Regeln fuer die Texterfassung 03/2001
not necessary
1. NUnc de Augmento Rei publicae pro instituti ratione, paucis agam: cuius sane rei studium, numquam est intermittendum; eiusque etiam
2. Ampflificatio Rei publicae naturalis: fit, vel per populi multiplicationem; vel per Territorii culturam. Populus multiplicatur, Venerem vagam coercendo, caelibatum (si non sit castus) prohibendo,
3. Industriale Rei publicae augmentum: tum in eiusdem altitudine, ac dignitate; tum in facultatum ac opum, tam publicarum quam privatarum copia, consistit. Quo et pertinet admiranda substructionum: quae non debent esse vana, sed commoda, et aliquam habentia continuam utilitatem. Et ita Augustus, moribundus gloriabatur, se e lateritia, marmoream fecisse urbem: Eiusque rei, veteres Germani, negligentiores cum essent; Tacit. de morib. German. Carolus Magnus, Henricus Auceps, Ottones, et alii, eo incubuerunt, ut Germaniam e cespitibus vetustis, erigerent in splendorem Imperio dignum. Sicque Israelitici Imperii magnitudo, ex eo colligi potest; quod Salomoni fuerunt septuaginta milia eorum, qui onera portabant, et octoginta milia latomorum in monte: absque praepositis, qui praecerant singulis operibus; numero trium millium, et trecentorum. 3. Reg. cap. 3. Sic et Pyramidum miracula, magnitudinem adhuc monstrant Imperii quod olim Aegyptii habuerunt. Et nec magnitudinem solum, sed et ingenium populi illius testantur. Scriptum enim de iis invenimus, nullas eas iacere umbras: Unde Ausonius in Mosella:
Fastigio nempe, spatium basis exaequant; adeo ut umbra haereat intus, quando maxime Sol
4. Externe vero, dicimus Rem publ, augeri; cum territorio aliud terrae spatium accedit. Ubi inprimis est notandum, ut meliores reddantur, non ut amplificentur ditiones, accurandum esse magis. Bellarm. de arte bene mo. 2. cap. 3. fol. 235. Boccal. 1. ragg. 47. Camerar. cent. 2. cap. 50.
5. Etenim ut corpus humanum, si nimis sit magnum, vel inflatum; multos humores vitiosos parit: ita pariter Imperium, sua magnitudine laborat haut raro; externumque hocce incrementum, utilitas interdum dissuadet, et tuta est potentia, quae viribus modum imponit: Iul. Bellus in Hermet. polit. fol. 201. nocuitque Romanis, nimia magnitudo. Florus 3. cap. 12. Lucan. lib. 1. a princip. Non raro etiam interest subditorum, Principem haut potententem nimis esse, neque late imperitare. Sicque potentiam suorum Dominorum, semper impediverunt Flandri. Cominae. 6. cap. 9. fol. 553. Sueci etiam olim noluerunt Regem suum habere plura regna. O laus Magnus
6. Verum amplificatio, ab externo quae fit; vel voluntaria est, vel violenta. Ad illam refero; emptiones (quas impie reprobat Machiavellus 2. discurs. 4.) spontaneam exterorum oblationem: quando nempe defensionis gratia, Civitas, vel alius infirmior status, potentiori se dedit: qua ratione Res publica Romana crevit, et quoque Imperium Cyri, Xenophon. 1. paed. Hucque pertinet,
7. Ad hanc eandem speciem Incrementi spectat, cum plures Res publicae coadunantur: quod Principi commodiorem reddit administrationem; sed quandoque Privilegia Provinciarum confundit, et obfuscat. Bodin. 4. de Repub. cap. 1. Ersam. a Chokier. de iurisdict. exemptos, part. 3. quaest. 22. Sicque Lithuania cum Polonia, A. C. 1386. per matrimonium coniuncta. Sicque Norwegia cum Dania, unita fuit. vide me de Increment. Imper. cap. 5. num. 3. etc.
8. Amplificatio territorii coacta, fit iure belli; deditione nempe, vi procurata, vel expugnatione. Et
9. Sed vero nec Religionis propagandae ergo; vel ut barbari populi, cultiores, politioresque reddantur, Bella sunt suscipienda. S. Thom. 2. quaest. 10. artic. 8. et 11. Molina tom. 2. disputat. 114. et seq. Covarruv. in. c. pecatum. §. 10. Marq. de Susanis tract. de usur. part. 1. cap. 14.
10. Porro autem, Regnum nuper partum tueri, quam acquirere, difficilius habetur.
11. Ac nempe ea felicissime Coloniis retineri, censent nonnulli. Huncque morem Romani usurparunt. Ac scribit item de Coloniis Graecorum, in Panathenaic. Isocrates: exinde Graecos ditiores, et copiosiores fuisse factos, magisque consensisse, tali et tanta hominum multitudine liberatos Barbaros extorres, et profligatos, submissioribus animis; duploque maiorem fuisse Graeciam, quam initio fuerat, factam, etc. Pertinet
12. Populi Septentrionales, per Feuda Militibus suis primariis concessa,t erras devictas, in oboedientia sat commode conservarunt. Quibus non absimiles sunt Turcarum Timariae: qui iis mediantibus, semper Militem in parato habent. Traduccius in Turca vincibili, fol. 207. et 232.
13. Praesidia perpetua, et Fortalitia, fere minus probantur: Licet etiam Romani habuerint Legiones in limitibus, et quoque ubique Turres ac Claustra posuerint, in terris occupatis. l. 2. §. 4. C. de Offic. Praef. Praet. Afric. Buleng. de Imper. Roman. 3. cap. 16. et seq. Lebman. 1. cap. 10. Sic quoque hodie Hispani, per Citadellas (quas id eo vocant Castiga vellacos) sibi subditas ditiones conservant.
14. Ac sunt tamen, qui hosce modos posteriores, mitiores esse putant; quam Colonias, transpositionem populorum, Feudorumque instituta: cum indigenae iis prorsus exstinguantur.
15. Sunt, qui per vastitatem, desolationemque, retinent Provincias devictas: eo quod hac ratione minus nocere possunt. Camerar. cent. 2. cap. 25. Et iam supra idem dixi.