrca Tyrannidis Medicinam, in pleno vel legitimo regno, hoc primum quaeritur: An
Monarcha a subditis corrigiqueat? Tyranni ferendine, an auferendisint? vide Canonhiero,
5. dell. intro duzz. 6. Dn. Lather. de censu fol. 1128. etc. item fol. 1155. usque ad
fin. Ritter, de homagio num. 221. etc. Hortleder, tom. 2. lib. 1. (ubi multorum
inseruntur responsa; quod Caesari praesertim in causa religionis
non sit resistendum) Pierre Charron. discurs. singul. iuncto tractatui de la sagesse. ubi
fatetur, se aliquando Ligistam fuisse; nunc eandemk detestari: posito etiam quod
omnia vera fuerint, quae contra eum ferebantur. Et ita censent nonnulli, nefas esse
omnino, ullo in casu violare regem, vim subditorum numquam esse iustam. Alberic.
Gentilis, disput at. Reg. 3. Henning. Armisaeus, tractat. de auctoritat. principum in
popul. semper inviolabili. Guil. Barclai, contra Monarchomach. Ian. Gruter. discurs. fol.
19. etc. ubi deducit, Reges facto, dicto, cogitatione violare, nefas esse. Vietor,
disputat. de exempl. conclus. 14. Sunt, qui hac de quaestione, non
disputandum esle censent: Sicque Argente, notar. Iur. tit. de interdict. unde vi, fol.
34. scribit: In hoc, nostra aetate, quidam scriptores nimium
diligenter laborarunt, et contra D. Pauli praeceptum,
sublimiores potestates pernitioso exemplo suis quaestionibus admiscuerunt. Bono civi,
viro bono, nedum imbuto Christiana mansuetudine, haec
tractare et disputare nefas; etiam recensere et refutare malum: cum refutata etiam
haereant praestigiatis et fascinatis mentibus. Aerod. rer. iudicatar. 10. tit. 14. fol.
965. etc. num. 2. 3. 4. 6. Sed cum de Deo, et contra Deum passim tam temerarie
disputetur: cur non et hac de quaestione, sobrie disputandum
esset.
II.
Potestatem utcumque summam et absolutam, esse pro arbitrio, id est, pro voluntate
boni viri; fatetur Alberic. Gentil. disputat. regr. fol. 27. Sed hunc bonum virum (qui
nempe de Principis diiudicet factis) Principem ipsum esse, affirmat Arnisaeus, item,
tractat. demaiest. 1. cap. 3. num. 3. de Davide, paenitentiamagente, loquens, ex eo, quod
Psalm. 51. dicit: Tibi soli peccavi Domine, infert; eum ita locutum fuisse, quia Rex
erat, et alium non timebat. Etinde Principem, quo ad vim coactivam, legibus liberant
nonnulli, omnino omnibus. Fachinaeus. 1. controversiar. 2. Hocque etiam vult Boccalini,
qui ovibus cornua ideo adempta esse, ait, ne feriant pastorem. 1. ragg. 88. Quia nempe
Monarcha, quatenus talis, nullum recognoscit superiorem, praeter solum Deum; ideo legis
ab eo violatae, neminem nisi solum Deum vindicem dicunt. Et quia magistratus, etiam
impius est a Deo Dn Reinking. lib. 1. class. 1. cap. 3. Ergo recurrendum esse ad Deum:
ubi populus finit, suosque clamores et planctus ad Deum dirigit, tum eum ipsum mirabilia
sua incipere operare. Perez. fol. 195. num. 151. vid. Boccalin. 1. ragg. 18. Waremund. de
subsidiis. fol. 59. et seq. Cominaeum, lib. 5. cap. ult. fol. 482. ac Bellarmin. 2. de
conoil. cap ult. et 3. de Pontific. cap. 19. Sebastin. Franck. In der
Kenser und Bäpst Chronick fol. m. 236. ubi contra bellum rusticorum. Consentit
Wigelius, in der Postill. Domin. posi Epiphan. adde Arrian epictet. 1. cap. 9. Iohann.
Ferrar. Montanum, de republ. bene instit. lib. 8. cap. 3. Domini est terra, et propterea
is miracula facit, ac punit Reges, Exod. 9. cap. 29. vom Trost wider
Gewglt / consule Arndium,
Psalm. 103. contione 3. part. 2. et in contion. 6. ad Psalm. 102. de horrendo exitu
tyrannorum, Camerar. 3. cap. 3. Sane Davidem, non in Uriam (quamvis eius subditus fuerit)
peccasse; inconsiderate dicunt nonnulsi ex Patribus quoque.
Sed certe peccavit erga proximum, peccavit contra ius naturale, quo omnis homo homini est
obstrictus. Tibi soli, inquit, peccaveram; id est, tu sciebas peccati gravitatem, cum
adhuc non palam esset. vid. Tremell. in not. ad Psaim. 51. Deo soli, caecum domus scelus,
ut Vergilius loquitur 1. Aeneid. retectum erat. ut docui tractat. de maiestat. in genere
cap. 8. ad sin. Et in dissertatione de iure monarchiae liberae Iacobus Augliae Rex,
contra Buobananum de iure regni Scotici scripta, multis deducit, praesertim fol. 13. etc.
non esse resistendum Regi, misi suspiriis et lacrumisad Deum fusis. Georg. Hackevvill, in
Scuto Regie. Et quam grave sit de superioribus iudicare, edocet Firmanus, cap. 4. speculi
interni. fol. 498.
III.
Alii omnem Principum maiestatem, Ephororum et populi censurae, per omnia subiciunt.
Buchananus, tractat. de iur. regn. Scotic. Iun. Brutus, in vindic. contra Tyrann. (quem
tract. sing. oratione defendit Iessenius a Iessen.) et Auctor anonymi libelli, de iure
magistrat. in populum. quem Thuanus maxime improbat, lib. 57. fol. 1149. Forster. de iuru
dict. fol. m. 676. Casman. in polit. fol. 45. etc. P. Faber, in respons. contra
carpentar. fere pertot. Vox populi, vox Dei est. Populum voco regnum totum, omnium
statuum conventum; cui et maxuma praefulgens potestate, sui
suarumque actionum, reddere necesse habet rationem. ut ait Anton. Perez. in aphorism.
fol. 191. num 142. Et ita Caroli Magni Maiores, ad se Regnum Francicum transtulerunt,
Statuum ac Pontif. Maximi auctoritate. In oppressione, optimum remedium preces; sed post
preces mittit Deus quandoque Moysen, Exod. 2. vers. 23. et cap. 3. vers. 16. iubentur
congregari senes. Sic Deus contra Rehabeam, Ieroboam excitavit.
IV.
Omnium pessime Iesuitae, Patres Societat. Iesu nonnulli, sentire dicuntur etiam a
privato; veneno ex insidiis modisque clandestinis similibus aliis occidi, necarique posse
Regem. Mariana. 1. de instit. regis, cap. 6. et seq Ludovic. Molina, tract at. de iustit.
et iure tom. 4. disput. 6. consentit Saresberiens. in polycr at. lib. 8. cap. 20. etc.
vid. Isaac. Causabon. epist. ad Fruntonem Ducaeum. Tractat. Gall. hac de quaestion. singularem, cui titulus Contrasassin. Goldast. in
replicat. Haec opinio multo periculosior videtur superiore. illa concedit spatium se
defendendi, et innocentiam contra falsas quandoque calumnias, asserendi, resipiscendi
etc. Illa vicinis Principibus, antequam Rex pellatur, causam suam probat, et scriptis
publicis omsi nationi notam facit: ad totius mundi
provocat iudicium, et tunc potest se itidem defendere Princeps. Illae non statim extremum
remedium tentat, sed gradus quosdam habet. Eadem etiam haeretico non subtrahit
oboedientiam, et quoque infideli: honestatem modo non spernat et aequitatem naturalem.
Eadem statibus tantum, non cuilibet privato, concedit iudicandi potestatem; et itae
optimis, causa publice cognita. Haecque
ideo opinio pessima decantatur (a Calvinistis, quorum tamen asseclae quidam pro eadem
prius propugnaverunt) quia fraude et insidiis, bonam causam defendere dicitur, quod nec
Ethnici probarunt; privato iudicium tribuere, et Enthusiasmos
iactandi occasionem, et inde Diabolo illudendi ansam praebere. Ut videre esse aiunt, m
Ravaillac. vid. Mercure Francois fol. 9. De nova tyrannidis
significatione, Iesnitarum; qua Principes excommunicati habentur
tyranni, multa odiose congerit Leidresser, in dissertat. 1. cap. 7 Falli huius opinionis
asseclae videntur, quod non distinguant inter legitimum Regem, et oppressorem
extraneum.Quis extendet manum suam in unctum Domini, et innocuns erit, 1. Samuel. 26.
vers. 9. Ehud tamen ex insidiis occidit Regem Moab. Iudic. 3. vers. 21. Etsi vero Ehod
multa in toto hoc facto simulavit, et Dominum suum regem trucidavit, tamen non est
sceleris accusandus, quia fuit a Deoexcitatus ad liberandum populum Dei, inquit gloss.
