LXXV.
Propinquabat inter haec pedetentim diei medium: aciesque iam in Monte struebatur a Palatinianis; et inferius, a Ferdinandaeis, formidinum panicarum intactis: ideoque dudum, et alacrius, unum in corpus armorum, ac virium, contractis, et Bavaritis, et Caesarianis.
Conveniens autem arbitror, prius, quam paucis acierum formas consigno, referri singularum duces, ac praefectos, et subinde minorum etiam ordinum ductores; cum iis generatim, eorumque numero, classeque, quos eorum quisque sub signis, aut nutu suo, tenuerit. Unde fiet, ut non solum, collectis in summam denique partibus, facilius, (equitum praesertim,) calculus prodeat: sed etiam, ut constet; Utrarum eo bello proelioque partium, in alterutram famae notam, unusquisque fuerit: si bonae, posteris eorum hodie gloriosam: sin dissonae, nemini tamen eorum erubescendam; si facta maiorum ipsi postea virtute correxerunt: ut multi.
Pro partibus igitur Anti - caesarianis fteterunt in armis illo die, nocteque, quae praecesserat, Hungari, Ferdinando rebelles; quorum multitudinis unius, Rackonizii nuper, ac plurium, (opinor,) alibi, supremus ductor, Ioannes (ut alias dictum est) Bornemissa fuit. Horum, aciei praesentis uno-loco, constiterunt turmae decem: adeoque simul equites mille. Locum alium eiusdem aciei. tenuerunt, (donec eum relinquerent,) illius eiusdem gentis, equitum milia sex: omnes
hae turmae, simul consignatae, numero septuaginta, missu Gaboris, adversus Caesarem; qui se Caesaris tamen ambire iactabat amicitiam, atque foedus. Eundem autem Gaborem, praeter ista septem, quae diximus, alariorum milliae, misisse Palatino, turmas praeterea viginti, tradunt auctores idonei. (221) Qui numerus, universim inspectus, equitatum Hungariae (tunc coniuratae,) produceret in aciem, ad milliae novem. Secundum hos, cquis merentes, ducebant in proelium, Comes Hollachius, turmas (hoc est, ut alibi de eastrensibus illius temporis vocabulis submonui, centurias,) quinque: Comes Solmensis, turmas quinque: dynasta Kainius, turmas quinque; dynastes Zbubna, turmas quinque: tribunus- Celerum, Streyffius, turmas sex: dynasta Stubnavius, turmas sex. Equitatum ducebant, Bohemicum, Silesiacum, Austriacum, sui quique, sed incomperti mihi, gentiles; vel sequentium ductorum nominibus involuti. Regebant enim equestrem eo die militiam - Anti - Caesarianorum, (quae turmarum erat quinquaginta quatuor) complures, alius alio, maiore minoreve gradu, turmarum alarumque Praefecti.
Supremus Equitum magister, Christianus Anhaltinus, primo loco genitus Anhaitino Principi, seniori. Post Anhaltinum, Comes Hollachius, Comes Styrumbus, occisi frater, dynasta Stubenvolius; tribunus, (ut dixi,) Streyffius; dynastes Hofkircherus, Ingelstenius, borseda; quique ceteri, ductabant equestres catervas, numero Centurias quatuor, et quinquaginta: qui quinquies mille, quadringenrosque, conficiebant. At legiones, ac nempe Peditatum, moderabantur; in acie, Come, Turrianus, Iunior: cum suam interim, et Anhaltinus Senior, legionem teneret intra Saltum stellatum, seorsum. In acie quoque, non minus curabant, ductores legionum, toparcha Klischius; Comes, iterum, Hollachius; Comes Hohenloius; dynasta Caplierus. Horum ducum, illa Legio, quae Turniana dicebatur, tripertita: Caplieri, bipertita, divisaque locis, erat: uno quippe, quatuor vexillationum; altero loco, totidem erat. Klisihii quoque, vexilla peditum, decem; locis etiam ipsa disiuncta. quibus accessit, Hollachiana legio: Bohemicorum Ordinum, vexilla quinque: Principis Anhaltini, vexilla septem: Ioannis Ernesti (non Bernardi) Saxonis, Vinariae Ducis,
vexilla totidem; Palatini quoque Friderici, factionis caeruleae cohors praetoriana: regii (velut loquebantur,) corporis, sub Walleshemii ductu, custos. Huius porro, (quem praefectura suprema Turnius Iunior, ac sub eo ceteri, superius nominati, curabant,) Peditatus cohortes, ferebantur universim trigintae septem. In saltu vero palatii Stellati, supra Montem - Album, (loco, murum circa se continuum, ac firmum, habente,) tamquam sepositis in castris, Anhaltini senioris erat Legio: summam tunc imperii bellici, vicesque, pro Friderico, gerentis; quem, ductorum - ducem, Pragae, Ratschini regalis arx, et regia coniux, et Palatiniana proles, proelio procul, attinebant. Huius autem Anti - Caesarianorum exercitus universi, summam, ii, qui mox capti sunt, vulgo proferebant, viginti quinque millium; in aciem mox se demittere, contra Bavarum et Bucquoium, non veritorum: immo, verius metum, quo fluctuaran: ante, dissimulantium. Etsi non desunt, quibus persuasum fuerit; illi pugnae, numerum acatholicorum, haud paullo grandiorem, interfuisse; suppressum tamen, partim invidia laudis Orthodoxorum, quae laus crevisset ex
incremento multitudinis victae: partim, fuga pudoris, quem subituri Bohemici fuerant; si, tanta dimicantium instructi copia, victoria nihilosecius per ignaviam excidissent. Diminuisse proinde suorum, et liberos, et captivos, numerum; quo suam imminuerent ignominiam. (222) quam auctura quoque plurimum suerat ea consideratio; quod in loco Bohemi, sibi multum opportuno, celsioreque, contra Ferdinandaeos, (adverso sibiclivo subeuntes, et iniquo progressu dimicare coactos,) concertasent.
LXXVI.
At partium Orthodoxarum copiae tunc erant: alterae (sicut saepe memoratum est) Caesarianae; Sacri vero Catholicorum foederis, alterae: quas unam in aciem conflictus hodierni concordia compegit. Distinctis nihilo setius ducum, legionum, turmarumque nominibus, ac numeris, referentur: sub Caesarianorum, et Bavaritorum, disparato titulo, concursurae Pacis - inimicis.
Fuerunt igitur in acie tunc, Caesarianorum dicta, quam legatus Caesaris, cCarolus Longvevallius, Bucquoii Comes, administrabat, hi ductores, tribunique, praefectique, turmarum, et cohortium. Preunerus
Austrius: Rudolphus Tieffenbachius, Gavoherius Burgundio; La - Mottaeus, Celta: Comes Torquatus Italus, Croyus, Monte - Cuculaeus, Arcycagae, cum Avendaino; Carolus Spinellus, castrorum praefectus; Quatrius; tribunus Loebelius, et alii, paris ac disparis in exercitu claritudinis. Ex his, Tieffinbachius et Preisnerus, ducebant legionem; singuli suam: ut et, ante ceteros, suam Bucquoius, et Guilielmus Verdugus, legionem. Post quas, incompertis mihi ducibus, erant, legio Neapolitaena; legioque, Fuggerianae dicta: (nam Fuggerus ipse, quod in loco dixi, cum pedibus animam iam amiserat:) Saxonica, Nassovicaque, (non Mauritianae tamen,) legio. Polonica quoque Cosaccorum multitudo.
Iam autem et catervas recenseamus equitum Caesarianorum: quorum copias, hi praecipui fere ductores regebant. Balthasar Marradas, octo turmas: Croyus, turmas quatuor; Gaucherius, turmas quatuor (qui nocte praeterita secum quinque rapuerat, in Hungaros): Loebelius, quatuor: turmas totidem, Meggavius: turmas quinque, Florentinas, alius; cuius in nomen haud incidi nisi Torquatus is fuerit: ut et totidem turmas
alius ducebat, relictas a Tampierio, nuper ad arcem Posonianam ab Hungaricis interempto. Turmas denique Wallenstenius sex regebat. Omnibus autem his, ac pluribus utique, Carolus praeerat Bucquoius; Caesaris, uti dixi, vice, sub Bavari tamen Ducis auctoritate, fungens.
At in exercitu Sacri Foederis, quantus quidem in aciem tunc, et cum Maximiliano, Bavariae DUCE, processit; hi memorantur duces inferiores, legati, praefecti, tribuni, ductoresque suorum singuli militum, ordinum, et agminum: hae legiones, ac turmae; suis pleraeque numeris consignatae. Sulzensis Comitis, et Haslangi Baronis, coniunctae iam locis, ab istius obitu, geminae legiones; tamquam unae. Legio Lotharingorum, una. Legio Baronis Anholti singillatim, una; trium milium, puta, (velut et aliae pleraeque) peditum; equitatu, sibi congruo, munita. Trium item millium, Rouvillii, Schmittiique legio. Duum millium, legatimilitaris Barurii peditatus. totidem, Herlebergeri - tribuni pedites.
Equitatum autem in proelium agebant, hi nominatim, et hoc equitum
turmarumque, quem refero, numero. Quinque turmas legatus castrensis, Ennetenus: quique Lotharinicas, Floreinvillaus. turmas totidem, tribunus Crazius; quadringentorum tamen duntaxat iam inde, quando primum e Franconia Boicam attigit, assiduus ductor. Turmas autem tres ductabat baro Godefridus Pappenhemius; qui cum turma gemina principio venerat e Germania. (223) Turmas sex, dynaste: Harselles; qui cum quinque solis olim venerat. Turmas itidem sex, tribunus illustris, Benighusins: quas inter turmas, in acie mox equitavit et DUX ipse, Maximilianus: pone se Comitem habens, Bucquoium, dolorum, e vulnere, reliquiis etiam tum invalidum. (224) Huius etiam ipsius (hoc est, Benighusii) turmae principio venerant, e Bavariae stativis itidem, non plures quinque. Tribuni quoque Pettingeri turmae quatuor. quo postremo tempore, turmae quoque non plures (sed ducentis insuper succinctae Croatis) fuerunt illustrissimi iuvenis, ALBERTI, Wart nbergici Comiti. His equitatum adiungamus, incerti numen, tribuni Groenii; tunc equitum praefecti. Cosaccorum autem Polonicorum densum
agmen, quod (ut dixi) Caesarianorum erat; videri poterat, et Bavarorum tunc, et Bucquoianorum, commune: quosvis in casus sepositum, et in equis imperium exspectans, subsidium, E diverso, non dispar, et exercitus utriusque commodo serviturum, auxilium, trecenti sclopetigeri; sub Roberto, sinul, ae San-Iuliano, ductoribus militantes; eorum opperiebantur arbitria, tempusque iaculandi. Superficies haec, quodammodoque transenna quaedam, Boicarum est copiarum; sicut antecedens illa, Caesarianarum: non ficta, vel excogitata tanto post; sed ab auctoribus fide dignis ante me tradita: duobus praecipue. quorum alter, (225) scrinia secutus arcaniora sui DUCIS, temere nihil memoriae gestorum inseruit: alter, (226) gestis ipse praesens, rem omnem, tabulis insuper Sadelerianis sculptam, expressit: quas nos, sicuti vidimus primo statim, a Victoria, temporis semestri, tales hodieque, saeculi nostratis anno septuagesimo sexto; sic, pendentes passim in ambulaeris aedium, ac bibliothecis, cernimus, et recognoscimus. Labore non omni caret, diligens earum inspectio. laboriosior autem, singulorum exacta
collectio, collectorumque discussio, deprehendetur.
Ceterum, non, ut in acie Coniuratorum. colligi numerus pugnatorum potuit, et publicari; sic adaeque Caesarianorum etiam, Boicorumque, (nisi cui fingendi confidentia sit) ad Summam apicemque redigi potest. Bohemicorum quippe syllabum, captivorum (ut diximus) enuntiatio concors, utcumque confecit. Nos autem, Agminum Catholicorum, tam sub Bucquoio quam sub Bavariae DUCE, legiones ac turmas recensemus, et numeramus, in aciem immissas. capita legionum turmarumque singula, viritim, (e quibus tamen solis exire calculus incorruptus potest) afferre, neque nunc possumus; nec die proelii quondam potuissemus. Quia, tot per Austriam Bohemiamque, luis, itinerum, velitationum, obsidionumque casibus, imminutae carptaeque, nec postea semper suppletae, cohortes, alae, manipuli; Pragensens ad congressum afferre numerum potuere ductorum, legionum, turmarumque suarum: capitum autem, tam multis passim interlapsis, nomina censumque, nequiverunt. Ut taceam; legionum, etiam integraruns adhuc, et
recentium, iam tum ab exordio, nunc plura recensita, productaque, nunc pauciorae milia, fuisse. Summatim! quod et alibi sum questus; In acie, Nominae quandoque stabant: corpora, iacebant: thyrsumque plurimi, ferrum pauciores, vibrabant. (227) Lubet autem sub haec, aspectu saltem perfunctorio, partium utrarumque formam, ac figuram Aciei, delibare.
LXXVII.
Bohemorum igitur aciei species eo die, post nentus Stellati palatii, sinistro latere, viam, quae Pragam ferebat, per obliquum secans, in longitudinem extendebat se, superioris et acclivis loci. Partes eius, ut plurimum, non, sicut aliarum, quadrangulae; sed oblongae potius, ac cylindricae; rectis ad latera lineis; ima sui constitutione patentes, et apertae: sed in supremo rectilineis quasi perticis per transversum, sicuti Caudinarum olim furcarum iuga, contectae. Legionum huic porro, cohortiumque, formae, sese, (quoad eius fieri posset,) alarum ac turmarum attemperabat ordo, standique series. In cornu dextro, statuerat senior Anhaltinus Hungarorum turmas decem. at eorundem, posuerat in cornu
sinistuo, post Zbubnae, postque Kainii turmas, illa sex, de quibus, eorumque numero, dictum superius est, Hungarorum milia. Princeps idem, Anhaltinus inquam, senior, ipsus (quod Comicus Afer olim dixit,) sibi loco cavens, se suasque turmas septem; pone se vero, sinistrum ad latus, turmas totidem Vinarienses, et agmen Palatini praetorianum, post Vivarii Stellati saltum, veluti subsidia ceteri totius exercitus, locarat: reipsa, periculi sui refugia; sed, in ventos abitura. Copiarum autem utrumque cornu, propugnacuio munierant gemino. propugnacula vero, balistis modi - maioris bellicis, iisque teunis utrobique, sirmarant. Munimentum tertium, in cornu laevo, ternis itidem canni, tormentariis in nostros saeviturum, inchoarant: sed, Bavari DUCIS sestinatione praeventi, non consummarant: Evangelicae Turris illius inconsummatae fato castigati, nec ideo tamen emendati. (228) Qualem igitur adumbravi, talis acatholicorum fuit Aciei compositio; naturam utique montani loci, potius, quam industriae militaris usitatam, in ordinandis copiis, consuetudinem secuta. nec immerito: cum in bello plerumque
potior utilitatis sit habenda, quam eleganttaeratio.
Caesarianorum autem, et Sacri- foederis, coniunctorum, Aciei quadrava fere figur, suit. Situs, ac seriei dispositio, compositissima: quaeque Maximiliani prudentiam, Bucquoii peritiam, Tillii, tritam experimentis operam, egregie referret. Sic autem exercitus uterque sese, velut unum in corpus, contraxerant: ut nominum interim, ac partium cornuumque, sua cuique constarens discrimina; suae divisae functiones. A pago, de quo dictum in superioribus aliquoties est, qui, passibus vix quingentis distans, Montis- Albi paene radices contingit, viae militaris, Pragam ferens, planitiem subiectam, (quam nostrorum copiae complerant,) et ipsam fecabat mediam: et Montis - Albiclivum ita pariter, incurvato nonnihil ad laevam flexu, scandebat; ut partem extremam aciei sinistrae Bohemorum perrumperet. Ad huius iam ergo, quam descripsi, viae latus dextrum, caesarianus stabat in armis exercitus: et id, Aciei Catholicorum Cornu dextrum erat. Ad latus autem eiusdem viae laevum, Bavarita stantes copico,
Cornu sinistrum constituebant. Via, Cornua duo, quoad concurri proelio coeptum est, limite medio, sed utrimque pervio, patuloque, dispescebat. Neque tamen Cornibus his, quae dixi, maioribus, ac primariis, sua singulis cornua deerant peculiaria; quodammodoque particularia, cum turmis alisque suis. Cornu dextri regimen, vicesque suas, Bucquoius, vulnere praepeditus ipse, quo minus ubique praesens adesset, ac mandata daret, Rudolpho commiserat Tieffenbachio. Sinistri curam vicariam Ioanni Tillio, DUX Maximilianus: medius ipfe, delectis sibi turmis, interfuturus, ad dispiciendas singularum partium necessitudines, ac labores, in aestu dimicationis. Binas porro legiones robore, numeroque praestantes, ante signum proelii datum, hinc caesarianus, inde Bavaritus, legatus supremus, excerptas e suis uterque quasi visceribus - aciei, statuerunt in fronte cornuum, adversus hostem; in Montem eluctaturas, ac certaminis initium, manu conserta, facturas. Haec autem quaetuor peditum agmina, firmis et expeditis equitum alis ad latera, ductores succinxerant: quo confidentius in hostem ruerent, custodia quaeque sua
vallata. Cominus congressuris, ista multum erant collatura praesidii: cum, post haec agmina quatuor, strenue secuturae legiones, Martem antecedentium, et iuvarent, et accenderent. Quo vero nec eminus minus terroris, et cladis, adversariis inferrent: ante legiones, ac pro fronte cornuum, exercitus tam Boiarici, quam Bucquoiani, locis opportunis ternis, et universim adeo, sex scrobibus diversis, balistarum directores, ubique bina, situ sibimet inter se propinqua, tormenta militaria defixerant: in adversum collem, et aciem, assiduo tonatura; quin et prius, quam lacesserentur, impetum factura.
