Regeln fuer die Texterfassung 03/2001
not necessary
VUlgo recteque Galli dicunt: Dieu donne fil a toile ourdie. Et Ego itaque, qui hucusque perveni, de auxilio divino, finisque assequutione, eo mediante, non despero. Politica maiestatis potestas, cum in eo potissimum consistat; ut legibus et
Regalia seu imperii iura, a iure Dominationis, plenitudinisque potestatis eminentia, non specie, sed ut effectus ac causa differre, ac ex superioritate profluere; eiusque functiones esse videntur. Ita ut legibus solutum esse, non sit peculiare ius maiestatis; sed ipsa maiestas et ius quoddam maiestatis universale. Arnisaeus, 2. de iure maiest. 1. num. 9. vide etiam Dn. D. Bocer. 1. de regalib. num. 2. Dissentit Arnold. Clapmarius, 1. de Arcanis rerum publicar. 11. et seq. Et ego itidem aliquando existimavi, duas tantum essentiales notas maiestati esse tribuendas; posteriorem quam quidam addunt (legibus soluta) inter affectiones a prioribus dependentes collocari debere. Eo ipso enim, quod maiestas summa et perpetua imperandi potestas dicitur, nec su periorem, nec parem agnoscens; necessario consequi putavi, eandem omni alieno imperio solutam esse. Sed tamen, cum in administratione regalium quarumcumque ea emineat, et cum
Varie porro distinguuntur et assignantur maiestatis iura. vide Iohann Camman. disputat. de iur. maiest. 2. th. 45. et seqq. usque ad fin. disspus Clapmarius, de arcan. d. cap. 1. Henric. Velsten. cent. quaest. polit. decad. 8. th. 4. Quidam ea fluere dicunt ex tribus officiis maiestatis:
Ordinando, iadicando, et vindicando. vide Paurmeister. 1. de iurisdict. cap. 3. num. 13. etc. ac Bortium, apud Arumaeum, discurs. 30. cap 3. th. 3. et seqq Regalium quaedam in signum superioritatis, quaedam in vim privilegii singularis competere, dicit Thomas Michael. de iurisdict. th. 24. hoc est, quaedam in sign um supremae competuut potestatis, quaedam
Nec
Dn. Ioachim. Cluten, in Syllog. thes. 17. et 20. inter reservata, et iurium regni ad ministrationem distinguit, ut et Iacob. Bornitius, tractat. de maiest. cap. 30. et seq. Reservata et regalia, a iure maiestatis secernit. Ego nihil incommodi video, si omnia ea maiestati adscribantur, et ei essentialiter inesse dicantur. Nam et sibi aliquid singulatim reservare, nemo potest nisi maiestas. Nec perspicio satis, quomodo ius monetae, Bornitius tribuat maiestati; ius Nundinarum, Stapulae, Academiarum, Asylorum aperiendorum, etc. segreget ab
MAiestas ut legum vinculo est liberata: ita subditos omnes sanctionum nexu obstringit, et ad metam civilis societatis, vel ducit, vel trahit. can. quae contra mores. distinct. 8. Legesergo sancire (aut edicta, Petra cap. 10. vel bannimenta proponere: Tuschus liter. B. conslus. 2. etc.
Quod vero, non posse subditis, sine consilio sapientis legem dari nostri adstruunt interpretes utriusque iuris: August. Morla. empor. iur. tit. 1. quaest. 3. Cornel. Benincas, ad titul. extr. de constitutionib. q. 7. hoc de
Sed commode quaeritur
Ipsa legum ferendarum potestas, alteri committitur nonn unquam; sed nihilominus auctoritas et sanctio, a
Ex hoc itidem descendit, quod mores populi, consuetudinesque, vel exprese vel tacite approbare, maiestatis est in Monarchico ac Aristocratico Statu: nec potest
Ceterum cuius est leges generales ferre, eiusdem quoque est, ius singulare, id est privilegia dare, l. 6. de llb. Lancellot. Conrad. 1. cap. 1. §. 4. fol. 339. Bornitius, de maeiestate cap. 16. pagin. 152. Camman. 4. th. 17. etc. pulchre et succincte
Leges autem ferre, non solum intelligimus novas; sed et veteresconfirmare, l. 2. C. de decurion. constitut. de concept. digestor. §. 7. Et ita easdem viterpretari; ut ita interpretatio pro iure habeatur, l. fin. §. 1. C. de legib. l. 43. de vulg. et pupill. substitut. l. Neratius 19. de regul. iur. Novell. 143. in princ. Novell. 161. in princ. Lancellot. Conrad. templ. omn. iudic. 1. cap. 1. §. 3. fol. 289. Bornitius, cap. 17. Camman. 4. th. 105. Gaeddae. ad l. 6. in princ. num. 9. de verb. signif. Moditius, in decis. §. lex dubitat. 15. Symmach. 10. epistol. 40. Operio quid deliberatio Augusta constituat; cui soli fas est de scitis divalibus iudicare. Et idem alibi: Nos venerari potius, quam interpretari oracula divina consuevimus. In hocque consistit differentia iuris civilis, et principalium rescriptorum: ut haec nempe