Osiandri Parile exemplum est Iahelis Iudic. 4. Hincq, an Patres Societatis parricidii, in
persona Henrici Magni, Galliarum Regis commissi, culpa aliqua teneantur? inter P. Cottonem, et quosdam Boni publici (ut prae
se ferebant) ini Gallia studiosos, magna ante paucos annos et ex hinc inde editis libris,
satis nota controversia fuit. Certe nonnulli etiam qui Catholici videri volunt,
omnemcontra rationem Iesuitas excusari putant. Sermonibus enim et scriptis per orbem
divulgatis, id iam praestitisse aiunt, ut securi possint esse spectatores Insidiarum,
contra reges positarum; necipsi peri culo se offere habeant necesse. Auctor Mercurii
Gallici, Catholicae alias teligioni addictissimus, fol. 8. inquit: Miserable assassin de
Ravaillac, qui n a pru pour subiect de faire un tel parricide autres maximes, que selles
de Chastel. Et idem sol. 313. de prodigio illo hominis (Ravaillacum dico) loquens, ita
scribit: a ceux qui demandoient, qu'il avoit meu a cest attentat, ilrespondit; Les
sermons que i'ay ouys etc. et fol. 235. Ravaillac entoutes sesresponses aux demandes sur
le parricide, s'aidoient subtilement des maximes de Mariana Iesuite, et autres, qui ont
escrit, qu'il estoit permis detuer les Rois etc. Unde et amplissimus Thuanus, in
poematibus sacris ita canit:
Scilioet has arteis nuper gens gnara nocendi,
Exitio invexit Gallia nata tuo;
Hesperiae fuscis gens emissaria ab oris etc.
Sunt tamen et cur sunt ? qui nunc quoque crimine in isto
Obtendunt causam Relligionis agi.
Certe mors Henrici IV. mirabilis fuit: Sed tamen per eam Deus multorum humanorum
confilrorum vanitatem ostendit. Addunt alii: Quemadmodum Domitiani necis gloriam,
Apollonio Pythagoraeo, Philostratus lib. 8. de eius vita. et vid. eund. lib. 5. fol. m.
228. tribuit: Iuventutem, inquiens, omnem Senatorii ordinis, et quicumque prudentia
maxime pollere videbantur, eos adversus ipsum concitavit: Provincias peragrans, et cum
Proconsulibus, Praesidibus ac Praefectis sermones philosophicos serens, Tyrannorum vim et
potentiam non esse invictam, et quo terribiliores haberi volunt, eo facilius
circumveniri. Memorabat igitur Panathenaeorum celebritates, quibus Harmodius, et
Aristogiton celebrantur, et facinus in Castello Phyle inchoatum, kai\
to\ a)po\fulh=s2 e)/rgon, unde triginta Tyranni oppressi etc. hoc idem de
Iesuiti, nullo verbo mutato, dici posse pertendunt. Vide sis Lerdresseri Dissertationem
politic. super controvers. inter Paris. Aoadem. et Iesuttas lib. 2. cap. 9. Petr.
Molinae. de Monarch. cap. 7. Capellus, in assert. Bonefid. adversus Rosvveid. fol. 5.
etc. adde Pasquier. 7. des reoberob. cap. 18. ubi de Assassinis. Sed Patres Societatis
iam alrquoties publicis scriptis se excusarunt Et ipsimet
supra positae sententiae non subscribunt. Ioh. Argentus, de Statu Socier. in Polon.
Proving. fol. 145. et seq. Certe iam olim Pontifices fuerunt accusati, quod Heinrico IV.
Imp. hostes concitarmt, et rebelles fecerint subditos suos.
Helmoldus. 1. cap. 19. Sed haecres altiorem antiquitatis indagationem requirit.
V.
Sed meam quod attinet opinationem: hocquidem dubitationem habere non videtur; quod
administratione tantum, si quis sit Tyrannus, et superiorem alium agnoscat: ad supremum
tunc iustitiae tribunal, recte confugiant oppressi. Quin et magna in Deum, ac nosmetipsos
iniuria foret. inferioris et immediati si nostri Magistratus Tyrannidem, vim vel
miustitiam, per superioris, itidem a Deo praepositi invocatum auxilium, a bovis vel
cervicibus nostris, haud averteremus. Et ad hoc Imperator et quilibet supremus Princeps,
tamquam in specula collocatus, super inferiores eminet
potestates; omuem ut cohibeat iniquitatem. Quod scribit Clariss. Petr. Fr. Mindanus, 1.
de process. cap. 13. sect. 4. et 11. add. Maulium, de homag. cap. 2. num. 6. etc.
Moditium, 5. magistratue, quaest. 5. Paurmeister. 1. de iurisdict. cap. ult. num. 13.
etc. vide Reinkingk. 2. class. 2. cap. 16. num. 4. etc. ac num. 20 etc. Anne autem
Princeps inferior, subditos suos declarare potest rebelles? Sunt, qui negant: cum nequeat
in causa propria esse iudex. t. t. C.
ne quis in
sua causae ius dic. l. 10. ff de iuris dict. et ad superiorem recurrere possit. vide
Brunning. disputat. de Universitat. th. 93. Coler. cons. 1. Et facit huc, quod in Imperio Germanico Romano Dominus ac subditi certas habent
Austrogas. Lather. 1. cap. 12. nu. 6. etc. Ziegler. ad Calvol. fol. 62. Similis quaestio
est, an Dominus a subdito offensus, desuper cognoscat? vide Menoch. consil. 40;. a
princip. Acad. Ingolstad. in tom. 1. consilior. var. ICC, consil. 1. num. 46. etc. Hinc
recepta est Germaniae Iureconsultorum decisio; Cameram Imperialem, mandata contra
Dominos, subditos Imperii maletractantes decernere utiliter: sicut et Imperatc???em, sub
poena privationis beneficiivel iurisdictionis. Vasallos item,
subditos feudales male tractantes, poenam incurrere privationis, etiam nulla admonitione praevia: si de crebra in subditos saevitia notorie
constet. Rosenthal. de feud. cap. 10. conclus. 33. nu. 45. et multis seqq. Wesenbec:
consil 146. Cod Fabrian. tit. 18. definit. 2. lib. 3. De Rusticis quibusdam seditionis
nomine accusatis, consilium habet Dn. Volzius, in tractat. de inquisit.
VI.
Est et res expedita in eo Principe, tyrannice qui imperat et tamen magistratus seu
primus magis Senator, quam Princeps est; licet Princeps, aut etiam Rex appellitetur:
qualis est Dux Venetorum, et qui sunt similes, magna nonnumquam
potestate fungentes; sed rei publicae interim forma, adhuc intra
metas Aristocratiae, vel Democratiae consistente. Tales enim, Senatus vel populi
Syndicationi omnino obnoxii videntur.
VII.
Magis etiam est ut dicam, Principem lege qui fundamentali constitutum Inspectorem
habet, (quales in Lacedaemoniorum regno Ephori, et in republica Arragonensi, qui magna iustitia dicebatur, exstiterunt)
ab eo in ordinem ex inordinato adduci posse. Tunc enim Rei publicae, maior Regis potestas
est. Mariana. 1. cap. 8. Et ephori, ad regni tuendum statum, publica, totamque rem publicam repraesentante funguntur auctoritate.
Steph. Iun. Brutus. quaest. 6. Et expedit interdum ut ostendant, quid possint. Boccalini,
2. ragg. 93. De depositione Imperatoris Romani, vid. Conrad. Lancellot. Templ. Iudic t.
cap. 1. §. 2. fol. 96. qui idem, fol. 589. agit de causis propter quas Pontifex deponi
queat. Et de submotione Imperatoris, solos Electores, nil reliquos Imperii Principes
participare dicunt, Arumaeus, discurs. de ???urepublico 9. thes. 11. fol. 100. In hanc
poenam incurrit olim Ludovicus Pius, de crius depositione per Episcopos, et eiusdem
restitutione per Synodum, vid. Fauchet. tom. 2. des antiquitez. lib. 8. cap. 12. et 14.
Carolus Grassus. Lehman. fol. 186. lib. 2. cap. 44. Henric. IV. Guilliman. in
Hahspurgicis. fol. 160. etc. Lehman. lib. 5. cap. 27. fol. 426. et seq. item, ibidem.
cap. 32.
34. 39. 40. Bellarmin. lib. 1. de translat. Imperii cap. 2. fol. 391. ut et ibid. cap.
