Regeln fuer die Texterfassung 03/2001
not necessary
IMperare non dignitas solum, sed et ars est; imo ars artium. et artium omnium summa. Quod B. Chrysostomus scribit, epistol. ad Corinth serm. 15. omnes ergo positi in dignitate, aut qui praeful gentibus dignitate, consilio adesse volunt, artem imperandi, seu Politicam et Iuris prudentiam callere debent. Et eleganter Plinius, lib. 3. epist. 30. Nonnumquam de
Restat ergo, ut talem civis definitionem seu descriptionem proponamus, quae omni formae Rerum publicarum quadrare videtur. Nempe si dicamus, civem esse Personam,
CUM hodie ubique fere locorum, pro subditis, civibusque habeantur, qui Homagium seu Iuramentum subiectionis praestiterunt,
Homagii autem Vox, nova quamvis sit, res tamen vetustissima est: secus ac nonnulli putant. Ut et Speculator, tit de Feudis. in §. quoniam. vers. secundo quaeritur. illud Iuri consuetudinario adscribit. Sed tamen eius moris vestigia in Sacris literis exstant, Ios: 1. vers. 17. 2. Samuel. 5. vers. 2. 2. Paralip. 23. vers. 16. 1. Machab. 14. vers. 47. Ac quoque Dione teste, cives Romani quotannis, Kalendas Ianuar. in facta Augustorum
Praestatur Iuramentum hoc ab omnibus Subditis. Bruning. h. thes. 290. Hincque subiectionem arguere, superioritatisque consequens esse censetur. Heinr. Bruning. disput. d. Universit. thes. 33. tom. 4. dispp. Basileens. (.licetid etiam suas patiatur limitationes. Nam et Colonia, Spira. etc. Episcopis suis praestant Iuramentum, Hamburgum Holsatiae Duci,
Feminae eximuntur: est enim officium virile, arg. l. 2. de Reg. Iur. nec minus tamen cives exsistunt. Sic et Pueri: quos ratione Iuris cives quoque esse, contra Aristotelem hoc negantem, eosque imperfectos cives indigitantem, evincit Kirchnerus, disputat. d. Republic. 7. thes. 2. tit. C. adde Ioachim. Perion tract. d. Roman. et Graec. Magistr. fol. m. 310. Aetatis enim immaturitas, ut nec libertatis, sic neque civitatis suspendit Iura: quae nempe conceptos et nondum editos, nedum natos ilico excipiunt. l. 7. ff. de stat. homin Nativitas siquidem civem, non aetas facit. l. 1. ad Municipal. Quibusdam etiam in locis, ut Argentinae, adolescentes sub
Clerici item, seu Ecclesiae Ministri hoc Iuramentum multis in locis non praestant, et tamen civium Iura habent, subiectique censentur. Ac sane in hoc Ducatu, vigore Ecclesiasticae ordinationis,
In disquitionem venit: ad Officialis in quolibet Ioco habeat Ius civitatis? quod disputat Paris de Puteo. in tract. de Syndicat. §. civilitas officialis. per tot. fol. m. 260. ubi docet. Potestatem (. nam ita Officialem vocant Itali.) tractari debere tamquam civem, et esse cum
Nunc paucis dicam, qui possit exigere hoc Iuramentum. Ubi primo notandum venit, exigi id posse, etiamsi diu praestitum haud fuerit,
Iuramentum exigere potest Imperator, illudque ipsi omnes Status praestant: Inde Principes, ipsique Electores, ut alibi dixi, Imperatoris et Imperii Vasalli Ligii, vereque subditi exsistunt. Et vero Principes, aliique Imperii Status, hanc Homagii exactionem a subditis suis, tamquam singularis praeeminentiae symbolum et insigne sibi vindicare solent. Knichen. d. territ. cap. 3. num. 245. Vulteius. volum. 3. consil. Mapurg. consil 35. num. 30. cum seqq. Quamvis interdum etiam Municipiis praestetur: et vocatur
Estque homagium personale, nec exigi potest ab eo, qui est simplex bonorum possessor: horum etenim nomine, nemo iuramentum absolutum praestat, nisi et inibi foveat larem. Menoch. consil. 943. num. 27. Solaque bona subditum haut facere solent. l. libertus. §. sola. ad Municipal. Vulteius, de Feud. cap. 6. num. 1. lib. 1. Sed quoque interdum iuramentum subiectionis reale est: Unde plurimos in Imperio Romano videmus, qui ratione rerum, Principi homagium praestant; ratione autem suae personae, liberi omnino, et nemini nisi Caesari subiecti exsistunt. Wehner. verb.
Homagii forma praescribitur, in tit 5. lib. 2. Feudor. Nostrisque moribus singuli Magistratus praescribunt formam. Forster. de Iurisdict. part. 2. fol. 463. n. 15. Vulgaris talis est,
Hoc intuitu iuramentum non simplex, vel est respectivum, vel conditionatum. Bruning. h thes. 43. et seqq. Respectivum quod fit a subditis, qui in quibusdam Magistratui, cui illud praestant:
Et sequitur ex hactenus deductis, antiquam et veterem iuramenti formam custodiri debere: ne per novam formam, novum fortassis onus importetur, et inde per concussionem aliquid extorqueatur. l. si per impressionem. 11. C. de his, quae vi metusve caus. gest. sunt. Iacob. d. S. Georg. d. homag. vers. unum notatis. Forster. de Iurisdict. Roman. prt. 2. fol. m. 463. num. 151. Maulius, de Homag. cap. 1. num. 18. Ac si non consueta forma iuramenti oboedientiae proponatur, subditi eam recusare queunt. c. dilecti. extr. de maior. et obed. c. sane: extr. d. excess. Praelator. c. cum consuetudinis. d consuet. l. cum satis. 22. §. caveant. c. d. agricol. et censit. lib. 11. Specul. tit. de Feud. § quoniam vers. et nota, quod non debet. Schrader. part. 10. section. 5. num. 98. et consil. 21. num. 182. Nec etiam valet illud iuramentum, si coacte contra libertatem, publicamve utilitatem iuris communitatis fuerit praestitum. Rutger. Ruland. decis. iuris controvers. quaest. 21. Nam et confessio facta contra libertatem non valet, multo minus, quando quis compulsus fidem dedit, se liberum non esse. l. nec sivolens. ubi Gloss. et Bald. C. de liberal. caus. refertque ibid. Rulandus, in
Nisi item consuetudine; conventione vel praescriptione aliud sit inductum, homagium est praestandum mediante corporali iuramento. c. 1. et ibi Andr. de Isern. Iacob. d. Belvis. Bald. Alvarot. Praepos. Matth. d. Afflict. et Dd. qualiter iur. deb. Vasall. Dom. fidel. c. 1. §. Vasalli nostri. et ibi Bald. de Pac. constant. Et porro homagium a subditis est praestandum, quoties est mutata persona Domini, morte vel alio quocumque modo. arg. c. 1. d. cap. cons. Item, quoties quis subditus alicuius domini fit de novo arg. d. c. 1. Eo tamen casu, quando est mutata persona domini, non tenetur subditi adire dominum, et homagii praestationem offerre; sed exspectant ex actionem: Domini, et satis est, si non recusent, quando dominus exigit. Poena subditi, iuramentum hoc absque
DUplex vero est Ius civitatis, universale totius Rei publicae commune, (. ita cives Imperii Romani sunt omnes Germani) et particulare: quod iridem bifariam consideratur. Ut nempe alicuius Provinciae, et ut certi cuiusdam oppidi vel pagi, v. g. Civis Würtembergicus, civis. Tubingensis, civis Derindingensis. Et sane omnes personae habitantes in Imperio Romano. Germanico, et limitibus eius, Imperio subsunt, nemine excepto, licet mediate, mit mittel. Et quamvis mediati homagium et iuramentum subiectionis praestent, tamen in omni iuramento et obligatione, censetur reservata Imperatoris et Imperii, tamquam superioris, auctoritas. c. venientes. et ibi gloss. de iureiur. Octaviani Cacheran. decis. Pedemont. 78. n. 20. Modestin. Pistor. consil. 24. num. 26. vol. 1. Prosper. Farinac. d. delict. lib. 1. tit. quaest. 17. num. 16. et ibi allegati.
Porro ius civitatis, eiusque privilegium, et alia rursus ratione geminum exsistit: Civis nempe pleni et non pleni. Idquod ex arbitrio, more, lege vel consiietudine cuiusque civitatis definiendum determinandu~que esse puto: Et certe ad ius civitatis plenarium respicere videtur Aristoteles, dum, ut supra dixi, civem definit, magistratuum, publicarumque deliberationum et iudiciorum capacem. Eo etiam digitum intendunt, qui dicunt, Venetiis solum patricios esse cives: in
Vicissim iuris civitatis nonpleni intuitu, Philippus Hoennon, disputat. polit. 1. thes. 8 lit. A. etiam servos in numerum civium refert. Quam vis enim iure Romano, servi pro nullis acloco mortuorum habiti fuerunt, eosque Aristoteles, 1. pol. instrumentis adnumeret familiae pecudibusque fere aequet: attamen Bodinus, lib. 3. de Republ. cap. 8. Servos aeque ac liberos Republica donandos esse merito censet: cui consentit Timplerus, lib. 1. polit. cap. 3. quaest. 5. Etenim summae arrogantiae, imo impium est, divinum animal, instar pecudis habere. Et in humano etiam corpore, membra reperiuntur nonnulaa ita pudenda, ut nemo absque verecun
Porro et in multis imperialibus civitatibus Gemaniae, magna est inter cives plenos ac non plenos differentia. Sic alicubi poeregrini non fiunt cives pleni, nisi post diuturnum incolatum. Ioach.
