10 January 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check

LIBER II. DE CONSERVATIONE CIVItatis agens.

1. COnstitutione Rei publicae utcumque absoluta; nunc quomodo eius partes, officio suo probe debeant fungi, restat, ut dicam. Ubi omnium primo, tractatio de Conservatione


page 198, image: s198

Rei publicae occurrit: quae sarta tecta conservanda est, tam a periculo corruptionis internae, quam a vi externa.

2. Conservatio Rei publicae interna, in eo consistit; ut[1.] subditi, bene recteque regantur: et tum etiam [2.] ut Status, ac forma Rei publicae, a corruptionis labe protegatur.

3. At gubernatio subditorum generatim in eo consistit [1.] ut subditi coniungantur invicem per concordiam, nec inter eos Factiones exsistant. Quales olim in Italia erant variae: inprimis Guelphorum, et Gibellinorum, Columnesiorum, et Ursinorum: Crasserus in Itenerar. fol. 157. nec iis caruit Imperium Iustiniani. Procopius in historia secreta, fol. 30. etc. [2.] ut adiungantur Imperantibus omnes, contentique sint statu praesenti: et item [3.] ut salus atque Bonum publicum, charius utrisque sit, quam privatim; neque vel sua commoda, vel cupiditates sequantur. [4.] Ut Iustitia exerceatur; sine qua concordia inter cives non durat. 8. Ethic. 8.

4. Verum gubernatio specialis, tum animi respicit informationem, ac directionem, tum alimentorum et pecuniae (tam publicae, quam privatae) suppetentem copiam requirit: tum et curam corporum subditorum, vivorum aeque ac mortuorum, complecti videtur.

5. Ad informationem non solum Educatio pertinet; studia item litterarum atque Religionis verae defensio; sed et leges, ac quoque Magistratus.


page 199, image: s199

LIBRI SECUNDI, PARTIS PRIORIS, DE CONSERVATIONE, et gubernatione Rei publicae, respectu subditorum.

CAP. I. DE EDUCATIONE, STUDIIS item literarum, atque Peregrinatione.

1. EDucatio ut curae sit imperanti, cum primis necessarium esse videtur: 5. polit. 9. et l. 8. cap. 1. etc. late R. P. Adam. Contzen. lib. 4. politic. cap. 1. et seqq. quippe cum ea deficiente, inanes, sint Leges; beneque educatis, haut legibus opus esse videatur. Sicque apud cascos olim Germanos, plus valebant boni mores, quam leges. Tacit. de morib. German.

2. Ex malis moribus, bonae Leges quidem nascuntur: sed raro eae sufficiunt, nisi educatio studiosa accedat. Eamque inprimis olim Sparta, aliaeque Res publicae antiquae. Cragius 3. de Rep. Lacedaem. tab. 3. instit. 5. sibi commendatam habebant, pessimeque negligi hodie solet: adeo ut


page 200, image: s200

praesagium appropiquantis ruinae universalis, nonnulli ex eo sumant, quod passim vident pessimam liberorum educationem, indulgentiamque Parentum deplorandam. Ratio sane et doctrina (dicente Aristot. 10. Ethic. cap. ult.) non satis validae sunt, ad virtutem inducendam causae: sed oportet prius animum moribus excoli, etc.

3. Alia autem est institutio corum, qui Principes sunt, vel ad Rem publicam gubernandam educantur; alia Privatorum, qui ad subiectionem informantur: diversos ob fines utrorumque.

4. Principum institutio, omni adulatione carere debet: nec ut iam Principes, sed ut aliquando futuri, sunt educandi. Ac sane nulla perniciosior Principum, et totius Rei publicae pestis est, quam si in media adulatorum, et parasitorum Aulicorum turba, inter canum venaticorum latratus, Aularumque delitias, atque mollitiem, illi adolescant; si ad ipsorum placitum,et lubitum, circa ipsos omnia personent, etc. Amirato discurs. 13. c. 2. Indeque Regni Status, merito conqueruntur, si Princeps non rite educetur. Cominae. 2. cap. 6. ad fin.

5. Instituendi vero sunt artibus illis, quibus utrumque, et armorum et pacis tempus recte possit gubernari: id quod sine literarum, inprimis Historiarum, Tyrius Max. dissert. 12. et Politices cognitione, vix fieri potest. Et turpe est viro Principi, statuta et scita Regni sui


page 201, image: s201

ignorare; l. 2. §. Servius. de O.I. turpius fidei articulos (si velit esse civis caelestis) et quousque, illaesa conscientia, Politica potestas se extendat, non scire.

6. Sed vero literae, non Scholastice ipsis, sunt tradendae; hoc enim si fiat, plus eos in prudentia politica deficere, quam proficere, exempla haut pauca edocere videntur. Sicque in eo peccasse Platonem, Plutarch. in Dione, refert, quod eum voluerit in Sophistam mutare. Vitiosam etiam, nimisque Scholasticam fuisse institutionem Sebastiani Portugaliae Regis, refert Connestag. fol. 31. etc. Indeque nonnulli suadent; ut Magnates per discursum et conservationem, de rebus variis, architectonice iudicare discant: ac semper iuxta se habeant, Viros litteratos, simulque prudentes, ac veteres Capitaneos, et Consiliarios pios. Hacque ratione profecisse dicunt Franciscum I. Galliae Regem. Sleidan. lib. 19. Et teste Lampridio, Alexan. Imp. cum inter suos convivaretur, aut Ulpianum, aut doctos alios homines adhibebant, ut haberet fabulas literatas, quibus se pasci, et recreari dicebat.

7. Privatorum quod attinet institutionem, placet magis publica, quam privata disciplina, in spientia et consensu totius civitatis fundata: Quintil. 1. cap. 2. modo non quasi contagio, condiscipulorum depravati mores, genuinam inficiant simplicitatem.

8. Prohibenda insuper omnia sunt; quae iuventuti scandalum praebere, vitiorumque


page 202, image: s202

occasiones suppeditare queunt; ut sunt Lupanaria (quae tamen maioris mali causa, in Italia, et alibi tolerantur: eaque cum Pius V. Pontifex Maximus hoc nomine vere dignus, tollere vellet, id non perficere quivit: ut alicubi refert Thuanus) Bacchanalia (ubi non solum vestes, contra Divinum praeceptum mutantur; sed et simulatae stultitiae occasione, turpissima, et plane scelesta quandoque perpetrantur) ac item, Scenici ludus (in quibus vitia repraesentata, saepius discuntur. S. Augustin. 1. de civit. Dei, cap. 32. et 3. confess. 2.) ac quoque Saltationes; quae olim corporis exercitium, nunc libidinum plerumque sunt incita. menta. Anton. de Sales in prax. spirit. part. 3. c. 33. iustus Deculeon. in epist. fol. 181.

9. Cumprimis autem Virtuti serviunt iStudia litterarum, maxime ex vetustiorum Graecorum et Romanorum Sapientum instituto, si tractentur: ac nempe ad publicam utilitatem magis, quam ad privatam delectationem si accommodentur. Vide Montaigne 1. des essais, cap. 24. Talesque Philosophi sunt adprobandi, qualis fuit Helvidius Priscus: qui, ut Tacitus 4. histor. ait: Ingenium illustre, altio ribus studiis, iuvenis admodum dedit: non, ut plerique, ut nomine magnifico, segne otium velaret: sed quo firmoir adversus fortuita, Rem publicam capesseret.

10. Sed tamen non eo solum fine, literae sunt discendae, ut nos alant; sed ut omnni statui prosint, vel saltem per totam vitam, honestam


page 203, image: s203

recreationem praebere queant. Virtuti ea serviunt, et magnum vel in ea comparanda adiumentum, vel in parata ornamentum exsistunt. vide Tyrium Maximum dissert. 21.

11. Adhibenda itidem est cautio, studia ne passim permittantur moribus nociva; ac blanda quidem, non tamen salubria continentia: qualiae magnam partem sunt lasciva poetica figmenta, S. Augustin. 1. confess. cap. 15. etc. et adhuc magis Amadisii, fabulaeque similes aliae; quae vanam omnino, nec ingeniosam delectationem praebent. R. P. Iulius Nigron. in orat. de lect. libr. amat. Possevin. in apparat. sect. 4. cap. 3. fol. 312. Pippre. des intentios. cap. 94.

12. At si literas promovere velimus, non modo iuvenibus; sed et Praeceptoribus subsidia ne desint, opera danda erit. Qua in parte, Catholici inprimis sunt laudandi, qui Collegia habent Patrum Societatis Iesu Oratoriae congregationis, ac Monasteria item quamplura; ubi commoda occasio meditandi, laboriosque opera in lucem edendi, praeberi solet. Ac praeclare Rex Regum Magnus Artaxerxes, Hellesponti Praefecto (inter epist. Hipocrat.) Hippocratis Coi gloria artis, etiam ad me pervenit. Dato igitur ipsi auri, quantum voluerit, et ipsum ad nos mittito. Nam optimatibus Persarum aequalis erit. Et si quis alius bonus vir est in Europa, eum domus Regiae amicum facito, etc.

13. Studia literarum, reformatione indigere multi putant: id ut non abnuerim in totum; ita


page 204, image: s204

etiam experientia attestatur, multos, qui huic malo mederi cupiunt, a prisca integritate indies recedere magis. Ac prudentis insuper esse videtur; noscere mundi vanitatem, nec tamen adstipulari iis, qui eam curiose nimis removere volunt.

14. Ac ideo, numquam cum praecipiti applausu audiendi sunt ii, qui novas Didacticas procudunt (ut ante annos aliquot, impostor ille Ratichius) aut qui artem Memoriae, vel Lullii venditant Pansophiam: aut etiam qui auctores, et interpretes priscos, e manibus excutere student: ut, verbi gratia, in Philosophia Petrus Ramus, in Medicina, et Philosophia, imperiti Paracelsistae; in Iurisprudentia Antinomiarum insulsi extricatores, et Triboniano Mastigae: in Theologia Haeretici, ac inprimis Phanatici, Weigeliani, Rosae cruciani, etc. satagere solent, ac tandem quoque, Compendiorum in considerati procusores sunt detestandi: quatenus Iuventuti, commentaria prolixiora dissuadent. Sed de studiis, plura dextre monentur a Dn. Adamo Contzen. 4. polit. cap. 7. et seqq. usque ad fin. lib.

15. Studiis litterarum, succedat inspectio studii peregrinandi. De quo, an utile sit? varie disputari solet. vide Senec. epist. 28. et 29. Iulii Belli, Hermetem polit. lib. 1. Petr. Andr. Canonbier. dell. infelicita de letterati, et Guerrier. fol. 5. usque ad fin. lib. 1. Est autem Perigrinatio. non improbanda in eo, qui corporis et animi ratione, eius est capax: si modo recte instituatur.


page 205, image: s205

16. Nempe si non regiones tantum inspiciantur, et externa; non item ceremoniae vanae solum adiscantur: sed recondita magis, quae sunt in ipsa politia, indagentur. Neque exinde acquisita prudentia, ad statum nostrae Rei publicae convertendum, usurpentur. Rectequeve nobilis quidam Neapolitanus: qui filio suo petenti, ut sibi liceret peregrinas invisere regiones, illud se ei concessurum promittebat, si primum Romam, in vicinia positam, proficisceretur. Iuvenis mandato obtemperans; cum, quod iussus erat, fecisset, et Patrem de longiore peregrinatione sollicitasset; parens, cum videret, illum experegrinatione nihil utilitatis percepisse, respondit: Fili, vidisti planities, montes, valles, castellas civitates, amphitheatra, Templa, palatia, columnas, statuas, ruinas,m hortos, aquae ductus, homines probos et nequam, divites ac pauperes, et quicquid unquam in orbe terrarum invenitur. Domi igitur te iam contine post hac, et quieti da. Hieron. Turler. lib. 1. de peregrinat. cap. 2. Pog. gius autem, hoc adscribit Rudolpho Principi Camertino. facetiar. m. fol. 164.

17. Ac sane si Machiavellus, veri unquam aliquid scripsit, illud est; quod 1. disput. cap. 5 5. felicem praedicat Germaniam nostram; quod exterarum nationum careat conversatione. Hocqueve monitum, cum neglectum fuerit oseculo nostro (etiam ab iis, qui alias Machiavelli dogmata sequuntur) exinde novae indies subpullulant exactiones, reputatio item parum prodens, sed


page 206, image: s206

caro constans: ac quod perniosum prae omnibus est amicitiae ac correspondentiae quas vocant cum Magnatibus exteris, magnitudini Imperii nostri inimicis, Germaniam passim invaserunt. Ac sane prohiberi deberet, ne Germani filios suos mitterent Genevam, Leidam, similiaque in loca, ubi nil nisi odium erga Catholicos; domum Austriacam, universumque Imperium Romanum, illis instillatur.

CAP. II. DE RELIGIONE.

1. PIetatem et Religionem, Rerum omnino publicarum sundamentum firmissimum esse: fallique, qui humanis tantum Imperiis, non ultionis Divae metu, Res publicas contineri dicunt, Legumlatores et Philosophi statuerunt plerique omnes. Bodin. de Repub. 4. cap. 7 Pippre. cap. 49. et seqq.