12. Adolphus de Nassau. Avent. lib. 7. Textoris Nassawische Chronick nick fol. 78. etc.
Lehman. 5. cap. 119. Siffredus, a Georgio Fabricio editus, fol. 332. et Wenceslaus,
Filius Caroli IV. Cuspin. in Wenceslau. adde den Calvinischen
Model / fol. 83. et Lehman. ultim. cap. 59. ac 71. Chronicon Riddagshusense
Meibonii, fol. 58. et in Constitut. Goldasti sententia habetur Electorum, contra
Wenceslaumprolata. Et Franco-Galli, iam ante Pontificis Max. interventum, ultimum ex
Merovingis propter inertiam deposuerunt, Albert. Stadens. sub Anno Christi. 751. 752. et
754. Bellarmin. 2. de Pontific. cap. 17. m. fol. 254. col. 2. ac item de Iure Gallorum,
in eligendo Pipino, vid. Fauchet. des antiquit. tom. 1. lib. ult. cap. ult.
VIII.
Lex itidem principatu quae exuit Principem, contra leges qui aliquid molitus fuerit
sundamentales (qualis recensente Meterano, in Brabantia et
reliquis Belgii Provinciis vigebat) supra recensitam admittit opinationem. Qui namque in
deditionem, certis venerunt foederibus: ut, quia sibi reser varunt suas leges et privilegia: ii, quantum ad plenitudinem
potestatis, haud subditi dicuntur; quod disertis verbis fatetur Gentilis, disput at. reg.
1. fol. 14. et seq. ibique Belgarum, et Helvetiorum olim, pro sua
libertate feliciter per aliquot annos confecta, haud improbat Bella. vid. eund. disput.
reg. 2. fol. 52. et disputat. 3. fol. 114. adde Hugon. Grotium. de antiquit. rei publ.
Batav. cap. ult. Oration anonymi, de iure belli Belgici. Baudium, or at. ad regem
Angliae, de foedere cum Hispano non faciendo Quod et porro ad omnem fere Statum extendunt
Mixtum; eo quod partis alicuius Imperii participem qui iure suo fraudare satagit,
rebellis magis subditus, quam Princeps censetur Tyrannus. Dn. Reinkingk. class. 1. lib.
1. cap. 3. num. 40. etc. Generosus Dn. Steno Bielke, discurs. de iureregio. nu. 3.
Maiestas enim regnantis, maiestate regni obstringitur: Kirchner. 2. th. 3. b. Hoennon. 9.
th. 11. Iun. Brutus, quaestion. 6. adde Buxtorff. thes. 11. et 76. etc. Hocque nist
concedatur, leges fundamentales nil nisi umbra sunt. Natura
etiam evenit, ut omnis obligatio habeat actionem: Ergo cum hic
civilis deficit; succedit iurisgentium, nempe Bellum. Non semper rebellio est, quando cum
Attalia clamatur, seditio, seditio. Sic praeteritis annis
Ungaria et Bohemin, praetextu Status Mixti, deposuerunt Ferdinandum II. Caesarem nostrum,
eaque de re, varia et contraria edita sunt scripta. Sed eo conatu
inconsiderato, sibi magnas calamitates procurarunt. Sueci,
idem iam non semel tentarunt. De Erico Pomerano, et processu
contra eum servato, vid. Iohann. Magnum. lib. 2. cap. 22. ac de remotione Sigismundi
Poloni, vide Orat. Skyte, item exeg esin eius historiae
singulatim editam. Sed et adde relationem Typotii, de rebus Suecicis, Ericusetiam,
Sigismundi Patruus, una cum posteris fuit remotus. vid. d. exeg
esin. fol. 27. et Ionam Koldingensem, in Daniae descript. fol. 136. etc. Et regu lariter
tamen etiam in Statu Mixto, rebellio est periculosa. Boccalin. 2. ragg. 11.
IX.
Verum si Princeps sit absolutus, planeque summus, hoc est, si neque intra, nec extra
rem publicam habeat superiorem: quales tamen fere nullos esse dicit Waremundus, de
subsid. fol. 149. et seq.) Et tamen non putare debent, sibi omnia et in omnibus licere.
Sicque Theodosius a S. Ambrosio excommunicatus, publice paenitentiam egit: ac etiam
Ludovicus Pius, Galliae Rex, ob occisum Filium Fratris, Pasquier. 5. cap. 1. fol. 650.
Subditorum vero resistentiam quod attinet, hic inter eum, qui
exsistit dus1ko/lws2, et inter eum, qui o(loklh/rws2, ac omnia pietatis, iuris ac honestatis repagula nefarie
perfringit, distinguendum est: quod in priori prorsus non liceret, id fortasse in hoc
posteriori permissum; ut scilicet publica auctoritate contra
eum procederetur; cum talis Tyrannis, non amplius potestas sit, sed purum latrocinium.
Gerhard decad. ult. quaest. 6. Vernulaeius, 1. polit. tit. ult. quaest. 3. et seqq. Si
nempe Tyrannis ipsius sit nota et obfirmata, aliaque desint remedia. Tholosan. 26.
derepublic. ult. num. 8. etc. vide omnino Bechtii disputat. de securit. thes. 141. et
multis seqq. Gerhard. loco de magistrat. num. 485. Et hic plenario
resistiturregi, non viiurisdictionis; quia nemo iudicat Principem, cum nemosupra eum sit;
Vernulaeius, 1. polit. cap. 19. quaest. 5. nec populus in propria causa possit esse Iudex sed
defensionis hoc fit iure, quam etiam adversus Parentes, nonnullis in casibus concedunt
nostrates; et quae semperlicita, cum iurisdictio deficit ordinaria. arg. tot. tit. C.
quando lic. unicuique se def. adde Camman. disputat. 2. tb. 40. etc. Betsium, tractat. de
pact. famil. fol. 747. etc. Responsum iuris, von der Reichsstärt
Ständt / Regalten / etc. im sechsten Puncien / per tot. consil. 6. in causa Brunovicensi. Maul. de homag. cap. 3. num. 4. etc. Secret. de
Finances, . 7. b. Molan. tractat. de fide haeretic. serpand. lib. 4. cap. 12. etc.
David. Parae. com. epistol. ad Roman. cap. 13. Bene Bacchovius, ad Treutlerum disputat.
1. th. 6. fol. 23. Interest plane inter delictum Principis simplex, et quod committitur
in Statum, et vitiattotam administrationem, vel etiam Principem transformat in Tyrannum;
quo casu ex veris rationibus Politicis, imo ex iure gentium, populis iugum excutere fas
est: sed inde Principem legibus poenariis obligatum esse, minime efficitur. De notis
Tyranni vide Waremund. de subsid. fol. 147. Boccalin. 1. ragg. 76. Ac quomodo differat
Tyrannus a vero Rege, vide Sieur de Goyon. 4. d. divers. lecons. cap. 8. Tyrannus non
est, qui uno atque altero vitio
laborat; nam nemo hominum vitiis caret, maxime Princeps, propter multiplices occasiones.
Non etiam Aristotelis definitio placet; Boccalin. 1. ragguagl. 76. Sed Tyrannus est, qui
si toleretur, regnum totum interiret. Aliud est resistere, aliud iudicare et punire.
Bellarmin. 2. de Pontific. cap. 29. et lib. 2. de Concil. cap. 19. adde Barclaium, contra
Monarchomach. lib. 3. cap. 8. in fin. Sic David, etiam privatus, defendit se contra
Saulem: quem tamen non occidit in spelunca: et occidisset
forsan, si in acie ipsioccurrisset. Subditi non puniunt peccata regis, nec propterea eum
regno privant; nisi forte evertat plene, vel alteri subicere velit regnum. Ac etiam ubi
defensio conceditur, non ea permissa censetur, nisi salvo regis iure, (Nam et impius Rex
est a Deo, Bellarm. d. Lacc. cap. 8.) et cum moderamine certo: quod consistit in
repulsione, non expulsione; nisi offensio urgentior et pertinax hoc velit.
X.
Ac sic Monarchia licet Romana plenum regnum fuerit; nihilominus tamen Nero, Claud.
Caesar, hostis a Senatu iudicatus, et ut more maiorum puniretur, quaesitus fuit. Sueton.
cap. 40. Sic Commodo, pugionem Senatus misit, et de eo acclamationes Senatus fuerunt:
hosti patriae honores detrahantur, parricida trahatur. Hostis Deorum, parricidia Senatus.
Qui Senatum occidit, unco trahatur, qui innocentes occidit, unco trahatur etc. Lamprid.
De Maximinis; Hostis publici caput in profluentem abiciatur, corpus eius nemo sepeliat.
Qui Senatui mortem et vincula minatus est, ut debebat, interemptus etc. Capitolin. et de
iisdem in Gordian. Seniore. fol. m. 236. scribit idem Capitolin. Usus est Senatus ea potestate, qua debuit. De Heliogabalo Lamprid.
Statuarum eius titulos, luto tegerunt, utfieri solet Tyrannis. Exempla sunt etiam in
promptu aliorum populorum. Weihe, de suecess. D. 2. Et ita etiam haereticus Papa, ipso
iure amittit dignitatem. Bellarmin. 2. de Pontific. cap. 30. Traianus magistratum a se
constitutum, gladio, quem ei dedit, etiam uti debere contra dantem, pronuntiavit. Dion.
in Traian. An vero Citatio ad Tribunal Dei sit licita? vid. Richter, axiomat. histor.
