10 January 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check

DISSERTATIO IURIDICO-POLITICA DE IURE PACIS.

ANTE INITUM FOEDUS fraudem legitimam videri. CAPUT I.

QUanto magis fidei humanae congruit, servari ea pacta, quae ex publica causa fiunt: si quae ex privata, naturali aequitate, lege, edicto conservantur? Foederibus freti (inquit Isocrates) Graeci, Barbarique con venimus: inimus commercia invicem: et cum privatas inimicitias, tum bella, armaque deponimus; hoc uno tanqui communi bono omnes homines utimur. Itaque hoc amplius quam privata, publica pactâ religione, sacramento, capitis consecratione, obtestationeque legis muniuntur, inquit Cicero pro Balbo. Eorum tria sunt genera, ut apud Livium Menippus ait: unum, cum bello victis dicuntur leges. Hoc casu, cum omnia dedita sint victori: quae ex iis habere et multare velit, ipsius ius atque arbitrium est. Unde ille idem Isocrates, hoc genus, potius mandatum esse ait, quam foedus. Alterum, cum pares bello, aequo foedere in pacem atque amicitiam veniunt. Tunc res repeti, redeiqueve per conventionem, et si quarum turbata bello possessio est, eas aut ex aequo simul aut ex formula iuris antiqui, aut partis utriusque commodo componi solent. Tertium, cum qui hostes numquam fuerint, ad amicitiam sociali foedere inter se iungendam, coeunt. Eos neque dicere, neque accipere leges. Ut vero prudentis Viri officium est, dare operam in bello qui omnibus modis hostem superet, pace vero constitutâ, ne quid foederi, ne quid iuriiurando anteponat: sic, prius quam ineat foedus, ut


page 208, image: s208

singula consideret diligenter. Falli enim turpe est. Praeterea icto foedere, si fraus anteacta obicitur, conventio violatur. Postremo, ii quandoque pacem petunt, qui bellum quaerunt. Hinc Polybius: Qui in publicarum rerum administratione versantur, id imprimis debent observare, ne eorum animum ignorent, cum quibus aut coniungi fodere, aut pace conciliari volunt: ut ab iis qui nocendi opportunitatem captant, caveant sibi: aliis secure ac fideliter utantur. Quid igitur? si, cum putarem, me cum alio foedus et amicitiam iungere, iunxero tecum, idque dolo ac machinatione tua: fraus fraudatori proderit: mihi bona fides, mihi religio nocebit? Hoc quaesitum est, olim inter Iudaeos et Gabaonitas. Moses praeceperat Iudaeis, ut nulli Chananaeo parcerent. Itaque Iosue duce, plerosque devicerant, atque deleverant funditus. Gabaonitae, ad quos proxime periculum pertinebat, (a Chananaeis originem ducebant) non vi, sed astutiâ agen dum putant. Mittunt Legatos eo habitu, quasi e longissimo itinere et loco advenirent: quique dicerent, Gabaonitas, adductos famâ et celebritate Iudaeorum, concupisse eorum societatem et amicitiam. Quid pluribus? contracta est. Atqui apparuit statim et finitimos esse et e Chananaeis, Itaque pactum in quo fraus admissa esset, videbatur sine fraude posse violari. Non consensisse qui errâssent, quiqueve Gabaonitarum originem ignorâssent. Gabaonitae contra, sollertiam prudentiamqueve, non dolum appellabant. Pronunciâsse se esse gabaonitas, itaque iudaeos in Personam consensisse. Utrum vero finitimi, aut unde oriundi essent: ab aliis, et per exploratores potuisse perquirere. Sed et si dolus intervenisset, in hoste bonum videri. Atqui, vitae servandae causâ, vi omissâ contra potentiores, ad astutiam hanc, si quae est, confugisse: iustum legitimumque esse quicquid fit cum necessitate. Denique utnt sit, fide et religione consecratem societatem; vocatâ concinne, consultis Sacerdotibus, Dux Iosue pronuntiavit: DE, DUM ALIEN AM PERFIDIAM ARGUNNT, ARGUERENT SUAM: VALITURUM IUR AMENTUM. Sed quia duntaxat vitae conservandae causâ legationem subornassent: viverent sane, et sua possiderent: sed addicti in perpetuum operibus pblicis. Gabaonitas ob dolos et insidias foederis impetrati, in aquarios, lignariosque damnavit, inquit Hieronymus ad Eustochium. Clementior sententia, sed diuturnior, inquit Ambrosius.


page 209, image: s209

Foedus initum iniussu eius, penes quem summa est, non tenere. Non violari, nisi id dolo malo, et consilio publico fiat. In foederibus, unumquemque iurare suâ formulâ. In auctorem violati foederis, morte: in universitatem, damno earum rerum, quae sunt universitatis, animadverti. In publico excidio, a templis tamen abstinendum. CAPUT II.

VESPASIANUS instrumentum Imperii pulcherrimum, atque vetustissimum confecerat, quo continebatur, pene ab exor dio urbis, quae olim in aeneis tabulis incisa in Capitolio conspiciebantur Senatusconsulta, et Plebiscita, de societate, foedere, ac privilegio, quod unicuique Romani concessissent. Hoc, si extaret, nihil (ut opinor) memorabilius, utiliusque legi posset. Nunc frustra quaedam sparsim colliguntur. Sed Romani et Albani foederis nulla vetustior memoria est, inquit Livius. Nam Romuli et Tatii, post raptum Sabinarum, quo Civitas una ex duabus effecta est, nec ritus, nec verba sollemnia inveniebantur. Albanum ictum est iis legibus, ut cuius populi Cives, Horatii, Curiatiive certamine vicissent, is alteri populo cum bonâ pace imperaret. Foedera alia aliis legibus, ceterum eodem modo omnia fiunt: praeterquam Magistratus Romanus numquam quidquam paciscebatur, post meridiem, inquit Plutarchus. Hic quidem erat. Fecialis M. Valerius Regem Tullum Hostilium rogavit: IUBESNE ME, REX, CUM PATRE: PATRATO POPULI ALBANI FOEDUS FERIRE? iubente Rege: SAGMINA (inquit,) TE REX POSCO. Rex ait, PURAM TOLLITO. Foecialis ex arce graminis herbam puram attulit. Postea Regem ita rogavit: REX. FACISNE ME TU REGIUM NUNCIUM, POPULIQUE ROMANI QUIRITIUM? VASA, COMITESQUE MEOS? Rex respondit: QUOD SINE FRAUDE MEA, POPULIQUE ROMANI


page 210, image: s210

QUIRITIUM FIAT, FACIO. FOECIALIS verbenâ caput capiliosqueve tangens, facit Sp. Fusium Patrem Patratum ad iusiurandum patrandum, id est, faciendum. Is peracto foedere, et legibus recitatis, pro simulacro Iovis sceptrum tenens: AUDI (inquit) IUPITER, AUDI PATER PATRATE POPULI ALBANI, AUDI TU POPULUS ALBANUS. UT ILIA PALAM, PRIMA POSTREMAQUE, EX ILLIS TABULIS CERAVE RECITATA SUNT SINE DOLO MALO, UTIQUE EA HIC HODIE RECTISS. ME INTELLECTA SUNT. ILLIS LEGIBUS POPULUS ROMANUS PRIOR, NON DEFICIET. SI PRIOR DEFECERIT PUBLICO CONSILIO, DOLO MALO, TU ILLO DIE IUPITER POPULUM ROMANUM SIC FERITO, UT EGO HUNC PORCUM SIC FERIAM: TANTOQUE, MAGIS FERITO, QUANTO MAGIS POTES, POLLESQUE. Id ubi dixit, Porcum saxo silice percussit. Sua item carmina Albani, suumqueve iusiurandum per suum Dictatorem, suosqueve Sacerdotes peregerunt: sed per lapidem iurabant, hoc modo: Foecialis sumpto lapide, postquam de foedere convenisset, ita pronuntiabat: SI RECTE AC SINE DOLO MALO HOC FOEDUS, ARQUE HOC IUSIURANDUM FACIO, DII MIHI CUNCTA FELICIA DUINT, SIN ALITER AUT AGO, AUT cogito, ceteris omnibus salvis in propriis patriis, in propriis legibus, in propriis laribus, in propriis sepulchris: solus ego peream ut hic lapis e manibus decidet: et manu lapidem deiciebat. Cum itaque vicissent Horatii, Albani ditionis alienae facti sunt. Ergo roganti Metio Suffetio, ex foedere icto quid. Tullus imperaret: imperat, uti iuventutem in armis habeat, usurum se eorum operâ, si bellum cum Veientibus esset. Pax haec Albana non diu mansit. Invidia vulgi, quod tribus militibus fortuna publica commissa fuerit, vanum ingenium Dictatoris corrupit. Ad bellum palam, atque ex edicto gerendum, alios populos conciliat: Suis, per speciem societatis, proditionem reservat. At Tullus partâ victoriâ, ita de Albanis supplicium sumit. Albam, licet parentum; quia attamen aemulam, diruit: tecta omnia publica privataqueve adaequat solo: Deûm templa excipit: populum omnem, omnesqueve opes traducit Romam, plebi dat Civitatem: primoribus,