Cornu porro dextri mediam aciem, (Neapolitanae legionis tria milia peditum,) suae pariter alariorum utrimque catervae, muniebant. In eodem cornu, Tieffenbachius, et Preunerus, suis cum legionariis, in principiis statim, viam versus; propius autem viam, octo Marradaeae turmae, constiterant. In Cornu laevo, quod Bavaritorum erat, Benighusianae, (velut indicatum superius est,) turmae lectissimae circum Maximilianum DUCEM, in equis et armis erant. ad quorum latus dextrum, cum turmis suis Pappenhemius; ad
sinistrum, Harsellaeae turmae. Sinistri quoque cornu latus dexterius, post principia, cum alariis suis, tribunus Crazius obtinebat. Idem ipsum cornu, Bavari DUCIS vices obiens, Tillius sursum, deorsum, laterumque tenus, perequitabat. Ex hoc demum eodem cornu, studio certaminis incitati, praefectus equitum Groenius, cum turmis sius, et Robertus, ac San-Iulianaeus, centuriones, cum tribus sclopetigerorum centuriis, evaserant in Montis-Albi latus dextrum: et, obliqua stationis serie, Bohemicorum itidem dextro cornu cernebantur infestis armis imminere: pugnae com~ittendae signum opperientes. (229) At, ex eodem hoc aciei cornu sinistro, quod Boiorum universum erat, ad eum, de quo dictum saepius est, ponticulum, tenebat in statione turmas suas, et Croatas praeterea ducentos, Comes Wartenbergius: miscere pugnam et ipse iam olim avidus; et, cum Pettingerianis, exspectatione signi suspensus. Et hi, cis rivum adhuc: ultra rivum autem, extremo laevi cornu limite, Cosacci Sarmatici: non dissimili dimicationis cupiditate paene se dirumpentes.
Sed, super Aciei forma, partibusque,
satis haec. gliscit autem nunc animus, ad ipsam aliquando pugnam accedere; novancularum, eo die, grandium, et innumerabilium, inevitabilem, ac mortiferam, aciem: a Cosaccis praesertim Ungarorum capitibus, et ab cquitatu Franconico Bohemicis alis, praeparatam.
LXXVIII.
Horae pomeridiani temporis prima (230) non multo post e turribus erat insonatura: cum, prior audiri sonitus et clangor proelii coeptus, longe lateque circumiectum omne solum, et elementa, concussit. A DUCE BAVARIAE pugnae tessera, voce clara, per exercitum omnem missa, SANCTA MARIA! militum aures; deinde, per respondentium voces ingeminata, quodammodoque per manus tradita, sensu tenero Maximiliani mentem, ac religiosissimi cuiusque pectus, implevit: ut SANCTAM MARIAM omnia resonarent. Accendebat vocum animorumque studia, cunctorum propositum oculis, vexillum pariter, et Insigne DUCIS Bavari praetorianum; e quopicta coloribus, et auro radians, Virginis-Matris effigies refulgebat: tamquam quodammodo praesens, et e sublimi renidens,
adstaret ipsa Virginum Virgo, Regina Caeli; Patrona, Maximiliano cunctis e milibus electa, fidissimaque provinciarum cius tutela. Nec praeteritum est, hoc tanto rerum momento, Verdugaeum illud, (de quo dictum superius est,) cum flagrante nuper cuspide sua, vexillum; quin ante primam statim aciem cornu dextri praeferretur: (231) ut, quod sibi, palam omnibus, arserat, id nunc, commodo boni communis, omnes inflammaret. Praestabat insuper, easdem ad rationes pertinentem, eodem tempore, religiosam operam suam, sicut alii castrenses mystae, suo quisque modo, sic eximie, P. Dominicus Carmelita, superius memoratus nobis; auctoritate vitae sanctioris, et potentia diviniloqui sermonis efficax: dum, manu prae se gerens CHRISTI, pendentis in Cruce, simulacrum, aciei primae milites cohortatur: et, nunc ad hos, mox ad illos, oculis et cloquentia, conversus; in hunc, similemve modum-alium, pugnaturos incitat; alacres extollit; haesitabundos animat, et universis Victoriam ex Alto promittit. Alta proinde scandere, superareque Montem, castorum quidem hostilium, sed Albi, tam nominis, quam calculi, ne
dubitarent. Pro comperto tenerent, stare sedum certaminis aequitatem; causa sanctimoniam; DEUM, dominum exercituum; Cuius sint bella, paces, victoriae. Stare secum, exempla Maiorum, maxime biblica, sinceraque veteris Ecclesiae classica. Sic in hostem, ardua tenentem Amorrhaeorum, Chananaeorum, Horraeorum loca, tetendisse; sic movisse bella, veterem Israelem: (232) et vicisse. Sic adversus urbes barbaras Hattarum, Bethelaeorum, Azoritatum, in iugis montium sitas, bellasse Iosuam: et superasse. Sic in Philistaeorum stationem, alta, iuxta Machmas, propugnacula custodientem, eluctatos esse, manibus ac pedibus reptantes, Ionatham, et armigerum illius: ac stragem fecisse, saeculis memorabilem. (233) Ita Ioabum, contra caecorum et claudorum omnta vaticinia, Sionis montis excelsum tentasse verticem; occupasse iugum; arceque potitum, eiecisse propugnatores Iebusaeos: introdtsxisse regem, avunculum suum. (234) Hos ergo tales, et altos, sequerentur et ipsi, magnis et passibus et animis. Victuros esse, (siqui vitam forte super his impensuri forent) victrsros hic tamen, in hominum memoria: postea vero, Beatorum in Gloria; si Iudae Machabei
more, morteque, defungerentur. Sic Rolandum Comitem, sic Oliverium Principem, sic viginti milia militum, cum eis, a Saracenocum quinquagintae milibus, ad Pompeiopolim Hispanicam, pro sana Religionis tutela caesos; Aeternitati gloriosae consecratos, florere: selectis in conditorits, (235) ad perpetuum imitationis calcar, et stimulum, quiescentes. Quae taliae tamen, se bellatorum auribus nequaquam ingerere, per superstitiosum paris eventus omen: tamquam et ipsis, eo die, numeri praegrandis clades immineat. Immo vero, parsurum multitudini suorum DEUM, in infligenda virga ferrea; si priores inciperent ipsi parcere provocationi vindictae: desinerentque, per nefas eam. et letiferas noxas, promereri. Custodire DEUM animas servientium gloriae Nominis sui; sive pace, sive bello. Nec a serviti sui consortibus abesse procul, ope precum suarum, Caeli-cives et incolas; praesertim, pio gemitts vocatos in partem operamque certaminis. Hovum, id est, Caelestium Omnium, octiduanana memoriam, (quae commodum, illoipso tum die, coronidem in Ecclesia solitam caperet,) praeterert nec in castris, et acte, debere. Tota porro Bohemia, cantari partim, a nonnullis
autem (ac merito) defleri, scelestam Calvinisequorum imptetatem; qua, sub anni proxime praecedentis exitum, impulsore nefario Sculteto, caelestem curiam universam, et ipsum adeo Sanctum-Sanctorum, (236) in arcis regiae Pragensis augustissima basilica, tractarint; deiectione simulacrorum, vastatione lipsanorum, conculcatione sepulchrorum, combustione contusinoeque sacrorum ossium, et crantorum. (237) Cum irent igitur in proelium; meminissent, ire se, non magis adversus alieni solii, quam contra gloriae-Sanctorum, raptores. Vadreent; et in sceptrum soliumque reponerent Ferdinandum; in veterem splendorem, Divos Vitum, ac Wenceslaum; in piam sui memoriam, et auctoritatem, OMNES-SANCTOS. Pugnaturos pro milite Caelites, suffragio suo; si pro Caelitibus miles orthodoxus, suo gladio.
LXXIX.
Talia disserentem, et alia plura dissertaturum, Dominicum Aragonium, (Eliae, primi Carmelicolarum, egregium successorem,) inhibuit, auditum intercipiens, repetita vocibus altissimis, Bavarita tessera, SANCTA MARIA! nec minus interrupit, acer ducum hortatus; Incurre, miles! Simul autem, eodem puncto temporis, tubarum ex
omni parte clangor; tympanorum tumultus; tormentorum currilium tonitrua; sclopetorum innumerabilium fragor; tot millium ungulis, ac pedibus, pulsata terra; tot equorum hinnitu, virorumque fremitu, dissonus aer; tot populorum clamosus, adversus montem, incursus, et impetus. mons ipse, Sinaitici montis imitamento quodam, deorsum iactis falmmis collucens: vallis, et infimae montis, sursum invicem regestis ignibus relucentia: balistarum explosiones ex alto, continuae; nec e campis, sursum versus, et reciprocae, numero parciore. Tum caligo, permixta flammarum, e tormentis bellicis, fumo; spisaeque simillima nebulae, fuliginea nubes, e catapultis, et cannis aeneis: tum grando quaedam,ac tempestas, missilium e sclopis glandium, et sphaerarum.
Primus hic, quem retuli, certaminis ingressus; principium ascensus in montem fuit; facilis his quidem, et theatrici spectaculi similis, Fridericianis labor: difficilis contra, luctantibus in ardua, Ferdinandaeis. Adhaec autem, et propter assidua balistarum, (adversum se tonantium e dorso montis,) fulmina, formidabilis. quae tormenta bellica, terna,
dextro sinistroque castrorum latere collocata, saevire prius in subiecta non desierunt, quam nitri copia, globorumque grandiorum apparatus, destituerent Anhaltinianos. DEO tamen protegente nostros, Sagittae parvulorum factae sunt, ab hostibus intentatae, plagae; (238) pleraeque sine noxa supervolantes capita, partim eorum, qui parvulos semetipsos effecerant, inclinatione profunda corporum, ad primum flammae, balistis applicari coeptae, conspectum: (239) partim illorum, qui La-Mottaei, (de quo dictum ante iam est,) amplexi consilium, impetu per acclivia prono, sed celerrimo, subterfugere pilarum ardentium tempestatem; in cunctantes tantum, et novissimos, desinentem. At, nec in hos quidem ulla memorabilis edita clades ost, (240) ab illa militiae volante peste, quodammodoque militum, ceteroquin inevitabili, decimatione.
Licuerat igitur aliquousque Bohemis, intra vallum, ac munitiones suas, esse quiescentibus similiores, quam proeliantibus; opportunitate loci superioris; et utcumque tumulis, adversus irruptionem, clausis. licuerat, ob difficultatem progressus, quo peditatus, et
equitatus hostium, sursum connitebantur, eiaculatione contentis, in reliquum ferias agere. Sed, dum propinquare demum nostros sentiunt, ac geminis a partibus affectari castra sua conspiciunt; tum enimvero sese totas in vires ipsi quoque colligunt: portis castrorum erumpunt: maximum exercitus uterque clamorem tollit. districtis utrimque gladiis, intentatis in os adversum hastis, ac lanceis, infestis signis, armis et animis, ab antesignanis, ac primis ordinibus, concurritur. Post hos, aliis quoque succedentibus, ac primorum lassitudinem excipientibus, cominus ubique pugnatur, et acriter: nostris occupare locum et rem superiorem, hostibus e diverso, nostros deicere monte, vita, speque victoriae, connitentibus. Sauciare, sternere, neci dare, passim alteros alteri. fugere nostrorum nemo: nec ullius adversariorum fugientis tergum cernere. corpora, cruore iuxta sudoreque fluere, cum armis: virorum et equorum labor anhelus. illorum omnia, (simul autem et terra,) sanguine madentia, non sine cadaverum interiectu. cum inter haec caedendi finem nemo faceret: ac summatim, congressae videri
possent, acies geminae, caussa dispares, pares animis, et viribus: futurorum ancipites, et aliquamdiu, vincere miles uterque dignus; vinci, neuter. Isque proelii status, tamquam in staterae momento, perstitit ad horae dimidium: cum, inter haec, diphthera magni Tonantis, quorsum esset inclinatura, motu nullo se proderet: cum penderet, in animis imperitorum, praesagii Carmelitici fides, tamquam sub se ipsa laborans: cum utique suspirio, plusquam uno, religiosissimus Bavariae DUX, Deum, victoriae sponsorem, suae promissionis commonefacreet: cum eodem denique temporis, atque rerum, articulo Pragae pii multi, per templa vero Bavariae, perque Congregationes Parthenias, sub directione Patrum Societatis constitutas, caelo Sodalitia, supplicarent; uti Maximiliano DUCI volens, propitium, adesset, ubicumque tunc locorum is esset. Quidnam his omnibus tunc, ad rei summam, effectum est? Multum, per omnem modum! cum tamen videretur minus nihilo; quin potius, in contrarium, ac peius, Omnia casura censeri possent. DEUS, uti ter Optimus, ita totidem quoque titulis Maximus, qui novit tempus et horam
Opportum subsidii; succursurus tum demum, cum humanitus spes auxilii decollasset, permissu suo tale quoddam his tragicis scenis immisit internodium: ut inde laetior exiret Actuum summa.
Visi sunt Anhaltino Principi, Iuniori, (de locis superioribus omnia facile conspicanti,) quaedam dextri-cornu-Ferdinandaeorum cohortes, ac turmae, (Bucquoianus hae miles erant,) aliquanto Bavaritis liberius et solutius (quippe, vicario sub ductore,) paullatim agere; proptereaque sibi fieri ceteris opportuniores, quorum e clade decerpta gloria, magis ipse latiusque nobilitaretur. Horrebat Maximilianum, ac Tillium. non magnopere Tieffenbachium, et Preunerum, praestantissimos licet tribunorum, formidabat. Ex his, (aiebat circumstantibus,) ex his, relicto cornu Bavarito, nobis ipsis nomen suscitemus, inclitum; generique nostro, de superatis iis, tropaeae statuamus. Agite, qui viri vultis, et audetis, esse; mecum irruite! Simul omnes in mediam nos aciem immitamus!
LXXX.
Dicentem haec, turmasque suae legionis novem, una cum peditatu, sibi sueto, rapientem; celeriter sequuntur, et
Turntus Iunior, et, mille ductor equitum, Ioannes Bubna (241) senior, ac ceterorum promptissimus quisque cataphractorum. Primus, cum suis, Anhaltinus, per devexa montis in Caesarianos, more procellae, nubibus expulsae; tum, ceteri, conglomeratis agminibus, irruunt: Tieffenbachium proturbant: Verdugum eminus infestant: Preunerum, urgent, circumsistunt, capiunt. hoc abducto, clamorem exsultabundi tollunt: omnes omnium partium oculos in se convertunt. Bucquoianas, et alas et legiones, suis alis ac legionibus, in arctum alibi cogunt; alibi disiciunt, ac loco movent: ubique caedunt, profligant: et, ad summam! ita bellant, in medio Caesarianorum, tamquam acie tota soli regnantes. ut proinde iam non in lance fortunae sedere Mars immotus, sicut antea, videri posset; sed rebellium agminum, adversus cornu dextrum, sors pugnae manifcste superior esset. Et apparebat, nec ipsos Bucquoianos id diffiteri: cum, capto ducum uno, primorum ordinum ductoribus interfectis, legatoque superstite rem inclinatam frustra verbis sustentare conante, palam Tieffenbachiana legio fluctuare; Preuneriana
diffluere; miles, hinc illinc dilapsus, signa deserere, conspicerentur.
Ea cum fallere Bavariae DUCEM, (tametsi cornu sinistri mediis in milibus agentem, nontique succedentem,) non possent: ubi procul obequitantem agmina Tillium suum conspexit (242), ad se vocato; Vides, inquit, in quanto discrimine sociorum res, Tilli, sint? Quod opis praestamus illis, id nobis praestiterimus. UNI bono communi militamus utrique nos: uni Caesari: supraque Caesarem, Uni DEO. Cratztus, en! tribunus noster, illic, in eactremo cornu-nostri latere dextro, campum non habet; in quo, spectatam ad Rackontzium nuper, virtutem suam exserat. at illic, in Anhaltinianis, inveniet. Vade: mitte: proelietur, ac vincat!
In quae verba, celeritate Tillius incredibili Cratzium statione sua devocat. pernicitate vero paene fulminea, Cratzius, cum centurtis quinque promptissimorum equitum emicans, in cornu Caesarianorum transvolat: Anhaltinum quaerit; inventum adoritur. huic insistit, hunc premit, in hunc unum (quod exserte signateque Tillius mandarat) vim furoris, et impetum dimicationis, omnem
effundit. in ceteris, haerent, ac laborant, ceteri; sed in Anhaltino Cratztus; aut mortem ex eo sibi destinans, aut victoriae gloriam. (243) Haec autem quam maxime tunc agentem Cartzium, eodem temporis vestigio, curante Tillio, celeriter assecutae Liehtensteniana, Baurianaque, legiones; dum capitum hostilium messem Cratziani faciunt, ipsae spicilegium, non paenitendum, efficiunt: strage Bohemicorum, obstinatius sibi resistentium, memoranda. Confestim itaque respirare Catholicae Bellonae fortuna visa. colligere se Tieffenbachtani. dilapsi modo Preunertani, sub signa se recipere: restitui passim res, et acies. Simul autem, pugnantibus associare se Verdugaei, La-Mottaeani, Marradiani, quique Caesarianorum ceteri, maturant: sociam opem praestantes. Ibi tum, captus ante, Preunerus, recipitur a nostris; liber, et, e captivo, redimentis-se commilito, iam effectus. Ibi, Cratzio non absistente cum suis ab Anhaltino, validius, quam unquam antehac, res geritur: atrocissimoque recrudescente certamine, plagis aliquot (etsi non letiferis) affectus ipse princeps, Anhaltinus; in equo nutat aliquousque. sed denique,
linquentibus animum corporis viribus, in terram ex equo (pariter et ipso suffosso, ruenteque,) defluit. Qui circum illum, custodes corporis, armorumque comites; sternuntur: equitatus omnis, et legio, Iunioris Anhaltini, pars interit ibidem; pars, dissipata fuga, praeter oculos suorum, alius alio, longe pedibus, et iumentis, aufertur. Anhaltinus, ad extremum, equo, sicut dictum est, delapsus; ne, morientes inter, ac mortuos, semianimis ipse quoque, totusque, disperiret; sollertia cautum est, ac celeritate, Guilielmi Verdugi, saepius iam memorati militum chiliarchae. qui mox, ad primum ex equo ruentis aspectum, accurrens; eum, ut Captivum suum, salutavit; iacentem erexit; abduxit: cum cura secum habuit, et medicorum ope persanavit. Huius nos curae beneficio, Commentariolum Anhaltini castrensem, spoliorum vice, nacti sumus: ac postquam bellum istud iam esse desiit (si tamen unquam dessit) belli saltem, ab illo Principe scripti, sed ab nobis transscripti, diaria retinere, contestarique, non desinimus. Reliquit hanc sui praedam, manum, inquam, Anhaltinianam, Bavaritis librorum forulis,
Illustris hic Iuvenis, ense maior, quam stylo; sed stylo, quam ensibus, Innocentior. Foverat enim eousque causam, quam victor Cratzti gladius ei monstravit, Iniustam.