290. et 299. item me, tractat. de appellat cap. 2. §. 13. Mexia. 3. cap. 22. De
Lynconiense, P. Max. Innocent. ad Tribunal Christi vocante, vid. Ioh. Hussitam, d.
eccles. cap. 18. 22. 4. et dicam proxime (Deovolente) intract de poenis.
XI.
In regno Successorio legitimo, etiam agnatis et primogenito, ius aliquod regis
corrigendi tribuit Ichann. de Terra Rubea. fol. 102. usque 116. Sicque fecit Eduardus III. Angliae Rex,
cum Patre nominis eiusdem. Froissart. 1. cap. 5. usque ad 16. Aliquando primogenitus
summam rerum habet: sed ex Patris voluntate, consiliorum participes debent esle fratres;
qui mos inter Austriae Principes sollemnis fuit.
Gerard. d. Res. fol. 112. Debet etiam Rex vicinus, iniuria
oppressis subditis alterius Regis, auxilium ferre. 5. polit. 9. Perez. in aphorism. fol.
15. num. 68. et fol. 157. et fol. 165. num. 97. et seq. Brutus, in Vindic. quaest. 4.
fol. 137. Dn. Bielke. d. discurs. num. 8. Sed vide Forster, in hypomnem. n. 76. ubi diss.
Et potest a subditis vocari. Reinkingk. lib. t. class. 1. cap. 3. nu. 38. fol. m. 10. et
vocatus debet sequi. Parae. 1. exercitat. cap. 3. maxume in causa
religionis, ut censet Gerhardi, de magistrat. n. 211. Quienim non est Tyrannus,
Tyrannidem odit, et tollit vicinam: et homo hominem ivare debet, Deuteron. 23. vers. 15.
et seq. add. meum tract at. de appellat. cap. 2 §. 14. Sicque Petrus Castiliae Rex, a
Papa propter Tyrannidem Regum vicinorum auxilio eiectus, eique
frater nothus suffectus fuit. Froissart. tom. 1. cap. 230. etc. Saltem per
interpositionem vicini Pax commodissime inter Principes et subditos conciliatur. De
rebellibus, dissertationem edidit Iohann. Albanus. Ritter. ad Const. Henric. VII. Imper.
qui sintresttes. Ac quomodo se Princeps pius gerere debeat, si subditi sunt rebelles,
docet exemplum Samuelis, 2. cap. 16. Ac de Tyrannis etiam electa habet Filesacus 1.
select. cap. 9.
XII.
Sed hic sciendum, in Monarchia
difficilia esse remedia. et periculosa maxime: quia fere semper, fortius boni, pro
libertate loquuntur, quam pugnant. Aemylius Probus, in thrasybulo. Ipsi oppressi interdum
respuunt occafiones libertatis. Exod. c. vers. 21. ac quandoque adeo serviles sunt, ut
non intelligant eorum visitationem. Exod. 6. v. 9. Necitem fortiter, etiam iam liberati,
libertatem tuentur. Exod. 14. vers. 11. et seq. ac cap. 16. vers. 3. Ita quoque populus
Romanus, ingratus fuit erga Caesaris occisores. Et de periculo coniurationum, vide
egregie disserentem Machiavell. in discurs. lib. 3. cap. 6. Forster. bypomn. n. 7. adde
Canonhiero, 5. cap. 4. et Cominaeum, lib. 3. cap. 8. fol. 241. Et quomodo motus periculo
carere possint? cum etiam viri boni, hac in parte fere non nisi
improbis uti cogantur Indic. cap. 9. et 11. vers. 5. Cominae. lib. 6. cap. 9. fol. m.
557. et ipse David contra Saulem talibus se defendit. Reges ergo tolerandi sunt. Richter.
axiomat. histor. 13. et facile est, alicui alrqua Imperia vituperare, si ipse
difficultatem Imperii non noscae. Richter. axiomat. histor. 24. Ovid. 2. metamorph.
Tunc sciat ignipedum vires expertus equorum,
Non meruisse necem, qui non bene rexerit illos.
Sapiens item vix dignatur Patriam, et Imperium mundanum, ut machinetur coniurationem.
Montaigne, 1. cap. 50. ad fin. Et Stultus est, qui in gratiam vicini Principis, contra
proprium Regem aliquid molitur. Boccalin. 2. cap. 2. Bonus etiam Princeps confidens esse
debet, si populus rebellis sit, nectimere mortem, Montaigne, 1. cap. 23. fol. 97.
Quod autem non sit rebellibus cedendum, sed potius in regno (ut Rex) moriendum; vodque
regnum sepultura sit sane praeclara: reputavit Theodora, uxor Iustiniani, tempore
seditionis Hypatianae, Glycas, fol. in. 372. Interdum etiam, pro temporis diver sitate,
pariles coniurationes non sunt eiusdem effectus. Ita Brutus Tatquinium feliciter regno
deturbavit, alter Brutus Caesarem occidit, in felicissimo eventu. Boccalin. 2. ragguagl.
30. Merovingis, sine motu fere, ademit Regnum Pipinus. Girard. late tom. 1. fol. 170. et
c. item lib. 3. a princip. ac etiam fol. 208. etc. a Carolinis pervenit regnum ad
Capetum, Girard. fol. 524. et item 588. Sed licet fere eaedem adfuerint causae et
occasiones: non potuit tamem ab Henrico III. ad setransferre Regnum Guysii Dux. Etiam
coniurationessunt periculosicres, quae habent unum caput. Gravius est nomem Imperii, quod
non potest e republica tolli, nisi per alium Imperatorem,
Vulcatius in Avid. Cassio. Sed an in seditionibus rigor vel lenitas praectet, in utramque
partem exstant exempla, Bellay. 8. fol. 907. et seq. ubi de Caroli V. rigore contra
Gandavenses, quo nomine male audiebat a Francisco I. Bellay. 9. fol. 989. et seqq.
multis. Ac rebellibus vitam atque privilegia relinquenda, arguit liber de Pace Constant.
in usib. Feudorum. Quodque contra seditiosos clementer sit procedendum: nec ideo non
statim rebellioni resistendum, ut ansam praebeant seditiosi, ipsis privilegia adimendi,
monet Pierre Matthieu, in Galiaula, fol. 8. Boccalin. 2. ragguag l. 7. Seditiones itidem,
non nimis crudeliter puniendas, censuit M. Ant. Imp. cognomento Philosophus, Rittershus.
in Principe civiliter bono. fol. 178. Acnimis severam Medicinam, Belgico bello ansam
dedisse, opinatur Conestagius, in praefat. tractat. della guerra dellae Germania
inferiore. In Gallia, quod Reges satis faciles fuerunt erga
protestantes, et bonis saepe conditionibus pacem sanciverunt, id ex no~nullorum
sententia, videtur servasse ill ud regnum. De poenis etiam
rebellium ac seditiosorum, vid. Aerod. rer. iudicatar. fol. 588. etc. fol. 607. etc. Quin
imo Tyranni saepe necessarii, et erepublica sunt. Richter.
axiom. oeconom. 26. Siloco castigationis paternae habeantur. An autem post mortem de
Principibus sit iudicandum, dispicit Montaigne, 1. des essais. cap. 3. fol. 8. ad fin.
Cavendum etiam, ne exinde Anarchia oriatur: Richter. axiomat. histor. 194. Boccalin. 1.
ragg. 18. et 2. ragg. 11. vel ex uno decem Tyrannisiant. Pierre Matthie, de l' histoir.
d. derniers troubl. fol. 85. vid etiam hisier. Sebastian. Francken, universalem, ubi de
Daniae Rege Christierno. Acseditiones quoque a malo Angelo immittuntur, ut eo puniantur
populus simul et Reges. Saepe posteriores confusiones prioribus oppressionibus sunt
peiores. Lehman. 5. cap. 6. fol. 519. qui idem, lib. 6. cap. 8. fol. 691. et 695. tradit:
Seditiosos esse pertinaces, ipsis
iudicium perverti, nolle moneri, vel errorem fateri. Multi privatum ob commodum, volunt
componi bellum civile. Lehman. 5. cap. 29. fol. 436. et seq. Multi etiam sub praetextu
communis libertatis ac salutis uniunt se et coniurant contra superiorem; interim privatas
vindicant iniurias, iniusteque parta tuentur, Lehman. 5. cap. 32. fol. 453. Sane non
omnes reformatores, bonum sinem habent. Seditiones probe diiudicandae: habent plerumque
praetextum recuperationis libertatis; sed privata commoda a plerisque spectantur. Mercure
Francois, fol. 9. b. vide omnino Amirato. 19. cap. 10. Zieritz. de convers. fol. 32.
Cominae. lib. 1. cap. 12. fol. 79. Dominos recipiunt interdum, qui maxime repellunt.