Referam
Romanam quod attinet antiquitatem, qui ius Insulae vel domus Romaehabebat, civis perfectissimo iure censebatur. Quibus et ius Quiritum ipso iure competebat; Verun qui in tribu tantum erant, licet in honoribus et Magistratibus decernen di ius suffragii habebant, si tamen domo in urbe carebant cives, perfecto saltem iure dicebantur, non autem perfectissimo. Ioachim. Stephan. tractat de iurisdict. lib. 3. cap. 1. num. fin. Sic et INquilinus (.
Porro et hoc est addendum, eos, qui disputant, an inter eius, opifices sint numerandi? sumere civis nomen, pro pleno cive: sive prout in
In super in Statu Polyarchico, et alia divisio
Municipum iure deterioris erat conditionis ius Coloniarum Italicarum. Hocque
Postea vero Imperatores, omnes subditos civium Romanorum iure donarunt: stratgemate politico singulari: eo enim ius vetus eivium Romanorum, eorumque libertas exstincta, et Romani provincialibus exaequati fuerunt. Magius, miscell. 4. cap. 5. Ego, ad tit. 5. et 6. ff. quaest. 21. Triplices Coloniae erant: cives, Latinae, Italicae: Torrentius, ad Sueton. in Caesar. cap. 8. Quid Coloni, Municipes? de eorumque diverso iure, multa notatu digna habet Busius, disput. polit. 2. thes. 6. et seqq. ut et lib. 1. de Republ cap. 7. Alberic. Gentil. ad l: 228. de verb. signif. Tileman. disputat. 3. thes. 25. et seqq. volum. 1. Denais. assert. Iurisdict. Cameral. fol. 267. et seq. Franc. Guilliman. d. Helvet. cap. 10. Apparet et haec differentia civium, in quibusdam Rebus publicis mixtis, et Regnis, quae prae aliis libertate gaudent. Sicque Poloniae Cancellarius, apud Reinholdum Heidenstenium, 2. de bello Moscovit. Polonis suadet, ut acquirant provin ciam, quae onera ferat: ut interim ipsi immuni libertate gaudere possint.
Sunt praeterea cives; vel naturales, quos origo facit: vel adlecti; qui aliunde ad civitatem accesserunt, iusque civitatis sunt assecuti, l. 7. C. de Incol Dn. Bruning. de homag. thes. 262. etc. Indeque alia loci patria est, alia iuris. Unde Cicero, 2. de Legibus. Patriam in quit. et eam dicim us, ubi nati, et illam,
Commode
De assumptis itidem civibus, quid sentiendum; sive an peregrini iure civitatis donandi? anceps est quaestio, a pluribus discussa Timpler. 1. polit. cap. 5. quaest. 13. et alii, quos recenset Hoennon, disput. polit. 2. thes 24. Reges Romanos ab initio, quosvis exteros suscipientes, et illis iura civitatis impertientes, ullo sine natalium, aut conditionis discrimine, civitatem
Habent et Turcae exteros, eorumque exercitus fer e totus ex mancipiis, quae fidem Christianam
Honorarius civis est, cui ius civitatis honoris
COmmorationis ius, aut domicilii, aut hospitii est: Illudi incolas, hoc peregrinos efficit. Cum vero utrique commoda quaedam ex
Praestare autem civium, quam incolarum numerum frequentiorem habere, non ambigitus Kirchner. disputat 17. thes i. lit. c. Hinc extraneis eiusmodi, extra sacramentum et ius civitatisconstitutis, ut comm orandi praecludatur occafio; multorum locorum
Inprimis vero extraneorum collegia sunt prohibenda,. Kirchner. disputat. 14. thes. 1. ad fin. Ubi haec quaestio occurrit: An in Rebus publicis Christianis, ferendae sint Iudaeorum synagogae,
In Imperio Romano, veteri instituto, Imperialis Camerae
MUlti non suspicionem solum habent, sed et serio adseverant; iudaeos ante Mundi finem, ad Christum (communem Salvatorem) convertendos esse. Ac inprimis pro
2. De themate gravissimo hoc, Theologorum equidem est disputare; sed tamen nil impedire puto, quo minus et ego, Philologorum more, id nunc pertractem: ac nimirum plane Collectarii, seu nudi relatoris obibo vices. Tu cense et iud capie Lector. Verum haud in limine de hoc praeiudices ex eo, quod hodieque multi viri docti, et pii atque sapientes, et qui cuperent omnes homines veritatis cognitionem et salutem nancisci; parum tamen spei habent de Iudaeis, aliisque infidelibus ad Christum convertendis. Nam et Apostoli, admodum difficulter in animum admiserunt; gentes quae Patrum religione prorsus
3. Textus qui magis perspicuus eam in rem videtur; exstat apud Divum Paulum, in Epist. ad Romanos, cap. 11. vers. 25 et seq. ubi ita scribit. Nolo vos ignorare fratres, Mysterium hoc; ut non sitis vobismet ipsis sapientes (aut ne sitis intra vos ipsos elato animo) quia caecitas (seu obduratio) ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret: et sic omnis Israel salvus fieret. Sicut scriptum est: veniet ex Sion qui eripiat (vindex) et avertatimpietatem a Iacob. Et hoc illis a me testamentum, cum abstulero peccata eorum. Ex hisce lumen accenditur versiculo 12. praecedenti: Quod si delictum
Ex parte contingit) Obduratio non comprehendit totum Israelem, sed eius duntaxat partem. Cum quippe semper accesserint aliqui ad fideles: et ne haec quidem caecitas perpetua futura; sed venturum est tempus, quo non pauci quidam ex Israelitis, verum totus Israel (id est gens ipsa) communi consensu, ad Ecclesiam Christi aggregetur. Et hoc quidem est illud propheticum arcanum, saepissime~ apud Prophetas inculcatum; quod non vult Paulus a gentibus ignorari: ne despiciant Iudaeos, tamquam in perpetuum reiectos. Beza in adnotat. ibid.
(Plenitudo gentium) Eam tum venisse, dici potest; cum Evangelium praedicatum fuerit in toto orbe: quod arridet Caelio Secundo Curioni, d. lib. 1. fol. m. 71. qui sic scribit. Iudaeos tantisper in caecitate
Vindex) Cum dicit, veniet liberator seu vindex; nulli dubium esse potest, quin de futuro aliquo ad ventu loquatur. Et cum dicit (liberator ille) quem alium censes, quam Iesum Christum; unicum atque perpetuum sospitatorem, conservatorem atque liberatorem? praesertim cum addat, ex Sione, hoc est, ex ipsa Iudaeorum gente ad quam hoc vaticinium spectat. Quod autem vir Divinus aliquis et
Quae assumptio, nisi vita ex mortuis) Futurum erit, ut cum Iudaei ad Evangelium accesserint, mundus quasi reviviscat. Tum enim plenum, ac cumulatum gaudium erit mundi; cum et ipsi Iudaei,
4. Sunt et passim alia, innumerata fere dicta, quae
5. Abundant talibus, cum primis Prophetae, 'Apud Esaiam capite 11. postquam dixisset Dominus, egressurum surculum ex radice
6. Non caret Ieremiae Prophetia, sensus consimilis, vaticiniis
8. Sed nunc levi quoque manu, loca quaedam tangam Prophetarum, quos vocant minores. Numne impletum hactenus est, quod futurum praedicit Oseas? cap. 1. versult. Et congregabuntur filii Iehuda, et filii Israel pariter: et ponent sibi caput unum, et ascendent deterra; quia magnus dies
9. Esdrae quartus liber, passim male audit; vide Cardinal. Robert. Bellarm. de verbo Dei, lib. 1. cap. ult. Tremell. et Iunii notas, in Biblia. Iac. Capella in vindic. Casanbon. lib. 2. cap 5. item lib. 3. cap. 1. fol. 63. et nunc alicubi locorum pro haeretico habetur; eundem qui Canonicum credit: quod tamen fecit Bibliander, in tract. de Fatis monarchiae Romanae, fol. 4. et seqq. Neque dubitavit S. Ambrosius, Doctor Ecclesiae primarius, testimonium petere ex 7. capite illius libri, ad fidei Christianae articulum praecipuum, de mortuorum resurrectione adstruendum. in libr. de Bono mortis. Inibi autem vaticinium exstat
10. Diuturna fuit caecitas Iudaeorum, et pertinax illorum error; neque avisquam rationibus Scripturae efficere hactenus quivit,
11. At sunt porro non pauca, credibilem quae reddunt hanc speratam Iudaeorum conversionem; et Deum Opt. Max ad opus aliquod magnum atque admirandum, eosdem refervare, cuivis rem altius perpendenti, facile persuadent. Miserrima est conditio Iudaeorum. Dispersi, palabundi, et caeli et soli sui extorres vagantur per orbem; sine homine sine Deo, sine Rege: ut loquitur Tertullianus, apolog. cap. 21.