page 211, image: s211

locum in Senatu; unam urbem, unam rem publicam. facit: nempe ut consanguinea civitas non periisse, sed in suum corpus (inquit Iulius Florus) rursus rediisse videretur. De Metio Suffetio, auctore produitionis, quod foedera, quae sancta sunt, violasset: hoc vero exigit quod primum, ultimumqueve apud Romanos supplicium fuit exempli parum memoris legum humanarum, inquit Livius. Quadrigis admotis, in currus distentum Suffetium, dum equi in diversum concitantur, hîc et illîclacero corpore distrahi iubet.

Non posse se dedere, nisi qui in suâ potestate est: neque esse deditionem sine acceptione. Foedera transire ad successores. CAPUT III.

SI QUI ultro, aut victi se dederent, ut Collatini Romanis: deditio hâc formulâ peragebatur: Tarquinius Priscus interrogavit: ESTISNE VOS LEGATI, ORATORESQUE MISSI A POPULO COLLATINO, UT VOS POPULUMQUE COLLATINUM DEDERETIS? SUMUS. ESTEN POPULUS COLLATINUS IN SUA POTESTATE? EST. DEDITISNE VOS, POPULUMQUE COLLATINUM, URBEM. AGROS, AQUAM, TERMINOS, DELUBRA, UTENSILIA, DIVINA HUMANAQUE OMNIA IN MEAM, POPULIQUE ROMANI DEDITIONEM? DEDIMUS ET EGO RECIPIO. Fuere qui deposito capillo et barbâ se dederent. Porro et hi, et Apiolani foedus initerant cum Anco Martio Rege, quo mortuo existimabant id solutum esse, quasi foedera et paces ad successorem non transirent? et quod Rex aut stipulatur, aut promittit, sibi soli, non etiam Rei publicae heredique suo stipuletur. Sed falso existimabant, ut et Demetrius, qui obses datus ab Antiocho fratre, eo mortuo, dicebat, se obsidem disiisse esse. At Senatus Romanus aliter sentiebat, inquit


page 212, image: s212

Iustinus. Verumtamen cum eo errore Collatini et Apiolani fines Romanorum populabundi peragrassent, eos bello Tarquinius ultus est. Post victoriam, deditio ista est subsecuta. Sane si in foedere aliquid Personae tribueretur: quemadmodum Tarquinio Prisco concesserant Latini, ut si communi consilio bellum gereretur, is imperaret: ea praerogativa cum Persona exstinguitur: nisi filii, nepotesve nominatim continerentur, quae Turni Herdonii Aricini cum L. Tarquinio Superbo disceptatio fuit, et exstat apud Halicarnassaeum lib. IV. Sed tutius est foedera renovari, atqueve ita est in usu. Nam Perseus respondit Romanis, foedus cum Philippo Patre, Rege Macedonum, nihil ad se pertinere, inquit Livius. Et dicebant Normanni, inducias quas cum Carlomanno pepigissent, eo mortuo non tenere.

Fugiti vos obsides, salvo foedere non admitti. Mulierem raro obsidem dari. CAPUT IV.

EIECTO Tarquinio Rege, bellum inter Romanos et Porsenam, Regem Clusinum fuit. Tandem pax inita: cuius conditiones fere ignorantur. erat enim Romanis ignominiosa, sed necessaria. Unde Plinius: In foedere, quod expulsis Regibus Populo Rom. dedit Porsena, nominatim comprehensum invenimus, NE FERRO NISI IN AGRICULTURA UTERENTUR. Praeterea, expressa est necessitas obsides dandi, et ager Veientibus restitutus. Decrevit Senatus: Populus scivit, eo excepto, ut de bonis Tarquiniorumrestituendis nihilcontineretur. Dati sunt Obsides 20. Nobiles puberes et impuberes. In his (quamquam Suetonius, longopost tempore, sub Aug sto, novum esse ait, Mulierem Obsidem dari) P. Valerii Cos. filia nubilis, Cloelia, et aliae quaedam, quorum obsidum mediusfidius aetas, naturaque opportuna iniuriae est. Accidit, ut Virgines, Cloeliâ duce, frustratis custodibus, noctu inter tela hostium, Tyberim traicerent, Romamqueve ad suos commigrarent. Eo facto, fuêre qui apud Regem Romanos violati foederis accusabant. Pignora enim pacis adem pta,


page 213, image: s213

fraude et machinatione. Contra, qui dicerent pro Romanis hanc seu fugam, seu discessionem publico consilio non accidisse. Pudori, pudicitiaeque dandum, quod, cum ei Virgines studerent, aufugissent. Atqui Romae erant Obsides, neque remittebantur. Itaque perinde videbatur, ac si publico consilio evasissent. Quid eniminteresle, publice evaserint: an elapsae suâ sponte, publice retineantur? Igitur Rexmisit Legatos, qui repeterent Obsides. Se Virgines intactas in violatasqueve habiturum. Placuit remitti.

Si fides frangatur ab iis, qui Obsides dederunt, obsides teneri. CAPUT V.

OBSIDES habentur pro captivis. quare nec testari possunt, nisi permittatur, et fere eorum bona ut vacantia Fisco applicantur. Propterea si fides, ob quam Patriae praestandam, Obsides, quasi obfides dantur, frangatur abiis qui dedête: puniuntur ac si ipsi suofacto, non alieno deliquissent. Samnitibus (inquit Livius) obsides dati, qui capite luerent, si pacto non staretur: ut merito quasi poenae destinati, ac dediti sub conditione dici possint. Quod disciplina militaris, atque humana necessitas exigit. Exemplo fuere 300. obsides a Volscis P. Servilio dati, ut eos Romam, quasi pignora foed ris, adduceret. hos enim trecentos, postquam Volsci bellum integrârunt, rapto foedere sine iusta causa, neque lacessiti,, Consul Appius Claudius in forum adduxit, atque spectante populo, et approbante, virgis caesos securi feriri iussit. Galli dederant obsides Ariovisto. Huic, si enuntiata essent, quae Divitiacus ex totius Galliae concilio ad Caesarem diceret: non dubitarese adiebat, quin de omnibus obsidibus, qui apud eum erant, gravissimum suppliciumsumeret. Thessali 250. obsides interfecerunt, quod fide violatâ, Phocidenses Magistratus omnes suos quos habebant, ex Thessalia occidissent, ut Plutarchus ait, libr. de claris Mulieribus. Quare et Vitiges, Rex Gothorum, quo tempore pugnabat in Italia adversus Belisarium, secutus est hoc ius, ut Procopius scribit. Namviolatâ fide, iam pure hostes esse, non obsides. Itaqueve, ut nihil ita placuisset, iuremilitari licere in eosquicquid libet. Sed omnino humanius, aequiusqueve est a sanguine abstinere. Nam iiicerte quid delinquunt, aliis suâ sponte delinquentibus?