Magna itaque imprudentia est, rebellionem concitare, et se subdere Regi deteriori,
Boccalin. in pietra del. Parag. cap. 17. eiusque imprudentiae exempla proponit Siculos et
Belgas, qui Alenconium vocarunt, Cl. Lansius, compater ac
amicus meus certus orat. contra Gall. fol. 186. Saepe, qui libertatis tutelamprae se
ferunt, Imperium evertunt; et everso Imperio, ipsi libertatem aggrediuntur. Pauci sunt,
de quibus tempore civilium bellorum praedicari potest, quod de Bruto Lucanus, lib. 2.
------ Tibi uni
Per se bella placent -----
Accipient alios, facient te bella nocentem,
Quemque suae rapiunt scelerata in proelia causae.
Hos polluta domus, legesque in pace tim endae;
Hos ferro fugienda fames, mundique ruinae
Permiscenda fides. - -- -- --
Et lib. 1.
Non erat is populus, quem pax tranquilla iuvaret,
Quem sua libertas, immotis pasceret armis.
Inde irae faciles, et quod suasisset egestas
Vile nefas ----
----- Et multis utile bellum.
Cavendum item, ne dicatur, quod idem, dictolib. 2. de Sylla,
Lucanus canit:
-- Dumque nimis iam putrida membra recidit,
Excessit Medicina modum; nimiumque secuta est
Qua morbi duxere, manus -----
Et sic merito taeduit Carolum, Ludovici XI. Fratrem, boni publici causa, tot homines fuisse caesos. Cominaeus. lib. 1. cap. 5. fol. 44.
De seditione in Flandria, a lacobo Artevillano mota, vid.
Froissart. 1. cap 30. 51. et 116. De coniuratione Thrasibuli et Pelopidae, vide
Plutarchum in Pelopid.
De Cassii et Bruti, eund. in Bruto. Quodque in bello civili non sit discursus, et libelli
famosi ferendi, monet Barclaius, in Argenide, fol. mibi 202.
XIII.
Hic quaeritur, an licitum sit subditis, religionis causa, a Rege deficere, ac contra eum arma capere? Sane quamdiu per
vim ad faliam religionem neminem cogit, pro Tyranno haberi nequit; et idcirco oboedientia
ei et honos debetur. vide Scioppium, in Consil. Regio, fol. m. 29. Sivero aliquid iubeat
potestas, quod facere haud debeas, Deum magis, quam ullum time hominem. Gerhard. decad.
ult. quaest. 7. ac loco de magistrat. num. 480. etc. Keckerman. fol. 521. et seq.
Hortleder. lib. 2. tom. 2. Arumae. tom. 4. discurs. 18. Ego, de maiestat. dissert. 2. Nec
tamen pro Tyranno censendus, si non aperte saeviat, totasque urbes ac provincias
exscindere nitatur; et ita non iam persecutor religionis, sed etiampolitice Tyrannus
exsistat. Robert. Abatus, in demonstr. Antichr. fol. 150. Euseb. in histor. ubi de
Dioclet. Hackevvil. in scuto Regio lib. 2. et 3. Caret enim dolo: cum putat hoc Deo
placere. Sicque Traianus Optimus fuit Princeps, et tamen saevus in Christianos. Etiam
magna differentia est, inter Principem veterem religionem defendentem, et eum, qui novam
inducit. Sed Catholicis, ac praesertim Patribus Societatis adscribitur hoc dogma, quod
omnem Principem Tyrannum pronuntient, quicumque a religione Catholica dissentit; et porro Regem haereticum a quolibet, etiam
privato, impune occidiposse, statuere dicuntur. Hoennon. disputat. 2. thes. 16. a.
Gerhard. in coron. th. 19. ubi plures allegat, add. Hoennon. dict. disputat. th. 14. et
15. Mercure Francois, fol. 21. b. item Boccalin. i. ragguagl. 18. Sane Apostasia, haud
dominium tollit. S. Thomas. 2. 2. quaest. 12. artic. 2. Et haeresis fuit Galilaeorum,
ethnico vel infideli magistratui non esse oboediendum, Baronius, A. C. 1. num. 16. et
seq. Hodie in Germania a Catholicis magistratibus, si subditi
beneficio emigrandi uti nolint, libertas conscientiae, et securitas rarissime
relinquitur. Id num constitutioni de pace religionis conveniat, nunc non disputo, eaque de re dixi in tractat. de maiestat. dissertat. 2. cap. 6. num.
13. Illud tantum addo, emigrandi hac necessitate duriuscule urgeri
Vasallos, aliosque ditiores subditos: quorum res familiaris, discessum maxuma sine patrimonii iactura vix patitur.
Quatenus oboediendum sit regi impia praecipienti, vid. Rein King. 1. class. cap. 4. Sed
non debet ad seditiones quasi urgere subditos Princeps. Quia ultimus punctus patientiae,
desperatio est. Perez. in aphorism. fol. 125. num. 3. et ex desperatione fit furor, qui
plerumque regem et subditos perdit; ac de causis, quae ansam seditionik praebere possunt,
agit Avenarius, disputat. polit. 15. thes. 11. Notandae etiam sunt regulae sequentes.
Intercedere
quandoque et impedire populus potest, si quid inique perpetrare velit Princeps. i.
Samuel. 14. vers. 45. Si Tyranno est resistendum, hoc ad ordines nes spectat; non ad
privatos, licet eorum sint multi. Raro felicem resistentia sortitur eventum; quia
plerumque qui resistunt, malis affectibus sunt onerati. Si liceret populo deponere Regem
malum: nullus Princeps esset tutus; nullus populus esset absque tyranno. Raro enim
subditi de principis sui Imperio non conqueruntur. Non fidant principi offenso, qui
rebelles olim, post gratiam impetrarunt. Bocalin. 1. ragg.
36. fol. m. 161. Aca Principe exacerbato, non speranda administratio clemens. Boccalin.
1. ragg. 80. Numquam tyranno est resistendum, nisiomnium odio laboret, non si magnam
partem populi habeat faventem. Boccalin, 2. ragg. 30. Non sollicite ac nimis curiose
principi cavendum, ne Imperium ei adimatur. Namque successorem suum nullus occidit.
Volcat. in Avid. Cassio.
XIV.
Rex a principibus, regnique sui magnatibus non opprimetur, si quae sui contemptum
pariant, vitabit; et Vasallorum, officialiumque potentia, nimis ne crescat, esticiet:
quod non animadvertens Childericus, Pipino regnum cedere fuit coactus. Iisdem artibus ad
Imperium perium Gallicarum pervenit Capetus; Capetique posteris, insidias fecerunt
Guisiani. Adodo et hoc ex Fulvii Paciani tractat. dell' arte digevernare. fol. 197. quod
Vasallorum subditis consulendo, Vasalli humiliantur; et superiori magis, quam immediato
Domino ut adhaereant, procuratur. vid. Froissard. vol. 2. cap. 89. in Argenide. Barclai.
fol. 281. 288. ac 297. Magni, potentesque Vasalli student, ut Principes eorum numquam
careant turbis, Perez. fol. 175. ubi in notis, remedium invenitur. Et inter tales
aequalitatem esse servandam, monet idem Perez, fol. 180. n. 123. Caveat ergo Princeps, ne
unus prae ceteris extollatur nimium, et potens fiat: in eoque peccavit Tiberius, qui
Seiani potentiam postea vix repressit. Spartian. sn Geta. Esse in
amore omnium, nulli privato satis tutum est. Et quidam Gallicus scriptor, non praeter rem
scribit: Que ceux, quine se sont aidez du nom Souverain, ou se sont laisse dessa; sir de
la persone du Roy, n'ont iamais ou bien peu manie souvent leurs affaires. Quandoque etiam
coniurationes, magnoindigent capite, monet in Bruto fol. m. 822. Plutarch. Accerte,
capita partim in factionibus ac seditionibus tandem Domini ac Principes fiunt. Guicciard.
1. fol. 47. etc. Qui legitimo Principi adimere vel pervertere regnum cupit, facit hoc per
speciem popularitatis. Antonius, nothus Lusitanus, populum, a quo Rex salutari cupiebat,
variis artibus demulcebat, rogans, minitans pollicitans. conestag. 5. fol. 263. Esse enim
se in tutela populi, et ideo ad illius voluntatem
omniasuaconsilia, accommodare cogi fol. 265. et seq.
vide modum, quo pervenit ad coronam, fol. 264. Amor populi erga Antonium, apparet ex eius
fugae ratione, etc. lib. 8. fol. 421. usque 423. Sic eodem intuitu Imperatores perpetua tribunitia potestate gaudebant, Spart. in Adriano.