Sed ab Anhaltino Iuniore nunc, ad eum ipsum revertor Cratzium, Heroem, (siquis eius ultima, cum his primis conferre gestis, incipiat) numquam Germaniae sine suspiriis nominandum. Usquadeo quippe discessit tandem a Se ipso! Tunc autem, in eo Montis, inquam, Albi conflictu, Virtus et dextra Cratztana, cunctorum iudicio mortalium, principium fuit illius, ea luce, Victoriae Ferdinandaeae, stragisque Palaetiniaenae.
Nam, ut primum, deleta Principis Anhaltini legione, Turnii quoque Iunioris, ac Bubnae senioris, legiones, ordinem et signa deserere, circumspectare diffugia, secumque trahere parem in desperationem agmina Bohemorum pleraque, coeperunt: ibi confestim, eadem haec formido, tangere pervadereque non distulit, tamquam tabes quaepiam, Ungarorum quoque, devotam victimae, stationem: cuius mox ruina, totius reliqui traxit exercitus ruinam. Rei vero gestae series, fuit ista, quam exsequor.
LXXXI.
Venerant (ut e superius hucusque recensitis intelligi potuit,) in castra Coniuratae-Bohemiae, mensibus anni praesentis vernis et aestivis, Ungarorum universim facile novem milia; Bethlenii Gaboris, ac Caesari rebellium Ordinum, missu: mortales, ut plurimum, sicut Regi suo, sic et Ecclesiae verae, discordes. Horum partem magnam, nocte, quae proelium Albi-montanum antecessit, Gaucherianus interceperat, ac delerat, gladius: partem, ad Rackonizii nuper latus, cis Unhosstium oppidum, implexa silva, Neapolitani cataphracti, Cratzianaeque turmae, diminuerant. In aciem, ordinesque, dies ipse proelii, supra dorsum Montis- Albi, digesserat, in dextro quidem Bohemorum cornu, mille minimum equites; in extremo vero sinistro, sexies mille. Quibus omnibus supervenit, Rackonizianis demum e stativis, praetorianis stipatus catervis, Ioannes quoque Bornemissa; totius equitatus (ut alibi subindicatum est) Hungarici ductui supremo praeesse iussus. Hunc illustrissimus, orthodoxae Bohemiae, scriptor, Thomas Ioannes Pessina, Czechorodius, (244) refert, Illustri quidem in Hungaria natum loco, sed inefficacis virum
animi: quem (super inhumanam Haslangi Baronis in custodia detentionem) praeterea rumor, isque tenax, infamarit, proditi per nefas suimet-exercitus; tamquam, ab eo potissimum ad Moltaviae ripas, et alveum, e fuga deductum esse, suspicio fuisset: ubi mox varie (sicut dicetur) interiret.
Hic talis igitur, qualem, una cum duce suo, modo descripsimus, Hungarorum tot millium, equitatus, tam carus nuper, ac pretiosus Friderico, qui pontem ei fabricandu a ad Koenigsalam locarat, ut in loco retulimus: huius hodie pontificis sui, regisque temporarii, repente spem omnem, ac stipendiorum operaepretium, perfide destituit. Ut primum enim, superioribus e locis, observari coeptum est; quidnam inter Cratzium inferius, et Anhaltinum Iuniorem, gereretur: quam serio, saeveque, cruenteque, manus miscerentur, pedes vacillarent, acies nutaret; equi, virique, partes in omnes spargerentur: ilicet Hungarorum alae, nondum etiam tum nocturni pavoris, et antemeridianae consternationis illius, reliquiis exsolutae, liberaeque; cogitare de fuga, fugaeque tramitibus, et ipsae coeperunt: eo maxime ductae metus
impulsu; quod, Anhaltino, Turnio, Bubnaque, profligatis a Cratzto, proximum eius furoris impetum, sursum in se versum iri, nequaquam dubitarent. Ceterum, quo minus ilico tunc in pedes effunderentur; unicus adhuc, saercinarum eos, et praeda differtorum onerum, amor retinebat: quippe, quorum moles, ac pondera, fugientium agilitatem depressura forent. De praeda porro, quam congestam tunc Hungari secum trahere solerent; constat inter omnes. at, undenam raptam haberent; haud perinde constat. A Cosaccis dispoliatis, abstractam, auctor Celticus, audacter dicit. (245) sed Cosacci, spoliatos se, negant. nec Hungaris se praedae fuisse, sed Hungaros sibi; demonstrant, ex illius diei pomeridinanis Actis. Rapuerint igitur alicunde, collegerintque, iam ante diem illum, viritim, aut agminatim, manubias illas Hungari; secumque circumvectantes eas, illarum possessionis desiderio, paullulum primo substiterint, a fugae concordis instituto retardati. Sed id differendae dilapsionis consilium, diuturnae morae non fuit. Conspicatus namque Maximilanus Liechtenstenius, qui dexterae
Caesarianorum alae praeerat; hinc Croatas, illinc Cosaccos suos, male-feriatorum praebere speciem (quod, Iniussos pugnare, disciplinae militaris esse, non opinarentur:) eminus Hungaros eis ostendit, lancinandos, ac monte deturbandos. Dicto citius utrique paruerunt imperio: perque collis obliquum grassari coeperunt in Ungaros; tamquam fame stimulatarum tigridum agmen, in leporarium apertum. Cosaccos simul ac Hungari conspexere, (nam Croatas aliquanto minus horrebant) ilicet, omni discessus aut remansionis deposita dubitatione, nec tamen sarcinarum abiecta cura; subditis equo quisque stimulis in fugam effunduntur: et, ante se, postque terga, vectantes spoliorum onera (quo validius utique trahebant, insectantem se, Sarmaticum praedonem) una simul omnes, infimi, summi; milites, tribuni; signiferi, turmarumque ductores; et equi, virique, cum ipso ductorum duce, Bornemissa, viam ad saelutem arripiunt: quae trementibus una sola videbatur, extra Cosaccorum acinacem, et Croatarum ictum, consistere. Nec profecere quidquam, (apud attonitos, ac fugae semel certos,) vicini legionum alarumque
Bohemicarum commilitones. non inhibuerunt accursu suo, dehortatione, precibus, aut increpitatione, defectionisque proposita turpitudine, tribunorum eiusdem-coniurationis proximi tunc statione, signisque, Stubenvollius et Hoffkirchius. Aures enim Hungari tunc, non in capite sanisque consiliis, sed in equorum ungulis, et tutela spoliorum, habebant.
Nec Hungarus itaque fugere, nec fugientis in scapulis haerere, Cosaccus, desinebant: ne tum quidem, quando, per obliqua, devexaque, montis-albi, propinquam in vallem deruentes, poneque pagum, cui Motelae nomen, praetervolantes; sive iam sua, sive Bornemissae quoque sponte, ductuque, discrimen supremum impetu toto sectati sunt: finemque properandi, ruendi, pereundique ferro Sarmatico, non fecerunt; prius quam finem sui faceret vallis, in Moltaviae sinistram ripam sese consumens. Ibi vero, supremae cladis effugio, nisi desperatissimo, non invento; superstitum Hungarorum multitudo permagna sese Cosaccis instantibus, sub oneribus concidendos praebuere. Ceterorum, qui tranando, transequitandoque,
vincere fluvium tentarunt, deprimentibus corpora rapinis, alvei plerique violentia sunt hausti. (246) Fuit ergo Sepulchrum tot, seu centuriarum, seu millium, in terris, nullum: in aquis, instabile, qualeque fugitivorum esse decuit. Ipsi denique, suffocati gurgitibus, in hominum hodie memoria, nullo sunt nomine: quid mirum igitur; si nullo quoque numero sint?
LXXXII.
Inter haec porro, tam ingenti profugorum multitudine deiectus animo, residuus Palatinianorum equitatus; de commilitonum et ipse mox imitanda, fuga potius, quam de turpitudinis eluenda macula, cogitare non dissimulanter coepit: et, exempli pravitate, dum, hac illac labans, sese versat in omnes partes, paullatim et legionum aciem tentare cernebatur, ac trahere. Quod primum, in vicino constitutos, post Stellatum vivarium, Anhaltinum seniorem, (ut in Aciei dispositione diximus,) Turniumque Comitem, itidem seniorem, non latuit. E subsidiis proinde suis, ob idipsum, denique prodeuntes; ne Bohemicis copiis universus mox Albus-mons, aut nudaretur, aut rubefieret, quanta possent cura, prohibebant.
Aeque parum ea Bohemorum fluctuatio fefellit, aliquanto licet remotiore loco, cum Benighusiana legione, constitutos, Bavariae DUCEM, et Bucquoium Comttem. Qui, semel acie confusis, et sociorum aufugio territis, instandum rati; plenis suorum agminibus, ac totis legionum alarumque copiis, in suprema montis evadi, castra lacessi, valla transscendi, munitiones capi, diripi, proruique, iusserunt: et, vivario iuxta, vitaque, REBELLIONEM extrudi, clara concordique denuntiatione praeceperunt.
Nihil unquam consensu maiore miles accepit; aut, acceptum imperio, factis expedicit. Enituntur in altum, equi, viri, signa, turmae, legiones. Tubarum sonitu, bombardarum explosionibus, clamore bellatorum consono, gladiorum ictibus, ac sarissarum obiectu, Bohemi, qui castra tenuerant, et iuga montis, adversus subeuntes nihil proficiunt. Tenentur, virtute nostrorum, Palatiniana castra: subruuntur munimenta: diripiuntur tentoria. Captiva trahuntur, cum mortariis aliquot aeneis, tormenta maioris e metallo molis, decem: quorum tria Caesarianis; septem, Bavaritis obtingunt. Capta porro
castra, raptataque tormenta castrensia, conspicatus miles Firdericianus, tum demum in destinata fugae studia palam erumpit; paucis, (ut post dicam), demptiis.
Omnium primum, quod superfuit equitatus; id, a laeva Stellati palatii, ruebat in viam, quae ferebat ad portam Pragae Mont-Albanam. His, ad latera tantisper adhuc stantes, mox tamen et ipsi vel comitaturi, vel agmen clausuri, Turnius et Anhaltinus; Si fugitis, (inclamabant;) Braendisit vos et fuga colligite. restituemus illic aciem. Est autem Brandisium, ut alio dixi loco, milliari tertio Praga distans locus. Sed silicet, E proelio fugtentem virum (quod adagio Graeco fertur,) lyrae streptitus non remoratur. Audiebant praecepta ducum, omnes: exsequebatur nemo. clam quoque corruptoribus his suis, non pauci fortasse regerebant illud priscum: DUX, sine milite, caput est, sine corpore. denique, Ducum ad imperta, timor animi non est auritus.
Pergebant ergo volitare, quo sui quemque ventus arbitrii ferebat, ac vehebat. At vero peditum interim longe miserrima fuit plerorumque conditio. Destituti
subsidio laterum equestri, multumque iam antea numero suorum accisi, proelio tandem ipsi quoque, non pedetentim excedere, nec pudibunde; sed professa, pars Pragam petere, recipiendi fui caussa. longe maxima vero multitudo, viam ad nemus Stellatum, (ubi ductorum, tribunorum, ac primorum ordinum militiae, numerus densus sese conglobarat, suffugii cassa,) complebat. qui tamen ante, quam illo reciperentur, a Caesarianis ac Bavaritis, antrorsum et retrorsum conclusi, necnon in medio passim intercepti, nullo discrimine gregatim trucidabantur: et iter omne, quam late longeque pandebatur ad Stellam, sui strage cooperiebant. (247) Ibi, lanienae bellicae tetrum vastumque spectaculum. proiecta supino colle certaminis instrumenta; gladii, lanceae, conti cuspidati, catapultae, sclopi, trunca membra, strata consisaque corpora: subtusque sanguine copioso madens, ac per declivia natans, humus. Hic illius hostium peditatus, paene totius, fuit exitus: mors, et interitus; cuius tamen plerique stipendia nondum acceperant.
LXXXIII.
At hac adversariorum
clade non contenti Ferdinandaei; pugnae succesum urgent. Ad viridarium Stellatum progressu facto, foris pugna recrudescit; atrox. pugnae, respondet hostium nova clades; et ingens. (248) Potitur maiorum militarium machinarum reliquiis, Laurentius, Dux Medicaeus: alius item (et ibidem) vexillo Friderici Palatini praetoriano, cuius inscriptio, DIVERTI NESCIO; sphaerae simul caelestis adiunctam picturam, et Palatini firmam, in retinemdis Bohemiae gubernaculis, mentem explicabat. Mox autem et in vivarium ipsum, et ad Stellatum praetorium, a nostris irruptione facta; capitur, ac dedititium, adempa libertate, fit, quidquid Belli-Primorum acatholicorum eo, tamquam in asylum, refugerat. Ibique primum numerus initus, et recensita nomina sunt, Palatinianorum; post Anhaltinum Iuniorem, tum in acie, tum ad Stellam, iuris alieni factorum. In his, praeter Anhaltinum, saepe memoratum, reperti captivi sunt; Dux Saxo-Vinariensis; Comes Styrumbus; Rhengravius, Comes-silvestris (249): Comes Klischius, senior: tribuni, centuriones, ordinum ductores, aliquammulti: cum
inferioris notae militibus iis, qui paullo post captivis accesserunt; facile quingentos superantibus. Quorum omnium in censum cur venire tunc nequierint, Mansfeldius nothus, ac tribunus Hermannus Francus; Anhaltinus item senior, Turnius senior, et Hohenloius, Comites: obstitit, quod duorum priorum alter Pilsnae, circa Taborem alter, occupati; proelio ne quidem interfuerint: posteriores vero tres, inclinata iam, ac desperari coepta, pugnae fortuna, pariter inclinari, spemque proicere, coeperint: ac tandem, cum Brandisium, (ut dictum est,) equitibus fugaeterminum, ac receptum, indixisent, Pragam ipsi celeritate magna sese proripuerint. quo loco, quid mox eis cum Palatino negotii fuerit; perinde mox, referetur, utprimum Montem prius Album a reliquiis proelii repurgaverimus.
Inter haec enim, nullam, ne tunc quidem, capiente contumacia quietem; adhuc pugnabatur in dorso montis. Praeceps in fugam, ferrum, fluvium, Hungarus abierat: eiectus monte, ceterus equistatus: prosligata passim, ac deleta, pedestris acies: ab occidione, quam Cratzius faciebat, Anhaltino
capto, sese Turniani, Bubnaeique, divellerant; et alibi, quod inquietarent, quaerebant. nondum tamen Turnius iunior otium respiciebat, aut deditionem. Is cum Henrico, Comite Klischio, Moravicisque praesertim cohortibus, haud invalidis, loco, non multum a palatio Stellato recedent, proeliari totis etiam tunc viribus perseverabat: nec inde, nisi vel superior manu, vel amissa fortiter anima, recessurus videbatur. Indigna, res ea, Bavariae DUCI, nec ferenda Bucquoio Comiti, visa: de victoria, sibi rapta, Ferdinandaeis autem indubitata, novam ab hoste victoriam aliam, ac tropaeum, audere sperari. Cohortibus igitur Moravicis, nostri Duces suas immittunt cohortes; Vectoriae-gustu iamiam inescatas. Nova cooritur, et atrox, nec ea brevis, pugna: ductoribus Bohemicis, incitamenti suorum caussa, remotis tantisper equis, in pedestri Marte, legionario militi commilitium suum ostentantibus. Sed, Virtuti cessit ad extremum obstinatio. Fusis, protritis, ac caesis, magno numero Moravicis Turnianis, Bohemicisque Klischianis, fortitudine Ferdinaendaeorum; multitudo cetera, pars profligatur: pars, ab Alberto
Waldsteinio, ductore cataphractorum, capta, nostrorum castris inducitur. (250) Ita finitum eius montis, ac temporis, omne proelium: quod, Actorum tam fertile, cum solidum implevisse videri posset mensis hiberni diem; Unius, nec amplius, Horae fuit: sed, sicut in Achazi regis turri quondam (251), vel Iosuae ducis caelo, (252) divinum habentis directorem. Sane, sicut humani corporis omnia, nec pauca, viscera, suis cum spiris, iliumque voluminibus, una, (nec ea semper ampla,) videmus alvo composita iacere; quae tamen eadem ipsa, diffusa, separataque vasis, situm triplo fere capaciorem requirerent: ita, gesta modis, instrumentisque, enitus alioquin humanis, et magno rerum circuitu, spatiove temporum, indigere visa; manus operaque caelestis adiutrix, secundissimi quandoque successus involucro longe breviore consum~at. MAGNA semper DEI manus est: sed in iis seipsa quodammodo maior, in quibus magnorum compendiariam (253) facit. Hic, DEI Manus, hominis vero ministerium, fuit. Vicit, non tam gladius, quam Causa; causa vero, DEI: pronuntiante sic, ipso Ducum DUCE, Maximiliano. (254)
LXXXIV.
Fridericus, inter haec, Palatinus, fortunae suae, non dicam, melioris (quid enim in alieno, fugacique, potest esse boni?) sed radiosioris, rotam ad exitum decurrere, subodorabatur magis; quam ad punctum, et summam, intelligebat. Hunc, Principem alioqui (velut alibi quoque, saepeque, dixi) naturae bonis, et indole, commendabilem si pseudopropheta Scultetus, ac pseudoplites Camerarius, corruptores eius, procul abfuissent: in recenti potentiae dilabentis ignominia, varie rumor maledicus, per ora vulgi mendacis, circumegit. Invitatum illius diei diluculo, quo dimicandum mox esset, ab uno quopiam belli ducum; Venires in Stellatum nemus: et spectaret aprorum venatum; aprugnae prandio frueretur; et, siquid eius generis dicteriorum aliud, in Bavarum, aut Bucquoium, torqueri cum scurrilitate posset. Illum, renidente laetum vultu, prandere paullo post orsum; et vino se, iocisque, dare: nuntiata veor, sub horam a meridie secundam, strage suorum, exsiliisse sedili pallidum; exhaustoque (nugae nugarum!) fundo-tenus, poculo: de cetero, crystallum illam in subiectam regiae fossam
praecipitasse, cum hoc acroamate; Qui casus est huius vitri, sit idem et regni nostri! Quis e Phrygia fabulator, inaniora finxisset, in Imperii Romani Septemvirum? Ulterius tamen, audacia commentorum, progressus est Scriptor exterus (255): quando, Decretorium, inquit, erat illi (Friderico) Pragense proelium. Quis credat? quo tempore conserebantur pro Friderico manus, Pragae ludicris exercitum, et tripudiis, inter feminas. Poterat conscriptor horum repetere, reddereque sibi, suas illas voces: QUIS CREDAT? In hunc usque profecto diem, Qui crederet, inventus est (quem equidem sciam,) nemo. Nec mirum. Prudentes quippe norunt, Ab hominibus-nauci vulgo Calamitatibus insultari; fractamque semel, et stratam, Fortunam, omne post se dedecus trahere: sic, ut, superante modum aerumnarum confluge, tamquam enormium utique scelerum manifesto supplicio; quidvis in quemvis afflictum valeat, ad illius famae lacerationem. cum interim, ex aequo ponderatis eventuum originibus, in Oculis DEI, non ideo Malus quis sit, quia Miser: sed Miser, quia Malus. Repurgatam itaque figmentis,
rerum-narrationem, ex amussi veritatis, et non e rumorum perfluente situla, tradamus. quae se sic habet.