2. Et enim si oboedientia tantum adsit externa, praemii vel poenae metu procurata, nec consideratio eorum, quae post mortem futura, Divinique nominis reverentia, excitet vel terreat cives; Res publica gubernari non posse videtur. Eamque ob causam, in Rebus publicis bene constitutis, Athei semper puniti, vel odio habiti; cultusque Religiosus, vel verus vel falsus, in usu


page 207, image: s207

fuit. Ac Plato lib. 10. de Legib. Si civitati et Rei publicae debeat bene esse, duas potissimum opiniones, Civibus eximendas ait: primo, ne existiment, Deum negligere, res atque actiones humanas: dein, ne sibi temere persuadeant, Numen caeleste, facile placari. Et alibi idem Plato, non vult in Republica credi Deum esse peccati auctorem. Ex eoque Calvinistis religio non est, quidvis audendi.

3. Hincque Dei loquus Moses, Philo de opific. Mundi a princ. et pariter etiam Zeleucus, Locrensium eximius Legislator, Diodor. Sicul. 12. cap. 20. legibus suis tractationem de Deo, eiusque operibus praeposuerunt: ac multi etiam fictitii Numinis cultu,m Res publica vel constituere, vel conservare sunt aggressi: ut olim fecit Numa, idemque de Muchamede proditum invenimus.

4. Nullius autem Dei cultus exstitit unquam, optimae qui politiae melius conveniat, quam Religio Christianorum: cum summo studio inculcet metum superioris, et simul concordiam seu fraternam charitatem. Lactant. 6. cap. 10. et seqq. ac de ira Dei, cap. 12. et seq. Augustin. Steuchus de perenni philos. lib. 10. cap. 578. et 13. Sane Patres Societatis Iesu qui Indiae regiones nuper repertas, perlustrarunt; invenerunt ibi Principem quendam eius regionis, prudentem, et providum; qui cum simplicitatem Christianae Religionis degustasset, etsi in consueta sua Idololatria, firmiter persisteret:


page 208, image: s208

attamen subditis suis, ut fidem Christianam amplecterentur, permisit. Ea scilicet intentione, quod sibi certo constare affirmabat: fore ut tributa et vectigalia, sine contradictione sint numeraturi, si Christianae vitae regulas, diligenter observarent. Renat. de Lusinga, de increm. Imper. 2. cap. 1. ad sin.

5. Sicqueve fallit, aut fallitur Machiavellus 2. disputat. 2. qui assecla apostatae Iuliani, Christianam Religionem, animos deicere, fortitudinique minus aptos reddere tradit: quem satis reprobant expeditiones Constantini, Theodosii, et Caroli, Imperatorum vere maximorum; Bullionii in Palestinam, nostrorumque Caesarum in Vandalos, ac si quae sunt aliae, magis recentes, Fr. Bozz. tract. de ruin. gent. et Thom. Bozius de signis Eccles. Dei, sing. 33. et 54.

6. Ecclesiasticae administrationis partes sunt duae: institutio Religionis, et custodia institutae.

7. Circa institutionem autem, cumprimis hîc est illud repetendum (ut et supra dictum fuit) quod ea non ad Magistratum saecularem spectet; sed is solum sit defensor, et exsecutor, Ecclesiae, eiusque legitimi capitis decretorum. Subditi autem merito, ab omni innovatione abhorrere; et Religionem eam verissimam censere debent, quae convenit cum litteris sacris, institutis item ad traditionibus, Ecclesiae Catholicae, et ita antiquissima exsistit.

8. Nam sane illa est Religio vera, quae Catholica invenitur: eam enim nos credere, in


page 209, image: s209

Apostolico Symbolo profitemur. Quidque Catholicum sit? hand anxie est inquirendum, sed verbi proprietas inspicienda: ex qua modernae haereses, uno quasi ictu deiciuntur.

9. Iudaica quidem Religio, nomine antiquitatis, omnes vincere videri posset, sed tamen a Christiana, in eo solum differt, ut a lumine umbra, ut res, a spe: ac item quatenus olim vera fuit, Salvatorem nostrum venturum exspectabat quo nos nunc fruimur eodem, utpote vere advenit.

10. Superstitio vero Paganorum, loco Dei veri, Idola colebat, quae Daemones designabant, et Angelos nescio quos tutelares. Sicqueve ex Astrologia; Magia, aliisque artibus, confusum chaos erat. vide Daemonis Mimica, Henrici a Monte acuto. Sed passim tamen apud Poetas priscos, et Philosophos gentiles, obvia sunt rudera, verioris Religionis: quae ex Patribus collegerunt Iustinus Martyr, Theodoretus, Lactantius, Augustinus, Eusebius, Origenes, Clemens Alexandrinus, Cyrillus, Athenagoras, etc. ex recentioribus, Steuchus, Postellus, Raynaudus, e Societate Iesu aliique.

11. Saracenica autem, sive Mahumetana, carnalis plane Religio est (ex parte etiam politica, ut Boccalin. 1. rag. 64. docet.) quam Photiniam, novis et speciosis coloribus, adumbrare videntur. Budawez. in Horolog. sol. 237. etc.

12. Post veritatem, studendum est, ut Religio sit una: id cum sperare forsan, fore aliquando, vix liceat; Haereses (ut iam monui supra.)


page 210, image: s210

Legitimis remediis extirpandae; diversae in Republica Religionis quandoque tolerandae: ac Pacem item Religioni, licet non verae, datam, servari decet.

13. Ac talis in Imperio Germanico Romano, Anno 1555. sancita fuit, quam a tempore Tridentini Concili finiti, non exspirasse aiunt: sub eiusque umba, etiam ii, quos Calvinianos vulgo vocant, diu tuto latuerunt. Sed huius conniventiae, pessimam sane gratiam, Catholicis retulerunt. Ac sane illos, aliosque, qui a Catholicis, et Lutheranis dissentiunt, ea Pax diserte excludit. Compositio Pacis cap. 11. quaest. 80. Hosque qui admittunt, Autonomiam, hoc est, omnium Religionum confusionem, et consequentur Atheismum, inducere videntur. vide Barclai. in Paraenes. 1. cap. 5.

14. Occurrunt hîc quaestiones sat intricatae, et quae bella civilia multiplicia, in Germania nostra procurarunt. (1.) An nempe Episcopus, aliique Ecclesiastici Magnates, ad Augustanam confessionem accedere, simulque ditiones suas retinere possint? (2.) An dominia, ad Episcopos, aliosve Status Ecclesiasticos spectantia, Catholicam professionem mutare queant? (3.) Quatenus hoc idem, Civitatibus Imperii liberis. (4.) ut et Vasallis alicuius Catholici Statu, concessum videri queat? (5.) An Principibus, Comitius, etc. reditus Monasteriorum territorii sui, post Religionis Pacificationem: (6.) vel eorum saltem, quae ante Intermisticam


page 211, image: s211

sanctionem publicatam, immutata; sed post per eam, ad ritus priscos reducta fuerunt, aliis usibus piis, aut Fisco suo liceat applicare? De quibus, similibusque aliis, prolixe agit dicta Compositio Pacis.

15. Antistites item Religionis sunt constituendi, qui Dei merum, et Christi cognitionem, hominum mentibus, docendo et vivendo instillent. Hosque varia, ab omni tempore Privilegia; autque immunitates habuisse, haecque iis iure quoque Divino competere, constat. Ea autem non solum haeretici iis adimere, ac illos inrusticorum et baiulorum ordinem redigere, perperam conantur: sed et impii nonnulli politici, etiam alibi, diminuere,m temere conantur.

16. Hosque inter Antistites, diversos admittunt gradus, si qui ex sectariis magis sunt circumspecti; nec Anabaptistarum, ac Puritanorum approbant confusiones: omnium tamen parem potestatem, ad praedicandum Verbum Dei, et administranda Sacramenta; planeque nullum in Ecclesia principatum agnoscunt. Meichsner. tract. de Legib. lib. 4. sect. 2. 9. 5. f. 571. E contra Catholici, Hierarchiam merito urgent, eiusque caput visibile, Pontificem Romanum esse statuunt. De argumentis, hanc in rem, ex iure divino petitis, nunc non ago: sed quid ea etiam externe prosit; apparet ex diuturna constantia, et duratione Ecclesiae Romanae: et mira confusione haeresium; quae eas omnes, hactenus vel evertit, vel adhuc insigniter turbat.


page 212, image: s212

17. Circa custodiam Religionis, porro etiam est sciendum; pia cum moderatione, sive privatim, sive publice id fiat, de Religione licitum esse disputare. Sed interim, pietati magis, quam acumini opera est danda: cum timor Domini, initium sapientiae depraedicetur; omneque acumen, non immerito culpetur, si a pia simplicitate sit disiunctum. Thom. de Kempis 1. cap. 1. et passim. vide Filesac. 1. select. cap. 7. Sane si quis non sit bene fundatus, haud sine magno periculo, controversiarum auctores tractat. Unde Librorum haereticorum Lectio, merito inhibetur. Bellarm. de Laic. cap. 20. Piccart. 7. observat. 10. Saeculares itaque, magis pia, et devota, quam controversias leger debent: ex illis enim aedificantur, hae multos confundere; vel saltem scrupulum aliquem inicere solent. Omnem item obscenitatem, et rupiloquia, ex civitate eicienda, praecipit Aristor. sub. fin. 7. polit. Ut ita nullo modo culpandi sunt ii, qui e manibus Iuventutis, auctores non Venerea solum, sed et Sodomitica doccentia, excutiunt, vel castrant.

18. Quis autem Iudex esse debeat, si lis de Religione suboriatur? controversia est admodum controversa. Catholici, Ecclesiae consensum, seu Concilia; ac interdum Pontificem maximum, et quidem solum, pro tali agnoscunt. Ex sectariis vero plerique, SS. Scripturam: sed tamen alicubi etiam, Principes hisce in caisubs, decidendi facultatem usurpant. Ac


page 213, image: s213

certe Scriptura de suae ipsius interpretatione, nequit iudicare: cum tunc utrique, illius auctoritas praetendatur.

CAP. III. DE PRAEMIIS, ET POENIS.

1. QUia autem informatio, persuasione quae perficitur, apud plurimos sufficiens haut apparet; necesse est, ut etiam iussus accedat: qui fit praemii promissione, benefacientibus, et comminatione poenae,m facientibus male. Unde Cicero 3. natura Deor. Non domus ulla, nec Res publica stare potest, si in ea nec recte factis praemia exstent, nec supplicia peccatis.

2. Etenim, quemadmodum formidine poenarum improbi ac viles, coercentur: ita Praemiorum promissione, bonorum Virtus accendi solet. Quae ratio apud Romanos ac veteres etiam Germanos, maxime observata fuit: at hodie multis in locis, ut alia quoque achuc multa, magno cum Reipulicae damno, negligi videtur.

3. Philosophica quidem perfectio requirit, ut solius virtutis amore, bona faciamus, sed ea apud paucos invenitur: ac, quia sumptus necessarii sunt ei, qui in luce hominum vivere velit, ut etiam existimatio, praeclarave dignitas (quam


page 214, image: s214

vulgo Reputationem vocant) inde et Viri Civiliter boni, praemia haut contemnere solent. Sane praemia ubi sunt dempta, ibi qui praemio aliquid dignum faciat, haut fere invenitur ullus. Ipsa per se virtus, amara, atque aspera est; paucique post genus hominum natum, reperti sunt, pro sua patria, qui nullis propositis, vitam suam, hostium obicerent telis. Cic. pro C. Rabirio. Et inde apud quos maxuma proponuntur virtuti praemia, in eorum Republica viri praestantissimi exsistunt. Tbucydid. 3. Bornit. de praemiis, cap. 1. etc.

4. Praemiorum autem ratio, tum utilitate, tum et honestate est metienda: interdum quoque ex utrisque.

5. Honore, maxume generosi excitantur: ut sunt largitio Nobilitatis, collatio Equestris dignitatis; ac olim Statua, Triumphus, Funebres laudationes, etc. Sane ut animalium brutorum, si quod fuerit abiectius, cibo, aut delinimento, si generosius, velut equus, facile mansuetum efficitur: ita generosissimi cuiusque virtus, pretium nullum laborum, periculorumque suorum desiderat, honoris praeter et gloriae.

6. Inter praemia, quae afficiunt utilitate, eminet cumprimis emeritorum pauperum, tractatio liberalis, Soldaten Spital / wolverdienter Amptleut Leibgeding: tum et Uxorum, libero rumque eorum, qui pro Republica obierunt, eive fidelia servitia praestiterunt, pia cura. Levanda enim est omnino paupertas, eorum


page 215, image: s215

homium, qui diu Rei publicae viventes, pauperes sunt, et nonnullorum magis. Vopisc. in Aurel. Hocque si praemium speretur, non ut non fit perperam, studium omne ponetur, in divitiis privatis accumulandis. Ac prae ceteris hodie, longissima temporis recepta observatione; non tam grati, quam liberalis et munifici, ita erga Patres sunt Veneti, ut etiam in liberos eorum, ea liberalitas propagetur, qui vel intoga vel sago, utilem patriae operam praestiterunt. Bembus histor. Venet. 2. fol. m. 79. Camerar. 2. meditat. cap. 5.

7. Verum in Democratia, aut Aristocratia, non consultum esse videtur, ut praemia nimia, vel tali cum utilitate coniuncta sint; quibus meditantibus, eam aliquis potentiam acquirere possit, ut Concivibus, vel libertati communi, fiat metuendus. Hincque apud Romanos, Magistratus non nisi annui eratn: nec etiam ii, Provincias unquam alicui donaverunt: ut postea nostrates fecere Imperatores, qui Feudi iure, sat opimas ditiones, variis concesserunt.

