10 January 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check

DISSERTATIO SECUNDA. De Iure, ordinibusque Civium.

CAP. I. Quid sit Civis.

IMperare non dignitas solum, sed et ars est; imo ars artium. et artium omnium summa. Quod B. Chrysostomus scribit, epistol. ad Corinth serm. 15. omnes ergo positi in dignitate, aut qui praeful gentibus dignitate, consilio adesse volunt, artem imperandi, seu Politicam et Iuris prudentiam callere debent. Et eleganter Plinius, lib. 3. epist. 30. Nonnumquam de Republicâ est loquendum: cuius materiae, quanto rarior occasio, tanto minus omittenda est. Habeant nostrastudia aliquid non humile, nec sordidum, nec privatis rebus inclusum. Nec porro illae disciplinae, leves ac protritae, obviaeque, sed in recessibus naturae, usus gentium, et Iuris Civilis, consistere videntur. Unde B. Nazianzenus, in apologet. Reverâ mihi videtur, esse ars artium, et disciplina disciplinarum, hominem regere: qui certe est inter omnes animantes, maxume et moribus varius, et voluntate diversus. Consistit illa ars in cognitione Iuris, quod habent tam Imperantes, quam quod habent subiecti. De illo post alios, etiam Ego pertractavi alias. Nunc de subditorum iure et conditione, ordinibusque agam. Non equidem ut Icc. vulgo ad tit ff. de stat. homin. aut in Inst. de Iur. Personar. tractant. sed ut Politica simul, Iusque publicum, cum privato coniungam. Homines autem, prout cos hîc consideramus (.seu prout aliquo modo Imperio subiecti.) vel' Cives sunt, vel non Cives. Civis autem quid sit, eo difficilius est id definire; quod saepe, qui Civis est in potentiâ paucorum, non Civis sit in Populari, Statu, ut Aristoteles lib. 3. cap. 1. scribit. Etenim ille


page 35, image: s035

idem ibid. Civem definit: Participem Imperii et Iudicii. Sicque qu liber est, minimo tamen censu, huic Res publica in statu popular communicatur; in paucorum vero potentia non item. Ergo illîc Civis est, hîc vero pro Cive non habetur. Cumque Civem faciat, cuiusque Rei publicae Ius atque consuetudo; omnino mirandum non est. curde Civium ratione, multi senserint varie: ad suae scilicet Rei publicae mores et consuetudines sese accommodantes. Laurent. Grimal. tract. d. optim. Senator. lib. 1. fol. m. 60. ubi ait: quosdam omnem humanam congregationem in unâ Civitate, Civium nomine adpellâsse, quosdam eos tantummodo, qui sunt ex ingenuis et Nobilibus Civibus oriundi: alios censere eos Cives vocari, qui alterotantum Parente Cive ingenuo nati sunt: nonnullos originem eius, ad Avos, Proavosque deducunt, etc. Sane definitio Aristotelis supra dicta, ut multis errandi praebuit causam, ita non omnibus statibus competere videtur. Etenim si is tantum Civis esse, qui ad Imperium accessum habet, solus Princeps, eiusque familia, Civitatis gauderet Iure, in Monarchiâ successivâ. Nec etiam haec definitio competit omni Democratiae: namque est aliqua, quae dicitur Timocratia, ubi soli Nobiles officia et Imperia administrant: ut dixi in discurs. de Democraet. cap. 1. ad fin. In ipsâ etiam urbe Athenarum. ubi Res publica omnium maxume fuisse dicitur Popularis: quarta Classis tenuium infimorum, id est, Populi pars longe maxima, a Senatu, Magistratuumque sortitione arcebatur, ex Solonis lege, ut testatur Plutarchus. Ac si soli Cives essent, qui sententiae dicendae, vel Iuris dicundi potestate pollent: qui ab honoribus, Iudiciis, consilioque publico prohibentur, eôque adspirare non possunt, in Civitate sua, exules essent et peregrini. Nec recte Imp. Antoninus, in l, in orbe. ff. de stat. bom. et Iustin. Novell. 78 constituissent, in orbe Romano qui sunt, Cives esse Romanos. Nec etiam in Urbe Venetiarum, praeter Nobiles nemo civis esset. In Monarchiâ, saepe ad Iudicia et deliberationes maxumas admittuntur, qui non sunt cives, nec absolute Principi subiecti: ut Nobiles Sueviae, Franconiae etc. qui Forum Principis, apud quem maxumas obtinent dignitates, haud agnoscunt, vnnd dörffen allein recht nemmen vnnd geben / was jhr Ampt anberühret / oder Sie in loco Domicilii contrahiret/etc.

II.

Restat ergo, ut talem civis definitionem seu descriptionem proponamus, quae omni formae Rerum publicarum quadrare videtur. Nempe si dicamus, civem esse Personam, summâ alterius potestate, obligatam: Iuris civitatis seu communionis civilium rerum participem, quae descriptio fere convenit cum Heinrici Velstenii


page 36, image: s036

definitione: qui in centur. quaestion. Polit. decad. 4. quaest. 7. Civem esse ait: Socium, suâ familiâ certae civitati adscriptum, qui civitatis fruitur praerogativâ. Ut et Clemens Timplerus, lib. 1. polit. c. 5. in praeceptu, Civem definit, Personam Legibus civitatis obstrictam, eiusdemque Privilegiorum participem. Ac pariter consimiles alias definitiones, ibid. quaestion. 2. ad fin. subiungit. Hoennon. disputat. polit. 1. thes. 8 aliam habet. Bodinus, de Republic. lib. 1. cap: 6. Civem esse ait: liberum hominem, summae alterius potestati obligatum: Hanc nimis late vagari, Velstenius ibid. ait: cum ad quemlibet subditum se extendat, Recteque Dn. Ulric. Wolffius. Amicus meus, amore frater no colendus, disputat. polit. 12. thes. 17. etc. monet: civem angustiori significatu accipi, quam subditum. Civis enim subest. quidem Iuris dictioni sui Magistratus: at subditus esse potest qui non sit Civis: puta Incola domicilium habens, aliique ingeniosissime etiam Bruning. de bomag. thes. 257. in eo Subditum a Cive distinguit: quod subditi nomen designet actualem subiectionem Rei publicae debitam; Civis autem dicatur, quatenus est civitatis membrum, antequam Politia seu Imperium accedat. Sed de Aristotelis, Bodinianâque definitione civis, plura habet Canon hiero, lib. 1. dell' introduzz: a la Polit. cap. 4. ae princ. Timpler. supra d. quaest. 7. De civibus, Incolis, Municipibus, non solum Canonhiero. d. loc. multa habet; sed et Poncet. tractat. de Iur. Municipal. Tuschus. verb. Civis. Reiger. in Thesaur. tit. civitas. Bodinus. 1. cap. 6. Aerod. de reb. iudicat. tit. ad Municipal. fol. 923. Dn. Griphiander. disputat. de subdit. et Vasall.

CAP. II. De Homagio.

CUM hodie ubique fere locorum, pro subditis, civibusque habeantur, qui Homagium seu Iuramentum subiectionis praestiterunt, die den Burger Aidt/Erbhuldigung/Landtspflicht/abgelegt oder erstattet: Maulius, h. cap. 1. de eo cum materia elegans, et usui maxime sit, nonnulla tradam: latiorem qui desiderat enodationem, eum ad Thomam Maulium, Dn. Iohann. Bruningium, et Ritterum, qui operam in hâc materâ egregiam praestiterunt, remitto. Habet et aliquid Dn. Reinkingk. lib. 1. class. 5. cap. 3. et videri possunt die Braunschweigische Homagial Acten/Heßische/Marpurgische Acta, in vol. Documentor. fol. 34. Lehman. 2. fol. 89. et fol. 272. col. 2, lib. 4. cap. 10. ad


page 37, image: s037

finem. Inquiram autem in originationem primum. Dictum ergo Homagium est quasi hominium. Homo enim, ut et Germanicum em Mann/ut dixi tractat. de Baron. pro subdito, aut etiam pro servo usurpatur Lindenbrog. in glossar. cuius rei vestigia quoque sunt, in l. 4. C. de dignitat. l. fin. C. ut nullus ex Vicaneis. Vocaturque Homagium, quod is qui hocce Iuramentum praestat, Homo seu subditus Domini, l. 2. C d. episcop. et cleric. l. 1. C. de commerciis cui id praestatur, fieri videatur. Hotomann. in Lexic. Feudal. verb. Homo. Homagium. homologus. Meursius, in glossar. fol. 381, item Crantius, lib. 3. Wandal. cap. 36. Apud Caesarem, inquit, immenso auro, in satis factionem, et hominio, quod nunc Homagium vocant, praestito; indemnitatem coemit Idemque Crantius, in Saxon. lib. 6. cap. 37. ex epistolâ Emanuelis Graecorum Imperatoris sequentia refert: Sultanus Emperio nostro se dedidit et missis Legatis, Misericordiam postulavit: fecitque Imperio nostro hominium et Iuramentum: pollicitus servire nobis adversus omnem hominem: ita ut sit amicorum nostrorum amicus, et hostis inimicorum. Germani appositissimâ voce, Huldigung vocant: quasi pactum fidelitatis, ein Geding/Hold vnd Trew zu sein. Homagium porro, alibi etiam Baronagium vocitari, Iohann. Selden prodit, in Iano Anglor. lib 2. fol. 106. eodem quo dixi sensu, quod scilicet reddat eum, qui id praestat, hominem Domini sui. Baron enim Vir est, ut in d. tract. de Baronibus. dixi. Hincque et olim Franco-Galli usurparunt. grande Baronie, pro ein grosse Mannschafft/ein grosser Adel. cum autem Baron, non simpliciter Vir, sed expraecipuis sit: ideoque Baronagium tantum dicitur ab ordinibus Regni praestari et eo forsan ab Homagio differt, quod cuncti iurant cives.

II.

Homagii autem Vox, nova quamvis sit, res tamen vetustissima est: secus ac nonnulli putant. Ut et Speculator, tit de Feudis. in §. quoniam. vers. secundo quaeritur. illud Iuri consuetudinario adscribit. Sed tamen eius moris vestigia in Sacris literis exstant, Ios: 1. vers. 17. 2. Samuel. 5. vers. 2. 2. Paralip. 23. vers. 16. 1. Machab. 14. vers. 47. Ac quoque Dione teste, cives Romani quotannis, Kalendas Ianuar. in facta Augustorum iurârunt. pulchre Iul. Caesar Bulenger. lib. 2. d. Imper. c. 15. qui scribit, Romae ad aram maximam, in verba et Leges Imperatorum iuratum, in castris ad signa, et principia ubi sign Iuratum etiam fuit sub Tiberio, in verba Seiani, qui Imperium adfectavit: quod vetitum postea fuit mortuo Seiano, dicente Dione: Senatus decrevit, in cuiusque nomen, nisi Imperatoris, ne iuretur. Milites iurantes interdum gladios cervicibus admoverunt, ut mortem sibi oppetendam, prius quam Sacramenti fides desereretur, ostederent. Ammian. lib. 21.


page 38, image: s038

Iussique Uniersi in eius nomen iurare sollenniter gladiis cervicibus fuis admotis, sub exsecrationibus diris, verbis iuravêre conceptis, omnes pro eo (.Iuliano) casus, quoad vitam profuderint, si id necessitas exegerit, perlaturos. Sic quoque Iudaei iurârunt Herodi, ut refert Baronius, A. C. 2.

III.

Praestatur Iuramentum hoc ab omnibus Subditis. Bruning. h. thes. 290. Hincque subiectionem arguere, superioritatisque consequens esse censetur. Heinr. Bruning. disput. d. Universit. thes. 33. tom. 4. dispp. Basileens. (.licetid etiam suas patiatur limitationes. Nam et Colonia, Spira. etc. Episcopis suis praestant Iuramentum, Hamburgum Holsatiae Duci, salvâ libertate, quod alterius est loci.) Regulariter autem omnes subditi ita coguntur iurare. Id quod expresse in Pace Constant. §. vasallis nostri in usib. feudor. habetur, quod Vasalli et Cives, a sed ecim annis usque ad septuaginta exhibere debeant Sacramentum fidelitatis: nisi tales Personae sint, qubus debeat et possit sine fraude remitti. Ac ubi Lansassiatus in usu est, ut in Saxoniâ, Bavariâ, Austriâ etc. iurant aeque Nobiles ac ignobiles, sive blebei. Maulius, d Homagio, cap. 1. num. 4. et seq. Imo Comites, Principes, Marchiones, si superiorem recognoscant, ut Principes Silesiae, Bohemiae Regem etc. Quin et aiunt, fratrem Domini ad id teneri, si habeat Domicilium, et bona in loco, Moditius, §. plebiscitum. quaest. 84. num. 1.

IV.

Feminae eximuntur: est enim officium virile, arg. l. 2. de Reg. Iur. nec minus tamen cives exsistunt. Sic et Pueri: quos ratione Iuris cives quoque esse, contra Aristotelem hoc negantem, eosque imperfectos cives indigitantem, evincit Kirchnerus, disputat. d. Republic. 7. thes. 2. tit. C. adde Ioachim. Perion tract. d. Roman. et Graec. Magistr. fol. m. 310. Aetatis enim immaturitas, ut nec libertatis, sic neque civitatis suspendit Iura: quae nempe conceptos et nondum editos, nedum natos ilico excipiunt. l. 7. ff. de stat. homin Nativitas siquidem civem, non aetas facit. l. 1. ad Municipal. Quibusdam etiam in locis, ut Argentinae, adolescentes sub patriâ quoque potestate exsistentes, Iuramentum subiectionis praestant Bruning. b. thes. 322. Alias Homagium praestitum a Marito, intelligitur quoque praestitum esse ab Uxore: et praestitum a Patre, ligat etiam filios. Bruning. h. thes. 327. cum pater caput familiae exsistat, eamque repraesentet, Bellarmin. ad Psalm. 1. vers. 1.

V.

Clerici item, seu Ecclesiae Ministri hoc Iuramentum multis in locis non praestant, et tamen civium Iura habent, subiectique censentur. Ac sane in hoc Ducatu, vigore Ecclesiasticae ordinationis, der grossen Kirchen Ordnung / habent Ecclesiae Ministri, eorumque


page 39, image: s039

Viduae et liberi iura civitatis, ubi in Ministerio sunt. Sicque hâc ipsâ in Urbe, licet Academici cives ac quoque Professores, Privilegiis Civium oppidanorum non fruantur: non enim possunt emere immobilia bona, non possunt vendere vina, uti pascuis, utalii: attamen Theologiae Professores contionantes et S. S. Sacramenta distribuentes, plenario civium Iure gaudent. Quibusdam in locis etiam clerici iurare coguntur: quamvis in conimis extr. de Iureiurand. et in c. solitae. d. maior. et obed. prohibitum sit, ne clerici, non habentes temporalia a Dominis temporalibus, iis homagia praestare tenantur. Et magna aliquot ante annos in Angliâ, et contra Anglos disputatio fuit, ipsius etiam Illustrissimi Bellarmini scriptis nobilitata: An clerici et alii Catholici ad Iuramentum fidelitatis iure adstringantur? Disputatur item acerrime, an Clerici subditi sint? quae etiam quaestio inter Pontificem Max. Paulum V. et Venetos mota fuit, ut Ego alibi hoc tract. in dissertat. d. Iur. Maiest. ac dissert. de information. ubi de Religiosis Antistitib. ago. Quam litem non facio nunc meam. Sufficiat indicasse nostrates hoc adfirmare. arg. 1. Petri. 2. vers. 17. ubi habetur: subditi estote omni humanae ordinationi, et ibi id pluribus Winckelmannus satagit docere.

VI.

In disquitionem venit: ad Officialis in quolibet Ioco habeat Ius civitatis? quod disputat Paris de Puteo. in tract. de Syndicat. §. civilitas officialis. per tot. fol. m. 260. ubi docet. Potestatem (. nam ita Officialem vocant Itali.) tractari debere tamquam civem, et esse cum suâ Familiâ v eluti civem, officio durante Namque pro delicto commisso, in officio, puniri debet civium poenâ, ubi alia poena esset in forensi: quia est caput civium. Et ideo, debet eodem etiam Privilegio gaudere: arg. l. quo ad statum. ff. de Testam. Militar. Sic et statutum civitatis, loquens de cive, obtinet in officialibus quoque. Gloss. in l. cives. C. de Incol. lib. 11. Aiunt et Doctorem legentem, civitatis frui Privilegiis et favoribus cunctis, Benius, 1. cap. 6. quod tamen apud nos non practicatur.

VII.

Hîc et illud dubium suboritur, An qui homagium non praestitit, iure tamen fruitur civitatis, pro civeque se gerit; omnibus statutis in civem proprie scriptis, ad stringatur? verbi gratiâ: Qui in album recipitur studiosorum, iurare cogitur, se etiam postquam abierit hinc; citatum a Rectore compariturum. Fuit aliquis diu studiosus, aut fuit filius Professo is, studiosique privilegiis gaudebat; sed iniuriâ nescio qua, vel calliditate singulari, haut praestitit Iuramentum nec id, ut fieri debuisset, Rector exegit. Quaeritur, an citatus comparere teneatur? videri posset, quod non, cum qui Iuramentum


page 40, image: s040

non praestitit, hâc singulari clausulâ munitum, nec ita singulariter obligatus esse dici queat. Sed magis est, ut contrarium dicamus: cum ad tenorem Iuramenti, quilibet civis Academicus, et qui pro cive habetur, pro civeque se gerit, sit adscriptus: Iuramentum autem haud novam obligationem introducat; sed veterem tantum efficiat firmiorem. Et tradit Dauth, in repet ad c. quamvit fol. 414. facto ipso Iuramentum videri praestari, si quis recipiat aliquod officium iurabile; (ut ille loquitur.) Ita et hoc in casu, qui pro cive se gerit et agnoscitur, re ipsâ iurâsse censetur. Famuli et Handwercks Gesellen/ iurare quoque certa in capita coguntur, quibusdam in locis; ut Argentinae. Bruning. h. th. 327. ac etiam in hoc Ducatu, vigore der Landsordnung. quam vis non sint cives.

VIII.

Nunc paucis dicam, qui possit exigere hoc Iuramentum. Ubi primo notandum venit, exigi id posse, etiamsi diu praestitum haud fuerit, nullâ praescriptione obstante. Cravetta, cons. 803. Nec quippe subditos iuvat, si opponant, se non teneri ad huiusmodi Iuramentum fidelitatis, ex eo quod numquam illud fuerit praestitum per eos, vel eorum ante cessores, quoniam ex hoc non possunt praetendere praescriptionem aliquam acquisivisse, nisi constaret, quod requisiti, praestare recus âssent, tamquam liberi et exempti ab eorum Iurisdictione, et postea transissent tempora praescriptionis. Bald. in c. licet. in 2. notab. uti etiam Alvarot. in 2. not. si de feud. fuer. controvers. Alphonsus Moditius, in §. Plebiscitum, quaestion. 84. num. 2. Etenim in his quae sunt merae facultatis. et a nostrâ voluntate dependent, ex non usu praescriptio haut currit gloss. in l. qui luminibus. ff. de servit. Urb. praedior. Ac quamvis hâc de quaestione, An contra huius modi Iuramentum libertas praescribi possit, anxie dis quirant nostii Dd. ut videre est apud Dn. Bruning. de homag. thes. 341. et seqq multis. ubi utriusque partis argumenta laudabili studio proponuntur. et pro affirmativâ Heinric. Bruning. dissertat. de Iur. universitat. thes. 33. Attamen Ego differentiam constituendam puto, inter eos, quise adhûc subditos esse fatentur, et eos, qui exemptionem plenariam praetendunt. Qui adhuc dum subditi exsistunt, iurare coguntur, nisi pacto id ipsis, vel privilegio singulari fuerit remissum. Nam et subiectio absque iuratâ promissione subsistere potest: ut Feudum sine iuramento fidelitatis. Cravetta consil. 452 num. 11. nam alias, cum sit merae facultatis non usus facere haud videtur, ut id non debeat praestari; cum sit de Iure Maiestatis, ut dixi in tract. de Iurib. Maiest. Polit. Num vero plenaria libertas, praescriptione queat impetrari, alterius est loci, et Ego eâ de re egi, in tract. d. appellation.


page 41, image: s041

IX.

Iuramentum exigere potest Imperator, illudque ipsi omnes Status praestant: Inde Principes, ipsique Electores, ut alibi dixi, Imperatoris et Imperii Vasalli Ligii, vereque subditi exsistunt. Et vero Principes, aliique Imperii Status, hanc Homagii exactionem a subditis suis, tamquam singularis praeeminentiae symbolum et insigne sibi vindicare solent. Knichen. d. territ. cap. 3. num. 245. Vulteius. volum. 3. consil. Mapurg. consil 35. num. 30. cum seqq. Quamvis interdum etiam Municipiis praestetur: et vocatur Burger Aidt/pro consequendis privilegiis et immunitatibus, seu iure civitatis. So in Burgerlicher Freyheit vnnd bürde bestehet: ut sunt Gemeindt: Breü: vnnd Schanckrecht/Wohn/Weidt/Trib/Trab/auch andere gemeinsame/ Nutz und Nüßungen. Gylman. tom. 5. symphorem. relat. 10. fol. 47. num. 1. et seqq. Et itaque hîc disquiri debet, An hoc ipso, quod quis ex concessione, titulo Feudi, vel alio, merum mixtumque Imperium, et simplicem Iuri dicti nem habet, eo ipso Homagium exigere queat? quâ de re videri potest Bruning. h. thes. 294. etc. Qui id negat. Namque homagium superioritatem infert, nec cum civili vel criminali Iurisdictione quid commune habet. Quamvis haec omnia pendeant ex consuetudine et usu. Et interdum iis, qui Merum Imperium, sive die Zennt habent, eo nomine soleat eius modi iuramentum praestari. Aliâs cum iuramentum superioritatis, seu immediatae Iurisdictionis. non meri Imperii sit: Nobiles etiam ii illud exigere possunt, qui liberi et immediati, licet aliquis ibi habeat Imperium merum, ipsisque tantum competat die Vogteiliche Oberkeit / sed nullo territorii iure, quae sit infecta. Et porro Homagium praestatur utriusque, dem Erbsherren vnd Pfandtsinnhabern / si civitas sit oppignerata, sub pacto de reluendo. Wehner. verb. Landtshuldigung.

X.

Estque homagium personale, nec exigi potest ab eo, qui est simplex bonorum possessor: horum etenim nomine, nemo iuramentum absolutum praestat, nisi et inibi foveat larem. Menoch. consil. 943. num. 27. Solaque bona subditum haut facere solent. l. libertus. §. sola. ad Municipal. Vulteius, de Feud. cap. 6. num. 1. lib. 1. Sed quoque interdum iuramentum subiectionis reale est: Unde plurimos in Imperio Romano videmus, qui ratione rerum, Principi homagium praestant; ratione autem suae personae, liberi omnino, et nemini nisi Caesari subiecti exsistunt. Wehner. verb. Erbhuldigung. Bruning d. universit. thes. 34. Illudque iuramentum aptissime vocatur Assecurationis iuramentum. Bruning. de homag. thes. 305. Securum enim dominum facit, quod bonorum talium possessor nil sit contra statum moliturus, oneraque illis bonis imposita agniturum et praestiturum.


page 42, image: s042

XI.

Homagii forma praescribitur, in tit 5. lib. 2. Feudor. Nostrisque moribus singuli Magistratus praescribunt formam. Forster. de Iurisdict. part. 2. fol. 463. n. 15. Vulgaris talis est, das er wolle vnderthänig/gehorsamb/hold/trew vnnd gewertig sein/seines Herrenfrommen fördern/vnnd schaden wenden/auch in allen sachen/was ein getrewer Landtsäß vnd Vnderthon/seinem rechten Erbherren vnd Landtsfürsten zuthunschuldig ist/getrewlich thun soll vnnd wölle/alle arge list vnnd gefehrde außgeschlossen. Wehner. d. loc. Quae fere conveniunt cum veteri formulâ subiectionis quâ etiam in Franco. Galliâ Vasalli innodabantur. Claude. Fauchet. lib. 2. d. orig. dignit c. 6. Idemque Wehner. ibid. aed fin. ad posite scribit: Quid iuris habeat ein Landtsfurst/vel aliuscui tale homagium praestitum fuit, super iis qui iurant, et consuetudine, et sic ex facto pendere, allegans ibid. speculator. tit. de Feud. §. 2 num. 33. Veruntamen videtur Dominum fundatam habere intentionem ut a talibus subditis exigere possit omnia ea, quae ex iuris dispositione subiectionem subsequuntur, imperioque competere censentur: nisi contrarium a subditis adprobetur. Et plerumque in Homagiis aliquid reservari subditis, vel subiectio determinari solet: Imo in: multis locis, ipsi Principes vicissim Statibus iurârunt: quâ de re exacte: et optime Bruning. d. homag. passim agit. Idemque etiam recte Wehnerus, d. loc. ait: distingui gemäßigte Huldigung/von der gemeinen Landtshuldigung. Exindeque apparet Homagii formam, ad legem spectare fundamentalem: et eius ideo diversa conceptio facit, ut cives vel absolute subditi, vel non absolute subditi reputentur. Illi qui absolute subditi sunt, non solum rebus suis; sed et se ipso nequeunt abuti: prohibitione factâ, ne domicilium aliorsum transferant, ne sine veniâ peregrinentur; nedum ut ius alienae civitatis, sine veniâ et honorario praestito, capere queant. Camill. Borell. d. Magistrat. lib. 4. cap. 9. Bodin. de Republic. lib. 1. cap. 6. num. 58. Plerumque libera facultas abeundi, subditis est concessa; sed Fiscus retinet certam partem bonorum; quae decima plerumque est, vulgo vocatur der Abzug/qua de re videatur Iacob. Curtius, tom. 1. coniectur. lib. 3. cap. 36. et seq. Alii habent die Gerechtigkeit des freyen zugs / mit Haab vnnd Gütern/auß ihrem Burgerrecht ziehen dörffen/ohne erstatung einiges abzugs. Taleque Ius cives Wurtembergenses habent, vigore deß Tübingischen Vertrags / quaetransactio est fundamentalis lex huius Ducatus: inibique praecipua privilegia illius continentur.

XII.

Hoc intuitu iuramentum non simplex, vel est respectivum, vel conditionatum. Bruning. h thes. 43. et seqq. Respectivum quod fit a subditis, qui in quibusdam Magistratui, cui illud praestant:


page 43, image: s043

in quibusdam vero immediate Imperio sunt subiecti: Veluti in casu regalium, aliorumque iurium, quae immediate ab Imperio dependent. Tale etiam est, quod praestant, qui ratione personae liberi sunt, sed ratione bonorum subiecti. Videantur Acta Ortenburg. contra Bayem. Item, tale est illud, quod Colonia, Spira, aliaeque civitates Episcopo praestant. vid. me tract. de iur. civit. imperial. Conditionatum est, ubi subiectio est limitata, aut eâ conditione facta, das sie ihrem Herren Trew vnd Hold sein wollen/solang sie von ihme/bey ihren Gnaden/Gerechtigkeiten/Freyheiten vnd allen hergebrachten gewohnheiten gelassen werden. Taleque maxime iuramentum contractus est, ultro citroque obligatorius, ac correspectivus. Bruning. thes. 152. et 398. locumque ibi habet, fidelis Dominus, fidelis servus. Interdum etiam ita convenit inter Principem et subditos, ut priusquam Homagium praestetur; Magistratus et subditi placide omnes controversias, inter praedecessores magistratuum, et subditos hactenus exortas, debeant componere. Bruning. late thes. 331. et seqq.

XIII.

Et sequitur ex hactenus deductis, antiquam et veterem iuramenti formam custodiri debere: ne per novam formam, novum fortassis onus importetur, et inde per concussionem aliquid extorqueatur. l. si per impressionem. 11. C. de his, quae vi metusve caus. gest. sunt. Iacob. d. S. Georg. d. homag. vers. unum notatis. Forster. de Iurisdict. Roman. prt. 2. fol. m. 463. num. 151. Maulius, de Homag. cap. 1. num. 18. Ac si non consueta forma iuramenti oboedientiae proponatur, subditi eam recusare queunt. c. dilecti. extr. de maior. et obed. c. sane: extr. d. excess. Praelator. c. cum consuetudinis. d consuet. l. cum satis. 22. §. caveant. c. d. agricol. et censit. lib. 11. Specul. tit. de Feud. § quoniam vers. et nota, quod non debet. Schrader. part. 10. section. 5. num. 98. et consil. 21. num. 182. Nec etiam valet illud iuramentum, si coacte contra libertatem, publicamve utilitatem iuris communitatis fuerit praestitum. Rutger. Ruland. decis. iuris controvers. quaest. 21. Nam et confessio facta contra libertatem non valet, multo minus, quando quis compulsus fidem dedit, se liberum non esse. l. nec sivolens. ubi Gloss. et Bald. C. de liberal. caus. refertque ibid. Rulandus, in Camerâ conclusum fuisse, in causâ deß Stättlins Wangen/contra alle Becken zu Labiß etc. tale iuramentum ipso iure nullum esse. Et item iuramentum fidelitatis et oboedientiae praestitum, praeter vel contra aliquam formam, metu praesumptur extortum: et nec ipsi, nec successoribus praeiudicare potest Bald. in c. 1. n. 1. ibique Afflict num. 16. qualiter iurar. debeat Vasallus.Schrader. d. consil. num. 183. et d. sect. 5. num. 99. ubi dicit: quod subditi possint agere contra dominum, atque praetendere, se illud iuramentum per


page 44, image: s044

metum, impressionem vel errorem praestitisse: ideoque petere, hoc iuramentum quatenus formam solitam excedit, vel retractari, vel declarari, quo ipsi hoc iuramento non obligentur, quodque ipsi et posteri ipsorum, id iuramentum praestare non teneantur.

XIV.

Nisi item consuetudine; conventione vel praescriptione aliud sit inductum, homagium est praestandum mediante corporali iuramento. c. 1. et ibi Andr. de Isern. Iacob. d. Belvis. Bald. Alvarot. Praepos. Matth. d. Afflict. et Dd. qualiter iur. deb. Vasall. Dom. fidel. c. 1. §. Vasalli nostri. et ibi Bald. de Pac. constant. Et porro homagium a subditis est praestandum, quoties est mutata persona Domini, morte vel alio quocumque modo. arg. c. 1. d. cap. cons. Item, quoties quis subditus alicuius domini fit de novo arg. d. c. 1. Eo tamen casu, quando est mutata persona domini, non tenetur subditi adire dominum, et homagii praestationem offerre; sed exspectant ex actionem: Domini, et satis est, si non recusent, quando dominus exigit. Poena subditi, iuramentum hoc absque iustâ causâ, domino praestare recusantis, est amissio omnium bonorum. Schradet. consil. 23. num. 167. et seq, ac facit. c. 1. §. qui Pacem de pace iuram. firm. Namque subditus, qui recusat facere id, ad quod de iure tenetur, rebelliter vivere censetur: rebellis autem omnis, bona feudalia et allodialia, amittere meretur; Maulius: cap. 1. num. 24. Fitque amissio bonorum ipso iure, adeoque a die criminis contracti, ipso inre suarum rerum dominio reus cadit. l. fin. C. ad 1. Iul. Maiest. l. 2 ff. d accusat. Clarus. 5. sentent. §. laesae Maiestat. crimen: n. 9. Non tamen potest dominus subdito suo, hoc iuramentum praestare recusanti, bona propriâ auctoritate auferre: sed citatione et sententiâ declaratoriâ opus est. Ant. Gabriel. lib. 7. commun. conclus. 12. Gail. de pac. public. lib. 2. cap. 3. num. 10. Poterunt subditi ad hocce iuramentum praestandum, iudicis officio compelli, vel ex moribus, condictione; seu ex l. litibus 9. et l. si colon. de agricol et censit. lib. 11. Cod. Dantur etiam domino, si sit in possessione, et subditi iurare recusent; inter: dicta, per ea, quae in simili Eguinar. Baro tradit, 4. de benefic. cap. 7. Rosenthal. cap. 12. conclus. 12. num. 51. Similiter poterunt adversus subditos nolentes iurare, oder die Erbhuldigung erstatten / Mandata poenalia in Camerâ impetrari, si dominus immediatesubsit Imperio. Auctor, quaestion. in iur. controvers. sive praeiudic. camer. imper. verb. subditus ibi: subditi nolente iurare. Potest enim contra subditos, qui absque iustâ causâ homagium recusant, per arresta bonorum et personarum procedi, bona eorum possunt arrestari, personae carceribus mancipari, fructus fundi impediri, pignorationes iumentorum fieri, Villae rusticae cum omnibus instrumentis quasi sequestrari, tantisper


page 45, image: s045

donec homagium praestent: per ea, quae tradit Andr. Gail. in tract. d??? Arrest. Imper cap. 10. Sed metu hostium maiori solvitur, et debent subditi etiam solvi a bono Principe, si ingruat hostium metus, iique non defendantur, vel etiam resistere non possint vid. adnotat. ad Cravett. cons. 869. quod crudeliter in Palatinatu neglectum fuit, hancque florentissimam Regionem pessumdedit.

CAP. III. Ubi variae civium divisiones proponuntur.

DUplex vero est Ius civitatis, universale totius Rei publicae commune, (. ita cives Imperii Romani sunt omnes Germani) et particulare: quod iridem bifariam consideratur. Ut nempe alicuius Provinciae, et ut certi cuiusdam oppidi vel pagi, v. g. Civis Würtembergicus, civis. Tubingensis, civis Derindingensis. Et sane omnes personae habitantes in Imperio Romano. Germanico, et limitibus eius, Imperio subsunt, nemine excepto, licet mediate, mit mittel. Et quamvis mediati homagium et iuramentum subiectionis praestent, tamen in omni iuramento et obligatione, censetur reservata Imperatoris et Imperii, tamquam superioris, auctoritas. c. venientes. et ibi gloss. de iureiur. Octaviani Cacheran. decis. Pedemont. 78. n. 20. Modestin. Pistor. consil. 24. num. 26. vol. 1. Prosper. Farinac. d. delict. lib. 1. tit. quaest. 17. num. 16. et ibi allegati. Reichs Abschiedt de Anno 1555. §. vnd sollen die jenige.

II.

Porro ius civitatis, eiusque privilegium, et alia rursus ratione geminum exsistit: Civis nempe pleni et non pleni. Idquod ex arbitrio, more, lege vel consiietudine cuiusque civitatis definiendum determinandu~que esse puto: Et certe ad ius civitatis plenarium respicere videtur Aristoteles, dum, ut supra dixi, civem definit, magistratuum, publicarumque deliberationum et iudiciorum capacem. Eo etiam digitum intendunt, qui dicunt, Venetiis solum patricios esse cives: in Poloniâ, Nobiles solos. Sicque Keckermannus, disput. pract. ult. problem. penult. Venetam Rem publicam non Aristocratiam; sed Democratiam esse ait: cum qui admittuntur ad concilium magnum, solos cives putat, usus Contareni auctoritate, qui scribit: Illud probe a Maioribus nostris cautum est, ne plebs, ad conventum civium admitteretur: et ne queri possit se excludi; non minore, inquit prudenti??? civium definitio fuit facta, generis potius nobilitate, quam


page 46, image: s046

facultatum censu. Sed hoc si est, sane paucissimi cives Veneti erunt. Et nemo in successoriâ Monarchiâ, nisi Princeps. eiusque familia poterunt cives vocitari. Et fuit sane aeque Contarenus ac Keckermannus deceptus, Aristotelis definitione. Huicque difficultati optime medetur ille, qui cives in plen os et minus plenos distinguit Ita pariter Keckermannus, d. disput. problem. ult. Omnes et solos Nobiles in Poloniâ ad Rem publicam aditum habere, eosque solos cives esse: indeque Rem publicam Polonicam, non Arstocraticum, sed Democraticum temperamentum habere putat. Maiorem quidem rationem habet, quod solos Polonos Nobiles, cives facit; quam Venetiis patricios solos: cum illorum in finitus fere numerus sit, et plebs sevorum habeatur loco. Sed tamen puto, in civitatibus Poloniae, liberos et cives esse complures.

III.

Vicissim iuris civitatis nonpleni intuitu, Philippus Hoennon, disputat. polit. 1. thes. 8 lit. A. etiam servos in numerum civium refert. Quam vis enim iure Romano, servi pro nullis acloco mortuorum habiti fuerunt, eosque Aristoteles, 1. pol. instrumentis adnumeret familiae pecudibusque fere aequet: attamen Bodinus, lib. 3. de Republ. cap. 8. Servos aeque ac liberos Republica donandos esse merito censet: cui consentit Timplerus, lib. 1. polit. cap. 3. quaest. 5. Etenim summae arrogantiae, imo impium est, divinum animal, instar pecudis habere. Et in humano etiam corpore, membra reperiuntur nonnulaa ita pudenda, ut nemo absque verecun diâ nominare ausit: nec tamen desinunt corporis esse partes. Et insuper rectae non convenit rationi; servis, qui imperio politico sunt subiecti, suis que operis et ministeriis Rem publicam iuvare ac promovere solent; infra conditionem et dignitatem humanam abicere, usuque omnium privilegiorum et beneficiorum civilium privare. Cum praesertim natura omnes exaepquo liberos procreârit, aptos que ad societatem civilem, cum aliis colendam. Et servos ideo exclusisse a numero civium antiqui Legislatores videntur; quod ii in absolutâ Dominorum fuerint potestate, iisque abuti, et occidere quoque potuerunt: quod tamen etiam de iure Romano, ex quo Religio ibr Christiana introducta, mutatum paulatim fuit, ut dixi supra, ubi egi de servis. Quarundam civitatum imperialium privilegium est, ut possint servos, vnnd Amptleuth so nicht rechnung erstattet/zu Burger auffnemmen. Lehman. ult. cap. 70. et seq.

IV.

Porro et in multis imperialibus civitatibus Gemaniae, magna est inter cives plenos ac non plenos differentia. Sic alicubi poeregrini non fiunt cives pleni, nisi post diuturnum incolatum. Ioach.


page 47, image: s047

Kranzius, viridar. polit. lib. 4. cap. 1. fol. 94. olim ci ves Burger/Freyburgor Nobiles, Chartularii, vel Decutial es, die kein Handwerck getrieben: alii bewohner oder Handwercker. Lehman. 4. cap. 14. Postea divisi in Nobiles familias, Geschsechter/ et plebeios, ubi von den Muntzern/Haußgenossen. Die Handwerckertantum fuerunt incolae non cives, et erant plerumque servilis conditionis: hi quando cum liberis matrimonia contraxerunt, variae lites ortae et onera servitutis. ideo Heinricus V. Spirenses hoc onere liberavit. Lehman. 4. cap. 22. fol. 354. et lib. 6. per tot. Sic et teste Kyllingero, de Ganer binat. discurs. 3. num. 105. Augustae Vindelicorum frequens est; ut nomine der Burger/patricii solum die Geschlechter/adpellitentur: kat) e)cokhn\, et ptopter praecellentiam eorum. Unde aedes inibi publicae, nuptiis patriciorum, et eorum, qui iisdem per Matrimonium cum patriciorum filiabus associantur, (.quas vocant von der mehrern Geseuschafft.) celebrandis, aliis que rebus inter eosdem publice peragen dis destinatae, communiter, usuque ab omnibus recepto, nominantur der Burgerstuben. Mercatoribus vero in similem usum exstructae sunt aedes, simpliciter die Kauffleuth stuben indigitatae. Ita et in turbis Francofurtensibus patricii, soli asseruer unt sibi plenarium ius civitatis. Illique cives die Burger/ in turribus olim habitârunt, ut Halae Suevorum, Eslingae, aliisque in locis, adhuc consimiles turres conspiciuntur, Alii vocabantur Beysessen/et ut puto, pinguius aliquod ius, quam nudi incolatus habuerunt, Tales quoque Turres Pisis in Italiâ fuerunt, ob civiles dissensiones. Et memorat Carolus Sigonius, de rebus Bononiensibus sub orhon. II. Privatas insigni altitudine turres, in urbe aedificare, nobilissimum sibi quemque privatae potentiae causâ instituisse. Idque exemplum secutus, pleras que Lombardiae ac Tusciae civitates, et ipsas Turribus se adversus hostiles civium suorum, si quando exsisterent, im petus confirmâsse. Qui idem sub Heinric. IV. ita seribit: Bononien sesautem ab externis armis quiescentes, ac privatis adhûc, ut coeperant, turribus adversus domesticos, ut in liberis civitatibus. inimicos aedifican dis studentes duas moliti sunt, mirabili, sed longe inter sediversâ structurâ insignes, quarum unam Asinellorum, alteram Carisensorum familia, aedibus inter se coniunctis, orta dignitatis ac potentizae contentione, fecerunt: cum Asinelli laudem ex mirificâ altitudine, Garisendi ex enormi obliquitate structurae quaererent, quae, cum adhuc. plaerisque aliis deturbatis, exstent, magno merito sunt et aspectantibus admirationi, et urbi ipsi ornamento non minimo. Et sub Henrico V. refert: Turris Albericorum, quae in Portâ Ravennate erat, cum in aedes Asinellorum proximas forte lapsa procubnisset,


page 48, image: s048

ingentem ruinam cum hominum prope quadraginta nece miserabili edidit. Quâ clade multi admoniti, turres suas aut prorsus demoliti sunt, aut certene tantae essent ruinae obnoxiae, depresserunt.