page 214, image: s214

Nonne obsidum munus necessarium esse? et saepe dari et allegari invitos? Itaque quod Agrippa M nenio, et P. Posthumio, Coss. cum Pometia et Cora, Coloniae Latinae, ad Aruncos defecissent, victis hostibus, ne quidem ab obsidibus Romani abstinnerunt: id irâ belli factum esse, Livius ait. Quid de Ta rentinis? custodi ebantur in atrio Libertatis, minore curâ, quia neque ipsis, neque eorum civitati Romanos fallere ex pediebat. Hos Phileas tarentinus, qui iam diu Romae per speciem legationis erat, crebris colloquiis sollicitatos, et corruptis aedituis, eductos e custodiâ abduxerat, simul profugerart. Erat in ipsis quod argueretur: fraus propria, fuga et perfidia. Quapropter omnes virgis caesi, de Tarpeio deiecti sunt. Sed quid Livius? huius poenae atrocitas Graecarum civitatum animos irritavit, tum publice, tum privatim, ut quisque tam soede interemptos aut propinquitate, autamicitiâ contingebat: Sed et eâ re maxime Tarentini defecere, et Thurini, et Matapontini. Praeclarius itaque Samnites, qui, non servatâ sponsione a Sp. Posthumio factâ, obsides non occiderunt. Narses etiam praeclare, Dux Iustiniani, qui (ut ab Agathiâ scriptum est) non modo abstinuit ab obsidibus Lucensium, licet semel iterumque fefellissent: imo ultro ac liberaliter remisit. Hoc beneficio dedêresese. Adeo praevalet, uti aequitate, quam stricto, summoque iure.

Lites privatorum exiguo tempore finiri, rei publicae interesse. CAPUT VI.

SP. CASSIO et Posthumio Cominio, Coss. post reductionem plebis e sacro monte, quia aliia Romanis desciverant, dum istâ secessione laborabant: Latini vero in fide et amicitiâ permansissent: soedus cum omnibus Latinis, columnâ aencâ insculptum, inierunth iusmodi, inquit Dilonysius: ROMANIS LATINISQUE OMNIBUS CUM COELO ET TERRA DURATURA PAX ESTO, INTER SE BELLUM NE GERUNTO: ALIUNDE NE INDUCUNTO. NE QUEM EXERCITUM QUI CONTRA ROMANUM LATINUMQUE ADDUCETUR, PER SUOS FINES


page 215, image: s215

TRANSIRE SINUNTO, NEVE ULLA OPE IUVANTO. SI CONTRA ALIOS DUCANT, TOTIS VIRIBUS AUXILIUM FERUNTO. SPOLIA PRAED A QUE COMMUNIA SUNTO. PRIVATORUM CONTRACTUUM IUDICIA, APUD QUOSCUNQUE FIANT, INTRA DECEM DIES FINIUNTOR. HIS FORDERIBUS NIHIL ADDI, ADIMIVE LICEAT, NISI QUOD ROMANIS LATINISQUE VIDEBITUR.

Pactionem initam ab inferiore, iniussu superioris, non valere. CAPUT VII.

CUM Galli Senones, Duce Brenno, Capitolium obsiderent, et Romani fame urgerentur, neque aliquod auxilium a Camillo dictatore appareret: induciae inter eos factae sunt, colloquia permissu Imperatorum habita. At tandem, dum Camillus delectum Ardeae haberet, Capitolinus exercitus (qui vix mille hominum fuit) stationibus, vigiliisqueve fessus, fame vero imprimis, quaeneque dissimulari, neque post sex menses ferri ultra poterat: vel dedi, vel redimi se quacumque pactione iussit. Senatu itaque habito, Tribunis Militum negotium datum, ut paciscerentur. Inter P. Sulpitium Tribunum et Brennum, Regulum Gallorum, colloquio transacta res est: Mille pondo auri solvendae obsidionis imperatum; sed priusquam merces perficeretur, per altercationem nondum omni auro appenso, dictator intervenit, auferriqueve aurum de medio, et Gallos summoveri iubet. Cum illi renitentes, pactum allegarent? Negat eam pactionem ratam esse, quae postquam ipse dictator creatus esset, iniussu suo, ab inferioris iuris Magistratu, imo a privato facta esset, (nam creato dictatore, aliis omnibus abrogari Magistratum) denuntiatqueve Gallis, ut se ad proelium expedirent.


page 216, image: s216

Non posse, salvo foedere in praeiudicium veterum, novas contrahi amicitas: posse tamen deditios accipi: a quibus, ut a sociis, si non abstineatur, violari foedus. CAPUT VIII.

SOCIETAS amicitiaque iuncta erat Romanis cum Samnitibus. Hi Sidicinis iniusta arma, quia plus poterant viribus, inferebant. Itaque Sidicini coacti inopiâ, confugiunt ad opulentiorum auxilium; Campanis se iungunt; Samnites, omissis Sidicinis, Campanos ipsos adoriuntur, unde aeque facilis victoria, praedae ac gloriae plus esset. Campani cum saepe fusi essent, a Romanis societatem atque auxilium petunt. Erant (ut diximus) Samnites, priores amici, sociique: itaque videbatur, non posse soedus amicitiamque contrahicum Campanis, quin Samnites violarentur. Sed foedere Samnitium cautum non erat, ne qua Romani nova foedera iungerent. Igitur, quod alii priores amici essent, adid non valere, ne novi in amicitiam susciperentur. Satis vero iustam causamesseamicitiae, velle eum amicum esse, a quo ultro appeteremur. Sedhoc amplius, Populo Romano magnam accessionem fore, si Campani in amicitiam venirent. Quidigitur? consulto senatu, his utilitatibus fides antiquiorfuit. Quare ex auctoritates Patrûm, Consul Campanis sicrespondit: AuXILO VOS. DIGNOS CENSET SENATUS, SED ITA NOBISCUM aMICITIAM INSTITUI PAR EST, NE QUA VETUSTIOR AMICITIA AC SOCIETAS VIOLETUR; SAMNITES NOBISCUM FOEDERE IUNCTI SUNT. ITAQUE ARMA VOBIS NEGAMUS ADVERSUS SAMNITES. LEGATOS, SICUT FAS IUSQUE EST, PRECATUM AD EOS MITTEMUS, NE QUA VIS VOBIS FIAT. Ad ea Princeps Legatorum (ita enim Mandatum attulerat domo) Quandoquidem (inquit) nostra tueri non vultis, vestra certe defendetis. Populum Campanum, urbemque Capuam, agros, delubra Deûm, humanaque omnia, in Vestram P. C. Populique Romani ditionem dedimus.


page 217, image: s217

Quicquid deinde patiemur, dedititii vestri passuri sunt. Tum iim fides agi visa, deditos non prodi: neque facturum aequa Populum Samnitium censebant, si agrum, urbemqueve per deditionem, factam Populi Romani oppugnarent, Legatos ad Samnites placuit mitti. Mandata data sunt, ut preces Campanorum, responsum Zenatus, postremo dededitione exponerent; peterent pro societate amicitiaque; ut dedititiis suis parcerent. Si leviter agendo parum prosicerent, denuntiarent Samnitibus, Populi Romnai Senatusqueveu verbis, ut Capuâ urbe, Campanoque agro abstinerent. Cum hi alia omnia Patres, Foecialibus ad res repetendas missis, quia non redderentur: decreverunt ut primo quoque tempore de ea re ad Populum ferretur: Populus bellum iussit, inquit Livius.

CAPUT IX.