8. Praemii etiam maxumi, nec tamen sumptuosi loco est; si Princeps clementer alloquatur suos, iisque liberum praebeat accessum, etc. Ac quoque Princeps et Res publica media multa habet, subditis suis, officia praestita, vilibus etiam rebus remunerandi. Amirato. lib. 2. discurs. 2. Fürstliche Tischreden. l.b 2. cap. 26.

9. Porro Praemiorum distributio hamronica, aequissima reputatur; secundum quam


page 216, image: s216

omnibus, sed non uno modo, ea dividuntur.

10. At vero, Rei publicae maxime habetur pernitiosum; si praemia, quorum distribuendorum causa in virtute posita est, indignos sequantur (adulatores puta, gnaviter pocula exhaurientes, lenones, vilioraque officia tractantes) Ea namque ratione, vel vitia praemiis excitantur, vel utilem Rei publicae operam navantes, offenduntur. Recteque Lucius Philippus in fragmen. Sallustian. Ubi malos praemia sequuntur, haud facile quisquam gratuito est bonus. Et pessima ideo est ratio praemiorum, quae cum danti, tunc accipienti, indignitatem adfert. Sicque Carolus IX. Galliarum Rex conspurcat vitam, quod erga Albertum Tudium fuerit liberalissimus; non tamen inveniatur, qua in re ille excelluerit, quam quod Rex ab eo nomen Dei iurare didicerit. Camerar. 1. medit. cap. 4.

11. Vitiose etiam praemia passim vulganur: dignitas enim et honores vilescunt, si indifferenter omnibus conferantur. Hacque ratione, Tiercelinus (antiqui moris in Gallia Eques) mordaci dicterio, indignabundus saepe dicebat: Torquem Conchiliatum, postquam indignis communicari coepisset, non tam fortium virorum insigne, sed omnium bestiarum collare esse. Thunaus lib. 23.

12. Cum autem ita comparatum sit, ut verba, doctrina, ac praecepta, possint quidem liberalia ingenia cohortari, et excitare; at reliquos, qui sunt multo plurimi, nequeant impellere ad


page 217, image: s217

virtutem. Aristot. 10. Ethic. cap. 9. Ideo Poenae pariter, multas ob rationes, necessariae in Republica sunt: Agellius 6. Noct. cap. 14. Ac quidem primo, ut qui fortuito, vel ex humana imbecillitate deliquit, attentior fiat; quae magis castigatio est, quam poena. Hocque intuitu Hispani dicunt: No ay tal razon, como la del baston.

13. Secundo, ut dignitas, auctoritasque tam Dei, quam Magistratus,m qui per delictum laesi sunt; vindicetur, et sarta tecta conservetur. Deuteron. 21. vers. 7. 8. et 21. Iosu. 7. vers. 27.

14. Tertia atio vindicandi, reputatur; cum punitio necessaria est propter exemplum: ut nempe alii deterreantur. Lyclam. 1. membr. 9. Tuncque inclementia poenae ad unum, aut paucos; fructus ad omnes pertinet. Nov. 3. cap. 12.

15. Quibus et quarta addi potest: ut scilicet putre politici corporis membrum, abscindatur; quique indignum se reddidit aliorum consortio, vel e Mundo tollatur, vel saltem relegetur. Unde quidam Poeta:

Cuncta prius tentanda; sed immedicabile vulnus,
Ense recidendum est, ne pars sincera trabatur.

16. Et sic causae poenarum mitigandarum, eruendae sunt ex rationum, ob quas eaedam infligi solent, defectu. Alias locum habet, vod Symmachus dicit, 1. Epist 30. Moribus saevis, familiare est, atque cognatum, armare spiritus, impunitatis exemplo.

17. Igitur, quando spes est, ut qui deliquit,


page 218, image: s218

se ipsum corrigat citra poenam; aut iacturam dignitatis, in quem peccatum est, metuere non necesse habemus; at non tale est peccatum, cuius exempli necessario metu succurendam sit, aut delinquens adhuc in Civitate tolerari queat: tum imperans circa poenam, vel in totum, vel ex parte dispensare potest. In dubio autem, vel quando causa subest, mitior semper sententia, in casu, quo de poenis agitur, est sequenda. l. 5. ff. de poen. Camera. 1. medit. cap. ult. Et laudem apud Historicos invenit, Emanuel Lusitaniae Rex, qui Consiliarios suos commendare solebat, si quando ullam potuerint invenire rationem, qua reos ab ultimo supplicio liberarent. Botero 1. d. detli. fol. m. 24.

18. Aliud porro est, poenam ei ex iuridica causa mitigare; aliud ex gratia condonare. Hoc solus, qui summam habet potestatem, facere potis est; illud quilibet iudex haut negligere debet. De hisque late agit Tiraquell. tract. singul. ut et Farinac. ac Covarruv. 2. variar. 9.

19. Vix potest autem tali poenae impunitas dari, quae est iuris Divini, aut ubi ipse Deus, offensus est directe: ut in blasphemia, magia, homicidio, etc. fieri solet. Molin. de iustit. et iur. tom. 4. disp. 48. Arnisae. de iure Maiest lib. 2. cap. 3. num. 6. etc.

20. At in poenarum pariter, ac in praemiorum distributione, harmonica ratio est observanda: 5. Ethic. 7. Arnisae. 1. polit. c. 18. Sicque vita anteacta; ut et nobilitas, ac dignitas eius, qui


page 219, image: s219

deliquit, suo modo considerari debent. Muretus 8. var. 25. Scip. Ammirat. 2. discurs. 7. vel invita Machiavell. 1. com. 24. Si namque in eodem delicto, Nobilis et alius, conditionis vilioris, aequaliter punirentur, ille graviori poena afficeretur: plus enim habet, quod per poenam simul amittit; famam nempe, et dignitatem, qua hic caret. l. 16. §. 3. de poen. l. ult. ff. de incend. ruin. Lebman. 4. cap. 12. fol. 308. Sesse. decis. lib. 1. cap. 11. Sunt tamen crimina, propter quae, maiori poena digni videntur Nobiles, quam de vulgo alii. argum. l. item Lex Iul. Peculat. Instit. de publ. iudic. l. 8. in fin. C. de Episcop. et Cler. l. 29. C. de adult. Sicque Gallicus quidam auctor scribit: Aux crimes d'Estat, il ne se faict point de compensation du merite, a la faute. Talique in casu magis sunt timendi, qui Nobiles vel potentes.

21. Quemadmodum vero Praemia, pro Rei publicae incremento augenda; ita et poenae, crescentibus delictis, sunt exasperandae. l. 16. §. ult. ff. de poen. Farinac. lib. 1. de delict. ac poen. Quae ratio, poenam furti capitalem, excusare videtur. arg. l. 1. in prin. de Abigeis. Molina tom. 3. disput. 695. Clar. §. furtum, vers. sed quaero.

22. Nova tamen supplicia, non sunt excogitanda. Quod docet Perilli, Phalaridisque exemplum. Ac ita in Anglia, crudeles poenae ignotas; et tamen delicta non magis frequentia esse, dicit Thomas Smith. 2. de R. Angl. cap. 27. Ac porro artis multo maioris est, si Politicus efficiat, ne facinora perpetrentur; quam si patrata,


page 220, image: s220

condignis suppliciis afficiantur. Morus Utop. 1. fol. 57. Laurent. Grimal. de optim. Senator. fol. 153. Pariter, ut illi Medici inprimis sunt commendandi: qui per diaetam alias rationes procurant, ne quis invalidus reddatur: magis ac si remediis nauseabundis, restituant sanitatem. id autem fiet, si causas, ex quibus animadverterint potissimum flagitia nasci, recidant, si queunt; vel certe praemant, et attenuent, Rerum publicarum moderatores. Erasm. in Instit. Princ. Boccal. 1. rag. 58. ad fin.

23. Praestat item, poenarum multos esse gradus; nec enim quasi per saltum et non nisi in extremo necessitatis casu, ad ultimum supplicium recte pervenitur. Hoc enim exigit ratio suppliciorum, ut nemo pereat, nisi quem perire, etiam pereuntis intersit. Lencius observ. polit. 292. Sicque infami fustigationi (quae omne medium, ad frugem perveniendi excludit) merito praeserenda est condemnatio ad trirremes, et si quae alia ratio iniri potest, ut poena non capitalis, tam deliquenti, quam Rei publicae profit. Hocque fine, Ergasteria, Zucht=oder Spinnhäuser/ opera publica, etc. salubri consilio instituuntur. Poenamqueve operarum, probat etiam S. Augustinus epist. 159. etc. De Ergastulisque videri potest Lipsius 2. Elector. cap. 15. Nec spernendus est Turciorum mos, qui verberibus sat saevis, absque infamia tamen, caedunt levioris delicti reos.

24. Consultum etiam videtur, ut Carceris squalor, in iis praesertim, qui mortis sunt rei,


page 221, image: s221

mitigetur. Parthen. Litigios. 1. cap. 14. num. 26. etc. Nec apud Romanos, carceres ita squalidi erant. Senec. l. 1. de Tranquill. cap. 10. Lips. excurs. ad Tacit. 3. Annal. f. 511. Hincque subterranei carceres, in Gallia prohibiti sunt: teste Bodino. Qualis Athenis fuit, Puteal dictus 4. polit ult. Et Germanorum veterum crudelitatem, ratione captivorum, culpat alicubi Froissart. Huiusque indicia sunt carceres teterrimi, adhuc in arcium vetustis ruderibus exstantes: ubi semper praecipua Turris (Diion Gallis) carcerem profundissimum habet in imo.

CAP. IV. DE. LEGIBUS.

1. POenae et Praemia, ut et alia in Republica, a Magistratibus sunt distribuenda Cum vero omnia sint incerta, quando a iure est discessum: melius censetur poenarum praemiorumque distributionem, Legibus certis quam mero Iudicantis arbitrio committi. Iudicium quippe humanum, non vagum solum, atque difforme, sed et affectibus non raro obcaecatum esse solet. Hincque statim post diluvium, Deus Optimus Maximus leges aliquas Noaho praescripsit. Ac etiam antiquissimis temporibus earum inventum, Graecis communicavit Ceres. Diod. 1. n. 14. Polid. Virgil. de invent. rer. 2. cap. 1. Cunae. 1. de


page 222, image: s222

Repub. Hebrae. 1. Ac ominosa est ratio gubernandi, ubi Magnates suo ex sensu, sua per rescripta et decreta, disponere cuncta; imo potius omnia turbare volunt: quemadmodum Caligula olim efficere voluit, ne quis respondere possit, propter eum. Sueton. in vita, cap. 34. ubi Casaubon. E contra, rectius a Capitolino laudatur Macrinus, qui inducere voluit, ut iure, non rescriptis ageretur.

2. Leges vero publice edendae: G. Forner. 1. select. 24. et eas ita conscribi decet, ut ab omnibus intelligantur; et nec ulla ex parte obscurae, ac quoque ut breves sint. Borell. 2. de Magistrat. 5. Parthen. litigios. 1. cap. 7. num. 21. etc. Boccalin. 1. ragguagl. 72. Quales erant Moysis, Solonis, et illae XII. Tabularum. Estque indicium morum depravatorum, perniciosissimaeque litium multiplicationi ansam praebet, aliter si fiat. De Zeleuco, memorat Strabo: illum Thuriis paucas olim, et simplices dedisse leges: sed secutos, alias per subtilitatem, et nimiam curam addidisse: ex quo factum sit, ut celebres magis, quam boni redderentur. Additque dogma, quantivis pretii: Bonis uti legibus; non qui omnes iis sycophantias, aut calumnias Cavent, et exlcudunt: sed qui simpliciter latis, firmiter inhaerent. Sane non multae leges, bonos mores, bonum Ius faciunt: sed paucae, fideliter servatae. Multitudo legum magis intricat, quam extricat causas. vide omnino Montaigne lib. ult. cap. ult. fol. 1074. etc. Legumque copia, Iustitiae inopia exsistit.


page 223, image: s223

3. Sunt autem leges, vel Naturales, vel Positivae. Et quidem naturales; vel nobis cum brutis communes, vel homini ut homini, ipsa recta ratione dictitante, agnoscuntur: 5. Ethic. 10. Ius Gentium primaevum vulgo vocant, et reliquia videntur naturae, necdum a lapsu depravatae: unde iuris etiam Divini nomine, indigitari queunt. Arnisae. de Maiest. 2. cap. 3. num. 5. etc. Hocque Cic. 1. et 2. de legib. definit, rationem summam, insitam in natura: quae iubet ea, quae facienda sunt,m prohibetque contraria.

4. Leges Humanae, sive positivae: vel sunt generales, vel speciales. Illas Ius Gentium secundarium appellant: ad conditionem hominis scilicet accommodatum; ut nunc est post lapsum, ab omnibusque gentibus approbatum. Quo pertinent Dominia, Contractus, Bella, Servitutes, etc. At positivae speciales, illae censentur, quae a populo quolibet, vel usu diuturno, vel certa sanctione sunt approbatae: ut est Ius Civile Romanum, Atheniensium, etc. quod a principio quidem, utrum ita, vel secus constitutum sit, nihil refert: postquam vero constitutum est, refert: ut alicubi Aristot. ait.