Ante biduum, e castris-ad-Unhosstium, reversus Pragam Palatinus, agebat in Regia, cum Elisabeta coniuge; procul utcumque proeliis, sicut auctores ei fuerant, qui regni capessendi quondam suasores. Ibi, quidnam Bacchanalium, inter suorum, aeque sollicitorum, turbam sedentariam, (uxoris paullatim vicino puerperio,) quidnam gaudiorum agitaret; in horas ipse singulas exspectatione suspensus eorum, quae sibi, Pragaeque, superimpenderent, inamoenorum Funeralium? Me coniectore; iudiceve; pro barbitis tunc, vocibusque symphoniacis; in arcis regiae culminibus, eo proelii die, bubo funestus, Elisae (256) partier, et Aenea, ferale carmen duxit: ac, pro commentitiis illis gynaecei choreis, fulserunt ex Albo monte frequentes ignes; mugiere balistarum tonitrua; Ratschinique de vertice, lamentantes ululavere Nymphae. (257) Breviter! Proelii dies erat ille; non tripudii: Fridericusque, vel parte, qua prospectus e Regia Montem-album versus patet, foras mittens oculos, et aures; vel,
post crebros tormentorum bellicorum bombos, alium ex alio vocum tumultum hauriens; demum autem, et fugam ad se versum fieri, sentiens: properabat exterritus. ac, vix leviter, inque speciem, armatus, comitatu perexiguo, decurrit arce: viam Straehofium versus (qui sacer locus, Albi-Montis excursui desinenti, suo limite paene contiguus est, sicut alibi diximus,) intendit. Pervenerat iam in vicum Pohorzelicensem, qui vicus est ante Portam Strahofiensem: cum, obvios habens, quos a Monte proelioque tempestive recessisse memoravi, Principem Anhaltinum seniorem, Comitem Hobenloium, et Comitem Turnium, patrem: (258) verbis trepidis, Quonam res summa loco sita sit? interrogat. Malo! (respondent:) et Anhaltinus, in Regiam secum reducto, fingillatim exponit Acta certaminis: Captism filium suum; captos Duces, et Comites; fugam auxiliorum Hungaricorum; profligatum equitatum ceterum; deletas legiones; rapta signa; direpta castra; currilesque machinas abstractas. Ad summam! toto volitare Monte victores, Bavarum, ac Bucquoium; Caesarianos, et Foederatos pontificios. Quae, ceteraque talia,
cum diceret dux Anhaltinus, ac duo Comites; animo Fridericus haud paullo, quam ante, perturbatiore, cum illis in arcem redit: deliberare, quod facto nunc opus, iubet; instantibusque tot adversis, consilium ac remedium, emeditari. Pavorem, et maestitiam, e fama malae pugnae collectam, et auctam, uxoris quoque penetralibus, et gynaeconitidi, nuntius infortunatus infert. Ibi, maeror alternus, et humentes oculi; reciprocique lugentium matronarum, ac Dominae, questus, de laevo rerum, e laetis exordiis, exitu: su1oque quopiam modo, quod de confuso Babylonis planctu divinus Isaias pronuntiavit, In aedibus arcis regiae, sibimet inter se respondebant ululae tristes; et plangebant Sirenes, in delubris voluptatis. (259)
LXXXV.
DUM autem in his istae, proceres vero suis in consiliis, sunt: Turnius interea, filius, quem in acie cum Henrico, Comite Klischiano, Moravicaque legione, perstitisse ceteris pertinacius, ac diutius, diximus; deprehenso demum, invito se Marte, Minervaque, dimicare, Deumque suarum partium, non inter deos esse montium, (260) quos Syri sibi fingebant: experiri
voluit, Vallesne saltem, aut campos, rebus suis aequiores esset habiturus? Quocirca, resumpto, quem removerat prius, equo, Klischioque cum Moravis relicto; cum eorum, quos circum se superesse proelio cernebat, equitum quantulacumque manu, se, cum illis, a copiis infaustis avellit: monti fugaeque terga dat, ac, siquos interea de via, profugos itidem, nancisci posset, aggregat suis: et, viritim ita confirmatam, suorum manum ad regiam rapit urbem. Quod autem ei dubium non esset, quin Victores-montis, iidem et urbis quoque victoriam essent affetaturi: Strahafium recta tendit. eius coenobii magnifici nosocomium, (pacatis alioqui rebus satis amplum,) militibus, ac iumentis, implet, et arctat: causam interserens, Urbis, Strahofio propinquam, portam; quam se profitebatur, adversus irrupturas hostium copias, tutaturum. In eo tamen conatu non perseverat: sed, conspectis haud multo post, eminus, nostrorum turmis ac legionibus, a monte Pragam versus signa ferentibus, propositum mutat. in montem Ratschinum, et arcem regiam, die iam obscurari coepto, se subducit.
At, nec ibi mox pedem stationemque figens, excubantes pro Regiae portis, et partim arci praesidio relictas, cohortes duas, abducit: ac, de clivo descendens in depressiora, cum eis Urbem-veterem, per custodiae tutelaeque causam, petit. Atque sic paullatim, ne mox ad digna meritis suis antra Tulliana, (261) retrahatur; Pragae, sicut pater eius, evanescit. (262) Re tamen vera, quem Pragam versus moveri videbat hostem Turnius-minor; id ludibrium oculorum non fuit: sed expleta, (plusquam exspectabatur,) exitu rerum, proelii decursio.
LXXXVI.
DUX quippe Maximilianus (eadem vero Bucquoio quoque mens,) eam, quae statim in se resideret; nec plusultra tenderet, non Victoriam ratus, sed victoriae gustum, ac libamen; fructum eius potissimum, (in usu positum, ac pssessione,) pronuntiavit, eademadhuc esse luce persequendum. Id cum nemini non probaretur, nec iis quidem demptis, qui caede se continua per diem, ac diluculi velitationibus, antelucanisque pugnis, delassarant; indicitur iter Pragam: ac, dum relatorum ex acie signorum hostilium numerus initur,
(quorum, ad centum, equestria iuxta, pedestriaque, reperta vexilla sunt;) instruitur, inter haec, agminis, et progressus, ordo. tantaque properantium fuit legionum quoque, nec alarum tantum, alacritas: ut, cum ingruente vespera, pariter cohortes quoque nostrae, proxime moenia tendere, stativaque capere, priusquam noctesceret, conspicerentur. Advenerat autem, et ANIMA iam CASTROUM, MAXIMILIANUS DUX; extra Pragae, sollicite clausae, muros, sub tabernaculo noctem proximam acturus. Hora vespertina quarta procedebat in quintam, lucernis (uti Novembri mense) vicinam. Et pars Pragae, quam exercitus noster, paene corona circumventam, urgebat, Urbs erat, cui Minori-Pragae, seu Parvo-Lateri, nomen: sicut ad annum huius Saeculi decimum octavum adnotavi; dum Pragam universim sub conspectum do. Porro, proxime portam Urbis-Minoris, (cui portae, nomen oppidulum, urbi connexum, Augezdum Bohemis, Neissa vero Germanis, dederat, ut Augezdana, vel Neissana, diceretur,) ad eum, inquam, urbis aditum, verum tunc adhuc obseratum, Maximiliani castra
porrigebantur. Ea tum Porta repente, propinquo noctis crepusculo, panditur ab oppidanis. Adest, e Pragae Capitolio, missu Friderici, suasu vero triumvirorum, (de quibus dixi,) procerum consultantium, legatio; cuius, qui primas obibat partes, caduceator, ad Maximilianum perductus, in habitum ad verba supplicis compositus; Et antehac (ait) aliquoties litteris internuntisque missis, et novissime per Schlammersdorffium, oratorem suum, agere conatum esse Palatinum Electorem, regem suum, propinqui sanguinis fiducia, de componenda pace, ponendisque demum armis, ac mentium divortiis. Nunc vero, quoniam lubrica rerum vicissitudo Bavariae DUCI personam Victoris, Friderico contra, Supplicis atque Victi necessitudinem imposuerit: magnopere contendere rogareque Palatinum, ultimo capiendo rerum suarum consilio; viginti saltem quatuor horarum inducias, indulgeri sibi. Respiceret DUX moderatissimus, si minus, stirpis nexum, at certe tamen, Casuum humanorum rotam; quae sursum deorsum alternaretur, et alternaret.
Huic Maximilianus reposuit, haec fere; nec verbosius. Nos quoque sortis humanae
volubilitatem Principi tiso, iam olim, ac saepius, inculcavimus: et, ad cautiora magis, quam splendidiora sectanda, viginti quatuor, non horas, sed menses, ei praefiximus: ab ipso iam biennio, conatuum tutiorum illi suasores esse, non intermittentes. Frisstra fuimus, utrimque. Ne nihil illi tamen, vel sero, demiis: en! quantum hodie temporis, ad noctis medium, superest, id Palatino largimur, ad consultationes, ac decernendorum sanitatem; Horas octo: sed in has leges; ut Bohemiam interim, provincias adnexas, ac seipsism, actutum Caesaris, pleneque, reddat: desinat esse velle, dicive, Bohemiae Rex. Ante duodecimam nocturnam evolutam horam, eiuret! (2) Horum quidquid neglexerie: id, non in armorum ei suspendium, sed novum in proelium, exito! Fortunae rotam, DEUS auriga moderetur!
In haec abrupta, dimissus Orator, cum collegis; Bavari DUCIS mentem exponit Palatino. Cui, cum Induciae, veluti respirationis quaedam intercapedo, probarentur; octo tamen horarum angiportus, et multo magis, Conditionum appendix, displicebant. In veterem ergo circulum, perplexae
Friderici res, ac meditata, relabebantur. DIVERTI NESCIUS, (ut in labaro suo profitebatur;) idem ipse tamen, nec MANERE norat. Fugere placebat, ac per regna dispalari: quod afflictis sollemne, spei quidpiam, ex ipsa meliorum desperatione, procusuris; sed Aurum, (quod aiunt,) e plumbi Mercurio.
Cum idem igitur, quod Friderico tunc, sedisset uxoris etiam, et intimi cuiusque familiarium, animo, Vertere solum, et alias alibi quaerere Bohemias: indicitur primum omnium, in eandem adhuc noctis viciniam, e sede regiae domus emigratio. Convasatur; et, ut quodque, ceteris pretiosius, occurrit animo, vel oculis: in arcas, et sarcinas, contruditur. iubenturque denique, Machiavellastro suggerente, Regni-Bohemorum Insignia, Corona, sceptrum, Pomum aureum, Cruce supra conspicuum, cum ense regis, Bohemorum Martyris, e sacrario Wenceslaeo deprompta, fugientem e Ratschino Regiam comitari: ne nihil sacrae Processionis, in illo per urbes incessu, compareret. Descensum est igitur, ingruentibus iam tenebris, e clivo regiae sedis, per ambitum ac strata
Minoris Pragae, pontem versus, inter faces ac lumina: tum, per pontem, secundum vetustissima pendentis in Cruce Servatoris, et Matris-Virginis, ac Ioannis, ex aere Simulacra: quibus, per pontem antehac ovans Impietas, blasphemum inspuerat convitium. A ponte porro, miseranda pompa Veterem transiens in Urbem, haud procul Clementinis Societatis aedibus, deflexit ad latus: ac domum ingresa, quam Saxonicam vocant, diversorium illic nocturnum cum familia, Ratschino tutius, accepit. Hoc enim profugis hospitium, nemo; Ratschinum Palatino, reges et gentes, invidebant.
LXXXVII.
DUM autem haec in Regia geruntur, et, sub haec, in Urbe quoque vetere: MAXIMILIANUS, ignarus adhuc, et ambiguus, eorum, quae Palatinus decresiset; ne per suorum, aut Caesarianorum, quemquam Horarum octo, promissae Palatinianis, induciae violarentur, (etiam ab ignaris,) pronuntiari per castra iussit; idemque, per Bucquoium etiam, edicendum curavit; Nequid eo noctis adversus Urbem uspiam, aut contra partium adversariarum quemquam, inimicum gereretur. Quies
armorum immota, (nisi contrariis prior armis lacessita,) diluculum exspectaret. Factumque, quod imperatum erat, ab universis oboedienter. Totum interea plerorumque negotium, id erat potius; ut, sub cura corporum necessaria, nec non, post refectas fomentis vires, sermone misericordi, pugnae praeteritae consortes inter sese recolerent: Siqui capti, si caesi, si sauciati graviter, non comparerent? Repertique (numero tamen, posteris demum diebus clariore reddito,) proelio sublati, ducenti circiter, et quinquaeginta: vulnerati, plures aliquanto, sed clementius. (263) gravioribus tamen, inter hos ipsos, affecti plagis, vix plures centum. quibus Comitem Wahlium adnumerat, Flori sui principio, Pastorius: quippe, brachio tunc alterutro decusso, sicut eum vidimus, imminutum. (264)
In acie porro caesorum, ceteris clarius innotuerunt, e nostris, Baro Peterssemius, hospitiorum castrensium mensor; (265) illius eiusdem diei, duello mane victor, (ut in loco diximus,) vespere vero, mortis-victima. Praeterea, Ferdinandus Helfridus, Comes Meggavius; mille, sub sebellantium,
ductor: Comes Rechbergius: Carattaeus Neapolitanus, equitum magister. Unus item, et alter tertiusve, Gallicae nobiblitatis insignioris. Exstinctis insuper adnumeratus erat, aliquousque, Pappenhemius quoque, Comes. Is denique tamen, ante noctis profundum, in castra Bavarita relatus est, vivus etiamnum, ac spirans: aegre licet animam trahens; sub manu custodiaque Caesariani, nescio cuius, Equitis. Refert, huius herois, (tantum non ab inferis revocati,) casum cognosci.
LXXXVIII.
Godefridus igitur Henricus, natus e Marechallis (quos appellant) hereditariis Pappenhemiis, Landgraviis Stulingensibus, dynastis Hovaeis; patre Vito Papenhemio, matre Maria Salome, Preysingia, plusquam quinquen~io maior-natu sorore sua, Maria Gertrude: quae, postmodo Ioannis Alberti, Comitis Oetingani, coniux et vidua, religionis Catholicae, suis in clientibus propagandae, studiosissima; degit in vivis etiam nunc, dum haec condimus, anno saeculi nostri septuagesimo sexto; Godefridus, inquam, is, in quo describendo versamur, cum aetatis ageret annum fere vicesimum
quartum, duxit uxorem e Bohemorum dynastarum antiquissima prosapia, Ioannis Novohradskyi Colovuradaei filiam, Annam Ludomillam: quam in matrimonio concordi tenuit annis novem. unde filius ei susceptus, Wolfgangus Adamus; quem annus postmodum aetatis undetrigesimus, in certamine singulari, de medio sustulit.
Ceterum Godefridus, Wolfgangi, quem dicebam, Adami pater, filio nondum plane bimulo, venit ad Boiariae DUCEM, Maximilianum, in Bohemos iamiam moturum; ducentorum ductor cataphractorum. cum his, secutus est DUCEM fortissimum, ad Pragam usque, per varia fortitudinis exercitatae specimina: quorum unum eximium, nec tamen postremum, exhibuit in proelio Montis-Albi. Nam, in medium sese certaminis ardorem immittens, ac dextro laevoque latere, prorsum et retrorsum, hostes Numinis, ac Caesaris, impetens; ipseque non segnius invicem, ab illis impetitus: equo denique deiectus est. Ibi, pluribus concisus, compunctus, laceratusque plagis; confusisque propterea vultus quoque lineamentis, quo minus agnosci posset: inter cadavera
coacervata iacebat; paullulum tamen adhuc spirans. Notavit motum corporis tenuem, eo fortuito veniens, eques e Caesarianis. Observarant eundem, ea tendentes, Croatae quidam; et, hostem esse rati, iamiam adequitabant, semianimem plenae neci daturi. Sed praevenit Caesarianus, et acinaci Dalmatarum intercessit; in equum suum Pappenhemio levato. Comitatus est, moribundo simillimum: proculque rabidorum oculis, ac ferro, subductum, in locum tutiorem avexit: tandemque (velut dicere coeperam,) suorum contuberniis illatum, Maximiliani signis restituit. Chirurgi vero paullatim, et viribus cum, ac sanitati, reddiderunt. Dignus fuerat ille, quisquis is tandem, et cuiuscumque nominis, fuerit Caesarianus: qui Servatoris, aut pii certe Samaritani, cognomen, (conservati tanti viri pretium,) referret; in multa saecula famae-praeconio duraturum. Sed ipse semet, Pappenhemianae salutis talis auctor, eo sostro (266) iudicavit indignum: quando, cum servato semincce mercedem avectionis pactus, aureos mille Ferdinandaeos; manum et operam subductioni ericlitantis non prius admovit, quam semimortuis alter
vocibus sponderet. Maluit hic sordidus, instigante Mammona; sibi paullo post ab uno solvi, quam, in omne futurum tempus ab Imperio Romano toto deberi: cuius Imperii decori, gloriaeque, tutelaeque, posthac, duodecim ipsos annos, militaturus, succursurus, et acie demum Luzensi semet immolaturus, Pappenhemius esset. (267) id, quod hilaris hic tandem, et exsultans, (cognita Sueci regis morte praevia,) praestitisse sertur; usu iam, et exercitatione diuturna, praecompositus ad necessitatem supremam. Pro Caesare, tot annis quatidie praemoriebatur Godefridus heros, eo promptius: quo, pro vindiciis Caesaris, animosius semel, in Albomonte, iam animam agere coeperat; atque, funus esse, didicerat. Sed nos in viam, a digressu, redeamus.
LXXXIX.