V.

Referam hîc aliquid de Pfalburgeris von den Pfalburgern/ quorum mentio etiam fit, in Aur. Bull. Carol. 4. tit. 16. Sane eius vocis notatio est in obscuro. Et Wehner, verb. Pfalburger. putat Pfalburgerum dici, der zwischen seinen vier Pfälen sitzet. Id est, ut forsan divinare licet, der nicht in einem Thurn/ sondern in einem höltzin Hauß wohnet/ vel qui habitat in suburbio, palis scilicet non muris vallato. Est enim Germanis, palus Pfal: hincque tales suburoiorum munitiones dicuntur Palissade. Et quid impedit quin Faulxbourg, quod suburbium est Gallis, inde derivetur, ut sit quasi Pfalburg. Marqurd. Feherus, Pfalburgerum falsum civem eo denotari putat: quae notatiotextu Aur. Bullae iuvatur; ubi Pfalburgeri dicuntur qui in fraudem sui superioris, se in civitatem aliam adscribi, procurant, ur eius privilegiis et defensione fruantur: et tamen in loco pristinae habitationis permanent. Arumae. ad Aur. Bull. discurs. 6. thes 11. Puta, si subditus alicuius Principis, ius civitatis liberae acquirere cupiat, eo fine, ut eo adversus suum dominum tutus sit. Id quod inter Status multas rixas et contentiones peperit; indeque multae constitutiones de Pfalburgeris emanârunt; puta Caroli Magni, Friderici I. Heinrici eiusdem que silii. cuae exstant in tomis constitutionum Goldasti Et apparet ex Recess. Imp. de Anno 1512. §. Item alls vns vnd die Ständt. nec Caroli IV. s. d. sanctionem satis observatam fuisse. Videtur similem rationem fuissein Galliâ, eorum qui se Bourgeois du Roy adpellabant et eo inferiorum iurisdictioni, in quorum territoriis habitabant subtrahebant: quem abusum Philippus Pulcher correxit Estienne Pasquier. 4. des recherch. cap. 5. Sed multis in locis, Pfalburger iidicuntur, qui non plenarium ius civitatis habent: licet ibi soleant habitare. Gallis differentia est inter Bourgeois et Citoyen: et hoc nempe nomen pinguius ius infert, eumque denotat, qui iure optimo maximo civitatis gaudet. Illud indigitat eum qui ius civitatis acquisivit, sed non omnibus privilegiis plenarie gaudet. Louys Guyon. tom. 3. d. divers. Lecons, lib. 3. cap. 17.

VI.

Romanam quod attinet antiquitatem, qui ius Insulae vel domus Romaehabebat, civis perfectissimo iure censebatur. Quibus et ius Quiritum ipso iure competebat; Verun qui in tribu tantum erant, licet in honoribus et Magistratibus decernen di ius suffragii habebant, si tamen domo in urbe carebant cives, perfecto saltem iure dicebantur, non autem perfectissimo. Ioachim. Stephan. tractat de iurisdict. lib. 3. cap. 1. num. fin. Sic et INquilinus (.e)/noikos2.) qui non in


page 49, image: s049

propriâ, sed alienâ domo habitabat: alicubi et hodie a pleno cive distingui solet. vid. Timpler. 1. cap 5. quaest. 5. in fin Romaevero Proletarii cives quidem; sed classis nullius erant. Theodor. Marcil. in eleg. interpretamento L. 12. Tabul. cap. 5. et 19. ideo capite censi dicebantur: Agell. lib. 16. cap. 10. quia tantum caput illorum, non bona censebantur. Et sane Proletarii in L. XII. Tabul. assiduis opponebantur; eodem plane sensu, quo in constitutionibus homines Imperii, sive possessores et homines tantum, l. 7. §. 3. ff de bon. damnator. aut etiam Portionarii, assidui sive locupletes sunt, qui Republicae onera ferre, eamque iuvare possunt. Et itaque homines quidem illi Portionarii, sed non Imperii homines, non locupletes et Rei publicae utiles erant. Rei publicae hoc est Principi et Imperio, cui expedit, ne suâ re quis male utatur. §. 11. Instit. d. his. qui sui vel al. Iur. Hoc est, cui expedit cives habere locupletes. Atqueita prooem. Novell. 8. Et Imperium, et Fiscus recte habebit, utens civibus qui locupletes sint. Neque dissimiliter Theodos. et Valent Act. Novell. d. indulg. reliquor. Nobis, inquiunt, perit deterior possessor effectus, nobis profuit non gravatus. Sed postea sub Imperatoribus successu temporis, factum est, ut omnes liberi cives dicerentur, qui in Imperio Romano, communione civilium rerum, bello, paceque participes exsistunt. Zasius, in l. 2. ff. d. o. I. Suntque cives Romani omnes effecti, qui in orbe Romano sunt, constitutione Divi Adriaeni, l. qui in orbe ff. de stat. homin. Et tandem de civium Romanorum privilegiis, vid. Aleiat. lib. 1. parerg. cap. 14. et adde eund. dispunct. lib. 2. cap. 21. eosque origo, manumissio, allectio vel adoptio faciebat. l. 7. c. de incol. lib. 10.

VII.

Porro et hoc est addendum, eos, qui disputant, an inter eius, opifices sint numerandi? sumere civis nomen, pro pleno cive: sive prout in Democratiâ habentur cives, et ab Aristotele, definiuntur; qui nem pe honorum, dignitatum, ac suffragiorum participes sunt iure pleno. Ac inter cives, opifices an sint numerandi? dis quirit Iohann. Gerhard quaestion. polit. 9. dec. 9. vid. Melchior. Iun. quaestion. solit. 60. §. Quart o sunt inter cives. Sane apud Aegyptios, artifices. haud ad Magistratus admittebantur. Diodor. Sicul. lib. 1. cap. 74. Et quoque rescribitur in l. 6. C. de dignit. lib. 12. Ne quis ex ultimis negotiatoribus, vel Monetariis, abiectis que officiis, vel deformibus ministeriis vel stationariis, omnique officiorum faece, diversisque pastis turpibus slucris, ali quâ frui dignitate pertentet, sed et si quis meruerit. repellatur: repulsos autem etiam propriis reddi consortiis oportebit. Lacedaemone, teste Plutarcho, in Lycurg. et Romae, teste Dionys. lib. 2. non licebat civi exercere opificium. Nam nemo civis Romanus


page 50, image: s050

poterat esse sartor, sutor, aut aliud aliquod opificium exercere, sed liomines debeant esse vel otiosi, vel milites. Giphan. comm. in c. 2. lib. 1. Et hic. fol. 17. Sic hodie Nobilis non exercet mercaturam. Nam et adhuc dum ea opinio apud omnes gentes, maxume apud Germanos obtinet, veram genuinamque Nobilitatem nullâ aliâ re hominem in ferioris ordinis consequi posse, nisi virtute bellicâ. Augustus Vischer. tractat. d. duello. fol. 341. Certe verteres magis olim floruerunt Democratiae, quod plenario civitatis iure, haudququam gaude bant opifices. Ut et olim in civitatibus imperialibus, Patricii tantum, pro civibus habebantur; ut iam modo supra dixi, eosque Nauclerus vocat, cives vetustiores, generat. 43. fol. 231. b. Nunc e contra, servilibus artificiis addicti cives, libenter oboediunt Monatchis; vel minus prudenter liberas Res publicas administrant. Fieri quippe nequit, ut patvis et vilibus rebus occupati, sublimes et generosos concipiant Spiritus; quod ait Demosthenes, orat. d. Republic. ordinand. et confirmand. Syracid. cap. 38. vers. 25. et seqq. Ac confert hûc, quod habet Herodot. lib. 11. Hoc ab Aegyptiis an mutuati sint Graeci, pro certo diiudicare nequeo; quandoque videam apud Thracas et Scythas, et Persas ac Lydos; adeoque apud omnes ferme Barbaros haberi pro ignobilioribus civibus eos, qui opificia discunt, horumque liberos: generosiores vero, qui a manuariis operibus abstinent; maxime vero qui militari rei vocant. Etiam in Rebus publicis mixtis, ubi Statuum aliqua est potestas, ad Ordinum conventus, non Rustici, vel alii ex infimâ plebe; sed ex civibus Urbicis, praecipui admittuntur. Quod innuit Laurentius Grimalius, d. opt im. Senator. 1. fol. 35. cum ait: ordinem popularem in hâc nostrâ Republicâ (mixta scilicet) qui eius gubernandae particeps sit, talem esse volumus; qui e civibus genere, nobilitate, virtute praestantibus constet. etc. Neque enim popularem ordinem esse volumus, ex multitudine, agricolis opificibus, ceterâque hominum colluvie conflatum. Et omnes Res publicae bene constitutae, civium ordines, seu gradus constituebant: ut Romae. Numa. Plutarchus, in vitâ fol. 134. Hippodamus Milesiis Rei publicae formam describens, civitatem, non ut Aristoteles distribuit in artifices, agricolas et milites; sed in eos, qui consilio Rem publicam gubernarent, qui eandem armis defenderent, et qui artes necessarias exercerent, divisit. Muretus, variar. 1. cap. 14. et ult. cap. 18. Ordines habitantium Venetiis, designat Auctor der Venediger Herrligkeit/fol. 37.

VIII.

In super in Statu Polyarchico, et alia divisio


page 51, image: s051

subditorum seu civium, necessario est facien da: ut alii sint cives imperantes, alii cives subditi. Cives Imperantes voco, qui in Republicâ dominante, ius civitatis habent: cives subditos eos dico; qui in Provinciâ, quae Dominanti Rei publicae subiecta. Sic olim alii cives Romani, alii erant Municipes, tot. tit. ff. ad Municipal. et ibi Wesenbec. in par atitl. Municipes cives erant Romani, ex Municipiis, suo iure, suisque legibus utentes: muneris tantum cum populo Romano participes. Qui suum privilegium, id est, Legem Municipalem habebant. Agel. 16. cap. 12 Forner. 2. selection. cap. 13. Horum Municipum duo genera erant. Unum, cui cum suffragii latione, civitas data fuit. Hi omnibus civium privilegiis potiebantur; uno excepto, quod in curias Romanas adscripti non fuerunt. Alterum genus eorum erat, quibus sine suffragio civitas data fuit: qui honorem quidem capiebant: negotiis tamen et oneribus vacabant. Municipiorum vero utriusque generis Senatores, dieuntur Decuriones: de quibus tot. tit. ff. et C. de Decurionib.

IX.

Municipum iure deterioris erat conditionis ius Coloniarum Italicarum. Hocque adhûc durius fuit ius provinciarum, praefecturarumque: Legibus etenim, Magistratibusque spoliatae fuerunt. Et hinc Zacharias Fridenreich. in polit. cap. 29. fol. 196. recte monet: Rem publicam Romanam, respectu provinciarum et Municipiorum, Monarchiam fuisse: seu potius ius Monarchicum usurpâsse, utpote qui successerunt in ius pulsorum Regum, quod Busius advertit, 2. de Republ. cap. 3. num. 2. et 6. et idem Vergilius innuit, 1. AEneid.

Hunc Populum late Regem. ---

Postea vero Imperatores, omnes subditos civium Romanorum iure donarunt: stratgemate politico singulari: eo enim ius vetus eivium Romanorum, eorumque libertas exstincta, et Romani provincialibus exaequati fuerunt. Magius, miscell. 4. cap. 5. Ego, ad tit. 5. et 6. ff. quaest. 21. Triplices Coloniae erant: cives, Latinae, Italicae: Torrentius, ad Sueton. in Caesar. cap. 8. Quid Coloni, Municipes? de eorumque diverso iure, multa notatu digna habet Busius, disput. polit. 2. thes. 6. et seqq. ut et lib. 1. de Republ cap. 7. Alberic. Gentil. ad l: 228. de verb. signif. Tileman. disputat. 3. thes. 25. et seqq. volum. 1. Denais. assert. Iurisdict. Cameral. fol. 267. et seq. Franc. Guilliman. d. Helvet. cap. 10. Apparet et haec differentia civium, in quibusdam Rebus publicis mixtis, et Regnis, quae prae aliis libertate gaudent. Sicque Poloniae Cancellarius, apud Reinholdum Heidenstenium, 2. de bello Moscovit. Polonis suadet, ut acquirant provin ciam, quae onera ferat: ut interim ipsi immuni libertate gaudere possint.


page 52, image: s052

X.

Sunt praeterea cives; vel naturales, quos origo facit: vel adlecti; qui aliunde ad civitatem accesserunt, iusque civitatis sunt assecuti, l. 7. C. de Incol Dn. Bruning. de homag. thes. 262. etc. Indeque alia loci patria est, alia iuris. Unde Cicero, 2. de Legibus. Patriam in quit. et eam dicim us, ubi nati, et illam, quâ excepti sumus. Nascuntur autem cives, sive utroque parente cive, sive alterutro tantum (.qui alicubi Hybridae dicuntur, vid Kirchner. disputat. 15. coroll. 1. Wehner. verb. Burgerrecht.) prout ferunt leges cuiusque civitatis. Ita ut filius, civitatem ex quâ pater eius naturalem originem ducit, non domicilium sequatur. l. 6. §. 1. ff. ad Municipal. Qui in novam civitatem est adlectus, veterem, quam illi natura et locus, aut genus et maiores dederunt, non amittit. vid Meier. disput. ff. 5. thes. 206. etc. Ex quo et illud sequitur, ut utrobique, tam scilicet in eâ, quae civem eum genuit, quam in illâ quae excepit, ad munera et honores vocari possit. l. ordine §. fin. ad Municip. Moribus autem fere omnium gentium receptum est, ne quis civis plusquam unius civitatis esset: sed ut is, cui civem diutius manere non placet, ad peregrintatem redigatur. Iacob. Curtius, tom. 1. coniectur. lib. 3. c. 45. (.ubi idem etiam tractat; An liberi patrem sequantur, in mutandâ civitate.) vid. Wehner. verb. Nachsteur. Arum, ad Aur. Bull. discurs. 6. cap. 16. thes. 11. et 12. Dn. Rummelin ibid. part. 2. diss. 5. thes. 4. Idque fit propter diversitatem iurisdictionum, quae nunc cuilibet territorio adhaeret singulatim. Et num possit alicui prohiberi, ne mutet civitatem? vid, Clock. d. vectigal. thes. 63 b. Quemadmodum etiam olim, qui Romae, non poterat alibi esse civis. Perion. d. Graec. et Roman. Magistrat, lib. 1. fol. m. 309. adde Winzler, de collectis observation 10. num. 8. Cives originarii, habitantes extra civitatem, non desinunt esse cives, sed gaudent privilegio civitatis. Cephal consil. 741 num. 489. et seqq. lib. 4. Nam tunc demum a iurisdictione loci originis, exemptus censetur originarius, quando domicilium constituisset alibi, animo in perpetuum se ad patriam recepturum. Francisc. Viv. decis. Neapolitan. 477. per tot. Wesenbec. consil. 1. num. 57. In dubio autem animus alibi perpetuo commorandi non praesumitur. Mascard. de probat. volum. 1. conclus. 534. num. 1. Wesenbec. d. loc. Graevae. praectic. conclus lib. 2. conclus. 36. num. 6. etc. Acitem mulier alibi nupta, licet transtulerit domicilium ad civitatem viri, retinet tamen civitatem originis. Bartol in l. imperatores. §. idem rescripserunt. ff. ad. Municipal. Dec. in l. cum quaedam puella. num. 6. ff. de iurisdict. late cephal. consil. 526 num 32. 33. Roland. a Vall. consil. 79. num. 49. lib. 3. novissime postplures Iohann. Vincent. Honded. consil. 5. num. 12. maxime n. 45. et 46. lib, 1. per tationem, quia a civitate originis recedit, et ad


page 53, image: s053

domum viri ex necessitate domicilium transfert ut per l. exigere ff. de iudic. dicit Cephal. d. loc. num. 34. et seq. Honded. d. consil num. 47.

XI.

Commode hîc quaeritur, an spurii seu nothi ius civitatis habeant ubi Mater? quod magis est ut affirmem: contra Aristotelem et Casum. 4. polit. 6 ac Melch. Iun. quaest. polit. 60. cum Tiraquell. Cardan. et aliis, quos allegat Keckerman. 1. polit. 8. fol. 178 et disput. pract. 30 probl. 6. R. Dn. Molina tract de iust. et iur. disput. 220. num. 22. Heig. part. 1. quaest 21 Zepper. 3. de legib. Mosaic. cap. 10. vid l. 1. in sin. ad Municipal. sapient. 3. vers. 16. et tract Augustaae olim editum cui titulus: Christliche ermahnung/das den Vnehelichen Kindern/zu jhrer Leibs-Nahrung vnbillicher weiß/diß hieher/Lehrnung der Handwercken/einkommung der Zünfften/vnd Burgerrecht auffgehalten werden. Iohann. Gerhard. loc. de Magistrat num. 107. vid. Sigon. de Bonon. fol. 473. Nothorum tres species exsistunt. Una est eorum, quos caelibes, ex pellacis et amicis in concubinatum ascitis tollunt: hos Iustinianus, naturales vocat. Novell 89. et in sextantem hereditatis cum Matre vocat. Sunt alii ex eâ concepti, quae corpus cum pluribus miscet; aut etiam, quae citra concubinatus speciem uni (.non spe matrimonii.) iungitur qui purii dicuntur. Tertium genus est eorum, quos adult eria gignunt et incestus. vide Curtium com. 1. coniectur. lib. 3. cap. 8 Peregrin. de iure Fisci. 3. tit. 18. Schrifordegher lib 3. tractat. 25. pertor. In Republicâ Iudaicâ, spurii non ferebantur; quia illa Res publica fuit exemplar Ecclesiae in novo Testamento; quae quam maxume puritati spiritus studere debet. Sed tamen aequitas Evangelica non admittit, ut filius portet parentum iniquitatem. Spurii non fiunt Cardinales; hacque lege non impediente, ut filio notho Cardinalitiam digmitatem tribuere possit, supposititia testim onia procuravit Alexander VI si Guicciardino et credendum. lib. 1. fol. m. 56. Et apud nos passim non conceditur alicui ius civitat is, nisi ha beat testimonium legitimitatis: Ein Zeugnuß ehelicher Geburt. Sed tamen Pasquier, c. des recherch. cap. 35 probat: magnam partem imperiorum maximorum, vel fundata vel aucta fuisse ope spuriorum. vid. etiam Palaeott. tractat. de spuriis singular.

XII.

De assumptis itidem civibus, quid sentiendum; sive an peregrini iure civitatis donandi? anceps est quaestio, a pluribus discussa Timpler. 1. polit. cap. 5. quaest. 13. et alii, quos recenset Hoennon, disput. polit. 2. thes 24. Reges Romanos ab initio, quosvis exteros suscipientes, et illis iura civitatis impertientes, ullo sine natalium, aut conditionis discrimine, civitatem magnâ hominum frequentiâ auxisse; Tullumque vel ipsos servos, qui libertate donabantur, in iuris


page 54, image: s054

aequalitatem recepisse, attestatur Dienys. Halicarnass. lib. 4. num. 2. vide Scipion. Amirato, 11. discus. 6. De Romulo, eiusque Asylis, ad Lactant. 2. cap. 7. fol. 63. Pariter et Imperatores hoc imitati sunt; qui paulatim iura civitatis etiam aliis dederunt. Hincque apud Tacitu, Claudius suadet; Romam transferendum, quod usquam egregium esset. vid. Guillaume Paradin. histor. d. Lyon. 1. cap. 9. Nullâ re aliâ aeque ac hominum frequentiâ, opus est illi civitati, quae ad Imperium adspirat, ac res magnas affectat. Hûcque etiam Dido, apud Vergil. 1. Aeneid. respexit, quae novam condens civitatem, ita dicit,

Tros, Tyriusque mihi, nullo discrimine agetur.

Habent et Turcae exteros, eorumque exercitus fer e totus ex mancipiis, quae fidem Christianam eiurârunt, constat. Persas enim et Tartaros maneipiorum numero Turcae non solent adscribere. Quae dignitates profecto tantae, et tam expetendae sunt, ut sola haec ratio opponatur ingenti illi periculo. de quo Soranz. cap. 26. et vide omnine cap. 10. Sic et faciunt Mauri: et certe in Bello Portugallensi contra Sebastianum Regem, Maurus 10. Milia. pene omnes oriundos ex Andaluziâ, et Renegatos habebat. Conestag fol. 65. lib. 2. Et inde Porta dicitur Turcarum Imperatoris Aula, quasi apertum quoddam asylum, omnibus iis patens, qui benignae protectioni huius Imperii se sebiecerunt. Tarduccius, fol. 242. Infinitos ex gentibus, in Romano solo collocavit Anton. Philosophus. Capitolin. in vitâ Carolus Magnus, amavit exteros. Girard. fol. 366. Athenis omnibus peregrinis, Theseus asylum conslituit. Plutarch. in vit. fol. 21 ut et Solon Plutarch. in vit. fol. 173. Sic et ante aliquot annos, quidam in Galliâ Princeps, pollicitus fuit: Se ex furum et latronum receptaculo, redditurum elegantem urbem Iodocus Sincerus. itinerar. Gallic. fol. 100 seq. Alibi peregrini non adminttuntur ad ius civitatis, nisi aliquan diu habitaverint in urbe. Vilesque non esse assumendos, Avenarius suadet, disput. polit. 13. fol. 288. De exteris et Belgis recipien dis, vid. Lather. 3. de censu. 3. Vicissim inquilinos et advenas, civitate qui donârunt, magnâ ex parte seditionibus iactitatos; generisque diversitatem dissensionis esse causam, donec animi consentiant, perhibet Aristoteles, 5. politicor. 3. Quo respicit Isocrates, cum ait; Ea demum civitas felix nominanda est, non quae ex promiscuâ hominum colluvie, multos cives temere colligit: sed quae antiquissimas et primas familias, maxume conservare studet. Sane qui potius Imperii amplificationem quam tranquillitatem affectant, Romanorum exemplum adhûc imitantur.


page 55, image: s055

Econtra vero, Lycurgaeus adversus peregrinos rigor, hodie a puibusdam, exteros iure civitatis et suffragii privantibus, imitatus; angendae Rei publicae minime omnium conducit. vid. Zerneman. in laboribus Iulii caesar. num. 130. etc. Sed tamen Spartanos quoque admisisse peregrinos, qui se institutis ipsorum submiserunt; testatur Cragius, d. Republic. Lacedaemon. 3. tab. 2. Inst. 4. fol. 120. Pariter Iudaei, proselytos habuerunt: nec ulla gens tam rigida fuit, quae plane excluderet alienos. Ergo quaestio est demagnâ copiâ; aut iis, qui non in cives, institutis ac religione coalescunt. Omnium fere moribus, qui viduam ducit, simul habet ius civitatis. Würtembergische Landtsordnung/ fol. 318 ac seq. An civium ius perdat, qui peregrinam ducit? et vicissim, cum civis filia in peregrinitatem denubit, an matitum civem faciat? Item an vidua, post viri obitum, ad prius ius redeat? vid. Curt um, tom. 1. coniectur. lib. 3. cap. 36. Ego ad haec omnia negative responderem. Quamvis alicubi legibus caveatur, ut amittat ius civitatis, qui peregre Uxorem ducit. Wehner. tractat. d. verb. signif. verb. Gewohnheit. num. 12. Ac de Statuto, vigore cuius extra territorium nupta, excluditur a successione parentum. vid. Cravett. consil. 609. Sunt etiam cives quidam, ruri habitantes, alii. in civitate, vid Pacium, antinom. ult. quaestion. 76. Hîc etiam utiliter de iure mutandae civitatis, disputatur: praesertim si quis in Senatum lectus, vel novâ collatione praegravatus, ad peregrinitatem redigi velit, an hoc ipsi concessum siet? vid. Iacob. Curtium, d. cap. 36. qui id negat. Ego amplio.

XIII.

Honorarius civis est, cui ius civitatis honoris gratiâ tribuitur; neque ideo tamen ullo iamperio, aut necessario munere vel onere tenetur. Paul. Busius, disputat. politic. 2. thes. 18. Tale ius est civitatis Romanae, quod hodie quibusdam tribuitur; quodque Michaeli Montano concessum fuit: 3. des essais. cap. 9. ac item Huberto Golzio. vid Melchior. Adami in vitis. et quod habuit Melissus, aliique. idem etiam Helveticae civitates, Illustribus nonnumquam largiuntur personis. nec Ludovicus XI. Galliae Rex, id sumere est dedignatus. Cominae. lib. 6. c. 4. Sic quoque Ferdinandum Castiliae et Arragoniae Regem, civem atque Patricium Veneti fecerunt. Thesoro Politic. part. 1. relat. di Venet. fol. m. 82. Ac item Medicaeos. Bemb. histor. 12. fol. 534. Ita Vesontio cives habuit Illustres. Chiflet. I. cap. 62. Et Guilhelmus Hollandiae Comes, Ultraiecti civis fuit, ut ibi immobilia emere posset. Lehman. 5. cap. 90. Sunt et in Helveticis Rebus publicis, haut


page 56, image: s056

solum Magnates nonnulli vicini cives; verum et eorum subiecti. Sed hoc sapit ius foederis vel protectionis, contra Dominum suum vid. die Acta der Statt Bern / contra den Herren Bischoff zu Basel. fol. 44. et 244.

CAP. IV. De incolis: ubi inprimis de Iudaeis.

COmmorationis ius, aut domicilii, aut hospitii est: Illudi incolas, hoc peregrinos efficit. Cum vero utrique commoda quaedam ex Republicâ sentiant; aequum est, ut vicissim ad nonnulla onera obligentur. l. 5. C. de incol. Kirchner. disputat. 7. thes. 1. Incolam autem, quem Germani Satz/oder Pfalburger/Beysitz/ Kyllinger. d. Ganerb. fol. 33. Graeci pa/roikon, id est iuxta habitantem, vid. Actor. cap. 17. vers. 21. et ibi Bezam appellant domicilium facit, l. pupillus. 239. §. 2. d. verb. signif. Et in eodem loco, singulos habere domicilium non ambigitur, ubi quis larem, rerumque ac fortunarum summam constituit, unde rursus non sit discessurus si nihil avocet. l. 7. C. de incolis. Petrus Wesenbec. consil. 1. Hocque incolatus ius, omnia habitationis com. moda; Iuraque in civitate praebet: libertatis nempe, Urbis, Fori, Balnei, Sacrorum, Theatrorumque usum. Unde et civitatis muneribus, incola quoque obligatur. l. 5. C. de incolis iure communi potest quis esse unius loci civis, alterius incola: et tam his Magistratibus parere necesse habet, apud quos incola est; et nihilominus illis apud quos civis, pleno iure obnoxius manet: ita ut revocari possit. l. incola. 29. ff. ad Municipal Et hûc pertinet tractatio de Pfalburgeris, quâ de re vicesis Buxtorff. ad Aur. Bull. thes. 99. ac etiam supr. h. tract. Et certe, servilis conditionis qui erant, iis non dabatur, in civitatib. imperialibus ius civitatis; sed tantum incolatus. lehman. fol. 101. Quasi incolae sunt, qui in alieno territorio bona possident, sed ibi domicilii sedem non collocatam habent Non tamen ad homagium sunt alligati. Bruning. disput. de universit. thes. 34. Quâ ratione atque conditione Spirae incolatus ius, Nobiles impetrent vid. Lehman. 6. cap. ultim.

II.

Praestare autem civium, quam incolarum numerum frequentiorem habere, non ambigitus Kirchner. disputat 17. thes i. lit. c. Hinc extraneis eiusmodi, extra sacramentum et ius civitatisconstitutis, ut comm orandi praecludatur occafio; multorum locorum receptâ lege, bona immobilia habere iis est denegatum vel prohibitum invenitur, ne quis alibi civis, Rei publicae territorio bona immobilia


page 57, image: s057

possideat: ne numerus eorum, qui personalia (.vel etiam mixta.) munera subire coguntur decrescat. Sicque in Wurtembergensi Ducatu, exteri, si quibus immobilia obveniunt bona, ea intra anni spatium vendere tenentur. Würtemberg. Landtsordnung. fol. 35. ac 41. et consonat Statutum Patavinum. Peregrin. decis. 86. taliaque statuta valida esse, tradit Dn. Bocer. de collectis. cap. 9. num. 19. et c. 11. num. 14. etc. Casp. Klock. d. contribut thes. 27. Hocitem fine in Galliis, peregrinorum hominum hereditates, ad sanguine proximiores extra regnum constitutos, pervenire nequeunt; sed ad fiscum redeunt: quod ius Albinagii, le droict d' Aubeine, indigitant Guidon. de Finances fol. 54. Bechtius, tractat. d. securitat. thes 83. et 85. latissime hoc de iure, et vicinis in de resultantibus quaestionibus agit Iohan Bacavet. des droicts du Comaine. lib. 1. Ut etiam olim soli cives Romani, hereditatem civis capiebant: soli inter se connubii ius habebant. In disquisitionem hîc venit an ius Talionis habeat locum; ut is non heres sit, in cuius patriâ heres non est peregrinus? quod affirmarem. vid. Schultes, quaestion. pract. 6. Würtembergische Landtsordnung. fol. 7. Incolis item prohibetur alicubi, mercaturam exercere, cerevisiam coovere. etc. Unde quaeritur; an Nobilis ad incolatum receptus hâc lege, ne cerevisiam coquat, id pro usu domus suae facere possit? vid. Moller. 4. semestr. 17. De malis, quae per Italos, in Galliis habitantes, sunt introducta. vid. Miroir. des Francois. fol. 34. etc.

III.

Inprimis vero extraneorum collegia sunt prohibenda,. Kirchner. disputat. 14. thes. 1. ad fin. Ubi haec quaestio occurrit: An in Rebus publicis Christianis, ferendae sint Iudaeorum synagogae, quâ de re varie disputat Christ Helvicus. Elench. Iudaeor. 8. per tot. Anton. Margaritha tract. der gantz Jüdisch Glaub. passim. Velsten. decad. 4. thes. ult. Iohann. Gerhard. centur. quaestion. Politicar, decad. 9. quaest. 1. et loc. de Magistrat. num 223. Iul. Benedict. Crescentius in consil. Germanic. super privileg. Iudaeor. Speckhan. cent. 2. class. 1. quaest. 16 adde Lather. 3. cap. 23. Ego D. Pauli consilium, ad Roman. 11 vers. 30. adprobarem: qui vult, ut per nostram misericoridam, etiam Iudaei misericordiam consequantur: non ut cum detrimento Christianorum, rem suam familiarem otio si augeant, vel aperte blasphement. arg. tit. C. de Iudaeis. l. 6. c. de Pagan. iunge Moditium. §. 2. quaest. 165. et §. Principum. quaest. 41. Becht. disputat. d. securit. thes 92. etc. Balthas. Meisner. de legib fol. 374. qui omnes pro et contra, hâc de re disputant, et Iudaeis plerique iniquiores esse videntur. Sunt certe tolerandi (1) propter promissionem et spem conversionis, (2) ut sint testes veritatis historicae, Novi ac veteris Testamenti (.multi enim forsan non crederent, tales


page 58, image: s058

homines fuisse, nisi eos coram intueremur.) speculum irae Divinae in eos, qui Salvatorem nostrum, iniuste supplicio affecerunt adde Filesac. select. 1. cap. 12. Ac de Iu daeis, iuridice agit Dn. Mager. in tract. suo insigni, de Advocatiâ Sixtus a Medicis. tract. de Iudaeis singul Kitzel. tract. de regal. habendor Iudaeor. Cornma. in consil. hâc de mater Stamm. de servitut. personal. 1. tit. 5. Reinkingk. 2. class. 2. cap. 23. Batthius. 2. advers cap. 21. Hildebrandum Papam primum fuisse, qui circa annum Christi 1100. Iudaeis Christianum orbem aperuit, testatur Urspergensis et Avent. Quem secutus est Gregorius IX. qui Iudaeis, Anno 1300. invitis et reluctantibus Christianis Regibus, immunitatem, quam multo auro redemerant, tribuit; et ludaeorum colluvie Galliam, Angliam, Italiam, Germaniam queinundavit, ut Platina et Balaeus adnotârunt: (.quamvis ex Lehmanno apareat, etiam ante Hildebrandum in Europâ fuisse Iudaeos. 5 cap. 37.) ex eo. perfidiae odiique in Christianos multa ediderunt documenta. vid. Dominic. Arumaeum, ad. Aut. Bull. discurs. 5. thes. 6. Henric. Scotan, in paratitl. Cod. ad tit. de Iudaeis. fol. 79. Lehman. in der Speyrischen Chrouick. lib. 5. c. 37. et 52. item lib. 7. cap. 42. ac non infrequenter etiam crudelitatem, imprudentemque nostratium experti sunt zelum. Felix Faber, d. Suev. fol. 151. et seq. Stumpff. histor. Helvet. tom. 2. fol. 53. 59. 60. 61. lib. 2. c. 33. item, fol. 398. b. 424. b. Eorum in Galliis fortunam, refert Auctor du Grand Aumosnier. fol. 273. et multis seqq. Guyon. tom. 3. lib. 4. cap. 1. Paradin. histor. d. Lyon. 2. cap. 60. et 98 Girard. 1. fol. 750. etc. 790. etc. et 2. fol. 89. Maxime detestandum est facinus Iohann. Basilidis, Principis Moscorum; de quo ita scribit mercure Francois. fol. 31. b. Ayantfaict une ordonance, qu' ils fussent baptisez. il les fit amener de rous les quartiers de son Empire, sur un pont, les fit reconcer a leur croyance, et puis pieds et manis lies, les fit tous i etter dans l' eau. Et sane semper Iudaei, calumnias aliarum gentium experti sunt: quas diluit Iosephus, contra Appion. passom. et lib. 2. fol. m. 324. ubi habetur, illis olim imputatum fuisse, quod hominem Graecum immolent quotannis Sic et credunt nonnulli eos sine sanguine Christiano vivere non posse. Verum tamen iam olim in causâ fuerunt Iudaei, ut Christiani necarentur. Euseb histor. 4. cap. 15. et 18. Ac in Alexandriâ, crucifix erunt infantem. Tripart. Histor. 11. cap. 13. Ac an sanguine Christiano utantur? dis quirit Langius. lib. 1. Epistol. Med. 71. certe Monachi apostatae, Bernae exusti, confessi sunt, se ad magicas suas artes, sanguine Iudaico, usos esse. Stumpff. 2. fol. 458 b. Gothfredus etiam Boullionius, Iudaeos est persequutus. Abb. Stadensis. fol. 142.

IV.