5. Leges vero Naturales, immutabiles sunt: Arnisae. d. cap. 3. fol. 264. nisi quod interdum per Ius Civile determinantur. arg. l. 6. ff. de iustit. et iur. Omnes autem Leges positivae, eadem ratione et modo, quo introductae, iterum commutari queunt. Unde Cardin. Zabarell. in cap. cum tanta, extr. de consuet. Positivas dici


page 224, image: s224

autumat, quia positae in voluntate Principis sunt; et sub perpetuo motu.

6. Civiles quoque Leges, ad Populi naturam, ac ad Rem publicam accommodari: neque simpliciter optimae, se quae accommodae maxumae funt illi politiae, quam Legislator insormat, adprobari debent. 3. polit. 7. in fin. et 4. cap. 1. ad fin. Eadem fere ratione, qua corporibus nonnullis, cibi boni succi, et medicamenta alias pretiosa non convenire, sed pernitiosa magis esse, experimus. Et hoc porro apparet: debere considerare legissatorem in dandis legibus, quod non det optimam legem simpliciter; sed optimam illae Politiae, quam informat. Populus etenim imperfectus et vitiosus, non poterit legem perfectissimam tolearare. Nec inde vocari malas leges propter hoc, sed convenientissimas: quia conveniunt fini, et statui Politico.

7. Eandem etiam ob causam, politicis seu iudicialibus Mosaicis Legibus; nisi quatenus ratione naturali nituntur, haut obligantur Rei publicae Christianae.

8. Sunt quippe illae, vel Ceremoniales) quae post adventum nostri Salvatoris, non secus ac umbra, per lucis accessum, evanuerunt) vel Politicae aut forenses (quae una cum Republica Iudaeorum, exoleverunt) vel denique sunt Morales; ius illud Gentium primaevum, naturaleque humanum repraesentantes. vide R. P. Becan. in Analog. cap. 5. per. tot. et in Theolog. Scholast. tit. de legib. cap. 4. per. tot. Molin. tom. 6. disput. 50. et


page 225, image: s225

multis seqq. Thom. a Iesu. de convers. Gent. 7. cap. 37. Ubi tamen iterum notandum venit; alicubi, forenses simul et morales leges implicari. Sicque prohibitio adulterii, furti, etc. ex morali, generalique ratione descendit: ipse vero poenae modus, in arbitrio Civilis Legissatoris, situs esse videtur. Homicidio tamen excepto; quod nempe ex talionis aequitate, et prima post Diluvium sanctione, si dolosum sit, capitale esse debet.

9. Legitibus porro latis, naturaliter earum interpretatio, Prudentium desiderat auctoritatem. l. 2. §. his legib. de O.I. Nec constare ius potest, nisi aliquis sit Iurisperitus, per quem quottidie in melius produci possit. l. 10. et seqq. ff. de legib. Hincque necessitas cum Iuris Civilis, tum Iudiciorum adparet; quarum neutrum (nisi ratione abusus) vituperari potest.

10. Ius Civile hîc voco, artem Iuris: Legum nempe, secundum aequum et bonum, Facto, multiplici varietate circumstantiarum informato, prudentem applicationem; quo intuitu, aliud est scire Leges, aliud Iurisprudentia praestitum esse. In eoque consistit differentia, inter Iureconsultum, et legum (in thesi) notitiam habentem.

11. Sane Ius Romanum, non ut Lex, sed inprimis quatenus continet artem illam aequi et boni, seu leges quascumque recte interpretandi, riteque applicandi modum docet, in Scholis docetur. Interim manet provinciis singulis, ius suum certum, subditorum moribus, et statui


page 226, image: s226

accommodatum. Olim Germania, Saxonico partim, partim Suevico iure, utebatur: Unde der Sachsen: vnd Schroaben Spiegel. Et multi dubitant, an bono omine, Leges vetustiores, et simpliciores abolitae, Iusque Iustinianaeum fuerit introductum. Lipsius monit. polit. 2. cap. 10. fol. m. 142. et cent. Epist. miscell. epist. 78. Et ab initio viri in Germania magni, iniquiores fuerunt Doctoribus Iuris: ut testari inprimis potest Reformatio Friderici III. Imperatoris, quae habetur apud Goldast. in den Reichshandlungen. Et Wehner. in comm. der Rotweilischen Hoff Gerichts Ordnung/ fol. 7. Sed aliter sentiunt rerum moderati censores; alidque docuit experientia posteriorum saeculorum.

12. Et certe necessaria sunt ad artem Iuris (non solum leges Romanas, sed et omnium Gentium Statuta, ac consuetudines explicantem, contrahentium item, testatorum, etc. mentem eruentem) varia illa, vetustiorum inprimis Interpretum commentaria, tractatus, Consilia, decisiones, conclusiones, etc. et quae ideo, utcumque infinita esse videantur; propter multitudinem tamen et varietatem casuum, vix adhuc sufficientia esse; attestari possunt ii, qui in praxi satis sunt versati, et dum casum in terminis quaerunt, saepius sollicitae inquisitionis fructu destituuntur.

13. Ut vero minime culpandi sunt illi, qui verum eruunt Legum et constitutionum Romanarum intellectum; ad eamque omnino


page 227, image: s227

pertinentem antiquitatem, investigant. Quod summo inprimis studio Cuiacius, Hottomannus, aliique fecerunt: ita solum conciliare apparentes legum contradictiones; et quidem earum, quae in praxi parum conducunt: operosa et inutilis subtilitas, ac ingeniorum (quae aliis studiis, acutiora et habiliora reddi possent) deploranda carnificina esse videtur. Hisque assimiles sunt illi, qui ius obsoletum, operose nimis tractant: et de Iure, magis superstitiose agunt, ac si in foro Romano versarentur, digni, qui ad Elysaeos Campos relegentur, ut ubi lus dicant Romanis. Stulta est phantasia, difficiles habere nugas. Et recte Iustinianus, Novell. 21. vetera curiosius perquirere, et ad praeterita tempora recurrere, confusionis potius est; quam legislationis.

14. Multi etiam processuum abbreviandorum, varias rationes quaesiverunt: Pet. Frider. in praefat. et lib. 2. cap. 71. sect. 6. CArd. Cusa, de concord. Cathol. 3. cap. 40. Lather. de censu. 2. cap. 5. et seqq. Cod. Fabr. 9. t. 22. Wehner. in observat. practic. Nonnulli quoque, Turcas imitandos esse voluerunt, quorum Cadi, vere summarie causas cognoscunt. Sed ut hoc, non nisi in Republica dominatu oppressa, fieri, consultum esse videtur; ita Germaniam nostram, non tam longaevitas litium, quam deficiens exsecutio sententiarum, perdere videtur.

15. Lex porro iusta, licet per tempora, et causa cessante, iuste mutari possit, non id tamen facile fieri debet. Consultum quippe est, ut


page 228, image: s228

Populus Leges pro Oraculis habeat; earumque contemptus ex commutatione frequentiori, oriri solet. Ac ita culpanda inprimis est curiositas corum, qui temere Leges (aut aliquid in Religione) immutant. 2. polit. 6. ad fin. Boccalin. 1. rag. 72. Eoque nomine reprehendi Iustinianus, a Procop. in histor. secreta. fol. 61. ubi vide not. 49. Vicissim apud Dionem, lib. 5. fol. 501. Moecenas ad Augustum: Leges firmiter retine; neque quidquam in his muta. Quod et veteres Germani, studiosa cura observarunt. Christoph. Lehman. in der Speyrischen Chronick/ 2. cap. 27. qui cap. 61. ad fin. et seq. suadet, ut leges maturo consilio sanciantur; quo possint perennare.

16. Et Leges tandem, in duplici differentia exsistunt. Aliae enim sunt forenses, aliae ad Civilem spectant disciplinam: hoc est, Statum, vel etiam mores respicere solent. Illas vulgo Landrecht / has Landsordnungen/ indigitare solemus. Haeque posteriores, magis sunt curandae, quam illae, quae solum expediunt lites. Unde sunt Gastung: vnd Kleyderordnungen/etc.

CAP. V. DE MAGISTRATIBUS.

1. POst Iura, Legesque cognitas, consequens est, ut de iis dicam; qui vel Iuri dicundo, vel Legibus praefecti.


page 229, image: s229

2. Inter quos primum occurrunt Magistratus; qua voce proprie denotatur omnis is, qui est cum potestate, sibi a summo Imperio concessa. Magistrare namque, est imperare. Sicut e contra ministrare, servire. Festus et Scipio Gentil. de Origin. fol. 277.

3. Prima autem pars optimi Imperii, in eo consistit, ut Princeps sit bonus; altera, ut bonis et idoneis ministris utatur. Turpissimum autem est, Magistratus impartiti exfavore: vide omnino les commentaires des Blais, de Monteluc lib. 7. fol. 195. intelligo, ait Symmachus, 10. epistola 15. quanto plus sollicitudinis habeat Magistratus, qui ex iudicio, quam qui ex gratia venit. Impium vero est, talia officia, pecunia redimere (fere semper enim qui officium emit, id vendere solet.) Novell. 24. c. 2. Paradin. bistor. de Lyon. 2. c. 97. inf. Filesac. 1. select. 15. Pasquier. 4. c. 15. Stultumque exsistit, cum eligere; qui vel ob eruditionis, vel aliarum qualitatum defectum, quod munus susceperit, haut noscit. Sane debent viri strenui esse, timentes Deum, odio habentes lucrum. Exod. 18. vers. 21. Theodoret. contra Gentes, fol. 9. Recteque olim Athenis, qui ad Magistratum admitti cupiebant, vitae examen subire cogebantur. vide Lysiam, orat. 15. 16. et 30. Ac debent omnino testimonium habere vitae anteactae, Borell. de Magistr. 1. cap. 16. Langlae. 7. semest. cap. 11.

4. Num vero Senes vel Iuvenes; Divites, vel Pauperes; Nobiles, vel Ignobiles ii sint?


page 230, image: s230

principaliter in considerationem venire non debet. Senes prudentia valent, Iuvenes promptitudine expeditionis. Divites sponsorem suae fidelitatis, patrimonium habent; Pauperes ditari volunt. Sed tamen virtutes sunt nonnullae, quae pauperes magis commendare solent. Quod idem de Nobilibus et Plebeis, dici posse videtur. Maxime tamen est consultum, ut ex omni statu ob factiones evitandas, ad Magistratus, aliasque dignitates assumantur. Qua de re late egi in dissertat de Magistratib. et Censorib. cap. 1.

5. Indigenarum tamen, ac Civium, potiorem quam pregtinorum haberi hac in parte rationem, omnibus fere gentibus placuisse invenimus. Idque legibus fundamentalibus multorum locorum (ut in Anglia, Polonia, Suecia, Dania, etc.) est cautum. Videturque Princeps, peregrinis nimium fidendo, res novas contra veterem Statum, et Privilegia, moliri; quod tamen pro regula haberi non debet. 5. polit. 10. Bodin. 6. cap. 5. Lather. de censu, 3. cap. 16. Schifordeber. 3. tract. 30. quaest. 1. et multis seqq. Sed in Italia, Iudices esse debent peregrini, partialitatis evitandae ergo. Quod et in Gallia observatur, ubi nemo in patria tale officium exercet. Itinerar. Grassar. 1. fol. 194.

6. Idem homo pluribus Magistratibus non recte praeest. 2. polit. 9. Plutarcb. tract. de Rep. gerendi Piccolom. in Ethic. grad. 10. cap. 21. (nisi aliud suadeat Aerarii paupertas.) Ut nec is, hîc idoneus censetur; qui vel otii amore, vel odio


page 231, image: s231

Rei publicae, invitus suscipit tale onus: neque item, qui vel ex ambitione, vel lucri studio, id affectat. Quo intuitu, invitis Magistratus commendavit Alexand. Serverus imp. Lamprid. et ambitum omnes gentes sunt detestati. Alexan. ab Alexand. 3. cap. 17.

7. Vit bonus, Rei publicae utilitatem magis, quam dignitatem spectat: nec ideo officia parva contemnit: Non enim virtutibus, ex dignitate; sed ex virtute dignitati honor accedit. Boet: 2. de consolat. pros. 6. Piccart. dec. 14. cap. 9. Certe omnino Rei publicae consultum esse videtur, ut gradatim conferantur honores: l. ult. ff. de munerib. Pippre, des intentions, cap. 109. Scip. Ammirato. 3. discurs. 3. Saepe enim Magistratus demum Virum ostendit, et de eo, qui in rebus gerendis, fidelitatis et industriae nondum edidit documentum, sufficiens num sit oneri iniuncto, vix iudicium facere licet.

8. Bonus porro civis, vocatus ad Rem publicam accedere non renuit. Boccalin. 1. ragg. 69. Talenton. in Thesaur. rer. var. 3. cap. 13. Ego in axiom. de Consil. plit. cap. 3. In Graecia olim, Philosophi Rem publicam capessere noluerunt; sed aliter fecerunt optimi quique Romanorum: quos imitari hac in parte, e re magis esse videtur; saltem ne locus pateat malis. Ad maxime corruptam vero Rem publicam, numquam est accedendum; et sapiens illo tempore silet, ac si, fieri potest, late-. Plaut. in Mercat.


page 232, image: s232

Ubi mores deteriores increbrescunt in dies,
Ubique amici, qui infideles sint, nequeas pernoscere;
Ibi quidem si regnum detur, non est cupita civitas.