Iam interea promime medium noctis cursum erat, dies ille, tot tantarumque rerum (ut sic dicam) pancraticus; (268) Novembris, inquam, idemque Venerationis Divorum-Omnium, Octavus: qui dies simul, (ut dictum et alibi plusquam semel est,) Dominicus illius anni vigesimus secundus erat, a Pentecoste: cuius sub Sacrificio
legi, cantarive, ritus ac mos est, Evangelicam, de reddendis Caesari, quae Caesaris sunt, historiam. id quod, (uti rem merito memorabilem, et eventu tunc insignitam ominoso,) non praetereundum silentio, ne Manimilianus quidem DUX, in suis ad Paulum V. Pontificem litteris, existimavit. Qua vero tenus, et, quo potissimum impulsore, progressuque, ius et locum suum obitnuerit ea, CHRISTI verbis imperata, RESTITUTIO: sequentia declarabunt.
Nunc, sicut ab Albo-Monte, priusquam hic hoste prorsus vacaret, Bavariae DUX discedere, nefas duxit: ita nos, Victoriaemontanae diem, nisi narrationum quarundam figmentis erroribusque defecatum, claudere detrectemus. PURA sinceraque potius, quam dictu speciosa, rerum-memoria sit. PERIT enim cito, quidquid laudis e falso surgit: et, quod supra verum augetur, ipso medio rumoris incremento decressic. Scribe, quisquis es, gesta; non ventosa, sed simplicia: ne fidem alioqui, nec in manifeste veris, invenias. Indignatur aliquoties antiquitati Scriptorum Tit. Livius, ac, secum ipse fremens et frendens, admiratur; in Pugnis ac proeliis, in Numero
caesorum, aut captivorum, inter sese tantopere discorare variareve, Q. Fabium Pictorem, L. Cincium Alimentum, Q. Valerium Antitem, Lucium Colium, et alios. quod in quibusdam tamen eorum, a tanta retro gestorum carie, senioque, scribentibus, quid habuit moris insolentis? Ecce! nostraemet, quam vivimus, ac scribimus, aetatis compositores, quorum pars tunc vivebat, quando pro causa Caesaris multi moriebantur; pars etiam viderat, ac familiariter norat, haud paucos, in acie tropaea sibi, vel animam, ponentes: quam, inter narrationes rerum actarum, interdum nihilosecius in diversum abeunt? Adeo res, (uti merito, super his ipsis, Czechorodius exclamat) quantumvis recentis memoriae, tamen est in dubio. (269) Sic Gramondus, Tolosanus praeses; Expletos ait, eo die, Bohemo sanguine Caesarianos; donec ira deficeret, et dies. (270) cum re tamen vera, (quod a nobis hucusque recensitae monstrant,) et prius pugna, quam ira, defecorit: et prius ira, quam dies. Pugnatum die toto, Bellus in Laurea, prodit; cum, A matutino tempore, memorat, dimicatum, ad quintam usque vespertinam (271): quae
Novembris-procurrentis hora sera, secum iam noctem trahit. Nostrorum (puta, Catholicarum partium,) occubuisse tunc septem milia, Bellus idem, qui paullo supra, pronuntiat (272): ubi totam occisorum congeriem, convolvere breviorem in censum, summa ducentorum, et quinquaginta, potuisset. Isto, minus aliquanto, sed peccavit tamen in numerando, Ioannes Cluverus, Danus: dum nostrorum, asserit, duo milia cecidisse. quem ad numerum tamen, ne vulnerati quidem, ac casi, simul collecti, perventuri fuerant. Par, immo vero, maior est aliquanto, circa caesos e Fridericianis, numerandi disparitas. Vix caesa Bohemicorum septem milia: vix Capta duo milia, Gramondus prodit (273): in captivis, utique parte tripla largior in nos, quam nobismetipsis nos simus; quippe, Quingentis (uti vidimus) contenti. Bohemicorum, a nostris Octo milia caesae tradit, Danus historicus (274): qui tamen idem, Hungaros etiam solos, seorsum computatos, ad novem milia (2755) perducit; quos omnes, praeda graves, ait, in pedes coniecisse se. qui minus, et in interitum? cum, extra minimam eorum turbam, qui,
transnatando, Moltaviae dextram ripam tenuerunt, ceteros omnes, aut gurgites amnis, aut Cosaccorum gladius, absumpserit. Liberalior, Everhardus Wassenbergius: Caesorum, ait, ac submersorum hostium summam, decem millium numerum excessisse. (276) Novem, ut maxime, milia, concedit Adolphus Brachelius, (277) interisse ferro, vel aqua. Restrictior, ac mediam merito viam ingressus, Thomas Ioannes Czechorodius; (278) Sex milia tamen, aut circiter, interiisse ferro, vel aqua, pro comperto, credit, affirmari posse. Sane quidem, a minuentibus interfectorum numerum, in sui tutelam, ceu scutum adamantinum, opponitur exaggeratoribus, ipsiusmet Maximiliani, Boiorum DUCIS, auctoritas; ad Paulum V. Pontificem Praga scribentis Romam: Eo caesorum numerum excrevisse, die decretorii certaminis illius; ut interfectorum Quatuor milia numerarentur, cum a parte Catholicorum vix ultra ducentos numerarentur. Ungarorum porro rebellium multis iam ante prostratis, ceteros, ut fuga se servarent, in Moldam flumen praecipites îsse, tranaturos. sed eorum mille cireiter in aquis interiisse. (279) Maximiliani sunt haec, ad Romanum
Pontificem, verba; non aliena, sed ipsiusmet, et deganti (qualem prorsus habuit) manu, data scriptaque. quibus is Fridericiaenorum cladem universim ad Quinque millium congeriem perducit: primo quidem, pro modestia, sibi sueta. (Magna quippe, gloriosaque, patrabat libentius, quam praedicabat.) Deinde, candoris ac veritatis studio, praesertim in magnificis-sibi referendis, malebat infra se, suaque gesta, descendere Maximilianus; quam, vel transversa lineola supra certum extolli: satis, et abunde, magnus, ipsa decorum suorum extenuatione. Sed interim, si, seposita maximi DUCIS illa mentis morisque demissione, rem potius ipsam expendamus: fatendum est, cum quarto mox, a parta victoria, die Romam DUX scripserit; inter tantam curarum turbam, quantam mox referemus, vacuum illi spatium obtingere nequivisse, quo numeri caesorum-hostium certitudinem erueret: quam plerumque succedens dici dies, ac mensi mensis, in apertum denique protrahit, et velut obsignat. sicut, hoc ipso tandem in calculo, stratorum ad Pragam adversariorum, evenit. Anno namque vertente, sub ipsis magni victoris
oculis, in eius urbe principie, sciente, nec falsitatis arguente, rerum gestarum auctore, vulgatum typis est: Invaluisse de casorum hostium summa sontentiam; In acie, locoque certaminis, nec non, ad latera montis, ac per vias passim, ad Sex milia deleta fuisse. (280) Neque tamen his adhuc Hungaros hic scriptor accenset: utpote, quorum plures, quam mille, gyro terroris, turbationis, et gurgitum, circinatos, in undis invenisse mortem, inferius demum, et utcumque longe post, subiungat. (281) Quo fit, ut omnes hi, tum in aquis exstincti, tum in sicco, facile Septem millium, sic quoque, cumulum conficiant. Unde proinde, non sonantius, quam veracius, exiturum ad posterorum memoriam sit, illud, quod, eundem ad Pontificem, DUX Maximilianus ibidem scribens, memorat: Dispersos, fugatos, fusos, casos hostes, ad internecionem. nec usquequaque videri debeat hyperbolicum, aut immodicum, quod, hac ipsa de pugna disserens, excursu styli perquam honorifico, Gramendus Celtes pronuntiavit: Pugnatum utrimque strenue. certe quidem, acriorem fuisse concursum, quam cadem. quamquam Victoriam Illustrem:
quamquam Germaniae decretoriam, bello, quod Ingens fuit. (282) Quid multis? Non ante, partam fuisse Victoriam illustriorem. (283) Ista, Gramondus.
Nihil igitur, prostratorum hostium milia quatuor, aut quinque sola, DUX, primo statim a re gesta quatriduo professus, luminibus suis apud ullos, rerum intelligentes, offecit.
Ad magnam quippe, loquendamque saeculis, Victoriam, non interest; Quam ingens edita strages, sed, quam grandis acta, peractaque, Causa sit? Non refert, Quam multi tibi procubuerint; sed, quanto numero, vel quales, adhuc contra te stent? Hi si pauci sint, qui se moveant; multos sustulisti: tametsi vel Unum unus prostraveris, Terrore tui. Non ibimus hic ad fabulas, et Herculem; ad unius Antaei, Geryonisve ruinam, famosius triumphantem; quam de sexaginta milibus pygmaeorum, Myrmidonumque; post eorum aliquot calce pedis protritos, in fugam ac ventos dissipatis. In historia, caelestem sortita fidem, Percussit rex Saul, mille: David autem, regni candidatus, decem milia: (284) si non, rigido
numerantium censu, mulierum certe tympanistriarum musico consensu: nec tamen (si rerum medullam inspiciamus,) per omnia temerario, vel improbando. Fuderat enim sane rex Saules, antehac, Ammonitarum complura milia; sed omnia fugacia, ventosa, vinci parata: reveraque mox victa sic; ut non relinquerentur in eis duo pariter. (285) Fudit et David, ac decollavit, Philistaeum Goliathum, unum unus: sed unum, quo strato, mortuoque conspecto, fugere Philistaeorum omnia milia. (286) fudit eum, sed unus, in cuius capite saluteque tunc stabant, Virorum tribus Iudae triginta milia; virorum autem Israelis-reliqui, milia trecenta (287): quae, non adeo multo post, recturus David erat. Exclamasses super hoc: Quantum est instar in hoc? (288)
Quo redeamus igitur illuc, unde digressum considerationis huius orsi sumus: Quot rebellium milia deleta tunc a Ferdinandaeis ad Montem-Album fuerint? Quid tricamur, in re, quam melius plerumque sensus populi, quam ulla Pythagorae mensa, redigit ad calculum? Magnam efficit victoriam, magnus victor. maiorem; ubi victor simul, ac victus, magni.
Bavarum DUCEM, fama iam ante grandem, ostendit grandiorem, unius proelii perculsus ictu, splendidus antehac, Elector: et elisa, cum iugulo totius exspectationis sectariae, tot capitum inclitorum coniurata potentia: quae percussa, contrita, dissipata, fulvi Leonis ad rugitum unum, et ad unguis leonini furorem horarium, evanuit ita, sub unam vesperam; quasi numquam omnino fuisset? Quod si finguntur haec, et vera non sunt: age, Quis igitur, rebus ad Montem transactis, et fortuna suburbana collapsa, quis sollicitudinem vertit, ad Urbis saltem tutelam? quis, ad firmandas sufficienti robore sedis arcisque regiae vigilias? Quis, inde dilapso Palatino publicum ad hospitium, in reliquum noctis, vel unicus apparitor, excubiarum praestitit obsequium, ei; quem ante pridiani Solis occasum, adorarat adhuc, ut REGEM? Quis, ei retinendo, reducendo, vindicando, vel foris dilapsas e proelio reliquias, vel intus, tribus ex urbebus, copias recentes colligendo, curam distrinxit? Ex iis ipsis, qui, fracta proelii sortuna, Brandisium sese recipere, denuoque colligi, primis a ducibus iussi fuerant, quis
auscultavit? aut auscultans, paruit? aut oboediens, operae pretium retulit? quando, siquis e centum vel unus, aut e mille geminus, eo se contulisset, non modo commilitonem ibi nullum, sed nec eorum quemquam, qui convenire iusserant, invenirent. duces ipsi, conquisitoresque, simul cum stipendio, diffugerant. Eorum autem ipsorum, qui cum Turriano iuniore Pragae viscera milites insederant; si praesidii potius illic, quam latibuli caussa, pernoctabant: ubinam stationes? ubi vigilum curae, clamores, classica, tympana, noctium ignes? Omnia, pisce magis muta, saxoque magis inanima. Quis autem hanc eis taciturnitatem, quis sensuum immobilitatem, invexit? nisi formido? quis formidinem, nisi (pst DEUM, et Angelos, consternationis auctores primos,) auditus ad portas adesse, Boiorum DUX, Maximilianus, Leo galeatus? Hic solus, vel tacens, attonabat omnes. ad nomen eius, tres urbes, ac totidem tremebant exercitus. Incassum se laboraturos, in re perdita restituenda, videbant, etiam ii; qui primi solique, secum una, cuncta perdiderant. Rebus in eum fortunae casum adductis, Nihil iam porro
Victori clausum, nihil Victis pervium fore, recte iudicabant. Praga, quantumvis occlusa, plus satis tota patebat.
Hoc acute viderunt, inter medias eiusdem adhuc noctis tenebras, Arx Ratschini regia, Parvaque (quam vocant) Praga, sub Arce sita: cum, in Urbem-Veterem dilapso Palatino cum suis, e vestigio misere: qui verbis suis victoriam auctoribus gratularentur: et Duci magno sese, suaque, portis licet adhuc obseratis, deditione plena permitterent. (289)
En, magnum ergo victorem, magnos victos! maximam (etiam e sex duntaxat septemve millium strage,) Victoriam! Ad summam! Acclamasset et his nostris expeditionis-Bohemicae ducibus Pharsaliae compositor, (290) quod ipse quondam Arsacidis: Plus iis, ea tune acie, quam crederent, actum esse. Sed nos, his discussis, revertimur ad institutum.
XC.
Diem Novembris nonum inchoavit, primo cum diluculo, Palatinianae domus e vetere Praga, Bohemiaeque terris, fuga. quam priusquam iniret Fridericut; admonitus a nonnullis est, non sine plurimorum
indignatione magna, cum Regni pretiosis Insignibus, e basilica Divi Viti pridie sublatis, eum abiturum; Quod, ornamenta regnorum regnis efferri, nec ratio posset approbare; nec vetus Bohemiae mos, legis vim habens, dissimulare. Coronam ergo regiam, ac sceptrum, quaeque cetera superius memoravimus, in Sacellum quidem Wenceslaaeum remittere praetermisit; insusurrante, reor, aliquo Scultetorum, et interrogante cum sannis, In Sacro quidnam faceret aurum? deportanda tamen ea curans ad Veteris-Pragae Curiam, tamquam suum in reditum asservanda, custodiae profanae commisit. Simul autem, nec id eum fugit: Si gazam eam, fugae comitem, via tam longinqua, nec praedonibus inexplorata, pariter assumeret: accidere sibi posse, quod feris quibusdam, aut avibus, (291) muscum redolentibus: quae, cum suis narium deliciis, quanto concitatiore cursu, vel impetu, ferantur, aut avolent, tanto, per aurae calefactionem incensis amplius nidoribus aromaticis, fortius post se venatorem aucupemve trahant, in sui perniciem. Sic se, cum Auro tam exquisito venerabilique, per provincias cursitantem, futurum, non tam
Saluti sibi, quam Illicio persequentibus se: periculo manifelto, ne latrones, aut hostes, ipsum assecuti, sub unum temporis articulum, et opes auferrent; et possessorem e fuga reducerent, ad causae dictionem. (292)
His igitur, velut scopulis, diligenter ac provide vitatis; de cetero se Palatinus e Bohemia foras, tamquam in fortunae malefidioris incertissimum Oceanum, eiecturus: Elisabetam uxorem, parvos liberos, ac familiam, curribus impositos, (293) maerentes maerens comitatur. Una vero, Ludovicus frater: et adequitantes, intimi quique Procerum, et Consiliorum, male-consultorum: Princeps Anhaltinus, et Comes Turrianus, seniores: Comes Hohenloius, Wenceslaus Wilhelmus Raupovva, Bohuslaus Berka, Ioannes Bubna, senior, et alii, Bohemiae nuper Summates; tunc autem Solis-sui, deficientis, satellites Umbrae. Cum his, Euro-aquilonem versus, infra giganteas, quas vocant, Alpes, elapsurus in Selesiam: verbo tenus, Suas in provincias; reipsa, festinabat exteras in oras: unde veniret, certus; quo vero venturus passim esset, incertissimus. A cuius tamen conditione vix eorum quisquam distabat, qui
Friderici tunc profugium stipabant. Iam enim ab eo temporis puncto, quo cuncta, male pugnando, pessum dederant, Praga coeperat, non illis esse patria, sed alienum solum; sed Insula Gyarorum, et in Insulam deportatio. (294) Nempe, magno versatur in exilio; quisquis in omnium, et maxime suorum, odio. Tres Urbes, una voce clamabant: Hos proceres initia fuisse, fontes, et origines, abominabilis belli, per suam et ambitionem, et sectariam importunitatem. Primum autem mali totius auctorem, seditionisque facem, Turrianum seniorem, exsecrabantur: ut et omnia semper orthodoxa Bohemorum saecula loquentur. (d)
XCI.
Ceterum, horum omnium, et Friderici prae ceteris, e triplici Praga tam praecipitem, cum familia, discessum ac fugam, praeter eos, quos nominavimus, homines; insecutae sunt, mortalium etiam, a tergo relictorum, multiplices, ac diversae, querelae: sed ex acatholica politicae-nationis republica. quae plerumque, post acceptas clades, quo pacto vitari potuerint, plus speculatur, et accusat; quam purget, ac sanet: Phrygum sero-cauta, nasutaque, posteritas.
Molimine non adeo laborioso, potuisse de nocte, tametsi stante iam pro porta Neyssaea, cum minacibus suis copiis, Bavaro Duce; potuisse (disserebant) clade montana dispersorum, et intra moenia tamen denique receptorum, agminum reliquias armatas, pedestres equestresque, collige. tum, contractas, in cuneos ac turmas tribui; coneursu, studioque, consensuque, tot egregiorum, (etiamnum superstitum, et in arce tripolique praesentium) ducum, legatorum, ac tribunorum castrensium. Horum auctoritate, connisuque, quodeumque virium adhuc proelio superfuisset, ac de civium, incolarumque tamultuario numero, superaccessisset: id in unum denique conductum (295), (Casarianis praesertim, aut somno stratis, aut in alia diversaque vallorum parte tendentibus;) in Bavarum, vigiliis assiduis fractum, eruptione subita tumultuosissimaque facta, potuisse prorumpere: vetera Pragensium eruptionum exempla, Sigismundi Zyscaeque bellis edita, renovaere sub Maximilsanis, et Bucquoiis: per opaca viarum et noctis, hostibus obscura, sibi gnara compertaque, grassari, cadere, dispergere, profligare. post haec, in urbem, ad suos, cum spoliiis opulentis, et Victoria, reverti.