Pariliter quoque legis mutandae potestas, eidem competit, cui et condendae. l. 1. l. penult. l. ult. C. de legib. l. 35. de reg. iur. Donell. 1. comment. 12. ubi Hilliger. Winckler. de princ. iur. 5. cap. 7. Lex quippe etiam iusta, potest per tempora iuste mutari: non enim sunt leges humanae de fine, sed de ordinatis ad finem. Bodinus, 1. de re publ. num. 94. Barth. Muschulus, de success. convent. class. 1. mem br. 1. fol. 25. et seq. Bornitius, cap. 38. Camman. 4. thes. 107. etc. Et proprius hic est legibus, non alligatae potestatis effectus: etenim legibus si ligaretur maiestas; haud pristinis revocatis, alias ponere posset. Attamen evidens utilitas esse debet, ut recedatur ab eo iure, quod diu visum fuit aequum. l. 2. de constitut. Princip. Legum namque auctoritas evilescit; si populus ea mutari videt, qui ab ipso potius Oraculi loco haberi et coli debebant. Aristotel. 2. pelitic. 6. ad fin. Dion. lib. 5. fol. mibi 501. Cabot. lib. 2 cap. 1. fol. 179. Et in mutatione, maiori prope
Porro quia maiestatis solius est imperare, subditorum obedire. Lancellot. templ. iudic. 1. cap. 1. §. 4. fol. 433. ii proinde qui summum imperium habent, fidelitatem, legumque obser vantiam, ab omnibus aequaliter exigere possunt. Hincque ius Homagii, fidelitatis et obsequii, maiestatis functionibus Bornitius adscribit, caep. 27. nec id usurpare potest ullus, nisi maiestatem habens. vide Cominaeum. 3. cap. 1. fol. mihi 189. licet etiam inferiores id regale usurpent.
LEgum exsecutionis faciendae
Cum ergo maiores praesertim magistratus, maiessatici corporis sint quasi membra atque manus: eorum itaque constitutio (non secus atque ipsarum legum) ad summum merito imperium dicitur spectare. Regner. Sixtin. de Regalibus, lib. 2. cap. 15. D. Marta. tractat. de iurisdict. 1. cap. 41. Bornitius, cap. 21. Camman. 6. th. 57. Princeps primaria officia ipse conferre debet. Velstenius, centur. quaest. polit. decad. 10. thes. 3. graviter Blaise de Montluc. lib. 7. des comment. fol. 215. b. et seqq.
Maiorum dixi magistratuum constitutionem, ad summum imperium spectare: quia si magistratus, intuitu iurisdictionis mediate constituantur; illorum creatio regalibus haud annumeratur. Molinaeus, ad consuet. Parisiens. tit. 1. gloß. 5. num. 57. Sed tamen et hoc mediata Principis auctoritate fit: Dn. Hilliger. ad Donellum, 17. cap. 7. fol. 48. etc. nam originaliter omnisiurisdictio, a fonte profluit maiestatis. Lancellot Conrad. templ. iudic. 1. cap. 1. §. 4. fol. 341.
Et hinc recte inter maiora regalia refertur, soliusque imperii summi proprium censetur, ius creandi Archiduces, Duces, Marchiones Landgravios, Comites, Barones, etc. Rosenthal. cap. 5. conclus. 2. Camman. 6. th. 60. et 63. Sunt enim ii instar Proconsulum, Praetorum, Praesidium et similium: a Regibus earum nationum, quae Imperium Graeco Romanum destruxerunt, bello subactis Provinciis, (ab initio per annum, postea ad dies vitae) in officium et administrationem, ac tandem lege
Singulare autem Privilegium est Imperatoris Romani: ut ab eo exteri etiam, Regales ac Ducalespetant dignitates. Lancellot. templ. iudic. 1. cap. 1. §. 4. fol. 387. Exempla sunt in Regibus Poloniae, Daniae, Sueciae, Ducibus Ferrariae, Florentiae, Mantuae, Munsterbergae in
Extra ordinem
LEgum ferendarum absolutam potestatem, noxae eximendi, criminisque admissi gratiam faciendi, immediate subsequitur facultas, argum. l. 37. de regul. iur. (Indulgentias vocitarunt iam olim, Bellarmin. 1. de indulgent. cap. 5.) In hac etenim vis summae potestatis, tamquam divina aliqua, maxume enitescit; eamque solam decet acrimoniam inflectere severi iuris. fac. L. relegati. in fin. depoenis. Bodin. 1. der public. cap. 10. num. 164. Lancellot. Templ. iudic. 1. cap. 1. §. 4. fol. 392. Heigius, part. 2 quaestio. 22. D. Marta. part. 1. cap. 44. Camman. 4. thes. 68. Aerod. rer. iudicatar. fol. 824. Dn. D. Plebst. disputat. feud. 2. th. 49.