9. Magistratus, pro cuiusque Rei publicae statu, gradibus suis distinguuntur: ut alius maior, alius minor esse dicatur (aut alius super mille, alius super centum, alius super decem constituatur. Exod. 18. vers. 21. Concessio itidem illa, qua Magistratui subalternum aliquod Imperium, vel Iurisdictio confertur; pro moribus et institutis cuiusque Rei publicae varia est. Cabotius 2. disput. var. cap. 5. Sic in Romana olim Republica vel speciali concedebatur Lege, Senatusconsulto scilicet, principalive constitutione, aut iure Magistratus competebat. l. 1. ff. de offic. eius, cui mand. est iurisdict. Sed ex usu hodierno, Iurisdictio et Imperium, iure Feudi ac successionis, fere venit. Et ita nunc Iurisdictionalia, in patrimonio esse censetur. Klock. de vectigalib. thes. 15. a. Schifordecker. part. 3. tract. penult.

10. Et porro Magistratus quidam, interdum Iurisdictionem, iudicandique facultatem, alii administrationem patrimonii publici, tantum habent: quos vulgo Verwalter / Einnemmer/Schösser/etc. vocitamus. Aliquando vero haec munera concurrunt, pro usu et consuetudine cuiuslibet loci.

11. Magistratus in omni Rei publicae forma, haut nimis potens; aut si talis, non perpetuus


page 233, image: s233

esse debet. Quem in sensum Aemilius Probus: Miltiades, inquit, multum in Imperiis, Magistratibusque versatus, non videbatur posse esse privatus: praesertim cum Imperii consuetudine, ad imperandi cupiditatem, trahi videretur. Hacque etiam occasione, Caesar ad Monarchiam pervenit. Sic et maiores Domus, Galliam sub primis duabus Regiis familiis, perdiderunt. Lebman. 3. c. 17. 19. 20. 22. Hocque monitum, quod a Germanico Romanis Imperatoribus neglectum fuit; quodque opima Feuda, iure perpetuo et autocratico, Principibus, aliisque Magnatibus concesserunt; id illorum potentiam minorem fecisse: Gallorum vicissim Regum Maiestas, exinde maior reddita videtur, quod potentes inibi Ducatus, (Burgundorum scilicet Britannorum, Nortmannorum, Aquitanorum, etc.) fato singulari, cum Corona, coaluerunt.

12. Nimia item potentia, vel favor Belli Ducum Regibus plerumque est suspectus) ut testari potest Consalvus, Pescarius, Iohannes de Austria, Parmensis, etc.) maxime si sint ex familia multum illustri.

13. Magistratus autem omnis, in officio suo magis iustitiam, quam lucrum (unde numerum acceptatione, nil magis nocet in Magistratu. Exod. 23. v. 2. Esa. 1. v. 23. Borell. 1. c. 9.) aut cuiusvis favorem, respicere debet: maxime in iudicando. Iudicium enim Dei est; eoque nomine, Deo et Iustitiae magis, quam etiam Principi est devinctus. Act. 4. ves. 19. cap. 5. vers. 29. Ioseph. 4. antiquit. ult.


page 234, image: s234

14. At Princeps, vel alii Maiestate pollentes, si non ipsi inspectionem habeant in officiales; ii plerumque, ut in re aliena, pessime versantur: hincque Appellatio, Revisio, Supplicatio, Syndicatus, etc. descendere. Ego de Appell. 1. sect. 3. Et sit Philippus Valesius Testamento cavit, ut post mortem suam, inquisitio in Magistratus fieret. Le grand. Aumosnier. fol. 242.

CAP. VI. DE CENSORIBUS ET Consiliariis.

1. UT Legibus Iudices, ac Magistratus: ita moribus praeficiendi sunt Censores; qui ea, quae Legibus nequeunt definiri, et quorum nomine actio, nec Civilis, neque Criminalis datur, corrigant, notent. Cbokier. in aphovism. 5. cap. 10. fol. 28 1. Lips. 4. polit. 11. Bodin. 6. cap. 1.

2. Haecque Censura, olim apud Romanos maxima in auctoritate, usuque erat. Ac habebant ibi Censores, maximarum, minimarumque rerum, praecipue circa morum disciplinam, cognitionem; animadversionemque: de quibus leges, aut non scriptae, aut quae iudicio poenali, haud dignae videbantur. Inquirebant enim, quo se quisque modo, domi suae, intra Laris penetralia, erga uxorem, liberos, erga fervos, erga


page 235, image: s235

propinquos, necessatios, vicinos gereret? Quae institutio liberorum, quae disciplina: Unde victus, et amictus, quis opum usus, quis abusus, quis focus et mensa? etc. Amirato. 11. discurs. 2. Alex. ab Alexand. 3. cap. 13. Crinit. 4. de honest. discipl. cap. 3. Hocque institutum, magno certe malo, hodie in Rebus publ. nostris ignoratur. Quamvis Venetiis, ac etiam Genevae, ex parte sit usitata; hancque aliquantum aemulentur, Die Kirchen Eltisten/Rueggericht/etc. Apud Catholicos vero, eandem resarcit, strictior observatio confitendi. Censuraeque olim loco erant, Equestrium certaminum spectacula, die Turnier. Kirchner. orat. 24. et seq. Vischer. de Duello, fol. 432. Censuraque etiam quasi erat, Comoedia vetus: Horat. 1. satyr. 4. cui nova satyra successit. Horat. 2. satyra 1.

3. At vero Censores, expertes Imperii ut sint; consultius esse videtur. Ut etiam apud Romanos, notam, non infamiam eorum iudicia infigebant. Cic. pro Aul. Cluent. Petr. Gregor. Tholos. 4. de Republ. cap. 12.

4. Nec item ii omnia, simul emendare; sed paulatim singula corrigere debent. Praesertim, si nova sit institutio Censurae; aut morbi exsistant magni, et inveterati. Philostrat. 5. de vita Apollon. Richter. axiom. histor. 29.

5. Ac porro Principis Vita, et Aula, Censura optima est; et speculum, ad quod vitam subditi componant. Sane plerumque Principei mores, cuncti, et Aulici inprimis imitantur. At Aula ubi


page 236, image: s236

est corrupta ea labes, contagii instar, numquam non latius serpit: Ecclesiast. 10. v. 2. Crutter. in discurs. ad Tacit. fol. 47. Amirato 3. discurs. 9. Lather. 2. de censu. cap. 1. Pippre. cap. 4. Sicque prorsus Censuram suis temporibus de propriis moribus gessit Alexander Severus Imperator. Imitati sunt eum magni viri; et uxorem eius matronae praenobiles. Lamprid. Ac Latinius Pacatus, in Panegyric. de Theodos. A te voluisti incipere censuram, et impendia Palatina minuendo; nec solum abundantem reiciendo sumptum, sed vix necessarium usurpando dimensum; quod natura difficillimum est, emendasti volentes, etc.

6. Insuper Consiliarii in omni Statu, ac item ei Principi necessarii sunt, qui consilio proprio pollet. Maximeque in Democratia et Aristocratia, ut Senatus sive Consiliarii sint ab Archontibus seiuncti, necessarium reputatur. Idque Rem publicam Romanam diutius conservavit; Atheniensis, ut citius semetipsam destrueret, neglectio praecepti huius effecit. De utilitate autem, et necessitate Consiliarium, in axiomat. de Consilio politico egi: inibique etiam regulas, in consiliis dandis quae sint observandae, congessi.

7. Nec quoque Princeps laudatur, qui unius tantum amici consilio utitur; cum ille favor summus, vel Principem, vel Consiliarium, vel etiam Regnum tandem perdat: ut inprimis testatur Seianus, Narcissus, Tigellinus, Perennis, Cleander, Plautianus, aliique ab illustri


page 237, image: s237

Enenckelio, cap. 1. sui Seiani relati. Ut et a Zeilero, in seinen trawrigen Geschichten. fol. 699. etc. ac fol. 838. et a me, de consil. polit. cap. 4. nominati: ubi etiam eorum artes, ad longum recensui. Quod et facit Boccalin. 2. rag. 4. ac quoque P Matthieu in Seiavo.

8. Porro certis negotiis, certi, atque peculiares Consiliarii sunt adhibendi: si enim ii negotiis variis distrahantur, rarius excellere possunt. Ego de consil. polit. cap. 5. Succedens item Principi bono, ministros fideles, quorum industria, prudentiaque, Antecessor in summis rerum difficultatibus usus est, abicere haut debet. Ego d. loc. c. 6. Sane novi Consiliarii, novum inducunt imperandi modum: quod est contra status rationem, quae in eo maxime consistit, ut Impetium perpetuum, aequale, et non interruptum exsistat. Seneca in Medaea:

Constitit nulli, via nota magno,
Vade qua tutum populo priori.

9. Consiliariis ergo, tali Salario est prospiciendum, iique hac ratione sunt tractandi; ut ei, a quo conducti, perpetuo inserviant: nec qui scholares assumpti, abeant Doctores; et arcana Reip. cui operam praestiterunt, prodere queant.

10. Consiliari (maximam partem) indigenae, nec tantum ex Nobilium Ordine; Kirchner. in Cancell. 3. cap. 3. Ego de consil. polit. cap. 8. ac nulli praeterea Principi sint devicti. Sicque Liberae praesertim Civitates, iis Consiliariis uti haut debent, qui vicinorum Nobilium, vel


page 238, image: s238

Magnatum Pensionarii, eorumque Processibus sunt implicati. Hispanis enim veriverbium est:

No dexera de mentir
A un sennor, quien sirue a dos.

Et pro arcano habuit Ludovicus XI. Galliaurm Rex, ut vel donis, vel pensionibus, aliorum Principum ministros sibi conciliaret. Cominae. lib. 4. cap. add. Boccal. 2. ragg. 35. et 45.

11. Requiritur autem in Consiliario, fidelitas inprimis (quae, ut in Theologicis, ita et hîc, fundamentalis est Virtus, et cuius contrarium vitium, perfidia nempe, veneni instar inficit cunctas ingenii insignes qualitates.) Est certe fidelitas magis, quam scientia probanda. El amor de los Reyes, consiste en fe, mas que en scientia. Perez. Inprimis autem, absque pietate, nemo bene consulere potest: ponitur namque Consilium inter dona Spiritus sancti. Cumque ratio, omnia contingentia comprehendere non possit; ideo homo indiget dirigi a Deo, per Consilii donum. S. Thom. 2. 2. qnaest. 52. Et vitiis conspurcatus, vel non est fidelis Domino suo; vel eius Consilia, felicia non exsistunt.

12. Requiritur porro, Magnanimitas (omnis tamen temeriatis, quae sub eius larva saepius latet, expers) ut et candor; qui opponi solet adulationi, Ita ut Consiliarius noster (si necesse sit) cum, vel pro Patria mori: ac (suo modo) etiam non requisitus monere ausit.

13. Detestandi itidem sunt, qui plus Princigem, quam Deum timent: eoque divinam


page 239, image: s239

plane abigunt bededictionem (cuius absentiam, nullus felix sequi potest eventus (ut et quorum Consilia astuta, et callida magis exsistunt, quam fida atque pia. Ingenia item summa, acria et vivida (pietate praesertim exuta) minime ad res gerendas, exsequendasque accommoda; aut in civili conversatione grata esse: magis item rebus turbandis, quam restituendis apta esse videntur. De quibus omnibus in Axiomat. de consil. politic. latius egi.

14. Inprimis, non eo usque omnes curas in Consiliarios reicere debet Princeps, ut ipse nullam earum partem atitingat.

15. Ut consilii non fraudulenti, haut ulla est poena; ita omnium criminum, nullum fere magis duram meretur animadversionem, et accuratiorem requirit inquisitionem, quam consilium dolosum. Ego in axiom. cap. 18. Tuscbus lit. C. conelus. 762. etc. Sed tamen, ut in Medicina, sic et hîc, lata etiam culpa non caret, si quis ingerat se rei tali, cui sese non sufficientem esse scit, vel scire debet.

16. Tandem etiam est notandum, non satis esse, Consiliarios aere conductos habere: sed et in Comitiis (Reichs: vnd Land Tägen) cum Ordinibus Regni, frequentes, ac sollennes esse instituendas deliberationes. Lebman. 2. cap. 12. etc. 37. ac seqq. mult. Cusa. 3. de concord. Cathol. cap. 12. 33. et 35. Ac in genere Comitia sic describi possunt; quod sint conventus, totius corporis Imperii, aut partis, ad aliquid sciscendum


page 240, image: s240

decernendumve, Rei publicae causa. Bertram. de Comit. num. 8.

17. Sane cuncta Regna, a Teutonicis nationibus fundata (ut sunt Imperium Germanico Romanum, Francicum, Anglicum, Suecicum, Danicum, etc.) absolutam dominationem detestantur; et saltem ratione gubernationis, ad Aristocraticam rationem declinant: ac ideo Reges, ad statuum (qui ex Ecclesiasticis, Nobilibus, et Civitatum Deputatis plerumque constant) convocationem (in rebus praesertim gravioribus) adstringunt. Quorum porro scita, faciliorem promptioremque habent exsecutionem. Aulico Politici e contra, Consilia privata (les Conseils d' Estat) utilia magis Principi esse, suadere solent.