AT nonne poterant Romani respuere istam deditionem, ut postea Si diciorum respuerunt? Cum enim Samnites pacem, bellique ius advetsus Sidicinos postulassent: et ea impetratâ his verbis, NEC QUO MINUS PERPETUA AMICITIA ESSET, PER POPULUM ROMANUM STETISSE: NEC CONTRA DICI, QUIN, QUO NIAM IPSOS BELLI CULPA SUA CONTRACTI TAEDIUM COEPERIT, AMICITIA DE INTEGRO RECONCILIETUR, QUOD AD SIDI CINOS, NIHIL INTERCIDI, QUO MINUS POPULO SAMNTI PACIS BELLIQUE LIBERUM ARBITRIUM ESSET: Sidicini, periculi vitandi causâ, Romanis sese dedidissent: Patresdeditionem istam, ut seram, et nisi ultimâ necessitate expressam, aspernati sunt. Cur non igitur aeque de Campana? Aliud est, admittere nolle: aliud, non licere Praeterea, is non videtur in sua potestate esse, qui, in extremâ necessitate, se alterius ditioni, tuitionique subicit etsi passim reciperetur, praeclarissima quaeque victoria sociis, hostibusve indigne et turpitur eriperetur.


page 218, image: s218

Rupta foedera expiari deditione. Cadaver etiam dedi posse. Non semper necessariam esse acceptionem. Interdum publicam acclamationem haberi pro probatione. CAPUT X.

DEDITIO proficit, ne videantur pacta non servata: ideoque vel bello non agatur: veliam pio iustoque, si non secuta sit acceptio. Nam pie belligeranti quod deditur, necesse est accipi, nisi si publico consilio, et dolo malo laesa conventio est. Hoc etenim casu, quod publice committitur, publice lui pensarique debet. Quapropter Samnites illi, qui paulo ante pepigerant inducias annuas: statim ubi acceperunt, Papyrium Cursorem abiisse magistratu, cum bellum redintegrassent, neque in eo quicquam prospere atque feliciter agerent, id minime mirum existimârunt, quia contra foedus bellum impium suscepissent. Quid igitur? eius expiandi luendive causâ, censuerunt, auctores armorum, raptores que induciarum dedi: praedam, captivos, quaequeve res per Foeciales es foedere repetitae essent, restitui. Hic cum de auctoribus quaereretur, consensu omnium acclamantium exauditum est nomen Brutuli Papii. Ergo isto testimonio publico, eâ acclamatione communi, in re urgenti, in re necessariâ decretum est, ut Brutulus dederetur. Is ut se ignominiae, supplicioque subtraheret, mortem conscivit. Irritane igitur deditio sacta est? nam si sine acceptione pro nullâ habetur, quî mortuus iam accipi posset? an quemadmodum debitor interitu speciei liberatur, ita constitutâ deditione, mortuo Brutulo, Samnites religione soluti, expiatique sunt? Nonne si Brutulus per Foecialem Romam duceretur, atque in itinere decessisset, nihil iis qui dedissent, posset imputari? Sed aliud est, debere ex contractu: aliud, ex noxâ: aliud privatim, aliud publice debere. In hâc ambiguitate visum est, ne quid ex noxae contagione remaneret, cadaver cum bonis quae ad defunctum pertinebant, rite dedi posse. Romanus et corpus, in quod pro arbitrio saevirent: et pecuniam quae in locum ereptae personae successisset, in fisco, cui debentur eorum


page 219, image: s219

hereditates, qui sibi mortem consciverunt, habituros. Cum haec misissent Romam, accepta non sunt. Consules de Samnitibus triumphârunt. Sed veluti iratis Diis, ob spretam deditionem (semper enim praeferenda misericordia est) clades illa Caudina accidit.

Nullum, excepto populo, aut Principe, ius Pacis foederiqueve habere. Si pax per sponsionem facta est, sponsorum deditione reyci posse. Turpe, pro iniusto haberi. Paruisse Imperatori, privato non nocere. CAPUT XI.

OBSESSO Romano exercitu ad Furculas Caudinas, Sp. Posthumio Albino, T. Veturio Calvino, Coss. cum frustra multi conatus ad erumpendum suscepti essent, et iam omnium rerum inopiâ premerentur: Consules victi necessitate, legatos mittunt qui pacem peterent. Pontius Thelesinus, Dux Samnitium, respondit: INERMES SE CUM SINGULIS VESTIMENTIS SUB IUGUM MISSURUM. ALIAS CONDITIONES PACIS AEQUAS VICTIS AC VICTORIBUS FOPE, SI AGRO SAMNITIUM DECEDERETUR, COLONI ADDUCERE NTUR. SUIS DEINDE LEGIBUS ROMANUM AC SAMNITER AEQUO FOEDERE VICTURUM. Cum Consules nihil aut pro soedere tam turpi, aut contra soedus tam necessarium obloqui possent: L. Lentulus Princeps legatorum, censuit conditiones accipiendas. Servando enim exercitu, patriam servari: dedendo ad necem, prodi ac deseri. Si foeda, ignominiosaqueve conventio est: eam esse patriae charitatem, ut tam ignominiâ, quam morte, si opus sit, servari eam oporteat. Saltare sapientem, cum patriae consulturus sit, turpe non videri. Solere dici, Optimis auspiciis ea geri, quae pro Rei publicae salute geruntur: quae contra Rem publicam fierent, fieri contra auspicia. Parendum esse necessitati, quam ne Dii quidem superant. Armis posse


page 220, image: s220

redimi Civitatem, quam maiotes auro redemislent. Itaque ad Pontium profecti Consules, cum de foedere victor agitaret, negâruntiniussu populi foedus fieri posse, necsine Foecialibus, Caeremoniâque aliâ sollemni. Ergo non foedere, sed per sponsionem facta pax est. In foedere, precatione res transigitur, nec nisi duorum Foecialium praesentiâ opus est: PER QUEM POPULUM FIAT QUOMINUS LEGIBUS DICTIS STETUR, Ur EUM ITA IUIITER FERIAT, etc. In sponsione.: Sponsoribus, obsidibusque opus est, SENATUM POPUL MQUE ROMANUM, HIS LEGIBUS FOEDUS INITUROS. Spoponderunt Consules, Praefecti, Legati, Quaestores, Tubuni militum. Sexcenti Equites obsides dati, qui capite luerent, si pacto non staretur, Consules, Lictoribus abire iussis, detractisque paludamentis, primi sub iugum miss: tum, ut quisque gradu proximus erat: postea, singulae Legiones. (Inventum L. Quintii Dictatoris, quia rustici operis imitatione, unde evocatus est, victos, more pecudum, sub iugum misit: inquit Florus lib. I.) Novis vero Coss. Q. Publio Philone, L. Papyrio Cursoreiterum, ante omnia de pace istâ relatum est. Publius, penes quem fasces erant, primum rogavit ipsum Sp. Posthumium. Is, quando neque de noxâ suâ, neque de poenâ retulissent: omissa defensione, quae non diffcillima erat apud non ignaros fortunarum humanarum, necessitatumqueve: censuit, cum pax illa iniussu Populi facta esset, Populum eâ non teneri: neque quicquam ex eâ praeter corpora sponsorum Samnitibus deberi, tamquam servum, pro noxâ. Rationem potius habendam honestatis, magnificentiaeque rei publicae, quam utilitatis. Nihil turpe, utile ac necessarium esse. Deleto illo Exercitu, fuisse nrhilominus eas vires Populi Romani, ut cum iis stare posset. In turpitudine, neminem praevalere. Duces bis deliquisse, et cum angustias non praeviderunt, et cum tam depacti sunt turpiter. Censêre itaque sponsores omnes, et se imprimis, nudos, vinctosque dedendos per Foeciales, ut si quâ religione populum obligaslent, eâ exolverent. Cum omnes in eius sententiam pedibus irent: T. Numitius et L. Aemilius, (fecundum Ciceronem) aut (secundum Livium) L. Livius et Q. Melius, Tribuni plebis, quorum etiam auctoritate, pax erat constituta, quique spoponderant: intercesserunt. Neque populum exolvi religione, deditione suâ, nisi omnia Samnitibus, qualia apud Caudium fuissent, relituerentur: neque se pro eo quod spondendo pacem, servassent