Et tum demum misericordia suum vere tuetur nomen, cum ei potentis est iuncta: sicque Deus, potens et misericors adpellatur. Anton. Perez. in aphorism. fol. 26. num. 136. Nihilque magis Principem decet, quam benevo lentiam multorum
Alia est magistratuum conditio, qui semel iudicata mimme mutare queunt:
l. 14. l. iudex posteaquam. 55. et l. 62. dere iudic. l. praeses. 42. de minor. l. 33. dere iudic. Paris de Puteo, in tract. de Syndicat. §. poena. vers. iuxtae. nec etiam ex
Ceterum Princeps potis est, gratiam facere criminis, et poenae corporalis, etiam quae inrogata sit in vicem et locum pecuniariae poenae;
tametsi pars contradicat. Antonius Faber, in Codic. lib. 9. tit. 34. def. 1. Moditius in decis. §. Principum lacita, dubitat. 225. At quemadmodum maiestatica potestas, criminalem, ob politicas duntaxat rationes, introductampoenam. facilius condonare potest; ita a nemine remitti possunt eae poenae ad auctoritatem Decalogituendam, a Deo ipso, quae sunt sancitae. Henric. Eckard. tractat. de ordin. ecclesiast. et polit. fol. 217. Heigius, part. 2. quaest. 24. num. 29. etc. Obrecht. de regal. th. 164. Dn. D. Plebst. disputat. feudal. 2. thes. 48. lit. b. Camman. disputat. 4. thes. 73. Phil. Hoenon. disputat. politic. 9. thes 13. et disput. de reg. Iur. 7. ad l. 37. Ego, lib. 2 politic. cap. 2. num. 19. vers. 4. Omnis quod imperans Dei sit minister, ut vindicet iram Dei, in eum qui male fecit:
Roman. 13. vers. 4. 1. Reg. 20. vers. 42. et quia nihil aequius est, quam eo modo de Criminibus statui, quo absolutissima Divini Iudicii aequitas sancivit.
In quas regulas ne impingat Princeps, operae pretium videtur, Hispanorum imitari statutum: ubi Tribunal est, Consilium Camerae quod vocant; constans ex tribus aut quatuor Doctoribus delectis; qui una cum Rege deliberant de
Tam naturales item, quam suprios per rescriptum legitimat sola maiestas. Lancellot. Conrad. templ. omn. iudic. 1. cap. 1. §. 4. fol. 403. Pruckman, in §. soluta potestas,. fol. 278. Camman. disput at. 4. thes. 43. et mult. seqq. Dn. D. Bocerus, 2. de regalib. num. 68. Qui quo ad spurios, num. 108. dissentit. Elegans est disputatio: an sic legitimatus, extra legitimantis territorium etiam pro tali debeat agnosci? vid Manticam, ad coniect. ult. voluntat. lib. 11. tit. 10. num. 43. etc. Cravetta, consil. 918. Schepliz. ad constitut. Brandenburg. fol. 242. Quod sane videtur affirmandum: decet enim vicinum, vicini comiter tueri iura. vide Rodolphin. de Ducib. Ital. num. 202. etc. Sic et Archivum extra territorium valet. Dn. Ruland. de Commiss. part. 2. lib. 5. cap. 5. Aliud est, quod in
Ac generaliter sola contra leges dispensat maiestas: hoc est, a vi legum atque iudiciorum liberat, iusque necessitate
MAiestatis vim in eo consistere dixi; alios quod iudicet omnes: tam in civilibus, quam criminalibus causis. Unde ius poenae statuendae, seu ius vitae et necis, ad maiestatem spectat, Camman. disput. 5. th. 3. Sic Polybius de Romanis, lib. 6. Morte multat populus solus. Et in lege 12. Tabul. De capite civis, nisi per maxumum Comitiatumne ferunto. Theod. Marcil in interpretamento 12. Tab. section. 83. Unde est quod dici solet; merum imperium, non nisi speciali lege dari. Sic apud Francos, Basanus Rex Sicambrorum, quocumque ibat, gladium et funem sibi praeferri iussit. in iustitiae signum; et Carolo Magno ante eius tribunal, spatha nuda, more imperiali perpetim ferebatur. M. Freher. ad Petr. d. Andlo 1. cap. 1. Philipp. Camerarius, cent 1. cap. 76. Quo etiam intuitu imperium merum, gladii dicitur potestas. Sic in Anglia, subditorum vita et membra, hoc eorum respectu, ad solum regem pertinere dicuntur. Thomas Smithus, de republic. Anglor. lib. 2. cap. 4. fol. 67.
Cum quppe nulla lex valida sit absque
Haec omnia ergo ita sunt intelligenda; ut in iudicando, legibus, non religione liberatus sit Princeps; quod eleganti exemplo illustrat Bodin. ult. de republic. cap. ult. num. 757. Non ut more Iapponici Regis, offensus alicui mandare possit, ut abeat, et sibi ventrem scindat.