18. Et vero in mixto statu, eiusmodi Senatores, simul etiam, tamquam pars Magistratus publici, potestatem habent de Republica statuendi. Nec minus tamen in Monarchiis absolutis, ut conventus habeantur addecet; in quibus deliberationes publice instituantur. Andr. Rey. discurs. de Consitio. num. 9. fol. 550. etc. Ego in Axiom. cap. ult. Aequum namque est, ut subditorum consensu suscipiantur, quae sine eorum corporali ministerio, pecuniarioque subsidio, perfici non possunt.


page 241, image: s241

CAP. VII. DE AERARIO.

1. COnsiliarii, ut vicem sedemque obtinent mentis; ita (quod et iam monui supra lib. 1. cap. 2. num. 53.) in Aerario consistit Rei publicae nervus, robur et motus. l. 1. §. in causa, 20. ff. de quaestionib. d. l. 22. §. huic. accedit. C. de administr. tut. Ego tract. de Aerar. cap. 1. Eius autem praecipua ratio conservandi, in bene, parceque collocando, sita videtur. Prov. 13. v. 1. Parsimonia enim, summum est vectigal: ut vulgatum proverbium habet. Ac eo intuitu, Hispani dicunt, Mas valeregla, que renta. Recteque Maecenas ad Augustum, apud. Dion. lib. 52. Divitiae magnae, non multos sumptus faciendo colliguntur.

2. Aerarium enim, largitionibus et ambitione si exhauriatur, per scelera plerumque suppletur: hincque prodigus omnis, tandem fit exactor. Ioseph. 16. antiquit. cap. 9. Richter. axiom. Oeconom. 78. 83. 122. Recteque apud Cassiodor. 1. var. epist. 17. Rex Theodoricus: Indigentiam iuste fugimus, quae suadet excessus. Praestat ergo Principem esse avarum (modo non iniuria aliquid extorqueat, et quemlibet frui patiatur suo) quam si prodigalitatis vitio laboret,

3. Iuvat hîc inprimis, Peculatus, aliaque Fisci deterimenta, severis Legib. praecavere;


page 242, image: s242

omnemqueve pompam, et vanam reputationem devitare: quae sane cuncta ridicula sunt, si non suppetant Vires, tandemque necessario minuent existimationem.

4. At locupletandi Aerarii alia ratio est, qua semper, seu ad futuros casus; alia, qua tempore summae, praesentisque necessitatis, uti Res publica potest. Et in priori quidem casu, omne subditorum gravamen est detestandum. Inde enim ii, male contenti redduntur; nec ita finem, quo Imperantes tendunt (Imperii nempe firmitatem ac conservationem) hac adipisci solent ratione. Haut item Deum, res humanas curare, is credere videtur, qui persuasum sibi habet, numos praeter ius exactos, Rei publicae posse prodesse. Si qui ergo sunt Consiliarii, qui se non iustitiae, sed utilitati Domini sui inservire debere putant, hi maledictionem attrahendo Divinam, multo plus Principi nocent, quam prosunt. Opes possideas, ait Seneca, de vit. beat. cap. 23. sed nulli detractas, nec alicno sanguine cruentas, sine cuiusquam odio partas, sine sordidis quaestibus; quorum tam honestus sit exitus, quam introitus, quibus nemo ingemiscat, nisi malignus. Quae regula, omnium quidem ordinum hominibus communis est; sed ad cam maxume respicere debent, qui fiseum colunt locupletare. Henric. Klock. de Vectigal. thes. 6.

5. In casu vero posteriori, non magis subditi sunt gravandi, quam pro necessitatis proportione: cum talis debeat esse effectus, qualis est


page 243, image: s243

causa. vide tract. Newmayers von Schatzungen.

6. Licite, semperque Aerarium augeri potest; poenis condignis, quae Foeneratoribus, Blasphemis, (denen / so fluchen vnd schwören) Adulteris, Ebriosis, Calumniatoribus, temereque litigantibus, ac similis farinae hominibus, imponuntur. Recte autem bonorum Confiscationes, a Iustiniano primum limitatae, post consuetudine generali abolitae sunt. Ego de Aevario. cap. 3. §. 4. num. 1. Nec etiam confultum esse videtur, ut Patrimonia Sagarum, seu Lamiarum, in Fiscum inferantur: quod tamen quibusdam in locis fieri solet. Ego consil. 95. part. 3.

7. Nulla igitur portio Regionis, haut alicui utilitati destinari debet. Lather. de censu. 3. cap. 5. Considerandumque esse Aristoteles ait, 2. Oeconom. quinam fructus, aut non proveniant, cum possint provenire: aut cum exigui sunt, augmentum admittant. Et Laelius Zecchius, de Princ. 2. cap. 2. Cavendum esse, inquit, ut paludes exsiccentur, silvae inutiles ad culturam redigantur: et opem ferendo iis, qui huiusmodi rei operam dant, et aquas ducendo, quibus merces et fruges ad Civitates ducantur, et ex Regionibus externis comportentur, et agri irrigentur; et curare debet, ut ex alienis Regionibus compatentur arbores, et alia semina, ex quibus multum lucri percipiatur: experiendo an propriae Regioni, diligentia adhibita, aptari possunt; ut apes, bombices, aromata, vina, et similia: ut ita


page 244, image: s244

ex agris, quantum fieri possit, colligatur utilitatis. Sic maxime, ut puto, accommodum et utile esset: si subditi cogerentur, ut in fundis suis, pomos, piros, prunos, ceresos, persicos, aliasque sererent arbores frugiferas; idque in publicis etiam locis non negligeretur: ita ut nulla pars foret Regionis, quae non arboribus, pro soli genio, opacaretur. Cavendum tamen, ne Silvae vastentur; potius in locis desertis, quercus, aliaeque arbores plantentur, aut abietes, etc. seminentur. vide Noe Meurers Jagrecht/ part. 1. Ac quoque metallicae venae indagentur. Ego b. cap. 3. §. 8.

8. Monopolia vero, ac mercimonia (Weinhändel/Wollenhändel/Saltzhändel) nomine publico, caute; nec nisi ab antiquo ita fuerit observatum, institui debent. Non solum ne privatis inde resultans commoditas, et occasio se, suosque sustentandi, subtrahatur: sed et, quia in negotiationibus, maior industria et sollicitudo requiri videtur; quam quae in Officiales publice conductos cadat. Hincque recte Theodosius Imperator ad uxorem: Cum me Deus Imperatorem designarit, tu me mercatorem facere contendis? Scito autem, Mercaturam privatis hominibus esse concessam, ut eum tolerandae vitae modum habeant. Quod si nos, praeter Imperii opes, etiam mercaturae emolumenta interceperimus, undenam subditi, victum sibi comparabunt? Zonar. annal. tom. 3.

9. Pecuniae etiam publicae accumulandae ergo, Mons Pietatis erigi potest: Bornitius tract.


page 245, image: s245

de Numis, cap. 8. ad fin. qui item in suo Aerario, 1. cap. 7. varias eius recenset rationes. Hucque refero, quod quibusdam in locis, certam pecuniae summam a privato accipit Fiscus, eique vel alimenta, vel certam pensionem, ad dies vitae concedit, Pfründtkauff vulgo vocant. Alicubi in Italia praesertim, cui filia nascitur, in Aerarium pietatis, pecuniam dotalem quam volet, hac lege inferre licet, ut ea mortua non repetere possit: sed cum puella annum decimum occtavum attigerit, decuplum maritus puellae, dotis nomine, ab Aerarii Quaestoribus recipiat. Bod. n. 6. cap. 2. num. 665.

10. Civitatis inopia, tempore necessitatis, remediis variis sublevatur: et quidem, vel a subditis extraordinarie aliquid exigitur (Collectam vulgo vocant, de qua re Caspar. Klock. incomparabile opus conscripsit.) vel qua alia ratione, pecunia comparatur.

11. Cum a subditis pecunia emulgetur: tam ut subditi velint, quam ut possint contribuere, efficiendum erit.

12. Lubenter in medium aliquid conferre Subditi solent: si (1) Statu contenti sint praesenti, Principemque, vel Imperantes alios ament. Nam sane tunc in publico amore, divitiae Rei publicae sunt sitae. Salutare Numen tuum precamur, ut in hac oblatione, quae nonnihil superioribus addidit, intelligas hoc esse curatum, ne sub te minus posse videamur: in amorem tuum, studia nostra creverunt. Quae sunt verba


page 246, image: s246

Symmachi, ad Theodosium lib. 10. epist. 26. Si [2.] publica necessitas adsit, Novell. 43. cap. 1. §. 1. Molin. tom. 3. disput. 667. (quae hoc habere putatur, impossibilia ut persuadeat plerumque. Symmacb. epist. 27. d. l. 10.) nec ea, iniuria eius, qui Imperium obtinet summum, procurata siet: puta, vel per prodigalitatem, vel Bella importune concitata. Tholos. lib. 3. de Rep. cap. 4. num. 2.

13. Si item [3.] publice ab Ordinibus fuerit adprobatum, a subditis ut subventio pecuniaria exigatur: quod si motu proprio faciat Princeps, Tyrannidis sese suspectum reddit. Nemo cnim Principum est, ut Cominaeus ait, lib. 5. cap. ult. qui ius habent, vel teruncium exigendi a suis, ultra constitutum annuum censum, nisi populus assentiatur. vide, quae ego hanc in rem congessi, tract. de Aerar. cap. 4. §. 5. Et locus hîc est iis, quae habet Plaut. in proleg. Amphitruon. Pater bûc me misit ad vos oratum meus: Tametsi pro Imperio, vobis quod dictum foret, scibat facturos. Ac [4.] tandem, si pecunia eo conferatur, quo destinata fuit: neque enim aliunde maiori fere odio, i, qui ad clavam Rei publicae sedent, praegravantur, quam si per luxum absumatur, quod cum angustia subditi praestant. Absit enim a Principibus ista sententia, ut quod de communi tributum est, in iure Fisci esse videatur. Symmach. 1. epist. 40. Collationesque ad publicos tantum usus converti debere, Turcarum nos docent Impratores: Qui ex hortis, aliisque reditibus, Aulam sustentant; indictiones vero


page 247, image: s247

extraordinarias, Haran agameni cani, vocant; id est, prohibitum sudorem Subditorum: qui non insumitur, nisi ad belli necessarios usus. Breunning/in der ersten Meerfahrt.

14. Opibus iuvare Rem publicam subditi queunt; si Sumptuariis Legibus, modisque aliis, Privatorum Divitiae conserventur (nulla quippe contributio, tam magna esse videtur, ut non plus absumant Privatorum plerorumque inutiles sumptus) Ego h. cap. 4. §. 10. sique non ante necessitatis casum, Tributorum vinculis, quasi Praedonum manibus, Res publica fuerit strangulata: ut alicubi loquitur Salvian. lib. 4. de gubernat. Dei. Si officialium concussiones, illicitaeque exactiones inhibeantur. Quo respectu Henricus IV. Galliarum Rex olim dixit: on faict payer double taille a mon peuple, l' une est a moy, et l' autre aux officiers. La seconde, rend la premiere insupportable. Histoir. de la mort. de Henri. IV. fol. m. 60.

15. Non solum autem per extraordinariam collationem, succurri Rei publicae solet; sed et antiquum, usitati ssimumque Aerarii augendi genus est, rebus, quae evehuntur, impositum vectigal: Petr. Gregor. 3. de Repub. cap. 6. Becht. disput. de securit. thes. 56. et seqq. Henric. Klock. disput. de Vectigal. singul. in disput. Basilens. quod alias regulariter pro cura Viarum peti potest. Ac de variis Vectigalium, iisque affinium nominibus, ac generibus, disputat Molina tom. 3. disput. 662. ac Petr. Frider. Mindan. 2. cap. 42. num. 2. etc.


page 248, image: s248

Illudave augeri, vel de novo imponi, commodius quandoque est, quam Collecta: cum exteros simul gravet. Arnisae. 2. polit. cap. 5. fol. 560. et seq. Ac collectae, si bonis immobilibus imponantur, eorum pretium decrescat, et subditi, ab agrorum cultura deterreantur.

16. Vectigal autem, non a rebus necessariis; sed ab iis cumprimis exigi debet, quae ad luxum, delitias, pompamque spectant, et mores corrumpunt: ac ita ditioribus praesertim, nocere queunt. Exportandis item magis, quam importandis mercibus, imponi debet. Ego de Aerar. cap. 4. §. 14. et seq.

17. Vectigalis quoque rationem habet: Gabella, rebus, quae vendi solent, imposita, Accisae, Vmbgeldt/Abzug/Nachstewr/et si quae alia similia, vel in usu sunt, vel excogitari possunt. de quibus omnibus late, tractod. §. 15. ac seq.

18. Collecta autem, non capitibus seu Personae (quam ideo Capitationem vocant) sed cuivis ordinis hominibus (ni privilegium aliquod sit impedimento) et quidem pro singulorum facultatibus, imponi debet. Bodin. d. cap. 2. num. 66 1. In hocque commendat Florus 1. cap. 6. Servii censum, quod cum patrimoniorum discrimina in tabulas retulerit, singulis certa imposuerit tributa: cum antea aequaliter omnes conferrent. Sic et in l. 3. C. de ann. et tribut. indict. vetatur, ultra rerum possessarum modum gravari. Collecta quoque, non solum a bonis immobilibus exigi; sed et Mercaturae, reditibus annuis,


page 249, image: s249

omnibusque rebus, ex quibus utilitas capi potest, imponi debet. Bocer. de Collect. cap. 10. num. 3. etc. Estque Collecta in Germania, vel Imperialis, Reichestewr; in Comitiis decreta: vel pro vincialis, Landstewer; a Statibus, suis subditis iniuncta.