Sed quae S. Hieronymus ad cap. 1. Sophon. digne in Iudaeos declamat, audiamus: Usque ad praesentem, inquit, diem perfidi coloni, post interfectionem servorum, et ad extremum filii Dei, excepto planctu prohibentur ingredi Ierusalem; et ut ruinam suae eis flereliceat Civitatis, pretio redimunt: ut qui quondam emerant sanguinem Christi, emant lacrimas suas. Videas in die, quo capta est a romanis, et
11. Huius porro futurae illuminationis, testimonium et foedus esse reputatur, quod apud Esaiam cap. 59. vers. 21. Iehova inquit. Hoc pactum meum cum eis: Spiritus meus qui est super te, et verba mea quae posui in ore tuo, non recedent de ore tuo, et de ore seminis tui, et de ore seminis seminis tui, ex nunc, et usque in saeculum. Unde non inscite Christianae Ecclesiae Thesaurarii, dicuntur ab Augustino. l. de
14. Verum longe
ADvenam seu Peregrium in civitate, Graeci
De Mendicis vagis, et extorribus quid sit sentiendum; et an ii in
De origine Hospitalium, vid. Guyon. 2. cap. 16. De Gazophylacio pulchre B. Paulinus. epist. 34. Sed tamen validi mendicatnes, a Magistratu commodis operis sunt exercendi. vid. Muret var. 13. cap. 4. et de mendicis validis, ex Ansegiso, vide Wolff. 1. fol. 244. Nec certe apud Saracenos negligitur pauperum cura. In Urbe Bagdad, Calipha, magnas domos aedifica vit et fora, atque etiam Xenodochia, aegrotantibus pauperibus idonea: numeranturque ibidem 60 fere Medicorum Apothecae, omnibus necessariis aromatum, medicamentorum, et aliarum opportunarum rerum generibus ex
Alia est Zigarorum sive Attinganorum conditio: quise Aegyptios dicunt Hi nihil aliud sunt, quam manipulus furum, et col luvies oti sorum ac fraudulentorum hominum: ex variis nationibus, non ita remotis collecta. Camerar, centur. 1. meditat. historicar c. 17. 2 cap. 75. Delrio. contra Magos, lib. 4. fol. 538. etc Pasquier. 4. desrecherch. 17. Guyon. tom. 2. lib 3. cap. 7. Gerhard d. Magistr. num. 227. Keckerman. disputat. 32. problem 2. Michael. Heberer. tract. cui titulus, Servitus Aegyptiaca. Pierre Bellon. lib. 2. cap. 41. Iohann Stumpff.
Quamvis etiam quidam concedant, ut Turcae, Saraceni, et similes, commerciorum
Pariter vero et peregrini, Rei publicae in
EXpeditum itidem est, ratione criminis adeo quem in loco delicti perpertrati Forum sortiri, ut ibidem puniri possit: licet domicilium habeat. Nec potest reus declinare forum Iudicis, in cuius territorio deliquit. lib. 1. et auth.
Ac licet hodie remissiones, de consuetudine, non habeant locum, cum quaelibet civitas suos habeat terminos, et quasi separatam Rem publicam constituere censeatur: quam rationem recte perpendit Castrens ad l. 1. C. ubi de crim. agi opori. num. 3. vers. in glossa secunda quem allegat et adprobat Vulteius, ad d. l. sub num. 42. Obrecht. lib 2 de Iurisdict. cap. 10. num. 82. etc. Attamen in
Iudex vero loci delicti, adversus delinquentem in suo territorio constitutum, ad omnes iuris effectus iurisdictionem habet: hoc est non solum in personam delinquentis; sed eius etiam bona alibi exsistentia c postulasti. ubi Canonistae. extr. de for. competent. Adnotation ad Consil Cravett. 918. Sane si per contractum in alio territorio perfectum, alienare et transferre quis sua bona potest: cur non etiam per delictum? Ac item per consequentiam. venit amissio bonorum. Ergo, accessorium sequitur principale. Et consequitur in delinquentem ius puniendi ob delictum perpetratum Iudex: etsi delinqueus in dignitate sit constitutus, atque iudice loci delicti, maior exsistat. Etenim superior, extra provinciam suam delinquens, privatus
Hactenus decucta suggerunt causam, cur spreta quondam fuerit, Mariae Scotorum Reginae exceptio: quae licet in
Exeodem fonte et illud promanat: quod Legati, quamvis prae ceteris hospitibus, insignia privilegia habere censeantur; nihilominus tamen, si in praeiudicium Rei publicae, in cuius territorio versantur aliquid fuerint moliti, et speculatorem magis, quam Legatum agant: omnia statim eiusmodi amittant iura; eisque perduellionis dies dici queat, aliaeque actiones poenales adversus eos intentari. Carolus Paschalius, in Legato. cap. 74. et seqq. Kirchner. d. Legato. lib. 2. cap. 1. num. 14. etc. Keckerman. disputat. practic. 33. problem. 11. et seq. post Gregor Tholosanum, Velsten. decad. 10. thes. 6. et eius rei momorbaile acnuperum exemplum habet Mercure Francois, tom. 1. fol. 14. add. Arumaeum, discurs. d. Iur. Public. 12. ut et ego in tractatu meo de Legaetis dixi.
Est et hoc
ALia nunc divisio Subditorum succedit;
Eminentioris conditionis subditi, vel sunt officii ratione in dignitate
Ecclesiasticos quidem quod attinet, hi fere apud Catholico. Romanos, Imperio civili sunt subducti. Et aiunt nostrates aperte, Paulinum repugnare praeceptum ad Rom 13 quod omnem animam potestatibus supereminentibus subicit. Quodque ita explicat B. Bernhardus, epistol. 42. Siomnis, Ergo et vestra: Quis vos excepit ab universitate? Si quis tentattexcipere, conatur decipere.
Personae Saeculares, ratione officii ceteris digniores, vel consiliarii sunt, vel
Aulae proprietates, tam variae sunt et multiplices; ut nonnulli velut peculiarem disicplinam, de
Quorum haud pauca alia collegit Richter. axiomat. Polit. 161. adde Luciani Samosat. Oration deiis qui mercede conducti, in divitium familiis vivunt. et eiusd. Oration. Apologet. tom. 1. Pastor Fido. Act. 5. Scen. 1. Drus. in apophthegmat. fol. 75. num. 169. Hadamar. in Institut. Princip. fol. m. 122. Imo ipsa Aula Pontificis Max. etiam multa et incorrigibilia incommoda habet Epitom. Parnas. Boccalin. centur. 3. cap. 15. Attamen hic Status, non minus a DEO institutus est, quam Regum et Principum: qui sane solitarie vivere nec possunt nec debent. Semperque accurate discernendus est ipse ordo aulicus, a modernorum Aulicorum moribus. Althus. in Polit. Pontanus, in Progymnasmat. tom. 1. Casman Polit. cap. 22. fol. 96. addatur Dialog. Guil,
Quaerer
SUbditi, qui
Nomen et dignitas huius Nobilitatis, non ex Iure naturali, et Gentium primaevo; sed civili magis provenit; et ideo secundum mores ac Instituta cuiusque civitatis ac gentis, fere variatur. Bodin. 3. de Republ. num 350 late Math. Stephani tractat. d. Nobilitat. polit. cap. 1. Exeo sit, quod Nobilitas, citra Rei publicae respectum desiniri nequit; nec unquam potest una, populis omnibus conveniens desinitio adferri. Heig part. 1. quaest 2. num 63. Unde porro comicere admodum est proclive; quod Nobilitas in se contineat eminentiam aliquam, et quidem nostris in terminis politicam (. id est, humanam ac putativam.) minime supernaturalem et naturalem; uti Bartolus distinguere non dubitavit. Tileman part. 1. disput. 15. coroll. 1. et 2.
Sic Romulus mox initio duos civium ordines instituit: ut quidam essent Patricii quidam Plebei Patricii, quia Patrum progenies, id est a Patribus vel Senatoribus orti essent: qui scilicet Patres ciere possunt (.eo sensu, ut Hispani dicunt: Hidalgo.) Hisce praescripsit, ut sacra curarent, Magistratus gererent, Rem publicam secum administrarent, res urbanas obirent. Plebei vero, agros colerent, pecora alerent, quaestuosa opificia exercerent. Quod et in
Apud Graecos, Nobilitas stirpem Regum ac Heroum sequebatur. Quemadmodum etiam apud Hebraeos, progeniem Aaronis, vel Regum. Bodin. 3. de Republic. cap. 8. et de aliarum gentium, circa hanc rem institutis, agit Reiner. Reineccius, in tract.
Nobilitas autem ex genere quae descendit, an in bene
Quam sit inane, quam futile Nobilitatis nomen, quis non videt? quae si ad claritudinem referatur, aliena est; inquit Boet. 3. de consolat. Philosoph. pros. 6. Idem, ibid. metr. 6.
Ex intestinis cognosci nequit, quis nobilis vel plebeius exsistat. Boccalin. 2. Parnas. cap. 8. et plura
Michael. ab Isselt. in praefat. Florum Ludovic. Gramaetens. Nobiles, qui nihil aliud quam opes antiquas, et veterum gloriam iactant; nihil aliud agunt, quam sanguine et rapinis genus illustrant. etc.