In Imperio Romano, veteri instituto, Imperialis Camerae


page 59, image: s059

servi habentur, et mancipiorum conditione, Fisco Caesareo subditi sunt. Marquard. Freher. ad Petr. d. Andlo fol. 186. b. Inibique Regalia habentibus, potestas recipiendi Iudaeos est concessa. Thomas Michael. d. Iurisdict. conclus 48. lit. b. Graevaeus, 2. practicar. observ. 5. in Coron. num. 4. An vero pro lubitu, et absque Imperatoris consensu poterunt expelli? quod fere adfirmarem. vid. Buxtorff. ad Aur. Bull. thes. 9. lit. C. et Marquardum de Susanis. part. 1. cap. 7. dissentientes. Quorundam etiam locorum privilegiis, Principes impediuntur, quo minus Iudaeos admittere possint Non etiam ipsis in vitis, eorum liberos baptizari posse, singul. tractat. Ulric. Zasius evincere conatur. Adhûc minus eorum liberi comburi debent: quod olim contra Hochstrati conatus, impedivit Reuchlinus. Sleidanus, comm. 1. ab init. I Bismarc. in Vit. Theologor. Wirtebergens. ubi de Reuchlin. E. 2. etc. Melchior Adam. in Vit. Germanor. fol. 39. etc. vid. l. 16. c. de haereticis. Iudaeus tamen per Christianismi professionem, ab anterioribus delictis non excusatur: licet poena hoc in casu sit mitiganda. Speckhan. centur. 2. class. 1. quaest. 17 Andr Gerhard. disputat. ult. ad Institut. in Coronid. Eorumque causae secundum ius commune, sunt decidendae. Speckhan. d. class. 1. quaest. 18. Marquard. de Susanis. late part. 2. Coras. miscellan. 5. cap. 16. Et de poenâ quâ affici debeat Iudaeus, qui Christianum seducit, et in causâ est, ut deficiat a nostra Religione, nuper edit consilium singulare Pius Felix Augustanus. De conditione Iudaeorum, in Turciâ habitantium, vid. Petr. Bellon. observat. lib. 1. cap. 57. 76. ac lib. 2. cap. 26 87. 91. 9 et lib. 3. cap. 13. 29. 46. 49. Ac item lib. 1. cap. 10. ac 55. Idem Bellonus scribit: Tantam essecopiam Iudaeorum in Turciâ, ex Hispaniâ pulsorum, ut ibi lingua Hispanica ipsis sit quasi Materna. Iudaei etiam semper Romanis Ethnicis exosi fuerunt, et inde ab Horatio. 1. Satyr. 4. et 9. ac aliis notantur acerbe. Idque propter crebias seditiones Nam et sub Adriano, moverunt bellum, quod vetabanrur genitalia mutilare. Spart. in Vitâ. Vapulat quidem itinerarium Beniamini Tudelensis, a laboriosiss. Dn Barthio, animadvers. 50. c. 4. Sed tamen intermittere non possum, quin quaedam ex eodem Auctore hîc ad dam transscripta. Qui ita ait. Narbonae sapientes sunt, et magni [Note: Posteri Davidis nostri saeculi. Pharisaei. Haeretici.] et suspiciendi, inprimis Kolonymos, filius Magni ac suspiciendi Theodori, bonae memoriae, ex semine David, recta genealogia. Asser Pharisaeus (.in Lunel.) qui separatus ab oculis Mundi, noctu diuque libris incum bit, ieiunans, et carnium esu perpetuo abstinens. Sunt praeterea ibidem (.in Dophro.) Iudaei quidam haeretici, Cyprii, Epicuraei, [Note: Samaritani.] quos Israelitae ubi que detestantur. At hi profanant Sabbathi vesperum, et observant vesperum primi diei. Cuthaei, id est, Iudaei


page 60, image: s060

Samaritae, quos Samaritanos vulgo dicunt, solius Mosaicae Legis tantum observatores, habent vero sacerdotes ex posteritate Atharon ssacerdotis, in pace quiescentis: qui cum nullis aliis connubia iungunt, nisi cum familiae suae feminis, aut viris. etc. Mox: Carent autem hi tribus literis,
[Gap desc: Greek word]
ex nomine Abraham
[Gap desc: Greek word]
. ex nomine Iish hac. V. ex nomine Iaghacob quorum loco Aleph, hoc est, spiritum tenuem substituunt. Hoc signo manifesto arguuntur, non esse ex Israelios posteritate [Note: Literales.] ac semine. Studiosi literales, hoc est, in sacrorum librorum simplici sententiâ versati. Inter quos omnes (.Cuthaeos literales, et reliquos [Note: Dissidiae sectarum.] Damasci Iudaeos.) magna concordia ac pax est; non tamen hae diversae factiones matrimonia invicem coniungunt. Eliezer Ben. [Note: Samuelis posteri. Vacantes. posteri Davidis.] Thata in Bagdad, caput ordinis, qui a Samuele Propheta originem ducit, et cum fratribus suis, musicis instrumentis docte ludit Hi omnes vacantes dicuntur, eo quod nulli alii rei operam dent, praeterquam administrandae societati. Omnium tamen horum supremus est Daniel, filius Hhastai appellatus, captivitatis caput, cui genealogia liber est, a David usque deductus. Hic a Iudaeis, Dominus nosterappellatur, atque captivitatis caput. Idem que ab Ismaelitis Sidna Bon David, id est, Dominus noster David dicitur, habetque magnam auctoritatem in omnes Israelitarum congregationes sub manu Amir Almonin Ismaelitarum [Note: Captivitatis caput.] Domini. Quo vero tempore huius familiae vir aliquis constituitur in caput captivitatis, magnam pecuniae vim profert, et donat Regi ipsi primum; deinde Principibus et Magistratibus. Suriae est, [Note: Ubi olim fuerit.] quam antiqui Matha Mathhasra vocârunt, in quâ captivitatis capita, et Synedriorum primores initio fuere, ibidem que sequlti sunt magni viri. et complures ex capitibus captivitatis, Principes familiae David, et Synedriorum primates: qui illîc commorati sunt ante excisionem. [Note: Iudaei ubi dominientur, et nemini subsint.] Atque in hâc regione Iudaei illi habitant. qui Recab filii appellantur, alio nomine Theima. Est enim Theima illorum ditionis initium, quos nunc Hanan Hanassi gubernant. Urbs autem ipsa Theima, magna et fre quens, horum Regio inter montes, qui septentrionales dicuntur, 16 dietum itinere protenditur, urbibus magnis et munitissimis exculta, nullique externo gentis iugo subdita. Unde prodeuntes incolae finitimas et remotiores etiam gentes diripiunt omnes quotquot sunt usque ad Arabes, qui cum ipsis foedus habent. Atque ii Iudaei, quos modo indicabamus agros colunt, et pascua; armenta atque pecora possident, latissimam regionem et vastam obtinentes, qui ex omnibus proventibus suis decimas dant in usum discipulorum Sapientum, doctrinae [Note: Pharisaei.] atque contionibus perpetuo vacantium, et Pharisaeorum, qui Sion lugent, et Ierosolymam deplorant, carnibus ac vino perpetuo


page 61, image: s061

abstinentes, puilatisque vestibus semper induti. Inter hos (.viros Iudaeos supra dictos.) Selomoh Hanassi, hoc est, summus, eiusdemque frater [Note: David.] Hbanan Hanassi ex progenie David Regis: quod deductus per saecula familiae codex indicat. Atqui hi omnes scissis vestib incedunt, quadragenisque diebus ieiunant, omnium Iudaeorum in captivitate degentium causâ. Habet autem Provincia illa Urbes circiter 40. oppida 200. atque castella 100. Metropolis vero et caput Thenai est, atque in Urbibus illis omnibus habitantium Iudaeorum summa, ter centum fere milia hominum continet. Aiunt vero hos esse Reuben et Gad, et dimidiam Manasse tribus, a Salmanasar Assyriorum Rege captas et hûc transmissas, aedificasseque urbes has maximas, atque ex iis locis prodeuntes bella gessisse, et gerere cum finitimis Regibus omnibus: nullumque hominem adipsos accedere posse, propter vastas solitudines 18. dierum itinere importumssimas. Duodecimus nunc agitur annus ex quo vir quidam, nomine David Elroi, ex urbe [Note: Praesumptus Messias,] Ghamaria surrexit qui capitis captivitatis illius Hhasdai, et capitis Synedrii Revi Iacob Decentis discipulus fuerat in Metropoli Baghdad, evaseratque doctissimus in lege Mosis, et in doctrinarum libris, et in omni etiam externâ sapientiâ, et in Ismaelitica lingua atque scripturâ, atque in Magorum et incantatorum libris. Hic igitur eam sibi mentem induit, ut adversus Persarum Regem arma moveret, et collectis Iudaeis iis, qui in montibus Hhapht hon habitabant, bello gentibus omnib illato, Ierosolymam usque expugnaturus peteret Id autem ut Iudaeis persuaderet, mendacibu signis usus est, affirmans a Deo sese esse missum Ierosolymam expugnandi, atque ipsos ex gentium iugo solvendi causâ: adeo ut apud multos ex Iudaeis fidem sibi conciliârit, et nomen obtinuerit Messiae ipsorum. Eius rei famâ auditâ Persarum Rex ipsum ad colloquium vocavit, quem ille intrepidus omnino adiit, et rogatus an ipse Iudaeorum Rex esset, constanter ita esse respondit, atque extemplo a Rege comprehendi, et in carcerem intrudi iussus est, quo qui Regiâ sententia includitur, per totam vitam continetur. Post triduum vero Principum et Ministrorum concilio per Regem coacto, in quo de eiusmodi rerum novarum molitione a Iudaeis initâ, consultari, agique decretum fuerat, repente David ille exsistens affuit, e carcere suâ sponte nullo homine conscio [Note: Captivitatis caput: atque Synedrioruns Primoreshuiusmodi literas. ad David conscripserunt, Scias volumus liberationis nostrae tempus nondum venisse, neque signa nostra fuisse adhuc spectata: Non enim vento fortis efficitur vir. Quamobrem.] solutus quem cum Rex vidisset, admiratus rogavit: Quisnam te huc adduxit aute carcere liberavit? cui ille respondens, sapientia, inquit, mea, et industria mea. Postremo Rex quidam Tagarmim surrexit. Zinaldin dictus, qui Persarum Regi paret, atque hic decies mille aureis nummis Davidis Elroi Socero missis, huic malo finem, occiso clam


page 62, image: s062

genero imponere persuasit: quod ille cum facturum se recepisset, Davidem domi suae in lecto cubantem, gladio confodit, atque consiliorum, et calliditatis illius vanae hic exitus fuit. Aiunt vero in illis urbibus montium Nisbor tribus Israelitarum habitare, in primâ captivitate a Salmanassar Assyriorum Rege abductas, videlicet, Dan, Zabulon, Asser et Nephthali. Sicut scritum est: Et abduxit eos in Labhlabb et Habor montes Gozen, montes Media. Horum regio ad 20 dierum iter protenditur, multis urbibus et castellis habitata, montana fere omnis, quam ex altero latere Gozen fluvius alluit. Cultores autem ipsi nullo gentium iugo subsunt; sed a Praefecto quodam reguntur, cui nomen nunc est, Ioseph Amarcala Levites. Sunt vero inter eos discipuli Sapientum, agros colunt, atque bella cum finitimis filiis Chus gerunt. Iudaei in Zeilam praeceptorum cultores sunt, et Mosis Legem observant, et Prophetas legunt. Doctrinalium vero librorum, et consuetudinis non omnino expertes. In quâ Regione (. Aethiopiâ) maximi, altissimique montes sunt, in his multi ex Israelitis habitant, nulli gentium iugo subiecti, [Note: Disterentia librorum.] habentque urbes et turres in montium dorsis exstructas, unde descendentes armatâ manu Regionem hamaght am bello infestant, quaeeadem Lubia est, ditionis Edom, quâ saepe direpta et expoliata, Israelitae in montes suos sese recipiunt, ubi a nullo mortalium bellum sibi inferendum timent. Varius alteris atque alteris mos et ritu in annuarum lectionum distributione observatur. Quippe Babylonienses consuevêre singulis hebdomadis Parassas singulas legere, eâ ratione, quae toti hispaniae sollennis est: itaque singulis annis legem absolvunt. Israelitenses vero singulas Parassas in ternos ordines dividunt, atque ita triennio legem perlegunt Utrique autem sollemni ritu bis in anno simul coniuncti, preces fundunt, die vero laetitiae legis, et diefesto latae legis. Inter hos omne, primas tenet Nathanael Primorum maximus, caputque Synedrii, qui omnibus Aegypti universitatibus prae est, atque Magistros et aedituos praeficit, est que inter primos, et familiarissimos Ministros magni Regis. Itaque Israelitae omnes per cunctas Regiones dispersi commorantur. Quicumque vero impedierit, quo minus Israel congregetur, non videbit signum bonum, neque cum Israel vivet. Quo tempore autem Deus visitabit captivitatem nostram, et exaltabit cornu Christi sui, tunc dicet unusquisque: Ego [Note: Status.] deducam Iudaeos, eosdemque ipse congregabo. Gaudete fratres nostri, quippe Divina Salus, tamquam in ictu oculi celerrima erit. Quod nisi nos metuentes dubitaremus, finem nondum adesse iam profecto congregati fuissemus. Sed tamen nondum possumus,


page 63, image: s063

quoad veniat tempus cantici, et vox turturis, et veniant legati et dicant: Semper magnificetur. Deus. etc Et confirmet super nos et illos id quod scriptum est: Et reducet et congregabit te ex omnibus populis, in quos dispersit se Deus etc. Haec in testimonium vanae fidei et spei ad ducere libuit, ex Auctore vulgo fere ignoto. De Medicis Iudaeorum. vid. Buxtorff. in Synagogâ. cap. 32.

CAP. V. Continens coniectanea; de Hebraeorum, ad Christum Salvatorem nostrum, conversione.

MUlti non suspicionem solum habent, sed et serio adseverant; iudaeos ante Mundi finem, ad Christum (communem Salvatorem) convertendos esse. Ac inprimis pro sententiâ hâc propugnatur ab iis, qui Scripturae Sacrae, mysticum anagogicumque sensum satagunt investigare. Ex compluribus, aliquam multos recensere lubet. Ita censet praepter eos, quos infra sparsim adducam, S. Bernhard. in cant. serm 79. Iohan Ferus, Theologus magnae apud me auctoritatis, in eruditâ Geneseos explicatione, ad cap. 21. fol. mihi 395. item ad cap. 27. in fin. fol. 482. et cap. 38. fol. 594. Seraphinus Firmanus contemplator excellentissimus, in Apocalyps. enarrat. cap 3. ad cap. 7. 10. 14. et 19. ubi putat, gentes pariter convertendas. Remaclus de Vaulx, in Harpocrate divino, part. 1. in quarto signo concomitante Antichristum fol. 399. Ioh. Viterbiensis, tract. d futuris Christianorum triumphis, c. 20. Vives ad S. August. 7. d. civit. Dei c. 32. quem vide. Martinus Cellarius (qui vero nomine Borrhaus dictus, Stutgardiae que natus fuit: cuius quoque vitam Melchior Adamus, inseruit vitis Germanorum Theologorum) in tract. de Operibus Dei, Argentorati Anno 1527. impresso, atque a Fabricio Capitone, praefatione luculentâ commendato. a fol. 72. usque ad libri finem Caelius Secundus Curio, Professor quondam Basileensis, tract. de Amplitudine beati Regni Dei, nuper Goudae, ac pariter Francofurti recuso, lib. 1. passim. Petrus Cunaeus, in opere illo eleganti, et omnigenâ sapientiâ referto, quo describit Rem publicam Iudaeorum, lib. 1. cap. 18. Prolixe et operose etiam, exsequitur hoc argumentum, Iustus Heurnius (Iohannis, Medici praeclarissimi, Filius) in pio admodum scripto, de legatione Evangelicâ ad Indos capessenda. cap. 4. per totum. Adstipulatur Anonymus auctor


page 64, image: s064

libelli, Anno 1608. Haidelbergae impressi; qui titulum habet, Ohnvergreiffliche betrachtung/von den letsten Merckzeichen der Welt Ende. fol. 84. et seq. cap. ult. Schadaeus, tract sing von bekehrung der Juden. ubi E. 2. in eum sensum addunt Epistolam S. Bernhardi. sperat etiam conversionem Iudaeorum, Georg. Rostius, in theolog. prognost. Vom Jüngsten Tag. k. 1. ubi etiam aliorum adducit auctoritates. Confert pariter huc tractatus Iacobi Brocardi, de primo et secundo Messiae adventu, ad Hebraeos: ubi probare conatur, Iudaeos mentem et oculos a primo Christi ad ventu avertisse, atque ad secundum tantum respexisse; refugientes quae fuerunt primi adflictiones, et amplectentes solum bonum, quod proponebatur in secundo Quâ eâdem de re, agit etiam idem, in praefat interpretat. Bibliorum, quae praefixa est mysticae et propheticae Geneseos enodationi, fol 4. ac pariter conversionis Iudaeorum, in cap. 45. et seq. mentio fitibidem.

2. De themate gravissimo hoc, Theologorum equidem est disputare; sed tamen nil impedire puto, quo minus et ego, Philologorum more, id nunc pertractem: ac nimirum plane Collectarii, seu nudi relatoris obibo vices. Tu cense et iud capie Lector. Verum haud in limine de hoc praeiudices ex eo, quod hodieque multi viri docti, et pii atque sapientes, et qui cuperent omnes homines veritatis cognitionem et salutem nancisci; parum tamen spei habent de Iudaeis, aliisque infidelibus ad Christum convertendis. Nam et Apostoli, admodum difficulter in animum admiserunt; gentes quae Patrum religione prorsus abiectâ, et proculcatâ, Idola pro Deo vivo colebant, [Note: Theodor. Bibliander. De Fatis Monach. Romanae. in praefat. b. 1. b.] ad Messiae quoque consortium pertinere. Ac ipse Divus Petrus ab errore illo prius non discessit, quam oraculo stupendo exinde revocaretur. Sed et hîc oraculis Divinis adtendere oportet; et non rationis iudicio caeco, de hominum decernere salute. Et insuper oracula illa, plerumque sunt de rebus incredibilibus; quae antequam evenerunt, nemosperarat. Clemens. 1. recognit. fol. 16. Age ergo illa consulamus!

3. Textus qui magis perspicuus eam in rem videtur; exstat apud Divum Paulum, in Epist. ad Romanos, cap. 11. vers. 25 et seq. ubi ita scribit. Nolo vos ignorare fratres, Mysterium hoc; ut non sitis vobismet ipsis sapientes (aut ne sitis intra vos ipsos elato animo) quia caecitas (seu obduratio) ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret: et sic omnis Israel salvus fieret. Sicut scriptum est: veniet ex Sion qui eripiat (vindex) et avertatimpietatem a Iacob. Et hoc illis a me testamentum, cum abstulero peccata eorum. Ex hisce lumen accenditur versiculo 12. praecedenti: Quod si delictum


page 65, image: s065

illorum, divitiae sunt mundi, et diminutio eorum divitiae gentium; quanto magis plenitudo eorum. Item vers. 15. Si enim amissio (vel reiectio) eorum reconciliatio est mundi: quae assumptio nisi vita ex mortuis? Quae Commentatores fere communiter, defuturâ adhûc Hebraeorum conversione interpretantur. haymo Episcopus Halberstattensis, Zvvinglius, Hunnius Balduinus, etc. ac item mentzer. in analys. capitis 11. ad Rom tom 11. disp. Giessens. eôque inclinare, unanimem antiquorum et recentiorum explicationem, attestatur Remacl. de Vaulx, supr. laudato loco, fol. 344. Nunc verba difficiliora aliorum tamen verbis, illustrabo.

Ex parte contingit) Obduratio non comprehendit totum Israelem, sed eius duntaxat partem. Cum quippe semper accesserint aliqui ad fideles: et ne haec quidem caecitas perpetua futura; sed venturum est tempus, quo non pauci quidam ex Israelitis, verum totus Israel (id est gens ipsa) communi consensu, ad Ecclesiam Christi aggregetur. Et hoc quidem est illud propheticum arcanum, saepissime~ apud Prophetas inculcatum; quod non vult Paulus a gentibus ignorari: ne despiciant Iudaeos, tamquam in perpetuum reiectos. Beza in adnotat. ibid.

(Plenitudo gentium) Eam tum venisse, dici potest; cum Evangelium praedicatum fuerit in toto orbe: quod arridet Caelio Secundo Curioni, d. lib. 1. fol. m. 71. qui sic scribit. Iudaeos tantisper in caecitate illâ et calamitate permansuros, donec reliquae orbis nationes ad Evangelium confluxerint, quorum tempora sunta Deo definita. Acitidem quod de Ephraimo Genes. cap. 48. vers. 19. praedicitur; eius semen plenitudinem gentium futurum: id heurnius fol. 146. et seq. cum hisce Apostoli verbis coniungit, ac potius ad Ethnicorum conversionem, eorum qui residui ad hûc sunt, quam ad numerosam eius prolem (quâ tribus Iehuda praepollebat) refert. Cum maxime vox
[Gap desc: Greek word]
, Ethnicis propria ei videatur. Salvator item noster Lucae cap 21. vers. 24. illud quod hîc Divus Paulus, gentium plenitudinem; Tempora Nationum vocat: tempus nempe dominii eorum, qui Iudaei non sunt. Qui quemadmodum Hebraei; sic et ipsi, cum iniquitas eorum matura erit, ordine suo plectentur.

Vindex) Cum dicit, veniet liberator seu vindex; nulli dubium esse potest, quin de futuro aliquo ad ventu loquatur. Et cum dicit (liberator ille) quem alium censes, quam Iesum Christum; unicum atque perpetuum sospitatorem, conservatorem atque liberatorem? praesertim cum addat, ex Sione, hoc est, ex ipsa Iudaeorum gente ad quam hoc vaticinium spectat. Quod autem vir Divinus aliquis et


page 66, image: s066

magnus a Deo mittendus sit, qui Religionem iam exstinctam, Ecclesiamque prope collapsam excitet et instauret, non a Dei more aielnum esse videtur. Solet enim Pater ille maximus, cum omnia desperata fere videntur, Ellam aliquem excitare, etc. Curio, dict. libr. 1. fol. m. 27. et sequenti.

Quae assumptio, nisi vita ex mortuis) Futurum erit, ut cum Iudaei ad Evangelium accesserint, mundus quasi reviviscat. Tum enim plenum, ac cumulatum gaudium erit mundi; cum et ipsi Iudaei, unâ cum gentibus Christum complexi, communi illâ felicitate perfruentur. Nam quamvis reconciliatio per mundum iam sit dispersa; tamen cum Iudaeorum gens, maneat adhûc in morte, nondum plane mundus revixit. Theod. Beza, in adnotat. hîc. Parilia fere de hisce, Cael. Secundus Curio habet, fol. m. 43 Omnia praesente Iesu Christo, atque eius salutari verbo, rident: eodem absente squalent, et ut poeta cecinit;

Omnia tunc rident, at si formosus Alexis
Montibus his abeat, videas et flumina sicca. etc.

4. Sunt et passim alia, innumerata fere dicta, quae hûc inclinare putantur; quorum aliquot ex ordine hîc sistam. Geneseos cap. 49. praemonet Iacob filios suos, quod eventurum ipsis sit in novissimis [Note: Heurnius, de Legat. Evangel. ad Indos. cap. 4. fol. 144. et seq.] diebus. Iehudae promittit Messiam. De Simeone et Levi, propter Messiae interfectionem, sinistra mystice inculcat. vers. 6. Dispergendis vero decem tribubus, annuntiat collectionem, quodque tandem possessores suos sint possessuri. Quâ de ipsorum victoriâ, illum in benedictione Dan agere, indicat satis suspirium illud vers. 18. Salutem tuam exspectavi DOMINE! Sic pariter et illud de Gad dictum; vers 19. quod exercitus superabit eum, at ipse superabit tandem: hoc quid aliud est, quam ab Ethnicis in captivitatem ducetur, at tandem captivantes se, captivos ducet; armis spiritualibus Dei, Messiaeque? Fortean ad hunc eventum Bileam respexit, cum ait: Numer. cap. 23. vers. 23. Secundum tempus dicetur ipsi Iacob, et Israeli. Quid operatus est Deus? Sic et Iosephi, dict. cap. 49. Geneseos. vers 26. aliaeque benedictiones, sunt aeternae; nec adhuc plene desiisse videntur. Nihil fere praegnantibus magis, magisque emphaticis verbis, ulli bi stipulatum invenitur: Benedictiones patris tui (verba sunt Iacobi ad Iosephum) praevaluerunt super benedictiones genitorum meorum; usque ad terminum collium saeculi, erunt ad caput Ioseph, etc. Insignis et clarus est in Deuteronomiolocus, cap. 30. vers. 3. Et reducet Dominus Deus tuus, captivitatem tuam, et miserebitur tui, reducet et congregabit te ex omnibus populis, quo dispergere te fecit Dominus


page 67, image: s067

Deus tuus illûc, etc. Hoc sane nondum factum, nec in reductione ex captivitate Babylonicâplene adimpletum, sed ea tantum (forsan) [Note: Diss. Paulus Fagius, in not. ad Onkeli Targum, Deut. cap. 30.] adhûc dum futurae liberationis typus fuit. arg. Nehem. cap. 1. Quod, ut puto probat dict. Deutr. cap. 30. vers. 6. Et circumcidet Dominus Deus tuus cor tuum, et cor seminis sui (seu ut habet Onkeli Chaldaeus: aufferet stultitiam cordis tui, et stultitiam cordis filiorum tuorum) ad diligendum Dominum Deum tuum, in toto corde tuo, et in toto animâ tuâ, ut vivas. Item vers. 8. Et tu reverteris, et oboedies in voce Domini, et facies omnia praecepta eius, etc. Hoc in Israeli post exilium Babylonicum factum esse, nemo facile evincet. Ac maxume quodibi habetur de cordis circumcissione aperte id pertinet ad fidem Christianam (absque quâ neminicor mundatur) et cessationem praenuntiat circum cisionis ceremonialis. Addi potest Deuteron omii caput 32. a vers. 19. usque 43. et qui ea explicat Heurnius fol. 144. sane 1. Sam. cap. 12. vers. 22. promissio quae exstat, est aeterna Psalmus 74. de captivitate Iudaeorum ultima, intelligi debet. Nam vers. 9. habetur: signa nostra non vidimus nec est amplius Propheta, etc. haec enim non intelligi videntur, de Babylonica captivitate: namquetum habuerunt Prophetas. Et tamen promittitur ibi auxilium, et liberatio tandem futura. Etiam psalmo 8. exstat. promissio talis. vid. vers. 17. usque ad fin.

5. Abundant talibus, cum primis Prophetae, 'Apud Esaiam capite 11. postquam dixisset Dominus, egressurum surculum ex radice [Note: Inst. Heurnius d. c. fol. 163.] Isai, qui futurus esset vexillum populorum, quodque eum gentes requirerent; subdit de ultimâ Iudaeorum vocatione vers. 11 etc. Et erit in die illâ, adiciet Dominus SECUNDO manum suam, ad possidendum residuum populi sui quod remanebit ab Assur, et ab Aegypto, et a Pathros, et a Chus, et ab Helam, et a Sinhar et a Chamet, et ab Insulis maris Et elevabit vexillum gentibus, et colliget expulsos Israel, et dispersos Iehuda congregabit, e quatuor alisiterrae. Ac vers. 15. et [Note: Heurnius fol. 175.] seq Et delebit anathemate Dominus linguam maris Aegypti, et agitabit manum suam super flumen, in fortitudine Spiritus sui; et percutiet eum in septem flumina, et ambulare faciet in calceamentis. Et erit strata via, residuo populi eius, qui relinquitur ab Assur; sicut fuit Israeli, in die quâ ascendit e terrâ Aegypti. Caput 27. eiusdem Esaiae, hoc idem tractare argumentum, argumento certissimo mihi est quod versiculum illius capitis 9. allegat Divus Paulus, supra laudato cap. ad Romanos 11 vers. 27. Ita Ergo vaticinatur Propheta. In die illâ visitabit Dominus, in gladio suo duro, et grandi et forti super Leviathan serpentem transeuntem; et super Leviathan serpentem tortuosum:


page 68, image: s068

et occidet cetum qui in mari. Quod interpretatur Paraphrastes Chaldaeus: de Rege, qui magnificatus est sicut Pharao, Rex primus; et super Regem, qui elevatus est sicut Senacherib Rex secundus etc. Sed explicitus est vers. 12. acseq. Et vos colligemini ad unum sigillatim, filii Israel. Et erit in die illa, clangetur in tubâ magnâ, et venient perditi in terrâ Assur, et expulsi in terram Aegypti: et incurvabunt se Domino, in monte Sanctitatis in Ierusalaim. Alius est locus Esaiae, cap. 43. vers. 5. [Note: Heurnius, fol. 160.] et seq. qui hûc conferre videtur. Alloquitur ibi Dominus Israelem: Netimeas, quia ego tecum (Chaldaeus: In adiutorium tuum erit,
[Gap desc: Greek word]
verbum meum, o( lo/gos) Ab Oriente adducam semen tuum, et ab Occidente congregabo te. Dicam Aquiloni, da; et Austro, ne prohibeas. Affer filios meos de longinquo, et filias meas ab extremo terrae, vers. 8. ac seq. Eduxi populum caecum, et nunc oculi sunt ei: surdos, et aures eis. Omnes gentes congregentur simul, et colligantur populi: etc. His gemina videntur, quae sunt in capite 45. vers. 22. et 25. Respicite ad me (Chaldaeus, ad verbum meum) et salvamini omnes fines terrae. Quia ego Deus, et non amplius. In Domino iustificabuntur, [Note: vid. Iustum Heurnium, fol. 134. et seq.] et glorificabunt se, omnes qui sunt semen Israel. Sane vix haec trahi possunt ad primitias Iudaeorum olim conversas: cum deuniversali loquatur conversione Propheta. Pertinet forsan hûc, capitis; 52. versiculus 8. Vox speculatorum tuorum, levaverunt vocem simul, praeconia dicent. Quia oculos ad oculum videbunt, cum converterit Dominus Sion. Esaiae 59. vers. 20 habeturid, quod adhûc futurae Iudaeorum illuminationis firmandae, allegat Divus Paulus Roman. 11. vers. 26. (Et veniet ad Sion redemptor, et ad redeuntes ab iniquitate in Iacob) et allegat ex versione septuaginta senum, aliquantum ab Hebraeo discrepante. Verum illustrant hanc rem maxume, quae praecedunt vers. 17. et seqq. Et induit Iustitiam sicut loricam, et galeam salutis in capite suo: induit vestimenta ultionis, et involvit pallium sicut zelum. Quasi propter retributiones! Quasi ut reddat iram hostibus suis, retributionem inimicis suis, Insularibus retributionem reddet! Et timebunt ab Occidente nomen Domini, et ab ortu Solis gloriam eius. Cum venerit veluti fluvius hostis; Spiritus Domini fugabit eum. Referunt et hûc, caput se quens 60. totum, ubi ab initio, statim. Surge illuminare, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est. Quia ecce tenebrositas operiet terram, et caligo populos, et super se orietur Dominus, et gloria eius videbitur super te. Et ambulabunt gentes in nomine tuo, et Reges in splendore ortus tui, etc.

6. Non caret Ieremiae Prophetia, sensus consimilis, vaticiniis


page 69, image: s069

multis. Capite 16. vers. 14. etc. Ecce dies venientes, dixit Dominus: et non dicetur ultra; Vivens Dominus, qui ascendere fecit filios Israel, eterrâ Aegypti: sed vivens Dominus, qui ascendere fecit filios Israel, de terrâ Aquilonis, et de terris universis, in quas expellere fecit eos. Ecce ego mittens ad piscatores multos (Apostolos hominum illos piscatores) dixit Dominus, et piscabuntur eos. Et postea. mittam ad multos venatores, et venabuntur eos, desuper omni monte, et desuper omni colle, et de foraminibus petrarum etc. Sic capite 23. vers. 3. ac seq. Ego congregabo residuum pecoris mei, de omnibus terris, quo expuli eas. Et suscitabo supereas Pastores, ac pascent eas: et non timebunt ultra. Idem capite 30. vers. 36. ac seqq. Ecce dies venientes, dixit Dominus; et convertam captivitatem populi mei Israel et Iehuda, etc. Quare vidi omnem virum (habentem) manus suas super lumbos suos, tamquam parturientem; et conversae sunt omnes facies in pallorem? Vaequia magna illa dies, nec est sicut illa, et tempus angustiae ipsi Iacob; et ab eo servabitur. Et erit in die illa, dixit Dominus Exercituum; conteram iugum eius, desuper collo tuo, et vincula tua rumpam, et non servient in eo ultra extraneis. Et servient Domino suo Deo, et David Regi suo: seu ut habet Chaldaeus; Christo filio David Regisuo Ibidem capite 3. vers. 1. et 3. habetur. In tempore illo dixit [Note: Heurnius, fol. 157. et seq. item fol. 165.] Dominus; ero in Deum universis familiis Israel, et ipsi in populum mihi erunt. A longinquo Dominus adparuit mihi, et charitate perpetuâ dilexi te: ideo adtraxi te misericordiâ: adhuc aedificabote, et aedisicaberis virgo Israel. Capite 32. vers. 37. et 39. Ecce congregans ego eos de universis terris, quo propuli eos, in furore meo. Dabo eis corunum, et viam unam, ad timendum me. omnibus diebus.

[Note: Petr. Cunaeus de Rep. Iudaeor. lib. 1. cap. ult. fol. 169.] 7. Publicavit pariter eâdem de re, etiam Ezechiel oracula quaedam: ex quibus satis clarum exstat capite 36. vers 26. etc. Ait namque suturum uti caelitus cor novum illis detur, rectioresque sensus, habitent in pectore illorum. Tunc tolletur velamen illud; quod vultui suo imposuerat Moses. Atque in hunc quidem modum, non incom mode explicantur Divi Pauli verba: 2. ad Corinth. cap. 3. vers. 16. Cum ad Dominum se verterit Israel, auferetur velamen.

8. Sed nunc levi quoque manu, loca quaedam tangam Prophetarum, quos vocant minores. Numne impletum hactenus est, quod futurum praedicit Oseas? cap. 1. versult. Et congregabuntur filii Iehuda, et filii Israel pariter: et ponent sibi caput unum, et ascendent deterra; quia magnus dies
[Gap desc: Greek word]
Izrehel, ind est, seminis Divini. Sed omni fere instantiâ maius est vaticinium eiusdem, capite 3. vers. 4. et seq. Dies multos manebunt filii Israel, absque Rege, et absque


page 70, image: s070

Principe et absque sacrificio: et absque statuâ (vid. Iudic. 18. vers. 5.) et absque Ephod, ac Teraphim. Postea revertentur filii Israel, et quaerent Dominum Deum suum, et David Regem suum: et pavebunt ad Dominum et ad bonum eius in novissimis diebus. Quod Ionathas, filius Uzielis, Chaldaeus Peraphrastes (quem Immanuel Tremelius, Latinum reddidit, ac in dedicatoriâ praesatione, interpretem optimum et apertissimum laudat) ita vertit. Tempore multo permanebunt filii Israel, absque Rege exposteris David: neque erit qui gerat Imperium in Israel, aut qui operetur sacris acceptis Deo, in Ierusalem: neque ulla erit statua in Samaria nequeullum Ephod et vates. Postea convertentur Israelitae, et studiosi erunt cultus Domini Dei sui, et parebunt Christo filio Davidis, Regi suo: submittentque saecultui Domini: ac tum immensa futura est bonitas eius, quae illis eveniet postremis diebus. Quem locum post Divum Hieronymum, de Iudaeorum conversione ad fidem Christianam in saeculi fine, subaudiunt Commentatores prisci omnes: ut attestatur Remaclus de Vaulx, in Harpocrate divino, part. 1. thesi 29 fol. 341 ac ita et locum hunc intelligit in enarrat. ibid. Haymo, Episcopus Halberstatensis: et praemaxume Fabricius Capito, in comment. quem vidisse forsan non paenitebit. Add si placet Iac. Brocard. d. advent. Christi. fol. m. 126 et seq. ac etiam fol. 135. Add. origen cap. 1. Philocal. fol. m. 56. etc. Hûc item propendere non nullis videntur verba, quae habet Amos, cap ult. vers. 14. et seq. Convertam ca pti vitatem populi mei Israel, et aedificabunt urbes desolatas, ac inhabitabunt Et plantabo eos super humum suam, et non evellentur VITRA. Parite et illa Micheae, cap. 2. vers. 12. Congregando congregabo Iacob, totum te: congregando congregabo residuum Israel etc. Ac cap. 4. vers. 6. et seq. In die illâ dixit Dominus, congregabo claudicantem et exprilsam congregabo, et quam adfeci malo. Et ponam claudicantem in residuum, et procul electam in gentem robustam etc. Quod autem ibid. vers. 8 addit Propheta: Et tu turris gregis, locus editus filia Sion, usque ad te veniet, et veniet dominium primum: regnum filiae Ierusalem. Id ita explicat Ionathas Paraphrastes. Tu vero Christe Israelis, qui obscurus lates propter peccata congregationis Zion: tibi obventurum est Regnum etc. Ecce, non ait venturum illo tempore alium (quem frustrâ iam exspectant Iudaei) Messiam: sed eum, qui propter peccata Hebraeorum illis absconditus erat, potestatem habiturum. Ac fortean alludit huc fabula, sive allegoria Iudaeorum: Messiam latere sub vili personâ, Romae. Helvicus, in Epelencho, in refutat. rationis generalis secundae et inter pauperes versari. Ricius d. thalmudica doctrina. fol. m. 271. et seq. Ita quod dicit Sephanias, cap. ults


page 71, image: s071

vers 10. Trans flumina Chus, Hetharai, filia dispersorum meorum, deferent munus meum. Hoc ita circum scribit Chaldaeus: E regionibus ultra flumina Indiae, per misericordiam revertentur exules, populi mei, qui abducti fuerant, eosque ad ducent velut oblationes. Porro, annon satis illustre vaticinium est hac de re, apud Zachariam, cap. 12. [Note: Heurnius, fol. 162. et seq.] vers. 10. Effundam super domum David, et super habitatorem Ierusalem, spiritum gratiae, et miserationum; et adspicient ad me quem transfixerunt. Tandem addo epiphonema prophetiae Malachiae, cap. ult. vers. penult. et ult. Ecce ego mitto vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et terribilis. Et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum: ne forte veniam, et terram anathemate percutiam. de quo ita in comment. scribit S. Theodoretus, Episcopus Cyrensis. Diem secundi adventus dixit; docetque item quae magnus Helias facturus sit (Chaldaeus indefinite mentionem Prophetae fecit) cum venerit: et causam quare prior venit, ostendit. Ne, inquit, vos omnes in infidelitate deprehensos, in perpetua supplicia relegem; prius veniet Helias: et vobis ô Iudaei in animum inducet, ut sine dubitatione, cum gentium fidelibus coniungamini, et redigamini in unam Ecclesiam meam. Patres vocat Iudaeos, quod priores fuerint vocati: filios vero gentes, quod post eos. Ita et reliqui Sancti Patres sem per intellexerunt malachiam; eiusque hunc locum, cum eo quod dicit Salvator noster, apud Matthaeum cap. 17. vers. 11. geminum plane reputaverunt. Elias quidem verturus est primum, et restituet omnia Ac nominatim S. Augustinus de considerat. Evang. lib. 1. cap. 21. Restituet, ait, omnia; id est, perturbatos Antichristi persecutione, in fide solidabit. Adde Remacl. de Vaulx, part. 1. in quarto signo, fol. 339 et thes. 29 fol. 345. Tumque Christum videbunt qui eum transfixerunt. Ac de Henoch et Elia vide Card. Bellarminum. late lib. 3. d. Pontif. cap. 6. et tract. contr. Angl. Regem Iacob. fol. m. 190. etc. Ricium fol. m. 272. Remacl. de vaulx. fol. 282. etc. Lud. ab Alcasar. e soc. Iesu. in Apocal. c. 11. vers. 3. notab 6.

9. Esdrae quartus liber, passim male audit; vide Cardinal. Robert. Bellarm. de verbo Dei, lib. 1. cap. ult. Tremell. et Iunii notas, in Biblia. Iac. Capella in vindic. Casanbon. lib. 2. cap 5. item lib. 3. cap. 1. fol. 63. et nunc alicubi locorum pro haeretico habetur; eundem qui Canonicum credit: quod tamen fecit Bibliander, in tract. de Fatis monarchiae Romanae, fol. 4. et seqq. Neque dubitavit S. Ambrosius, Doctor Ecclesiae primarius, testimonium petere ex 7. capite illius libri, ad fidei Christianae articulum praecipuum, de mortuorum resurrectione adstruendum. in libr. de Bono mortis. Inibi autem vaticinium exstat


page 72, image: s072

luculentum, de conversione Israelitarum, ad Iesum Christum; capite 13. praesertim vers. 32. et 39.

10. Diuturna fuit caecitas Iudaeorum, et pertinax illorum error; neque avisquam rationibus Scripturae efficere hactenus quivit, [Note: Heurnius, fol. 136. et seq. ac item fol. 141. et seq.] ut audirent quae Deusloquitur per Prophetas. Iudicio hoc quidem Dei fit singulari, et a ratione humanâ ad orando magis, quam perscrutando: sed tamen interim dubitare nemo debet, quin illorum iniquitates, diviserint hactenus inter Deum et ipsos: peccata eorum abscondere fecerunt ab iis faciem Dei, ne exaudiat eos. Mordax illa usuraria pravitas, quâ iugiter, et in hunc usque diem infames sunt, benignam ab iis Dei faciem avertit. Propter avaritiae eius iniquitatem iratus sum, et percussi eum abscondendo: ait Dominus apud Esaiam cap. 57. versu 17. Non fere populus est, qui alienus magis a virtutibus sit, quas asseclis suis Salvator noster commendat. Inimicos haut amant, in summis angustiis quibus undiquaque opprimuntur, humiles non sunt: literam adorant, spiritum ignorant etc. Delictum eorum, in durissimo adamante scriptum esse; alicubi Ieremias vates ait. Ac sane poenam ipsi suam, nec hodie deprecantur, ut et olim patres eorum, cum illud dicerent: Sanguis eius super nos sit, et super filios nostros. Cunaeus 1. de Rep. Hebrea. cap. 18. fol. 167. et seq.

11. At sunt porro non pauca, credibilem quae reddunt hanc speratam Iudaeorum conversionem; et Deum Opt. Max ad opus aliquod magnum atque admirandum, eosdem refervare, cuivis rem altius perpendenti, facile persuadent. Miserrima est conditio Iudaeorum. Dispersi, palabundi, et caeli et soli sui extorres vagantur per orbem; sine homine sine Deo, sine Rege: ut loquitur Tertullianus, apolog. cap. 21.

-- Exstirpata per omnes
Terrarum pelagique plagas tua membra feruntur:
Exiliis vagus, hûc illûc fluit antibus errat
[Note: Aurel. Pru dentius, in Apotheosi, ad fin.] Iudaeus: postquam patriâ de sede revulsus,
Supplicium pro caede luit, Christique negati
Sanguine respersus, commissa piacula solvit:
Ex quo priscorum virtus defluxit avorum.

Sed quae S. Hieronymus ad cap. 1. Sophon. digne in Iudaeos declamat, audiamus: Usque ad praesentem, inquit, diem perfidi coloni, post interfectionem servorum, et ad extremum filii Dei, excepto planctu prohibentur ingredi Ierusalem; et ut ruinam suae eis flereliceat Civitatis, pretio redimunt: ut qui quondam emerant sanguinem Christi, emant lacrimas suas. Videas in die, quo capta est a romanis, et


page 73, image: s073

diruta Ierusalem venire populum lugubrem: confluere decrepitas mulierculas et senes pannis annisque obsito, et in corporibus et in habitu suo, iram Dei dem onstrantes: congregatur turba miserorum, et patibulo Domini coruscante, ac radiante anastasi eius, de Oliveti monte quoque, crucis fulgente vexillo, plangere ruinas Templi sui: populum miserum, et tamen non esse miserabilem etc. Eorum conatus vanos, restituendi Templi, vid. apud Ruffin. hist. 10. c. pen. et ult. At vero quod in hâc ipsâ miserrimâ miseriâ conservantur, nec funditus extirpantur: magno sane miraculo non caret. haud sine mysteriosit, quod velut victimae sunt odii publici: ac tamen in toto orbe tolerantur: inter Christianos, Saracenos, ipsosque idololatras, ipsis tuta sedes est: quo privilegio nulla alia secta gaudere videtur. Marquard. [Note: Dn. Iohan. Reppler. tr. de stellâ novâ Serpent. c. 30. fol. 205. et seq.] de Susanis, tract. d. Iudaeis et usur. part. 1. c. 2 videatur I. Lipsius. in Monit. lib. 1. c. 3. n. 11. ad fin. Gens certe numerosissima est, quae tamen propagat se, etiam in summo contemptu: per infinitas persecutiones, locum tamen inter gentes invenit habitandi: idque proculdubio ex Divinâ dispositione, quae dirigit corda Regum. Et quod stupendi miraculi loco est, nostris laboribus vivit, ipsa otiosa. Itaque res ipsa clamare videtur: gentem hanc, etiamnum hodie in parte esse providentiae Divinae: quâ factum, ut cum omnes nationes, invicem permixtae fint atque confusae (adeo ut paucissimae familiae, originem repetant a millesimo anno) soli restent Iudaei, quorum notitia mundo sit coaeva. Tot persequutionibus in orbe Christiano debellati: adhûc tamen ibi restant. Et profecto Divus quoque Paulus veneratur eos, et laudibus magnifice effert etiam sic errantes. Ait enim: Qucrum est adoptio et [Note: Cunae I de Rep. Hebr. c. ult. fol. 170. etc.] gloria, et foedera, et legis constitutio, et cultus divinus et promissiones: quorum sunt Patres. et ex quibus Christus est quod ad carnem attinet. Sunt quidem, fateor, hodie vernili atque illiberali ingenio cuncti, neque si vitam eorum aut studia intueâre, quicquam magnopere reperias, quod sit magnis atque erectis animis dignum. Sed nos eius rei causam non miremur: habent enim haec quendam velut orbem: ut, quem ad modum temporum vices, ita et morum, vertantur. Certe qui dies illis candidam libertatis lucem abstulit, imperiumque de eorum excussit manibus, idem ille ingenuos quoque spiritus eorum perdomuit, nihil ut amplius habeant nunc vividi vigo. is. Et tales pariter fuerunt sub Aegyptiacâ captivitate: viles, serviles, quique libertatem divinitus oblatam, recusarunt, nec obtrusam sat mascule adpraehenderunt. Sola gratia divina est, quae animos, famam et industriam addit: quâ se subtrahente, omnia illa cadunt: eâ redeunte, repullulascunt. Hanc consuetudinem Dominus, ve ut perpetuam


page 74, image: s074

servat, ut priusquam absolute impleat sua promissa: ita omnia in diversum, tentandae ac probandae fidei nostrae, et suae potentiae declarandae caussâ, dilabi permittat: ut nil minus sperari possit, quam id quod promiserit fore. Mart. Cellar. de operib. Dei fol. 78. Sane subitaneam et insperatam hanc fore immutationem, ex Esa. cap. 66. v. 6. Heurnius colligit, fol. 159. Quis audivit sicut hoc, quis vidit sicut haec? Numquid est parta terra in die una? Num parietur gens vice unâ? Quia parturivit et etiam peperit Sion filios suos.