page 221, image: s221

Exercitum Populi Romani, poenam ullam veritos esle. Qui bello praeficiuntur, libera mandata habere, pugnae, induciarum, pacis, prout quaeque humanitus accidunt. Quare sufficere omnia bonâ fide, atque utiliter acta. Quae sunt huiusmodi, rata haberi oportere. Id fidem, id iusi irandum, id religionem exigere. Si qua Imperantium culpa est: quid obsides deliquerunt? peribunt igitur non suâ, sed alienâ perfidiâ? Alextremum, solos Coss. dedi posle, penes quos summum ius, summum imperium fuit. Alios, parere magis, quam suadere. Equidem Tribunes, qui suntsacrosancti, neque dedi, neque violariopsle. Rursus Posthumius: Quod ad Tribunos attinet, si nunc slavâreligione non possunt dedi: dedendos cum primum Magistratu abierint. Non inficiari, tam sponsiones, quam foedera sancta esse apud eos homines, qpud quos iuxta divinas religiones fides humana colitur. Sed iniuslu Populi nec quidquam sanciri posse, quod populum teneat. An si hostes eâdem superbiâ, quâ sponsionem istam expresserunt, coegissent verba legitima dedentium Urbes nuncupare: deditus Populus Romanus diceretur? urbem, templa, delubre, fines, aeque Populi Romani Samnitium essent? Sed quando non de deditione, sed de sponsione agitur: quid si spopondissent urbem relicturum Populum Romanum? si incensurum? si Magistratus, si Senatum, si leges non habiturum? Atqui non indignitas rerum sponsionis vinculum levat: et si quid est, in quo Populus Romanus obligari possit, in omnibus potest. Nec referre, Consul, an Praetor, an Dictator spoponderit. Nam et hoc ipsum Samnites iudicâsse, quibus non fuit satis Coss. spondere. Legatos, Quaestores, Tribunos militum coegerunt. Neque tamen potuisse pacem sponderi a Consule, cuius arbitrii non est: nec Consulem, aliumve quicquam promittere pro Populo Romano, qui nihil ei de pace mandavisset. An hostibus difficile fuit, mittere Romam Legatos? cum Senatu, cum populo de pace ac foedere agere? rem interea habere in induciis? Id securti non sunt, placuit sponsionem interponi, quae praeter sponsores neminem obligat. Omnium vero auctoritate consilioqueve factam sponsionem, iuramentum interpositum, itaque teneriomnes. Movit Patres Conscriptos tum causa, tum auctor: nec ceteros solum, sed et Tribunos. ut se in Senatus dicerent fore potestate. Magistratu se extemplo abdicârunt: tradidique Foecialibus, cum ceteris Caudium duoendi. Sane de Nobili Adolescente quaesitum est, qui iussu Imperatoris porcam sustinuerat; dedine


page 222, image: s222

itidem oporteret. Nam summae religionis in turpissimo foedere participem videri: sed aliter placuit. Non enim ullum officium eius, aut potestatem fuisse in exercitu; cum privatus, et id aetatis esset, nihil ei debere imputari, si summae potestati paruisset. Progressi Foeciales, ubi ad portam venere, vestem detrahi pacis sponsoribus iubent: manusque post tergum vinciri. Tum ubi in caetum Samnitum, et ad Tribunnal Pontii ventum est: A. Cornelius Arvina, Foecialis, ita verba fecit: QUANDOQUIDEM HICE HOMINES INIUSSU POPULI ROMANI QUIRITIUM FOEDUS ICTUM IRI SPOSPO NEDERUNT, ATQUE OB EAM REM NOXAM NOCUERUNT: OB EAM REM, QUO POPULUS ROMANUS SCELERE IMPIO SIT SOLUTUS, HOSCE HOMINES VOBIS DEDO. Samnites deditionem non acceperunt.

An hosti fides sit servanda. Iuctam poenam desinere esse, quae crudelitate exsuperat. Captivum iura amittere Civitatis. CAPUT XII.

MATTILIUS Regulus, primo bello Punico, captus in Africâ a Carthaginensibus, missus est ab iisdem ad Senanatum, ut de pace: et si eam minime impetraret, ageret de captivis commutandis. Si nihil placuislet, adstrictus est iureiurando, se rediturum. Postquam in urbem venit, tamquam capitis minor, nihil quasi Romanus egit. Dixit enim, se ex illâ die, quâ venisset in Afrorum potestatem, Romanum esse desiisse. Itaque et pudicam uxorem, et parvulos natos, quasi eos iure Quiritium non attineret, removit a complexu. Ubi vero in Senatum venit, ab eo ipso susceptâ causâ ut esset Iudicium Senatus, suasit utrumque, ne pax fieret cum Poenis, et ne captivi commutarentur; illos, fractos tot casibus, spem nullam amplius habere: se tanti non esse, ut tot milliam captivorum propter se unum et senem et alios paucos, redderentur:


page 223, image: s223

ut unus pro multis hostibus viveret. Quin et Carthaginenses sibi venenum dedisse (quod falso allegabat, ut persuaderet) non praesentaneum, sed iusmodi quod mortem in diem proferret, eo consilio ut tantisper viveret, quoad permutatio fieret: post, grassante veneno, tabesceret. Itaque et honestius et utilius esse, ut neutro impetrato, fide custoditâ reverteretur: ita obtinuit. Quid enim? conditiones, pactionesque bellicas, et hostiles periurio conturbasset? cum legitimo hoste multa iura esse comunia, ius bellicum, ius soeciale, iusgentium, Legatorum, iusiurandum, et aliaid genus. Quod si quis dixerit, ratum esse non debere, quod per vim actum est: sed et eam VIM MAIOREM appellari, quae proficiscitur ab hoste: respondemus, ut vis sit, attamen iustam, legitimamque esse; sed et neque ita appellari, nisi quandiu ferro res agitur, aut qui captus est in vinculis retinetur. Sed si quid cum eo pactum est, si fide, si religione interveniente: conditionem, non vim: ius, non iniuriam esse. At vero si quodimperatur, turpe atque inhonestum esset: idne etiam praestandum? non certe quidem. Quid igitur? Mori satius est, quam vinci: pulchrumque mori succurrit in armis. Sic viro forti vis fiet numquam. Mors non metuenda viris. Ergo, reverso Attilio, Poeni de eo longâ morte, ut saepius mori se sentiret, supplicium sumpsêre. Id quia crudelissimum fuit, (nam resectis palpebris, illigatum in machina vigilando necavetunt) Senatus liberis Reguli, nobilissimos Poenorum captivos dedidit, a quibus iisiimiliter poenas suo arbitrio exegerunt.

Clausula, UTRORUMQUE SOCIIS, futuros quoqueve comprehendi. Novos enim asciscere non prohiberi, nisi nommatim caveatur: modo ne alterius populi socysint, quos neque sollicitare ad defectionem, neque desciscentes suâ sponte, recipereoportet. Ratthabitionem foederis longo tempore et silentio induci.


page 224, image: s224

CAPUT XIII.

FOEDUS erat Romanis cum Carthaginensibus, ictum ab Asdrubale, quo continebatur, ut finis utriusque Imperii esset Iberus amnis: necum Carthaginenses transirent armati: utque, mediis S guntinis, inter Imperia duorum Populorum, libertas servaretur. Non exceperat Asdrubal, ITA ID RATUM FORE, SI POPULUS CENSUISSET. Quin et Carthaginenses, silentio multorum annorum, ita vivo Asdrubale hoc foedus comprobaverant, ut ne mortuo quidem auctore quicquam mutavissent. Postea, orot bello Punico I. et confecto a C. Luctatio Cos. petentibus Carthaginensibus pax data erat, qua SOCIIS UTRORUMQUE cavebatur. De Saguntinis, nihil n9minatim, neque enim adhuc erant socii. Diserte vero Luctatius pacto apposuerat, UT ITARATUM ESSET, SI POPULUS CENSUISSET. Itaque quia neque auctoritate Patrum, neque populi iussu ictum erat, negaverant Romanise eo teneri, inquit Polybius. Proptereaqueve de integro aliud foedus publico consilio pepigerant: atque aliquo intervallo Saguntinos asciverant in societatem. Accidit, (quod initium fuit belli Punici 2.) ut Annibal oppugnaret Saguntum: utaqueve a Romanis Saguntini auxilium implorarent. Placuit Legatos mitti in Hispaniam ad res Sociorum inspiciendas, ut si eis digna causa videretur, Annibali denuntiarent, utaa Saguntinis sociis Populi Romani abstineret: postea Carthaginem traicerent, ibiqueve sociorum querimonias deferrent. Sed quia hâclegatione nondum missâ, celerius omnium spe allatum est, Saguntum oppugnari: placuit maturius mitti ad Ducem ipsum in poenam rupti foederis deposcendum; si bello non abstineretur. Cum Carthaginenses respondissent, Bellum a Saguntinis, non ab Hannibale ortum esse: fierique iniuste a Romanis, qui Saguntinos vetustissimae Carthaginensium societati anteferrent: Romani, utante bellum omnia iusta et sollemnia agerent, rursus mittunt Legatos ad percunctandos Carthaginenses, publicone consilio Annibal Saguntum oppugnasset. Si annueret, bellum indicerent. Legatis senatu dato, responderunt Carthaginenses: Censêre quaerendum esle, non utrum privato, publicove consilio Saguntum oppugnatunsit: Sed an iure, aut iniuria. Suam hanc quaestionem, animad versionemqueve esse in Annibalem Civempsuum, privato an publico consilio fecerit, cum Romanis, unam hanc: num licuerit per foedus. Atqui eo quod a Luctatio ictum esset, in quo UTRORUMQ,