Mihi eorum distinctio placet, qui inter virtutem, et insignia virtutis, differentiam faciunt. Non est confundenda Nobi itas specialiter sic dicta, cum
Certe ordinem Nobilium, tamquam seminarium, tum officiorum, munerumque, tum Magistratum togatorum: tum vero maxime militiae rego, habere oportet. Heigius. l. quaest. 2. num. 65.
Hisce Rei publicae tam necessariis muneribus, ut digne praeesse, liberaliterque educari queant: eam ob causam Peuda olim data
Et miseri nobiles sunt, qui asellum lignis onustum ad mercatum adigunt, ac per nobilitatis fidem iurant, se alias eiusmodi sarcinam tanti vendidisse. Guazzo, de Civil. conversat. lib. 2. fol. m. 297.
Interim omnes cuiuscumque conditionis homines, Naturalem ut acquirant Nobilitatem, studio summo studere debent: quae recte definitur: Habitus aptus advirtutem. Itaque sive innatus is habitus, sive insitus a
Hi
NObilium certi sunt gradus: alii Barones, alii Nobiles, propriatim sic dicti, alii domi Nobiles, seu Patricii exsistunt: at apud nonnullas gentes, non est nisi unus Nobilium gradus. Phil. Hoennon. disputat. polit. 2. thes. 27. b. Apud Romanos, alii maiorum, alii minorum fuerunt gentium: quae res omnis, ex variis Populorum institutis aestimari debet. Nobilitas politica, per se quidem una et eadem est: gradu tamen tam arcte et varie distinguitur, ut varia eius genera esse censeantur: sicut omnium fere dignitatum sunt gradus;
Patriae Claritudo, cum augeat Nobilitatem; Nobilesideo in Imperio Germanico- Romano, omnium aliorum Regnorum et Principatuum Nobilibus, merito praeferuntur. (Omnis item orbis Christiani Nobilitas, ex Germanis orta est: Dn Lans. Oration. pro German. fol. 115. etc. quiascilicet Germani totam Europam de vicerunt, ibique sunt dominati.) Eorum etenim Privilegia, a maxumo Christiani orbis Principe procedunt, et ceteris, ut puto, omnibus maiora atque ampliora exsistunt, quam vis inter hos, Ordo Equestris Suevici, Franconici ac Rhenani tractus; cum immediate Imperatori, Imperioque subsint, libertate excellere videantur. vid. Parnas. Boccalin. lib. 2. cap. 8.
Nobilis disceptatio est; An filii ante acceptam a Patre Nobilitatem nati, Nobiles fiant? et ita Privilegiis Nobilitatis fruantur? Quod cum Molinaeo, ad Consuet. Paris. §. 13. gloss ??? ad sin. et Costal. ad l. 5. ff. d. statu homin negarem. fac. l. 6. C. de suis et legit. non sunt enim vel nobiles nati, vel facti. Est enim Nobilitas Privilegium
Tractari
Sed nun quid, si quis citra collusionem, iusto contradictore praesente, nobilis pronuntietur, ea sententia ius faciat inter omnes? Affirmat. Niellius, disput. Feud. ult. thes. 26. num. 7. cum hoc singulariterita sit receptum in
Controvertitur pariter et illud: An Uxor ignobilis, Nobili Viro nubens, nobilitatem adipiscatur: et matrimonium hoc, Liberis inde prognatis, nonnulla Privilegia nobilium adimat?
Plebeius a Nobili adoptatus, haut ideo Nobilis evadit; nisi speciali Principis auctoritate id agatur. Sigon. de Bonon. fol. 540. Camman. d. disputat. 4. thes. 34. Vechner. in discurs. de Nobilit. num. 22. Timaeus Faber. disputat. ad Instit. 6. thes. 10. Val. Arithmaeus, in periculis secund. disput. 6. thes. 5. Et ego, disputat. Pandect. 1. thes. 6. Ut et e diverso Nobilis dans se in adoptionem Plebeio, hoc ipso Nobilis esse non desinit. Dn. Bocer. d. Regalib. cap. 2. num. 44. Quod porro
Nobilium ordo, ob fortunam bellicam, cui potissimum merere eum oportet, prae ceteris, mortalitatis maxime obnoxius est casibus; quan doque etiam luxu et fastu, Nobiles familiae suffocantut: ab imperantibus. ideo, novae subinde stirpes, Nobilitatis Privileg is insigniuntur. Kirchner. disputat. de Republic. 12. thes. 3. Dn Cluten, in Syllog. ubi de Notabilib a princip. Cuius rei, passim in omnium gentium et saeculorum historiis, occurrunt exempla; praesertim Heinrici Aucupis Imp. Heig. 1. quaest. num 56. Sicque Florentius Hollandiae Comes multos ad Nobilium sublimitatem evexit. Vanderburch. in Amadaeo. 4. fol. 57. Et hinc non reicienda est distributio Nobilis. in natum et factum. Natus est, qui Politicam generis Nobilitatem a suis parentibus per creationem est adeptus. Pactus dicitur, qui eandem beneficio Principis acquisivit. Timpler. 1. polit. cap. 5. quaetion. 9. Sic Imperatores Romani, cum omnes fere Patriciorum defic erent ordines, et Rei publicae administratio ad plebeios devolveretur, Senatusque ex his legeretur; ex praecipuis et dignioribus Senatoribus Patticios fecerunt. Forster. d. Iuris diction. fol. 41. et seq Casaubon. ad Sueton. Caesar. fol. 8. vers. 3. De Patriciis sub Imperatoribus recentioribus vide Meursii glossarium, fol 412. Et cum ad Principis Maiestatem pertineat, ut domestici eius omnes, dignitate praediti existimentur: Codex Fabrian. lib. 9. tit. 78 definit. 4. Inde olim Imperatorum ac rincipum efficiales et ministri fere plerique, Nobilitatis Privilegiis insigniti fuerunt: cuius rei vestigia in eo restant, quod nonnulli
Sicque propter egregias aliquas virtutes Nobilitatus, vere Nobilis est. Equidem Hippolutus, in Nobilisthes 59. eum verae Nobilitatis principium, sed non vere Nobilem asserit: quemadmodura unitas haut num erus est, sed principinm numeri. At vero Homo novus, quifamam Vistutis, Nobilitatisque nomen legitime acquisi vit, Nobili ignavo praeferendus censetur. Et hanc in rem, egregie apud Salustium Marius: Comparate, inquit, me hominem novum cum illorum
Illa species Nobilitatis, quae ex opum splendore et
Tandem genere Nobilium posteris, id moniti praescribitur; ut tria haec maxume, ceu Scyllae scopulos vitent (1) Desidiam et ignaviam; quibus a maiorum virtutibus degenerant. (2). Tyrannidem et superbiam, quae Nobilium peculiaria esse dicit vitia Aristotel. 2. Rhetor. cap 15. et Sallust. in Iugurth. ac in
Atvero quibus non est virtutis praestantia, generis claritas potius dedecori est, quam laudi: neque amplius prod: sse potest, quam ut non queant latere, et vulgi sint fabula, si degenerent. Maiorum ergo imagines, cur; et quo usu liberis ob oculos sint ponendae, egregie docet Sallustius. d. bell. Iugurthin. cum ait: Saepe ego audivi, Maximum, et alios praeterea civitatis nostrae praeclaros viros, solitos ita dicere, cum maiorum imagines intuerentur; vehementissime animum sibi accendi ad virtutem: scilicet non ceram illam, neque figuram, tantam vim in se habere; sed
Idem accidit in Imperio Constantinopolitano. Graphice enim Nebilium Graecorum superbiam, luxum, et Tyrannidem, subditorumque suorum oppressionem, describit Salomon
Privilegia Nobilitatis, sunt iura particularia, bene de
Est et alia Nobilitatis species, Temporaria ideo dicta; quod ad heredes non transit. Ita Nobiles sunt, Palatini Comites, et qui olim honore gaudebant Patriciatus. (. quae dignitas honorarius olim consulatus appellatus fuit; nec Magistratus, sed oridinis nomen erat. l. 3. C. de consul Cassiodor. 6. Var. Suidas in Collect.) Equites item, qui vulgo Aurati vocantur. Boter. 3. d. Orig. Urb. cap. 31. Busius, disputat. polit. 2. thes. 27. de quibus late Petr. Calefatus, tractat. d. Equest. dignit. Pasquier. 2. d. recherch. cap. 13 fol. 213. Fauchet tract. des Chevaliers et adde Auctorem des recherches de la grandeur de Roys de France, 3. cap. S Mart Crusium, in paralip. annal. Suevic. fol. 89: vid. tamen Freher ad Petr. de Andlo, fol. 183. b. ad fin. quorum olim magna dignitas fuit,a