Superfuisse, patrandis his, plurimum, etiam tum, ferri, ceterique metalli sparsilis, tormentarii pulveris, ac maehinarum, scloporum, armorum universi generis: commeatum uberrimum; pecuniam, in stipendia, copiosam, (quam scilicet ductorum primores in arcis suis, militum vero nemo, suis in manibus, vidit:) eamque nummorum vim, qui cum annona praeberent, in promptu fuisse, procinctuque, constitutos. Neminem Palationo fuisse defuturum: defuisse Palatinum Sibi; quando nempe, suorum, in Regni gremio depositorum, promissorum immemor, regni principens arcem, arcis regiae supremum custodem, Castellanum Comitem, tot provinciales dynastas, et optimates, destituerit. cum urbem trigeminam, urbium Bohemiae ceterarum matrem, ipsam regni Coronam, ac mortalium utriusque sexus tot milia, post se reliquerit; nuda praesidiorum; hostium incursibus aperta; contra vim et iniurias, incustodita. quae tamen, ad eum usque diem, quidquid habuerint in facultatibus, id omne Palatino, contra Caesarem (nunc Victorem,) contulerint; ad incitas sese redigendo, ne rex, (nunc Victus,) de victu saltem periclitaretur. Adoptasse quoque Bohemos, in solium, prolem eius teneram, vix
Regis adhuc nomen intelligentem; et in tutiora locorum emisisse, ne, morte functus aliquando, pater desineret, in filio tamen regnare. Quamdiu nihilominus nunc spirare pergat genitor: haerere fortassis in vestigiis filii, tuta sectantis, etiam patrem eius, reginamque matrem; extra Bohemiae fines peregrina quaerentes regna, vel urbes. sed primo, non sine mentium exulceratione totius Bohemiae, ceu suismet a dominis despectae, ceterisque terris posthabitae; proptereaque, novum aliud utique sibi caput circumspecturae. deinde, non citra contumeliam, ipsius nominatim PRAGAE, quam fugerent, ac, sua destitutam praesentia, desolarent. in qua tamen et libenter eousque, multoque, quam in urbium quavis alia securius, habitarint. (b) An excidisse memoria, (Palatino saltem); quam, nullo penitus incursuum Caesarianorum metu, quam genialiter, et promiscuis innatando gaudiis, proxime praeterlapsae brumae natalitia festa transegerit? quando, vicesimo nono Decembris die, vesperascente iam caelo, sed terra nivibus albescente, populo suorum laetum accurrente, spectante, plaudente personanteque, Fridericus ipse, pelliceo fulgens thorace tegminis holoserici coccinei, pileo, molitorum in ritum, penitus
candido, crista redimitus, flavi coloris tinctura luxuque plumata, (296) sedens in carpento trabave, per omnes Pragae tres urbes, et carum compita, vectatus sit, et volitarit; donec novissime, tractis una secum Anhaltino seniore Principe, germanoque suo Ludovico, Turrianum ad Comitem divertens, coeperit hilaritate gratiosa convivari? (297) Vectus igitur et huius anni Novembri, dieque Novembris octavo, nono, decimo, per urbes, ac plateas easdem esset; celebritate fortassis impari, necessitate tamen rerum haud paullo grandiore: non traha ludicra, sed covino lugubri; maerens, ad maerentes; afflictus, ad aeque deiectos: quiqus gaudia iunxerit, hilaribus hilaris; idem postmodo lacrimulas suas, ac solatia, maestis sociasset maestus: e divino Pauli monitis, Socius gaudii, (298) socius factus et planctus. LUCTVUM quippe levamentum esse, coetus, et contubernia, lugentium.
Haec (uti queruli dicacesque sunt, popislus, et calumnia,) post dorsa profugorum, clamabantur ab eterodoxis: Orthodoxorum interim altissima, per urbes tres, quiete. quos constat, et abitu Friderici nihil minus, quam tristatos: et, Maximiliani tam vicina
praesentia mentes subeunte, tantis incessisse gaudiis: ut eorum complures noctem, quae subsecuta Mont-albanam victoriam est, universam, quam longa fuit, prorsus insomnem, inierint; ac laetas inter preces, et actas Numini gratias, exegerint. (299)
XCII.
At nostrorum interea militum, ad urbem foris adhuc agentium, et, quam mox irruerent, ducum imperium exspectantium, noctu quidem male-pacata quies erat: ideoque diluculum impatienter praestolabantur. Eo tandem exorto, foris pariter, et intus, opera dabatur; ut Pragam quam primum, patefactis ei portis, DUX Maximilianus intraret, regione moenium illa, qua per Parvi-lateris acclivem tractum aditus, et ascensus, ad regiam arcem patet. Erat autem opportunissime muris iuncta, consertave, lapidea turris; quae pariter et vinctorum tunc custodiam se praebebat. Hinc miles igitur, extra murum stans, et irrumpere pomoerium gestiens; illinc autem, caterva captivorum, egressum e carcere suffossionibus moliens, invicem sese nequaquam latuerant. ut proinde, mutuam alteris alteri tradentes operam, ac spondentes
pretium-operae, labore conniterentur inexhausto perfossionis: donec, mole subruta, miles tandem urbis aditum, et captivi vinculorum effugium, ac libertatem, emolirentur. Ibi tum ergo, sic confecta re, (300) per avia deviaque, qui vuncti fuerant, sparguntur; solliciti, ne retraherentur in custodiam: Miles contra (qui maiore sui parte gentis Eburonum, et tractus Leodiensis, erat) in muros evadere: pinnas, et fastigia, gradu, cursu, scalis, occupare: (301) civitatis-Minoris captae, signum civibus, (se ipsos nimirum, in summo,) mistis una tympanis, ostendere. Metuebatur itaque, confestim futurus impetus: et a natione, quantum Sacris orthodoxis addicta, tantum lucrorum suorum non contemptrice, militum per tecta civium discursus. Mucrones districti formidabantur; et avarae praedae, flam~ae, caedes, atque vastitas. Sed prudentior, urbs lateraria, quam maior, praevisis iam ante malis his ponendum obicem esse rata: sub illud ipsum temporis vestigium, e Primoribus missos, apud Maximilianum habebat; qui, praeter litteras supplices, et gratulationem, (de quibus dictum superius est) sese pariter, et urbem,
claves urbis, obsequium in quaevis imperata, quin et facultates domesticas, liberaliter offerrent: sapienter, donare malentes, quam diripi. MILITE quippe regnante, tam id, quo potiris, quam illud, quo spoliaris, alienae manus est; si tuae contendas esse. VICTO, vix evitabilis egestas est: nisi, clemente sub victore: cuiusmodi dominum sui, suarumque cupidinum, tunc est nactae Praga-Parva. Cognitis enim, et quae gererentur ad muros, et quae flagitarentur intra muros; ad moenia proxime, nullaque mora, Bavariae DUX accedens, nullo discrimine, Subutraquaeos aeque, Catholicosque, Parvi-Lateris incolas, cum speciosissimis suis domiciliis, in fidem ac deditionem accepit: inviolatosque conservavit. Id autem, quo plus haberet firmitatis ad tutelam, nec minus commendationis ad gratiam: in exercitum primo suum omnem misso, circum turmas, et cohortes, edicto severissimo, sanxit; Ut, intacta ferro, corpora, rapinisque bona, dedititiorum omnium ex aeqno, summorum infimorumque, praestarentur. Qui secus agerent, capite luerent. Eandem vero castris ctiam Caesareis legem ut ferret, Comiti
quoque Bucquoio persuasit Maximilianus: in hoc, pariter, et utriusque ducum existimationi consulens abstinentiae-castrensis; utpote Casari, quae Caesaris essent, integra praestantium: et interim ostensurus Orbi, livorique, NON SE SIBI, SED BONO CAPITIque PUBLICO, MILITASSE. Simul, in haec, reseratis portis urbis, DUX Bavarus, et Comes Bucquoius, singulas uterque legiones de suis immittunt; in hunc modum descriptis partitisque stationibus, et imperiis: ut earum legionum pars una singularum, ad portas excubet, hisque praesidio sit; ad arcendum reliquum, foris adhuc agentem, commilitonum exercitum; ne repentinus irrumperet: pars autem altera, per Minoris-Urbis contubernia diffusa, domibus, incolisque, tutelae sit, adversum praedones et grassatores, tam intestinos et nocturnos; quam summoenianos, et ad urbem sub signis adhuc, aut pellibus, opperientes. Eorum ut quam strictissima stationum, et remansionis, observaretur disciplina; curante, pervincenteque, Maximiliano, duces ambo suspendii poenam inexorabilem indixerant, tam deliquenti, quam, delictum non antevertenti, vel
impedienti: Siquis, iniussu centurionis aut ductoris, a signis, sive vexillis, equestri pedestrive, vel decempedam decessisset anam. Ita, Pragae tunc opes, vigilantius omnibus Hesperidum hortis custodiebantur (non a fabuloso Dracone, sed Leone-galeato,) civitatibus, atque Caesari. Quo fit, vehementer ut admirer, quid sibi Laureae velit auctor; cum, his ita narratis, ac stabilitis auctoritate Teysingeriana, (302) testis oculati, tradit: non Arma solum totius Pragae civibus adempta tunc fuisse; sed incolarum quoque, qui factione ceteris, ad eum usque diem, antecelluerint, domos, a discurrente licentius milite, praedationibus exhaustas. Certe quidem, seditionum omnium folles, ac ciniflones praecipui, Turrianus, Anhaltinus, Hohenloius, Raupovva, Berkha, Bubna, milite direptore non exspectato, diripuerant ipsi se primum; sub huius ipsius, quam exsequimur, lucis auroram. mox, cum egressu Solis ex Euro-notaeo caelo, Praga moenibus ipsi pariter excesserant; in compendium auro suo conflato, Secum omnia sua portantes. Unde spoliationes igitur istae seditiosiorum, Laurea conscriptori? (303) Nisi forte (quod apud
neminem tamen adhuc reperi) Wallones illi, de quibus dictum est, antelucani, muris transscensis, ad turbulentissimi cuiusque divites aedes ilico se deiecerint effringendas; ducibus, et indicibus talium Aedium, usi stigmartiis illis, qui suffosso carcere se ipsos libertati reddiderant: idque gestum ab Eburonibus fuerit, ante, quam ad Maximiliani DUCIS aures, ac notitiam, ea res advolaret.
XCIII.
DUM autem haec, quae diximus, pro Menoris-Pragae salute caventur in campis a Victoribus, et intra moenia geruntur ab armatis; aliunde, missu Veteris etiam, ac tertiae quoque, seu Novae-Pragae, (304) caduceator tubicen, ad Maximilianum DUCEM, (nondum urbium ullam ingressum, sed adhuc sub tentorio foris agentem,) venit: isque, communibus ordinum, duarumque civitatium, postulatis ac verbis, deditionem vix-dubitabilem prae se ferens, ac spondens: Si triduum dilationis, ac deliberandi spatium, concederetur.
Sensit, DUCUM aevi sui facile sagacissimus, Quid, non tam dicerent per internuntium suum, Pragenses: quam, quid quaererent. simul autem et animadvertebat, suae
quodammodo tentari calliditatis acumen, ecquid perspiceret, Eos, ad fortunae flatum, versatilia volvere condereque decreta, pacis, aut motus armorum: pro Friderico, si, dispersus interim e proelio miles Palatinianus, sub signa se recomponeret: pro Maximiliano vero, Caesareque, si fortunas eversas erigere nemo curaturus esset. Ita deditionem fore, non mentium, sed temporum. Quibus, differre, licitum futurum sit; eosdem et contumaciam ausuros: posseque, qui deditionem sperare cogatur, ad eandem demum et desperandam cogi. Quae cuncta strictim animo, cleerrimeque, reputans, animosus Maximilianus; simul autem et, armatum imperium quantarum sit virium, ostensurus; statim, ab extrema tubicinis perorantis voce, clare sonoris verbis; Trium, (infit,) dierum paciscuntur inducias? Ego vero, nec trium illis horarum do. Vade! renuntia! Nunc, ab hoc diei puncto, se suaque dedant ei, cuius illa sunt; regi suo, Caesarique, nostras per manus: utpote, Caesarearum vicarias.
Haec dixit, universo suorum, ac Bucquoianorum, circumstante tunc, una cum ducibus, exercitu. Cumque dicto, DUX
cas, quas cum Bucquoio iamiam in portarum excubias, et Parvae Pragae praesidia, descripserat, cohortes ac turmas; explicatis signis in urbem palam immittit. Ipse, non multo post, secuturum se, demonstrat. Qui vero, ceteris duabus in urbibus, caduceatorem, et mandata Ducis, opperiebantur; eo cum his denique reverso, perculsi festinationis praecepto: rotam consiliorum suorum ad ea, quae praesentis necessitatis, et non, quae suae lubidinis essent, circumagebant.
XCIV.
At Maximilianus, inter haec, (incredibile memoratu!) tertium licet iam diem, totidemque noctes, insomnis et irrequietus; ne tum saltem interiungere denique paullulum, aut meridiari, sustinuit: sed, degustato cursim, ad ritum suum, prandiolo; post diei medium, conscendit equum: et, armatorum magna se praeeunte, sequenteque, peditum equitumque multitudine, Neyssaeam per portam ingressus Parvi-lateris oppidum, Ratschini clivum petit: non, uti Celticus scriptor prodidit, (305) triumphans, Scipionum veterum, aut Mariorum, instituto; sed suamet ipse (nesciens etiam, incogitansque,) Virtute, Spectaculum caelo factus, et urbi:
ruentibus, ad cum intuendum, e planis editisque locis, omnis aetatis, et utriusque sexus, mortalibus. Apparebat autem, eum Regiam ilico petiturium; et arcis partem eam non penitus neglecturum, e cuius excelso cenaculo, paullo supra biennium antehac, tres, Regi suo legitimo fidi, Proceres, alio nobis loco memorati, chlamyde quisque sua cooperti, gladioque cincti, profundissimum in vallum deiecti ruerant (306): ac bello, laboribusque Maximiliani tantis, causam campumque, nolentes et insontes obtulerant; ad vindictam iustissimam de praecipitatoribus expetendam. At, alia volvens omnia DUX inclitus, cum animo suo; quantum in armis, et ordinando statu Bohemorum, erat, tantum et tunc, et semper alias, in DEO; ne beneficiis eius, ullo memoriae gratae neglectu, deesset: illud asceticum ita secum reputans: QUEMADMODUM nullum totius fuit expeditionis huius momentum, quo non expertus sis auxiliatricem divinae maiestatis praesentiam: ita nullum, fas est, articulum esse temporis, quo per oblivionem recedas a reddenda gratia. Quoties, (ut lactea Claravallensis Bernardi lingua disserit,)
tentatio superatur, aut sub iugum hostis intestinus mittitur, aut imminens periculum declinatur, aut laqueus insidiantis deprehenditur, (sicut nobis, ab Ulma Pragam usque, nusquam tendi desiit,) aut multum diuque concupita virtus indeflexae magnanimitatis, aliquando tandem obtinetur: toties personare gratiarum actio, voxque laudis, debet; et, ad singula quaeque DEI dona, celebrari DEUS. (307)
His, harumque simillimis, immersus cogitationibus Maximilianus, ut Religioni prius operam, quam audiendo dicundoque iuri, daret; ubi ventum est ad eam Ratschini partem, quam incolebant, Divi Francisci Seraphici selecta posteritas, CAPUCCINI: descendit equo. mox, simpliciter, at pro re temporeque decenter, exorantam eorum aediculam intravit: ibique deiectus in genua, DEO ter optimo maximo, (cui totum, quod eousque prospere gestum esset, in acceptis ferendum esse semper, et apud omnes, praedicabat,) gratulatus palam est: in eo, tum suis tunc, qui cuircumstabant, incitamentum factus, ut idem facerent in vestigio; tum nobis, qui superstites ei, (iam dudum nobis erepto,) remanemus, exemplum esse pergens,
inexpletae praedicationis donorum DEI. QUID enim et nos bonorum possidemus, cuius ille non sit princeps auctor; a quo descendit omne bonum; et exterminatur omne malum? Gratias ergo, gratiae-fonti refundamus; iugiter-mananti, iuges, et inexhaustas.
XCV.
Perfunctus porro pietatis hoc, uti retulimus, officio, DUX Maximilianus, et ex aede pauperum ascetarum transiturus in arcem regiam; obvium primum omnium habuit, quantum adhuc Pragae supererat, Ecclesiae Sanctae Metropolitanae Divi Viti, Collegium proto-Canonicum: vestium et apparatus eo, quem et qualem eis ea tempora permittebant, cultu; non, uti certis Sacrorum in sollemnibus, Infula decoris, et annulo pontificio fulgentibus, mos erat: unde subinde, quot Canonicos, totidem te videre crederes Episcopos.
Instituerat antiquitus Collegium illud, ac Sacerdotium Cathedraticum, idem ille, qui magnificentissimam VITI martyris aedificarat basilicam; in Arce regum ducumque Bohemiae minore, seu Ratschiniana. Canonicorum, inquam, Coetum illum introduxerat Arci, sub nongentesimum et tricesimum
septimum reparatae Salutis annum, (et adea, biennio fere prius, quam, in odium religionis, impiae matris impulsu, ferro vero Boleslai fratris, ac satellitum illius, e medio tolleretur,) DUX innocentissimus, WENCESLAUS. Is idem et Sacerdotum illi Conventui, Praepositi nomine, dignitateque, praeficiendum dederat Virtutis, ac pietatis, singularis virum, (308) Gerardum, (quibusdam et RADUM dictum,) natione Boium, patria Ratisponensem; et interim linguae, qualis Bobemorum est, Slavicae, perquam gnarum: qui suos exemplo simul, et verbis, institueret, ad officium divinum, die nocteque, more Canonico peragendum. (309) Ad eam autem Gerardi morum sanctimoniam, et imitationem, composita flaminii sacri posteritas omnis; per annos facile septingentos, ad praefentem usque, quam degimus aetatem, duravit, fidissima Numini, concordissima Religioni sanae, carissima Regibus, Ducibusque suis, legitmimis; et Romanae Sedis in omnibus observantissima: plurimis licet, ob constantiam illam, aerumnis conflictata. Praetereo nunc (ut ad alia festinans) saeva Picardinorum, et tetra Wiclefistarum,
analecta; Calixtinos, hydramque ceteram, diversorum nominum, Hussitas, Taboritas, Rockizanaeos. turbida quoque tempora Wenceslai (quem appellant,) Ignavi; titubantia, Gyrzikonis (310) Podiebrasku; fluctuantia, Matthiae Corvini, Wladislaique Casimiridae, (311) regni Bohemici competitorum: novantia denique sectariorum Angustanae Confessionis, et, Omnia, (praeterquam se ipsasam,) Reformantis Genevae tralatitiae, turbamenta. Per quae cuncta Bohemiae-naufragantis aestuaria, Metropolitana Pragensis-Cleri curia, iam olim vetustis a faeculis domicilia tenens, Arci Regiae conserta; tamquam adamantina medios inter fluctus Petra, perstiterat inconcussa. Novissimis tamen his Aetatis nostrae rebellionum turbinibus, incursata (siquando superius unquam,) immanissime; Fidei nihilominus, ac Fidelitatis immobilitate, paene seipsa stetit invictior, et insuperabilior.