11. Huius porro futurae illuminationis, testimonium et foedus esse reputatur, quod apud Esaiam cap. 59. vers. 21. Iehova inquit. Hoc pactum meum cum eis: Spiritus meus qui est super te, et verba mea quae posui in ore tuo, non recedent de ore tuo, et de ore seminis tui, et de ore seminis seminis tui, ex nunc, et usque in saeculum. Unde non inscite Christianae Ecclesiae Thesaurarii, dicuntur ab Augustino. l. de doctrinâ Christiana, et super Psalm. 58. Ipsisque credita esse eloquia Dei, attestatur Div. Paulus. Rom. 3. S. Augustinus, super Psal. 41. Capsarios nostros indigitat, qui studentibus nobis codices portent Sicque fortem haud audiendi sunt illi, qui dicunt: eos corrupisse Hebraicum sacrorum librorum textum: quod multis probat marc. Marin Brixianus, in praefat. Arcae Noae. et consensum praebet Bened. Arias Montanus, in comment de variâ Hebraicorum librorum scriptione. Acquod quidem eruditissimus Bellarminus, de verbo Dei, lib. 2. cap. 2. Iudaeos in odium Christianae fidei studiose Biblia depravisse negat: Hebraeum tamen fontem turbidum aliquibus in locis esse, evincere satagit: fit id magis, ut puto, eorum odio, qui temere culpant versionem Hieronymianam: quam ut ferio id velle videatur. vid. Ioban. Wovveri Syntagm. d. Biblior. interpret. cap. 12. et de integritate Hebr. textus, vid. Helvicum [Note: Cunaeus. lib. 1. de Rep. Hebraeor. cap. ult. fol. 173 et seqq. multis. Ioh. Buxtorst in com. Masorae hist. cap. 2. et 20.] in vindiciis locor. Sixt. Amamam, in censur. vers. vulgatae. in prolegom. fol. ult. Uno ore Christiani, Hebraicâ eruditione altius imbuti fatentur: admirabilem priscorum Hebraeorum diligentiam, ardentissimum circa conservationem textus verbi Dei Zelum, inimitabile, et sine exemplo in ulla totius mundi gente, studium fuisse: nec post laborem illum quem praestiterunt Masorethae, possibile esse, ut ceciderit vel cadere possit mutatio aut depravatio quaedam, ullo modo in ullos biblicos libros. Non sic contigisse ulli genti, cum nec Chaldaeorum, Dn. Schikard in Bechinat fol. 22. nec Graecorum, nec Romanorum, aliorumque populorum libris, hanc felicitatem obtigisse videamus. De Masora, vid. Dn. Schikard. in Bechinat. fol. 45. etc. itemfol. 50. et Dn. Buxtorff. in Tebertad. sed tamen S. Iustinus, contra Tryphon. prodit, Iudaeos falsificâsse scripturas. Ita ille quaedam refert ex Isaia, quae nunc


page 75, image: s075

non habentur. Bellarmin. lib. 4. d. Christo c. 13. Aitque idem S. Martyr: Iudaeos abrasisse descensum Christi ad inferos. Bellarm. d. lib. c 14. adde Serrar. e Soc. Iesu. in prolegomen. Bibl. fol. 71. et seqq. multis. Tertullianus adv. Iudaeos. item advers. Marcion. lib. 3. et S. Augustinus in Psal. 95. Dominus regnavit a ligno. Sed hîc patres errarunt, aut aliud mysterium in versione subest: quia nec Hieron. nec nostra Graeca versio, hunclocum habent. vid. Schindler. Lex. in verb.
[Gap desc: Greek word]
et add. Fuller. lib. 3. cap. 13. Bellarminus 2. d. verbo Dei c. 13. et grass. in com. Psalm. inibi multa, per litterarum transponsitionem mutata esse tradit, magisque integram esse Lectionum 70. Interpretum, et huic, quo ad Psalmos convenientem vulgatam. Quidam dicunt etiam Iudaeos locum aliquem Matthaei corrupisse. vid. Crocii notas ad Marsil. Ficinum d. Relig. Christ. fol. 292. Ita et erasum a quibusdam fuit, quod exstat in epist. Iohan. Omnisspiritus qui solvit Iesum, non est a Deo. hist. Tripart. 12. cap. 4.

[Note: Iust, Heurnius de legat. Evangelica, c. 1. â princ.] Sunt item, qui signa temporis, quo haec futura conversiosit, notant. Nempe cum promanabit ad extremos Orbis fines, dominium fidei Christianae: Deus, confluentibus ad messiae vexilla gentibus, Iudaeis ostendet gloriam potentiae suae, in Evangelio Christi: quos hâc ratione provocaturus est ad aemulationem; aperturusque oculos excaecatorum, ut videant tandem mirabilia Messiae sui Iesu. Sicque (ut quidam putant) cum laborabitur in adducendis reliquiis ethnicorum, ad verum Dei cultum; tum convertentur Iudaei. Constat certe inter omnes, hanc Iudaeorum felicitatem, temporibus extremis, [Note: Heurnius, d. tract. c. 4. fol. 136. heurnius. fol. 143. ac vid eund. fol. 179. Auct. den Vnvergreifflichem Betrachtung/ von dem Merchzeichen der Welt Bude. fol. 87.] et consummationi omnium esse destinatam. Namque apud Danielem, cap. ult. vers. 7. Angelus iurat; cum consummata fuerit dispersio manus populi sanctitatis, consummatum quoqueiri illa universa, quae prius futura praenuntia vit. Dn. Kepplerus, de stella novâ Serpent. fol. 206. in genere omnes hodiernas inter Christianos usitatas contentiones, cultusque differentiam, eo vergere opinatur; ut ex mutuâ ruinâ, occasio sit convertendorum hinc Indorum, inde Iudaeorum et Turcarum. Aversati sunt Iudaei Christum, et gentibuseum tradiderunt: at, cum hi nihilo illis meliores, contumeliis adfectum corpus eius (Ecclesiam scilicet veram) persequi, et occidete etiam fuerint ausi: resurget rursus Dominus, et peculiariter se iudaeis revelabit; eos ad Regni sui amplificationem emittendo. Hoc nunc instare tempus, Atheismus in multis, illud credendi praebet argumentum.

[Note: Heurnius, fol. 148. 151. 163. et seqq.] 13. Determinate magis quam alii argumentum hoc Heurnius tractat: ac censet, eum ordinem futurum in reconciliatione Iudaeorum: ut primum decem tribus ab Assyriis abductae, ad messiam se ad


page 76, image: s076

plicaturae sint; quibus deinceps Iehudae et Beniamin sequatur. Ac hinc forsan et Iudaei, sibi maxima quaeque de illis fratribus suis pollicentur: de iisque videri potest Cunaeus lib. 1. d. Rep. Hebr. cap. 8. fol. 66. [Note: Heurnius, fol. 168. et seq.] etc. ac quoque cap. 10. Eosdemque israelitas, etiam gentes ad fidem vocaturos; colligunt nonnulli, ex Divi Pauli verbis, Roman. 1 L vers. 15 cum ait: futuram Israelis assumprionem, ex mortuis vitam; hoc est, vivam potentiam Spiritus Sancti, ex mortuis Iudaeis erumpentem; efficacem ad reliquos Ethnicos convertendos, per Regni Caelorum annuntiationem. Ad quod etiam adducunt Esaiae cap. 66. vers. 18. Ego (visitabo) opera eorum, et cogitationes eorum, cum venero ad congregandum omnes gentes et linguas. etc. Porro Iudaeorum reliquias conversas, et cum Ethnicorum Ecclesiâ unitas; insultibus adversariorum Dei restituros, et Antichristum (omnes scilicet qui Christi nomen subdole profitentur eius tamen legem et vitae normam sequi dedignantur) oppugnaturos; Heurnius coniectat fol. 176. et sequent. Ac quoque de hisce Iudaeis iam factis Christianis, scribit Seraphinus Firmanus, in Apocalyps. fol. m. 666. Erunt hi prae ceteris omnibus fidelissimi, castissimi, singularique praedotati privilegio: ut quemadmodum eo elegit Deus ex sanguine, suae fun damentum Ecclesiae, ita et ex eodem coronidem illi imponat, structuramque perficiat. Qua de re etiam ita Heurnius scribit, fol. 171. (ac quqove eund. vide, fol. 172. et seq.) Ut in primâ gentilium vocatione, maior Ecclesiae gloria fuit in Europa, eamque respicientibus. Asiae oris (id est iis orbis partibus, quas inter insulas, maritimaque loca, Iudaei veteres recensebant) quam vel in Assyria vel Persiâ vel Arabiâ; quae ipsis terra continua, et interior proprie dicebatur: sic iam speciosior longe sponsa Christi promittitur, iis in locis, quas ut insulas navibus adire cogimur, quam eam in his habeamus, quae nobis vicinae sunt aut contiguae. Eoque erit, in novella illa. Ecclesia, Iudaeorum, ubi accesserint, gloria illustrior; quod Ethnicis atrium templi exterius, conculcantibus, ipsi intima Sacrariiadyta inha bitaturi sint; et summorum mysteriorum cognitione fruit uri: [Note: Mart. Cellarius, fol. 83. b.] cum arca Testamenti in Dei templo, conspicua fiet.

14. Verum longe aliâ ratione Messiam nacturus est Israel, quam ab eo exspectatur, (namque hâc in parte Millenarii sunt. Euseb. hist. Eccl. 7. c. 22.) aut qualem oracula Sibyllina, restitutionem praedicunt. fol. m. 198. 201. 322. aut Thomas Brigthmannus fingit ad Apocalyps. 16. v. 12. Etenim Iudaei et consimiles, omnia, vel pleraque carnalia exspectant, sed falsus Israel, in bonum suum, spe ac opinione suâ, omnia spiritualia recuparabit. Ac forsan etiam nimis humane loquuntur, qui multa dicunt[Note: Anonymus, in praefat. quae praefixa est Epistolae Fr. Rogerii] de Turcâ, per Israelitas in terrâ Canaan


page 77, image: s077

[Note: Baconis, de secretis operil, artis et naturae.] funditus exscindendo: aut qui de Templi novi aedisicatione, Regnoque terreno, spem habent. Gladius vigebit, non viri, sed verbi Divini et gladius non hominis, sed Spiritus Dei vid. Oecolampad in Daniel. cap. 2. vers. 45. ubi tamen dum metuit, ne in Chiliastarum transeat castra, in aliud extremum tendit, nimisque hanc Iudaeorum spem restringere videtur. quod et fecit C. Schvvenckfeld. Epistolaris tom. 1. epist. 23. fol. 175. etc. et epist. 71. fol 478. etc. ut quoque Iohan. Bunderlin Linzensis, In der gemeinen Berechnung/vber der H. Schrifft innhalt art, 2. lit. F. 5. add Bibliandrum de Fatis Monarch. Rom. in praefat b. 1. b. Concludo haec monito Mart. Lutheri non imprudenti; tract. Daß Jesus Christus ein geborner Jud sey. Ich hoff/wann man mit den Juden freundlich handelt / vnd auß der H. Schrifft sie seuberlich vnderweiset / es solten ihr vil rechte Christen werden/vnnd wider zu ihrer Bätter der Propheten vnd Patriarchen glauben tretten: davon sie nur weiter geschreckt werden / wann man ihr ding verwürsst/vnnd so gar nichts will sein lassen / vnd handele nur mit Hochmut vnnd Verachtung gegen sie. Wann die Apostel/die auch Inden waren/also hetten mit vns Heyden gehandlet / wie wir Heyden mit den Juden / es wereniekem Christ vnder den Heyden worden. Sed hoc negligere videntur nostrates: et audio tamen, Romae, non absque successu felici, in usu esse. Faxit Deus, ut omnium corda et ora confiteantur Iesum: Deique nostri triunius nomen, in omnibus mundi partibus sancitficetur; ac in omni terra voluntas eius fiat, sicut et in caelo.

CAP. VI. De Advenis et Peregrinis.

ADvenam seu Peregrium in civitate, Graeci a)/poikon, id est, domo Profectum, seu Colonum advenientem appellant. l. 239. § 4. d. verb. signif. Ii transe undi solum et hospitandi commoditatem, in civitate tenent: horumque quo plus sunt in civitate; eo minus ea civitas, seu communis caetus dici meretur. Et inde adventitiam illorum otiosorum hominum multitudinem, eleganter faecem civitatis nominat Cicero: ut quae nulli prosit, multos autem oneret. vid. Keckermann. disputat. pract 33 problem. 1. Horum iniusta oppressio, ubique prohibetur, in sacro sanctâ scripturâ. Drusius, ad loc. Levit cap. 68. Canonhiero. 2. dell' introduzz. cap. 7. Sicque Loth, maluit proprias filias, quam hospites violari. Genes. 19. vers. 8. Ac item hospitii ius, apud Germanos nostros et iam olim sacrosanctum fuit. Dn Lans. in consultat. fol. 71. Et humanae cognationi, quae inter homines est repugnat quod


page 78, image: s078

olim Romani, peregrinum pro hoste sumebant: Varro et Cicero, in offic. adeo ut et caputs, cum bellum non esset, fieret servus; l. 5. §. 1. de captiv. et postlim. nisi quis expopulo foederato esset, quem tunc Hospitem dicebant. Nunc rectecommuni gentium humanitatis usu, tantum sunt hostes, qui olim perduelles: quibus scilicet publice Bellum est indictum. l. 234. d. verb. 5.

II.

De Mendicis vagis, et extorribus quid sit sentiendum; et an ii in Republicâ tolerandi? haut immerito disputatur. Sane mendicos, etiamsi validi et otiosi sint (.aut etiam suâ culpâ ad mendicitatem redacti, Menoch. arbitr. cap. 182. num. 42.) a privatis indifferenter expelli vel negligi, si praesertim a Magistratu negligantur, impium esse videtur. Et consert hûc text. in Salomon Ecclesiast. cap. 11. a princ. Etenim quemadmodum non sufficit, malenficiis certas esse constitutas poenas: sed curare debet Politicus, ne homines peccent, ad peccandumve, adigantur: quod sapienter in Utopiâ sua monet. stultorum ille sapientissimus: Ita huic nostro malo, haud conveniens videtur esse Medicina, si homines eiusmodi fame coercere velimus: sed potius, ne ad mendicitatem perveniant procurandum: iis qui sibimetipsis consulere nequeunt, Principali prov identiâ est prospiciendum. Hâc de reper discursum consulatur Heigius, part. 2. quaest. 27. Hoennonius. disputat. polit. 6. thes. 18. d. Keckermann. disputat. practic. 30. problem. 12. Timpler. 1. polit. 5. quaest. 16. Isac. Pontanus. in hist. urb. Amstelodamens lib. 2. cap. 1. et seqq. Iohann. Ludovicus Vives, tracta, de subventio. pauperum, sive de humanis necessitatibus. August. Thuanus. histor. lib 3. fol. 59. Chimaera sive Phantasma Mendicorum. Drusius, ad loc. Deuteron cap. 73. Lather. de censu. fol. 984. Gerhard. loco de Magistr. num. 228. Camerar. centur. 2. cap. 74. Montaigne, des essais fol. m. 181. Zepper. 4. de Legib Mosaic. cap. ult. Forster. disput ad Decalog. decad. 3 problem. 3. Negelm vom Burgerlichen Standt/part. 1. cap. 3. Cassan der epist. 41. M. Georg. Rollhagen. in der Leichpredigt deß Reichen Manns/Le Grand Aulmosnier de France. Certe pauperes non sunt examinandi, non prohibendi Didac. Stell. 1. de contempt. Mund. cap. 52. et seq. Grasser. in Theolog. Mystic. fol. 111. Et fuisse etiam Homeri tempore ostiatim mendicantes, adparet ex lib. Odyss. 17. Nec ideo adprobare possum Dn. Dieterici sententiam, nimis rigidam, quam promit in contion. Vom Gassen Bettel. et magis placet opinatio Oecolampadii, in epistoli quâdam hâc de re singul. quae, ni fallor, inserta est epistol. Zvvinglii Praeclare Rembertus Episcopus Bremensis: Non est, inquiebat, haesitandum, cunctis subvenire pauperibus: quia in quo sit Christus, seu quando ad nos venit, ignoramus. Alb. Crantzius. 2.


page 79, image: s079

Metropol. 11. In histor. Tripartit. lib. 12. cap. 2. Atticus quidam eos maxxme eleemosynâ dignos censet qui petere non audent. De Eleemosynae necessitate et effectibus, pulchra etiam nonnulla habet Ludov. Granatens. in florib part. 2. cap. 4 fol. 115. Lactant. 6. c. 11. Eccard. beim Teutschen Faulero. fol. m. 288. etc. Botero d. detti. fol. m 146. b. etc. vid. Oration. Nyssae. d. pauperib. am indis. in orthodoxiâ. m. tom. 2. fol. 1781. Et eos, qui perfunctorie pauperibus aliquid largiuntur, saltem ne moriantur; salse ridet Boccatius, giornata 1. novell. 6 Cracoviae Episcopus quidam, plus olim pauperibus dedit, quam ex reditibus percipiebat, et tamen sat commode vivebat. Guyon. tom. 3. lib. 2. cap. 22. Est et Eleemosyna vere realis: quae non fit elargitione exiguae et superfluae pecuniae summae: sed visitando carceratos, aegros, quam etiam pauperrimus largiri potest. Pauperes, cum quid a nobis petunt, minime petuntid, quod est nostrum: sed quod ipsis nos debemus. vid. Paracels. d. bon et mala fortuna tom. 2. fol. 209. ubi edocet: Divitias ideo nobis datas, ut pauperibus dentur. Unde in capitulis Patrum, fol. m. 52. ita Rabbi Eleazar dicit: Da ei de suo quoniâ tu et quaecumque habes illius sunt. Et qui uni ex minimis beneficium confert, id ipsi facit Christo. Da itaque pauperibus quod accipias, sere quod metas, sparge quod colligas:

Extra fortunam est qui cquid donatur egenis:
Quas dederis, solas semper habebis opes.

De origine Hospitalium, vid. Guyon. 2. cap. 16. De Gazophylacio pulchre B. Paulinus. epist. 34. Sed tamen validi mendicatnes, a Magistratu commodis operis sunt exercendi. vid. Muret var. 13. cap. 4. et de mendicis validis, ex Ansegiso, vide Wolff. 1. fol. 244. Nec certe apud Saracenos negligitur pauperum cura. In Urbe Bagdad, Calipha, magnas domos aedifica vit et fora, atque etiam Xenodochia, aegrotantibus pauperibus idonea: numeranturque ibidem 60 fere Medicorum Apothecae, omnibus necessariis aromatum, medicamentorum, et aliarum opportunarum rerum generibus ex Regiâ domo allatis abunde omnes instructae. Exhibetur itaque aegrotantibus cunctis, eo deductis regio sumptu, quicquid ad Medicinam et victum atque integram curationem commodum esse censetur, donec confirmari contingat. Est praeterea eodem in loco Palatium, quod Paralamaraphthan dicitur hoc est, domus Misericoridae, furiosis omnibus in regione inventis, includendis, et vinciendis, et curandis destinatum. Haec omnia Eleemosynae ac beneficii causâ a Rege illo instituta sunt, conferendi communiter omnibus eo venientibus, qui videlicet insaniâ, vel alio morbo laborent. Itinerar. Beniamin. Abdelmelecus (.cum quo


page 80, image: s080

Sebastianus Portugalliae Rex conflixit.) Xenodochium, pro aegrotis Christianis iuxta templum Marocense aedificavit, et multis reditibus donavit. Hist. Bell Afric Portugal. Regis Sebast ult. c ult In Turciâ, non hospitia sunt, ubi divertant peregrinantes: sed hos pitalia magna Bellon. 1. cap. 59. Les Turcs estiment grande aumosne, et merite de metre de l'eau sur les grands chemins pour abbreuver les passants. Idem. 2. cap. 25. De Amadei IX. Sabaudiae Ducis, in pauperes prodigalitate. vide Vanderburch. in eius vitâ. et Stumpff 11. c. ult. Secoursd' un Prince, nomme Heridice, envers les pavures, autemps de lafamine. Paradin. 2. c. 3. et seq. hist. Lugdun. Puis que nous avons commun, avec les Pavures le naistre, et le mourir, le biore et le manger nous doit estre commun aussi avec eux. Idem. 2. cap. 97. Institution de l'ausmosne generale, facite enla Cite de lyon. vid. eund. Paradin. 3. cap. 18. De Iohanne Eleemosinario, consule Stumpff. tom. 2. fol. 86. b. Carolus Magnus, quoti die cibum praebebat aliquot pauperibus. vid Girard. fol. 271. De Legibus tandem severissimis Islandorum, contra mendicos vagos, vid. Arngrimum lonam, dereb. Island 1 cap. 7. fol. 67. etc. De ordinatione quâdam Gallicanâ, concernente mendicos, vid. Mercur. Francois. tom. 2. fol. 904. De mendicis Iudaeorum. vide Serrar. e Societ Iesu, in Rabbinis, scrupulo 38. et seq. Quomodo tractentur in Chinâ, vid. Hist. Gall. dela Chine. 2. cap. 10.

III.

Alia est Zigarorum sive Attinganorum conditio: quise Aegyptios dicunt Hi nihil aliud sunt, quam manipulus furum, et col luvies oti sorum ac fraudulentorum hominum: ex variis nationibus, non ita remotis collecta. Camerar, centur. 1. meditat. historicar c. 17. 2 cap. 75. Delrio. contra Magos, lib. 4. fol. 538. etc Pasquier. 4. desrecherch. 17. Guyon. tom. 2. lib 3. cap. 7. Gerhard d. Magistr. num. 227. Keckerman. disputat. 32. problem 2. Michael. Heberer. tract. cui titulus, Servitus Aegyptiaca. Pierre Bellon. lib. 2. cap. 41. Iohann Stumpff. In der Schweitzer Chronick. lib. ult. c. 10. Sebastian. Munster. in der Cosmography. 3. cap. 5. Hi in Wurtembergico Ducatu non feruntur, quia olim Ducem Eberhardum, Sultano prodiderunt Crusius, part. 3. fol. 426. ac in Galliâ paucos ante annos fuerunt pulsi. Mercur. Franc. tom. 2. fol. 318.

IV.

Quamvis etiam quidam concedant, ut Turcae, Saraceni, et similes, commerciorum causâ liberum habeant aditum: iisque portus et itinera debeant patere: cautiones tamen hîc adhibendae sunt certae. de quibus Keckerman. disput. 31. problem. 7. Hinc societati Hanseaticae, Londini in Angliâ, Bergae in Norvvegiâ, Brugis in Flandriâ, et Neogardiae Collegia fuerunt. Chytrae. Chron. Saxon. l. 23.


page 81, image: s081

Et Anno 82. ab Antuerpiensibus Turcae petiverunt, octodecim Mercatorum collegium, ipsis permittere velint. Chytr. lib. 25. Sic et Veneti ac Galli, passim in Turcico Imperio Consules habent. Cotovicus. in Itinerar. fol. 414. Quae res, ex usu et conditione cuius que Rei publicae est diiudicanda. Civitas enim negotiationibus dedita, hospitalitati, et ut ius aequâ lance, tam civibus quam peregrinis administretur, quam maxume curare debet: quo nomine mire commendatur Francofurtum ab Henrico Stephano, in encom. Nundinar. Francofurtens fol. 9. Contre les gens, sans adveu, et vagabonds. vid. Paradin. histori. d. Lyon. 3. cap. 41.

V.

Pariter vero et peregrini, Rei publicae in quâ versantur, multis subiciuntur modis: dum nimirum statutis et legibus in peregrinos latis, parere tenentur (.ut contra Bodinum, recte defendit Kirchner, disputat. d. Republ. 7. thes. 26. Moditius, §. Lex dubitat. 27.) puta, ne alieni Regni scrutentur arcana; l. 4. C. d. commerc. ut certo tempore civitate exeant. Seldem, in Iano Anglor. fol. 116. ut nomen et locum hospitii indicent: et quae his similia sunt. Quaeri hîc potest; An naves peregrinorum retineri queant, ad vim hostium propulsandam? quod hodie faciunt Hispani ac Angli, et olim fecit Burgundus. Cominaeus, lib. 3. cap. 5. fol. m. 212. Hûc quoque spectat, quod peregrini noluerunt in genua adstantes, salutare Galliae Reginam. Pierre Matthieu, lib 3. fol. m. 675. Item, si quis moriatur in territorio peregrino, non succeditur ei exiure loci, ubi moritur: sed ubi domicilium habet. Schultes, quaest. practic. 24. et 48. lib. 1. Quaesitum memini, an alicui possit prohiberi, ne commoretur in loco aliquo? Ruland. decis. Iur. controv. quaest. 27. Et puto, talia valere statuta generalia, non odio certae alicuius personae inducta. Quemadmodum etiam multis in locis usu est receptum, das ein Gast/in dem Würthshauß zehren muß/vnnd keineygen Rauch haben darss. De matrimonio peregrini. vid. Sanchez. d. matrim. tom. 3. disputat. 16.

CAP. VII. Quomodo Peregrini Forum sortiantur, ratione loci, ubi versantur?

EXpeditum itidem est, ratione criminis adeo quem in loco delicti perpertrati Forum sortiri, ut ibidem puniri possit: licet domicilium habeat. Nec potest reus declinare forum Iudicis, in cuius territorio deliquit. lib. 1. et auth. quâ in Provinciâ. C. ubi de crimin. et ibi Herman. Vult. cap. licet ratione extr. de for. competent.


page 82, image: s082

Didac. Covarruv. practic. quaest. 11. num. 3. Hinc est iure constitutum, ut si cognoscatur, delinquentem in aliquâ Provinciâ degere; Iudex criminis admissi, literas mittere debeatad Iudicem illius territorii, in quo delinquens domicilium habet (. vel ubicumque inveniatur; quia fugitivus ubique domicilium habere censetur.) ut in subsidium iuris, vel citatum ad comparen dum admoneat; vel ut ipse huius modi criminosum deprehendere, et ad eos, apud quos crimen contractum ostenditur, transmittere velit, suppliciis legitimis subiciendum. Novell. 134. cap. 5. Panormitan. c. fin. num. 6. extr. d for. competent. Rauchbar. 1. quaest. ult. Peguera decis. 2. et 66. utnempe qui eum delinquere viderunt, videant etiam eundem puniri.

II.

Ac licet hodie remissiones, de consuetudine, non habeant locum, cum quaelibet civitas suos habeat terminos, et quasi separatam Rem publicam constituere censeatur: quam rationem recte perpendit Castrens ad l. 1. C. ubi de crim. agi opori. num. 3. vers. in glossa secunda quem allegat et adprobat Vulteius, ad d. l. sub num. 42. Obrecht. lib 2 de Iurisdict. cap. 10. num. 82. etc. Attamen in Germaniâ, et aliis provinciis, plerumque solet in atrocioribus delictis, propter exemplum, ad locum criminis precario et iure amicitiae, vicinitatisque, adhûc fieri remissio: idque sub antigrapho, sive literis, ut vocant, reversalibus; auss einen Reverß oder bekandtnuß / ipsius Magistratus, aut Domini, qui remissionem petit: quod videlicet huius modi remissio, remittentis Iurisdictioni nullâ ex parte sit nocitura. Gail. 1. de Pac. Public. cap. 16. num. 30. Matth. Stephan. 1. de Iurisdict. cap. 30. num. 13. et seqq. Arnold. de Rayger. in process. Iudiciar. disputat. 1. thes. 82. Wesenbec. consil. 167. Thoming. decis. 5. Hunnius, in discurs. crimin. thes. 26. et multis seqq. Kopen. decis. 43 An autem Elector, ex privilegio singulari, avocare possit subiditos suos alibi delinquentes, vid. Arum. ad Aur. Bull. fol. 225.

III.

Iudex vero loci delicti, adversus delinquentem in suo territorio constitutum, ad omnes iuris effectus iurisdictionem habet: hoc est non solum in personam delinquentis; sed eius etiam bona alibi exsistentia c postulasti. ubi Canonistae. extr. de for. competent. Adnotation ad Consil Cravett. 918. Sane si per contractum in alio territorio perfectum, alienare et transferre quis sua bona potest: cur non etiam per delictum? Ac item per consequentiam. venit amissio bonorum. Ergo, accessorium sequitur principale. Et consequitur in delinquentem ius puniendi ob delictum perpetratum Iudex: etsi delinqueus in dignitate sit constitutus, atque iudice loci delicti, maior exsistat. Etenim superior, extra provinciam suam delinquens, privatus


page 83, image: s083

censetur. l. 3. ff. de offic. Praesid. et notat Panormitan. in c. fin. num. 6. extr. supr. d. tit. vid. tamen tit. Cod. ubi Senator. vel Clariss item, l. 14. de Iurisdict. Verum posterior haec lex non loquitur de Iuris dictione territorio inhaerente: sed de eâ, quae nomine Principis, haut iure proprio exercetur. Et quod attinet priorem: dico, Clarissimos, Senatoresque Romanos nos non habere. Ergo, non entis nullae sunt qualitates. An ergo Comes, Baro etc. qui privilegium habet Austregarum, eo gaudet: si in alterius territorio delinquat? Affirmat Ilico Ummius, disputation ad process. 4. num. 9. in sin. et num. 51. Sed ratio generalis theseos, adhûc militare videtur. Et vide hâc de quaestione Cothman. vol. 5. consil. 2. a princ. At dicis, Austregas ad causas criminales pertinere. vid. Arumae. ad Aur. Bullam. discurs. 5. thes. 12. Resp. Primo hoc est incertum (.namque Ius Austregarum, insertum est Camerali ordinationi: quae non pertinet ad causas criminales, et Iudices Austregales sunt quasi arbitri, qui non habent Imperium merum in parem.) et posito ita esse; tamen hoc fallit in casu, ubi delinquens in alio territorrio fuit deprehensus. vid. Vulteium. d tit. Cod. ubi Senatores, vel Clariss. in fin. Petr. Denais. in assert. Iurisdict. Cameral. fol. 18. Caspar. Ziegler. §. Austregae. conclus. 3. in limit. fol. 81. Zanger. de Exception. tit. de incompetent. fori. Sic etiam cessant die Außträg/si Status habeat in alterius Status territorio bona, eorumque nomine conveniatur. Fere similis quaestio est; An exemptus delinquens in territorio ordinarii, puniri queat? quam tracta Chokier. de exemption. part. ult. quaest. 33.

IV.

Hactenus decucta suggerunt causam, cur spreta quondam fuerit, Mariae Scotorum Reginae exceptio: quae licet in Angliâ, in publicae tranquillitatis praeiudicium, quam plurima molita fuerit, (ut accusatores praetendebant.) nihilominus tamen eo privilegio, quo in suo Regno gaudebat pariter et in Angliâ fruisci voluit. quâ de re videatur Emanuel Meteranus, lib. 13. et Pierre Matthieu, en l' histoire des dernieres troubles. lib. 2. fol. 59. Reveille Matin. Dial. 2. Memoires de la Ligue. tom. 1. fol. 451. Christoph. Forstner. hypomnem. n. 23. Capti tamen Reges, in bello etiam iviusto, non sunt occidendi. Mornaeus, in Myster. iniquit. et Pandulph. Collenut. in histor. Neapol. lib. 4. ad fin. ubi de Conradino Sueviae Duce agunt. ac dixi in tractat. de bello. adde etiam Cisneri orationem singularem, de hoc Conradino, eiusdem operib. Philologicis insertam. Guyon tom. 2. d. divers. lecons. lib. 4. c. 18. Pasquier. 5. d. recherch. 5. cap. 14. Crusius, in Suevic. Horum nonnulli Conradinum excusant, alii accusant: quidam etiam processum, et iurisdictionem contro versam reddunt. Sed certe rectius fecit


page 84, image: s084

Constantina Siciliae Regina, quae captivum Iuvenem Regem dimisit: in honorem Dominicae passionis. Collenut. fol. m. 298.

V.

Exeodem fonte et illud promanat: quod Legati, quamvis prae ceteris hospitibus, insignia privilegia habere censeantur; nihilominus tamen, si in praeiudicium Rei publicae, in cuius territorio versantur aliquid fuerint moliti, et speculatorem magis, quam Legatum agant: omnia statim eiusmodi amittant iura; eisque perduellionis dies dici queat, aliaeque actiones poenales adversus eos intentari. Carolus Paschalius, in Legato. cap. 74. et seqq. Kirchner. d. Legato. lib. 2. cap. 1. num. 14. etc. Keckerman. disputat. practic. 33. problem. 11. et seq. post Gregor Tholosanum, Velsten. decad. 10. thes. 6. et eius rei momorbaile acnuperum exemplum habet Mercure Francois, tom. 1. fol. 14. add. Arumaeum, discurs. d. Iur. Public. 12. ut et ego in tractatu meo de Legaetis dixi.

VI.

Est et hoc optimâ ratione receptum; Forensem a Iudioe loci delicti, secundum iura municipalia, etiam graviorem quam ius commune poenam infligentia, castigari posse. auth. quâ in Provincia. C. ubi de crim. agi oporteat. Covarruv. in c. alma mater. §. 10. num. 8. de seutent. excommunicat. Depraetore peregrinorum, qui erat Romae. vid. Freher. 2. Parerg. cap. 17. De statuto, de arrestandis forensium bonis vid. Georg. Everhard. tom. 1. coms. 10. An extra territorium delinquens, in loco domicilii puniatur. vid. Peguer. decis. 2. et 66. Card. Tuschum. lit. D. conclus. 181. etc. Reiger. in thesaur. in verb. delictum. fol. 640. Quid iuris sit si quis cum re furtivâ aufugiat in aliud territorium. vid. Berlich. tom. 5. conclus. 45. num. 42. etc. Hîc item agen dum esset, de foro competenti, ratione contractus, Tuschus. lit. F. conclus. 435. Annetat. ad Consil. Carvett. 695.

CAP. VIII. De Subditis eminentioris conditionis; officii imprimis ratione.

ALia nunc divisio Subditorum succedit; quâ alii eminentioris conditionis alii inferioris exsistunt. Etenim aequabilitas quidem ut sit inter cives eiusdem Rei publicae harmonica, Politiarum exigit ratio: civi nimirum ut cnilibet, prodignitatis et officii ratione ac differentiâ. honos, libertas, et ius suum relinquatur ac tribuatur. Aequalitas vero, cum nempe cives singuli, in omnibus priv legiis. in iure, honoribus, et immunitate inter se exaequantur, id omnis a)taci/as2,


page 85, image: s085

rerumque perturbationis, fons et scaturigo est perennis. Lamb. Danae. polit. Christian. 2. c. 6. fol. 118. Bodin. 3. de Republ. 8. fol. 543. Timpler. 1. cap. 5. quaest. 1. Rectissime Alstedius, System. Mnemon. lib. 2. cap. 17. aprinc. fol. 576. Humana, ait, societas regitur inaequalitate. Haec inaequalitas nihil aliud est, quam concors quaedam discordia, et concordia discors. Si ergo Deus omnes et singulos homines fecisset aequales, ne ad momentum quidem haec Universi machina subsistere potuisset: nam nihil consistere potest sine ordine. ubi autem est ordo, inibi est prius et posterius. inferius et superius, maius et minus. Sed quo sine? Ut nempe charitas alatur, ut superiores inferioribus opitulentur, iis praesint et prosint; inferiores superioribus subsint: ut divites pauperibus subveniant, hi illos iuvent pro Virili. Et eleganter Savonarola, d. simplicitat. lib. 3. conclusion. 5. docet, quod necesse sit inaequalitatem, eiusque respectu diversitatem in externis esse: suo tamen modo, quem idem explicat, conclus. 6. et 7. vid. S. Augustin. 2. d. civit. Dei. cap. 21. Ipsa etiam diversa inaequalitas, hanc rerum universitatem commendat. Unde du Bartas enle column. fol. m. 276.

Et ce qui mesme rend plus beau cest Univers,
C' est qu' il e haut et bas infiniment divers.

II.

Eminentioris conditionis subditi, vel sunt officii ratione in dignitate aliquâ constituti: vel alias sui naturâ, ceteris praeferri debent. Quorum illi vel Ecclesiastici, vel saeculares exsistunt. Generatim enim Nobilitatis nomen, omnes ordines complectitur, et dignitates Magistratuumque munera: quae tum suâpte naturâ nobilia, tum Nobilibus et Illustrioribus competunt. Unde Imperator ipse Nobilissimus appellatur. vid. Bulenger. d. Imper. Roman. 2. cap. 10. Attamen de Ecclesiasticorum Magistratuum, consiliariorum etc. Officiis, non hîc est disputandum: nec id ad constitutionem, sed ad alteram Politices partem. Rei publicae nimirum administrationem pertinere videtur. arg. eor. quae ab. Aristotel. lib. 7. Politic. cap. 8. traduntur.

III.

Ecclesiasticos quidem quod attinet, hi fere apud Catholico. Romanos, Imperio civili sunt subducti. Et aiunt nostrates aperte, Paulinum repugnare praeceptum ad Rom 13 quod omnem animam potestatibus supereminentibus subicit. Quodque ita explicat B. Bernhardus, epistol. 42. Siomnis, Ergo et vestra: Quis vos excepit ab universitate? Si quis tentattexcipere, conatur decipere. quâ de re iam actum est, de Iurib Eccles. Maiest.

IV.

Personae Saeculares, ratione officii ceteris digniores, vel consiliarii sunt, vel aliâ quâ ratione Rei publicae negotia procurant. Qui aliâ ratione, quam consulendo, Rei publicae inserviunt, vel cum


page 86, image: s086

Imperio, vel sine Imperio id faciunt Cum Imperio Magistratus: sine Imperio, Politiae seu Statui, in functione suâ publice usum aliquem exhibent; Fisci Procuratores, Rentmaister/Berwalter/Schösser/et si qui similes exsistunt. Sunt et qui privatim ad aulae solum usum et splendorem, tamquam domestici adhibentur. Et horum Rei publicae munerum, alia honoris et dignitatis plurimum continent: alia honoris vacua, et in ministeriis tantnmmodo sunt sita: quorum ministeriorum, alia aliis digniora, alia plane vilia et abiecta censentur.

V.

Aulae proprietates, tam variae sunt et multiplices; ut nonnulli velut peculiarem disicplinam, de Aulâ, et Regimine Aulico constituerint; atque integros libellos de hoc argumento persoripserint: inter quos imprimis eminet Anton. Guevara. in libro, cui titul. Dispertator d. Cortesanos Balthasar. Castillioneus, a Sadoleto in Epistolis summe commendatus. Hippolytus a Collib. in Palatino suo. et Duri de Pascolo (sive Eberhard. Weihe.) in Aulico Politico. Vernulaeus. 2. polit. 10. Barclaius, in Icon. animor. cap. 14. Hattron. in tracta. cui tit. fecit, Otium et Aula. Dn. Christ. Herold. Amicus meus, dissert. d. oeconom. Principis. At de his prolixius disserere, mihi non est integrum: illud tantum de statu aulico quaeritur, quo loco ille habendus sit? Licet vero multi boni, in vitam aulicam plurima duriuscule dixerint: Aulas nempe suburbia inferni: Cortes arrabal de Infierno, vocat Anton. Perez.

---- Exeat aulâ
Qui volet esse pius ---
Aula locus, Fortuna suos ubi lubrica ludos
ludit --- -
Aulica vita, non est vita;
Aut si est vita, non est ita,
ut pia vita.