Milites etiam, propter summam armorum necessitatem, eminentioris cuiusdam conditionis censentur. Ubi quaeritur: An nostri temporis Milites, vetustis militantibus concessis privilegiis, Iure merito uti, fruisci queant? quod affirmo cum Illustri Enenckelio, 1. de Privi leg. Milit. cap. 3. Dn. D. Bocero, de Iur. Belli. Forster. de Iurisdict. fol. 253. Graevaeo. 2. conclus. 118 Ayala. 3. cap. 7. Sed salse ridet Iuvenal. Satyr. ult. nimiam licentiam et privilegia Militum Romanorum. Quamvis olim Milites constituerint ordinem separatum: magis tamen Rei publicae commodat, omnes idoneos militare: Aliter quod in Romano et Graeco Imperio factum, interitum acceleravit. Illud vero privilegium, quod olim militibus, sine sollemnitate
DE Subditis eminentioris conditionis, sat dictum sit hactenus: sed cum fieri non possit, ut Res publica solis Nobilibus, litteratis et similibus constet: Tholosan 1 de Republic. cap. 1. num. 17. etenim necesse est ut adsint Plebei, qui partim manu partim negotiationis
Mercatores subditi sunt ex Mercimoniis victitantes. Ubi primo omnium quaeritur: an Mercatura, pro
Artisicibus quoque carere Res publica nequit, Tholosan. 4. de Republ. cap. 9. Arnisaeus, cap. 12. Pag. 321. Et hi, quo libetaliores, eo superiores sunt: utpote Pictores, Aurifabri, Architecti, sculptores, Quibus inferiores censentur, vilioribus aliis, seu crassioribus opisiciis. dediti: cum ubi in genium magis liberale necessarium est, eo maior sit. ars, magisque ad literarum studia accedat. Quaedam tam en Privilegia proficiscuntur ex necessitate, quaedam ex
E civium numero, plerique excludunt Pantomimos, Histriones, Ludiones, et huiusmodi voluptatum ac corruptionum administros alios. vid tamen Alberic. Gentil. disputat. d. actorib. fabularum. Tandem et illud a Politicis controvertitur: An carni fices, honestis civibus admiscendi sint? quod negat Atnisaeus, cap. 12. pag. 303. et seq. Philipp. Hoennon. disputat. Polit. 2. thes. 51. vid. Hieron. Magium, miscell. 4. cap. 16. Arithmae. 1. disputat. i. in corollar. Herodot. 2. fol. 106. Communiter etiam Orbis Christianus sanguinem tam crebro fundere, horren dum reputat; et ideo non ipsi solum exsecutores pro infamibus habentur, sed etiam filii eorum: nec quis filias ducere potest, absque ignominiae
Argumenti propter similitudinem, ex Lectionibus, pie defuncti mei Fratris Iohannis Georgii Besoldi, quas de Regalbus olim habuit in Collegio Illustri, quod est Tubingaed: caput ad dam, de Nobilitate tractans; quodque forsan utile erit ad uberiorem explicationem materiae illius illustris. Nobilium quidam in numerum, etiam eminentiotis ordinis alii referuntur adeo ut solis olim Ducibus, Comitibus atque Baronibus, Nobilium tribuatur titulus. Cassanaeus, in Catalog. glor. mundi, p. 8. consid. 46. Paurmeister, lib. 2. de Iurisdict. cap. 11. num 12. Lehman. in Chronic. Spirens. lib. 2. cap. 14. et 19. ceteri vero ex Nobilitate, Principibus erant addicti, quorumque in bellis utebantur
Nobilitatis etenim ordo, quo Nobiles sive patricii a plebeis segregantur, in humanae vitae societate, beneque
Et cum Nobilitatis tanta sit praestantia, ut non cum homine intereat, sed mortalitatis egressa fines, sem per pulchrius efflorescat, vires eundo aqueirat, etquo longius progrediatur, maiorem dignitatis ac venerandae vetustatis opinionem nanciscatur, suisque Alumnis (.nisi sibi ipsis desint, vel
Ceterum Nobilitatis originem, Gentium iuri adscribimus. Nam nec in
Sed ex hisce priscis Germaniae Nobilibus, prucos superesse, consentaneum est, quorum ortus romanis et Francis potissimum assignandus, qui in Castris, Burgisque suis, Duces, Militesque constituebant, ut Provincias bello devictas gubernarent, et contra Hostes, veteresque Colonos de fenderent. arg. l. 2. § 4. C. de offic. Praefecti Praetor. Afric. eas arces subsequenti tempore, beneficii aut dominii retinebant iure. Inde nostrates Nobiles, pene omnes a Castellis deno minantur; ac fere non aliter, nisi Milites,
Nobilitatis auctor is est, qui in
Haecque Nobilitas, cum ex Gentium moribus trahat originem, et formam solummodo Iuri civili acceptam ferat, extra concedentis etiam territorium portigitur, ut inde mutuo populorum consensu Nobilitatis dig itas ubique valeat nec cum Provinciae finiatur finibus; sed Germani Nobiles in
Num vero Electores, Duces, aliique Germaniae Principes, iure conferendae Nobilitatis, quoad proprios Principatus, polleant? disceptatur haud leviter Quod affirmat Schrader. de Feud. part. 10. section. 1. n. 34. Rosenthal. c. 2. q 2. n. 9. Knichen. de Saxon. non pro vocand. privil. in verb Ducum Sax cap. 1. n. 36 et 63. Nolden. disc. de Nobil. c. 2. n. 18. Idque tum ob sublimen et regiam territorialis Iurisdictionis legem, ac ob amplissimam Germaniae Principum in proipriis territoriis competentem, et Imperiali maiestati fere aequalem pote statem; tum quia iis legum condendarum facultas competit; tum quia reservata Imperatoris
Et si maxime quispiam a Principe Nobilitatis obtineret insignia, eun dem quidem Nobilium privilegiis in concedentis territrio uti posse censerem: Attamen hunc plane Nobilem esse haud existimarem. Rosenthal. de feud. cap. 2. num. 9. Matth. Stephan. tract. de Nobilit. cap. 5. n. 5. Nam cum Princeps Imperii efficere non queat, ut quis in toto Romano Imperio Nobilitatis dignitate gaudeat; certe eum nec domi verum Nobilem esse recte dicitur. arg. eorum quae tradit Iohann. Gars. de Nobil. conclus. 6. num. 9. Gutierez. pract. quaest. lib. 3. et. 4. quaest. 13. n. 95. vide tamen Matth. Stepha. d. Nobi. 6. 5. n. 42. Solitamen Serenissimi Austriae Archiduces
Iis porro Nobilitatis tribuenda sunt iura, quos virtutum probant ornamenta, honorumque decorantinsignia. c. cum in cunctis. de. Elect. l. et virtutum. 4. C. de stat. et imagin. l. ut gradatim. § 1. ff de muner. et honor. qui vel armis, bellic âque virtute velliteris,
Etsi autem
Quidam Nobiles autem siunt, quidam nascuntur. arg. §. 4 Instit. de Iur. Personar. Stephan de nobil. cap. 5. n. 1. et 46. Fiunt Nobiles, et ab Imperiali eminentia assequuntur Nobilitatem, vel expresse, vel tacite: Expresse quando vel verborum sollemnium pronuntiatione, vel diplomatum concessione, Imperator Maiestatis suae favorem emittit. Tacito vero suffragio confertur Nobilitas, dum Imperatoris voluntas disertis non exprimitur verbis; sed vel lege, vel consuetudine, vel aliis quibusdam manifesta red ditur indiciis.
Nobilitatis per Codicillos
Nihil autem prohibet, quo minus Imperator, vel quilibet superiorem non recognoscens, et iam exta proprii Imperii limites creare queat Nobiles: cum voluntariae Iurisdictionis actus ubivis recte exerceatur. arg l. 2. ff. de offic. Procons. l. 7. C. de emancip. Tiraquell. de Nobil. 6. 6. n. 26.
Potro Imperialis gratia plerumque solet
Sed Galea aperta, Nobiltatis signum est, et ab aliorum insigniis, quibus occlusae additae sunt galeae, discernuntur. Ut in de conicere promptum sit, quod ii, quibus aperta est tributa galea (cuius in Bello, et ludis Equestribus estusus) hastiludio accedendi ius habeant, alii vero
Corona vero,
Atque Novi, sive factitii hi Nobiles nullo modo spernendi
Tacite confertur Nobilitas, cum quispiam ipso iure, et per necessariam quandam consequentiam,
Cuiusmodi est, qui ab Imperatore, vel alio Iura
Quid vero si quem Imperator in Rescripto, vel alio modo Nobilem appellet, an eo ipso in Nobilium relatus censeatur numerum? Quod vix puto, nisi aliis quibusdam argumentis de
Sed quam quamvis armata Militia, perse Nobilem non faciat; arg. l. duobus de Testam. Militar. l. op eris. ff. de oper. libert. et l. Si quis. §. irritum. ff. de iniust. rupt. irrit. (.nisi Miles per 10. vel 15. annos in Castris fuerit versatus, ut autumat Paris de Puteo, quem allegat Lancellot. in templ. omn. Iudic. c. 1. lib. 1. §. 1. q. 2. n. 15. attamen si quis a Principe exercitui praeficiatur, in eundem tacite Nobilitatem censeri collatam, ait Tiraquell. d. Nobil. c. 8. n. 15. et post eum Matth. Steph. d. Nobil. c. 5. n. 25.
