Waremund de Erenbergk. tractat. de regn. subsid. cap. 15. num. 4.
NAtura quasi ducente, politicam veritatem amavi, et scriptis etiam quantum potui,
(post paucos in Germania) exornavi, propagavi. Videbam enim
Rem publicam Politica carere non posse, et turbata iuris Romani scientia, illam
superiorem fore. Sed tamen cum Andrea Knichen, in praefat. de
Roman. Imp. autocratia. vereor; ut saeculum nostrum eruditum, nec eruditum; in Politicos,
tam theoreticos, quam practicos, sciolos et dicaculos tandem desinat.
Ad Zoilum.
Quid frontem caperas? quid stringis, Zoile, dentes?
Multa scio carpes, quam capies citius.
LECTORI LIBELLORUM MEORUM POLITICORUM SALUTEM.
COmponere aliquid in quacumque arte, laudabile est.
Cardinal. Tuschus. lit. C. conclus. 498. vide Lactant. de opific. Dei in fine operis.
Ideo, quamvis, (vel Cicerone monente) sat cognitum habeam atque perspectum; disputare de
republica: Disursos de Estado, vianda para grandes estoma~gos.rem esse
magnam: et Discursus de Statu, cibum esse stomachorum magnorum; ut ait Politicorum
prudentissimus, Antonius Perez. in apohorilm. fol. 70. Nemo tamen sine vitio, Mihi (ut
puto) vitio vertet; necessarium et nobile studium hoc, si mea
quoque opera qualicumque adiutumeam: et in simulamicis de
auditoribus meis, gustum praebeam quaestionum per difficillimarum, et quae hodie in
disceptationem maxume vocantur, ne cum venerint in Theatrum, Mundanam spectaturi
vanitatem, super lapidem (ut ille ait) sedeat lapis. Non alique descripsi Civit atis
Ideam; hoc est, talem rei public aeformam, qualem esse velim, ex meo sensu: id quod
Plato, Morus, Campanella, Val. Andreae, aliique fecerunt. Sed de Politiis, iureque
publico disserto, qualia nuncsunt, vel fuerunt olim; id quod proderit forsan, cum ad
Historicorum, tum rerum, quae indies geruntur aliqualem diiudicationem. De litibus porro,
non Politicis solum, sed et Regligiosis, quas hodie Discor diae Dea, pariter ut olim
Dissidii Pomum, inter Reges et Magnates proicit; non nisi rectis Rhadamanti decretis
(quae sola iudicii fructum sortiuntur inculpatum) pronuntiandum esse scio: et earum
nihilominus subinde feci mentionem; absque praeiudicio enim, de iis dem disserere aliqua,
prohibitum haut umque censetur. Et ego omnia discutienda magis a lectoribus; quam statuta
ac definita soleo semper proferre. Qui
quaerunt cauta sollicitudine veritatem, parati cum invenerint,
cedere; Haeretici non sunt, ait Divus Augustinus. Puto hanc libertatem, multo minus in
Politico scripto mihi denegat am iri. Namque hic cumprimis,
praescribo, imo adiuro tibi Lector, quis quis es: ea, quae de rebus disputo gravissimis,
non iudicareme, sed disserere. Haut decisionis me agere Arbitrum; sed Quaesitoris instar,
urnae prae esse, variorumque auctorum, hinc inde colligere, et (quod unum ex meo) or
dinatim aliquantum disponere Vota. Nolo, ut mihi ulla in re, sed
rationibus et allegatis credatur (pio acspirituali iudicio diiu dicatis) aliorumque
opinionis, nudus esse volo relator. Si unus atque alter, in suam me sententiam deduxit,
factum hoc, cum pietatem, rectam rationem et publicam tranquillit atem, alicui suffr
agari putavi. Ac quoque parere loco et temporis iniquitati quandoque cedere, coactus fui.
Rara saeculifelicitas, ut sentire quae velis, et quae sentias, dicere ausis! Etiam
dissentiens si invenior, ab eo, quod in prioribus editionibus a me assert umfuit: scias
tamen rationes et auctores quibus olim mea firmavi non esse omissos; et iam tum de
pluribus fui incertus, ac multa, vix cum script a erant, mihi displicere inceperunt.
Fatui item est, dicere, se nihil revocare. Beat. Augustin. 7. epist. 7. Relinquendum
aliquid ingenio est, quod dies, atque aetas mitificet. Agell. lib 12. cap. 2. Adhuc dum
versor in novorum Academicorum Schola: Quaero omnia, dubitans plerumque, et mihi
diffidens. Saepe non tam id sensi, quod dictum a me est; quam exercere ingenium volui,
materiae difficultate. vide Montaign. lib. 2. cap. 12. fol. m. 467. etc. et fol. 480.