19. Ubi quaeri solet; An ea munus sit reale, vel mixtum: hoc est, ei impositum personae, propter res: Gail. 2. ob servat. 52. num. 9. et seq. Heigius part. 1. quaest. 17. num. 28. etc. Mynsinger. 5. observat. 22. num. 4. Graevae. 2. concliis. 53. Quam posteriorem, qui approbant opinionem, concedere simul coguntur; forensem non posse collectari, propter bona, in Collectantis territorio sita: quod tamen consuetudine generali, sublatum quidam dicunt, et etiam de iure, plures limitationes habet. Vide Cothman. consil. 11. vol. 1. et me, consil. 280. part. 6.

20. Subditi Vasallorum, de Terriorio Domini Feudalis qui sunt, collectari; rarius vero ipsi Vasalli (propter servitia personalia quae praestant) collationibus extraordinariis gravari debent. Schrader part. 10. sect. 5. num. 115. Rosenthal. cap. 5. conclus. 78.

21. Ad alios modos, quibus sine subsidio subditorum, Rei publicae succurritur necessitati, referri possunt (de quibus agit Aristot. 2. Oecom. et Ioban. a Chokier. Thesaur. polit. apboris. 2. cap. 20.) pecunia mutuo sumpta, distractio pagorum, et redituum publicorum, venditio item iurium ac Privilegiorum. Ubi tamen cautio haec


page 250, image: s250

est adhibenda, ut semper Ius superioritatis reservetur, sicque Pagi, etc. non nisi Iure Feudi, pignoris, aut sub pacto retrovenditionis alienentur. Ut item, quae publice minus utilia sunt, distrahantur, et commodum aliquod reservetur: puta, so man enem das Jagen verkaufft / gegen Haltung eines Pferds/etc.

22. Referri hûc potest, venditio officiorum: vel cum Officials cautionis loco, certam pecuniae summam Principi mutuo dare coguntur. Commodum item, quod parit mutatio monetae, quo tamen in casu, prudentius est agendum, quam superioribus annis in Germania factum fuit; ubi tam Magnates, quam subditi, inaestimabili damno affecti fuere. vide, quae ego hisce de modis tractavi, de Aerar. cap. 6. §. 3.

23. Aerario tandem qui praesint, Viri optimi sunt constituendi. 1. polit. 7. Dicti hi fuerunt apud Romanos Quaestores, eorumque origo fuit, pene ante omnes Magistratus. l. 2. §. 22. de O. I. ubi Eberlin. l. unic. in princ. de offic. Quaest. Alex. ab Alexand. 2. Genial. 2. ibique Tiraquell. Felix sane est Rex, qui habet virum, reditus et expensas ordinare scientem. Exactores vero, exactionumque illicitarum architectones, numquam audiendi, vel fovendi erunt. Boccalin. Arcigogolanti vocat, et eos passim sugillat. 2. ragg. 6. 57. 82.


page 251, image: s251

CAP. VIII. DE CURA CORPORUM subditorum.

CUra circa corpora subiectorum, quae est occupata; vel pertinet ad vivos, vel ad defunctos. Illa alimenta, et quae ad sanitatem necessaria sunt, subministrat. Non enim subditos solum habere; sed et ii, vivendi ut habeant facultatem, providendum est imperanti omnino.

2. Hûcque spectat quaestuaria scientia; tam naturalis, ex agricultura, plantatione arborum fructiferarum, pecuaria, etc. ut et artificialis: quo pertinent mechanicae artes. 1. polit. cap. 5. et 6. ac 7. polit. c. 8. Quorum onium tractatio magis specialis, ad Oeconomiam pertinere videtur: ac etiam conferunt hûc, utiles simul et eligantes libelli Iacobi Bornitii de rerum sufficient. ac Hieron. Marstalleri de Divitiis.

3. Quamvis autem olim Iudaei Cunae. de Republ. Iuda. cap. 4. ut et Romani, duo solum studia, ingenuis reliquerunt hominibus; Agriculturam scilicet, et bellicam artem. Dionys. Halicarnass. lib. 2. Et Varro lib. 2. de re rustic. scribit: illustrissimum quemque antiquorum, fuisse pastorem; et a plurimo pecore, plerosque laudatos fuisse. Inprimis tamen, pro horum temporum conditione, Artificia, ac quoque Mercatura,


page 252, image: s252

fovenda, excolenda, certisque regulis erunt adstringenda.

4. Usuras, non Ius solum Divinum et Canonicum tollit: sed et id consonum est aequitati naturali, et Philosophorum Gentilium traditioni. Emund, Merillius 1. observat. c. 13. Iacob. Curt. tom. 1. coniectur. lib. 3. cap. 29. Quamvis autem quibusdam in locis, propter commercia, tolerentur: Zypaeus in sum. Iur. Can. tit. de usur. attamen usuras haut legitimas exigentes, Küpper/Wipper/ Schacherer / similisque si qui sunt sortis, Praedonibus recte aequiparantur. Utile autem forsan foret, constituere Montes Pietatis, gemeine Wechseu/etc. quibus mediantibus pecunia secure collocari, ac etiam subitis Civium necessitatibus, succurri possit. ut et monui iam supra.

5. Reditibus autem annuis, mit angelegten Gülden/ se suamque familiam alere, homini Christiano haut illicitum videtur: quamvis ea de re, dubitaverunt olim viri pii. Tauler. in 2. sermon. Magistri, ad populum: qui habetur in eiusdem vita, fol. 35. Ne tamen populus desereret agrorum culturam, olim sub Tiberio Senatus praescripsit, ut duas quisque foenoris partes, in agris per Italiam conlocaret.

6. Alimentorum quoque pretium, cum per Monopolia (durch die Vorkäuffer) augescat; inde ea non sunt permittenda: Reichs Abschied de Anno 48. tit. vom Vorkauff der Früchte. Lebman. fol. 159. Magisque utile reputatur, ut praesertim necessaria esculenta: ii solum


page 253, image: s253

vendant, quorum opera eiusmodi terrae fructus producti fuerunt. Aliam tamen esse rationem Vini, putant nonnulli. Ac certe Polonia, vel hac solum ratione, annonae impedit caritatem, quod Monopolia non tolerantur. Frequenter quoque, Famem et caritatem, non ex defectu, sed magis ex mala distributione ortas fuisse, refert Scip. Amirat. lib. 12. disc. 3. De fame autem praevenienda, late ego egi in vitae et mortis considerat. cap. 2.

7. Verum ut sustentationis habenda est ratio universim; ita et singulis, suus ut dimensus sit labor, curandum est: sicque otiosi inquiri, ne ferri debent, Plerumque enim sunt iniusti, variorumque delictorum (lenocinii nempe, adulteriorum, furtorum, corruptionis liberorum, ac servorum, etc.) vel perpetratores, vel ea perpetrantium receptatores. Camerar. cent. 1. medit. histor. cap. 15. Validi item mendicantes, ad labores sunt adigendi. Hacque in re, laude dignissima est Chinensium politia: ubi laborare etiam caeci, ac membris manci coguntur, estque nihilominus alendis iis, qui victum sibi parare nequeunt, certus constitutus modus. Heig. part. 2. quaest. 27. num. 13. Operae pretium pariter est, ut certi inspectores constituantur, qui dispiciant, num praedia, agri, vineae, horti, etc. probe, et non segniter colantur? quod et Numa, Romanorum Rex, prudentissimus fecit. Dionys. Halicarnass. lib. 2. Decoctores itidem, non sunt tolerandi; sed cito, ad prudentiorem oeconomiam


page 254, image: s254

adhortandi, aut iis administratio bonorum adimenda: qua de re ICti agunt.

8. Valetudinis porro publicae, suscipiendae est cura Imperanti: sicque Medicis et Medicinae, leges dat, dat, ac ne Morbi Epidemici ingruant; vellatius serpant, procurat. Quamvis autem olim, et etiam hodie quidam (inprimis Montaigne, 2. des Essais, cap. 37.) non ita praeclare senserint de Medica facultate: habitaque fuerit frugalitas, loco optimae medicinae. Unde Pyrrhiniculus Vasco, peregre iter faciens, cum ad meritoriam tabernam venisset, et adposita esset cena, omni ex parte olitoria, cum vino dilutissimo, omniaque quam parce administrarentur: finita cena, iussit ad se vocari Medicum, ad mercedem capiendam. Igitur Caupo, cum respondisset: Ecquid malum, in viculo maxume agresti, Medicum requiris? Ibi ille, Num, ô bone, teipsum ignoras? Quo sit igitur merces operae tuae par, Medici pretium accipe, non cauponis. Lycosth. in apophtbeg. tit. de abstinent.

9. Sed tamen pro horum temporum conditione, cum Medicis vix carere queamus; omnino est prospiciendum, ut Medici, Chirurgi, Obstetrices, etc. cognitione et experientia sufficienter sint instructi; utque Magi, et illicitarum curationum artifices, Emprici, Circumforanei, Veterinarii, etc. extirpentur. Ac etiam, ne Paracelsistae et Chymici, nimium increscant; veteremque Graecorum et Arabum, tutam ac diu probatam prorsus exstinguant Medicinam: experientia enim


page 255, image: s255

constat, raro fieri senes, qui Chymicis medicamentis, frequentius utuntur. Qua de re, late ego egi, in tract. de vita, et morbis consid. cap. 1. lib. 2. et in Thesaur, pract. verbi. Artzney. Et addi debet Medicus, Politicus, Roder. a Castrot.

10. Ad politicam morborum contagiosorum praeservationem, et curam, refero; si mundities in plateis, et domibus procuretur. l. 1. §. 1. ff. de Cloacl. l. fin. §. si stercus, ff. quod vi aut clam. Caepoll. de servitut. rustic. cap. 43. et de servit. urban. cap. 78. in f. Camill. Borell. de Magistrat. 3. cap. 12. per discurs. Dapon. 6. t. 1. arrest. 8. etc. David Herlicius, in consil. Was ein Stadt zu besorgender Pest/ in den Gassen vnd Strassen / auch in offentlich: vnd privat Häusern / vornehmen solle. Si quantum salva Christiana charitate fieri potest, tali morbo laborantes, ab aliis separentur, atque vitentur. Si accessus ex locis contagiosis prohibeatur; si denique fuga iis, qui meticulosi sunt, nec officii ratione prohibentur, permittatur: ea enim ratione, Civitas hominibus exoneratur, quorum multitudo contagium augere solet.

11. Nec denique negligenda est cura mortuorum; sed ut Cives honeste sepeliantur, curari debet. Dalner. de iure hominis. 1. part. 14. Ac adeo, in iure nostro favorabilis est sepultura; ut si quis in Testamento, sub ea conditione quem instituat heredem, si reliquias eius abiecerit in mare; haud ea debeat impleri. l. 27. de condit. instit. Freber. 1. parerg. cap. 27. Ac sunt quoque


page 256, image: s256

honorifice sepeliendi hostes: Camer. 2. medit. 64. ac centur 3. cap. ult. et quandoque etiam supplicio affectis, ea humanitas non est deneganda, Spekhan. 1. quaest. 9. Berlich. tom. 5. conclus. 48. Kornman. de miracul. mortuor. part. 9. cap. 34. Papon. lib. 20. tit. 8. arrest. 4. Pseil. consil. 154. Non vero, qui violentas sibi manus intulerunt, communem cum aliis sepulturae locum habere debent. Delrio, disquisit. Magic. lib. 5. sect. 19. Montaig. 2. des essais, cap. 3. Kornman de miracul. mort. part. num. 76. Decius consil. 438. Nisi vi morbi, aut ex delirio hoc fuerit factum. Non tamen cito mortui sunt sepeliendi. Levin. Lemnius 2. de occult. natur. mirac. cap. 3. Kornman. de mirac. mortuor. part. 2. cap. 16. Huiusque moniti neglectio effecit, ut nonnulli semel sepulti, bis mortui fuere. Maiol. tom. Canicular. fol. m. 74.

12. Locus mortuorum tumulandorum, num in, vel extra Urbem debeant esse? disputari solet. Hîc medicae, illic Theologicae rationes proferuntur. Et sane consultius esse puto; ut aspectus Coemiteriorum iuxta Templa, aliaqûe sacra loca exsistat; ac etiam cadavera eruta, in propatulo ut conserventur; et ita omnes iugiter admoneant mortis, faciantqueve novissima illa considerare. vide Baron. A. C. 226. n. 3. et 4. A. C. 242. num. 2. Exindeque adparet, quid sentien dum sit de Sectariis nostri temporis: qui passim prisca Coemiteria prophanant, inibi adeificant, fodiunt, et cadavera proiciunt inventa.

3. Sumptus denique funebres sunt moderandi


page 257, image: s257

(dann es in etlichen Orten auch thewer zu sterben ist) ac quoque luxus Epitaphiorum. Quamvis barbarum videatur, et Turcicum magis, quam Christianum, omnem talem defunctorum memoriam impedire.

CAP. IX. DE ARCANIS, ET SIMULAcris Rerum publicarum.

1. NOn solum autem subditi, mediis, de quibus hactenus est actum, ad politicam ducendi sunt felicitatem; verum et ipsa Imperii Maiestas, Status item et forma Rei publicae, singularibus quibusdam rationibus, subinde conservantur; quae Arcana Rei publicae, vel Imperii secreta (Italis Ragion del Stato, Ratio Status vulgo) vocitantur, Aristot. 5. polit. cap. 8. to=u politei/wn s1ofi/s1mata, alibi kru/fia, appellat. Clapmar. 1. cap. 4.