Quorum haud pauca alia collegit Richter. axiomat. Polit. 161. adde Luciani Samosat. Oration deiis qui mercede conducti, in divitium familiis vivunt. et eiusd. Oration. Apologet. tom. 1. Pastor Fido. Act. 5. Scen. 1. Drus. in apophthegmat. fol. 75. num. 169. Hadamar. in Institut. Princip. fol. m. 122. Imo ipsa Aula Pontificis Max. etiam multa et incorrigibilia incommoda habet Epitom. Parnas. Boccalin. centur. 3. cap. 15. Attamen hic Status, non minus a DEO institutus est, quam Regum et Principum: qui sane solitarie vivere nec possunt nec debent. Semperque accurate discernendus est ipse ordo aulicus, a modernorum Aulicorum moribus. Althus. in Polit. Pontanus, in Progymnasmat. tom. 1. Casman Polit. cap. 22. fol. 96. addatur Dialog. Guil,


page 87, image: s087

Insulani Menapii, ubi Aeneae Sylvii, et Hutteni criminationibus, quibus Aulas impetunt, respondet. Aulici Salomonis beati sunt, ex Iudicio Reginae Sabae. 1. Reg. 10. vers. 8. Ergo Aula interdum beat. Sed quae? Ubi Sapiens Princeps, ubi Aulici audiunt sapientiam Regis. De Aulâ Davidis, vid. Arnd. ad Psalm. 15. a princ. et ad Psalm. 101. Quales fuerint Aulici veterum Christianorum Imperatorum, ante Diocletianum. vid. Euseb. 8. cap. 1. qui idem cap. 6. de eorum constanti martyrio, sub Diocletiano, multa habet. Deparergis et superfluis Aularum, vid. Richter. axiom. histor. 16. Sed ut ut sit: Aulici dum catenas aureas ostentant, se manicpia esse produnt. Helvvig. in Origin. lingu. German. verb. Ketten.

VI.

Quaerer hîc lubet et illud; An omnes, qui Principi inserviunt, de eius sint familia? cuius rei diiudicatio, in camerae fundandâ Iurisdictione, non exiguam habere potest utilitatem. Etquidem ii, qui in Aulâ commorantur, quos Hoffdiener appellamus, pro familiaribus habentur: alii qui vulgo Diener von hausß auß denominantur: non ita. amplissim. Ruland decis. controvers. Iur. quaest. 2.

CAP. IX. De Origine et ratione Nobilitatis, quae ex nativitate venit.

SUbditi, qui aliâ quam officii ratione, eminentiores censentur: vel generis, vel alterius alicuius qualitatis praerogativâ, prae ceteris gaudent; et Nobiles speciatim dicuntur. Quâ de re latissime scripsit Tiraquellus, et etiam Cyriacus Spangenberger, im Adelspiegel. Petrus Frize, apud Arumaeum. Ioseph. Nolden. Iohann. zur Nedden / tract. singularibus. Vechner. in discurs. de Nobilitat. Reiner. Reinec. von deß Adels Herkommen multa habet Cravetta, quae monstrat Index. et Statuta Polon. verb. Nobilis. Nobilis a noscendo nominatur, quasi Noscibilis: et inde in generaliori significatione, Nobilis is vocatur, qui propter rem quampiam bonam vel malam, hominibus innotuit; Iacob. Curtius, coniectur. tom. 1. lib. 2. cap. 29. ut contra ignob lis dicitur, cuius nomen ceteris obscurius est. vid. Gothofred. ad l. 7. C. de postuland. In specie vero Nobiles sunt, et de quibus nunc est sermo; quorum vel nomen vel familia, in Republicâ clarior, et omnibus notior, magisque noscibilis habetur. Apud Hebraeos Nobiles (.Atsilim) optimates, selecti et praecipui in Populo, quasi sepositi: item (.Chorim.) Illustres, liberi, et ingenui, (.unde Heroes, Herren.) quasi candidi aut


page 88, image: s088

Candidati dicuntur; quasi candidis vestibus induti. Sicque apud Romanos posteriores, candidati dicebantur honestioris Ordinis cives; pullati, vulgus promiscuum Quos Hoschurim, quasi obscuros, et tenebriones dicas. Drus. in fragment. veter. Interpret. fol. 56. et ad Genes. cap. 4. et fol. 117. Germanis vocati solet hic dignitatis gradus, der Adel; quae Vox convenientissime se cum Graecorum a)e/qlios2 habet: quae significat bene meritum, seu praemio affectum. Andr. Helvvig. in orig. lingu. German. verb. Adel. vide Georg. Vechner. discurs. d. Nobilitat. cap. 1. De Nobilitate item multa habet Canonhiero, lib. 7. dell' introduzz. per tot. Hidalgo vocant Hispani, quasi silius alicuius: id est natus ab eo qui in aliquo nomine erat. Pedro mexia, lib. 4. cap. 3. Cur Itali, Nobilem vocent gentilbuomo, vid. Benediger Herrligkeit. fol. 71.

II.

Nomen et dignitas huius Nobilitatis, non ex Iure naturali, et Gentium primaevo; sed civili magis provenit; et ideo secundum mores ac Instituta cuiusque civitatis ac gentis, fere variatur. Bodin. 3. de Republ. num 350 late Math. Stephani tractat. d. Nobilitat. polit. cap. 1. Exeo sit, quod Nobilitas, citra Rei publicae respectum desiniri nequit; nec unquam potest una, populis omnibus conveniens desinitio adferri. Heig part. 1. quaest 2. num 63. Unde porro comicere admodum est proclive; quod Nobilitas in se contineat eminentiam aliquam, et quidem nostris in terminis politicam (. id est, humanam ac putativam.) minime supernaturalem et naturalem; uti Bartolus distinguere non dubitavit. Tileman part. 1. disput. 15. coroll. 1. et 2.

III.

Sic Romulus mox initio duos civium ordines instituit: ut quidam essent Patricii quidam Plebei Patricii, quia Patrum progenies, id est a Patribus vel Senatoribus orti essent: qui scilicet Patres ciere possunt (.eo sensu, ut Hispani dicunt: Hidalgo.) Hisce praescripsit, ut sacra curarent, Magistratus gererent, Rem publicam secum administrarent, res urbanas obirent. Plebei vero, agros colerent, pecora alerent, quaestuosa opificia exercerent. Quod et in Republicâ liberâ diu permansit. Post fastu patriciorum crescente, et potestate s???â abutente, ac ab omni Rei publicae administratione Plebeios arcente; Plebs indignata potestatem Iudiciorum, Senatus, Magistratuum, Iurisque dicendi ad se traxit. Et tum veterum patriciorum ordine diminuto, Nobilis habebatur, qui ex eo fuerat prognatus, qui primus in eâ gente Maistratum Curulem adeptus erat, et statuae erigendae ius habebat. vid. Carol. Sigon. lib. 1. emendat. cap 48. tom. 2. Thesauri Critici Gruteriani fol. 245. (. ubi an Patricii etiam novi homines.) et idem in emeudat. Robortell. lib. 2. cap. 55. fol. 464. tom. eiusd. oper. ubi de Bononiâ. Baro Streinius, de familiis Romanor. ubi de Plebeis. E. 4. Non omnes qui


page 89, image: s089

Nobiles, ac claro genere apud Romanos fuere, in Patriciatum transiverunt: et ita Nobiles nostrates, magis Patriciis, quam Nobilibus Romanis aequi parari possunt. Iacob. Curtius. coniectur. tom. 1. lib. 2. cap. 29. adde Calvin. in Lexic. Iurid. verb. Patricii etc. Itidem Equites Romani, non Nobiles, sed Plebei erant: et primo ad munus iudicandi lecti Iudicium; dein a Cicerone Cos. Equestris Ordinis honore separati, sedes in 14. Ordinibus Theatrorum seorsim acceperunt a Plebe. Idque non genere aut meritis, sed solo censu. Busius, disputat. Politic. 2. thes. 26. Alex. ab Alex. 2. genial. cap. 29. Pariter apud Helvetios, Nobilibus veteribus magnam partem expulsis, Nobiles nunc habentur, praecipui ex Plebe; et quorum maiores summos Magistratus gesserunt.

IV.

Apud Graecos, Nobilitas stirpem Regum ac Heroum sequebatur. Quemadmodum etiam apud Hebraeos, progeniem Aaronis, vel Regum. Bodin. 3. de Republic. cap. 8. et de aliarum gentium, circa hanc rem institutis, agit Reiner. Reineccius, in tract. von deß Adels Herkommen. Grasser. in Itinerar. fol. 265. adde Cluverium, de antiq. German. 1. cap. 15. Guyon. tom. 2. lib. 4. cap. 20. Nobiles apud Germanos olim fuêre, qui servitutem numquam servierunt. heigius. 1. quaest. 2. num. 61. et seq. Stumpff. lib. 4. cap. 29. et 50. lib. 7. fol. m. 201. b. lib. 10. cap. 1. et Munster. 3. cap. 21. Item Hertzog. In der Elsäsischen Chronick. 6. cap. 1. Wolffgang. Hunger. contra Bovillium verb. Tournoy. De Nobilitate Batavicâ, vide Hadrian. Iunium. in histor. Batavicâ c. 19.

V.

Nobilitas autem ex genere quae descendit, an in bene consitutâ Christianâve Republicâ approbandâ; an vero ex eâ, tamquam naturali aequitati contraria, expelli debeat? a variis varie disputatur. vid. Danae. Politic. Christian. 2. cap. 6. Sunt enim, quibus multo magis ea Nobilitas, quae ex generositate, sive animi et corporis bonâ temperie provenit; quâ homines singulariter ad virtutes magnas, praesertim bellicas propendent, arridere videtur. Hinc et illud Poetae.

Tota licet veteres exornent undique cerae
Atria; Nobilitas sola est atque unica virtus.

Quam sit inane, quam futile Nobilitatis nomen, quis non videt? quae si ad claritudinem referatur, aliena est; inquit Boet. 3. de consolat. Philosoph. pros. 6. Idem, ibid. metr. 6.

Quid genus, et Proavos strepitis?
Si primordia vestra,
Auctoremque Deum spectes,
Nullus degener exstat;
Ni vitiis peiora fovens,
Proprium deserat ortum.


page 90, image: s090

Ex intestinis cognosci nequit, quis nobilis vel plebeius exsistat. Boccalin. 2. Parnas. cap. 8. et plura hâc de revide apud Philon. de Nobilitat. Senec. epist. 44. Horat. 1. Sat. 6. Iuven. Stayr. 8. Roderic. Zamorensem. in speculo vitae humanae. lib. 1. cap. 7. et 8. Henric Cornel. Agrippam. d. vanitat. Scientiar. cap. 80. Erasmum, in Colloquiis i(ppeu/s2, a)/nippos2: et ga/mos2, a)/gamos2. Nicod. Frischlin. in Oration. de vitâ Rustic. Scriban. in Philosoph. Christiano, cap. 5. Ens. in Morosophiâ. 2. cap. 16. Nec soli Philosophi et Poetae, hanc scriptis suis perstringunt nobilitatem: sed et ab his, Theologi non abludunt, et inter eos Lactantius, 5. c. 15. Deus ait, qui homines generat et inspirat, omnes aequos esse voluit, omnes ad sapientiam genuit, omnib. immortalitatem spopondit Nemo beneficiis eius caelestibus segregatur. etc. Prudentius, in Peristephan.

Si. prima nostris quae sit in cunabulis
Origo, textu Stemmatis recenseas:
Dei Parentis esse ab ore caepimus,
Cui quisquis servit, ille vere est Nobilis.

Michael. ab Isselt. in praefat. Florum Ludovic. Gramaetens. Nobiles, qui nihil aliud quam opes antiquas, et veterum gloriam iactant; nihil aliud agunt, quam sanguine et rapinis genus illustrant. etc.

VI.

Mihi eorum distinctio placet, qui inter virtutem, et insignia virtutis, differentiam faciunt. Non est confundenda Nobi itas specialiter sic dicta, cum ipsâ virrute; idque ut sit distinctio familiarum in genere humano propter ordinem Rei publicae. Hinc Cicero pro Sextio, omnes, inquit, boni, semper Nobilitati favemus; et quia utile est Rei publicae, Nobiles esse homines, dignos maioribus suis: et quia valere debet apud nos, claro rum hominum bene de Republicâ meritorum memoria, etiam mortuorum. Keckerman. in praecognit. Syst. Ethic. fol. 31. etc. et disput practic. 21. problem. 11. Timpler. 1. plit. 5. quaest 6. et seq. adde Aulicum Castilionei, lib. 11. fol. 12. etc. Sic Divitiae saepe obveniunt indignis, non eae tamen adimuntur iisdem, et dantur digniori: ita et Nobilitas. Turcae. Nobilitatem ex proprio cuiusque merito, virtuteque solâ, et soli inter alias nationes aestimare dicuntur, Bellon. 2. cap. 95. quod et refert Augerius Busbequius, epist. 1. Legabus Turcicae, et simul conqueritur, quod in Germania omnia Natalibus deferantur, opinione Natalium omnes honoris aditus occupentur; Virtuti nihil relinquatur loci etc. Sed puto hoc arcanum esse dominationis: ut omnes ab uno pendeant Principe, et nemo siat magnus, vel Nobilis, nisi per Principem solum; ut eo magis Principi sint devincti: quod et de Sueonibus Tacitus, de morib. Germanorum refert. vid. Boccalini. 2. ragguagl. 91. Habent quidem etiam Turcae,


page 91, image: s091

les genere, quos Tzlebios vocant; sed parum honorant. Busbequius, d. loc. fol. 16. b. Bellon. 3. cap. 17. Sultani enim sibi ab illis metuentes, ad nullas dignitates eos evehunt, sed Mammelucos eis praeferunt; utpote quos, quoties libet, rursum eicere absque periculo seditionis possunt. Hienim, ut maxime evehuntur, ita maxumis obiciuntur procellis invidiosorum et ambitiosorum, avarorum que. Saepe levissimâ de causâ traducti, vel eicinuntur, vel intersiciuntur, etiam non auditi: dum delatoribus aures plusquam patulas, (. ut Tyranni solent.) praebent Imperatores. Hocque Turcarum institutum, pro arcano status venditatur: Theosoro Politico, part. 1. relation. del Imp. Turc. fol. 136. et a Traiano Boccalini commendatur: d. Parnas. 2. ragguagl. 43. fol. 224. et seq. qui idem alibi notat, potentem Nobilitatem absolutis Regibus exosam esse. 2. ragg. 43.

VII.

Certe ordinem Nobilium, tamquam seminarium, tum officiorum, munerumque, tum Magistratum togatorum: tum vero maxime militiae rego, habere oportet. Heigius. l. quaest. 2. num. 65. Quâ de causâ, Militum nomen in Feudalibus consuetudinibus, pro Nobili usurpatur: eo quod Nobilium proprium sit, pro Patriâ militare. tot. tit. d. Vasall. milit. et ibi Feudistae. Et ante 200. vel circiter annos, soli in Germaniâ, Franciâ, et Italiâ Nobiles militabant: solo fere equitatu, omnis constabat exercitus. Unde Nobiles adhûc et olim Equites sunt dicti, die Ritterschafft. Insepulcris etiam et antiquis instrumentis, Miles Equitem et Nobilem sonat. Chiflet. in Vesont. part. 1. cap. 26 fol. 93. Et Scutiferi dicuntur, qui apud nos Edel Knecht. Hinc feudum Nobile, seu scutiferorum (. de quo in tit. extraordinariis, mentio fit.) ein Schildt Lehen/nihil aliud est, quam feudum Francum Nobile, et gentile. In Galliâ nobiles cetera immunes, solum Regi in bello operam praestant. Theosoro Polit part. 1. relat. di Franc. fol. 172. et seqq. Illi habebant Feuda Franca, quae non onerata erant, nisi militaribus expediti onibus. Sed bellis sacris praecipue in Palaestinâ vigentibus, pervenerant in manus Plebeiorum, qui ob eam permissionem solverunt pecuniam. Guyon. tom. 2. lib. 1. cap. 6. Nobilium autem ordo, propterea quibusdam in locis pro seminario munerum praecipuorum habetur: quia liberaliter educati, sapientiores esse censentur: et quia Iuppiter, ex vet eri proverbio, dimidium mentis, subduxisse servis existimatur. Rittershus. ad Novell. sol. 524. Sicque Alexander Severus Imp libertos non in Equestrem ordinem assumpsit: dicens, semi arium Senatorum, Equestrem esse locum. Lamprid. Etiam Monarchae fovent plerumque Nobilitatem, quia et Nobiles Monarchis addicti, maluntque ferrel rincipem, quam aequalitatem inter omnes. Meteran. Niderlendt. Histor. l. 2. f. 49.


page 92, image: s092

VIII.

Hisce Rei publicae tam necessariis muneribus, ut digne praeesse, liberaliterque educari queant: eam ob causam Peuda olim data fuêre Nobilibus, et immunitates plurimae concessae Frater meus, p. m. in Oration. de Orig. feudor. nempe ut eo maiori studio publicis officiis incumbere, nec, dum vitae sustentandae aliunde subsidia quaerunt, facile inde avocari possint. Kirchner. disputat. 12. de Republic. thes. 1. vid. Keckerman. dispurat. 31 problem. 1. Namque, ut Aristoteles ait, 2. Polit. 7. a princ. recta Rei publicae ratio, necessariorum operum vacationem requirit. Nobilitas sine divitiis, ridicula est, et mox evanescit. Fuggilozio d. Tomaso Costo. fol. m. 477. et 482.

Che Nobilita pocoli prezzo,
E men vertu, senon v' e anchoraricchezza.

Et miseri nobiles sunt, qui asellum lignis onustum ad mercatum adigunt, ac per nobilitatis fidem iurant, se alias eiusmodi sarcinam tanti vendidisse. Guazzo, de Civil. conversat. lib. 2. fol. m. 297.

IX.

Interim omnes cuiuscumque conditionis homines, Naturalem ut acquirant Nobilitatem, studio summo studere debent: quae recte definitur: Habitus aptus advirtutem. Itaque sive innatus is habitus, sive insitus a doctrinâ sit: soli Nobiles naturâ sunt, qui eum habent. Lipsius, 3. manuduct ad philosophiam Stoicam, diss. 17. Nobilitas ea convenit omnibus, quia Dei donum: Deus autem non respicit: Personam. At vero ut Lucanus, in Panegyr. Pisonis. canit:

------ Perit omnis in illo,
Nobilitas, cui laus est in [editor: metre defect] origine solâ.

Hi naturâ ignobilissimi sunt, et superbiunt iniquitate reportatuti a Deo iniustitiae mercedem. Egregie contra tales disserit. Augustus Vischer. tract. de Duellico Iure. fol. 344. Addere placet, quae olim in Disputatione de Nobilitate (me Praeside, Anno 1615. habitâ) proposuit, Nobilissimus et generosus Iuvenis, Dn. Carolus Christoph. a Schallenberg/in Biberstein et Leonbach, Eq. Austriacus Idque cum in memoriam veteris amicitiae nostrae: tum quia scitu digna. Ita autem verbatim se illa habent. Lubet hîc illud affirmare verissimum Paradoxon: Solum Spiritu Pauperem, vere, id est, naturaliter Nobilem esse. Cum Paupertas sit similitudo DEI: et cum â nulla Creaturarum pauper pendeat, quae sub ipso sunt; sed in solo illo acquiescat, quod supra omne est exaltatum. Et haec ipsissima Nobilitas est Paupertatis, quod a solo Summo Bono pendeat, et inferiora omnia despiciat. Hominem adeo Pauperem esse decet, ut et omni Sapientiâ, Amore, Voluntate, Cupiditate, et eiusmodi affectibus destituatur: quod tamen eo accipiendum est modo, quod hominem nil deceat,


page 93, image: s093

vel scire vel concupiscere, nisi quod DEUS ipse in ipso vel sciat vel velit. Imo quanto magis homo, omnem scientiam a se alienam iudicat, tanto ea erit perfectior. Ideoque Paupertas Spiritus est amplectenda, ut homo ab omnibus Creaturis liber, seque ipso exutus, nudus amplectatur Unum Bonum. Et haec est omnia propter Christum deserere, se ipsum abnegare. Ab hâc omnium relictione, in Unionem est ingrediendum, aeque se ipso in DEUM est eundum: ita ut internus homo, externo varie moto, immotus permaneat; quam vis haec indolentia, perfecte hâc in vitâ in hominem cadere non possit. Creatura enim nulla quicquam habe, sed omne quod habet, a Creatore est. Ideoque, qui omnium Creaturarum egeni: illi sunt, quos Christus Matth. 25 sub Nomine Pauperum Spiritu, Beatos prraedicat. Et hoc Christus verbis docuit, vitaque implevit. Ac eam denique Paupertatem Spiritualem, indesinenter comitatur libertas Christiana et vera Nobilissima Nobilitatum. Nam ut Augustinus de vera Religione, inquit.Quem delectat vera Libertas ab amorererum mutabilium, liber esse appetat: et quem regnare delectat, uni Omnium Regnatori DEO subiectus sit; plus eum diligendo, quam semetipsum et omnia. Nam ille, in quavis conditione Servitii liber est qui amore non capitur, avaritiae vinculis non tenetur, metu criminis non alligatur; qui securus exspectat prae sentia, quem non terrent futura. Unde illud pulcherrimum Senecae, in Epist. 31. Quid enim quaeso est Nobilitas, nisi Libertas? At quid Libertas? Nulli rei servire, nulli necessitati, nullis casibus, fortunam in aequum reducere. Quam cum omnis possit habere libertatem; quidni et Nobilitatem? Ille enim apud DEUM potior est, non quem Notabilitas generis, nec dignitas Saeculi; sed quem devotio fidei, et Sancta Vita commendat. Ethi, quam vis sub iugo sint Christi, veram tamen acquirunt libertatem et dominium Spiritus; Quare optimus est DEUS, cum in hoc exilio et tantis tribulationibus, det quietem suis. Delectabilior est enim una guttula suavitatis Spiritus, quam omnes consolationes mundanae. Vide R. P. Fr. Didac. Stell de cont emnendis Mundivanit atibus. lib. 3. cap. 22. Exhis tandem, effectus illi Maximi Optimi deducuntur, quales sunt: Perfecta Sapientia et Scientia, quae ex Thesauro illo abscondito, in animo humano eruitur. Ioh. Arndt. vom wahren Christenthumb. lib. 4. Unde fit, ut non amplius ex istis librorum acervis cognitionem rerum haurire opus habeamus. Verum, quia ut Apostolus ait. Templum Dei sumus; Deus in nobis habitat, si illum agnoscamus. Ergo et omnes Thesauros Sapientiae cum eo possidemus. Hos, ut excitemus, decet. Hoc opus, hic labor est. Unde factum, ut permulti et fere


page 94, image: s094

acutissimi, non ex literarum, Philosophorumque libris evaserint eruditi, verum ex propriâ contemplatione; fuggerente gratiam hospite ipsorum Deo, tantum profecerint, ut multorum fere saeculorum doctissimos (qui se Philosophos nominare ausi sunt) longo post se intervallo reliquerint. Constat enim homo ex Tribus: Animâ, Corpore, et Spiritu in medium posito. Quocumque itaque se vertat Spiritus, talis homo efficitur: quod et in Sermonibus Iohannes Taulerus docet. Quare, si ad in feriora se vertat homo, erit (imo necessario eo ipso est) terrenus, adeoque ad Regnum Dei ineptus. Interim Nobilitatis hoc insignitus honore, potest et debet etiam plebeius manere: nec Libertatem vel Imperium Saeculare, praeter vocationem legitimam appetere. Nihilominus, qui supra omnia, se ad Unum Omnium Principium elevat: iam eo ipso, summam Nobilitatem adeptus est. Talis etenim Deo unitur, cum eodem iungitur: ergo et cum eo omnia possidet. Nobiles eiusmodi liberi sunt, a fortunae ictibus, quos solide despicere possunt. Nôrunt enim Stelliferi Caeli, sive Fortunae duos vultus ambiguos, et duas frontes: capillatam anteriorem, id est, prosperam, et posteriorem calvam, id est adversam. Quoniam ergo se non Caelo, sed Caelorum Domino iunxerunt, adeoque et Caeli facti sunt Domini, non expavescunt: siquidem hisce fortunae motibus, solus externus moveturhomo, Quibus dum omnes studere conabimur, pauciores (ut puto.) Nobiles efficientur mundani. Et Equestris Ordo Caelestium augebitur. Adeoque manebimus, omnia creata supergressi, praecipites ex amore in abyssum; et unum erimus in uno, in quo omnia suntunum. In quo consistit vitaeterna, et congregatio Nobilium vera.

CAP. X. De Gradibus Nobilium; et quomodo Nobilitas acquiratur?

NObilium certi sunt gradus: alii Barones, alii Nobiles, propriatim sic dicti, alii domi Nobiles, seu Patricii exsistunt: at apud nonnullas gentes, non est nisi unus Nobilium gradus. Phil. Hoennon. disputat. polit. 2. thes. 27. b. Apud Romanos, alii maiorum, alii minorum fuerunt gentium: quae res omnis, ex variis Populorum institutis aestimari debet. Nobilitas politica, per se quidem una et eadem est: gradu tamen tam arcte et varie distinguitur, ut varia eius genera esse censeantur: sicut omnium fere dignitatum sunt gradus;


page 95, image: s095

alii maiores, alii minores. vid. Matth. Steph. de Nobilit. Polit. cap. 3 a princ. Tholosan. de Republ. 4. cap. 2. section. 5. Et stulti sunt, qui seaeque Nobiles, ac Regem ipsum dicunt: quasi nequeat Nobilis alio Nobili nobilior exsistere. Guazzo, 2. fol. m. 288. Boccalin. 2. Parnas. ragg. 43. fol. 224. Olim Nobiles Edelknecht/et Barones tantum ac Comites Nobiles dicebantur. Matth Stephan. d. nobilitat. fol. 24. In Austriâ machen die Edlen vnd Freyherren/zween vnderschiedliche Standt. In Germaniâ Barones, Comitibus in Comitiis accensentur. In Daniâ nullus est Baro vel Comes; sed nudo Nobilitatis titulo contenti sunt optimates. Et emptionem novorum titulorum, da einer sich vmb Gelt su einem Herren oder Grassen machen laßt / suaviter ridet Thomaso Costo, Fugilozio, fol. m. 556. Quidam etiam eo insaniae redire solent, ut emant titulos, et vendant terras. Catharin. Dulcis, in apophtegmat. num 31. Boccalinus pro eâ benignitate, quam in censendis moribus adhibere solet; dat illis beneficia in iure concessa minoribus, prodigis et furiosis. 1 ragg. 49. fol 124. Ratione loci distinguuntur Nobiles, in Urbanos et Rusticanos, quae tamen distinctio ex loco sumpta, Nobilitati parum, aut nihil addit vel detrahit. Tiraquell. de Nobilitat. cap. 2 num. 53. Patricii sunt, qui non Imperatoriâ auctoritate, sed peculiari civitatis consuetudine, Nob les censentur. Unde Stätt Junthern/et domi Nobiles dicuntur: Pasquier. 3. des recherch. c. 13. fol. 2 11. quod tantum in loco consuetudinis, tales sint; extra non item. Matth. Stephan. cap. 4. num. 22. etc De Patriciis tamen, vide Bechtium, disput. d. salv. conduct thes. 125. Ulric. Wolff. disput. Polit. 12. thes. 12.

II.

Patriae Claritudo, cum augeat Nobilitatem; Nobilesideo in Imperio Germanico- Romano, omnium aliorum Regnorum et Principatuum Nobilibus, merito praeferuntur. (Omnis item orbis Christiani Nobilitas, ex Germanis orta est: Dn Lans. Oration. pro German. fol. 115. etc. quiascilicet Germani totam Europam de vicerunt, ibique sunt dominati.) Eorum etenim Privilegia, a maxumo Christiani orbis Principe procedunt, et ceteris, ut puto, omnibus maiora atque ampliora exsistunt, quam vis inter hos, Ordo Equestris Suevici, Franconici ac Rhenani tractus; cum immediate Imperatori, Imperioque subsint, libertate excellere videantur. vid. Parnas. Boccalin. lib. 2. cap. 8.

III.

Nobilis disceptatio est; An filii ante acceptam a Patre Nobilitatem nati, Nobiles fiant? et ita Privilegiis Nobilitatis fruantur? Quod cum Molinaeo, ad Consuet. Paris. §. 13. gloss ??? ad sin. et Costal. ad l. 5. ff. d. statu homin negarem. fac. l. 6. C. de suis et legit. non sunt enim vel nobiles nati, vel facti. Est enim Nobilitas Privilegium


page 96, image: s096

personale, sonale, personae inhaerens, nec eam egredi solet. Verum filius post natus, est pars substantiae Paternae, et quidem nobilitate: Consultum igitur est, ut in Privilegio mentio fiat liberorum iamnatorum. In Feudo quidem (.etiam novo.) succedit. Filius, qui quoque ante acquisitionem est natus: sed ibi habetur respectus ad tempus mortis Paternae: et qui tum filius, est quoque successor Feudi. Sed Nobilitas sanguinem sequitur inius nobilitatis non succeditur, ut in Feu lum vel Regnum: illudenim vivo Patre filius non habet. Nec obstat l. 5. ff. de Senatoribus. Illude enim ex privilegio conceditur singulari, filiis senatorum: Nobilitas ex nativitate descendit, vel renuntiatione.

IV.

Tractari hîc potest et illa quaestio; An Rusticus emens Feudum nobile, (de quo Tuschus lit. F. conclusion. 142.) Nobilis fiat? qnod negatur: cum res hominibus, non rebus homines accedant: Hypollit. a Collib. in Nobil. thes 28. David Argente, notar. select. fol. 226. b. etc. et omnis Rolitica N???bilitas, a voluntate et potestate nobilitandi dependeat: Vulteius. 1. de feud. 8. Niell. disput. feud. 1. thes. 7. lit. C. vide etiam Dn. D Bocer. tract. de feudi distribut. cap. 3. et de Investitur. stitur. cap. 3. num. 152. etc. fol. 339. Matth. Stephan. de Polit. Nobilitat. cap. 4. num. 16. et facit. c. un. vers. ceteri vero. ubi Iac. Guiac. et alii, tit. 10. lib. 2. Feudor. Marta. tract clausul. part. 2. conclus. 30. et etiam inferior aliquis Princeps, Feudum nobile concedere queat. Sicque nonnulli putant, cum aliquis ab eo, gui ius nobilitandi habet, nobile accipit Feudum, eo ipso nobilitari Sunt quaedam Bona, Freye Adeliche Guter/ in Sueviâ quae privilegium, etiam per consequens, tribuunt Possessori, eique concedunt immunitatem. et exemptionem: Sed non nobilitatem. Sic non semper Dux vel. Comes aut Baro est, qui habet Ducatum. etc. Sed vocantur Inhabere. Matth. Stephan. 2. part. 1. cap. 6. num. 32.

V.

Sed nun quid, si quis citra collusionem, iusto contradictore praesente, nobilis pronuntietur, ea sententia ius faciat inter omnes? Affirmat. Niellius, disput. Feud. ult. thes. 26. num. 7. cum hoc singulariterita sit receptum in causâ status. l. 25. ff. de stat. homin l. 3. et 4. de collus. deteg. Sed ego non video rationis identitatem utrobique. Sane maior estfavor libertatis, quam nobilitatis. Et porro quomo do sententia Iudicis nobilem quem reddere possit? cum solus Imperator conferre queat nobilitatem. Alias aiunt, nobilitatem probari famâ. Ummius disputat. 18. num. 13.

VI.

Controvertitur pariter et illud: An Uxor ignobilis, Nobili Viro nubens, nobilitatem adipiscatur: et matrimonium hoc, Liberis inde prognatis, nonnulla Privilegia nobilium adimat?


page 97, image: s097

Quod posterius exiuris ratione nego: Vaud. 2. quaest. ult. Papon. 5. titarrest. 3. aliudque responderem, si Nobilis femina ignobili nubat. Hippolyt. d. loc. thes 36. et seq. Iacob. Cramer. disputat. ad Instit. 2. thes. 11. in notat. Matth. Stephan. hîc cap. 4. num. 31. etc. Pruckman. d. different. inter utrumque sexum. 1. part. prin. membr. 3. artic. 23. num. 3. etc. Bechtius, disputat. d. salv. conduct. thes. 224. vid. Iohann. Camman. disputat. de Iur. Maiestat. 4. thes. 31. etc. Vechnerum, in discurs. de Nobil. num. 21. Quamvis alicubi nobilitet Venter. Papon. d. loc. Et etiam in Galliâ Regum filiae, vocabantur Reginae, Comiti licet nuptae. Girard. fol. 681. etiam Viduae. fol. 857. Quamvis alias, titulos non foleant mulieres conferre. Ovvenus, 2. epigrammat. num. 103. Notissimum tamen est, in Canonica Collegia superiora, auff die hohe Stiffter/nullos recipi, nisi qui ex maternâ quoque lineâ, per longam seriem, de Nobilitate suâ docere possint. Vollbürtige Rittersleuthe / die ihre Ahnen mit Schildt vnd Helm beweisen konnen. vid. etiam tit. 10. §. ceteri, et tit. 29. lib. 2. Feudor. et adde omnino Matth. Stephani, d. Nobilitat Polit. c. 4. num 44. etc Scheplitz. ad consuet. Brandenburg. fol. 6. (. Etsi de eâ consuetudine liceat dubitare, num valida exsistat: cum infirma pronuntietur, quae solos Nobiles admittit. Wehner. verb. Gewohnheit/vers. 11. eâque etiam exsistente, Doctoris gradu ornatus, admitti debet. Benius. 2. cap. 30 quem vide.) Nec etiam dubium est, quin clarior et illustrior sit Nobilitas filiorum, si ex parte Matris, praeclara quoque Nobilitas accedat. Bald. in l. ult. C. de serv. fugitiv. Omne enim compositum, participat de materiâ et formâ. Tiraquell. hîc cap. 18. num. 26. etc. Sic in Sil esiâ quoque, kan keiner daß Ritterrecht gebrauchen/er seye dann Vier Schildtig tract. vom Ritterrecht/fol. 1. et 40. multisque sequentibus. Verum de legitimatione eorum, qui ex nobili concubinâ sunt prognati. vide Wesenbec consil. 101. Ac etiam Iustinianus procuravit a suo antecessore, promulgari pragmaticam sanctionem, quâ Principibus Viris, matrimonio sibi copulare scenicas faemellas, concessum fuit: quo ipse ducere posset suam Theodoram, vilissimum prostibulum amphitheatri: si Procopius nos non fallit, in histor. secreta, ubi vide Praefat. f. 6. b.

VII.

Plebeius a Nobili adoptatus, haut ideo Nobilis evadit; nisi speciali Principis auctoritate id agatur. Sigon. de Bonon. fol. 540. Camman. d. disputat. 4. thes. 34. Vechner. in discurs. de Nobilit. num. 22. Timaeus Faber. disputat. ad Instit. 6. thes. 10. Val. Arithmaeus, in periculis secund. disput. 6. thes. 5. Et ego, disputat. Pandect. 1. thes. 6. Ut et e diverso Nobilis dans se in adoptionem Plebeio, hoc ipso Nobilis esse non desinit. Dn. Bocer. d. Regalib. cap. 2. num. 44. Quod porro


page 98, image: s098

litteratura et Doctoreus gradus, seu Professio, Nobilitatem obfuscet, nemo nisi Barbarus dicet. vide orationes, hâc de re singulares: Myn sing eri nempe, ab Eberhard. Speckhan, centur. 1. suarum quaestion. adiectam. Wolffgang Gruningii, et Arnoldi a Reyger. Orationem item Marci Lyclamae, a Nienholt, auspicatoriam, Kirchner. Oration. de Ducib. et equitib. German. 600. ab hinc annis, Magistris, Licentiatis; et Doctorious promotis. Dn. D. Lans de Academ. fol. 83. adde Bernhard. Hertzog/ in der Elsäsischen Chronick/ 6. cap. 3. Hûc pertinet, quod de Didio Iuliano refert Spartianus: Proavus ei fuit Salvius Iulianus; bis Consul Praefectus urbi et Iureconsultus, quod magis eum nobilem fecit. Et nec in Galliâ Status iudicaturae et Advocati, derogat Nobilitati Papon. 5. tit. 4. ad fin. et Consiliarii. dignitas ibi dem ignobili quoque adfert Nobilitatem. Papon. d. l. arrest. 4.

VIII.

Nobilium ordo, ob fortunam bellicam, cui potissimum merere eum oportet, prae ceteris, mortalitatis maxime obnoxius est casibus; quan doque etiam luxu et fastu, Nobiles familiae suffocantut: ab imperantibus. ideo, novae subinde stirpes, Nobilitatis Privileg is insigniuntur. Kirchner. disputat. de Republic. 12. thes. 3. Dn Cluten, in Syllog. ubi de Notabilib a princip. Cuius rei, passim in omnium gentium et saeculorum historiis, occurrunt exempla; praesertim Heinrici Aucupis Imp. Heig. 1. quaest. num 56. Sicque Florentius Hollandiae Comes multos ad Nobilium sublimitatem evexit. Vanderburch. in Amadaeo. 4. fol. 57. Et hinc non reicienda est distributio Nobilis. in natum et factum. Natus est, qui Politicam generis Nobilitatem a suis parentibus per creationem est adeptus. Pactus dicitur, qui eandem beneficio Principis acquisivit. Timpler. 1. polit. cap. 5. quaetion. 9. Sic Imperatores Romani, cum omnes fere Patriciorum defic erent ordines, et Rei publicae administratio ad plebeios devolveretur, Senatusque ex his legeretur; ex praecipuis et dignioribus Senatoribus Patticios fecerunt. Forster. d. Iuris diction. fol. 41. et seq Casaubon. ad Sueton. Caesar. fol. 8. vers. 3. De Patriciis sub Imperatoribus recentioribus vide Meursii glossarium, fol 412. Et cum ad Principis Maiestatem pertineat, ut domestici eius omnes, dignitate praediti existimentur: Codex Fabrian. lib. 9. tit. 78 definit. 4. Inde olim Imperatorum ac rincipum efficiales et ministri fere plerique, Nobilitatis Privilegiis insigniti fuerunt: cuius rei vestigia in eo restant, quod nonnulli adhû hodie, ab eiusmodi offioiis denominantur: puta Marschalck / Scheuck/ Trucksäß/Keller. Munster. 3. Cosmograph. cap. 21. in fin. Quin et coquum Principis Nobilem esse aiunt. Rodolphinus, de Ducib: Ital. n. 31. qui hocn. 68. etiam ad Principes Imperatore minores extendit.


page 99, image: s099

IX.

Sicque propter egregias aliquas virtutes Nobilitatus, vere Nobilis est. Equidem Hippolutus, in Nobilisthes 59. eum verae Nobilitatis principium, sed non vere Nobilem asserit: quemadmodura unitas haut num erus est, sed principinm numeri. At vero Homo novus, quifamam Vistutis, Nobilitatisque nomen legitime acquisi vit, Nobili ignavo praeferendus censetur. Et hanc in rem, egregie apud Salustium Marius: Comparate, inquit, me hominem novum cum illorum superbiâ; quae illi audire, legere solent, eorum partem vidi alia egomet gessi, Nunc videte, quam iniqui sint; quod ex alienâ virtute sibi arrogant, id mihi ex mea non concedunt etc. vid. Dn. D. Bocerum d. Regalib cap. 2. num. 46 etc adde Arnisaeum. 1. polit. 12 fol. 301. Vechner discui s. d. Nobilit. cap. 3. num. 17. Gilbert Cognat. in adag. Novus Homo. Ita Maurus quidam, Nobili Lusitano respondit: illum nomen quod habeat, ex Matris utero reportasse: se ignotum nulliusque nominis; fortibus suis factis, nomen, Principis sui gratiam, magnasque dignitates impetrasse. Botero, d. detti, fol. 43. Nonest virtus, Nobilem nasci; sed Nobilem se facere: hocque dicterio, generis sui vilitatem, Urbanus IV. Pontifex Max. excusare solebat. Botero. fol. 60. b. Plinius, Panegyr. Non debet deterior esse conditio eorum qui posteros habere Nobiles meruerunt; quam qui parentes habue runt. Quin et Paul. Busius, disput. polit. 2. thes. 23. Nobile mque virtute praestan em, honorabiliorem; Plebeium perinde excel entem, laudabiliorem putat. Interim tamen Nobilitas quo antiquior, eo illustrior est. ut docet Matth. Stephani, hist. cap. 4. num 30. Carolus Calvus fecit Nobiles novos, propter negligentiam antiquorum Fauchet. des antiquit. lib. 9 c. 14. Quam vis vanissima insania sit eorum, qui in Genealogias, vel suas, vel aliorum, curiose inquirunt, et avos ex equo Troiano desumunt Selden. in Iano Anglor. fol. 12. et 13. Boccalin. centur. 1. ragg cap. 50. Semper et ubique usitatum fuit, ut paveres. et humiliori ortu sati, propter bene merita nobilitentur, et ita Iosephus, Daniel, Esther, nobilitati fuerunt. Richter axiom. oeconom 124 Nonest gratia Divina uni familiae vel saeculo alligata, nec ita effeta est natura, ut non possit adhûc producere similes illis, qui olim nobilitatemgeneri suo intulerunt. Et dixi in tract. d. Iurib. Maiest. Non etiam sunt culpandi, qui ex humilibus parentibus nati, legitime ad altiora adspirant. Mexia. 2 cap. 36. Sed legitime et sobrie dico: Hoc enim ni fiat, cito perit quod cito fit. Et videmus eiusmodi novas familias, mox post obitum primi acquirentis, evanescere, amittereque dignitatem. Gallivocant les Nobles de potirion.

X.