Sic etiam, si aliquis ob egregium fortitudinis specimen, vel aliarum virtutum splendorem Equestri dignitate a
Praeterea in Episcopali dignitate constitutum, Nobilem esse extra controversiam est, quia is culmen dignitatis et excellentiae habere videtur, Ducibusque comparatur, et Principis consiliarius dicitur. Tiraquell. de Nobilitat. c. 14. n. 4. ad fin. Gratian. disceptat. forens. c. 590. n. 15. et seqq. Quin et praecipuos ex Ecclesiasticis reformatae nostrae Religionis, qui Episcoporum in locum successerunt, Nobilium quidem carere titulo, at eorundem destitutos non esse privilegiis, consentaneum est.
Insuper
Inter quos Imperatoris eminent Consiliarii. eiusque Aulici et Cameralis Iudicii Senatores amplissimi,
In Nobilium quoque Classem Iuris Doctores a nostris adscribuntur interpretibus, Menoch. de arbitr. Iud. Caes. 70. n. 9. Tholosan. 4. de Republic c. 10. n. 14. Petr. Fritze. de Nobil. concl. 14. Cum Iurisconsulti appellentur Nobiles, l. 2. in fin. ff. de excus. Tutor. Ac Nobilissimi, l. providend. 7. C. de postuland. l. 4. §. 1. in fin. ff. de excus. Tutor. Et inde in
Hinc inferunt, concessum esse Doctoribus, speciali Imperatoris permissione non accedente, Nobilium insignia ostentare. Camman de Iur. Maiestat. disput. 3 thes. 63. et seq. D. Harpprecht. § in servorum 5. n. 57. Institut. de Iur. Personar.
Sed textus antea adducti, qui potissimum de animi nobilitate, artisque
Porro et nuptiis tacite conciliatur Nobilitas, si plebeiae conditionis femina, in Viri Nobilis transeat matrimonium. l. feminae. 8. ff. de Senator. l. 10. et l. ult. C. de nupt. l. Mulier. C. de dignit, Vaud. lib. 2. quaest. ult. Anton Faber. in Cod. lib 9. tit. 28 de fin. 16. Etenim Uxor una cum Marito censetur caro, cum eodem
Atque in eo meliorem esse conditionem Iurisconsultorum, quam Medicorum, existimat Faber. d. tit. 28. definit. 9. et 10. Cum Iuris Doctores dignitatis
Modis insuper tacite Nobilitatem acquirendi, accenseri quoque potest, Praescriptio: quae tamen Nobilitatem tum demum inducit, si tempore hominum excedente memoriam firmata sit, ut latius explicat Tiraquell. de Nobil. c. 14. et Mascard. de probaetion. conclus. 1094. n. 2. Immemoriale etenim tempus vim publici
Nobilitatem vero dum in liberos propagari. et descendere dixi, intelligi potest facile, eandem nec ascendere ad parentes nec ullo modo ad collaterales progredi posse. Uti enim feudum regulariter ad parentes, aliosque transverse lineae agnatos haud transit. 2. Feud 20. 1. Feud. 8. Vulteius, 9 n. 101. et Seq. lib. 1. Ita nec Nobilitatis Privilegia parentibus, fratribus ve communicantur. Tiraquell. de Nobil. c. 17. Hippol. a Collibus. in Nobil conclus. 35. Cont.
In
Sed numquid Filii, qui ante adeptam a Patre
Sunt tamen, qui filio nato antequam Pater Iura Nobilitatis adipisceretur, Nobilitatis dignitatem haut esse tribuendam censent, quos allegat Ios. Nolden. in discurs. de Nobilitat. cap. 8. num. 67. quibus patrocinatur Impp. Valentis, gratiani, et Valentiniani rescriptum, in l. Senator. 11. Cod. de dignitat. lib. 12. ut liberos hosce privatorum loco habere. Cuius textus, cum
Ceterum genuina haec atque gentilitia sanguinis Nobilitas, putridam scortationis propaginem respuit. et indespurii ac nothi, Nobiles qui iactitant Patres, Nobilium in ordinem haut sunt referendi; cum Patrem non habere censeantur. §. si adversus Instit. de Nupt. Etenim si legitimae factae sunt Nuptiae, Patrem liberi sequuntur. Vulgo quaesitus Matrem sequitur. l. cum legitimae. 19. ff. de stat. hom. et quo circa deasserti Patris domo seu agnatione alieni. l. si spurius. 4. ff. unde cognat. Gabriel. Palaeot. de noth. et spur. cap. 71. ac consequenter eius Nobilitatem ut referanti, minime apti sint. Tiraquell. de Nobil. cap. 15. num. 10. Vultei. consil. Marpurg. 17. num. 38. vol. 3. etiamsi Mater eorum fuerit Nobilis. Matth. Stephan. de Nobil. cap. 4. num. 38. nec Patris privilegiis ullis frui, l. ex
Quin tamen illegitimi hi filii, si Nobilis Patris precibus Imperiali rescripto legitimentur, Nobilium simul assequantur iura, dubitandum non esse censeo. Hi quippe et naturae, et antiquae ingenuitati, et iuri legitimo restituuntur, ac Patispotestati
Hinc quoque subsequens Matrimonium liberis, ex ignobilietiam
Quid vero de adoptione dicendum, numquid plebeius a Nobili adoptatus, Nobilium gaudeat privilegiis? Ita sentit Menoch. 4. praesumpt. 89. num. 35. Arumae. exercitat. 2. thes. 21. Quod tamen non immerito admittit altiorem disquisitionem: cum adoptio cognationem sanguinis non attribuat. lib. 2. ff. unde cognat. et quamvis in ad optione a Materno Avo aliud sit constitutum, arg. §. 2. Instit. de adopt. nihilominus ut privati hominis voluntate plebeio attribui queat Nobilitas, consentaneum non est; Et inde recte dicitur, Imperatoris nisi intercedat auctoritas, adoptivum Patris gaudere Nobilitate haud posse. Camman. disputat. 4. thes. 34.
1. Praedictis modis acquisita Nobilitas, varias admittit distinctiones, gradus atque conditiones. Quaedam enim literis, quaedam armis adscribitur, sive quaedam Artis, quaedam Martis dicitur Et cum inter Milites, literatosque non leve de praeem
2. Quaedam Nobilitas dicitur stirpis et sanguinis; quaedam virtutis quaedam mixta,
3. Quaedam officii
4 Nobilitas quaedam Divitiis solum nititur, quaedam absque Divitiis, per se consistit. Inde nobilitare divitias familiam, tradit Albert. in l. Imperatores. in pr. ff. de Decur. et Bald. in c. super. extr. de Test. ait esse satis Nobilem, qui dives est. Quod si divitiae sint antiquae, et cum virtute progenitorum coniunctae, haud reicit Tiber. Decian. respons. 66. num. 40. vol. 3. At etsi divitae, Nobilitatem ornent, et Nobilitas ambitiose acquisita, divitiis vero non munita, sit ridicula, moxque evanescat: soli tamen opum splendori Nobilitatis adscribere dignitatem, tutum non est.
5. Nobiles quidam in Urbibus, quidam ruri degunt. Quae tamen ex loco deducta distinctio, parum apta esse videtur. Ias. in §. item Serviana. num. 25. in fin. Instit. d. action. Tiraquell. de Nobil. c. 2. n. 53. Decian. d. resp. num. 43.
6. Nobilitas quaedam consuetudine, sive statuto; quaedam Lege, sive Principis lacito exsistere dicitur. Inde Patricii in illustribus Germaniae civitatibus, qui domi potissimum Nobiles sunt, moribus sive consuetudini Nobilitatem suam acceptam ferunt. Matth. Stephan. tract. de Nobil. c. 5. num. 42. Frater meus, in polit. part. 1. cap. 11. num. 48.
7. Alia Nobilitas nova, alia antiqua est, sed quae ex hisce sit dignior, recte quaeritur? Sane generis antiquitati praeeminentiam communis defert consensus, Iohann. Gutierez. practic. quaest. lib. 3. quaest. 14. num. 26. nisi virtus ab
8. Succedit 8. Nobilitatis distinctio,
Paterni Progenitores
Christianus Elector, Dux Saxon. Serenissimi Electoris qui hodie Saxonum tuetur Iura, Pater.
Augustus Elect.
Heinricus Dux Sax.
1. Albertus 3 animos. Dux Saxon.
2. Zdena, Regina Bohemiae.
Catharina Ducissa Megapol.
3. Magnus Dux Megapolensis.
4. Sophia Ducissa Pomeraniae.
Anna Regina Daniae.
Christianus Rex Daniae.
5. Frider. 1. Rex. Daniae.
6. Anna Marchionissa Branden burgensis.
Dorothea Ducissa Sax. Angr. et VVestphaliae.