Primum enim omnium; Ad exortum belli, quod praeclari triginta - directores illi, Matthiae Caesari, Ferdinandoque regi suo, movere coeperant, anno Saeculi praesentis duodevicesimo; Pragensem Archiepiscopum, ac Regni Primatem, et Principem, Ioannem
III. cognomento, Lohelium, quod is, sub exordia motuum illorum, ac praecipitationis trium Procerum, Viennam se subduxisset: omni regno deinceps excidisse, proscriptumque perpetuo, rebelles declararunt: nisi redux, eternum carcerem, ac mortem in eo, praeoptaret exulanti vitae. Tulit hoc, et abstulit secum, impeditae deiectaeque structurae delubri- Clostergrabiensis, (suo loco memorati,) pretium, inculpatus per omnia senex, Archiepiscopus; ad usque laetiora reducta tempora relegatum se sustinens, eo tolerabilius: quod Viennae, procul oculis et odiis insectantis se coniuratae-Pragae, degeret.
Canonicorum autem Metropolitanorum residuum, in clivo Ratschini, corpus; absente capite, diminutisque membris, maestum exhinc Pragae sedebat: Capitulique sub nomine, quod per contumeliam (ut putabant) haeretici, iam olim, presbyterium Arcense (312) nominabant; ex eodem illo tempore, varie premi vexarique coeptum erat: Optimum, a deterrimis.
Inprimis autom exagitabantur, eorum, post Antistitem summum absentem, Primores, quos vulgo Praelatos illic appellant: qui,
tot inter aspera, praesentes plerumque se fideli gregi reservarant, ac praestiterant. Inter quos, basilicae, collegioque Canonico Praepositus, Simon Brosius; ex Hornsteiniorum nobili familia progenitus. Decanus eorundem, Gaspar Arsenius, stirpis Radbusaeae; perinde nobilis, atque clarae. post hos, Archidiaconus, atque Scholasticus; cum inferioris census Sacerdotio, templique cetero ministerio. Neminem tamen, istorum, in quibus nunc exponendis versamur, annorum acerbitas, aut crebrius exercuit, aut turbulentius; quam Arsenium, quem dixi, Decanum: Virum, cuius facies, ad praevidenda declinandaque mala motuum instantium, vigeret in antecessum: ac dorsum, pro Domo DEI, tamquam murus aereus, opponeretur.
Collegerat inquietus Turrianus Senior, anno proxime praeterito, post audax illud trium procerum ex arce praecipitium, suae factionis ingentem, (ut alibi dictum est,) exercitum: eumque Septembri mense moturus in Buequoium, ac Tampierium, a Collegio Canonicorum cathedrali postularat equos, currus; et tormentorum bellicorum Vecturas: quas in castra perduellium,
clientelae, pagique Canonicorum, expedirent. Negavit cum Collegis, id se permisurum, Decanus Arsenius. nec permisit: causam interserens, Pro commodis ac fortunis Ecclesiaeregalis, non, contra rem, et sanctiones Ecclesiasticas; Pro Regibus, suis, contra rebelles, non, pro rebellibus contra Reges et Caesares, sese iumenta sua locare suesse. Quo responso, Vero magis, quam temporibus accommodato, nobilissimum illud Sacerdotium aegre, iam tum, bonorum suorum omnium iacturam effugit.
Secuta, non multo post, eiusdem illius anni medio Decembri, Directorum-triginta concors, et assidua, decies mille sexagenarum Misnensium (313) mutus nomine (quod, opinor, fide Poenorum, solveretur tandem ad kalendas Graecorum,) flagitatio. Cum autem, et hoc, cum symmystis suis, abnuente Decano, contractus hic chiragra laborarot, et ad dandum digiti ligati manerent, et immobiles; quantumvis iterum, iterumque, sollicitati: putabant hi praesignes populorum Bohemiae custodes, manifestam sibi paullatim apertum iri simplieis ovilis ianuam, ad gregem penitus deglubendum, et opulenta
spolia detrahenda. Restabat; ut irruendi signum daretur. Id anno, mox subsecuto, datum est, eo rerum ac temporis articulo, quo dari, consstanter negatum est: hoc eventu. Legerant Bohemorum seditiosissimus quisque, sub Augustum exeuntem, (ut in loco memoravi,) regem Bohemiae, Fridericum, Rheni Palatinum: ac, praeter urbis arcisque tormenta currilia, reboare gratulationis ergo iusserant, universa templorum turriumque, per tres urbes Pragaeas, aera Campana: prae ceteris autem, et prius omnibus, ea, quae pendebant in arcis regiae metropolitana basilica, turritisque fastigiis. Sed reclamans Arsenius animosus; Numquam id nefas, (inquit,) aut nos homines admittamus; aut DEUS, ac caelites, aspiciant! ut, quae nos metalla fecimus e profanis sacra, populis ad altaria ciendis,nunc eadens ipsa transferaemus e sacris ad profana, rebellibus excitandis ad latitiam, omni tristitia detestabiltorem: ut laetentur, cum male fecerint; et exsultent in rebus pessimis: (314) quippe, semel eiurato legitimo diademate, Regifugia celebrantes; (315) sed, alieno substituto, Vulcanalia tandem experturi (316): de
quorum infelici rhamno, proditurus ignis, devoret cedros Libani. (317) Sileant aera, nolaeque nostrae; potius, quam sempiternum turrium nostrarum opprobrium exinde Catholicae loquatur posteritas! In hunc Decanus sensum dehortatus suos a compulsatione; collegas habuit omnes, sibi consentientes: ac templi ministros, obtemperantes. Sonuerunt Pragaeae tres urbes. Arx, muta permansit. Arsenius, extrema minitantem coniurationem, aegre, nec, nisi sui subductione primum, ad dies complures; postea vero, reconditis admodum, ac diuturnis latebris, effugit. Non effugerunt autem calamitatem, in odium herile, domus Arseniana; penetralium scrinia; domesticaque supellex, universa foede direpta: virique nomen ipsum, palam, et contumeliose, proscissum. Nec evitarunt item Turrianaeam, et sociorum praedonis illius, rabiem, Arsenii collegae; praesentes, absentesque: non, eorum vetus habitatio, domicilia, templum, facultates, ac reditus. Aeris unius campani repressa, Directoribus invitis, vox; omnibus paullatim fundis, praediis, campis, et argento, Cathedrae candidatos, et primores, exspoliavit.
Octobris anni decimi-noni dies quintus decimus inciderat; incertum, quamobrem ceteris folito turbidior. Ad Decanism Arsenium, (ex illo primo mensis Augusti diffugio nuperrime reversum ad Arcem, et aedes suas,) venit Aedilis castellanus; cum alio quopiam curiae ministro. Directorum-triginta mandato, poscunt, ex adytis templi principis depromi sibi, Divi Wenceslai, martyris ac Ducis, gladium: addito, Sese, posteaquam hunc inspexerint, inviolatum esse remissuros. Sperarant antem utique, Decanum, aut ceteros, id, quod peteretur, negaturos: et tunc, causam initiumque Sibi praebitum iri, severius quiddam in eos omnes decernendi. Sed, contra, quam exspectassent, gladium Arsenius, Praeposito non repugnante, (conditione, quam ipsimet tulerant, restitutionis adnexa,) miserat: illique, quod hac tenus calumniarentur, non repererant. Nihilosecius tamen, exagitationis-illorum destinatae voluntati constanter instituri; dimidio nondum horae translapso, mittunt Kuttnaurum quendam, qui, Directorum eorundem imperio, (nimirum, eo temkporum ac rerum ventum erat, ut Cardui terebinthis,
et profani Sacris, iurae dare, ius fasque crederent,) decanum Arsenium, ac Praepositum Brosium, in templum summum confere se, simulque templi claves apportare, iuberet: Utque submissi protinus a Directoribus Inspectores, a templi praesidibus evocatis, rerum, ac supellectiliuo basilicae, conscriptum Indicem exigerent: argento clusa Divorum crania, siqua superessent, ad Ephoros deferenda, poscerent: quae vero custodiae caussa Monachis Emmeramaeis Ratisponae commissa forent (uti sane tamen non fuerant, sed commissa, simulabantur,) ea, quintumdecimum ante diem reportata, templo sisterentur. Novo praeterea decreto, per eundem satellitem, eodem adhuc die, Canonicis allato, mandatum a triginta tyrannis illis, plusquam Lysandraeis; (318) ut intra triduum proximum ex Arce migrarent: aliam sibi foris sedem quaeritarent: templo clavibusque templi, cederent: pedem intra basilicam posthac inferre, perpetuis annis caverent: ibidemque priscis operari sacris, capitis piaculum fore, nossent. Quae cuncta, subigente temporum iniquitate, sicut imperata, sic ad Turnmi sociorumque nutum, effecta sunt: ne,
reluctando, primates illi Sacrorum, furorem impiorum ad publicum Religionis totius excidium inflammarent. Latentes in praesens sub favilla pietatis igniculi, spem nutriebant reparandae quandoque radiosioris Lucernae. Tunc igitur e Decani manibus, in manus emissariorum, translatae loci Sacrosancti claves: conclusae, signataeque, templi fores omnes: ad singuias singulae militares appositae custodiae: nec patefactus cuiquam deinceps aditus, ab Octobris die sextodecimo, quoad dies illucesceret, (qui felicius in nubilo, se cohibuisset, et Acta sua,) Novembris Quartus; Friderici Coronationi claustra pervia diducens, ac laxans. per quae tamen, eodem cardine temporis, in annum folidum, et dies quinque, Catholici ritus spes exivit; et, evocati Geneva Calvini manes intrarunt: cum Abrahamus Sculterus, et asseclarum illius impia natio, templum illud subierunt. Octobris praeterea duodevicesimo, Sacerdotium Metropolitanum omne, sicut imperatum ab expulsoribus erat, Arce regia, domiciliisque suis, Arci consertis, decedens; in Ratschini partem, castello regio subiectam, maerens abierat. In aedes illic, Canonicis antiquitus
communes, una sese retulerant. cum eorum interim aedes, Sectarum qua flaminium, qua seminarium, occuparent. In Divi Viti, Sacra divina, quae sparsim alibi fiebant, ea tempestate iacuerunt. in tribus urbibus, pro psalmis, lamenta personabant plebis orthodoxae. supra caput urbium, in Aede maxima, ter quotseptimanis, terni de turre pulsus aeris Campani, populum, ad Calvini doctrinam auscultandam, advocantes: psalmi Lobwasseriani, cantilenae, criminationes Pontificiae - disciplinae, gliscebant. cum, inter haec, Collegii Canonicorum omnes fortunae pessum irent: agri, fundi, pagi, vel oppidula, venundarentur, pignori nonnumquam opponerentur, aut ab alienissimis occuparentur: domini contra legitimi, magna rerum inopia conflictarentur: et, ad summam! nemini minus canon suus, quam Canonicis, obtingeret.
Sed inter haec, quamvis in omnem universim Aedis-Maximae clerum, Turriani, caeverorumque, ferocia bacchari pergeret: in tria tamen illius capita furiosius incumbens, prius nihilominus in suimet exitium, quam illorum in exscidium, sese consumpsit. Horum, a Canonico corpore, Primatum, unus erat,
Simon, templi, collegique sacri, sicut supra monui, Praepositus: quem terroribus suis assiduis eo redegerant, ut domo, quam insederat, Communi relicta, totoque Ratschini clivo deserto, clam alio recederet: postremoque Furstenbergicas in aedes, ignoratus plerisque, solisque priscis amicis suis agnitus, sese reciperet; latendi, periculique declinandi, caussa, Pragam sibi vertens in insulam, et exilium. Alterum, e Clero cathedrali, sibi sumkpserant insectandum rebelles, Ioannem Tiburtiism, cognomento genteque Kottvvam: Canonicum quidem Aedis supremae, sed interim gratuito, solandis et erigendis ad spem Catholicis, Ecclesiasten agere solitum ad Divi Iacobi; Conventualium, quos vocant, Ordinis Divi Francisci Seraphici. Locum autem, ac coetuo illum, oderant rebelles; quod (ut loco suo diximus,) anni decimi noni clade Mansfeldica, victoriaque Bucquoiana, sollemniter exsultarant. Suggestum vero contionalem detestabantur: quoniam Triburtius, quem dixi, proxima Divi Iacobi Maioris festa luce, super ambitu dextri sinistrique lateris, in Regno Christi, discipulos improbans; flexum interim sermonis torsisse
videretur in eos, opinor, qui, Suo non contenti, Foris Imperia prensarent, et arriperent: Nescientes ipsi, quid peterent, aut acceptarent. Contione soluta; dilatus locus, suggestus, coetus, incolarum est, in aliud opportunius poenae tempus: arreptus autem Tiburtius; et, vir rebus omnibus ornatissimus, aliquantoque post, virtutum merito, Litomericzensis futurus Ecclesiae Praepositus, et Gitczinensis cathedrae designatus Antistes, in custodiam Curiae Pragaeae veteris publicam abductus. ubi per menses, Augustum, Septembrem, Octobrem, desedit: ad adventum usque rumorum, de Bavaro DUCE, Pragae moenibus imminente. Servilis armorum, ac Ducis huius, apud rebelles ac reos timor, dimisso Tiburtio libertatis fuit restitutio. Tertius denique, quem insignius Calvinianorum furor exercuit, is fuit, quem saepius in superioribus produxi, Gaspar Arsenius Radbusa, Decanus; vir (ut Pessina Czechorodius ait, in tertio Phosphori sui Radio,) prudentia, rerumque, siquis alius tunc, usu praestans; qui pro re Catholica multa sustinuit. (ipsa refero genuina Scriptoris urba.) Ne vero postea quoque pauciora
manerent eum, sustinenda; Friderci Palatini fecerant angustiae pecuniariae.
Propinquabant, contra, quam exspectarant coniurati, Ferdinandi II. Caesaris copiae vindices; Fridericum pulsurae. Quo toto postremo tempore, facies, ac vultus, Caesaris causae faventium, aut adversantium, erant (ut quiddam dicam insolitum, sed argumento congruum,) veluti linguae gnomonum in horologiis: Catholicorum, adlaeta belli, laetus; ad tristia, subductior. Acatholicorum autem, e diverso prorsus, et opposito, propemodum in horas alius, et alius, e vento rumorum. Uti quaeque Caesarianorum, ac sacri-foederis copiarum, secundae res, aut adversae, nuntiarentur e castris, in urbes Pragensium: exinde vultus fingebantur, aut diffingebantur; hilares, aut truces; lucidi, luridive; solares, aut ecliptici: tristes saepius, heterodoxis; nostris, sereniores. Si narrata Bucquoianorum cum Bavaritis convunctio: si Strakonizii, si Grienbergae, si Montis- Gigantum, occupatio: si Piseccae per Caesarianos exscidium; si Rackonizii moenium verberatio, Strassoniziique fixa stativa, vel copiarum ad Pragam festinatio, referrentur.
Omnes in haec si conticuissent; Vultus tamen perduellium loquebatur, male rem gestam: silentium autem explicatae frontis Catholicorum, narrabat, bene bellari. Dispar hinc, utriusque partis, pugnandi, vel voluntas, vel fuga: Primique teericorum, ab ipso quoque Friderico, notati sunt milites, quos VULTVOSOS vulgo nominabant; ob nulla, iam dudum, stipendia sibi soluta. Voces audiebantur, ac fremitus, transfugia minitantim, aut omnino baltei-discinctum; nisi solutio repraesentaretur. Poscebatur argentum Fridericus. Hnic autem, unus hic Regius Annus, argenti tantum effuderat, quantum anni reparare vix decem possent. Donarat, quantum supplere, nisi reciprocae donationes, aut rapinae, non valerent. Angebatur igitur, facilis miserere, Princeps; difficilis, ad inveniendum, unde miseraretur. Monstrabantur anxio, digitis sacrilegorum, (e schola Calvini,) Verrium Siciliensium, ac Dionysiorum Syracusanorum, artes; et imitatores, ad rapiendum, ungues. Laudabatur, ut praedae paratum, in propinquo, Canonicorum gazophylcaicum, seu cistis reconditum, seu terra defossum. inaurata Divorum,
auroque solida, donaria: copiosum argentum, factum infectumque: gemmae, margaritae, calices, pollubra, candelabr. mentitum esse Decanum Arsenium, qui, Raetisponam translatum esse basilicae summae thesaurum, prae se tulerit; cum is intra Pragam etiamnum revera lateat: unde stipendium conflari mensium plurimorum possit; ut, ignave quiescens pecunia, per castra, manusque militum, discurrere disceret. Pecuniae filiam, esse Victoriam.