Illa species Nobilitatis, quae ex opum splendore et


page 100, image: s100

magnificentiâ vulgo aestimatur, recte non admittitur. Bodinus, 3. de Republic. 8. fol. 566. Arnisaeus, cap. 12 fol. 298. et seq. Quid enim absurdius aut perniciosius, quam dignitatem quaestu, ordinem pecuniis. Nobilitatem opibus metiri? Cum saepius fu tis acrapinis aut Tyrannorum effusâ in deterrimum quemque largitione, ac casu quodam et fortunae temeritate (.unde Fortunas dici putant.) dentur et eripiantur. vid. Richter. axiom. oeconom. 132. Est et illud maxume controversum, utrum exercitium Mercaturae, Nobilitatis officiat splendori! Affirmat hoc Bodinus, 3. de Republ. 8. Zieriz tract de convers. Rerum public. fol. 24. Boccalin. 2. ragguagl 39. Negat Iacob. Curtius Brug. tom. 1. coniectur. lib. 2. cap. 29. in fin. eorum opinatio qui respectum habent ad Regionis et Rei publicae diversitatem, magis adprobanda videtur. Keckerman. 1. polit. 14. fol. 243. et disputat. pract 31. problem 8 Matth. Stephan d. cap. 6. num. 5. etc. vide Camman. disputat. 4. thes 34. et seq. Zieritz. dissert. d. convers. Rerum publ fol. 22. etc. Lather. 3. cap. 13. Scheplitz part. 4. tit. 4. §. 1. Plebeis relinqui debere mercaturam, docet. Kirchner. disputat. 13. thes. 1. e. v. l. 4. C. de com merc. l. 1. C. de Nat. lib. MIlites haut olim poterant negotiari, neque Mercatores mili are Guil. Forner. 2. select 3. Ludovicus etiam Tubero, scriptor erum sui temporis sat bonus; passim, et comment lib. 7 ad sin. in Venetos Patricios, quineglectâ re militari, Mercaturam exercent, in vehitur acerrime. Et tamen illi nil possident, in partibus continentis. Grasser. Itinerar. sol. 450. Ergo coguntur exercere Mercaturam. adde de Nobilitate Venetâ Venediger Herrligkeit / fol. 43. et seqq. vide etiam de Venetâ Nobilitate Paruta, 2. cap. 1. fol. 283 turpe autem Nobili est, vendre en detail. Verum agricultura, non officit Nobilitati. Guid. Papae. decis. 41. An cerevisiam coquere queant? disquirit Schrader, consil. 44. tom. 2. Naturales filii illegitimi, ex Patre Nobili nati, nequidem pro filiis Nobilium civiliter habentur: quia decidunt non a fonte nobili, sed sanguine putrido; etiamsi quoque Mater nobilis fuerit Etenim qualis est causa, talis effectus: Concubitus ille turpis habetur: ergo et partus. Imo ne civiliter quidem legitimati Bastardi nobilitatem parentum consequuntur. Matth. Stephan. cap. 4. num. 38. Praesumitur enim Imperator semper improbare eius nodi illicitos concubitus; et per consequens haut dare Nobilitatem non legiti me natis. Unde nec insignia paterna ferunt, nisi consuetudine aliud observetur In Franciâ et Britanniâ, nothi in insignibus paternis, barram ferunt transversam, a sinistrâ parte ad dextram: unde Proverbium Germanicum, ein strich dardurch. vid. Vechner. discurs. d nobilirat. c. 3 num. 23 Barre Gallo Francicum est verbum, et significat repagulum. vectem. ICti


page 101, image: s101

Galli dicunt etiam latine Barra. Et moris in Galliâ est, ut vel silii Regum vel naturales, vel post primogenitum nati, in insigniis suis habeant Barram transversam, einen Balck oder strich durch den Wapen. Sic princeps Condaeus, habet lilia Gallicana, sed coercita tali repagulo vel barrâ. Et inde cum in convivio quodam ipsi acclamaretur, Bar a bas, id est, weg mit dem Balcken/ id ipsi crimini Maiestatis versum fuit, quasi Regnum adfectaret. Barre autem est germanicum, et signat Schrancken/et hinc barr lauffen/ quasi in dem Schrancken lauffen. Bastardi tamen in Tuscia admittuntur. Afflict. de Iure protimis. fol. 73.

XI.

Tandem genere Nobilium posteris, id moniti praescribitur; ut tria haec maxume, ceu Scyllae scopulos vitent (1) Desidiam et ignaviam; quibus a maiorum virtutibus degenerant. (2). Tyrannidem et superbiam, quae Nobilium peculiaria esse dicit vitia Aristotel. 2. Rhetor. cap 15. et Sallust. in Iugurth. ac in causâ sunt ut sibi subditos opprimant, aliosque inferiores prae se contemnant; et inde porro D 1, ac omnium reliquorum ordinum odium incurrant. (3) Et denique mutuam invidentiam, latentesque simultates; quibus tandem semetipsos, una cum adversario evertunt, ruinamque familiarum accelerant. Alias praeterea enumerat causas, curitem Nobilium ac Heroum liberi, nonnum quam noxae, assignat Keckerman. disputar. pract 21. problem. 12. et disputat. 27 problemat. 18. Omnino qui nobis Patricii dicuntur, in humaniores quodam modo reliquis sunt. M. Antonin nde vitâ suâ. fol. m. 168. Alii adhûc vetustissimi comici dictum in usu habent. Aristophanes in Ranis. fol. m. 269.

------ Quomodo enim non sit nobilis,
Qui scortari et potare novit unice.

Atvero quibus non est virtutis praestantia, generis claritas potius dedecori est, quam laudi: neque amplius prod: sse potest, quam ut non queant latere, et vulgi sint fabula, si degenerent. Maiorum ergo imagines, cur; et quo usu liberis ob oculos sint ponendae, egregie docet Sallustius. d. bell. Iugurthin. cum ait: Saepe ego audivi, Maximum, et alios praeterea civitatis nostrae praeclaros viros, solitos ita dicere, cum maiorum imagines intuerentur; vehementissime animum sibi accendi ad virtutem: scilicet non ceram illam, neque figuram, tantam vim in se habere; sed memoriâ rerum gestarum eam flammam egregiis Viris in pectore crescere, ne que prius sedari quam virtus eorum, famam atque gloriam adaequaverit, Si vero Nobiles, cum nihil participant virtutis maiorum, de maioribus tamen suis fortissimis glorientur; tum evenit, quod Palingenius de Romanis canit:


page 102, image: s102

Nam simul ac segnes consurrexere Nepotes,
Iam parto Imperio, iam prosperioribus annis
Delicias, ludosque leves, luxumque sequuti.
Degenerare suis caepêreae Patribus; inde
Nobilitas homines; tales exosa, recessit
Protinus ad superos: donec crescente Nepotuns
Luxuriâ et vitio, deleta superbia Romae est.

Idem accidit in Imperio Constantinopolitano. Graphice enim Nebilium Graecorum superbiam, luxum, et Tyrannidem, subditorumque suorum oppressionem, describit Salomon Schweigger. lib. 3. seiner Raiß. cap. 43. quod causa fuit, ut nunc maior eorum pars foedissi, mo Turcicae servitutis iugo sit oppressa: quid reliquos, quid eos maneat Nobiles, qui similibus vit is in aliis Mundi plagis laborant docebit dies. Et de Nobilitate Gallicâ degenerante, vide le Cabinet de la Franc. part. 2. a princ. per must. folia. His Nobilium ordinis moribs, ut obviam eatur, instituti olim erant ludi Equestres, seu Torneamenta, Turnier. Vechner. de Nobilit. cap. 8. num. 4. fol. 184. etc. quorum id: eo usum revocari suadet Kirchner. in Oration. In Lusitaniâ Nobiles non habent iurisdictionem. Conestag. fol. 406 et olim subiecti fere clientes seu suscepti erant. Girard. fol. 624. tom. 1. Post cum potestate abuterentur saepê contra eos seditiones ortae fuerunt. De la lacquerie contre les Nobles, in Galliâ, et Angliâ vid. Frissart 1. cap. 82. et s. cap. 74. De Nobilibus sui saeculi vide Susonem in 9. rupibus cap. 17. fol. 380.

XII.

Privilegia Nobilitatis, sunt iura particularia, bene de Republicâ merentibus concessa Vechner d. Nobil. cap. 7. num. 18. quaeoperose recenset Matth. Stephani, hist. cap. 5 per tor. Et succincte Danaeus 2. polit. cap. 6. fol 123. quae omnia tamen ex usu et consuetudine diiudicanda. Habent et Nobiles, honorifica quaedam signa a vulgaribus discreta, quae sunt veluti Hieroglyphicae literae, ut ex Tholosano notat Vechner. cap. 7. num. 19. de quorum origine, vide Claude Vauchet. traict des Origines des Chevaliers. etc. 1. cap. 2. Pas vier. 2 c. 13. ad sin. fol. 220. Welser in Augustanâ Histor. lib. a. ad fin. Tuschum. lit. A. conclus. 516. Thessaur. decis. 270. Insignibus et titulos addo quibus Nobiles ob discretionem quandam a Vulgo, insigniuntur. Vechner. d. cap. 7. num. 20 Insignia quandoque magica et Fatalia sunt. Campanell. d Hisp. Monarcb. cap. 30 Paracels. in prognost. ubi de tribus Liliis Gallicanis ait: die magica hat dich recht bezeichnet. Frequen issime facinus aliquod egregium denotare solent: ita fertur de Austriacae domus insigni. Guilliman in Habspurgicis fol 63. Et cur clypeo Portugalliae, inscripta sint quinque scuta, vid. Auctor. Thesaur. Polit. part.


page 103, image: s103

1. fol. m. 86. relat. dispagna. Ego in tract. de Legatis, ubi de Heraldis. Constant autem insignia, Clypeis ac Galeis: ut indicetur, Nobilitatem, ab exercitio armorum originem habere. Cur autem Nobiles habeant Glaeas apertas ceteri clausas? dubio non caret. Galeae certe clausae, non sunt ad Bellum aptae, et dicis tantum gratiâ adponuntur: apertae olim tantum ita periebantur, ut lumen praebere quirent: hcdie ornatus causâ plenius aperiuntur.


[Gap desc: illustration]

XIII.

Est et alia Nobilitatis species, Temporaria ideo dicta; quod ad heredes non transit. Ita Nobiles sunt, Palatini Comites, et qui olim honore gaudebant Patriciatus. (. quae dignitas honorarius olim consulatus appellatus fuit; nec Magistratus, sed oridinis nomen erat. l. 3. C. de consul Cassiodor. 6. Var. Suidas in Collect.) Equites item, qui vulgo Aurati vocantur. Boter. 3. d. Orig. Urb. cap. 31. Busius, disputat. polit. 2. thes. 27. de quibus late Petr. Calefatus, tractat. d. Equest. dignit. Pasquier. 2. d. recherch. cap. 13 fol. 213. Fauchet tract. des Chevaliers et adde Auctorem des recherches de la grandeur de Roys de France, 3. cap. S Mart Crusium, in paralip. annal. Suevic. fol. 89: vid. tamen Freher ad Petr. de Andlo, fol. 183. b. ad fin. quorum olim magna dignitas fuit,a quâ etiam non abhorruerunt Illustrissimi Principes quique Dn. Lans. in praefat. dedicator. (. ad Celsiss. princtpem Ludovicum Frideric. Wurtemberg. Ducem.) orationibus suis praefixa. Ad hanc Nobilitatis speciem, referri potest; quod Doctores et Legum Professores emeritos, Nobilitatem vulgo acquirere traditur. Dn. D. Halbritter. orat. de Privileg. Docter. Matth. Stephani, de Nobilit. Polit. 4. num. 12. Arithmae. peric 1. disputat. 7. coroll. 1. In quo doctorum Iuris, meliorem esse quam Medicorum conditionem, notat Anton. Faber. lib. 9. Cod. tit. 28. definit. 9. et seq. vide tamen Matth. Stephan. d. cap. 4. num. 10. Dn. Lans. d. Academ. fol 79. In Galliâ, qui per Iurisprudentiam dignitatem Senatoris, et Consiliarii Regii adipiscuntur, eo ipso Nobiles fieri, imo et posteris quoque suis Nobilitatem parare, Arrestis Parlamentorum sancitum legitur. Papon. tit. 11. arrest 12. In quibusdam Cathedralibus Ecclesiis, aequo iure ad Canonicatus adm???tuntur Nobiles et Doctores.


page 104, image: s104

Freher. ad Petrum de Andlo, fol. 195. b. Alia Doctorum privilegie omitto: et recensent illa longo stylo, Dn. D. Halbritter. super. dict. oration. et Matth. Stephan. tractat. singul. d. Nobilitat. litterariâ. hâcque dere etiam ego egi, in tr. 3. Academ. Non itidem ii, qui sapientiae, Philosophiaeque speculativae studio dediti, caetus hominum relinquunt, et otium persequuntur, quam vis egregiis virtutibus cumulati sint, Nobilibus accenseri facile solent. Hippol. a Collib. de Nobilitat. thes. 13. Matth. Stephan. d. nobil. polit. cap 4. num. 9. Civilis enim res est Nobilitas, et igitur tantum disciplinis civilibus, togatâ nimirum vel militari, eam quis consequi potest.

XIV.

Milites etiam, propter summam armorum necessitatem, eminentioris cuiusdam conditionis censentur. Ubi quaeritur: An nostri temporis Milites, vetustis militantibus concessis privilegiis, Iure merito uti, fruisci queant? quod affirmo cum Illustri Enenckelio, 1. de Privi leg. Milit. cap. 3. Dn. D. Bocero, de Iur. Belli. Forster. de Iurisdict. fol. 253. Graevaeo. 2. conclus. 118 Ayala. 3. cap. 7. Sed salse ridet Iuvenal. Satyr. ult. nimiam licentiam et privilegia Militum Romanorum. Quamvis olim Milites constituerint ordinem separatum: magis tamen Rei publicae commodat, omnes idoneos militare: Aliter quod in Romano et Graeco Imperio factum, interitum acceleravit. Illud vero privilegium, quod olim militibus, sine sollemnitate ullâ, matrimonii contrahendi permissa fuit facultas; Ein Landtsknechts Ehe. l. a caligato. 21. C. de nupt. Novell. 74 recte hodie abrogatum, et ad ius generale redactum esse, ait Accursius, in d. l. a Caligato vide tamen Novell. 117. cap. 4. et auth maximis. C. d. tit. Consulatur Lipsius, ad Tacit. annal 14. num. 75 ubi tradit, Milites olim non habuisse Uxores. Prae ceteris, in Testamenti factione quod habent, illustre est militum Privilegium: hocque ad milites etiam limitaneos extendo, contra Gail. lib. 2. observat. 118. num. 6. cum Cuiac. consultat. 49. Gothofred. adl. 17. C. de testam. Militar. et Dn. Bocero, de Iur. Belli. fol. m 212. Reliqua militaria privilegia, Illustris recenset Enenckelius, et Claudius Coteraeus, tractat. de Iur. et Privileg. militar. ut et Arumae. tom. 3. discurs. 18. Utrum militaris ordo, Litterario sit praeferendus? in controversiam itidem vocatur. Non hîc de gregario loquor milite, sed politico non etiam de litteratoribus, sed Politicis. Aequalem censeo utriusque dignitatem: nisi praesens necessitas, unius conditionem efficiat Nobiliorem: tum enim is praeferendus, quem praesentia magis exigunt. videatur Clarissim. Dn. D Lansius, consultat. depraerogativ. ceretamin. inter milites et Litteratos. Camerar. meditat. 3 cap. 68. adde Guazzo, dialog. 6. Quam vis alii naturâ togatam virtutem, bellicâ praestantiorem


page 105, image: s105

esse dicant. Kirchner. disput. de Republ. ult. thes. 2. 6. Timaeus Faber, disput. ad Instit. 1 thes. 4. vide Aulicum Balthas. Castilionis, ltb. 1. Boccalin. 1. ragg 75. Tiraquell. d. nobilit. cap. 5. num. 6. Lancellot. Conrad. in templ. omnium Iud lib. 1. 6. 1. §. 1 quaest. 2. Petr. Calefatt. tract d equestr. dignit. part. 3. et 4. Benius, 3. cap. 54. Ego in corellar. lib. 1. ff. Multi literis profecerunt pauci armis meliores redditi fuerunt. Marco Aurelio, fol. m. 7. Et in pari, ac etiam in sublimiori gradu apud quosdam populos Doctores seu litterati fuerunt: ut etiam apud Persas; Freher. ad Patr. de Andlo, 2. cap. 16. fol. 202. ac quoque olim apud Germanos. Unde adhû in singulari numero etiam Nobiles; femper vero in plutali Doctores in scriptis Principum compellantur. 3. Reg. cap. 4. vers. 2. enumerantur officiales Salomonis; et praeponuntur Militibus Litterati.

CAP. XI. De Subiectis conditionis inferioris.

DE Subditis eminentioris conditionis, sat dictum sit hactenus: sed cum fieri non possit, ut Res publica solis Nobilibus, litteratis et similibus constet: Tholosan 1 de Republic. cap. 1. num. 17. etenim necesse est ut adsint Plebei, qui partim manu partim negotiationis industriâ, alimenta procurent, et Rem publicam a)uta/rkh reddant Ideo de inferioribus subiectis, pauca deinceps attingenda erunt. Quorum multiplex differentia invenitur. Prudentia Legum conditorum, non minorem rationem Plebis, quam Nobilitatis, in Republicâ constituendâ semper semper suscepit: necin corpore etiam viliora quae videntur membra, negligi debent; ni sanitatis iacturam incurrere quis velit. Inde in Patricios et Plebem, civitatem suam divisêre Romulus, Theseus, Lycurgus; teste Plutarcho. Germanorum eivitas, ex Plebe et Nobilitate conflata; Tacit. de morib. German melius instituta fuit, quam Gallorum veterum; qui ordines Druydum et Equitum habuerunt: illos Religionis, hos militiae studiosos: nullâ Plebis habitâ ratione, quae servorum erat loco Caesar. 6. comment de Bello Gallie.

II.

Mercatores subditi sunt ex Mercimoniis victitantes. Ubi primo omnium quaeritur: an Mercatura, pro iustâ et legitimâ ratione vitam sustentandi, haberi debeat? Quod affirmandum, cum Iunio, sub quaest. Polit. 61. Keckerman. disput. practic. 28 problem. 44. Modo Monopolium cautis Legibus, earumque sollicitâ exsecutione praecaveatur. Lather. 3. cap. 12 Negotiatio per se utilis est ac honesta, utpote quam natura, compensandae rerum penuriae substituit. l. 1. ff de


page 106, image: s106

contrab. empt. Non omnis fert omnia tellus; idque propterea, maior ut sit concordia, et communicatio nationum: hunc defectum supplet Mercatura; Sed cum hoc genus hominum, ad quaestum turpiter faciendum sit pronum; l. 44. ff. d. aedilit. Ediet. ideo bonis legibus hîc est opus: praesertim contra eos, qui primi merces vendunt, quas anticipant in portu; et ut Persius ait, Primi tollunt piper a sitiente camelo, ut priores vendant.

III.

Artisicibus quoque carere Res publica nequit, Tholosan. 4. de Republ. cap. 9. Arnisaeus, cap. 12. Pag. 321. Et hi, quo libetaliores, eo superiores sunt: utpote Pictores, Aurifabri, Architecti, sculptores, Quibus inferiores censentur, vilioribus aliis, seu crassioribus opisiciis. dediti: cum ubi in genium magis liberale necessarium est, eo maior sit. ars, magisque ad literarum studia accedat. Quaedam tam en Privilegia proficiscuntur ex necessitate, quaedam ex praestantiâ artis, Aliter considerat artificiorum dignitatem, Walchius, in comm. deß kleinen Bawren fol. 292. Wigel. part. 3. nosce te ipsum, fol. 21. dicit, quaedam artificia descendere ex firmamento, quaedam exterrâ: et illa praestantiora esse. Omnium vero subditorum utilissimi, maximeque necessarii sunt Agricolae et Pastores. Plinius. 18. cap. 2. Tholosan. 4 de Republ. c. 8. Ideoque fo vendi et tuendi inprimis, ac contra vim omnem et iniuriam studiosâ curâ vindicandi. Unde olim sceptra. in aratri formam effi giata fuêre. Pierius. in Hieroglyph. fol. 345. b. et etiam die Bergleuth/ Kleinbaur. fol. 297. Alios ordines adhûc plures, recenset Hoennon. disputat. polit. 2. thes. 48. etc. Et an praeferen di sint Milites Agricolis? disputat. Max. Tyrius, diss. 13. et seq. Cives item distribuuntur in Tribus, Classes et Centurias. Bulenger, de vectigal. fol. 13

IV.

E civium numero, plerique excludunt Pantomimos, Histriones, Ludiones, et huiusmodi voluptatum ac corruptionum administros alios. vid tamen Alberic. Gentil. disputat. d. actorib. fabularum. Tandem et illud a Politicis controvertitur: An carni fices, honestis civibus admiscendi sint? quod negat Atnisaeus, cap. 12. pag. 303. et seq. Philipp. Hoennon. disputat. Polit. 2. thes. 51. vid. Hieron. Magium, miscell. 4. cap. 16. Arithmae. 1. disputat. i. in corollar. Herodot. 2. fol. 106. Communiter etiam Orbis Christianus sanguinem tam crebro fundere, horren dum reputat; et ideo non ipsi solum exsecutores pro infamibus habentur, sed etiam filii eorum: nec quis filias ducere potest, absque ignominiae notâ. Sed dissentit Gerhard. loc. de Magistrat. num. 308. adde Kornman. de miracul. mortuor. cap. 19. per. tot. Nullus Carnifex fuit apud Istaelitas. sed populus lapidabat condemnatos; aut ab eo, qui proximus a Rege, mortis reus qui erat,


page 107, image: s107

interficiebatur. 3. Reg. 4. vers. 34. et 46. item Reg. 2. cap. 4 vers 12. Ac apud Romanos ipse Imperator quandoque interficiebat delinquentes. Lancellott. Conrad. in Templ. Iudic. fol. 395. Et suâ manu Tribuni olim supplicia sumebant. Dn. Gruter. ad Senec. fol. m. 577. et vid. Rittershus. Iunior. de Asyl. fol. 64.

Argumenti propter similitudinem, ex Lectionibus, pie defuncti mei Fratris Iohannis Georgii Besoldi, quas de Regalbus olim habuit in Collegio Illustri, quod est Tubingaed: caput ad dam, de Nobilitate tractans; quodque forsan utile erit ad uberiorem explicationem materiae illius illustris. Nobilium quidam in numerum, etiam eminentiotis ordinis alii referuntur adeo ut solis olim Ducibus, Comitibus atque Baronibus, Nobilium tribuatur titulus. Cassanaeus, in Catalog. glor. mundi, p. 8. consid. 46. Paurmeister, lib. 2. de Iurisdict. cap. 11. num 12. Lehman. in Chronic. Spirens. lib. 2. cap. 14. et 19. ceteri vero ex Nobilitate, Principibus erant addicti, quorumque in bellis utebantur operâ, Adelscalk, sive Edelknecht/Ministeriales sive Feudatarii dicebantur. Lindenbrog. in Lexic. verb. Adel scalk Crantius, in Metrop. lib. 3. cap. 11. lib. 8. cap 14. lib. 9. cap. 4. Matth. Stephan. tractat de nobilit. cap. 4. num. 10. Ios Nolden. de statu Nobil. cap. 1 conclus. 1. num 4. Et de hâc in specie sic dicta Nbilitate, quae resoectu Ducum, Comitum, et Baronum in infimo consistit gradu, rite attribuenda, eiusque quibus prae aliis pollet privilegiis, agendum. vid. Einsidel. d. Regal. fol. 253.

Nobilitatis etenim ordo, quo Nobiles sive patricii a plebeis segregantur, in humanae vitae societate, beneque constitutâ Republicâ, admodum est necessarius, cum perniciosam tollat confusionem, civesque aptâ ratione, et decenti vinculo inter se et cum Republicâ coniungat atque nullus fere exsistat populus, apud quem civium aliqua distinctio et ordo non in veniatur, Bodin. de Republic. lib. 3. cap. 8. Inde omnes boni (.ait oratorum ille maximus, pro Sextio.) semper Nobilitati favemus, et quia utile est Rei publicae, Nobiles esse homines dignos maioribus suis, et qua valere debet apud nos clarorum hominum bene de Republicâ meritorum menoria, etiam mortuotum. Nobilitas quippe gloriae soboles, humanae felicitatis apex, columna honorum, fons et ornam entum dignitatum; haut inconcinne dicitur a Petro Frizio, discurs d. Nobil. in princip. tom. 1. disc. Arumaei. Et certe Nobilitas posteros ad virtutem suo exemplo excitat: haec animum depressum erigit, et inflammat, haec ad magnorum hominum imitationem, atque singulare virtutis studium traducit. Nihilaliud vivo in generis notabilitate appetendum (.ait Hieronym. in epistol. nisi quod Nobiles quâdam necessitate adstringuntur, ne a maiorum


page 108, image: s108

probitate degenerent. Ac quamvis sint plurimi, qui nullâ virtute propriâ instructi, progenitorum solum dignitatibus, imaginumque fumosarum multitudine freti, de vanâ generis glorientur nobilitate, quorum maiores, quanto praeclariores tanto hi eorum posteri, socordiae magis dediti, atque arrogantiae plenissimi, dum solum Nobilitatis nomen admirantur, ceteros alto despiciunt supercilio: tamen si verum faterilubet, vi demus saepius, ut ii, qui claris orti natalibus, a teneris, quod aiunt unguiculis egregium Nobilitatis prae se ferant speeimen, et maiorum sanguinem, vitaeque splendorem, ostendant, atque virtutem a maioribus acceptam quasi per manus traditam, si non totam et illibatam conservent: scintillulas tamen quasdem lucidissimas priscae sinceritatis, constantiae et fortitudinis, ac aliquando etiam eloquentiae, retineant. Quibus Cassiodori illud 3. epistol. accommodari potest non incongrue; Praeconia veterum, praesens docuit vena virtutum, ut proin de recte dixerit Plato, optimum, magnificen tissimumque liberorum thesaurum esse, parentum virtutem atque gloriam. Hinc eodem teste Cassiodoro, lib. 3. varior. melius agnoscitur elegisse Nobilem quam fecisse felicem; quia iste per veterum sese facta custodit, ille autem exemplum non habet nisi quod fecetit.

II.

Et cum Nobilitatis tanta sit praestantia, ut non cum homine intereat, sed mortalitatis egressa fines, sem per pulchrius efflorescat, vires eundo aqueirat, etquo longius progrediatur, maiorem dignitatis ac venerandae vetustatis opinionem nanciscatur, suisque Alumnis (.nisi sibi ipsis desint, vel pravâ educatione corrumpantur, vel vanae arrogantiae vento in diversum agantur.) ad ingentia vitae commoda, praecipuaque Rei publicae munera, facilem praebeat viam. Nobiles proinde in id eniti debent ut ad meliora impetum animi dent, humilia et sordida spernant, ne superbiâ elati, luxuriâ corrupti, laudes antiqui generis abnegent, nec unquam ob prosapiae eminentiam aliis sese, quos Virtus, moresque conspicuos reddunt, sinistre praeponant, summeque caveant, ne maioribus sint dedecori, ne genere clari, mente fiant ignobiles: sed existiment potius, quod ille demum Nobilis, ille sublimis, ille tunc integram suam Nobilitatem putet, si dedignetur servire vitiis; ac non titulo solum, sed virtute potissimum, Nobilitatem ostentet Parentum.

III.

Ceterum Nobilitatis originem, Gentium iuri adscribimus. Nam nec in naturâ quidem quod non vel cetera nobilitate vinoat, vel alio rerum genere superetur, quic quam invenitur. Ita varias apud gentes, variae sunt hominum conditiones et ordines, cum Nobiles alii, alii ignobiles, sive plebei esse censentur. Sed iuxta cuiusque


page 109, image: s109

Regionis mores, et placita, diversimode aestimatur Nobilitas. Plurimi ex orientalibus, Turcae praesertim, omnia virtuti, muneris que quo funguntur generi tribuunt. Auger. Busbequ in epistol. 1. Legat. Turcic. Europaei vero hodie multum sanguini deferunt, suisque que~libet cebnsent natalibus. Apud Romanos olim, Nobiles dicebantur. quorum maiores Curulium Magistratuum ornati fuêre dignitate. Bodin. 3. d. Republ. 8. Rosin. 1. antiqueit. Roman. cap. 19. cuiusm odi sunt Consulatus. Censura, Praetura, et Aedilitas. Robert. Glover. tractat. d. Nobilit. politic. tit.. de Roman. Nobil. apud Germanos quoque veteres, in triplici consist ebant differentia: penes quos erant Adelingi, Frilingi et lasst;: Nobiles nempe Liberi atque liberti. ut ex Tacito, Adamo Brempse, et aliis ostendit Christoph. Besold, Frater meus, in discurs. d. ordin. Equestr. in Imp. Rom.

IV.

Sed ex hisce priscis Germaniae Nobilibus, prucos superesse, consentaneum est, quorum ortus romanis et Francis potissimum assignandus, qui in Castris, Burgisque suis, Duces, Militesque constituebant, ut Provincias bello devictas gubernarent, et contra Hostes, veteresque Colonos de fenderent. arg. l. 2. § 4. C. de offic. Praefecti Praetor. Afric. eas arces subsequenti tempore, beneficii aut dominii retinebant iure. Inde nostrates Nobiles, pene omnes a Castellis deno minantur; ac fere non aliter, nisi Milites, die von der Ritterschasst/ indigitantur. de hoc adeundus citatus Fratris mei. discurs. num 4.

V.

[Note: Decian. Resp 16. vol. 3. in princ. ait. quod Nobilitas sit qualitas illata per kprincipem, qua quis ultra hone stos plebeios aecceptus ostenditur.] Hancce Nobilitatem hoc modo describendem esse canseo, quod sit dignitas, quâ aliquis vel Principis vel Legis auctoritate, ob propriam virtutem, sanguinisve eminentiam, prae aliis plebeiae conditionis hominibus, splendet. Alii alias discrepantes Nobilitatis defini. ones proposuêre, uti adparet ex Matth. Stephan. tractat. de nobil. cap. 3. num 3. et discurs. Iohann. a Nolden, de statu Nobil. civ. cap. 1. num. 7. Sed an haecce mea descriptio rei proipositae magis conveniat, aliorum esto iudicium.

VI.

Nobilitatis auctor is est, qui in quâlibet Republicâ summum obtinet gradum, superioremque non agnoscit. Petrus Anton. de Petram, tract. de Iur. quaesit. non tollend. cap. 13. num. 6. Decian. in prax. Crimin. 2. cap 32. num. 1. Gutierez. practic. quaest. cap. 17. num. 132. Andr. Knichen. in velitat apolog. num 32. Pro quo in Romano Imperio, Romanum agnoscimus Imperatorem. l. 3. § viros. C. ubi Senator. vel Clariss. ibi: qui sine administratione honor ariis condecorati fuerint Codicillis. et l. 3. ibi liceat quando huc hnostrae sederit Maiestati Patritiam consequi dignitatem. C. de Senator lib. 12. Ab eo quippe, ceu fointe limpidissimo omnes omnium dignitatum scatent rivuli, Gail. 1. observat. 80. n. 21. Knichen.


page 110, image: s110

de Saxon. non provocand. Iur. verb. Ducum. cap. 1. num. 2. Et inde Nobilitatis collatio, ad Maiestatis referenda est Regalia. rosenthal. de feud. cap. 5. conclus. 2. Sixtin. de Reg alib. cap. 2. num 36. lib. 1. Dum autem summo Rei publicae capiti nobilitandi tribuimus facultatem, legem vel consuetudinem, cui praesumpta Imperantium voluntas inest, non excludimus. Alias enimpessime ageretur, cumque iis, antiquâ prae aliis eminent prosopiâ, nec tamen de dignitatis auctore quicquam certi proferre queunt.

VII.

Haecque Nobilitas, cum ex Gentium moribus trahat originem, et formam solummodo Iuri civili acceptam ferat, extra concedentis etiam territorium portigitur, ut inde mutuo populorum consensu Nobilitatis dig itas ubique valeat nec cum Provinciae finiatur finibus; sed Germani Nobiles in Italiâ, Galliâ Hispaniâ et Daniâ et harum Provinciarum Nobiles vicissim in Germaniâ, Nobilitatis obtineant privilegia. Anton. Faber. in cod. lib. 9. tit. 28. definit. 12., n: 9. Nolden. in discurs de Nobilib. cap. 1. in fin. quitamen cum ceteris fere omnibus, Nobilitatem esse Iuris Civilis, et Iuri Gentium incognitam autumat, et inde adstruit, si summo iure ageretur, dici posse, eum, qui habet dignitatem, ex Principis sui summi privilegio, non esse Nobilem, extra concedentis territorium. arg. l. ult. ff. de Iurisdiction. l. cum unus. 12. §. pen. ff. de bon. auct. Iud. possid.

VIII.

Num vero Electores, Duces, aliique Germaniae Principes, iure conferendae Nobilitatis, quoad proprios Principatus, polleant? disceptatur haud leviter Quod affirmat Schrader. de Feud. part. 10. section. 1. n. 34. Rosenthal. c. 2. q 2. n. 9. Knichen. de Saxon. non pro vocand. privil. in verb Ducum Sax cap. 1. n. 36 et 63. Nolden. disc. de Nobil. c. 2. n. 18. Idque tum ob sublimen et regiam territorialis Iurisdictionis legem, ac ob amplissimam Germaniae Principum in proipriis territoriis competentem, et Imperiali maiestati fere aequalem pote statem; tum quia iis legum condendarum facultas competit; tum quia reservata Imperatoris vetustissimâ consuetudine, Principes hi adquisisse censentur Negantium partes tuentur Bodin. de Republic. 3. cap. 8. Sixtin. de Regalib. 1. cap. 5. num 123. tum quia Maiestatis Rega. lia specialem desiderant concessionem. c. quod translationem. 4. extr. de offic deleg. Pacian. de probat. 6. cap. 18. num. 20. Tum quia ex Caesareae Maiestatis quaedam specialiter Electoribus in Aureâ kBullâ conceduntur. Sixtin. 5. num. 125. Ego vero, etsi Illustrissimorum Germaniae Principum dignitati et amplitudini nihil detractum velim; arbittor tamen, eos dem Nobilitatis conferendae iura, sibi ipsis haut facile vindicaturos: cum praesertim eorum in propriis territoriis potestas ab


page 111, image: s111

Imperiali in Imperio sublimitate multum distare videatur, variasque admittat restrictiones, nec omnia Caesareo reservata culmini complectatur: cum nec Palatinos creare Comites nec Tabelliones sive Notarios constituere, nec Academias publicasve scholas erigere, nec Doctoris titulos conferre, laureâve Poetica aliquem donare. Ferrat. Montan tractat. de feud. 1. cap. 6. vers. tertio feudum. minus veroullo statuto appellationis ad Imperii Cameram, nisi peculiari muniti fuerint ptivilegio, cursum impedire queant. Gail. 1. observat. 135. num. 12. Mynsing centur. 1. Observat. 14. nec etiam causarum decernere commissiones, delegatosve constituere possint Iudices, cum remotae provocationis clausulâ, ut tradit Sixinus, d. cap. 5. num. 126. arg. l. 1. ff. a quib. appellar. non lic.

IX.

Et si maxime quispiam a Principe Nobilitatis obtineret insignia, eun dem quidem Nobilium privilegiis in concedentis territrio uti posse censerem: Attamen hunc plane Nobilem esse haud existimarem. Rosenthal. de feud. cap. 2. num. 9. Matth. Stephan. tract. de Nobilit. cap. 5. n. 5. Nam cum Princeps Imperii efficere non queat, ut quis in toto Romano Imperio Nobilitatis dignitate gaudeat; certe eum nec domi verum Nobilem esse recte dicitur. arg. eorum quae tradit Iohann. Gars. de Nobil. conclus. 6. num. 9. Gutierez. pract. quaest. lib. 3. et. 4. quaest. 13. n. 95. vide tamen Matth. Stepha. d. Nobi. 6. 5. n. 42. Solitamen Serenissimi Austriae Archiduces hâc utuntur praerogativâ, quod non solum Nobiles, sed Comites ac Barones quoque creare; (quorum amplitudo in universo emineat Imperio.) quin et nova vectigalia auctoritate instituere possint propriâ, ut ex Privilegio, quod Munsterus Cosmographiae suae 3. cap. 406. inseruit, adparet, idemque refert Ioachim. Cluten. in syllog. rer. quotid. conclus. 25. in fin.

X.

Iis porro Nobilitatis tribuenda sunt iura, quos virtutum probant ornamenta, honorumque decorantinsignia. c. cum in cunctis. de. Elect. l. et virtutum. 4. C. de stat. et imagin. l. ut gradatim. § 1. ff de muner. et honor. qui vel armis, bellic âque virtute velliteris, prudentiâque Politica, praeclara meruêre haec praemia Nisi enim quispiam per sagatae vel togatae vitae scalam ad Nobilitatis ascenderit apicem; sed opibus [Note: Matth. tract. d. nobil. c. 5. num. 14.] solum et pecuniâ, vel flagitiis, etiam perfrdiâ aut crudelitate haec meruerit insignia, eum Ego Nobilitate dignum esse non existimo: Dignitas quippe malis et indignis tributa, dignitas non est Sallustius in Iugurth. cap. 4 Impiosque et omnium abiectissimos eos iudico, qui ob scelera Nobiles volunt haberi.

XI.

Etsi autem praeclarâ qui piam virtute conspicuus sit, sibi tamen iura Nobilitatis propriâ attribuere non potest auctoritate adeo


page 112, image: s112

ut nec Militiae decus, neclonga in rebus bellicis experientia, Nobilium conferat ordinem, ut Matth. Stephan. d. Nobil. d. cap. 5. n. 15. et 26. tradit. Quin potius, qui caecâ ductus ambitione, Nobilem sese esse iactitat, Nobilium que privilegia usurpast, falsi incurrit crimen. arg. l. eos. § qui se pro Milite gessit ff. de fals. Iohan Plat. in l. 1. vers. item allata. C. de dign. lib. 12 Guid. Papae. decis. 89. n. 2. Theming. consil. 47. n. 20. vol. 1. Nicol. Everhard Iun. consil. 54. n. 4. vol. 1.

XII.

Quidam Nobiles autem siunt, quidam nascuntur. arg. §. 4 Instit. de Iur. Personar. Stephan de nobil. cap. 5. n. 1. et 46. Fiunt Nobiles, et ab Imperiali eminentia assequuntur Nobilitatem, vel expresse, vel tacite: Expresse quando vel verborum sollemnium pronuntiatione, vel diplomatum concessione, Imperator Maiestatis suae favorem emittit. Tacito vero suffragio confertur Nobilitas, dum Imperatoris voluntas disertis non exprimitur verbis; sed vel lege, vel consuetudine, vel aliis quibusdam manifesta red ditur indiciis.

XIII.

Nobilitatis per Codicillos Caesareâ in Aulâ conferendae cunsuetudo antiquissima sane est, et Romanorum etiam sub Imperio, Zenone Imperatore gubernacula Rei publicae tenente, ante mille annos in vigore fuit. arg l. quoties. §. viros C. ubi Senator vel Clariss. in quâ mentio N bilitatis fit, quae sineadministratione, maiorum no~n accedente dignitate, per honorarios Codicillos quibusdam confertur. Eguin. Baro de nobil. lib. 3. c. 2. Paurmeister. de Iurisdict. l. 6. 29. n. 30.

XIV.

Nihil autem prohibet, quo minus Imperator, vel quilibet superiorem non recognoscens, et iam exta proprii Imperii limites creare queat Nobiles: cum voluntariae Iurisdictionis actus ubivis recte exerceatur. arg l. 2. ff. de offic. Procons. l. 7. C. de emancip. Tiraquell. de Nobil. 6. 6. n. 26.

XV.

Potro Imperialis gratia plerumque solet unâ cum Nobilitate, insignia et arma honorifica, a vulgo discreta, apei tamque galeam. conferre. Cassan. in Catalog. glor. Mund part. 1. consid. 38. conclus. 27. De quorum insigniorum origine, tractat Welser. in histor. Augustan. lib. 3. ad. fin. Ceterum insignia ipsa (. quae quandoque egregium aliquod factum denotare solent, et inde saepius a multis varii explorantur eventus.) per se Nobilem non faciunt, cum aliis etiam infeioris eonditionis hominibus tribuantur. Gylman. in symphor. tom. 4. part. 1. vol. 30. n. 79. et seqq. Haecque insignia ad omnes transmittuntur posteros, ultimoque de Familiâ mortuo, ex usu a Nobilibus recepto, plerumque franguntur, atque cum eo sepeliuntur. Ruding. observat. centur 5. observat. 46. Et conservatio Familiae, ac quasi adoptio quaedam praesumitur, ubi Testator mandat arma sua, insigniaque


page 113, image: s113

portari. Stephan. Gratian. lib. 2. disceptat. forens. c. 288. n. 26. Nolden. discurs de Nobil. c. 15. n. 136.