Hinc ab aliis iudicibus avocat causas. Vulteius, ad l. 1. C. de iurisdict. num. 169. etc. Arumaeus, ad Aur. Bull. discurs. 5. thes. 11. Treutlerdisput. 3. thes. 10. (eum tamen modum improbat Pasquier, 6. des lettres, fol. 239.) ita ut non attentet Princeps, etsi lite coram inferiori pendente, aliquid ab eo innovetur. Robert. Lancellot. de attentatis lite pendent. limit. 12. Berlichius, conclus. 6. tom. 1. Quod tamen non competit, etiam curiis supremis. Langlae. 7. semestr. 17. Hinc iudicia omnium examinat; ad eumque tamquam ad legem vivam, ab omnibus provocari potest. D. Marta. de iurisdict. 1. cap. 43. Colerus, de iur. Imp. Roman th. 20. Bellarm. 2. de Pontific. cap. 21. Atque tam strictim, iudicium hoc summum, et provocatio extrema, maiestati est innodata, ut ne statuto quidem aboleri, antiquari, et penitus subverti queat. Ego tractat. de appellat. cap. 2. nu. 15. et ad l. 9. de Iustit. et Iur. quaest. 8. vide Ritterum, tractat. de homag. num. 176. Sicut et Duellia rogatione
Causas item summarie examinare, et de plano, sine strepitu, ac iudicii
Diiudicatio pariter, magni momenti controversiarum, soli competit maiestati. Hinc si in Imp. maledictum ingeratur, ipse consulendus est, l. 1. C. si quis Imp. maledix. Dn. Bocer, de maiestat. cap. 3. a princip. Indeque etiam nonnulli dicunt, cognoscere de crimine maiestatis, maxumis regalibus esse annumerandum: cum alias inferiorius diceret superiori. Gigas, tractat. de crimin. maiestat. tit. quis de crim. laesae maiestat. cognoscere possit, Rodolphin. de Ducib. num. 141. etc. Dissentit Dn. D. Bocerus, tract at. de crim. maiestat. cap. 4. num. 2. etc. et 2. de regalib. num. ult. in fin. Arumaeus, disputat. F. 4. thes. 18. Sixtin. 2. cap. 1. num. 18. Huius rei memorabile suppeditat exemplum apud Bernardum Girard. tom. 2. lib. 13. del l' histoir. de france fol. 14. Parricida Alberti Imperatoris, de cuius supplicio nihil statuere voluit Pontifex Maximus: disant ledit Pape, qu' il appertenoit a un Empereur, et non a un autre, d' ordonner Iapunition d' un meurtre, commis en la Personne d'un Empereur.
Sic et hodie hostem publicum declarare,
Vicissim, ut nemo ei, penes quem est maiestas, praescribit leges; ita de eiusdem
Nec tantum ab eius iudicio non provocatur; verum et is ita iudicem dare potest, ne ab eo appelletur; sed
Itidem in propriam iudicare potest causa: (de alio enim iudicare, est actus iurisdictionalis, quem nemo in maiestate praepollentem exercere potest.) l. 3. de his quae in testament. delent. l. 41. de hered. instit. §. fin. in fin. instit. de vulgar. substitut. Lancellot. Conrad. 1. cap. 1. § 4. fol. 375. Trentacinq. variar. resolut. lib. 2. tit. de iudic. resolut. 5. a princip.
Iusitem Archivi
MAiestatis munus esse dixi, subditos defendere contra vim omnem. Et
Ut ius Belli ad Principem spectat: ita militaria officia subditorum nulli subterfugere licet. Zacharias Fridenreich, politic. cap. 28. sol. 167. et seq. Camman. 5. thes. 66. Cunaeus, de Republic. Hebraeorum. 2. cap. 21. vide tamen Moditium. §. plebiscitum. dubitat. 87. et Ritterum, eict. loc. num. 93. ubi tractat, an subditus debeat personaliter Dominum iuvare, extra territorum praesertim. Hoc eodem iure Princeps subditos cogere potest, ut excubiasagant: Rutger. Ruland. decis iur. controv. 23. Sane tamen durum est cogi ad bellum, quod Prin ceps movet ex affectu, et animae corporisque salutem contra conscientiam iactare; quam propter rationem Gallicanae plebis conditionem, privilegiis quae Nobiles inibi optima maxuma habere videntur, praefert Traianus Boccalini. 2. de Parnas. ragguagl 62. Inde non videntur subditi obligari, nisi pro Patriae defensione;
Extra ordinem
Hinc et Ius quoque, fabricas armorum bellicorum, seu
Pignorationes etiam, seu Repressaliae, cum habeant speciem belli, non nisi a maiestate suscipiuntur, concedunturve: de quorum iure
Verum ut bellum suscipit, id est, inimicos pronuntiat solus Princeps: Ergo etiam amicos. Et ita bellum pace finit, sola maiestas. Marta. 1. de iur is dict. cap. 39. ad fin. et cap. 40. ac 41. Nec Duces belli absque consensu populi, vel Principis, pacis constituendae potestatem habent. Cabotius. 2. disput. 15. Bronchorst. 1. miscell. cap. 14. Sed saltem induciarum, aut Treiigarum. Camman. disput. 5. th. 57.