7. Magnus, Dux Sax. Angriae et VVestphal.
8. Catharina Duciss. Brunsvv. et Luneburg.
Quaeritur autem, num Imperator, absolutae potestatis vigore possit aliquem, ad Collegia canonica aptum reddere, etsi quatuor Avos, quatuorque Avias, Paternae et Maternae lineae demonstrare nequeat? Quod simpliciter affirmat Frideric. Pruckman, in §. soluta potestas, cap. 4. m. 1. eff. 4. Haud incongrue tamen haec quaestio distinctionis moderamine dissolvenda videtur. Si etenim collegiorum primaevafundatio, novos hosce homines ex cludat, haud scio an Imperialis potestas, ad perimendam fundatoris enixam voluntatem facile extendi queat; dummodo alii ex
9. Nonam adde distinctionem, quod Nobilitas quaedam ad posteros extendatur, quaedam vero simul cum Persona exstinguatur. Perennis est Nobilitas gentis. Sed ea, quae officii ratione competit, plerumque officio cessante, finem acquirit. Antonius Faber. lib 9. Cod. tit. 28. defin. 9. num. 11. et defin. l. 23. per tot. Senatoria tamen dignitas, etiam liberis acquiritur. l. filiam. 9. de Senator. quamvis ultra pronepotes non exstinguatur. Et in
10. Succedit 10. distinctio, dum Nobiles alii immediati, alii mediati dicuntur, quorum hi Principibus, et similibus eminentioris Ordinis statibus subiecti, illi vero nulli in ferioris subiectionis lege obstricti, sed soli Caesari, et Imperio directe parent. Nobiles quidem omnes, uti Principum Ministeriales, sive,
Ceterum Francicam et Suevicam Nobilitatem ob interitus Ducum Franciae ac Sueviae, Imperio accrevisse, probabilitaer asserit Frater
Num autem Imperio immediate subiecti Nobiles inter Status Imperii referantur dispiciendum est. Equidem hosce Nobiles coniunctim consideratos, Imperii Statibus accensendos esse, asseritur in Symphor. dec. Camer. in verb. Nobilis. fol. 234. attamen vereor ne et experientia, et Imperii matricula, in
Praeterea ex eo, quo dimmediati hi Nobiles Imperii Statibus non accensendi, deducere quidam conantur, eorundem dignitatem, non ut in Principibus et Comitibus Imperii, Regalem esse, nec iisdem territorii et superioritatis iura attribui posse. Ac in de Regalia et merum Imperium, nisi ex feudali Imperatoris concessione, vel
Alii immediatis hisce Nobilibus Iurisdictionem territorialem asserere, iisdemque in liberis suis castris ac pagis haud minorem, quam Imperii Statibus, potestatem concedere non dubitant. Inde inferunt summam hancce territorialem Iuris dictionem, quae in Principe sit,
Atque haec pro Nobilium territoriali Iurisdictione concepta sententia, nc mihi improbabilis esse videtur, dummodo condecens adhibeatur modus, necterritorialia haec Iura in immensum extendantur. Scimus enim, quod Politici, consentientibus votis autument, Principes, Imperatoris radium, tamquam sui Solis
Hi tamen Nobiles non minus, quam Status Imperii, neminem superiorem,
Immediata autem trium Illustrium Germaniae Provinciarum Nobilitas, (quae alias, uti corpus minus rite compactum, facile
1. Ut Imperatori soli, tamquam Capiti, immediati hi Nobiles adhaereant.
2. Ne vicinis potentioribus sese adiungant, utque omnia ea fugiant, exquibus ulla subiectionis ratio unquam deduci posset.
3. Ut
4. Summopere necessarium, ut in unum corpus et quasi Rem publicam, tota haec coalescat Nobilitas.
5. Inde maius Consilium constituendum, quod omnes tres Classes continere debet ad quod eae solum res, quae maioris mementi, referendae: Cetera vero tribus separatis Conventibus in
6. Cavendum, ne ob diversas Religiones, dissidia, contentionesve quoquo modo oriantur.
7. Ne in superioribus Collegiis Canonicis,
8. Ut Nobiles pactis familiae sibi prosspiciant, quo eorum dignitas conservetur.
9. Inde quoque deliberent, an iura primogeniturae, vel etiam maioratus ipsis conveniant.
10. Conducit quoque lege
11. Ut Nobiles Augustanae Confessioni addicti, certum Ecclesiasticum ordinentiudicium, nec ob Iudicis defectum, sibi ipsis perniciose Ius dicant.
12. Ut cuiusque Classis Consilium Nobilium liberis Tutores, ac Curatores constituat, eorundem mores gubernet, et singulis annis Tutelarum rationes inspiciat.
13. Ut ex
14. Ut praedictum Consilium cos, qui bona sua inutiliter consumunt,
15. Ut caveatur, ne quispiam bona sua libera ac Nobilia, in alterum, qui non est huius ordinis, transferat, ut venditio haecce, vel ipso iure sit nulla, vel saltem retractui obnoxia.
16. Ut Nobiles inextricabiles litium telas evitent; sed controversias Arbitris ex Nobilitate electis, committant.
17. Ut ab Compromissariorum sive Arbitrorum sententiis, ad praedictum appellent Consilium; ulteriori vero provocatione, (ita quoque dictante corum ordinatione, Anno 1561. confecta, et a Ferdinando I. Imp. confirmata, sed hactenus male observata.) omnino abstineant.
18. Ut omnes Nobiles, qui castra et pagos possident, Iurisdictionis criminalis exercitium et exsecutionem a
19. Ut desidiam et ignaviam fugiant, superbiam vitent, Tyrannidem in subditos exsecrentur, et denique invidiam, latentesque simultates abiciant.
De Nobilitatis acquisitione, eius que ad posteros propagatione, ac
Privilegia haec tum in reverentiae atque honorum delatione, tum in immunitatis concessione; tum in poenarum vel mitigatione vel remissione consistunt.
Equidem in honoribus, muneribusque conferendis, ac decernendis maxime florescit Nobilium dignitas : hi in salutationibus, ambulationibus ac sessionibus primas tenent: l. 2. et 3. C. de advoc. divers. Iudic. l. 3. §. sedendi. C. ubi Senat. vel Clarissim. pro eisdem maior et virtutis et integritatis tum etiam fidelitatis stat praesumptio. Honded. consult. 105. n. 59. vol. 1. Pruckman. consil. 49. num. 42. vol. 1. Petr. Fritze, de Nobil. Civil. conclus. 22. lit. D. adeo ut inquisiti nobilitas et gravitas, elidat Fisci probationes de delicto. Honded. con 5. 33. num. 48. lib. 2. Illis quoque in testimoniis ferendis, et in universum aliis in actibus, plu fidei tribuitur, quam ignobilibus. Tiraquell. de Nobil cap. 20. num 55. Pruckman. consil. 47. num. 16. vol. 1. Farinac. de testib. quaest. 65. num 115. Cothman. consil. 84. num. 6. vol. 2. dummodo eorum testimonium iuramenti praestatione, (quod utpote substantiam
Nobilium praeterea promissiones firmiores habentur, ac nulla tergiversatione eluduntur; sed sub fide Nobilitatis (.
Nobilium quoque favore introductum, ut in causis etiam criminalibus, per Procuratorem, et agere, et respondere possint. l. fin. C. da iniur. l. pen. C. de Procur. Gail. 1. observat. 111. num. 4. Nicol. Everhard. Iun. consil. 41. num. 2. ac domi etiam examinari, et iuramento adstringi (sumptus quidem praebente Nobile, nisi in testem productus fuerit, de quo vide Nolden. d. Nobil num. 84.) debeant, Farinac. de testib. quaest. 77. Graevae. conclus com. 90. num. 1. et seqq. Hiqvene quidem ob crimen in iudicium deductum, (nisi gravitas delicti id ex poscat. Everhard. Iun consil. 8. num. 4. vol. 2.) carceri mancipandi, sed
Nobilium in super splendor exigit, ut ampliora eis alimenta, secundum Personarum dignitatem, constituantur. Surd. de alim. quaest. 18. num. 9. et quaest. 24. num. 10. Gylman. in Symph. tom. 5. relat. 32. num. 16. Ut a patre filio (. etsi propriis manibus victum quaerere possit.) congruis alimentis prospiciatur, Gratian. disceptat. cap. 120. num. 10. ac filiae, ut condignum Familiae acquirat maritum, latiore dote, (qua~vis egrediatur legitimam, Decian. respons. 78. num. 15. vol. 5. vel bonis feudalibus manus sitinicienda, hartman. Pistor. 2. quaest. 2. num. 37. Rauchbar. quaest. 38. num. 43.) adiumentum praebatur, Tiraquell. cap. 20. num. 163.
Sic etiam Nobilium praeeminentia efficit, ut iis inflicta iniuria atrocior esse censeatur, ac gravius puniatur, quam quae plebeio facta esset. arg. §. atrox. Instit. de Iniur. achisce damnum illatum
Immunitatis vero Privilegia in eo consistunt, quod Nobiles
Equestrium tamen bonorum, de quibus dictum, immunitas, ad bona a plebeis empta non porrigitur, haecque bona nihil ominus oneribus et servitiis sunt obnoxia, atque novos eorundem dominois ad pristina adstringunt onera: pertext. l;. 8. C. de exact. tribut. l. 1. C. de praed. et om. reb. navic. l. pen. et ult. C. sine censu et reliquis fund. compar. nou pos. l his oneribus ff. de contrahend. emption. Modestin. Pistor. consil 9. num. 36. vol. 2 Papon lib. 5. tit. 11. arrest. 39. Andr. Knichen. de vestit. pact. cap. 3. num. 91. cum seqq.
Praedictum porro Privilegium, quod â Collectarum collatione immunem reddit Nobilitatem, eandem quoque a vectigalium exactione liberam dimittit, arg. text.