XVI.

Sed Galea aperta, Nobiltatis signum est, et ab aliorum insigniis, quibus occlusae additae sunt galeae, discernuntur. Ut in de conicere promptum sit, quod ii, quibus aperta est tributa galea (cuius in Bello, et ludis Equestribus estusus) hastiludio accedendi ius habeant, alii vero clausâ, et ad proelia inutili utentes galeâ, Equestribus hisce exercitiis interesse non queant.

XVII.

Corona vero, quâ ornatur plerumque Cassis, sive Galea, olim a praecipuis solum Nobilium ex ordine gestabatur, hodie etiam in inferioris sortis hominum co nspicitur insigniis. Coronis hisece apud romanos fortes et Milites et Duces donabantur, quarum quaedam aureae, quaedam frondeae fuerunt, quaedam etiam Equestres dicebantur Quin et in hâc quoque parte priscorum Regum spectata est magnificentia, dum in pompis Coronatos produxêre Equites. Quod testatur Athenaeus, lib. 5. Antiochi Regis opulentiam describens, qui in conventu quodam produxit tria milia Cilicum, habentium aureas Coronas, praeter Equites Pisaeos mille, et alios tres mille, quorum plures erant aureis in galeâ cristis, et aureis coronis. De quibus coronis plura tradit Carol. Paschalius, Coronar. lib. 9. per tot.

XVIII.

Atque Novi, sive factitii hi Nobiles nullo modo spernendi [Note: De numaria Nobilitate, vid. Einsidel. fol. 258.] si praesertim ad eminentiorem hunc gradum, non foedâ adulatione, non nummorum erogatione; sed verâ virtute aditum sibi praverint: Nec indigni videri possunt, quos Princeps honoravit, eisque ob benemerita beneficium tribuisse, attestatus est. Iason, cons. 277. n. 38. Vol. 2. Menoch. cionsil. 1003. n. 77. et seqq. Schneidvv. de Feud. part. 3. n. 53. Hinc non audiendum esse censeo Hippolyt. de Collibus, qui in Nobili suo. n. 59. ait, Nobilitatum verae Nobilitatis principium, sed non vere esse Nobilem, Einsidel/de Regalib. c. 2. n. 137. fol. 258. Egregie vero apud Sallustium Marius, Nobilium illorum superbiam parentum solummodo factis, ceu alienis plumis sese exornantium, reprimit, dum inquit: Videte, quam iniqui sint, quod ex alienâ virtute sibi arrogant, id mihi ex meâ non concedunt. Hinc Novi quoque Nobiles ad Camerae Imperialis Assessuram admittuntur, si alioquin ordinationi conn formes sint, ut praeiudicio firmat Nolden, in d. disc. d. Nobil. c. 6. n. 49.

XIX.

Tacite confertur Nobilitas, cum quispiam ipso iure, et per necessariam quandam consequentiam, nullâ accedente expressâ declaratione, Nobilitatis consequitur Privilegia. Dn. Bocer. d. Regal. 6. 2. n. 8. Matth. Stephan. tractat. de Nobil. c. 5. n. 21.

XX.

Cuiusmodi est, qui ab Imperatore, vel alio Iura


page 114, image: s114

[Note: vid. Einsidel/de Regal. c. 1. n. 189. f. 269.] nobilitandi habente, de Feudo Nobili, annexâ Iuris diction in vestitur, qui ex praesumptâ conferentis voluntate veram simul acquisi visse Nobilitatem, censetur. Tiraquell. d. Nobil. c. 7. Feudum an nobilitet. n. 14. cum seq. Wesenbec. part. 3. consil. 135. consil. 135. n. 70. Tapia, inrubr. de Constitut. Princip. c. 4. n. 120. in fin. Matth. Stephan. tract. de Nobil. c. 5. n. 28. Investitura vero haec si a Duce, vel Comite facta, vel Feudum nobile ab igno bili emptum fuerit, possessorem non nobilitat. Nolden. c. 5. n. 44. et 45. Nisi Regionis cuiusdam peculiaris accedat consuetudo. Nicol. Intrigliol. cent. feud. 1. q. 31. n. 25.

XXI.

Quid vero si quem Imperator in Rescripto, vel alio modo Nobilem appellet, an eo ipso in Nobilium relatus censeatur numerum? Quod vix puto, nisi aliis quibusdam argumentis de certâ scientiâ, et enixâ Imperatoris voluntate constet. Cum in dubio non praesumatur, Principem velle uno momento legis dispositionem evertere. l. si quando in pr. C. de inoffic. Testam. Hancque approbat opinioem Tiraquell. de Nobil. c. 6. n. 24. Gylman. in Symphor. vot. 30. n. 102. Etsi non negem, hâc Principis assertione probari Nobilitatem, quamvis de Diplomate, quod alioquin ad eam dignitatem consequendam necessarium esset, non adpareat, Cum aliud sit fieri quem Nobilem aliud vero probari Nobilitatem: et Facilius probetur quam concedatur Nobilitas, ut ait Anton. Faber. in Cod. lib. 9. tit. 28. de fin. 15. Adeo ut generis Nobilitas ex antiquis familiae instrumentis, in quibus Avi, vel Proavi alicuius Nobilium tribuitur titulus demonstretur. Maxime, si coram Principe, aut eius Officialibus, Instrumenta haec confecta proponantur. Neque enim existimandum, aliquem in publico instrumento dignitatem sibi arrogâsse, quae ipsi non competit Anton. Faber. in Cod. lib. 4. tit. 24. de fin. 27.

XXII.

Sed quam quamvis armata Militia, perse Nobilem non faciat; arg. l. duobus de Testam. Militar. l. op eris. ff. de oper. libert. et l. Si quis. §. irritum. ff. de iniust. rupt. irrit. (.nisi Miles per 10. vel 15. annos in Castris fuerit versatus, ut autumat Paris de Puteo, quem allegat Lancellot. in templ. omn. Iudic. c. 1. lib. 1. §. 1. q. 2. n. 15. attamen si quis a Principe exercitui praeficiatur, in eundem tacite Nobilitatem censeri collatam, ait Tiraquell. d. Nobil. c. 8. n. 15. et post eum Matth. Steph. d. Nobil. c. 5. n. 25.

XXIII.

Sic etiam, si aliquis ob egregium fortitudinis specimen, vel aliarum virtutum splendorem Equestri dignitate a Caesareâ ornetur Maiestate, Nobilitatis simul consequitur Iura, ita tradit Matt. Stephan. d. c. 5. num. 16. ac Frater meus, in polit. c. 11. n. 64. arg. l. un. C. de equestr. dignit. ad cuius Legis intellctum, adhibe Lancellot. in templ. omn. Iudic, tit, de Duello, part. 3. conclus. 77. Idem evincitur ex


page 115, image: s115

Imperialibus Codicillis, quibus Caesarea Maiestas, subsequentibus plerumque verbis, in attribuendo Equestri splendore utitur: Te praesenti nostro Edicto, et de plenitudine nostrae Caesareae potestatis. militem, sive Equitem Auratum facimus, et creamus, actitulo et dignitate militari decoramus, et ad Statum et ordinem Militarem assumimus, militaris quoque cinguli et balthei decore, fascibusque, et stemmeate auratae militiae in signimus, et fortitudinis gladio accingimus, ac aliorum Militum numero et consortio clementer adscribimus et aggregamus dsecernentes, quod deincps ubique locorum pro vero Milite habearis et honoreris, possis que et debeas pro huiusmodi fufceptae dignitatis ornamento, torquibus gladiis, calcaribus, vestibus, Phaleris seu equorum ornamentis aureis, ceterisque omnibus et singulis privilegiis, gratiis et dignitatibus frui, quibus veri strenui per Nos stricto ense facti, et creati Milites utuntur. Etplura de hac Equestri dignitate scriptum reliquit Petrus Calefat. IC. in singulari de hâc conscripto tractarn.

XXIV.

Praeterea in Episcopali dignitate constitutum, Nobilem esse extra controversiam est, quia is culmen dignitatis et excellentiae habere videtur, Ducibusque comparatur, et Principis consiliarius dicitur. Tiraquell. de Nobilitat. c. 14. n. 4. ad fin. Gratian. disceptat. forens. c. 590. n. 15. et seqq. Quin et praecipuos ex Ecclesiasticis reformatae nostrae Religionis, qui Episcoporum in locum successerunt, Nobilium quidem carere titulo, at eorundem destitutos non esse privilegiis, consentaneum est.

XXV.

Insuper necessariâ quâdam sequelâ Nobilitatis exoritur radius in iis, quos Imperialis comitatus illustrat, quosve Princeps lateri suo adhaerere sinit, et qui arcan orum eius sunt conscii l. 1. C. de domestic. et protect l. un. C. de praepos. labor. Decian. respons. 58. n. 23. vol 5. Tiraquell de Nob. c. 6. n. 10 Cuiusmodi sunt Imperatoris Cubicularii, Medici, Secretarii et omnes ii, qui Imperiali in Aulâ, honesta obeunt munia per l. nemo praefectus. C. de dignit. Tiraquell. d. Nobil. c. 37.

XXVI.

Inter quos Imperatoris eminent Consiliarii. eiusque Aulici et Cameralis Iudicii Senatores amplissimi, die Reichs Hoffräth/vnd Cammergerichts Beysitzer. arg I feminae. 8. ff. de Senator. l. omnium. in pr. C. de testam. l. Iudices. 12. C de dignit. Carol. Tapia, in comment. ad rubr. ff. de constitut. Princtp. c. 4. n. 113. et seqq. Pruckman. consil. 2. n. 81. et seqq. lib. 1. qui priscorum Patrum conscriptorum vices supplent, ac perpetui et togati Imperii Senatores sunt. Visitations Memorial, de Anno 70. §. dann obwohl. Hietenim unum cum Principe constituunt corpus. l quis quis. 5. C. ad L. Iul. Maiestat. l. Ius Senatorum 8.


page 116, image: s116

C. de dignit. Huius mentem et animum informant. c. felices. poen. in C. Eumque ceusolares radii firmamentum caeli, et Iurisperitiâ, et politicâ prudentiâ illustrant. Schrader. de feud. part. 10. section. 2. n. 24. Hisce proinde Consiliariis Nobilitatis splendorem inique aufert, Conrad. von Einsidel. tract. de Regalib. c. 2. fol. 147. Cum praesertim et Caesareae Aulae consuetudo notoria, et quottidiana repugnet experientia, ac in Galliâ quoque Regis Consiliarii et Secretarii, Parlamentorumque Suprem orum Senatores prudentissimi, ac eorum filii, Nobiles existimentur, Nobiliumque gaudeant privilegiis, et immunitatibus, uti praeiudiciis firmat Papon. de sentent. sive arrest. lib. 5. tit. 4. arrest. 4.

XXVII.

In Nobilium quoque Classem Iuris Doctores a nostris adscribuntur interpretibus, Menoch. de arbitr. Iud. Caes. 70. n. 9. Tholosan. 4. de Republic c. 10. n. 14. Petr. Fritze. de Nobil. concl. 14. Cum Iurisconsulti appellentur Nobiles, l. 2. in fin. ff. de excus. Tutor. Ac Nobilissimi, l. providend. 7. C. de postuland. l. 4. §. 1. in fin. ff. de excus. Tutor. Et inde in Camerâ, ad Senatoriam loco Nobilium admittuntur digatiatem, si maxime Nobiles alii idonei non exstent. Ord. Cam. Part. 1. tit. 3. §. deßgleichen sollen. Reichs Abschiedt zu Speyr/ anno 57. §. weiter nach dem. Ac hodie unâ cum Nobilibus in Capitulum Ecclesiarum Cathedralium recipiuntur, Matth. Stephan. de Iurisdict. lib. 3. part. 2. c. 14. n. 90. et seq. Imo Coloniae in Metropolitanam, solis Principibus, Comitibus, Baronibus, cum octo Theologiae vel Iuris doctoribus, exclusis ceteris Nobilibus, pateat aditus, teste Nolden, in alleg. disturs. de Nobil. c. 5. n. 38.

XXVIII.

Hinc inferunt, concessum esse Doctoribus, speciali Imperatoris permissione non accedente, Nobilium insignia ostentare. Camman de Iur. Maiestat. disput. 3 thes. 63. et seq. D. Harpprecht. § in servorum 5. n. 57. Institut. de Iur. Personar.

XXIX.

Sed textus antea adducti, qui potissimum de animi nobilitate, artisque praestantiâ conceptis sunt ad Nobilitatem, de quâ hîc agitur, haud commode referri posse, existimat Conrad. von Einsidel. de Regalib. c. 2. n. 140. qui praedictam Doctorum, in causâ propriâ assertionem non admittit, sed n. 148. generaliter tradit, Nobilitatem nostro aevo, per privilegium folum Principis expressum, vel praescriptionem, non vero alicuius officii aut alterius dignitatis concessionem adquiri. Ego vero si de generis et familiae Nobilitate disquisitio instituatur, facile eidem assentior; cum vero non atmorum solum splendor, vel familiarum vetustas expressave Imperialis indulgentia, Nobilitatis ad ducat privilegia; sed insuper etiam ex manifestis Iuris nostri placitis, omniumque fere totius Europae gentium consensu,


page 117, image: s117

quaedam Nobilitas sit, quae non ex Marte, sed ex arte, non ex armis, sed ex literis provenit, eaque Nobilitas togata sive literaria dici queat. Hinc non in concinne adstruitur, quod ii, qui bus summi in literarum scientiâ honores publice sunt collati, si praesertim Iuris artem, in quâ non minus, quam armis salus consistit Rei publicae profiteantur (nam Medicos excipiunt Doctores, Tiraquell. de Nobil. c. 31. Anton Faber. in Cod. lib 9 tit. 28. definit. 9.) Nobilium accensendi sunt ordini, quod etiam adprobat Anton. Faber. d. tit. 28. defin. 10. Matth. Stephan. tract. d. Nobil. lib. 2. per tot.

XXX.

Porro et nuptiis tacite conciliatur Nobilitas, si plebeiae conditionis femina, in Viri Nobilis transeat matrimonium. l. feminae. 8. ff. de Senator. l. 10. et l. ult. C. de nupt. l. Mulier. C. de dignit, Vaud. lib. 2. quaest. ult. Anton Faber. in Cod. lib 9. tit. 28 de fin. 16. Etenim Uxor una cum Marito censetur caro, cum eodem individuâ vitae consuetudine iuncta, illius que coruscat radiis ac privilegiis, l. 2. C. de Episcop. et Cler. l. ult. C. de iniur. Novell. 105. c. 2. in pr. Hocque Nobilitatis ornamentum, ad sponsam etiam transire, autumat Iosias Nolden d. c. 6 n. 53. de quo tamen dubito, arg. l. 1. ff. de spons. et l. 1. C. eod. Sed quod Viri defuncit Nobilitas viduae etiam adhaereat, planum est, l. cum te. 10. C. de nupt. l. feminae. 8. ff. de Senator. c. is qui §. Mulier. de sepultur. in 5. Milanensis. decis. 9. n. 7. lib. 1. Anton. Faber. l. 9. Cod. tit. 29. defin. 22. Vult. consil. Marpurg. 17. n. 49. vol. 3. Vidua quippe, viduali durante statu, Masriti domicilum, forum et familiam (omniaque eiusdem privilegia, nisi officii solum ratione, ei competierint, Tiraquell. in tract. cessante causa. num. 108. arg. l. si duas. 6. §. gentium. 14. ff. de excusat. Tutor.) retinet, Zanger. d. exception. part. 2. c. 1. n. 57.

XXXI.

Atque in eo meliorem esse conditionem Iurisconsultorum, quam Medicorum, existimat Faber. d. tit. 28. definit. 9. et 10. Cum Iuris Doctores dignitatis praerogativâ, ex iure communi obtineant privilegia: Medicivero, qui in civitatibus publico decreto adprobati, sive legant, sive curationis sese ad dixerint, non nisi officii ratione quibusdam Personalibus solum privilegiis (.ut nimirum ab ominibus oneribus sint immunes.) utantur, quae iis defunctis exspirant, nec ad viduas eorum, vel liberos transmittauntur. gloss. in l. medicos. 6. in verb. filii et ibi Bart. C. de Profess. et Medic.

XXXII.

Modis insuper tacite Nobilitatem acquirendi, accenseri quoque potest, Praescriptio: quae tamen Nobilitatem tum demum inducit, si tempore hominum excedente memoriam firmata sit, ut latius explicat Tiraquell. de Nobil. c. 14. et Mascard. de probaetion. conclus. 1094. n. 2. Immemoriale etenim tempus vim publici


page 118, image: s118

Instrumenti, vimque tituli, Privilegii, et Imperialis consensus obtinet. eiusque temporis suffragio, nedum Iurisdictio, et Feudum; sed etiam tegalia, et omnia, quaealias praescriptioni non censentur obnoxia, acquiruntur, ut latius tradit nolden. d. discurs. c. 14. n. 128.

XXXIII.

Hûc usque de Nobilibus, qui dum antea plebeiae fuerunt sortis, ex tacito vex expresso Imperialis Maiestatis suffragio, Nobilitatis impetravêre Iurad; Sequitur ut dicam de eâ Nobilitaris acquisitione quae natalium nititur splendore, et ex nativitate in liberos confertur, l. 1. ubi Bartol C. de dignit l. 19 ff. de stat. homin l. 1. § 2. ad Municip. Menochius. consil. 1261. n. 15. lib. 13. haecque Imperatorem clari quidem stemmatis non reicit auctorem; sed naturae potissimum eminentioris huius status, agnoscit immediatam collationem. Sicuti enim parentum plerumque virtutes derivantur perpropaginem quasi in sobolem. Aristotel 3. Polit. et vena aviti sanguinis ac virtutis in liberis praesumitur arg. l. quasi. 31. §. 21. ff. d. aedilit. Edict. Menoch. de praesumption. lib. 6. praesumpt. 58. n. 2. Ita quoque Nobilitas hereditario veluti iure ad perennem memoriam, in omnes posteros legitime continuatur. Cassan in Catal glor Mundi part. 8 consider. 24.

XXXIV.

Nobilitatem vero dum in liberos propagari. et descendere dixi, intelligi potest facile, eandem nec ascendere ad parentes nec ullo modo ad collaterales progredi posse. Uti enim feudum regulariter ad parentes, aliosque transverse lineae agnatos haud transit. 2. Feud 20. 1. Feud. 8. Vulteius, 9 n. 101. et Seq. lib. 1. Ita nec Nobilitatis Privilegia parentibus, fratribus ve communicantur. Tiraquell. de Nobil. c. 17. Hippol. a Collibus. in Nobil conclus. 35. Cont. von Einsidel de Regal c. 2. n. 157. Etsi dignitate filiorum, maxime cohonestentur parentes Novell. 81. c. 1. §. 1. Novell. 105. c. 2. in princ.

XXXV.

In hâc tamen propagatione Patris tantum. non Matris atten ditur dignitas l exemplo. 63. C. de Decur. l. 1. C. de dignit. Bodin. 6. de Republic. c. 6. Anton. Faber. in cod. lib. 9 tit. 29 definit. 20. num. 6. Quippe liberi in iis, quae Iuris civilis sunt, patris gradum sequuntur. l. cum legitime 29. de statu homin. l. eos 22. l. nullos. 36. C. de Decurion. Sicuti etiam ipsa Mater, Mariti familiam, genus ac dignitatem sequitur, e. iusque honore erigitur. l. 13. C. de dignit. Novell. 22. c. 36. ac originis genererelicto, Mariti cognomine indigitatur. Conrad ab Einstdel. d. c. 2. n. 158. Pronide Filii ex ignobili Patre, Matre vero nobili nati, ignobiles sunt. Bocer. de Regalib. c. 2. n. 24. Camman. de Iur. Maiestat. thes. 31. et seq. Etsi ignobilitas haec liberorum minus obscura, minusque abiecta sit, ob Matris Nobilitatem. Tiraquell de Nobilitat. c. 18. n. 26.

XXXVI.

Sed numquid Filii, qui ante adeptam a Patre


page 119, image: s119

Nobilitatem, aspexêre lucem, Nobiles fiant, Nobiliumque fruantur privilegiis, maxime disceptatur? Quod affirmant ex clarissimo Iuris nostri textu, in l. Senatoris. 5. ff. de Senator. in quo Ulpian IC. Senatoriam concedit eminentiam ei, qui a patre Senatore, ante hanc dignitatem adoptatus fuit. Tiraquellus, de Nebil. cap. 15. num. 7. Anton. Faber. in Cod. 9. tit. 29. defin. 24. num. 3. Matth. Stepan. de Iurisdiction. lib. 2. part. 1. cap. 7. m. 2. num. 22. Camman. de Iure Maiestat. disputat. 4. thes. 29. et 30. ubi huius quaestionis luculentissimum ostendit effectum, in gravissimâ hâc quaestione, An primogenitus absolute sit praeferendus primogenito in principatu, quod praeter Covarruv. lib. 2. variar. resolut. cap. 8. num. 5. Hottoman. quaestion. illustr. 2. Knichen. de Saxon. non provocand. privileg. verb. Electorum. cap. 3. p. tot. Tholosan. 7. de Reublic. 9. et Arnisae. in polit. lib. 9. fol. 222. modo citatus asserit Camman.

XXXVII.

Sunt tamen, qui filio nato antequam Pater Iura Nobilitatis adipisceretur, Nobilitatis dignitatem haut esse tribuendam censent, quos allegat Ios. Nolden. in discurs. de Nobilitat. cap. 8. num. 67. quibus patrocinatur Impp. Valentis, gratiani, et Valentiniani rescriptum, in l. Senator. 11. Cod. de dignitat. lib. 12. ut liberos hosce privatorum loco habere. Cuius textus, cum allegatâ L. Senatoris. 5. C. de Senator. hanc conciliandi rationem adfert post Cuiacium, Camman. d. thes. 29. quod L. 11. de speciali quodam Senatorum privilegio intelligenda sit, de immunitate nimirum functionis glebalis, sive pensionis, quae ex possessionibus aerario infertur, ut proinde filii ante Patris dignitatem suscepti, fruantur quidem (.secundum L. 5. ff. de Senator.) eâdem dignitate, quo ad poenas quasdam evitandas, non autem quoad onera publica sustinenda, uti praeeunte Cuiacio, sentit Dn. bocer. de Regalib. cap. 2. num. 11. cuius opinio fulcitur etiam text. in 1. doctitii 63. l. neminem. 64. cum l. pen. et ult. (.de Decur. lib. 10. ex quibus legibus patescit, filios ante adeptam a Patre dignitatem susceptos, munerum Curialium conditionerelaxatos non esse. Ego autem latius horum filiorum privilegia, nostris praesertim inspectis moribus.) extendenda, et etiam ad munerum immunitatem porrigenda censeo, eo praesertim in casu, si filius tempore collatae in Patrem Nobilitatis, adhûc in eius sacris, domo atque familiâ exstiterit; non vero emancipatus, vel ob Matrimonii contractum a Patriae potestatis nexu liberatus fuerit. Durum etenim videtur, Paternos honores filiis invidere. Nec est, ut obiectionem d. l. 11. C. de dignit. aliorum que similium textuum metuamus: illi enim omnes de Privilegiis iure singulari, ac ratione offcii alicuius concessis, concepti sunt, qui


page 120, image: s120

non facile Personam egrediuntur. Knichen. de Saxon. non provoc. privileg. Sed cum collatae Nobilitatis splendor, sanguinem quasi ipsum illustrare censeatur, non video, quâ ratione, ab eo seiungendi sint liberi ante hancce Patris dignitatem, in lucem editi: quia praesertim omnia Iura cuiuscumque sint generis parentes liberis suis (.sive ante ipsorum acquisitionem, sive postea demum geniti fuerint.) ex voto parant. l. nihil interest. 50. ff. de bon. libert. l. scripto 7. in fin. ff. si Tab. Testament. 37. tit. 2. Hinc si Ducatus, Marchionatus, vel Comitatus, (.quibus uti feudis Regalibus, omnino annexa est Nobilitas.) alicui feudi iure concedantur, a nemine revocabitur in dubium, quod er filii ante in vestitionem factam, aeque ac filii postea nati, succedendi spem habeant. Sic qu que Iura vacationum et immunitatum alicui et ipsius posteris attributa, aequaliter ad liberos quocumque tempore natos, pertinent. l. 4. ff. de Iur. immun. l. vacatio. 13. ff. de muner. et honor l vel quod 6 ff. de relig. et sumpt. funer. quas leges hunc in sensum adducit Hottoman. alleg. quaest. 2.

XXXVIII.

Ceterum genuina haec atque gentilitia sanguinis Nobilitas, putridam scortationis propaginem respuit. et indespurii ac nothi, Nobiles qui iactitant Patres, Nobilium in ordinem haut sunt referendi; cum Patrem non habere censeantur. §. si adversus Instit. de Nupt. Etenim si legitimae factae sunt Nuptiae, Patrem liberi sequuntur. Vulgo quaesitus Matrem sequitur. l. cum legitimae. 19. ff. de stat. hom. et quo circa deasserti Patris domo seu agnatione alieni. l. si spurius. 4. ff. unde cognat. Gabriel. Palaeot. de noth. et spur. cap. 71. ac consequenter eius Nobilitatem ut referanti, minime apti sint. Tiraquell. de Nobil. cap. 15. num. 10. Vultei. consil. Marpurg. 17. num. 38. vol. 3. etiamsi Mater eorum fuerit Nobilis. Matth. Stephan. de Nobil. cap. 4. num. 38. nec Patris privilegiis ullis frui, l. ex liberâ. C. de suis et legit. nec eius arma vel insignia ostentare possint. Decian. respons. 31. num. 92. et seq. vol. 1. Anton. Faber in Cod. 9. tit. 29. defin. 27. Melchior. Goldast. de maiorat. Part. 2. quaest. 2. num. 19. Etsi extra Germaniam multis in Regionibus, uti in Hispaniâ, Galliâ, Sabaudiâ, moribus receptum, ut Bastardi Nobilem referentes Patrem, a Nobilium haut exempti censeantur conditione. Tiraquell. cap. 15. num. 25. Azevedo, ad constit. Hispan. lib. 5. tit. 8. leg. 10. num. 51. Anton. Faber. ad definit. 27. n. 12. Ios. Nolden. discurs. de Nobil. n. 69.

XXXIX.

Quin tamen illegitimi hi filii, si Nobilis Patris precibus Imperiali rescripto legitimentur, Nobilium simul assequantur iura, dubitandum non esse censeo. Hi quippe et naturae, et antiquae ingenuitati, et iuri legitimo restituuntur, ac Patispotestati


page 121, image: s121

subiciuntur, eiusque familiae, agnationi, et domui inseruntur, ut nihil a legitimis differant filiis. Novell. 89. cap. 9. Conrad. ab Einsidel. de Regalib. cap. 2. num. 164 utinde perperam dissentire videatur Matth. Stephan. tractat. de Nobilit. cap. 5. num. 92. et Petrus Fritze, discurs. de Nobil. thes. 20. lib. g.

XL.

Hinc quoque subsequens Matrimonium liberis, ex ignobilietiam feminâ susceptis, paternam conciliare Nobilitatem, recte asseritur. Tiraquell. cap. 15. num. 2. Dn. Bocer. de Regal. cap. 2. num. 26. cum. seqq. illi etenim Matrimonii favore plenissimum adgnationis ius consequuntur, ac per omnia, et in omnibus legitime natis comparantur. Novell. 12. cap. ult. Novell. 18. c. fin. Nov. 89. cap. 8. Decian. respons. 9 num. 64. vol. 4. Quamvis in Germaniâ contrarium obtinere dicat Nolden. de Nobil. cap. 8. num. 70. cui tamen in assertâ hâc, ac mihi plane incognitâ observantiâ, an fides sit adhibenda, haud scio, nisi illu de speciali admissione ad honores, ex statutotales Nobiles requirente, qui plenissimam ac illibatam ostendere debeant Nobilitatem, intelligere velimus.

XLI.

Quid vero de adoptione dicendum, numquid plebeius a Nobili adoptatus, Nobilium gaudeat privilegiis? Ita sentit Menoch. 4. praesumpt. 89. num. 35. Arumae. exercitat. 2. thes. 21. Quod tamen non immerito admittit altiorem disquisitionem: cum adoptio cognationem sanguinis non attribuat. lib. 2. ff. unde cognat. et quamvis in ad optione a Materno Avo aliud sit constitutum, arg. §. 2. Instit. de adopt. nihilominus ut privati hominis voluntate plebeio attribui queat Nobilitas, consentaneum non est; Et inde recte dicitur, Imperatoris nisi intercedat auctoritas, adoptivum Patris gaudere Nobilitate haud posse. Camman. disputat. 4. thes. 34.

1. Praedictis modis acquisita Nobilitas, varias admittit distinctiones, gradus atque conditiones. Quaedam enim literis, quaedam armis adscribitur, sive quaedam Artis, quaedam Martis dicitur Et cum inter Milites, literatosque non leve de praeem inentiâ sit dissidium, ac constet quidem, viros eruditione, prudentiâque conspicuos plurimum commodi in Rem publicam conferre, eosdemque, quid paci convenientissimum, quando bello utendum, optime cognoscere, optandum sane esset, ut plurimi cum gentilitiâ Nobilitate armorumve decore, literarum coniugerent splendorem: cum summa Rei publicae tuitio de stirpe duarum rerum, armorum scilicet atque Legum (.Iustinian Imperatore teste in princ. Const. de Iustin. Cod. confirm.) proveniat, huncque duplici ornatum gloriâ, aliis omnibus praeponendum esse, haud est ambiguum. Ceterum, si de literarum scientiâ,


page 122, image: s122

generisque Nobilitate, vel etiam armorum peritiâ, separatim instituatur disquisitio, moribus nostris conveniens est, ut in actibus Militaribus, Milites sive Nobiles, in Literariis Literati, in communibus et indifferentibus itidem Milites primas teneant; nisi officii splendor Literato praerogativam concedat. Chassanaeus, in Catal. glor. Mundi. Dn. D. Lans. Collega meus honorandus. de praerog. cert. inter Milit. et Liter. sol. 73.

2. Quaedam Nobilitas dicitur stirpis et sanguinis; quaedam virtutis quaedam mixta, deutrâque praecedentium specierum partem capiens. Reyger in Thesaur. tit. de Nobilitat. num. 47.

3. Quaedam officii eminentiâ provenit, quaedam absque publici munetis administratione competit. Martin. Laudens. intractde dignit. vers. 44.

4 Nobilitas quaedam Divitiis solum nititur, quaedam absque Divitiis, per se consistit. Inde nobilitare divitias familiam, tradit Albert. in l. Imperatores. in pr. ff. de Decur. et Bald. in c. super. extr. de Test. ait esse satis Nobilem, qui dives est. Quod si divitiae sint antiquae, et cum virtute progenitorum coniunctae, haud reicit Tiber. Decian. respons. 66. num. 40. vol. 3. At etsi divitae, Nobilitatem ornent, et Nobilitas ambitiose acquisita, divitiis vero non munita, sit ridicula, moxque evanescat: soli tamen opum splendori Nobilitatis adscribere dignitatem, tutum non est.

5. Nobiles quidam in Urbibus, quidam ruri degunt. Quae tamen ex loco deducta distinctio, parum apta esse videtur. Ias. in §. item Serviana. num. 25. in fin. Instit. d. action. Tiraquell. de Nobil. c. 2. n. 53. Decian. d. resp. num. 43.

6. Nobilitas quaedam consuetudine, sive statuto; quaedam Lege, sive Principis lacito exsistere dicitur. Inde Patricii in illustribus Germaniae civitatibus, qui domi potissimum Nobiles sunt, moribus sive consuetudini Nobilitatem suam acceptam ferunt. Matth. Stephan. tract. de Nobil. c. 5. num. 42. Frater meus, in polit. part. 1. cap. 11. num. 48.

7. Alia Nobilitas nova, alia antiqua est, sed quae ex hisce sit dignior, recte quaeritur? Sane generis antiquitati praeeminentiam communis defert consensus, Iohann. Gutierez. practic. quaest. lib. 3. quaest. 14. num. 26. nisi virtus ab antiquâ discedatprosapiâ Arnisaeus. 1. Politic. 12. fol. 301. Camman. disputat. 4 thes. 36. Einsidel / cap. 2. num. 174. Cum sancius sit, aliquem propriis rebus gestis florere, ac posteris esse Nobilitatis initium, et virtutis exemplum, quam virtute destitui, et maiorum solummodo opinione niti, ut sub nomine


page 123, image: s123

Ciceronis, in oration. ad Sallust. scribit declamator quidam. Inde nemini non liquet, Nobilitatis ad omnia officia, Nobilibus quae sunt deputata, speciali non contradicente statuto, patere aditum: Nolden. discurs. de Nobil. num. 50. ubi dissentientes recensentnr. Ita hodie novi hi Nobiles ad Assessoratum Camerae recipiuntur, modo Ordinationi sint conformes. Nolden. d. disc. d. Nobilitat. thes. 49. Haud tamen melatet, moribus omnium fere Populorum. (Turcis quidem exceptis, qui contrariâ plane gentium opinione, existimant illos omnium nobilissimos, eisque praecipuos dignitatis gradus concedunt, qui parentes suos prorsus ignorent teste Petro Bellono, observat. lib. 2. cap. 95.) atque statutis plurimorum iocorum receptum esse, ut Nobilitas quo antiquior, eo quoque amplioribus praerogativis ornata censeatur. Hinc Bald. in l. nobiliores. C. de commerc. et Mercat. ait, quandam esse Nobilitatem incipientem, quandam crescentem, quandam perfectam. Etidem in prooem. feud. tradit, Feudum antiquum sapere Nobilitatem; non item novum, quia Nobilitas non nascatur in ictu oculi. Confert quoque text. in tit. de Pac. tenend. et eius violat. cap. 3. §. miles. 2. Feud. tit. 27. Et Plin. Iun 8. epistol. ad Fabatum Prosocerum gloriatur, quod liberis non esset relicturus, subitas imagines. Hinc in Galliâ observari, ait Tiraquell. de nobil. cap. 19. num. 7. in fin. ut qui recens nobilitatus est, omnia plebeiorum munera obeat, peraeque ac plebeius. Guil. etiam Bud. in annot. Pandect. ad l. ult. ff de Senator. scriptum reliquit locorum quorundam moribus receptum esse, ne iusta Nobilitas censeatur, nisi in Pronepote, et deinceps eius, qui natalibus restitutus, id est, nobilitate donatus est. Ac quoque Iure Saxonico nemo gaudet Privilegiis Militum, nisi Patre, Avoque Milite genitus fit, hat nit Ritterrecht/sein Vatter vnd sein Elter Vatter seyen dann Ritter/oder Rittersgenoßen gewesen. Lehenrecht/cap. 2. lib. 1.

8. Succedit 8. Nobilitatis distinctio, quâ alia plena, sive perfecta; alia minus plena, sive minus perfecta dicitur: Plenae et perfectae Nobilitati accommodare possumus non solum eam, quae vetustâ et longâ avorum serie fulget; (. de quâ in praecedenti consideratione actum.) sed et illam, quae utriusque parentis Nobilitate illustratur. Etenim Matris licet Nobilitas plebeio Patris infecto matrimonio, liberis non conferat Nobilitatis iura; ambigendum tamen non est, quin filiorum a Patre accepta Nobilitas, ob Materni generis splendorem sit illustrior, luculentior atque clarior. Matth. Stephan. Post Tiraquell. de Nobil. cap. 5. num. 66. Eodem modo in Silesiâ perfectae Nobilitatis privilegiis uti quispiam nequit, welcher nit Vierschiltig/id est, welcher seine vier Adeuliche Ahnen nit beybringen mag. Tractat.


page 124, image: s124

vom ritterrecht/pag. 1. et 40. cum seqq. Ita quoque in canonica Collegia superiora nemo admittitur, nisi qui utriusque parentis Nobilitatem longâ Avorum serie, ex octo generationibus demonstrare potest, welcherseine achr Ahnen beweisen kan. Similiter in militari torneamentorum ludo nemini locus concedebatur, nisi qui ex Nobilibus parentibus ortus fuit, et ex 4. Avis suam probare potuit Nobilitatem, uti Munster. in Cosmograph. et Crusius, in annalibus Suevicis ostendunt. Et moribus Germanorum receptum esse, testatur Matth. Stephan. de Nobil. cap. 4. num. 67. ut octo generationes Nobilium ex utroque latere sine defectu Nobilitatis scribantur, das einer von Vatter vnd Mutter/vnd derselben Großvatter vnnd Großmutter/auch deroselben Vatter vnd Mutter/ von Alters hero Schildt vnd Helm auffzulegen/vnd zum wenigsten Seine 8. Ahnen beweisen köndte. Ac quemadmodum vulgo in delineatione arboris consanguinitatis ab Atavis, per Proavos, Avos, Patresque, ad Filios descenditur, et fratres ac sorores, alii que ex latere cognati, suis locis rite annotantur: Sic hocin loco coniuges itidem hoc est, Mariti et Uxores convenienti ordine demonstrantur. Haecque Nobiissima, Paternae et Maternae lineae, per 8. generationes incorrupta series, quomodo rite computetur, ex subsequenti colligitur delineatione.

Paterni Progenitores

Christianus Elector, Dux Saxon. Serenissimi Electoris qui hodie Saxonum tuetur Iura, Pater.

Augustus Elect.

Heinricus Dux Sax.

1. Albertus 3 animos. Dux Saxon.

2. Zdena, Regina Bohemiae.

Catharina Ducissa Megapol.

3. Magnus Dux Megapolensis.

4. Sophia Ducissa Pomeraniae.

Anna Regina Daniae.

Christianus Rex Daniae.

5. Frider. 1. Rex. Daniae.

6. Anna Marchionissa Branden burgensis.

Dorothea Ducissa Sax. Angr. et VVestphaliae.

7. Magnus, Dux Sax. Angriae et VVestphal.

8. Catharina Duciss. Brunsvv. et Luneburg.


page 125, image: s125

Quaeritur autem, num Imperator, absolutae potestatis vigore possit aliquem, ad Collegia canonica aptum reddere, etsi quatuor Avos, quatuorque Avias, Paternae et Maternae lineae demonstrare nequeat? Quod simpliciter affirmat Frideric. Pruckman, in §. soluta potestas, cap. 4. m. 1. eff. 4. Haud incongrue tamen haec quaestio distinctionis moderamine dissolvenda videtur. Si etenim collegiorum primaevafundatio, novos hosce homines ex cludat, haud scio an Imperialis potestas, ad perimendam fundatoris enixam voluntatem facile extendi queat; dummodo alii ex plenâ hâc Nobilitate adsint idonei. Sinvero statuto solum, vellongaevâ consuetudine avita haec exigatur Nobilitas, haud perperam Caesarea atten ditur auctoritas: cum Princeps ea, quae Iuris civilis sunt, et in nullius detrimentum tendunt, (si praecipue quispiam certâ Caesaris scientiâ, non solo Nobilitatis diplomate, quae passim et promiscue in optimâ conceduntur formâ, nitatur.) vi immensi Imperii, immutare queat. Pruckman. d. §. soluta potestas. cap. 3. Nisi quispiam Caesaream hancce potestatem, ad praedictam rerum Ecclesiasticarum dispositionem, porrigendam non esse existimet.

9. Nonam adde distinctionem, quod Nobilitas quaedam ad posteros extendatur, quaedam vero simul cum Persona exstinguatur. Perennis est Nobilitas gentis. Sed ea, quae officii ratione competit, plerumque officio cessante, finem acquirit. Antonius Faber. lib 9. Cod. tit. 28. defin. 9. num. 11. et defin. l. 23. per tot. Senatoria tamen dignitas, etiam liberis acquiritur. l. filiam. 9. de Senator. quamvis ultra pronepotes non exstinguatur. Et in Galliâ Senatorum etiam posteri nobilitatis gaudent privilegiis, uti ex Paponii colligitur Arrestis.

10. Succedit 10. distinctio, dum Nobiles alii immediati, alii mediati dicuntur, quorum hi Principibus, et similibus eminentioris Ordinis statibus subiecti, illi vero nulli in ferioris subiectionis lege obstricti, sed soli Caesari, et Imperio directe parent. Nobiles quidem omnes, uti Principum Ministeriales, sive, Edelknecht/ et Valvasores Minores, Principibus olim subiectos fuisse, verisimile esse dicit Frater meus, in discurs. de ordin. Equestr. fol. 9. Sed hodie Saxoni, et plerarumque Germaniae Provinciarum Nobiles, in pristinâ statuum remanent devotione, sola Francica, Suevica et Rhenana Nobilitas, spreto Principum oboedientiae vinculo splen didâ libertate corruscat; adeo ut huiusce Ordinis asseclas illustribus annumerandos censat Ill. Ummius, disput. ad Process. Iudiciar 14 num. 55.