Pariter etiam. cum exteris per legatos agere, legatosque
Ius quoque Comitiorum, ad Principem spectat. Principis enim proprium est, communem instituere deliberationem, de rebus ad rem publicam pertinentibus. Camman. 6. th. 82. Bornitius. cap. 26. Bortius, apud Arumaeum, discurs. 30. cap. 3. num. 21. fol. 875. et ad Aur. Bull. discurs. 5. num. 20. Waremund. tr. de oneribus cap. 1. Sic ad ius referunt sperioritatis,
PEcunia rerum gerendarum nervus est; et sine sumptibus non ulla consistere res publica potest: opusque ei opibus est, sine quibus nihil fiet quod opus. Aristot. 1. polit. 7. infin. Bodin. 6. de republic. cap. 2. num 638. Simanca. 3. de republic. 15. Fridenreich. polit. 17. a princ. Henric. Klockh disput. eleg. de vectigal. iure th. 1. ego, in tractatu de aerar. a princ. Nec solum ut regnum administretur, opes ac sumptus regi procurandi:
sed et magistratui summo, digna pro labore merces ac compensatio debetur;
cuius
Vectigalia proprie nominabant, quae a publicanis, veluti vonductoribus pendebantur. Percipiebanturque vel ex cultu agrorum, qui fere publici erant, vel ex pascuis publicis, quae res Scriptura appellabatur; vel ex mercium traie ctu, quod dicebatur portorium. Vide omnino Valent Forsterum, de iuris dict. Roman. fol. 489. vel etiam Ripaticum. Rosenthal. de feud. cap. 5. conclus. 34. aut in specie vectigal, a
Ceterum privatae singulorum possessiones, rei publicae subici, et publici quasi iuris censentur: non quidem quod singulorum esse desiissent, sed quod sub rei publicae corpore, tamquam membrurs comprehensae, uti publicae tutelae commoditatibus gauderent; sie publicis quoque oneribus subiacere cogerentur. Et ita solvunt subditi tributum, quasi in recognitionem Imperii universalis; Illustris Enenckelius 3. de privileg. cap. 5.Cothman. ad tit. C. de
Ordinarii rei publicae reditus, quam studiosissime sunt conservandi. Tributis enim non illatis, res publica conservari nequit. novel. q49. Novell. 161. Novell. 182. cap. 15. Novell. 189. cap. 2. l. 1. §. 20. ff. de quaeft. Guil. Fornerius 1. select. cap. 20. Camman. 7. th. Recte proinde Neronem, an cuncta vectigalia omitti iuberet dubitantem,
Hocce patrimonium ut conservetur, et ne extraordinariis eollationibus subditi graventur; ei
Bona vacantia; eorum nimirum, qui sine herede decedunt. l ult. C. de bon. vacant. Guil. Ranchinus, tract at. de success. ab intest. § 23. Bornit aerar. 3. cap. 2. Camman. 8. th 4. Latherus, de censulib. 3. cap. 1. Barri tr actat. de success. lib. ult. tit. 5. Dn. Adam Keller. de success tit. 28. ubi tamen fiscus non ultra vires hereditariastenetur, Caevallos, tom. 3. opin. commun. quaest. 822 Cui regali asline est illud, quod le Droict d'
Aubaine, in
Res habitae pro derelicto: Camillus Borellus, tractat. de magistrat. lib. 4. cap. 12. (ubi de animalibus errantibus, et bonis, quorum Dominus nescitur.) Thesauri nempe dimidia pars inventi in loco sacro, religioso, (alieno) publico aut fiscali. Peregrin. 4. de iure fisci. tit. 2. Covarru vias, cap. peccatum. part. 2. § 2. Farinac. quaest. 104. Bornitius, aerar. lib. 3. cap. 9. vide Camman. 8. th. 28 et Arumaeum. decis. 1 et disputat. ad leg. pr aecip 20. th. 5. Hackelman. illustr. 19. th. 5. Heigium, part. 1. quaest. 13. ad fin. Andr.