page 225, image: s225

SOCIIS cavebatur, nihil de Saguntinis esse comprehensum, imo neque cogitatum, quia eotempore non erant socii. Quod vero foedere Asdrubalis continerentur: non minus hoc foedus Carthaginenses obligâsse: quam Luctatii, Populum Romanum. Sed ut obligaverit, non debuisse Saguntinos admitti in societatem, qui uti medii essent, foedere actum erat. Q. Fabius princeps Legatorum, dixit: Si verborum disceptationis res esset, apparere, iniuriâ Saguntum oppugnari. Carthaginenses foedus Asdrubalis, et re, et tempore, et taciturnitate approbâsse. Praeterea, clausulam, UTRORUMQUE SOCIIS, generaliter omnes continere qui essent, quique futuri essent. Neque enim adiectum, NE QUI POSTEA ASSUMERENTUR. Quis itaque aequum censeret, cum assumi non prohibetur, vel ob nulla merita quemquam in amicitiam non recipi? aut in fidem receptos, non defendi? sufficere ad foedus conservandum, ne Carthaginensium Socii sollicitentur ad defectionem: neve recipiantur, si desciscerent suâ sponte: ut cum ab iis veterani, qui in Sardiniâ erant, defecissent, misissentqueve Legatos, qui Insulam Populo Romano traderent: Romani audire noluerunt: atque Uticenses, quise dedere voluerunt, non acceperunt. Sed assumere socios novos, ac praesertim Saguntinos, nihil impedîsse: quibus plenalibertas propterea relicta erat, ut sese aut dederet, aut adiungerent sponte, quibus e re suâ videretur. Sed placere bellum directo indici, id magis ex dignitate populi Romani esse.

Qui fidem publicam violârit, dedi: qui privatam. notâ et infamiâ affici. CAPUT XIV.

POst Cannensem pugnam, Annibal captivis (erant octo hominum milia) redimendi copiam dedit. Itaque ex se decem elegerunt, qui eius rei causâ Romam proficiscerentur, nullo alio fidei pignore accepto ab Annibale, quam ut iurarent se redituros, si nihil de redimen dis captivis impetrassent Egressi castris, unus ex his Legatis, velut aliquid oblitus, rediit in castra: postea, assequitur comites. Ubi Romam venerunt, re a Senatu non impetratâ, alii quidem, ut iurati erant, ultro ad Annibalem redierunt. Neque enim in patriam postliminio venisse, qui nisi sub conditione venerant, et ea mente, ut reverterentur. Non satis esse quem domum corpore rediisse, si mente alienus sit: neque statum eorum integrum videri qui alteri fide et sacramento devincti sunt. Olim cum Pyrrhus, Rex Epirotarum, pacem a populo Romano non impetrasset, Senatum decre visse, uti omnes captivi, sub poenâ capitis, ad hostem remearent.


page 226, image: s226

Nihil hîc varium esse. At qui regressus erat in castra, voluit manere domi. se enim re verâ postliminio rediisse, exolutum sacramento Cum ad Patres id relatum esset, magnâ contentione res in Senatu acta est. Aliis videbatur, veteratorem, callidumque hunc iuris publici interpretem, publice datis custodibus, vinctum deducendum esse ad Annibalem. Fuisse illic stultam calliditatem non prudentiam: fefellisse, non cavisse. De reditu post legationem, cogitasse paciscentes: non de fallaci isto et simulato: Fraudem distringere, non dissolvere periurium: Aliud esse pugnando, aliud paciscendo decipere. Licere dolo uti cum hoste, cum vi et viribus agitur: aut quandiu captivi in vinculis habentur. Ubi fides foedere, pacto, iuramento transigitur: ius gentium, ius publicum, ius divinum praevalere. Sed et ius bellicum esse. Itaque etiam hosti iusto, legitimoqueve fidem conservandam. Scite praedicari de Eurycratide Lacedaemonio, qui interrogatus, cur de contractibus singulorum Ephori tam diligenter ius quottidie dicerent: respondit, ut etiam assuescamus cum hoste bonâ fide agere. Considerandum, quid Romanâ, non quid Punicâ fide debeat agi. Aliis contra: Solutum liberumque religione esse, satisfecisse conceptis verbis. Nam cum iam vallum egressus esset, dessissetque in hostium potestate esse, in castra rediisse, quorum erant potiti poeni. Annibali eo casu imputari, qui liberatione partâ, sibi iterum non cavisset, aut ab initio legem apertiorem non dixilet. Cum cive, latius: cum hoste, verba strictim accipienda: licere contrahentibus mutuo sese decipere: hostem, non licebit? Imo eum bonum dolum appellari, qui in hoste adhibetur. Praeterea, multum interesse. obtendatur fides publica, an privata. Publicam ex dignitate: privatam, ex formulâ accipi. In libero homine equidem considerari posse, quid inter bonos oporteat agi: in captivo, quid servitus, quid discrimen, quid humana conditio exigat. facile itaque pro libertate respondendum. Nonne ut differentia inter hostes, it afidei differentiam esse? Bona illa et uberrima fides, aut Pyrrho aut Porsenae debeatur. Poeno foedifrago, nonne eam sufficere, quae ad syllabam exacta est? sit fortasse vituperandus, aut dubiae famae habeatur, qui privatus fefellit hostem. Sed an continuo damnandus, dedendusqueve est? Non omnis, qui turpiter facit, delinquit. Hi paucis sententiis alios vicerunt, inquit Livius. Ideoque visus est ille postliminio reversus. Huic enim magis opinioni, quam ut deductus, deditusqueve sit, et Acilius apud Ciceronem, et apud Gellium accedit Cornelius Nepos. Praeterea, siveis, sive etiam plures comprehensi, deducti essent: quî postea P. Furius et M. Attilius, Censs. hos nimis callidos exolvendi iurisiurandi interpretes citavissent, equos eis ademissent, movissent tribu, atque aetarios fecissent? summa est in


page 227, image: s227

contrarium auctoritas Polybii. Sed animad versio Censorum aperte in dicat, Senatum sive iure, sive odio Annibalis, deditionem improbâsse.

Qui pacem petit, inermem posiulare oportet. Paci contrahendae, speciali mandato opus esse. Obsidem non dari, minorem 12. annis: nec maiorem 40. sed neque Praetorem, Praefectumque Equitum, aut Scribam publicum. Hosti enim sociove caveri sufficit: non exarmari adversarium. Eundem, bis obsidem non dari. Bis captum, indignum esse redemptione. CAPUT XV.