Princeps autem, non debet facile irritare magnos Vafallos: quod non observans Franciscus
I. Caroli Borbonii defectionem procuravit, Bellay, 2. fol. 148. etc. Eiusmodi magnates,
aut non sunt capiendi, aut non dimittendi. Quelli uccelli, non si mettono in gabbia, per
trarli fuori; non si prendene per doverli poi liber are: Botero d. detti fol. 70. b. non
sunt irritandi, aut supprimendi, Pierre Matthieu, des derniers treubles. fol. 69. Sin
autem inter ipsos subditos, factiones exsistant, tutissimum est, governarsi come Prencipe
commune. Percbe qui e Prencipe commune, e si fa d' una fattione, perde il nome di
Prencipe, ene acquista quel di capo di parte. Botero d. detti fol. 15. b. Nimis libertati
faventes, funt cavendi. Capitolinus, in Albino. Qui Principem unum in republica esse debere, quique asserit, a Senatu oportere totam rem
publicam geri: is per fenatum sibi petit Imperium. Remedia etiam sunt principis, contra
populum seditiosum, pacis et boni publici turbatorem. Combatre le peuple, par le peupie.
Pasquier. recbercb. fol. 688. Dissipandi item sunt rebelles et seiungendi. Cominaeus,
lib. 1. cap. 8. fol. 59. Utimur et hic auxilio ac milite externo,
satellitibus, etc. Plerumque temporis tractus, legitimo principi ac iustitiae favet:
turbatoribus nocet. De remediis coniurationum, seditionumque, vide Canonhiero 5. cap. 5.
Ayalam, d. bello 3. cap. 14. Chytrae. Cbronic. Saxon. fol. 879. Campanell. de Monarcb.
Hispanic. cap. 17. Boccalin. 2. cap. 11. fol. 55. Arridet maxime, quod Ludovico XI.
Galliae Regi, suasit Francesco Sforza, Che concedessine airibelli tutto cio, che
sepessine demandare: con questo pero, che gli restassino subditi. Botero, de detti. fol.
66. b. Lenitas item, semper affectanda, Fridenreich / in polit. fol. 484. Seditionis
causa primaria est, gravitas peccatorum, quibus principis conspurcatur vita; potissimum
ideoque remedium rebellionis est, paenitentia, et clamare ad Dominum, Exod. 17. vers. 4.
Et inde, haut seditiosi censendi funt, qui magnates admonent officii sui, qui montibus et
collibus, ut scriptura loquitur, sua indicant peccata: sed potius Medicorum optimorum
loco haberi debent. Fidelitatem subditorum, avaritia et crudelitas pellit: Boccalin. 1.
ragg. 30 Optima ergo turbarum medicina est, removere causas, oppressiones, etc. Pierre
Matthieu, histoir. d. dern. troubl. 3 fol. 68. clementer ac iuste imperate, Richter.
axiemat. 100. Rex item si non audiat populum. facile filius vel alius Imperium ipsi
adimere potest. Sicque fecit Absalon Davidi, 2. Samuel. 15. Prodest quoque in me dio
terrae, et illustri aliquo loco commorari, Piccart. dec. 4. cap. 9.
XV.
Popularis Status, contra unum conservatur; si nulli infinita et nimia, aut longior
potestas in magistratu detur. Non tamen semel, qui dati honores sunt, simul omnes postea
auferre oportet, sed paulatim. Quod monitum negligens praestantissimus Cato, Caesaris
potentiam frangere non potuit. Ergo clavus clavo trudendus, et magistratui potenti, aeque
potens opponendus: dicis causa, vel sub specie legationis,
ableganda est potentia formidabilis. Aedificia quoque suspecta, dirimi debent, Piccart.
dec ad. 2. cap. 1. Nimia item civis unius, erga plebem liberalitas non ferenda, Boccalin.
1. de Parnasso, fol. 437. Sic Ostracismus Graecorum, in populatibus Statibus, adversus
novitatis studium, potentiamque moderandam, remedio fuit vid. Aemil. Probum, in fin.
Miltiadit. Aerod. lib. 6. rer. iudicatar. tit. 8. cap. 21. Piccart. decad. 3. cap. 9.
Paul. Paruta, 2. discurs. ult. Mexia, 2. cap. 20. ac seq. Boccalin. 2. ragg. 33. fol.
183. Christ. Forstner. num. 10. Iustus Reiffenberg. in discurs. Wer
die Hochgelehrten bey Hoff am meisten schlage fol. 37. et seqq. multis. ac dixi
etiam ego, in discurs. de Demociat. Id quod iustitia non
carebat, cum ad rei publicae salutem retinendam conducebat. 3. polit. 13. Sic populus
Atheniensis, ob timorem hunc, Miltiadem et Themistoclem testarum suffragiis, divitate
eiecit, innoxium Alcibiadem plectere maluit, quam diutius esse in timore. Aemil. Probus,
in vitis eorum. Ostracismi descriptio est apud Plutarchum, in Aristide, et Tzetzem, in
histor. Chiliad. Sed neque Venetorum leges, quempiam virtute et indole maiore praeditum,
potentia, gratiave supereminere
patiuntur. Kirchner. 20. th. 4. ad fin. Et narratur de iis dem, habuisse illos, eum
affectatae tyrannidis suspectum, qui ortam seditionem, adveniens solo aspectu, sola praesentia discussisset. Aerod. d.
loco. Qui nimium sese effert, plane contra Statum, legesque liberae rei publicae
fundamentales, peccat. Quo quisque maxime excellit, ita maxume vult Princeps omnium esse,
vel potius folus. Spernit aequitatem, optatque tandem, vi potius superior esse, quam
legibus par. Itaque post invidiam, succedit timor: quibus non virtus illa accusatur; sed
vir qui eam adeptus, facile in vitium declinat. Sic quoque iure merito pelluntur, qui
patriae auspiciis, sumptuque magnas gerunt res; non ut patriae, sed ut sibi: quod
Pisistratus fecit, Iustin. 2. fol. 22. Et etiam Caesar, qui maluit ab exercitu auxilium
petere, quam tantis rebus gestis, causam apud Iudices dicere, et periculum subire
condemnationis. Suetonius, Caesar. cap. 30. Sic Agesilaum ephori multarunt, quod amorem civium sibi conciliasset. Montaigne. 2. des
essais. cap. 32. fol. 695. adde Boccalin. 1 ragg. 18. ubi etiam suspiciones levissimas
sufficientes censet. Huc pertinet, quod in Chabria scribit Aemyl. Probus, (sive ut alii volunt, Cornel. Nepos.)
Est hoc commune vitium, in
magnis, liberisque civitatibus; ut Invidia gloriae comes sit, et libenter de iis
detrahant, quos emergere vident altius: neque animo aequo pauperes alienam opulentum
intuentur fortunam. Itaque omnes fere Principes, quod eis licebat, Athenis aberant: quod
tantum se ab invidia putabant futuros, quantum a conspectu
suorum recessissent. In Valesia Ostracismum sapit, einem die Matzen bringen / Simlerus, de Valesia 1. fol. 6. et c. Sebastian. Munster. lib. 3. Cosmograph.
cap. 34. Sed non propter iniuriam Ostracismi, debet bonus cives, patriam odisse. Sicque
Themistocles, licet patria pulsus; et reditus fuerit denegatus,
pro ea tamen maluit mori, quam bellum ei inferre, Diodor. Siculus,
fol. m. 383.
XVI.
In populari statu, seu libera in republica alia, qui Imperium invadit, hunc
iuris Tyrannum, seu absque titulo vocitant. Is vero non ferendus, sed mox auferendus est:
eumque a quolibet, quocumque modo interfici posse, communiter placet. Tholossan. 26. de
republ. c. 7. Bodin. 2. cap. 5. Iun. Brutus, quast. 3. Auctor, de iure magistrat. quaest.
6. Iohann. de Terra Rubea, tractat. 2.
artic. ult. arnisae. de auctoritat. princip. semper inviolabili, cap. 14. num. 12. et c.
Nulla quod hic legitima sit potestas, nulla dominatio iusta:
iuratum ergo tunc rei publicae hostem submovere, concessum est cuilibet: non enim iure
agi debet adversus eos, qui omnia iura violarunt, vid.
Sueton. Caesar. cap. 30. ad fin. Sunt et in republica Monarchica, tales tyranni; qui scilicet Principi legitimo adimere
conantur regnum: vel tempore interregni, modis non legitimis id invadere nituntur. Ita
sub Gallieno et Valeriano, triginta tyranni, Imperium Romanum dehonestarunt, ac hinc inde discerpserunt: Trebell. Pollio, in
Gallieno et 30. Tyrann. ac aliis quoque temporibus alii fuerunt. Gothofred. ad l.
decernimus 16. C. de SS. Eccles. Sed anne Rex illegitimus invasor alieni regni, a privato
etiam occidi poest? Ita Ehud occidit Eglonem, ita Samson et omnes iudices iugum tale
excusserunt. Sed idem cum post erga Assyrios facerent Iudaei Reges, eo nomine puniti
fuerunt. Tyrannus quoque eiusmodi est, qui in Aristocratia
sibi Imperium assertat, ut mox infra dicam.
XVII.
Quod ut asseveranter pronuntio de eo, qui Tyrannus est iure et exercitio simul: ita
sunt, qui dicant, evenire interdum; ut qui non iure Imperium occupat, iniuria tamen interficiatur. Qua ratione Iul.