Reditus piscationum. c. un. tit. 56. lib. 2. F. salinarumque: Consil. Marpurg 9. vol. 1. Bornitius, de aerar. 5. cap. 5. Hardev v. a Dassel. consil. 2. ut et lapicidinarum. Rauchbar. quaest. 22. fluminumque Rauchbar. quaestion. 23. Bulenger. de vectigal. cap. 33. vectigal: ac etiam ex omnis generis metalli fodinis, Heigius, part. 1. quaest. 3. farinac. quaest. 105. bornitius, de aerar. 5. cap. 4. Rauchbar. dict. quaest. 22. Peregrin. 4. de iure sisci tit. 2. num. 21. etc. Dn. D. Bocer. de investitur. 3. num. 101. etc. et de iure monet. cap. 2. num. 35. etc. Buxtorff. th. 89. Camman. 7. th. 85. et mult. seqq. Bulenger. de vectigal. cap. 35. Klock. de vectigal. th. 3. 6. Engelhard. de vectigal. fol. 6. An metallifodinae ad Nobiles, Wesembec. consil 60. an ad Dominum vel Vasallum spectent? Dn. Bocer. tractat. de iur. Damini et Vasalli. fol. 188. et alii tractant. An vero
Haecce tamen regalia (de quibus etiam passim ago, in tract atu meo de aerarie.) pro diversitate locorum et imperiorum variantur. Acsic in
An autem Dominus ex frequenti prohibitione, et
Fisci aut Aerarii expeditissima augendi ratio est, detrahere sumptibus, urbem et provincias purgare hominibus non necessariis. Malum etenim esse Imperatorem, Alexander Severus dixit, qui ex visceribus Provincialium, homines non necessarios, nec rei publicae utiles aleret Lampridius. Nihil sordidius est, imo crudelius, quam si rem publicam ii arrodant, qui nihil in eam suo labore contulerunt: quod olim dixit Antoninus Pius Imperator, teste Capitolino. Nero divitiarum et pecuniae fructum, non alium putans, quam profusionem, et nec largiendi, nec absumendi modum tenens; tandem nulli delegavit officum, ut non adiceret: Scis quod mihi opus sit, et hoc agamus, ne quis quicquam habeat. Sueton. cap. 30. et 32. Oraculi ergo
Aliter qui faciunt, ii kcum
At vero necessitatis interdum ratio, hoc modo vinci nequit, sed alia media sua det; Imperantemque adigit ad subsidia ordinaria augenda vel extraordinaria efflagitanca Collectas vulgo vocant Galli, Aides, Tailles. Et a tributis differunt in eo; quod non certam, sed incertam, ob necessitatem occurtentem praestationem habent. Hincque vectigalia instituere, extraordinariasque indicere collationes; de summo Imperio esse, et ad regalia supremi Principis referri debere dicunt. tot. tit. vect gal. nova instit. non posse. Lancellot. temkpl. iudic. 1. cap. 1. § 4 fol. 377. Sixtin. de regalib. 2. cap. 6. et 4. Dn. D. Bocerus, deregalibus. cap. 2. num. 183. et cap. 3. num. 213 Bornitius, cap. 23. Ampliss. Rutger Ruland. decis. 11. Paul. Busius, disputat. de republ. 11. th. 10. Vectigalia, necessitate sic exigente, quandoque augentur. Quemadmodum apud Romanos, octava tandem pars exigebatur. l. 7. C. de vectigal. cum olim quinquagesima, aut etiam centesima tantum praestari solebat. Cuiac. 6. ob servat. 28. In Imperio autem Romano-Germanico, vectigalium indictio non est penes status; sed requiritur iussus Imperatoris. Idque exrecessu Imper. Rodolphi I. Lehman. 5. cap. 108. fol. 629. Sed Principes Italiae hoc faciunt suo iure. Rodolphinus, de Ducibus Italiae, n. 199. etc. An autem prae scriptione acquirantur, tractat Modestinus Pistoris. consil. 6. lib. 2. Et exactio eorum ita stricta est, ut in commissum cadant illorum merces, so
Extraordinariae haecce collectae, ab omnibus exigi queunt, qui commodis rei publicae fruuntur. In
Extraordinariae tales praestationes, non semper in
Verum his praestationibus, absimiles multu,m sunt operae, quas Nobilibus suis Dominis, subditi debent:
Collectas, aliasque exigere praestationes, ut iuris est maiestatis: ita et pariter concedere immunitatem, atque vocationem. tot. tit. de bis qui a princip. vacat. acceperunt, lib. 10. Cod. Novell. 128. cap. 1. Conrad. Lancellot. tempi. iudic. 1. cap. 5. §. 4. fol. 341. Camman. 4. th. 96. Sicque Romae olim Senatus, post Principes hoc Regale
SUnt et in
Pertinet etiam ad maiestatem summam, literariam tribuere maiestatem. Inde ius creandi Doctores et Licentiatos, in omnibus superioribus facultatibus. Bacchoun. ad Treutler. disputat. 1. fol. 28. Magistros item artium denominandi, adscribi debet maiestati. Quin et hodie itaque quoque mos valet; ut non Phoebus, sed Imperator faciat Vates, quod deridiculo est Iusto Lipsio. in Satyr. Menipp. De Coronation. Poetarum, vide Piccart. orat. 11. Et quod iam olim poetae Lauro insigniebantur, tradit Paschal. de coron. 5. cap. 12. et 14. Sicque Petrarcha fuit Laurocoronatus, Tursellinus, in eipt. bistor. lib. 9. fol. in. 314. quem vide. Et primus in