An autem cae immunitatis extensiones aliis, anti quiora exigendivectigalis iura habentibus, obsint dubitatum scio: quod affirmat Klock. alleg. conclus. 31. ubi infin. de hoc eo minus dubitandum censet, quia ultima privilegii immunitatis a Nobilibus impetrata declaratio,
Nobiles insuper a tutelae onere immunes exsistunt, utpote qui ignobilium pupillorum tutelam, nisi hominum adsit penuria, subire non coguntur. l. non tantum. 17. §. 1. ff. de excusat. Tutor. l. legato. 12. §. 1. ff. de vocat. muner. Tiraquell de Nobilit. c. 37. n. 16. Ioh.
Succedunt demum Privilegia, quae in poenis temperandis sive mitigandis consistunt. Sicuti etenim in praemiis decernendis; ita etiam in poenis constituendis, discrimen dignitatum et ordinum ut constituatur, haud absonum est. Hinc Nobiles non facile
Etin iis etiam criminibus ob quae, seposita Nobilitate, mortis dictatur supplicium, nimis ignominiosa et servilis, haud facile adhiberi debet poena. Hinc suspendii foeditas (nisi proditionis obiciatur dedecus. Farinac. quaest. 98. n. 15. Schrader. defeud part. 9. c. 3. n. 66.) Virgae et flagella, a Nobili corpore removenda, arg. l. moris. 9. §. istae 11. ff. de poen l. 5. C. ex quib. caus. infam. c. pastoralis. in fin. de offic. deleg. Farinac. quaest. 98. n. 100. Ioseph. Ludovic. decis. Lucens 1. n. 23. Nolden. d. Nobil. num. 110.
Tormentis praeterea, nisi ob crimina excepta, non esse subiugandos Nobiles, argumento est text. in l 3. §. 1. ff dere milit. l. milites. 8. l. divo. C. de quaestion. l. omnes. 33. C. de Decur. l. severam. 10. C. de dignit. Farinac. quaest. 1. n. 74. Zanger. de tortur. c. 5. n. 30 et seq. adeo ut contrariae usurpationis consuetudo nullius sit momenti, per text. in alleg. l. emnes Iudices. 33. C. de Decur. l. nullus. 4. C. ad L. Iul. Maiestat. D. Bocer. de tortur. c. 4. num. 78.
Nobiles denique, Plebeis iniuriarum actionem instituentibus, famosae recantationis periculum subire nontenentur. arg. l. nen debet. 11. vers. sed nec. ff. de dol. mal. Covarruv. 2. variar. resolut. c. 9. n. 4. Nolden. de Nobil. n. 111. In quibus tamen omnibus discreti Iudicis prudentia, et condecens arbitrium, multum semper obtinere debet ponderis.
Restat, ut tandem de Nobilitatis tum conservatione, tum amissione quaedam addam. Conservatur autem Nobilitas iisdem, quibus acquiritur modis. Et certe, com Botero, lib 1. della ragiondi State, teste, naturalis rerum humanarum cursus ad decrementum et interitum cum deflectat, ac saepius Nobilitas Principum potius favore, quam iudicio; saepius opum magis splendore, quam eminentis virtutis honore conferatur, difficilius fere videtur, ten ere Nobilitatem, quam parare. Is quippe demum recte conservat Nobilitatis praerogativam, si ita sese gerit, ut homines hancce dese non capitant opinionem, suam Nobilitatem
Ceterum contemptae Nobilitatis vindex iniuriarum est actio, Farinac. in tract. crim 9. 105. n. 173. Quin etiam adversus contumeliose negantem alicuius Nobilitatem, remedium L. diffamari, C. deingenuis et manumiss. competit, quoad honoris restitutionem, et poenam privilegio insertam, in Camera Imperiali diffamans haud inique convenitur, per ea quae tradunt Mynsing. 5. observat. 81. n. 2. Gail. 1. observat. 10. n. 2. adeo ut Fiscalis etiam Camerae pro iure fisci, intercedere possit. Gylman. in Symph. praeiud. Camer. lib. 3. tit. privilegium. fol. 275.
Sed et ob futurae quoque controversiae timorem, Principi preces offerre licitum est, ut declaret, aliquem Nobilem esse, vel ex
Haecce tamen in iudicium deducta Nobilitas, cum adventitia quaedam sit qualitas, valida requirit adminicula, exquibus vellegirtima praesumptio, vel sufficiens resultet probatio, Tiraquell, de Nobil. c. 10 n. 13. cum seq. Mascard. d. probation. conclus. 1094. in princ. Quamvis si incidenter solum de Nobilitate propositafuerit controversia,
Succedit Nobilitatis amissio, quae ex tribus potissimum causis procedit, (1) dum nimirum quis humile vitae genus amplectitur. (2) Familiam mutat. (3) delictum committit.
Humile vitae genus comprehendit artes viles, fabriles: turpia item atque abiecta officia, deformiaque ministeria, in quibus ipsa merces est auctoramentum quasi servitutis. l. ne quis. 6. C. de dignit. Cicer. lib 1. officior. Ios. Nolden. d. Nobil. c. 17. per tot. n. 160. cum seqq. In quorum classem lmpp. Monetarios, Argentarios, nummularios, omnesque alios turpibus lucris pastos, quorum quaestus (Ciceron. lib. 1. de offic. teste) maxime in currunt in odio hominum, coniciunt. d. l. ne quis 6. C. de dignit. l. si cohertalis. §. 1. C. de cobortalib. l. et l. edicimus. C. de Murilegiis.
Mercatura num obstet Nobilitati, an vero Nobilibus negotiationes, illaeso Nobilitatis privilegio, exercere liceat? disquirere lubet. Equidem Nobilibus interdictum esse mercimonii exercitum scio, ne plebi cum illis difficile sit commercium, et mercaturae luera
Inde tamen haud recte deduxeris, quod mercatura Nobilitatis perimat privilegia. Dn. Bocer. de Regal. c. 2. n. 52. Camman de Iur. Maiestat. disput. 4. thes. 38. Nisi mercatura sit tenuis (ac ut Galli loquuntur, en detail.) ac illud quis emat, quod statim eodem in loco vendat. Cicero. 1. de offic. Mynsing. d. obs. 54. n. 11. et seq. Et ita intelligo L. ne quis. C. de dignit. l. si cohortalis. in fin. C. de cohortal. l. per humilem. C. de incest. Nupt.
Eodem modo, agros suos coluisse, non nocet Nobilitati, Anton, Faber, in Cod lib. 9. tit. 28. definit. 3. Et Gallicae Nobilitatis proprium esse, ait Hadrian. Iunr in Histor. Batav. c. 9 praedia et rus colere civittis commercium, ceuprimam sui labem fugere, ita ut opinio Nobilitatis
Nec etiam Procuratorum et Notariorum officium Nobilitatem exstinguit, Nolden. d. discurs n. 87. et seq. Ant. Faber. d. tit. e. de fin. 4. et 5. nec paupertatis angustiae eidem officiunt. Tiraquell. de Nobil c. 35. n. 5. et seqq. nec Religionis ingressus, velliterarii honoris gradus eam offuscat. Baptist a Villalob. comm. opin. lit. Nin. 14. Matth. Stephan. de Iuris dict. lib. 3. part. 2. c. 14. in fin. Nec denique temporis cursus, sive intermissus usus hancce perimit. guil de Montfer. de Success. reg. Franc. dub. 4. n. 6. et 15. Gutierez lib. 3. et 4. pract. q. 13. n. 90. Decian. resp. 66. n. 70. vol. 3. licet longaveam collectarum solutionem Nobilium praeiudicare exemptioni, dicat Guid. Papae. decis. 387. ubi Anton. Ranchin. in not. et Anton. Faber. alleg. tit. 28 defin. 6.
Familiae praeterea mutatione Nobilitatis amissionem procedere dixi; Mulier etenim Nobilis ignobilem eligens virum, Nobilitatis
Ultimus amittendae Nobilitatis modus est, Criminis commissio, l. Senatoris filio. ff. de Senat. l. 1. C ubi Senat. vel clarissim. l. Divo Marco. C. de q. l. 2. l. Iudices. et l. quoties. C. de dignit. Georg. Everhard. cons. 2. n. 8. lib. 1. Matth. Stephan. tract. de Nobil. c. 7. n. 2 Nec tamen vitae aut criminis foeditas, avitam liberorum exstinguit Nobilitatem. l. 3. ff. de interdict. et relegat. Tiraquell. de Nobil. c. 15. et 35. Inde si Pater vel sordidis artibus, vel
Praedicta quidem haec intelligenda sunt cum moderatione, ut quis perdat Privilegia tantisper solum, dum in sordidis artibus et officiis versatur. nam si ab hisce desistat antiqua prosapia Nobilis, eandem ipso iure recuperare, aiunt, per c. ult. devit. et hon. cler. et in Clem. 1. cod. l. ingenuam. cum gloss. C. de ingen. manumiss. Guid. Papae. decis. 196. 217. et 391. Tiraquell. de Nobil. c. 27. n. 5. Anton. Faber. alleg. definit. Iubi tamen novam Principis concessionem requirit in co, qui primus sibi Nobilitatem quaesivit.
Et hactenus de Nobilitate, cui votum adiungo, ut nemo ad Nobilitatem, nisi virtute adspiret, nemo eandem, nisi virtute tueatur, et quisque sibi persuadeat, melius esse Nobilitatem peperisse, quam vitiis corrupisse.