AEtoli, perculsis rebus, communi decreto, Legatos cum liberis mandatis ad T. Quintium Flaminium, Consulem, miserunt, ut pax, si fieri posset, aequis: sin minus, tolerandis conditionibus peteretur. LEGATI PHANEAS ET DAMOCLES, QUOD E RE AETOLORUM, UT IN TALI CASU FIDEQUE SUA ESSE CENSERENT, AGERENT. Flaminius respondit: Aetolos, nisi inermes de pace agerent, non auditurum. Arma, equosque omnes traderent: praeterea, mille talenta argenti, cuius summae dimidium praesens numeraretur. Postremo si pacem habere vellent, hoc etiam in foedere adiecturum, UT EOSDEM, Quos POPULUS ROMANUS AMICOS, HOSTESQUE HABERENT. Legati, qui haec tam gravia audiissent, domum regrediuntur, ut re integrâ Aetoli consulerent quid agendum. Nec tuto, nec considerate de re tam magni momenti sine mandato speciali agi posse. Ubi de summa agitur, semper inesse hanc exceptionem, ut qui Procurator est cum auctoritate constitutus, nihil ex sua tamen, sed ex communi sententia agat, transigat. Narrari apud Romanos de Sp. Cassio, qui honoris causâ eam potestatem adeptus, ut Hernicis foedus conscriberet: Senatus, a quo eam acceperat, invidiam tulisse, quod solus id conscripsisset, parique honore, quo affectus erat, Patres itidem non affecisset. Quid in hâc causâ, ubi non de legibus dandis, sed accipiendis tractabatur? Redire igitur Legati, et quamcumque pacem referre iussi. Consul, postquam accepit, Concilium Aetolorum, pacem approbasse: iussit Legatos Romam ad Senatum proficisci. De conditionibus convenere: hae fuerunt huiusmodi. IMPERIUM MAIESTATEMQUE


page 228, image: s228

POPULI ROMANI GENS, AETOLORUM CONSERVATO SINE DOLO MALO. NE QUEM EXERCITUM, QUI ADVERSUS SOCIOS, AMICOSQUE EORUM DUCETUR, PER FINES TUOS TRANSIRE SINITO: NEVE ULLA OPE IUVATO HOSTES EOSDEM HABETO, QUOS POPULUS ROMANUS, ARMAQUE IN EOS FERTO, BELLUMQUE PARITER GERITO. PERFUGAS, FUGITIVOS, CAPTIVOSQUE REDDITO ROMANIS SOCIISQUE, PRAETERQUAM SI QUI CAPTI, CUM DOMOS REDISSENT, ITERUM CAPTI SUNT. OBSIDES 40. ARBITRATU CONSULIS ROMANI DATO, NE MINORES 12. ANNORUM NEU MAIORES 40. OBSES NE ESTO PRAETOR, PRAEFECTUS EQUITUM, SCRIBA PUBLICUS, NEU QUIS QUI ANTE OBSES FUERIT APUD POPULUM ROMANUM. et reliqua. Certe exprobratum est Agesipolidi, quod cum Rex esset Lacedaemoniorum, ob fidem datus esset. Et contra cum Antipater, victo Agide obsides peteret Ephoebos: respondit Eteocles, unus ex Ephoris, malle seniores, imo etiam feminas: ne si dedissent iuniores, eos aliter institueret, quam patrio more.

Nimis callidam interpretationem, manifestam habere iniuriam. In foederibus mitti, qui vicissim exigant iusiurandum. CAPUT XVI.

CUm Romae in Senatu tanta contentio fuit, dedereturne Annibali, qui fallaci reditu interpretabatur se liberum, solutumque esse. Cumque eius apud Ciceronem nimis callida et malitiosa calumnia est, (nam et ius esse cum hoste) qui pactus cum inimico. 30 dierum inducias, noctu populabatur agros: quod dierum pactae essent, non noctium induciae: quasi dierum appellatione noctes non continerentur, (quae Thracum adversus Baeotios: Phoenicum, cum ad Lybiam appullissent: Cleomenis contra Argivos, fraus et cavillatio fuit) an verisimile est quod Valerius scribit, cum Q. Fabius Labeo, a Rege Antiocho, ex foedere icto partem dimidiam navium accipere deberet: eum medias omnes secuisse, ut dasse privaret Antiochum? Nam neque verum est, quod ait, Regem victum esse a Labeone. Vicit eum P. Scipio, et foedus ipsum apud T. Livium legitur, in quo nihil est de illa dimidia parte navium. Imo quae ad classem pertinent, sunt huiusmodi: TRADITO ET NAVES LONGAS, ARMENTAQUE EARUM: NEVE PLURES, QUAM DECEM ACTUARIAS, NULLA


page 229, image: s229

QUARUM PLUSQUAM 30. REMIS AGATUR, HABETO: NEVE MINOREM EX BELLI CAUSA, QUOD IPSE ILLATURUS SIT. Et postea ita Livius scribit: Consul iuravit in hoc foedus. Ab Rege qui exigerent iusiurandum, profecti Q. Mutius Thermus, et L. Manlius. Q. Fabio Labeoni, qui Classi praeerat, scripsit, ut quaeque Naves Regiae essent, concideret, cremaretqueve, Profectus ab Epheso, quinquaginta tectas Naves aut concîdit, aut incendit. In hoc Lacedaemonio nihil fuit fraudis. Pactus erat cum Clitoriensibus, si is et totus exercitus qui siti conficiebatur, eorum licentiâ bibisset: se omnes possessiones, quas eis antea adem isset, rediturum. Cum is unus abstinuisset potu, non reddidit.

Dolus, qui dat causam conventioni legitimae, conventionem non vitiat. Legatos eâ dignitate se gerere oportere, quâ gerunt Domini. CAPUT XVII.

PATRES, quod faustum felixque Populo Romano esset, centuriatis Comitiis primo quoque die ferre ad Populum Coss. iusserunt, ut, quod Perseus, Philippi filius, Macedonum Rex, adversus foedus cum patre Philippo ictum (quod quandiu vixit, bis quottidie legebat) et secum post mortem eius renovatum sociis P. R. arma intulisset, agros vastâsset, urbesqueve occupâsset: quodque belli parandi ad versus Populum Romanum consilia iniisset: arma, milites, classem eius rei causâ comparasset: ut nisi de iis rebus satisfecisset, bellum cum eo iniretur, Populus iussit. Cum Q. Marcius, et A. Attilius, Legati cum Perseo in colloquium venissent (in quo apparuit, nequaquam ex pari dignitate congredi Regem cum Legatis. nam et prior transgressus est, et obsides dedit, nihil fraudis in colloquio fore) animadverterunt Regem omnia praeparata atque instructa habere, et suo maxime tempore, Romanis alieno, bellum incipere posse. Itaque pacis spe vanâ propositâ, Regem eo adduxerunt, ut iterum Romam mitteret Legatos, omnia ad ultimum experiretur. Interea inducias facerent. Marcius et Attilius cum rediissent, Legationem ita renuntiarunt in Capitolio, ut nullâ re magis gloriarentur, quam per inducias, opinionemqueve pacis decepto Rege Spatio


page 230, image: s230

induciarum, nihilo eum venturnm paratiorem: Romanos contra, omnibus rebus instructiores bellum incepturos. Quae egissent, petebant approbari. Magna pars Senatus, ea, ut summâ ratione atque utiliter acta, comprobat. Ut omnes alios contractus: sic foedera, inducias, paces, ab initio esse voluntatis. Nonne Perseum scire debuisse, ei utile, an inutile esset pacisci inducias? praevidere quâ mente, quo animo ab hoste peterentur? vanâ allicere opinione pacis: artem, non perfidiam esse. Alii, et ii quidem Seniores, memores antiqui moris, quibus hae nova minus placebat sapientia, negabant, se in ea legatione Romanas agnoscere artes. Non per insidias, et nocturna proelia, nec simulatam fugam, improvisosqueve ad incautum hostem reditus, nec ut astu magis, quam verâ virtute gloriarentur, bella maiores gessisse. Prius bella indicere, quam gerere solitos: etiam denuntiare: interdum finire locum, in quo dimicaturi essent. Eâdem fideindicatum Pyrrho Regi medicum vitae eius insidiantem: eâdem Faliscis traditum proditorem liberorum. Haec Romana esse, non versutiarum Punicarum, neque calliditatis Graecae: apud quos fallere hostem, quam vi superare, gloriosius fuit. Interdum in praesens tempus plus profici dolo, quam virtute: sed eius demum animum in perpetuum vinci, cui confessio expressa sit, se neque arte, neque casu, sed collatis viribus, iusto ac pio bello esse superatum. Comprobata est Legatio Marcii. Memorabile est sane apud L. Florum, vituperari Aquilium, qui reliquias belli Asiatici confecit, mixtis veneno fontibus, quo sese urbes maturius dederent. Nam contra fas Deûm, maiorumqueve mores, medicaminibus impuris arma Romana violâsse, quae in id tempus fuerant sacrosancta.