IN Nomine Domini Amen. Heinricus permissione Divina Abbas Monasterii in Blaubeuren; ordinis S. Benedicti, Constantiensis Diocesis, Exsecutor et Commissarius ad infra scripta, a
SIXTUS Episcopus servus servorum Dei Dilectis Filiis, Abbati in Blaburren et Sancti Martini in Sindelfingen, per Praepositum soliti gubernari Monasteriorum ac Ecclesiae, in Herremberg, Praepositis Constantien. Diocesis. Salutem et Apostolicam benedictionem. Copiosus in misericordia Dominus, et in cunctis suis gloriosus operibus, aquo omnia dona defluunt ad hoc nobis. Licet in sufficientibus meritis suae sponsae universalis Ecclesiae regimen committere, et nostrae debilitati iugum Apostolicae servitutis imponere voluit. Ut tamquam de summo vertice montis ad infima reflectentes intuitum, quod pro huiusmodi illustranda Ecclesia ad fidei propagationem conferat orthodoxae. Quod statui quorumlibet fidelium conveniat, prospiciamus attentius. et qualiter a fidelibus ipsis profugatis ignorantiae tenebris: illi per donum sapientiae in
Post quarum quidem literarum Apostolicarum praesentationem, acceptionem et diligentem inspectionem pro parte praefati Domini,
CHRISTI NOMINE INVOCATO. Quia visis, diligenterque perpensis, coram nobis in praesenti negotio deductis narratorum in supra inserta commissione Apostolica, veritatem comperimus indubitatam. Idcirco ad huiusmodi nobis hac in parte commissorum debitam exsecutionem hhumiliter procedere volentes, sicuti tenemur, de Iurisperitorum consilio, nobis super hoc communicato, auctoritate Apostolica decernimus, declaramus et in his scriptis pronunciamus, in oppido
Et Ego Mathias Horn de Eltingen Clericus Spirens dioces. sacra Imperiali auctoritate Notarius publicus, Protonotarius Oppidi Urach, ac Commissarius Curiae Constantiens. causarum matrimonialium in et circa oppidum praefatum generalis, iuratus. Quia dictarum literarum Apostolicarum praesentationi, acceptioni, citationis emittendae, decreto, et reproductioni eiusdem, contumaciae absentium accufationi, conclusioni, pronuntiationi, omnibusque aliis et singulis, dum sicuti praemittitur, fierent et agerentur una cum Domino Notario et Testibus sub et praescriptis praesens fui, illa sic fieri videndo et audiendo. Idcirco hoc praesens publicum decreti Instrumentum, ad ipsius exsecutoris, et Domini Commissarii praescripti madatum adiutorio Domini, Gregorii Maii, Notarii subscripti, de praemissis contextum, et in hanc publicam formam redactum, manu mea propria exaravi, signoque et nomine meis solitis et consuetis signavi, et roboravi, in fidem et testimonium omnium et singulorum praemissorum, ad hoc vocatus, rogatus pariter et requisitus.
Ego quoque Gregorius Maii de Tuvvingen Clericus Constanciens. dioces.
FRIDERICUS
Regalibus item maiestatis associatur, potestas faciendi Tabelliones. Dn. D. Bocer. 2. de Regal. num. 161. Quam facultatem ex
Cumque maxume necessarius sit Monetae (de cuius definitione vid. Freher. 1. parerg. cap. 14.) seu Numi usus nec sine eo facile subsistere Res publica possit. Aristot. 1. polit. 6. Merito itaque inter maiora Regalia ponitur ius Monetae: Marcellus Donatus, in dilucidat. fol. mihi 1042. etc. Bulenger. in Princip. Roman. 2. cap. 16. Bornitius, tractat. de Numis, passim. Hoennon disputat. Politic. 5. thes. 78. et seqq. Arumaeus, ad Aur. Bull. 5. thes. 9. vide omnino Louys Servin. tom. 3. des plaidoy. fol. 307. Camman. 6. thes. 12. Lehman. lib. 2. cap 39. fol. 158. ea sive cudenda sit, sive mutanda, sive omnino reprobanda; aut ei aestimatio, valorque certus constituendus l 1. in princ. de contrab. empt. Sixtin 2. de Regalib. 7. Marquard. Freher. de re Monetar. 1. cap. 2. Covarruv. in collat. veter. numismat. cap. 7. Dn. Collega Bocerus, de iure Monetar. cap. 3. Busius, disputat. de Republic. 11. thes. 1. Carpzovius, ad capitulat. cap. 8. num. 13. Unde vetustissima fuit sanctio Legis XII. Tabul. Triumviri Monetales, aurum, argentum, aes, publice signanto. Freher. dict. loc. cap. 3. num. 1. Et Franci olim, cum primum Gallias
Quin et qualitatem Monetae dare, id est constituere, quantum auri, argenti ferri, vel alterius metalli, debeat admisceri, solus potest Imperator. (Hincque argentum ad hunc modum dilutum, Regium appellant. Fr. Baldum. in Constantino lib. 2. fol. 123. etc.) similiter ac de proportione Auri atque Argenti Leges dare, l. un. C. de argent. pretio. Balduin. dict. lo c. fol. 117. adde Aleman. Palaestr. consult. consult. 8. fol 492. Ex eo, quod ius Monetae spectat ad Maiestatem, haud inepte notationem monetae deducit Dn. D. Bocerus, de Regalib. 2. num. 224. quod Principis effigies seu vultus, monetae impressus, moneat Subditos, ei se Principi subiectos esse, cuius imaginem habeat Moneat. arg. Mattb. cap. 22. ubi de Tributario Numo. Numismata summi obsequii sunt signa: statuarum sunt compendium; imo potius statuae sunt euntes. Pitsillius, in Imag. Princip. color 6. fol. 82. etc. Cuius ideo est leges iubere, eiusdem est Numorumpretium, pondus et figuram praescribere. Nam Graecorum vox