Ceterum Francicam et Suevicam Nobilitatem ob interitus Ducum Franciae ac Sueviae, Imperio accrevisse, probabilitaer asserit Frater


page 126, image: s126

meus, alleg. discurs. de ordin. Equestr. fol. 9. cum seq. Rhenanam vero sive Weteravicam Nobilitatis classem (cuius liberts magnum nostrâ memoriâ passa est insultum.) non minus sincerae libertatis, longaevaeque possessionis iura ostendere posse, haut dubito. Et eidem patrocinatur Reichs Abschied zu Augspurg/de Anno 1500. tit. was man mit den Ritterschafften zu Francken/Schwaben vnnd Rheinlanden handlen solle.

Num autem Imperio immediate subiecti Nobiles inter Status Imperii referantur dispiciendum est. Equidem hosce Nobiles coniunctim consideratos, Imperii Statibus accensendos esse, asseritur in Symphor. dec. Camer. in verb. Nobilis. fol. 234. attamen vereor ne et experientia, et Imperii matricula, in quâ non reperiuntur, resistat, et Comitiorum Imperialium ordo qui non admittit Nobiles nec iis ullum suffragii ferendi Ius concedit, contrarium suadeat. Sixtin. de Regalibus cap. 4. num 49. et seqq. Schvvanman. 1. process. Camer. cap. 8. num. 3. Dn. Cluten, in Syllog. rer. quottidianar. conclus. 26. in fundam. Etsi olim interfuisse eosdem Comitiis, adparere, quidam autument ex Aur. Buliâ, tit. 1. §. statuimus. Rex. Keyser Friderichs deß. III. zu Franckfort am Meyn. Anno 1442. Aussgericht. ibi, Freyen/Herren/Dienstleuthen/Rittern/Knechten. ex Bull. Sigismund. §. unde sano. et §. ne inter bomines. Cluten. dict. conclus. 26. Ex eo tamen non certo concluditur, eosdem Statuum Imperii habuisse Iura, cum eorundem ibidem ut consiliariorum solummodo fieri mentionem, nonimprobabili coniecturâ existimet Auctor der Thonawertischen Erinnerung. (Vir sane Statuûs, rerumque Germanicarum peritissimus ) fol. 169. et 173. cui applausum dat Ios. Nolden. in discurs. de Nobil. conclus. 149.

Praeterea ex eo, quo dimmediati hi Nobiles Imperii Statibus non accensendi, deducere quidam conantur, eorundem dignitatem, non ut in Principibus et Comitibus Imperii, Regalem esse, nec iisdem territorii et superioritatis iura attribui posse. Ac in de Regalia et merum Imperium, nisi ex feudali Imperatoris concessione, vel Longavâ possessione, cos dem non habere, neciisdem Ius subditos collectandi, nec vini accisas, das Vmbgelt/percipiendi competere. Goeddaeus in Respons. de Baron. Valendar. nu. 370. Sixtin. de REgal. lib. 1. ca. 5. num. 92. cum seqq. Cluten. all. conclus. 26.

Alii immediatis hisce Nobilibus Iurisdictionem territorialem asserere, iisdemque in liberis suis castris ac pagis haud minorem, quam Imperii Statibus, potestatem concedere non dubitant. Inde inferunt summam hancce territorialem Iuris dictionem, quae in Principe sit, Landtsfürsten/in Comite, Graven/in Nobili immediato, esse


page 127, image: s127

Adenliche Oberkeit. Ioh. Bidembach. in quaest. Nobil. quaest. 1. n. 11. Frater meus, in discurs. de ordin. Equestr. fol. 13.

Atque haec pro Nobilium territoriali Iurisdictione concepta sententia, nc mihi improbabilis esse videtur, dummodo condecens adhibeatur modus, necterritorialia haec Iura in immensum extendantur. Scimus enim, quod Politici, consentientibus votis autument, Principes, Imperatoris radium, tamquam sui Solis plenissimâ imagine, in Principatibus referre et repraesentare, eos etiam in subditos eandem vel similem, quam Imperator in universos, Iurisdictionem habere, ac Regalium iura in propriis territoriis, non solum ea, quae in c. un. quaesintregal. expressa; sed et si quae sunt alia, quae usu recepto pro Regalibus habentur, (Imperatoris tamen Maiestate, eiusque reservatis omnino illaesis.) sibi vendicare, quae, uti vi supremae territorialis Iurisdictionis, Landtsfürstlicher hoher Obrigkeit/a Principibus exercentur, ita Nobilibus immediatis, si haec omnia vi Adenlicher Obrigkeit accommodare velles, infinitos Regulos efficeres, ac iis liberiorem, quam ipsis Principibus (quia haec omnia, sicut etiam suos principatus feudali Lege obtinent, Knichen. de Regio territ. iure, cap. 1. num. 16. cum e diverso multi sint Nobiles, qui Castra et Pagos suos proprietatis possideant iure.) potestatem concedere.

Hi tamen Nobiles non minus, quam Status Imperii, neminem superiorem, unicâ Caesareâ exceptâ Maiestate, recognoscunt, nec Principibus, in quorum territoriis nobilia et libera praedia possident, ullo modo (. nisi forte clientelari iure.) subiecti, Bidembach. all. quaest. 1. num. 7. Sed constitutionibus, de immediate Imperio subiectis Ioquentibus, comprehenduntur, Privilegio Austragarum utuntur, beneficio Religiosae Pacis fruuntur, Reichs Abschiedt/de Anno 1555. §. vnd insolchem Friden. Paurmeister. 2. de Iurisdiction. cap. ult. num. 46. plerumque simplici Iurisdictione, saepius vero mero Imperio gaudent, iura venandi sibi vendicant, saepius plura Regalia iure singulari (nam cetera Iura Regalia abispis non acquisita, ad Imperatorem, non ad Principes, in quorum territoriis pagos liberos habent, pertinere existimantur.) obtinent, Imperio libere contribuunt, eorumque classes, iura Archivi usurpant, Ruland. de Commiss. 2. cap. 4. num. 51. ac denique tali utuntur prae eminentiâ, ut minime pro privatis, sed pro egregiis Personis, illustri dignitate conspicuis, habeantur haut immerito. Ul. Ummius. disp ad Process. 14. n. 55.

Immediata autem trium Illustrium Germaniae Provinciarum Nobilitas, (quae alias, uti corpus minus rite compactum, facile


page 128, image: s128

dissolvi potest.) pristinam et retinebit, et augebit auctoritatem, si ad sequentia animum adiciet.

1. Ut Imperatori soli, tamquam Capiti, immediati hi Nobiles adhaereant.

2. Ne vicinis potentioribus sese adiungant, utque omnia ea fugiant, exquibus ulla subiectionis ratio unquam deduci posset.

3. Ut summâ ope nitantur, quo eorum Classes sive orines iura Statuum Imperii, (certis legibus et pactionibus.) assequantur. Nam etsi eo modo Camerae Imperialis suptus pro rata ferre, atque onera alia fortassis subire tenebuntur: attamen hoc remedio eorum libertas eo securior reddetur, et ordinaria tributa, quae uti Status collaturi sunt, fortassis prius praestita charitativa subsidia non excedunt.

4. Summopere necessarium, ut in unum corpus et quasi Rem publicam, tota haec coalescat Nobilitas.

5. Inde maius Consilium constituendum, quod omnes tres Classes continere debet ad quod eae solum res, quae maioris mementi, referendae: Cetera vero tribus separatis Conventibus in Franconiâ, Sueviâ, et apud Rhenum, relinquenda.

6. Cavendum, ne ob diversas Religiones, dissidia, contentionesve quoquo modo oriantur.

7. Ne in superioribus Collegiis Canonicis, Hohen Stissten/ supremae Ecclesiasticae dignitates Principum solum et Comitum liberisconferantur, et tandem Nobiles excludantur.

8. Ut Nobiles pactis familiae sibi prosspiciant, quo eorum dignitas conservetur.

9. Inde quoque deliberent, an iura primogeniturae, vel etiam maioratus ipsis conveniant.

10. Conducit quoque lege certâ, Masculis ut prospiciatur, quod eorum filiae et sorores, etiam nullâ intercedente renuntiatione, dote certâ sint contentae, nec ad pater na et agnatorum bona, in quibus familiae consistit splendor, animum adiciant.

11. Ut Nobiles Augustanae Confessioni addicti, certum Ecclesiasticum ordinentiudicium, nec ob Iudicis defectum, sibi ipsis perniciose Ius dicant.

12. Ut cuiusque Classis Consilium Nobilium liberis Tutores, ac Curatores constituat, eorundem mores gubernet, et singulis annis Tutelarum rationes inspiciat.

13. Ut ex annuâ pecuniâ collectivâ, commune aerarium instituant, quo non solum sumptus communes exsolvi, verum etiam egentibus subveniri queat.


page 129, image: s129

14. Ut praedictum Consilium cos, qui bona sua inutiliter consumunt, gravissimâ admonitione et animadversione ad frugem redigat, et ipsis si videbitur necessarium, Curatores, vel Inspectatores potius, illaesâ tamen existimatione, adiungat.

15. Ut caveatur, ne quispiam bona sua libera ac Nobilia, in alterum, qui non est huius ordinis, transferat, ut venditio haecce, vel ipso iure sit nulla, vel saltem retractui obnoxia.

16. Ut Nobiles inextricabiles litium telas evitent; sed controversias Arbitris ex Nobilitate electis, committant.

17. Ut ab Compromissariorum sive Arbitrorum sententiis, ad praedictum appellent Consilium; ulteriori vero provocatione, (ita quoque dictante corum ordinatione, Anno 1561. confecta, et a Ferdinando I. Imp. confirmata, sed hactenus male observata.) omnino abstineant.

18. Ut omnes Nobiles, qui castra et pagos possident, Iurisdictionis criminalis exercitium et exsecutionem a Caesareâ petant Maiestate, quod vi privileiii Anno 1609. ipsis concessi, facile assequentur.

19. Ut desidiam et ignaviam fugiant, superbiam vitent, Tyrannidem in subditos exsecrentur, et denique invidiam, latentesque simultates abiciant.

De Nobilitatis acquisitione, eius que ad posteros propagatione, ac variâ huius ordinis conditione hactenus dictum: nunc de effectu Nobilitatis, qui potissimum in privilegiis edem concessis, consistit, paucis agendum.

Privilegia haec tum in reverentiae atque honorum delatione, tum in immunitatis concessione; tum in poenarum vel mitigatione vel remissione consistunt.

Equidem in honoribus, muneribusque conferendis, ac decernendis maxime florescit Nobilium dignitas : hi in salutationibus, ambulationibus ac sessionibus primas tenent: l. 2. et 3. C. de advoc. divers. Iudic. l. 3. §. sedendi. C. ubi Senat. vel Clarissim. pro eisdem maior et virtutis et integritatis tum etiam fidelitatis stat praesumptio. Honded. consult. 105. n. 59. vol. 1. Pruckman. consil. 49. num. 42. vol. 1. Petr. Fritze, de Nobil. Civil. conclus. 22. lit. D. adeo ut inquisiti nobilitas et gravitas, elidat Fisci probationes de delicto. Honded. con 5. 33. num. 48. lib. 2. Illis quoque in testimoniis ferendis, et in universum aliis in actibus, plu fidei tribuitur, quam ignobilibus. Tiraquell. de Nobil cap. 20. num 55. Pruckman. consil. 47. num. 16. vol. 1. Farinac. de testib. quaest. 65. num 115. Cothman. consil. 84. num. 6. vol. 2. dummodo eorum testimonium iuramenti praestatione, (quod utpote substantiam


page 130, image: s130

assertionis Testium concernens, omitti non potest, l. Iurisiurandi. 9. C. de testib. c. licet. extr. de testib.) subnixum sit. c. tuis 39. extr. de test. Ruland. de Commissar. lib. 1. cap. 11. num. 44. et seq. Graevaeus. conclus 59. num. 3. Si tamen controversia in eorum territorio decidenda sit, tum sufficiet, si attestationem in scriptis solum, absque Iurisiurandi religione transmittant: hoc quippe in casuillis non quidem ut testibus, sed ut publicis Personis creditur. Meichsn. 1. decis. Camer. 30. n. 1.

Nobilium praeterea promissiones firmiores habentur, ac nulla tergiversatione eluduntur; sed sub fide Nobilitatis (.bey Adenlichen Ehren/Trew vnd Glauben.) factae, iuramentivim, dictante generali Germaniae consuetudine, habere censentur, Gail 2. observat. 59. num. 2. Mynsing. cent. 1. observat. 17. et Goedd. consil. Marpurg. 27. vol. 1. Sextin. cons. 12 num. 11 3. vol. 2. Vultei. cons. 34. num. 9. vol. 3. Schrader. consil. 1. num. 456. vol. 1. Immo, promissionem Nobilium pro Iuramento servari, tradit Wesenbec. cons 52. num. 22. part. 2. Cothman. consil. 30. num. 281. part. 1. Quae praecipue obtinent, si Iuramentum de formâ actus non requiratur. Fichard. consil. 57. num. 7. vol. 1. Wesenbec. consil. 15. num. 63. Modest. Pistor consil. 19. num. 50. 51. 56. vol. 2. Et quamvis quidam Nobilitatis promissioni parum tribuant, nisi sub fide Christianâ accedat assertio; attamen improbum esse, si Nobilis inter promissionem fide Christianâ interpositam, et eam, quam manu datâ, verbisque ad promittendum aptis fecerat, distinguere velit, ait Pruckman consil. 50. num. 605. vol. 1. ubi etiam num. 587. probare conatur, remedium L. 2. C. der rescind. vendit. nobili genere nato non convenire, ne (uti ex Cothman. pro fulciendâ hâc sententiâ allegato consil. 30. num. 22. part. 1. addit) laesionem in bonis perceptam persequentes, et reparare studentes, existimationem, verecundiam, et nobilitatem suam laedant, et generaliter contra bonos mores faciant, cuitamen Martinus Chemnitus, cons. 50. lib. 3. Consiliorum Cothmanni. num. 222. severe, nec sine affectu respondet.

Nobilium quoque favore introductum, ut in causis etiam criminalibus, per Procuratorem, et agere, et respondere possint. l. fin. C. da iniur. l. pen. C. de Procur. Gail. 1. observat. 111. num. 4. Nicol. Everhard. Iun. consil. 41. num. 2. ac domi etiam examinari, et iuramento adstringi (sumptus quidem praebente Nobile, nisi in testem productus fuerit, de quo vide Nolden. d. Nobil num. 84.) debeant, Farinac. de testib. quaest. 77. Graevae. conclus com. 90. num. 1. et seqq. Hiqvene quidem ob crimen in iudicium deductum, (nisi gravitas delicti id ex poscat. Everhard. Iun consil. 8. num. 4. vol. 2.) carceri mancipandi, sed iuratoriâ autione dimittendi sunt. l. pen. C. de dignit. Novell. 12. Novell. 52. quam


page 131, image: s131

vis sufficiens satis datio a proximis exigatur, testante Iul. Claro, tract. crimin. §. fin. quaest. 46. num. 16. de quo adeundus Nolden. num. 87. et 107. Nec ob debitum etiam civile in carcerem duci, Covaruv. varresolut. cap. 1. num 4. Sed solummodo in quantum facere possunt, conveniri debent Coler de process. exsecutio. cap. 6. num. 146. Hering de fideiussor cap. 10. num. 370. Cui tamen Privilegio Nobilem frenuntiare posse, censet Gratian. disceptat. forens. 328. num. 25.

Nobilium in super splendor exigit, ut ampliora eis alimenta, secundum Personarum dignitatem, constituantur. Surd. de alim. quaest. 18. num. 9. et quaest. 24. num. 10. Gylman. in Symph. tom. 5. relat. 32. num. 16. Ut a patre filio (. etsi propriis manibus victum quaerere possit.) congruis alimentis prospiciatur, Gratian. disceptat. cap. 120. num. 10. ac filiae, ut condignum Familiae acquirat maritum, latiore dote, (qua~vis egrediatur legitimam, Decian. respons. 78. num. 15. vol. 5. vel bonis feudalibus manus sitinicienda, hartman. Pistor. 2. quaest. 2. num. 37. Rauchbar. quaest. 38. num. 43.) adiumentum praebatur, Tiraquell. cap. 20. num. 163.

Sic etiam Nobilium praeeminentia efficit, ut iis inflicta iniuria atrocior esse censeatur, ac gravius puniatur, quam quae plebeio facta esset. arg. §. atrox. Instit. de Iniur. achisce damnum illatum institutâ legis Agquiliae actione maiorem aestimationem recipiat. Dn. Harpprecht. tractat. Crimin. §. illud. num. 8. Instit. ad Leg. Aquil. Hanc quoque ob rationem Nobiles in Legationibus obeundis, aliisque rebus arduis, prae ceteris sunt ad hibendi. arg. l. 1. C. de condit. in public. horreis. lib. 10. atque in officiis saecularibus et beneficiis Ecclesiasticis, plebeis praeferendi, Nolden. de Nobil. num. 77. et seq.

Immunitatis vero Privilegia in eo consistunt, quod Nobiles inveteratâ Germaniae consuetudine ad collectas et munera publica nullâ distinctione factâ bonorum propriorum et clientarium, non teneantur, id asserente Iohan. Kôpen. decis. 61. num. 3. et 5. Frider. Mindan. in Process. Camer. lib. 2. cap. 42. §. 6. Iohan. Bidem bach. quaest. 18. Quam consuetudinem in Nobilium immediatorum favorem apudnos vigere existimo. (Quod in Galliâ etiam receptum esse testatur post Guidon. Papae. Tiraquell. de Nobil. cap. 20. num. 168.) Si tamen universim inspiciantur Nobiles, eosdem ab onere solvendi collectas non excusat, Thomat. de collect. §. exactis. per tot. fol. 321. Vincent. d. Franc. decis. 128. Bodin 1. de Republ. cap. 6. Nisi Nobilitatem feuda possidentem, excipere velimus. Choppin. de Doman. Gallic. lib. 1. cap. 14. num. 124. Rosenthal de feud. cap. 5. conclus. 76. Surd. consil. 135. num. 12. et seq. lib. 1. et consil. 235. num. 28. lib. 2. Quin etiam summan urget


page 132, image: s132

necessitas, exemptis quoque collationem imponit subsidiariam Reichs Abschied. d. Anno 1542. §. dergleichen wie jetzt im nechsten Articul vermeldet. Gail. 2. observat. 52. Mynsing. 4. observat. 70. Wintzler. de collect. decis. 6. num. 13. Heig. 1. quaest. 18. Quam vis immediatos Nobiles ab extraordinariis hisce, contributionibus singularia quodammodo liberent privilegia; et proinde illis non ut ceteris Statibus certa iniungatur collatio; sed compellantur solummodo pro benevolo ac voluntario subsidio, vmb em mitleidenliche hilff/ ohn einigen gewissen Anschlag. Reichs Abschied de Anno 1500. tit. was man mit den Ritterschafften zu Francken/Schwaben vnd Rheinlanden handlen soll. Casp. Clock. in diss. de contribut. conclus. 38. Quocirca cum superioribus annis in praedicto Recessu Imperii, de Anno 1542. Nobilitati Rhenanae, et aliis immedite Imperio subiectis Nobilibus iniuncta esset contributio, postea Ferdinandus Imp. Rhenensi Nobilitati, quae de privilegiis immunitatum solliciti erant, eis dem sub dato Anni 1542. hancce praestitit cautionem: Das bemelte Ritterschasse am Rhein von Alters hero/als freye Personen/dieser vnd dergleichen beschwerden entladen gewesen/ das auchjhnen der gemeinen Ritterschafft / dise ihr gethane bewilligung/ (. quae nimirum facta vi praedicti Recessus Imperii.) auch benügung vnd verwilligung derselben hilff an ihrer exemption, Freyheiten/Rechten/vnd Herkommen vnschädlich sein solle.

Equestrium tamen bonorum, de quibus dictum, immunitas, ad bona a plebeis empta non porrigitur, haecque bona nihil ominus oneribus et servitiis sunt obnoxia, atque novos eorundem dominois ad pristina adstringunt onera: pertext. l;. 8. C. de exact. tribut. l. 1. C. de praed. et om. reb. navic. l. pen. et ult. C. sine censu et reliquis fund. compar. nou pos. l his oneribus ff. de contrahend. emption. Modestin. Pistor. consil 9. num. 36. vol. 2 Papon lib. 5. tit. 11. arrest. 39. Andr. Knichen. de vestit. pact. cap. 3. num. 91. cum seqq. Kôpen. quaest. ill. 61. num. 10. Meisner, tom. 2. lib. 1. decis. 8. num. 46. et post eos Vietor, de exempt. conclus. 19. Publica quippe efflagitat Salus, ne praediorum haecce libertas latius extendatur Cravetta. consil. 811. num. 14. et consil. 851. num. 9. neve onera hisce adempta, aliis inique accrescant, onusque commune multis, paucis tandem imponatur. l. actores. C. de exact. tribut lib. 10. Cum praesertim in tributis et collectis imponendis praediorum potius, quam Personarum attendatur conditio, et qualitas praedio inhaerens, necessario possessorem quem cumque comitetur. Modestin. Pistor. d. consil. 9. num. 48. vol. 2. ut inde nec Ecclesia profanorum bonorum accessione ditata, immunitatem mereatur, c. fi tributum. 11 quaest. 1. eet cap. 23. quaest. 8. Petr. de Iur. quaesit. cap. 4. num. 57. Meichsner. tom. 2. lib. 2. decis. 3. n. 21.


page 133, image: s133

Quod adeo verum, ut Nobiles etiam in propriis pagis rusticorum comparantes praedia, priora, in subditorum perniciem, evitare haut queant onera. Cravett. consil. 642. num. 21. Andr. Knichen. all cap. 3. num. 113. et seqq. ubi ita pronuntiatum esse asserit. Cum nec Princeps eas debeat declinare functiones, quas prior sustinebat dominus. per text. in l. 8. C. de exact. tribut. l. 1. C. de praed. et omnibus rebus Navic.

Praedictum porro Privilegium, quod â Collectarum collatione immunem reddit Nobilitatem, eandem quoque a vectigalium exactione liberam dimittit, arg. text. Weltl. Reform. Keys. Sigismundi, cap. 2. num. 4. Mindan. de Mandat. lib. 2. cap. 42. num. 6. Iohan. Kôpen. dec. 61, n. 5. ac hosce Nobiles Iuris etiam auctoritate a vectigalium onere liberos pronuntiat D. Bocer. de Regal num. 198. ceteri vero consuetudini solum adscribunt hanc immunitatem. Thomat. d. collect. §. nescienter. num. 20. Mynsing. part. 2. dec. 15. respons. 1. n. 34. et 16. Arnisae. de iure Maiest. c 7. num. 2. Heinr. Klock. vol. 3. disput. Basileens. de vectigal. Iur. conclus. 31. ubi hanc consuetudinem multis in locis eviluisse, ait. Quamvis eadem immunitas, Nobilibus immediatis adhûc salva manserit, ac Rhenanis, (ut Francos et Suevos, silentio involvam.) a Carolo Imp. Anno 1547. et a Rudolpho Imp. Anno 91. declarata et extensa fuerit.

An autem cae immunitatis extensiones aliis, anti quiora exigendivectigalis iura habentibus, obsint dubitatum scio: quod affirmat Klock. alleg. conclus. 31. ubi infin. de hoc eo minus dubitandum censet, quia ultima privilegii immunitatis a Nobilibus impetrata declaratio, clausulâ derogatoriâ munita est, dum omnia alia privilegia, quae iam concessa sunt, et in futurum concedentur omnino tollit.

Nobiles insuper a tutelae onere immunes exsistunt, utpote qui ignobilium pupillorum tutelam, nisi hominum adsit penuria, subire non coguntur. l. non tantum. 17. §. 1. ff. de excusat. Tutor. l. legato. 12. §. 1. ff. de vocat. muner. Tiraquell de Nobilit. c. 37. n. 16. Ioh. Kôpen. dec. 61. n. 3.

Succedunt demum Privilegia, quae in poenis temperandis sive mitigandis consistunt. Sicuti etenim in praemiis decernendis; ita etiam in poenis constituendis, discrimen dignitatum et ordinum ut constituatur, haud absonum est. Hinc Nobiles non facile poenâ corporali. (cum in iis quaelibet poena corporalis gravior sit, etiam minima, quâvis poenâ pecuniariâ. Menoch. de arbitr. Iud. cas. 447. num. 11.) sunt puniendi, l. aut facta 16. §. 3. l. capitalium 28. ff. de poen. l. sacrilegii poenam. 6. inpr. ff. ad l. Iul. pecul. l. ultim. ff. de incend. ruin. naufrag. l. fin. C. de sum. Trin l. quamvis. C. de adulter. l. 3. §. pen ff. ad L. Cornel. de Sicar. c. finextr. d. poen. c qui contra. 24. quaest. 1. quâ de re non inscite perorantem


page 134, image: s134

vide Herm. Kirchner. lib. 1. orat. 1. et 2. At in pecuniariis gravius, quam plebei punituntur. l. properandum. §. sin autem. C. de Iudic. c. ult. d. poen. Covarruv. 2. var. resolut. c. 9. num. 3. Magnopere tamen prudentes praecavere debent Iudices, ne ob nimiam indulgentiam, scelerum crescat seges, neve quid remissius constituatur, quam Rei publicae postulet salus, Inde si Nobilitas delictum augeat, si de proditione, sive violatae fidei vindictâ agatur, si de laesae Maiestatis, et falsi crimine, vel aliis delictis exceptis ac enormibus, accusatio instituatur, a Nobilitate haud recte petitur Patrocinium Farinac inprax. crimin. quaest. 98. per tot utproinde Legis Corneliae de Sicariis, poenam minime Nobilium tollat dignitas nisi aliud accedat admini culum. l. 3. §. patiatur. C. de Episcop. aud. Farinac. in prax. crimin. quaest. 119. num. 17. Etsi Nobiles a plebeis, vel etiam aliis Nobilibus insultati, fortassis fugae non adeo sint obstricti, uti ignobiles Constit. Crimin. Carol. V. Imp art. 140. et 142. Tiraquell. c. 20. n. 63. Gail. 2. observat.100. n. 7. et seq. Farinac. confil. crimin. 141. n. 20. lib. 2. Pruckman cons. 22. n. 79. his enim fuga prae alis ignominiosa et turpis esse existimatur. Vasqu. 1. controvers. c. 11. n. 14. Qui etiam ad Duellum provocati, et adversarii sanguine in eo sese polluentes, ordinariâ homicidarum eximuntur poenâ Ios. Nolden. de Nobil. n. 121. vide tamen diss. D. Harpprecht. §. item Lex Cornelia de Sicar. n. 124. Inst. de publ. Iud.

Etin iis etiam criminibus ob quae, seposita Nobilitate, mortis dictatur supplicium, nimis ignominiosa et servilis, haud facile adhiberi debet poena. Hinc suspendii foeditas (nisi proditionis obiciatur dedecus. Farinac. quaest. 98. n. 15. Schrader. defeud part. 9. c. 3. n. 66.) Virgae et flagella, a Nobili corpore removenda, arg. l. moris. 9. §. istae 11. ff. de poen l. 5. C. ex quib. caus. infam. c. pastoralis. in fin. de offic. deleg. Farinac. quaest. 98. n. 100. Ioseph. Ludovic. decis. Lucens 1. n. 23. Nolden. d. Nobil. num. 110.

Tormentis praeterea, nisi ob crimina excepta, non esse subiugandos Nobiles, argumento est text. in l 3. §. 1. ff dere milit. l. milites. 8. l. divo. C. de quaestion. l. omnes. 33. C. de Decur. l. severam. 10. C. de dignit. Farinac. quaest. 1. n. 74. Zanger. de tortur. c. 5. n. 30 et seq. adeo ut contrariae usurpationis consuetudo nullius sit momenti, per text. in alleg. l. emnes Iudices. 33. C. de Decur. l. nullus. 4. C. ad L. Iul. Maiestat. D. Bocer. de tortur. c. 4. num. 78.

Nobiles denique, Plebeis iniuriarum actionem instituentibus, famosae recantationis periculum subire nontenentur. arg. l. nen debet. 11. vers. sed nec. ff. de dol. mal. Covarruv. 2. variar. resolut. c. 9. n. 4. Nolden. de Nobil. n. 111. In quibus tamen omnibus discreti Iudicis prudentia, et condecens arbitrium, multum semper obtinere debet ponderis.


page 135, image: s135

Restat, ut tandem de Nobilitatis tum conservatione, tum amissione quaedam addam. Conservatur autem Nobilitas iisdem, quibus acquiritur modis. Et certe, com Botero, lib 1. della ragiondi State, teste, naturalis rerum humanarum cursus ad decrementum et interitum cum deflectat, ac saepius Nobilitas Principum potius favore, quam iudicio; saepius opum magis splendore, quam eminentis virtutis honore conferatur, difficilius fere videtur, ten ere Nobilitatem, quam parare. Is quippe demum recte conservat Nobilitatis praerogativam, si ita sese gerit, ut homines hancce dese non capitant opinionem, suam Nobilitatem [Note: vid. Iunde Batavia. fol. 318.]non Imperiali solum gratiâ, maiorum vegloriâ; sed virtutum praecipue ornamento subnixam esse: sia superbiâ et lubidine, luxuriâ et segnitie procul abest, belli pacisque artibus vacat, in dictis factis que constantiam dem onstrat, Patriae et Domino fidem servat, genuinam eam esse Nobilitatem existimat, quam vel virtus vitae socia exornat, vel mortis comes gloria cohonestat, quaeve in virtutis actione, dum vita suppetit, consistit, aut in glorioso interitu consumitur Si vitae praeterea genus non inhonestum, non humile, non sordidum; sed Nobilitati condignum exercet, cum maturâ gravitate, modestiam humilem decenter miscet, ut facile a plebeis non imaginum, vestiu~ve, sed vitae splendore, non latifundiorum amplitudine; sedrerum gestarum claritudine, separaria ac cognosci queat. Si posteris ad eandem virtutis viam ingrediendam, et dux est et auctor, iisque ad Rei publicae commoda promovenda, et exemplum et incitamentum praebet.

Ceterum contemptae Nobilitatis vindex iniuriarum est actio, Farinac. in tract. crim 9. 105. n. 173. Quin etiam adversus contumeliose negantem alicuius Nobilitatem, remedium L. diffamari, C. deingenuis et manumiss. competit, quoad honoris restitutionem, et poenam privilegio insertam, in Camera Imperiali diffamans haud inique convenitur, per ea quae tradunt Mynsing. 5. observat. 81. n. 2. Gail. 1. observat. 10. n. 2. adeo ut Fiscalis etiam Camerae pro iure fisci, intercedere possit. Gylman. in Symph. praeiud. Camer. lib. 3. tit. privilegium. fol. 275.

Sed et ob futurae quoque controversiae timorem, Principi preces offerre licitum est, ut declaret, aliquem Nobilem esse, vel ex certâ familiâ originem ducere, Menoch. cons. 1261. num. 42. lib. 13. et post eum Nolden. de Nobil. n. 115.

Haecce tamen in iudicium deducta Nobilitas, cum adventitia quaedam sit qualitas, valida requirit adminicula, exquibus vellegirtima praesumptio, vel sufficiens resultet probatio, Tiraquell, de Nobil. c. 10 n. 13. cum seq. Mascard. d. probation. conclus. 1094. in princ. Quamvis si incidenter solum de Nobilitate propositafuerit controversia,


page 136, image: s136

leviores admittuntur probationes. Menoch. 6. praesumpt. 60. n. 8. probandi vero Nobilitatem modi sunt plurimi. Ex quibus Instrumentum, sive Imperiale Nobilitatis concessae diploma sese offert, Decian. resp. 66. n 57. vol. 3. similiter probationem haud levem, suppeditat Nobilium matricula. Decian. alleg. resp. 66. n. 5. vol. 3. Nec non libri historici monumenta libri Genethliaci, libri natales, et alia documenta ex publicis archivis deprompta, de quibus Ios. Nolden. d. tract. n. 125. Testium praeterea depositio, congruâ sententiae ration efulcita, maxime attenditur. Mascard alleg. concl. n. 12. His accedit notorietas, et evidentia, quae rem manifestam reddit, nec aliam probationem requirit. Gutierez. 3. et 4. pract qu. 14. n. 10 et seq et 9. seq. per tot. Ponderis quoque non exigui est, praedii cuius dam, cui Regalia sunt annexa, possessio. Mascard. d. concl. n. 5. communis item hominum aestimatio. Mascard. alleg. loc. n. 8. et 9. ac publica fama. Cassanae. in Catalog. glor. Mundi part. 8. consid 16. vel quod maiores pro Nobilibus tractati, et ad Nobilium conventus vocati, et admissi fuerint. Decian. d. resp. 66. n. 50. Quae singula vel plenam probationem inducunt: vel si ex his modis quidam haut satis firmi existimentur, probatationis tamen onus adversario imponunt. Proinde haut indifferenter quempiam periculosâ hac demonstratione gravandum autumo utprobet, (1) quod Nobilitas directe a maiorib. desendat. (2) quod Maiores pro Nobilibus habiti fuerint, et ita sese gesserint nectale vitae genus quod Nobilitatem dedecet, unquam sectati fuerint. (3) quod ipse, ut Nobilis, ab omnibus tractetur, nec aliter viat, quam Nobilem decet, quae tamen omnia a Frid. Pruckman. cons. 22 n. 140 lib. 1. simul exiguntur.

Succedit Nobilitatis amissio, quae ex tribus potissimum causis procedit, (1) dum nimirum quis humile vitae genus amplectitur. (2) Familiam mutat. (3) delictum committit.

Humile vitae genus comprehendit artes viles, fabriles: turpia item atque abiecta officia, deformiaque ministeria, in quibus ipsa merces est auctoramentum quasi servitutis. l. ne quis. 6. C. de dignit. Cicer. lib 1. officior. Ios. Nolden. d. Nobil. c. 17. per tot. n. 160. cum seqq. In quorum classem lmpp. Monetarios, Argentarios, nummularios, omnesque alios turpibus lucris pastos, quorum quaestus (Ciceron. lib. 1. de offic. teste) maxime in currunt in odio hominum, coniciunt. d. l. ne quis 6. C. de dignit. l. si cohertalis. §. 1. C. de cobortalib. l. et l. edicimus. C. de Murilegiis.

Mercatura num obstet Nobilitati, an vero Nobilibus negotiationes, illaeso Nobilitatis privilegio, exercere liceat? disquirere lubet. Equidem Nobilibus interdictum esse mercimonii exercitum scio, ne plebi cum illis difficile sit commercium, et mercaturae luera


page 137, image: s137

soli ad se rapiant. l. 3. C. de commerc. et mercat. Ac Nobilitatem per mercium distractionem (. nisi obstet mos Regionis, et loci necessitas, in quo nulli fere alii reditus, quam ex mercaturâ corradi possint, vide Andr. Knichen. de investit. pact c. 4 n. 95.) nonnihil vilescere constet, et cum aucupio Iucri et quaestus non recte conveniat Nobilitas. Mynsing. centur. 6. observat. 54. Knichen. alleg. c. 4. n. 98. Et proinde Nobilibus, quam vis per institores exerceatur negotiatio, non facile permittenda sit mercatura Bodin de Republ. lib. 8. fol. m. 560. ne discrimen quod inter digniate conspicuos, et privatos, tollatur, quorum illi Rem publicam defendere, ac publica tractare, hi vero oeconomica quasi exercere, ac necessaria importare, et exportare debent. Francisc. Pfeil. cons. 202. centur. 2. Keckerman in polit. lib. 1. fol. 243.

Inde tamen haud recte deduxeris, quod mercatura Nobilitatis perimat privilegia. Dn. Bocer. de Regal. c. 2. n. 52. Camman de Iur. Maiestat. disput. 4. thes. 38. Nisi mercatura sit tenuis (ac ut Galli loquuntur, en detail.) ac illud quis emat, quod statim eodem in loco vendat. Cicero. 1. de offic. Mynsing. d. obs. 54. n. 11. et seq. Et ita intelligo L. ne quis. C. de dignit. l. si cohortalis. in fin. C. de cohortal. l. per humilem. C. de incest. Nupt.

Eodem modo, agros suos coluisse, non nocet Nobilitati, Anton, Faber, in Cod lib. 9. tit. 28. definit. 3. Et Gallicae Nobilitatis proprium esse, ait Hadrian. Iunr in Histor. Batav. c. 9 praedia et rus colere civittis commercium, ceuprimam sui labem fugere, ita ut opinio Nobilitatis evitaâ Rusticâ, et praedii possessione plerumque pendeat, a quorum more hodierna Germaniae Nobilitas non longe abest Ita et Angliae Nobiles, saltibus, vivariisque inclusi, rure vitam degunt, e laniceo, et gregum quos pascunt, fetibus, censum locupletant.

Nec etiam Procuratorum et Notariorum officium Nobilitatem exstinguit, Nolden. d. discurs n. 87. et seq. Ant. Faber. d. tit. e. de fin. 4. et 5. nec paupertatis angustiae eidem officiunt. Tiraquell. de Nobil c. 35. n. 5. et seqq. nec Religionis ingressus, velliterarii honoris gradus eam offuscat. Baptist a Villalob. comm. opin. lit. Nin. 14. Matth. Stephan. de Iuris dict. lib. 3. part. 2. c. 14. in fin. Nec denique temporis cursus, sive intermissus usus hancce perimit. guil de Montfer. de Success. reg. Franc. dub. 4. n. 6. et 15. Gutierez lib. 3. et 4. pract. q. 13. n. 90. Decian. resp. 66. n. 70. vol. 3. licet longaveam collectarum solutionem Nobilium praeiudicare exemptioni, dicat Guid. Papae. decis. 387. ubi Anton. Ranchin. in not. et Anton. Faber. alleg. tit. 28 defin. 6.

Familiae praeterea mutatione Nobilitatis amissionem procedere dixi; Mulier etenim Nobilis ignobilem eligens virum, Nobilitatis


page 138, image: s138

facit iacturam, generisque perdit splendorem. l. feminae. 8. ff. d. Senat. l. 1. C. de dignit. Tiraquell. de Nobil. c. 18. n. 12. adeo, ut nemortuo quidem viro adsumat Nobilitatem. Guid. Papae. q. 380. Costal. ad l. feminae ff. de Senat. Adoptio tamen modus non est amittendae dignitatis, ac Nobilis a plebeio adoptatus, priorem familiae honorem retinet per text. in l. per adoptionem. 35. ff. de adoption. et l. Senatoris. 6. §. 1. cum l. seq. in priff. d. Senat. D. Bocer. de Regal. c. 2 n. 43. et seqq.

Ultimus amittendae Nobilitatis modus est, Criminis commissio, l. Senatoris filio. ff. de Senat. l. 1. C ubi Senat. vel clarissim. l. Divo Marco. C. de q. l. 2. l. Iudices. et l. quoties. C. de dignit. Georg. Everhard. cons. 2. n. 8. lib. 1. Matth. Stephan. tract. de Nobil. c. 7. n. 2 Nec tamen vitae aut criminis foeditas, avitam liberorum exstinguit Nobilitatem. l. 3. ff. de interdict. et relegat. Tiraquell. de Nobil. c. 15. et 35. Inde si Pater vel sordidis artibus, vel quâ aliâ ratione, generis obscuravit Nobilitatem, filii, qui nihil seipsis commisêre indignum, priorem retinent generis splendorem. Anton. Faber. in Cod. lib. 9. tit. 28. defin. 14. Etsi postamissam demum a Patre Nobilitatem, concepti fuerint. Anton. Faber. alleg. tit. definit. 1. et 25. dummodo Nobilitas vel ex antiquâ descenderit prosapiâ, vel Princeps eandem ne dum Patri sed et liberis induslserit. Tiraquell. c. 35. n. 5. et 6. Ant. Faber. d. tit. 28. definit. 25. Sed haud est ambigendum, favorabiliores esse illos, quorum parentes violati pudoris maculâ sese non adspersêre. Anton. Faber. alleg. defin. 14.

Praedicta quidem haec intelligenda sunt cum moderatione, ut quis perdat Privilegia tantisper solum, dum in sordidis artibus et officiis versatur. nam si ab hisce desistat antiqua prosapia Nobilis, eandem ipso iure recuperare, aiunt, per c. ult. devit. et hon. cler. et in Clem. 1. cod. l. ingenuam. cum gloss. C. de ingen. manumiss. Guid. Papae. decis. 196. 217. et 391. Tiraquell. de Nobil. c. 27. n. 5. Anton. Faber. alleg. definit. Iubi tamen novam Principis concessionem requirit in co, qui primus sibi Nobilitatem quaesivit.

Et hactenus de Nobilitate, cui votum adiungo, ut nemo ad Nobilitatem, nisi virtute adspiret, nemo eandem, nisi virtute tueatur, et quisque sibi persuadeat, melius esse Nobilitatem peperisse, quam vitiis corrupisse.

SIT GLORIA DEO