Caesaris quidam excusant dictaturam perpetuam, reosque faciunt eiusdem interfectores.
Kirchner. orat. 21. et seq. vol. 1. Conrad. Zerneman. in polyteum. laborum Caesaris. Ego,
in corollar. philolog. ad tit. aliq. lib. 1. ff. num. 19. vide Sueton. in Caesare cap.
76. et ibi in animadversion. Causabon. fol. 38. col. 1. num. 42. Aerod. rer. iudicatar.
lib. 8. tit. 4. cap. ult. fol. 693. Tileman. disputation. ff. 2. thes. 30. adde, quae
dixi in tract at. de
comparat. rerum public. Sic Florentinum excusat, in tract at. de leg atis, lib. 2. cap.
7. Alb. Gentilis. de Coniuration. Tiopoli in rem publ. Venetam, vide Rosset Histoir.
Tragiques num. 18. Contra eos, qui in libera republica Tyranni fiunt, egregie invehit Boccalin. 1. ragguagl.
21. Et maxime e contra laudat Andream Doriam, Ariostus, cant. 15. quod Patriae suae
maluerit firmare libertatem, quam eidem ipse imperitare.
Veggio ch' il premio, che di cio riporta,
Non tien per se, ma fa a la Patria darlo:
Con preghi ottien, che in liberta la metta,
Dove altri a se l' hauria for se soggetta.
Questa piet a, ch' egli a la Patria mostra,
E digna di piu onor d' ogni battaglia,
Che in Francia, o in Spagnia, o nella terra vostra
Vincesse Giulio, o in Africa, o in Tessaglia.
Ne il grande Ottavio, ne chi seco giostra
Di par' Antonio, in piu onoranza saglia
De i gesti suoi; ch' ogni lor laude ammorza,
L' havere usato a la lor patria forza.
Questi, et ogn' altro, che la patria tenta
Di libera far serva, si arrossisca;
Ne dove il nome d' Andrea Doria senta,
Di levar glio occhi in viso d' huomo ardiscae.
Sic et Gedeon, cum Israelitae eum regem facere vellent, propterea quod eos liberarit a manu Midianitarum, respondit: Non dominabor vestri,
nec dominabitur in vos filius meus; sed dominabitur vobis Dominus, Iudic. cap. 8. vers
23. Ita nec Pompeius, orbis victor, Imperium affectavit Dio fol. 40. Verum enimvero
Florentinae quod attinet postremam rei publicae conversionem, summi Imperatoris ibi
intercessit auctoritas. Iulii Caesaris vero gesta, nullo modo excusari possunt. Non enim,
nisi quando populus desperato Anarchiae morbo laborat, bono civi regnum occupare licere,
putarem. vid. omnino Zieriz. h. fol. 18. Sicque Lactantius. 1. cap. 15. Caesarem vocat
patriae parricidam. Interdum tame Democratia senilis, indiget curatore. Tileman. h. C. 8.
b. Et quando laude digni sunt, qui rem publicam mutant. Typotius, de fama. num. 41. ad sin. fol. 210. Ita fere Pisistratus, in epistol. ad
Solonem, se defendit. Laert. in vit â Solon. fol. 35. et seq. Consentit S. Augustinus, 1.
de libero arbitrio, cap. 6. Si populus sit bene moderatus, et gravis communisque
utilitatis diligentissimus custos, in quo unusquisque minoris rem privatam, quam publicam
pendat, nonne recte lex fertur, qua huic ipsi populo liceat creare
sibi magistratus, per quos sua res, id est, publica, administretur:
Recte prorsus. Porro si paulatim depravatus id em populus, rem privatam rei publicae
praeferat, atque habeat venale suffragium, corruptusque ab eis, qui honores amant,
regimen in se flagitiosis consceleratisque committat, nonne item recte si quis tunc
exstiterit vir bonus, qui plurimum possit, adimat huic populo potestatem dandi honores,
et in paucorum bonorum, vel etiam unius redigat arbitrium. Hocque iure Caesar Tyranidem
suam voluit excusatam esse. Suetonius. cap 86. Constat quidem, ex Lucan. lib. 1. bello
civili Pompeiano, ius, ut ille loquitur, sceleri datum, et in commune nefas fuisse
certatum; hoc est, cum scelere nefario utriusque partis. Et Romam, iam tum ante, tribus
Dominis communem~ fuisse factam.
Nec quemquam iam ferre potest, Caesarve priorem,
Pompeiusve parem. ----
At vero utut Caesaris partes tueatur hic aut ille; Patriae is se numquam excusabit,
vide Boccalin. 1. ragguagl. 71. Iam enim ab initio ad Reges retulit familiam suam.
Sueton. cap. 6. et ingemuit, Alex. Magni statura conspecta. Sueton. cap. 7. Omnes eius mores supra civem erant.
Lucanus.
--- -- Nescia virtus
Stare loco; solusque pudor, non vincere bello.
Acer et indomitus, quo spes quoque ira vocasset,
Ferre manum, et numquam temerando parcere ferre.
--- Impellens quicquid sibi summa petenti
Obstaret: gaudensque viam fecisse ruina.
Imo genium ille habebat, qui eum perpetuo stimulabat, ad rem publicam occupandam. vid.
omnino Hieron. Cardan. lib. 16. de rer. varietat. sel. 1110. etc. Nemo Suetonium sine
stomacho legere potest; cum videt perfidas artes, quibus sese extulit Caesar. Hincque
bonis omnibus exosus fuit. Causabon. ad Sueton. Caesar. cap. 86. fol. 45. col. 1. num.
12. et seq. Et tamen iam ab initio belli civilis, praedixerat Figulus Vates: apud Lucan.
lib. 1. ad fin.
--- Scelerique nefando
Nomen erit virtus. ---
Sane Caesar idem egit, quod antea conatus fuit Catilina; et tamen felicior eventus,
illius factum probavit, infaustus huius damnavit. Hattron? de aaeula, folg. 202. et c.
Non sufficit, quod quidam dicunt, Caesaris Imperium, a populo fuisse approbatum: Reinking
lib. s. class. 1. cap. 5. num. 10. etc. quippe consensus i le non spontaneus, nec ab
illis profectus fuit, qui iure consentire potuerunt. Et certe Dumnorix Gallus, ad rem
publicam occupandam, Caesaris Praeceptor fuit. Piccart. 8. cap. 2. et multis seqq.
Interim nullus nego, coniurationem in Caesarem, multis solaecismis politicis, fuisse
conspurcatam. Boccalin. 2. ragg. 30 Quodque Caesaris interfectores, ab ipso Deo male
habiti fuerunt; hoc Fati adscribunt quidam iniquitati: aut potius, quia nec ii bono fine
hoc facinus peregerunt. vid. Sueton. Caesar.cap.ult. Sic nec Augustus probis artibus,
sibi rem publicam vindicavit, et crudelis fuit. Sueton. August. cap. 12. et seqq. item
cap. 27. Eiusque artes graphice Tacitus describit, lib. 1. Annal. fol. m. 5. Sed voluit
Deus fieri Monarcham. Paracesus, de bona et mala fortuna. fol. 210. tom. oper. 2. Hic disputari posset non inelegans theorema civile: Ignoscendumne sit
viro bono, qui vocatus, adiunxit se improbis iam rerum potientibus; quos sciat, sea
proposito avertere non posse. vid. Iodocum Vanderheidium, ad Lysiae Orat. 19. fol. m.
323. et ad orat. 256 num. 4 fol. 407. qui id affirmat. Bonusille, ait, pravo homini
aditum praecludet. Bonus ille, nil mali molietur, quod improbus fuisset facturus, si boni
viri locum, inter pravos occupasset. Bonus ille, si non pravis palam adversari, saltem
quaedam dubitando proponere potest. Occasione item oblata, bonis
opem ferre, et conatibus malorum obsistere ipfs licebit adde Plutarch. in Solon. m. fol.
161.
XVIII.
Ex Optimatibus, si aliqui ad rem publicam opprimendam conspirent, tum reliqui
optimates resistere debent. Tholosan. 4. de republ. cap. 5. Qui si non sufficiant, vel
omnes simul degenerarint; tum populus potest peragere ea,
quae in Monarchia contra Tyrannum.
XIX.
Tyranni, vel paucorum, aut etiam plurium rem publicam occupantium acta, an valere
debeant? hic quaeritur. Ad quod cum distinctione responderem, vid.
l. 6. C. de SS. Eccl. ubi Gothofred. et Casum. 3. pelit. 1. fol. 140. et seq. Bodin. de
republic. lib. 2. cap. 5. fol. 214. Vietor. disput. de exempt. conclus. 15. Iohann.
Gerhard. quaest. politic decad. ult. quaest. 8. Nempe si fieri potest, omnia eius decreta
sunt rescindenda; ut omnis memoria tyrannidis aboleatur. At si aegra rei publicae
constitutio, hoc forte remedium non ferat; rata sint legitima tyrannorum acta, sed iniqua
convellantur: ni et hanc medendi methodum adhibere, propter periculum novorum motuum,
haud tutum videatur. Nec valent, quae cum civitate tyrannide occupata, pacta sunt: 3. polit. 1. ad fin. et cap. seq. Cod.