Pace improbatâ, quae inita est foedere: sufficere Auctorem dedi. CAPUT XVIII.

CHOSTILIUS Mancinus, Cos. sine Senatus auctoritate foedus ignominiosum pepigerat cum Numantinis: huicque T. Grachus, quaestor, interfuit. Eo foedere improbato, rogationeque latâ ex S C. a L. Furio, et Sex. Attilio Tribunis pl. ut hostibus Hostilius dederetur, ut in eo quem Auctorem foederis habebant, iniuriam rupti, solutiqueve vindicarent: eam ipsam rogationem Hostilius suasit. Itaque accepta rogatio est, et ex SC. Hostilius a patre patrato


page 231, image: s231

nudus, post tergum religatis manibus, deditus est Numantinis. Expositus ante portas, ibique usque in noctem maneos, desertus a suis, neque susceptus, lacrimabile spectaculum praebuit. Numantini ideo non receperunt, quod dicerent, publice fidem violatam, non lui unius sanguine. Se per Legatos auti inviolatam pacem, aut omnes, quos, pignore pacis accepto, vivos dimississent, repetituros. Atqui severitas illa Senatus T. Graccho dolori et timori fuit. Similis vel iudicii, vel poenae metuens discrimen: praeterea graviter ferens aliquid a se factum infirmari, descivit a bonis, inquit Cicero. An iusta igitur erat indignatio Gracchi, Hostiliiqueve deditio iniusta? Paulo Orosio videtur. Curenim (inquit) Mancinus dedendus fuit, qui victi exercitus impendentem trepidationem praetento umbone pacti foederis, dispulit? qui periclitantes patriae vires in meliora tempora reservavit. In comparatione malorum, boni locum obtinet levius. Porro levius esse, foedus quomodocumque contraxisse, quam periisse exercitum Romanum; nihil per se utile aut inutile, turpe aut honestum esse; pendere ex interpretatione, quo animo, quo tempore, quâ de causâ quid actum sit. Si pax displicuit: cur miles eâ redemptus, aut cum reverteretur, receptus est? aut cum repeteretur, non redditus? sin placuit servati militis qualiscumque conditio: cur qui pegigit, deditus fuit? Cur Q. Pompeius, quipaulo ante aeque infame foedus cum eodem hoste pepigisset, non deditus est itidem? cur non itaque et T. Gracchus, quo suasore, auctoreque foedus ictum erat? Haec Orosius: cui videtur adstipulari Paterculus. ait enim: Mancinum, non recusando, et verecundiâ magis, quam defectu bonae causae, eo perductum ut dederetur; sed crimen male initae pugnae, erat Hostilii Mancini: servati militis ex quocumque foedere beneficium. Tib. Gracchi. Praeterea, quaestor paruerat Consuli. Ddenique sufficit dedi auctorem. Nam in omnibus foederibus, quorum acerbissima diligentia est (inquit Cicero pro Balbo) hostes sibi imputare oportet, qui non omnia mature considerant. Non enim debuissse exercitum dimittere sub solâ sponsione Imperatoris, cui iniussu S. P. Q. R. nullum foederis iciendi ius est. Uniuscuiusque populi morem inspici oportere, (qualis etiam noster est,) num foedera inita sic rata sint, SI SENATUI PLACUERUNT. Quod ad milites attinet: nullâ fide obstringi erga hostem. Merito igitur solum eum teneri, cuius culpâ et auctoritate, pax inita, improbata sit.


page 232, image: s232

Pacem ignominiosam sine Mandato factam, non tenere. Porro, ne sit huiusmodi, interpretatione facile admitti. CAPUT XIX.

A. POSTHUMIUS Albinus Legatus fratris Sp. Albini, Consulis, adversus Iugurtham male avaritiâ pugnavit. Sed et circum ventus cum exercitu, discessit eo foedere, ut sub iugum mitteretur, et diebus decem proximis Numidiam exiret. De decore potius quam manu armatus salutem quaesiit. Itaque ob ea Consul ex delicto fratris invidiam ac periculum vitans, Senatum de foedere consulit. Senatus, ita uti par fuerat 9inquit Salustius0 decrevit, SUO ATQUE POPULI INIUS SU NULLNM FIERI POTUISSE FOEDUS. Ipsis mulieribus Chiis (ut refertur a Plutarcho) non placuit, quod mariti cum Erythreis iniissent, nempe ut cum solâ veste et sago liceret eis discedere. Equidem strenuis militibus telum, pro veste: clypeum, pro sago esse. Itaque eâ interpretatione, sicessere armati.

Conditionem dandorum obsidum, esse ignominosam. CAPUT XX.

QPUBLIUS, Legatus L. Cassii, Consulis, interfecto in Gallia Consule, postea etiam Legato L. Pisone: ne residuus Exercitus, qui ex ea clade in castra confugerant, deleretur, obsidibus datis, et dimidiâ parte rerum omnium, armorum, impedimentorum, cum Tigurinis depactus est, ut incolumes dimitterentur. Romam reversus, die ei dictâ a Caelio, Tribunopl. quod obsides dedisset, in exilium profugit, ait Livius. Sed si is est, dequo Auctor ad Herennium, lib. 1. et Cicero, lib. 11. de inventione, C. Pompilius nominatur.


page 233, image: s233

Qui turpiter paciscitur, laedit Maiestatem, itaque puniri. CAPUT XXI.

SEd rarius est omnino, quod de M. Clodio Valerius scribit: Senatum non solum eum dedisse Corsis, cum quibus turpem pacem inierat: sed et repudiatum ab hostibus, iussisse necari in publicâ custodiâ. Et hanc Senatus animadversionem meruerat, inquit Valerius. Nullâ enim re Maiestatem Imperii laedi magis, quam turpitudine et infamiâ.

Pacto obsidionali non comprehendi absentem. CAPUT XXII.

CUm oppidum obsideretur, unusque ex Praefectis, colloquii causâ, apud hostes esset: interea priusquam rediisset, qui in oppido erant, pactum transegerunt, quo continebatur, ut et Praefectus ille fidei obses esset. Quaesitum est; an pacto teneretur? dicebat hostis Neapolitanus, teneri: itaque custodiae dandum. Quod enim placitum sit omnibus, in singulos valere. Nihil obstare, quod eo momomento aberat, quo foedus ictum esset. Nam et animum, et necessitatem habuisse redeundi. Praeterea, qui rei publicae causâ abest, haberi pro praesente. Denique ex pacto sentire emolumentum. Nam cum exercitu, cui praeficiebatur, liberatum obsidione esse. Itaque onus sentire etiam debere. Pro Praefecto dicebatur: ut pactum ei generaliter prodest, posse et generaliter nocere; sed privatim: non convenire, nisi aut conventioni interfuisset, aut nominatim consensisset: sine mandato, aut ratihabitione, neminem ab alio obligari: plane, absentem pro praesente haberi, ubi de eius utilitate agitur: ubi de incommodo, non haberi: debuisse exspectari, et audiri legationem, fortasse aliud placuisset: emori potius, atque fortiter agere, quam hoc modo depacisci Quod ignominiosum est, haerereiis, qui pepigerunt. Turpitudinis strictam societatem esse: in eam neminem cogi invitum: Ducum, Praefectorumqueve omnium suffragiis liberatus est, ut Bellaius scribit.


page 234, image: s234