Iudicant sic prudentissimi quique; magnarum mutationum in Republica praesagium esse, insolitam in hodierno saeculo Monetae mutationem et depravationem: praesertim cum Numus mensura esse debeat, ad quam omnia commensurantur. Et vere, nescio quis Imperii status, numum cum inscriptione: Moneta pro tempore nuper cudi fecit. Notans saeculum nostrum ita pravum esse, ut numus ille omni caruit
Vetustissimumque Germanicum Proverbium est:
Usitatum iam olim fuit, pretium monetae augendo, Rei publicae commodum procurare; quod et Solon fecit, Plutarch. in Vit. Sic et Philippus Valesius, monetae ponderi aliquid detraxit. Girard. lib. 2. m. fol. 185. et 201. Ac etiam Turcae
Ex hactenus vero deductis apparet; illi, qui ius non habentes, vel absque ulla Principis auctoritate vel permissu Monetam cudunt, maiestatis reos censeri. l. 2. C. de fals. monet. Dn. D. Bocer. de crimin. maiestat. 2. num. 62. etc. ea etiamsi iusta sit, et ponderis ac pretii aequi. Menoch. arbitr. casu 316. num. 15. Obrecht. disput at. de regal. thes. 245. etc. Camman. 6. thes. 42. At licet res publicae inferiores, hocce gaudere regali queant. Tileman.
Monetali iuri geminum est mensurae, ponderum et ulnarumius. Quod itidem
inter regalia censet, et publicum esse asserit Knichen, 4. de territor. iur. num. 232. etc. per l. 9. C. de suscep. lib. 10. Borell. de magistrat. lib. 3. cap. 15. Schepliz. ad const. Brandenburg. part. 4. tit. 6. Buchananus, hist. fol. 338. Hinc Hebraei Mensuram, mesura vocant, a redice sur principatum tenuit: quia mensura rerum domina est, et dividendorum Princeps. Dicitur item Schaar, mensura, quia portae affigebatur. Avenat. Lexic. verb. Schaar. Sic quidam in
Hoc itidem intuitu, ius commercia constituendimaiestatis est. Hinc Nundinae sollemnes ac maiores,
Ius etiam dandae linguae, maiestatis est, et pars esse videtur legislatoriae potestatis. Brunning. disput. de Universitat. th. 7. Sicque Latini in provinciis quoque, non nisi latine sententias protulerunt: postea etiam Graece, Imperio
Lubet
POrro summa tam ecclesiastica, quam politica imperii iura, ita maiestatis reputantur esse propria; ut individua sint, et communicari sine status mutatione, cum nemine unquam possint. Regner. Sixtinus, de regalib. 1. cap. 5. a princip. ego in tractat. de appellat. cap. 2. nu. 16. Si aliquis subditorum, ea iura sibi arrogare velit, crimen maiestatis incurrit: eo quod publicum violet statum. l. 3. ff. ad l. Iul. maiest. l. Iacri afsatus. C. de divers. rescript. nec item praescriptionem, stante republica admittunt, vide late Gilken. ad aut bent. quas actiones. C. de 55. eccles. cap. 9. Non enim mortales adversus Deum, nec privati adversus rem publicam praescribunt. Petr Heig. part. 2. quaest. 40. num. 79. Thom. Michael. de iuris d. th. 24. ad fin. vide me, de appellat. cap. 2. num. 8. fol. 42. Nihil tamen impedit, quin permissione et consensu superioris, in parte gubernationis concessae, ab aliis exerceri, vel etiam in Feudum recipi queant; maiestatis sine deminutione. Dn. D. Bocerus, tractat. de investit. cap. 3. n. 97. etc. Bornitius de maiestate cap. 14. Quo respectu regalia, vel proprio, vel alieno iure competere videntur. Proprio iure regalia habet tantum Imperator, et aliae res publicae perfectae. Hoenning. Arnisaeus, politic. cap. 11. fol. 253. Alieno iure illa habere censentur;
qui ea alterius beneficio, vel feudi, vel iure privilegii, aut alio titulo usurpant: aut se immemoriali temporis praescriptione tuentur. Cravetta, consil. 338. Potest etiam aliquis habere commoditatem regalis, sine omni dignitate. Sic olim in Imper io Romano, Publicani, et hodie in
Et sic Duces, Civitates, aliique status in Imperio Romano-Germanico, et iam in aliis, quam ad Iurisdictionem feudalem pertinentibus, Imperatori Imperioque subditi sunt. Neque solum Feudi, sed et Personae nomine obligati: Rosenthal. de feud. cap. 5. conclus. 13. Musculus, de suc cess. membr. 1. fol. 14. ego, tractat. de appellation. cap. 2. n. 20. imo Imperii Vasalli ligii censentur. Knichen. de territor. Iur. cap. ultim. a princip. Amplissimis licet clausulis sint investiti, eorumque