2. Arcana autem propterea dicuntur: quia plerumque latent, vel latere debent (illa praesertim, quae spectant ad quamlibet Rem publicam singulatim) ac ea ut subditis non innotescant, plerumque Principes studiose curare solent: cognita enim vilescunt, parumque iuvant, vel etiam odio praegravant Imperantes. Boccalin. 1. rag. 86. et 89. cent. item 2. ragg. 71.

3. Eaque definio, cum Clapmario lib. 1. de


page 258, image: s258

Arcan. Rerum publ. cap. 5. intimas et occultas rationes, sive consilia eorum, qui in Republica obtinent principatum: cum ipsorum tranquillitatis, tum praesentis Rei publicae status conservandi, et ita boni publici causa. Sunt namque ea, abstrusae artes, per quas ab Imperii iure, ipsaque dominatione, homines seditionsi prohibentur. Clapmar. 1. cap. 9. Aut callida quaedam commenta, sive rationes, ad avertendum eos, qui intentioni politicae adversantur, inducta. Gryphiand. velit. de Arcan. polit. thes. 1. Differunt autem illa Arcana, ab Imperii iuribus: quae utpote sunt aperta, quibusque minus quam arcanis, Res publica carere potest. Et subtiliter porro Clapmar. 1. c. 8. et seqq. distinguit, inter Arcana Rei publicae, (quae nempe spectant, ad praesentem Rei publicae formam conservandam) et Arcana dominationis (pertinentia ad securitatem eorum, qui Principem locum obtinent, in civitate) quod et innuit Gryphiand. d. loc. thes. 46. Haecque si Legi divinae, et naturae repugnent, Flagitia Dominationis vocantur: Clapmar. 1. cap. 8. Qui idem lib. 4. cap. 3. Iura dominationis, ab Imperii iuribus, arcanisque dominationis, seiungit.

4. Arcana autem Imperii, et dominationis, Ratio Status, propterea indigitari solent: quia non pertinent immediate ad subditorum commoditatem, vel salutem, sed eo solum fine usurpantur, ut Princeps maneat Princeps, ut Senatus non amittat auctoritatem, ac ne populus destituatur libertate: et ita nil depereat de


page 259, image: s259

cuiuslibet Republicae primigenia forma.

5. Sane autem eiusmodi Arcanae rationes, ut interdum non sunt negligendae: ita earum haut prima ratio haberi debet (ut Machiavellistae, et Aulico Politici volunt) cum nullum maius utiliusque arcanum sit; quam iuste imperare, et non offendere Deum.

6. Sic et Reputationem, quae plerumque scopus est horum Arcanorum (cum e contra, Imperantium contemptus, seditionsis animum addat: ac is etiam plus nonnumquam officiat, quam vis atque arma. Boccalin. 2. ragg. 15. Pippre 177.) maxime Imperantibus conciliant, Virtutes moderatrices: Pietas, Iustitia, Prudentia, constans Imperii forma, Consiliarii fideles, etc. Dn. Christoph. Forstner. hypomnes. polit. 15. Idque negare non possunt ii, qui credunt, Deum haut raro contemptu vindicare, quod Magnates eius praecepta non curant. Iob. 12. vers. 21. 1. Reg. 16.

7. Sic pariter tutissimum Imperii munimentum est amor subditorum: quem procurat non solum universorum, sed et singulorum cura.

8. Ad quod attinet Imperii Monarchici specialia Arcana; minus iis indiget Imperium successivum: propter auctoritatem, quam habet, qui in purpura est natus. Si praesertim eiusdem Maiores, de Patria benemeriti fuerunt. Icon. An mor. Barclai. cap. 13. Ego in prodrom. tract. de success. et elect. fol. 15. Vicissim vero, infinita sunt Arcana Regni novi. Amirato 1. discurs. 8. et lib. 20. discurs. 7. et quae non raro ad crudelitatem


page 260, image: s260

accedunt. Unde apud Virgil. 1. Aeneid. Dido:

Res dura, et regni novitas me talia cogunt
Moliri.

Ac ita, si vetus Rei publicae forma non mutetur; vim tamen Imperii sibi securam reddere debet Princeps.

9. In Imperio vero Electivo; Rex aeque ac Ordines, secreta peculiaria habent. Ille, ut in successoribus perduret Regnum, aut ipso adhuc vivo is, quem amat, eligatur. Hucque pertinet, quod Curtius lib. 10. inquit: Sine certo Regis herede, Regni publicas vires, adse quemque tracturum. E contra, Ordines cavere solent, ne vivente Rege, electio praeoccupetur, vel in una Domo, diutius Imperium continuetur: c. venevabilem, 34. vers. nam. si prout olim, extr. de Elect. utque paulatim arctior imperandi formula, noviter electo praescribatur.

10. Aliis item rationibus, Monarcha auctoritatem suam tuetur contra plebem: Nobiles puta prae aliis fovendo. Aliis, contra Patricios, aliosque optimates; contra eosdem nempe plebeios tuendo, et slatum Ecclesiasticum exaltando, etc. de quibus Clapmar. 2. cap. 15. etc. ac Amirato lib. 13. disc. 8.

11. Certi item sunt modi, quibus efficit Princeps, ne unus nimium cerescat, ipsique terribilis fiat: quod accidit, si in talem nimia et perpetua potestas non conferatur. Quae cuncta ex Tacito, optime disci queunt. Hîc autem illa maxuma, locum habet; Quod in negotiis status,


page 261, image: s261

quidquid fieri potest, illud metuendum sit, ne fiat. Et omnis, utcumque simulet probitatem, aut suo Domino sit fidelis: aut fuit, aut est, aut potest esse malus. Ideo Ferdinandus Arrogonius, Consalvum, magnum Capitaneum dictum, depressit. Sepulveda com. ad Arist. polit. 3. c. 9. n. 12. Et quandoque sub specie honoris, aemuli removentur. Gruter. discurs. part. 2. fol. 124. et 132.

12. Monarchae etiam, cupidi dominationis, non amant crebriores ordinum Conventus; eosque cupiunt ex vilioribus, sibique devinctis; nec ex iis, qui divitiis, prudentia et auctoritate pollent, constare.

13. Pariliter in Aristocratia; Optimates tuetur contra plebem, si Cives ab iniuria defendantur: non tamen tenuioribus ullum Imperium, sed munia solum nonnulla, absque Potestate, dentur. Dn. Kontzen. 1. polit. cap. 17. num. 4. et seqq. Hocque vocat Boccalini, 1. ragg. 67. tenere i popoli bassi. Inibi quoque, si inter Optimates concordia, et aequalitas sit, haud facile unus emergit. Concors namque dominatio paucorum, haud facile ex se perit. lib. 5. polit. cap. 6. Quod item, ne fiat, Peregrinis, quam Civibus, quandoque tutius magni exercitus committuntur. Quae non uno in loco, Traianus Boccalini, Venetorum exemplo illustrat.

14. Statum popularem conservat; nemini nimiam, aut longiorem potestatem concedere: nec permittere, ut potentia paucorum, in perniciem universorum crescat. Paruta. 1. discurs. 1.


page 262, image: s262

fol. m. 11. Quae dum neglexere Romani, Iul. Caefaris ferre potestatem coacti fuerunt. vide Cernemanni tract. cui tit. Labores Lulii Caesaris, ac tract-Iohan. Meursii de Pisistrato. Et ex Taciti monito, cavendum semper est populo ab iis, qui falso libertatis vocabulum obtendentes, privatim degeneres, in publicum sunt exitiosi, etc. Quorum intuitu, Ostracismus Athenis, alibi Petalismus, usurpatus fuit olim. 3. polit. 13.

15. Sed inprimis populus, non tantum contra unum, ac patricios: sed et contra ipsam plebem est defendendus. Quod fit, per aequalitatem, ac si cuilibet Ordini, sua dignitas servetur. Et ita olim Romae, contra plebem defenderunt libertatem Optimates, et Senatorum optimi quique. Unde Cicero pro Sest. Qui ita se gerebant, ut sua consilia optimo cuique probarentur, Optimates habebantur. Sicque ab Optimatum partibus stantes, magis tueri videntur libertatem, quam plebis parteis tenentes. Sulla, Optimatibus, qui accensebatur, multa impotenter egit; sed Rem publicam non extinxit: Caesar (cui multos Marios inesse, acri iudicio cito coniciebat Sulla; Sueton. Caesar. 1.) clementia subdole usus, libertatem, et Rem publ. evertit. Hincque omnium iudicio, certissimum Democratiarum malum est, libertas immoderata, ac licentia Contionum: quo morbo periit vetus Graecia olim; et nuper etiam id nocuit Rhetiae Alpestri. Ac utile tandem est, si populus suam nesciat Maiestatem, et raro absoluta potestate utatur, sed sibi vinculis


page 263, image: s263

legum, manus liget. Ego in Oeconom. t. 3. et 4. lib. 1. ff. quaest. 7. ad fin.

16. In mixto vero statu, arcanum est; Ordines habere Potentes, eorumque Deputatos, esse Rei publicae gnaros, et eiusdem amantes: adulationem item, ac timiditatem, procul habere, etc. Quo intuitu veteres Franci et Germani, Ordinibus seu Statibus, semper Ecclesiasticos quoque adscripserunt: quasi Principibus non ita arcte obstrictos: et qui etiam, propter orbitatem, minus timidi sunt in votis proferendis.

17. Numquam autem foedae et barbaricae rationes, atque scelera Dominationis conservandae, augendaeque, loco Arcanorum usurpari debent. Qualia sunt apud Turcas, Parricidia fratrum, etc. Differuntque flagitia, ab Arcanis; quod Impii Politici, mala quandoque pessima faciunt, ut inde eveniant bona: quod est contra S. Pauli praeceptum. In Arcanis vero, ex duobus malis, eligitur id, quod apparet minus malum. At sane qui flagitia Dominationis probant, aut Deum non credunt res curare humanas, aut Principes supra homines esse credunt: contra ac vult Psal. 82. Sapient. 6. Baruch. 3. Sed eo iam progressi sumus, ut multi talia flagitia necessaria esse dicant: quaeque sint usurpanda, aut non imperandum. Limites ergo huius artis sunt ponendi; Religio, fides; pudor, quos egredi non licet. In quo a nobis abit Machiavellus, qui pro salute Principis, nec eos quidem observandos docet. Vitam, inquit, Princeps tueatur, curetque


page 264, image: s264

Imperium conservare: quibus autem id fiat rationibus, nihil interest, modo aliquam honesti speciem prae se ferant. Nec multum laboret, si in eorum vitiorum infamiam incurrat, sine quibus Dominatum non facile tueri possit. Plane ut Neroni Tigellinus suggessit, non se ut alios, diversas spes, sed solum incolumitatem Principis spectare: cui caveri utcumque ab insidiis ex usu sit, etiam per scelera. Machiavello compar fuit Achitophel, cuius consilia ita erant, ac si quis divinum consuleret Oraculum: cuius tamen prudentiam callidior aliquis elusit.

18. Occurrunt quoque subinde, Imperii Simulacra: quae plebi et Optimatibus etiam quandoque ac in genere iis indulgentur; qui extra Rem publicam sunt, et coram quibus aliud agitur, aliud simulatur: Clapmar. 6. c. 1. Gryphian. disputat. de Arcanis, thes. 110. Et Arcana penes Principem sunt: Simulacra penes subditos. Sed et ea, respectu Principis sunt arcana: Subditi putant, se habere veritatem, cum tantum habeant Idolon, seu simulacrum. Porro qui ipsum Imperium habent, haud adeo magni faciunt haec, quae speciosa tantum sunt, et umbratica; contra qui re ipsa carent, videri malunt, quam et non esse, et non videri. Clapmar. 4. cap. 1. Hinc Tacitus, apud Romanos, inquit, ius Imperii valet, inaia transmittuntur. Hincque Armsaeus lib. 2. de Maiest. cap. 4. num. 12. monet, ne quis fucatis, vel Iulii Caesaris, vel Tiberii sophismatibus moveatur, quando videt, hunc


page 265, image: s265

Imperium quasi de manu populi recipere, ad Senatum pleraque referre, ab eoque admonitum, consilium mutare, Tribunum plebis se facere. Omniaque (sicut et Maecenas suaserat Augusto) ad formam pristinae Rei publicae agere. Iulium vero Caesarem, comitia cum populo partitum fuisse, ut exceptis Consulatus competitoribus, de cetero numero candidatorum, pro parte dimidia, quos populus vellet, pronuntiarentur; pro parte altera, quos ipse dedisset. Nam licet reliqui praeter Consules, Magistratus, in speciem quidem. a plebe, et populo, secundum instituta maiorum deligerentur, recusante Caesare id muneris, ut ipse eos constitueret: attamen revera per ipsum creabantur, ac sine sorte in Provincias ibant. Dionys. lib. 43. Hocque intuitu veteres Imperatores Romani, liberae Rei publicae faciem, non statim omni ex parte immutarunt: ut nempe Populus putaret, se adhûc habere libertatem, et Imperium; quibus revera carebat. Ego discurs. de Monarch. cap. 2. et dissert. de arcanis cap. ult.


page 266, image: s266