Theodos. lib. 15. tit. 14. de infirmandis his quae sub tyrannis. vid. Thom. Michael.
disputat. de iurisdict. thes. 66. Maurit. tractat. de restitut. cap. 409. Quemadmodum qui
in carcere est, non irrevocabiliter contrahere videtur. Trentacinqu. 1. variar. resolut.
tit. de his quae vi metusve causa resol. 1. nu. 25. etc. Tuschus.
lit. C. conclus. 89. An vero ad ea, quae a republica pacta fuerunt, aut acta, post
mutatam formam rei publicae, civitas teneatur? late disputat Arnisaeus, relect. polit. 1.
cap. 5.
section. 4. fol. 384. Et tandem civitatis adhuc durant privilegia, quamvis ea destructa,
vel in hostium manu fuerit aliquandiu; si pristinam recuperaverit libertatem; quasi
posiliminii iure. Brunning disputat. de Universitat. thes. 99. Moditius, §. Principum,
quast 237. Chokier. de exempt. part. 3. quaefl. 19. et seq. vid. Andr. Gail. 2. observat.
61. et ibi Graevae. Vietor. de exempt. conclus. 16. Maurit. de restitut. cap. 404. Pseil.
consi l. 200. Atdestructo molendino, an si illud reaedificetur, privilegia resuscitentur
tractuat. Chassanaeus, tit. des forests rubr. 1. §. 2. gloss. 1. num. 17. At vero
civitatis, castri etc. auctoritate superioris, ob delictum facta vastatio, privile giorum
infert amissionem, Tuschus, lit. D. conclus. 228. addatur Aerod. 2. rer. iudicat. tit. 2.
cap. 1. et 2. talesque civitates delectae, sale asperguntur, Iudic. cap. 9. vers. 45 et
adde Semestria Petri Fabri.
XX.
Sed his similibusque meditationibus, non est quod contentisimus; succedat ergo
experientia (qui assai practica, impara assai) et signularis cuiusque rei publicae
cognitio. Gymnasiii Politici loco possunt esse historici, et politici discursus: vid.
Thom. Sagitar. disputat. de Peregrin. thes. 8. et seqq. multis. adde lib. 10. et hic.
cap. 10. et Giphan. et hic. lib. 6. cap. 8 fol. 488. et seqq. ac Taciti historia
cumprimis, omnia arcana Principum prodit. Boccalin. 2. ragg. 71. De systemate politico
constituendo, ita dissertat. in discurs. de prudent. polit. comparand. Iacob Bornitius:
ut a)pote/les1ma, et corpus politices perfectum
constitueretur, opus esset, ut omnium philosophorum, seu potius politicorum
disputationes, rationibus suis innitentes cum historiis rerum publicarum, earumque
moribus ac legibus conferrentur. Ex quarum collatione, certitudo et perfectio artis
politicae; rationibus nimirum et exemplis florentissimarum rerum publicarum fundata,
deduci posset. Et tamen haec sufficere, nullo modo reputandum est: nam et ipsa praxis
necessaria habetur; et a theoria (si ita loqui licet) differt
omnino. Canonhiero. 1. dell introduzz. cap. 2. Porro autem, non ex discursibus politicis,
sed potius ex legibus fundamentalibus, res publica administrari debet: recteque admonitus
fuit Henricus Andegavensis, ad Imperium Polonicum vocatus; che la forma del governo di
quel regno, si doveva trare dalla natura, e da gli bumeri de' Polac chi; non da discorsi
portati di Francia. Botero, d. detti fel. 4. Sic et rectissime dici solet; regulas
generales facere bonos discurrentes, practicos vero malos. Botero, d. loc. fol. 8. Ergo
iuvat habere politicam specialem rei publicae, in qua verseris.
Cuius ideam Keckermannus, in disputationibus specialibus: Alstedius vero in Polonia et Germania, nobis adumbravit.
Addo etiam iudicium Camerarii, de Discursibus politicis, seu de republica, nostro tempore nimium multis: epistol. ad Lazar. a
Schvvendi tom. 2. epist. fol. 43. Sane quidam et
ingenio excellentes, et usu multiplici rerum instructi, et eruditione literarum eximia
praediti, de ordinanda republica,
vel saltem fulcientis ruinis huius, edunt scripta accurata. Sed quid prodest, ad surdas
si cantet Phemius aures? secundum Poetam. Quamquam ut verum fatear, sique mihi res tantas
iudicare licet, licet autem, ut opinor, neque ab his cogitationibus alieno, et in
lectione monumentorum sapientiae diligeter versato) in istis scriptoribus interdum
requiro attentionem, et respectum sollertiae ad praesentia tempora; atque adeo rerum
ipsarum, quae disser untur naturam.
XXI.
Interim hoc obiter dico, inter politicos scriptores iure merito palmam reportasse Bodinum; nec esse quod alius quispiam eam porro
exspectet. Attamen fateor lubens, id verissimum esse, quod in libro Politicotato, cui
titulum fecit Miroir des François, scribit Nicol. Montand. lib. 3. fol. 684. Il ne tit
pas tout ce qu' il en sçait; ni en autres affaires, ou il pallie, et passe par dessus un
peu trop legerement, pour un homme de sçav oir et de bonne nature, comme il est. Car
quand un Historie met lam ain a la plume, il faut qu'il die la verite, sans flatter le
Princes: et s' il eust fait ainsi, sa Republique estoit digne d' eternelle memoire.
Abundat hodie orbis Christianus Politicis, ut olim Graecia Sophistis: et nomine utut
differant, ita videntur convenire reipsa. Adscribere lubet
Sophistarum characteres, quos annotavit Andronicus Rhodius. Ethic. Aristot.
prudensparaphrastes, lib. ult. cap. ult. Hos si conferas cum ieiunis, et ridiculis
politicis novis, ovum ovo haut ita simile erit. Arbitrantur, ait, leges aliquot
corradere, et ex iis praestantissimas eligere, hoc esse, quod leges ferre dicimus: at
vero diiudicare eas, optimasque excerpere, nulla cum difficultate
coniunctum esse. Atqui primo omnium non facile est, nec cuiusvis qui velit, recte quae de
singulis proponas, iudicare: Sed mirabilis ad hanc facultatem intellectus requiritur, et
vis mentis. Soli enim qui peritiam singulorum habent, bene quoque ivoicare possunt de
iis. Deinde licet hoc concedamus; sine hac civili scientia, aliquem de legibus iudicare, et ex iis optimas posse
colligere: ne hoc quidem tamen, ut in civili aliquis, aut legum ferendarum scientia excellat, poterit sufficere; sicut nec Medici, libros
colligendo ac perlegendo Medicos, fiunt Medici. Et tamen illi non de remediis tantum, sed
et quomodo pristinam, qui his usi sunt, consecuti sint valetudinem, et quomodo singuli
curandi sint morbi, deque habitibus singulorum ac differentiis morborum, loqui conantur:
et ne ita quidem tamen sunt Medici. Nam et experientia quaedam requiritur et consuetudo.
Scripta vero et eiusmodi contemplationes, eos quidem, qui periti sunt, magis reddunt
idoneos: imperitis vero nihil in curandis prosunt morbis. Quodque
in Politico experientia requiratur, eleganter probat Boccalin. 1. ragg. 76. fol. m. 324.
Ac quantum a terra caelum; tantum a practica politica Theorica, praeceptis ac regulis contenta, distat.
Boccalin. 1. ragguagl. 29. fol. 109.
XXII.
Sed caput politicae sapientiae mihi est, penitus scire; non artem, vel disciplinam,
aut etiam industriam vel diligentiam, practicum in politicis efficere felicem: Hill. num.
419. 447. et sorte ut plurimum res geri, Paruta, discurs. fol. 28. aut potius cum egregii
et magni aliquid in mundo efficere intendit, homines simul idoneos excitare, donis
necessariis instructos, feliciores, promptiores, magisque dextros, quam eos eruditio
ulla, studiumve ullum, reddere possit. Sicut et in Israelitico populo, eo versante in
deserto (ante rudi et ad labores durissimos assueto) suscitavit operarios in omni arte,
fabros auri etc. Exod. 28. vers. 3. cap. 31. vers. 2. etc. cap. 35. vers s. 30. ac 34.
vide et supra in praecognit. Ita et Saul postquam ad regnum divinitus vocatus fuit;
mutatus est in alium virum. Samuel. 1. cap. 10. vers. 7. Unctio omnia bona docet, in
spirituali et civili vita. Cum quo scito, concludo: et simul
secundum SS. Scripturam, et internum restimonium Spiritus Sancti, piorumque iudicium,
omnia hactenus dicta ut intelligantur, corrigantur et aboleantur etiam, voveo et
opto!