Pherecides morti qppropinquans, Thaleti sua scripta commendavit: de iis ita sensit,
nullam ea certitudinem continere, qua sibimetipsi satis facere
possint. Idem ego censeo de meis. Acquiesco solum in perpetuo Ecclesiae vetustioris
consensu: sed eum adhuc indago. Scopum mesaepius non attingere, etsi ipse haud lubens
faterer: Metamen res ipsa redargueret, et expelle, quod aiunt, appareret. Omnium habere
memoriam, et penitus in nullo peccare, Divinit atis magis, que Mortalitatis est: in hac
praesertim Architectonica disciplina, quaefere nil non ambitu suo comprehendit: et haud
raro
transgreditur ad quaestiones facti. Verum in magnis sat est etiam voluisse: et in tam
illu stri argumento, velerr are et hallucinari, si non aliquam laudem, veniamtamen (quod
spero et precor) omnius bonorum merebitur iudicio; quo stabo cadamque. Impugnari, lacer
ari ab improbo, non infrequens est hodie: vinci a viro bono et doceri, non est probrum.
Improbos nihil moror, censuram expeto Bonorum. Sane omnibus placere impossibile est (non
sum placenta, ut omnibus placere queam, quod Ianus Drusius alicubi ait) et Hispani
adposite dicunt: No es menester sciencia poca, para contentar un necio.Haud
parum artis opus est, si quis stulto satisfa cere velit. At per niciosissimum, pesti
ferumque est stultorum illud genus, et frequens tamen: qui non librorum sinem atque
scopum spectant; sed unum aliquem nacti locum, qui cum ipsorum lubidine facere videatur,
Cast alio, praefat. in Ecclesiast. Boccal. 1. rag guagl. 100.eum arripiunt,
et eo suae licentiae patrocinantur. Perinde, ac si talem iudicem sint habituri Deum,
quales ipsi dese iudices sunt. Qui facilius culpant, quod excusari tamen aliqua ratione potest: que laudant, si quid laude dignum. Hos alienae
gloriae invidere, certum est. Similes hisce illi exsistunt, qui ex eo, quod auctoris
haeresi conspurcati sententia allegatur, vel talis scriptor ad corrobor andam veram
sententiam adducitur; ex eo haereseos captant suspicionem. vide Lactant. 6. cap. 8. ad
fin. quod nec Hispanici Inquisitores (quos hoc in genere crudelissimos aiunt) facere
solent. Ipsique Catholici toler ant patienter duarum praecipuarum familiarum, de concursu
gratiae, sat hostiles concertationes. At quorum zelus discretione caret, etiam non
pertinaces, haereticos dicunt, nec inter hominem et dictum haereticum distinguunt, vide
Epistol. Sadoleti ad Isidor. Clarium. lib. Libell. de sect. fol. m. 527.16.
epistol. fol. m. 751. Ego hic illud Leontii usurpo: Non necesse
est, omnia quae dicunt haeretici, non admitti. B. Hieronymus, Apolinaris dogmata
improbavit; sed tamen eum coluit semper. Epistol. 65. Pie et cate Prima sius, in praefat.
super Apocal. lib. 1. Sicut in stercore gemma a prudente debet cur ari, colligi, et reperta, dignit ingenuaerevocari, ita undecumque veritas clareat.
Catholicae defendenda est unitati. Huic enim soli competit, quic quid veritas foris etiam
personarit iuste namque fides a perfidis collegit, quod sui
iuris esse
cognoverit, nec prodesse potest alienis usurpatum, sed filiis cum verae matri
fueritredditum. Ac quoque cum haereticis in literis proficere quimus: Thuani vita. lib 1.
fol. 5. aeque deliri, sed festivimagis exsistunt; qui nil, nisi quod ipsi probant, rectum
put ant: aut, qui res minus ponder ant, quam verba; pleni verborum, subst antiae inanes.
Glingenui vittuosi con animo nobile notavano iconcctti, i maligni pedanti col loro vil
talen to vi censura vono le parole. Boccalini. 1. ragguagl. 13. adde Lactant. 5. cap. 1.
Parui Senecaemonenti: Lib. 1. de Trauquillitateanimi. cap. 1.Occupandi
temporis causa, in usium tuum, non in praeconium, aliquid simplicistylo scribe. Melius
est, intueri res ipsas, et harum causa loqui. Et licet tandem Vir prudens, Pierre
Charron. (vide eius vitam, operibus eiusdem praefixam, §. quant a la mienne) improbet
imprimis eos, qui auctorum nomina producunt, et ex alienis centonibus libellos componunt:
attamen verba in terminis allegare, bumilitaris esse, censuit Alb. Magnus, auct. eius
vitae. cap. 7. ad fin. Iam demum experior verum esse, quod Cornel. Agrippa, in querel.
super calumn. ait: Nihil hodie felicius esse, quam nihil scire; nihil tutius esse, quam
nihil docere. Sed dudum irrevocabilis alea est iacta. Et haec libuit praefari, Candide ac
pie Lector. Atque malui tuis precibus me commendare, que Patrono cuidam magno. Sicquetu
mihi semperfave, quis quis es; ac mundanis hic utere, non praeter iustum usum: semperque
mentem In eapitulis patrun.subeat, monitum hebraeorum Sapientum. Mundus
iste, similis est vestibulo ante saeculum futurum; praeparate ipsum in vestibulo, ut
triclinium intrare possis!