Conclamant in haec, Enimvero, non ferendam ulterius Decani fallaciam; Regem, regnum, castra, circumscribentis: sed in publicum Minoris-Pragae carcerem esse raptandam. Alius autem aliunde; Non satis hoc fore versute viro supplicii; ni tormentis etiam in eum, et eqvuleis, ac laceratione membrorum, exempla fierent. (319) Placet his haec utraque senrentia, crudelitatis instigatrix. Utrumque, fidus collegis Sacrisque suis, Arsenius, experturus ab inimicis erat. Praesto sunt, qui rapiant in catenas illum, satellites. parata, cruciatuum instrumenta Phalaridaea. Vox hostium una, per universos: Aut verum exprimensiss; aut thesaurum. At, horum clam certior factus, et momento temporis
exoticas indutus vestes, Arsenius; evolarat aedibus suis; non plus horae dimidiae spatio, prius in aedem, ac tecta, Patrum Cappuccinorum subductus. Unde tamen, haud multo post, submovit se: ne forte, nec ipse tuto lateret; et hospitio suo malum acciret, (utpote, mox a vestigantibus, in triduum usque quaesitus) siquo tandem casu deprehenderetur. In suburbana se proinde loca transtulit. Albo quippe Monti vicinum, Ordinis Benedictini coenobium, suggressus: sub Divae Margaritae Virginis - Martyris, (qui loco Titulus,) scuto patrocinioque delituit; aspidis, ac basilisci, sicut illa, victor, et tutus: donec, unico solo conscio comiteque pedisequo (qui, nobis hanc Medullam condentibus, ante quadriennium adhuc Pragae superstes serebatur) Pragam ipse quoque, diffictus in civem Budinensens, intravit; quarto, priusquam eandem urbem Maximilianus DUX victor ingrederetur, die. (320)
Potuit, Canonicorum hic hyperaspistes, (321) in DEO, Christiana gloriari modestia; Transisse se, per Ignem aestuantium sollicitudinum, et per aquam vallis-lacrimarum: ac denique tamen in refrigerium esse
reductum; utpote, convictui redditum, et latibulo, dulcissimi Collegae sui, Simonis Praepositi. cuius et consilio Decanus, et invitatione, redierat ad umbraculum Furstenbergiorum- aulae: donec illucesceret dies Lunae, Novembris nonus. Cuius diei diluculo, spe Ducis Victoris, urbem ingressuri, concepta; composuerant se, quotquot pii convenerant, occurlui Victoris, et gratulationi.
Pomeridiano deinde tempore, sicut dicere coeperam, progrediuntur, e Pragae latebris, in Hradczanum (nobis Rathschinum) Simon Brosius, Basilicae Metropolitanae Praepositus; et Gaspar Arsenius, Decanus: iidem hi, quos saepe iam praedicavi. Qui primi totius Sacerdotii Pragensis, Victorsam Maximiliano, (velut superius narrare sum orsus,) in propatulo gratulati; sese, collegas suos, eorumque fortunas omnes, et Sacrorum in Arce regia sedem ereptam, submissione flebili com~endabant: ac repetundarum hostes suos postulabant. idque faciebant, nulla (quod potuerant tamen) meritorum suorum inspersa mentione; sed multa religiossimi DUCIS, in sua cuique reddenda prompti, fiducia. Quanto sermo brevior,
fuga metuque molestiae, DUCI creandae; tanto gratior, ad mille- negotiorum campum festinanti, fuit. Igitur, singislari benevolentiae significatione (quod signate Pessina refert) exceptis, spem DUX fecit restitutionis indubitabilem; promisso, Principis gravitatem decente: spei vero, promisique fidem, in pignus utrique supplicum, illa porrecta dextra; qua gladium in acie rotarat. Manis forti, linguae pondus firmavit.
XCVI.
At, his longe dispari, verbo rum ac vultus, habitudine Maximilianus oecurrit, ab eodem ipso temporis, et loci vestigio, Sex aliis, iisque Primatibus, sed Sacrorum- exsortibus: quorum dux, metathes litterularum cancellata, (pro generis, ac stirpis, reverentia,) tutius mihi, quam aperta vocabulorum nuditate, nominabitur; Ligumelus Pelopius, agnomento Gerontius. Hic, ut in Annum decimum octavum obiter est animadversum, in illo trium Procerum Caesarianorum truculento praecipitio, cum alio quopiam, regni satrapa, vices regias obeunte, seductus in partes a Turrianaeis, et servatus; existimavit imprudens (quid enim in eum dicere possum lenius?) blanditiis
primum uxoris Hussiticae, deinde nonnihilo speciosius, id se servatoribus suis in vicem debere gratiae; si se reciproce transversum agendum a Sacris maiorum, ad placita Nevatorum, praeberet. Quod igitur omnes eousque Pelopidae semper horruerant; ex orthodoxo, quin et Priore (quem vocabant) Sanctae-Mariae, factus erat Calixtinus, et Utraquaeus: Catholicum, inter haec, nihilosecius agere sibi, per omnia, visus. quod eorum tamen credebat nemo, qui, medullitus Catholici, sciebant; Vinum Falernum, et acctum transtiberinum, numquam maritari. Pelopius autem, post suum ad Hussitas transitum, non modo numero triginta- Directorum inseri se passus erat; sed, sub haec, Regiae quoque Pragaeae, quin et, Regni totius, Praefecturam supremam, susceperat: quam, si fidus Turriani rebus, et Palatini commodis, reperiri studeret; administrare sine Casaris iniuria, suaque perfidia, neutiquam valeret. Hic talis itaque, receptui nunc tandem canturus; ad Bavariae DUCEM, vela vertit. quem proin, a Capuccinis, et Proto-Canonicis, in Regiam pergentem, interpellare coepit occursu suo, quinque cum
Sociis, eiusdem consilii popularibus. inter quos tamen, (eo quidem die temporeque,) non fuit, quem historiographus Saxoniae fuisse perhibet, aut subindicat, (322) supremus Regni Bohemiae tablini praeses, VVenceslaus Guillhelmus Raupovva: quippe, cum aliis quibusdam, eodem ipso die, posteaque, fugae Friderici comes, et assecla perofficiosus; uti superius exposui.
Pelopii porro, sociorumque, negotium erat; post demissam Victoris, adventitiamque, venerationem, libellus supplex, ei porrectus. In hoc, audacia propemodum inverecunda (tamquam et hic charta non deberet erubescere) postulabant: Salva sibi manerent, et incolumia, Regni Bohemici privilegia: Litterae- Maiestatis, in vigore: libertas exercitii, suorum cuique rituum, ac Sacrorum. Immunitas, tribus Pragis, a militaribus praesidiis publicitus: civibus vero privatim, a contuberniis, et alimentis, bellatorum. Praeter haec autem, inviolatae res; domicilis, fortunae, corporaque suorum, ab iniuriis, et violentia melitum. Praeteritorum demum, adversus Caesarem, memoria peraque, vindictaque, nulla; quam eorum, quae neodum in futurum
accidissent. Ad summam! exigebantur a generosissimo DUCUM, quae nec ratio consultrix dictasse, nec conditio temporum examinasse, videretur; sed Impudentia scripsisse. Quibus idcirco Maximilianus (iam olim transfugio Pelopti succensen, per samam didito,) non mandatis alii respondendi partibus, sed ipse suismet statim verbis, se pariter, et illis, digna reposuit: dum eis, circumstantibus et suis, et Bucquoianis, in hunc fere modum occurrens; Si veniret, inquit, ipsa, caelo descendens, INNOCENTIA; quanam alia, maioreque, confidentia posceret pro se, quae vellet; quam, quae nunc ad lisbidinem suam, horum sibi flagitat mala, reaque, Conscientia? Nimirum, intra Pragae moenia Ierosolymam nobis, sub Isaia, renovant (323): quasi gens, quae Iustitiam fecerit; et Iudicium DEI sui non deseruerit; ita ius sibi, quod non habent, dici volunt: ac sua reddi, retinerique, quae rebellione iam olim amiserunt: neque sibi modo solis, sed Regno, quod everterunt, Bohemiae; cuius famosi, non Directores magis, quam direptores, tribunalibus praesedere. Vos, vos, (ait, in eorum ora vultu versus, et oculis,) Vos, Potestatem
legitimam, crimine Maiestatis labefactastis. cuius sceleris ne poenas daretis, dare populis iura coepistis; vosmetipsos gubernaculis intrudentes. Hoc si more vulgo deinceps vivetur in regnis; ut Subiecti nocentes, evitandis dominerum poenis, Dominos se ipsos constituant: ubi dominicum ulum vigebit obsequium? ubi Paulinum, ex ore manuque DEI, decretum? cuius novissimum, in perduelles, fulmen, offectu non carebit. Laesistis DEI ministrum, Regem? TIMETE! non enim sine causa gladium portat. Laesit aliquis DEUM pariter ipsum, perfida Religionis eiuratione? duplo timeat! Rex, DEI minister est, vindex in iram, ei, qui malum egit. (324) Quid est igitur? aut quo iure quaeritis, constabiliri vobis vestra; qui, perduellione cunctis amissis, Vestrum iam dicere potestis nihil: praeter Scelus, eet iniquitatem? Privilegia flagitatis; qui supplicia vix evadetis.
Dixit, pius iuxta, magnanimusque, DUX: et dicendo, Sex supplicibus illis, clare per genas et ora fluitantes, lacrimas expressit: (325) ante ceteros autem, (ut ex iis, quae post aliquanto narrabuntur, trahi coniectura poterit,) praefecto Regiae, Pelopio.
cuius in animo tamen, et alias antehac, molles ad pietatem sensus, et scintillantes quidam igniculi, (post defectionem etiam. ad Calixtinos,) deprehendebantur; quasi resides ad paenitudinem impulsus. Haesisse vero diu, postea quoque, credi possunt; cum insigni Calvinianorum odio fugaque coniuncti. quod totum, quale sit, delibasse strictim, haud fortasse fuerit extra commodum, et institutum.
XCVII.
Quo tempore, iumenta, currus, subvectiones, postulantibus in castra sua, contra Caesarianos, Directoribus, Canonici principis-templi renuerant, se concessuros, ob causas, quas loco suo retulimus: habita suae dignitatis, in ea repulsa despectae, ratione, plerorumque votis ac vocibus, in concilio rebellium procerum, in eam itum erat sententiam; quae bona fortunasque, tam illius regii Sacerdotii, quam ipsiusmet augustae basilicae, decreto publico verteret in rapinam pessimorum. Optimatium; et in stipendii militaris improbissima subsidia. Quo minus autem id ilico fieret; intercessit, cum Tyna-Horessio, dynasta, paucisque quibusdam aliis, civilioris indolis consesoribus,
primo facile loco, studioque, (quantumvis Director ipse quoque,) Pelopius Gerontius. Servavit oratione miti vitam et victum eorum; quos aspera Satyra violentus Turnius exitio dabat. (326)
In anni, proxime praecedentis, Iconoclasmo, (quem, superiore volumine retuli, suriis Abrahami Sculteti, Calviniani pulpiti rabulae, suasum, et extortum esse,) cum in Crucem acti Servatoris nostri generum-omnium effigies, signa, sigillaque, statuaeque, confringerentur, et focorum pyrae fierent: exscidio proxima iamiam nutabat et illa, longe pulcherrima Crucifixi statua, quam sumptu regio formandam Norimbergae Rudolphus II. locarat: ac supra mausoleum basilicum defigendam curarat. Sensit autem, huic interitum imminere, casu tunc interveniens, Pelopius. qui, priusquam manus illi truculentiores, ac faces, afferrentur; arte, placidoque molimine, revulsum inde simulacrum, suas transportandum in aedes, inviolatum, dedit: Servatoris sui (quantum in ipso fuit, ac mente viri,) Servator ipse, quoad posset, futurus. (327)
Idem ipse, turbidis illis Iconomachorum
diebus, quibus Solstitium-hibernum astra miscebat, sicut impii nebulones illi regnum, et aras; non refugerat Pelopius, cum Rudolpho Tereza, Barone Lippao, nonnullisque ceterorum, quamvis omnes essent Utraquaei, consilio subinde, solatioque familiari, Canonicos orthodoxos, a Calvinisequis exagitatos, erigere: scelestam sacrilegorum impietatem, in aras et sacra, devovere; totumque Pragae Calvini-regnum in Insulas, et Aegypti solitudines, rescribere. (328) Quibus in eos Diris odiisque die quodam differtus, et spumans, Pelopius, (is dies, anni decimi noni, Decembris vicesimus erat,) in consessu plurium, destinatam insequenti luci convulsionem altarium, imaginum, et reliquiarum sacrarum, prae ceteris intente fervideque dissuadere coepit ipsimet Friderico; cui, tanti Sacrilegii patrandi caussa, Scultetus impius supplicare non desinebat. Friderico Pelopius verbis, quibus acriora nec Orthodoxus quispiam usurpasset, in mentem redigebat eventa, suppliciaque superiorum temporum; quibus audaciam profanandi similem, in Aede praesertim Metropolitana, luissent, divinitus utique castigati, vastatores Ecclesiarum. In quemvis
alium recidere posse, quod in quosdam recidisset, ultionts exemplum. Deponeret igitur Iconoclasmi cogitationes: animi decreta rescinderet: perniciosa Sculiett postulata compesceret. Non esse, talia tunc agendi, vel tempus, vel locum: nec item, causam, aut emolumentum ullum.
Visus erat absterruisse vacillantem. non absterruit. Praepotuerunt, in animo viri validior, Angla coniux, Sculteto patrocinans: in auribus fratris, Ludovicus germanus, Calvino plenus; et, impietate plenior, Ernfridus quidam, gente familiaque, Berbersdorffius, aulae sectariae domesticus-basiliscus. cui virus haereseos insitum, et innatum; intima, cum Palatino, rerum mentisque communicatio; munus autem in Regia, Comitatus castellanus, proregio muneri proximus: Calvimanis denique vel ideo pretiosus; quod hic ipse Berbersdorffius unus fuerat eorum, qui se gloriarentur, e regiae fenestris in praeceps egisse, Philippum Fabricium, arcanorum custordem, ac deiectionis Trium-procerum illorum collegam. Hoc hoine detestabili, cum ceteris Sculteti causam apud Fridericum non modo laudante, sed et suismet
statim manibus, ac ministeriis, promovente; decernitur denuo, (protinusque, posterum in meridiem,) imaginum, statuarum, et ararum, confractio. fiuntque die, divo Thomae sacrato, Pragae, quae Thomas, apud barbaros Indos erectione lapideae Crucis Meliapore, quindecim iam dudum ante saecula, praedamnarat. (329) Fiunt, in summa, quae nos facta, sub anni praecedentis exitum memorabamus: et in annis, aliquanto superioribus, gesta Berlini, mandante Sigismundo Brandenburgico, cum Electrice deplorabamus. Metropolitana basilica, stabulum Augiae, fiebat.
Venit, die coeptae vastationis altero, (qui Decembris vicesimus secundus, et postrema Dominicarum Adventus erat,) in templum Regium Pelopius. et in templo, temporis illoipso tunc puncto, Scultetus erat; labori demolientium aras operarum hortator instans, et encomiastes. Is, viso iam eminus Pelopio, libertatem veritus oris cius; actutum se subduxit. At Pelopius, conspecta tanta passim sacrarum rerum omnium strage, stupefactus pariter, et indignatione maxima repletus; in absentem eadem, quae
profusurus in praesentem fuerat, orditur spuere maledicta. Quae facies haec, (inquit,) tigridis, et non pastoris, animarum? harae sunt ista, lanienaeque, spectacula: non ovilis, et custodum eius, ô, Reformatores! Et vos, filii Belialis, non Ecclesiae; non, Christo fidelis grex, sed Antichristi satellites, et emissarii; Ioannis Sternbergii, toparchae, tumulum, (monstrarat enim hunc ei pedisequus, deturpatum,) quem vestri pedes nec tangere quidem digni sunt, foedare sustinuistis; icone Christi, cruci-suffixi, decussa de marmoris Porphyretici sepulchrali tegumento? qui nescitis, utrum, et ubi locorum, aliquando sortituri sepulchrum vosipsi sitis? in sublimine, pendentes? an, ad Inferos vivi mortuive, cum Abirone, Core, Datane, vel epulone purpurato, descensuri? Non possunt haec esse tam atrocia, nisi praeludia tragoediae, paullo post in luctum exiturae. Dirae te perdant, Scultete nefarie! cum hoc instituto tuo tumultuoso, Superos impugnante! Male faciant tibi, malorum omnium opifices, spiritus, cum Institutionibus, Calvine, tuis! quarum oestro furiati, transeunt homines, in Cacodaemonas; merguntur sacrorum excisores, in Tartari barathrum; vilipenditur, et exinanitur, in conculcatis Crucibus,
pretium Sanguinis IESV Crucifixi. Num odiosae vices hae redduntur, Amori Servatoris? bellum, et furor, in monimenta redemptionis? Sic ibitur ad Astra? (330) rupitque sermonem; et abiit.
Non contentus autem his Pelopius, transiit et in Regiam: et, alloquio statim impetrato Friderici, stomachi bullientis reliquias exonerare, liberrimi vir oris, in nullo pepercit: eadem, ac pleniora, disserens apud ipsum, quae modo sonoris vocibus per omne templum in Iconoclastas eructarat. Fructus alloquii fuit, Friderici nonnulla sui, sed flexuosa, purgatio: tumultuum illorum, in importunitatem Sculteti, retorsio: fragmentorum, ac tabularum, eodem adhuc vespere, properata collectio; totiusque sacrae farraginis, in sacellum Adalbertinum amotae, conclusio: Palatini demum, apud Comitem Turrianum Seniorem, (utpote, Puritanum iam, ipsique concolorem,) in Pelopium querelae, post tergum, et in absentem; ceu tumidum, arrogantem, effrontem, ac sibi molestum: voces semineces, atque serae; quippe, regii respectus pondere, paene iam apud plerosque Subutraquaeos, depretiari coepto. Nempe, sesquimenstruus in
solio Fridericus, iam tunc, non serviebat totus; multo vero minus, totus regnabat.
Pelopius interim, tanto post ad Bavariae DUCEM Maximilianum, cum suis, de Liberate religionis, aliisque, (sicut retulimus,) pactis deditionis, veniens: putavit fortassis, eadem se libertate dicturum apud hunc, et victurum; qua nuper apud novellum regnatorem. Sed, qui mutum sibi finxit agnum, aut vix bidentem; LEONEM, (ut vidimus,) invenit, in hoc Duce, GALEATUM: cuius Vox, per cassidis rictum, paucis, sed horrendum, rugiret.
XCVIII.
Ceterum, durius aliquanto, praecisiusque, sed meritis et ipse suis dignum, a Bavariae DUCE responsum, per eos dies abstulit, miles Fridericianus; qui, quantusque, praelio Montis-Albi supererat; et in Urbe-Veteri Pragae sese colligens e fuga, consederat. Missionem hic, et incolumem sibi, rebusque suis, abitum ex Urbe, DUCIS ab indulgentia rogitabat. Utrumque cum ad decimum Novembris diem impetrassent, et iamiam exituri crederentur; repente mutavere sententiam: et, abituros se, negavere; nisi persolutis sibi, non quidem
ab alio, sed ab iis, qui se conduxissent in arma, stipendiis: id est, a regni Bohemorum Ordinibus, iisve, qui pro Directoribus, interregni tempore, sese gessissent. Decimum octavum iam fluere mensem, ex quo (dictu lacrimabile!) laceris plerique corporum indumentis, magna vero pars, et membris, inani ventre, succiduis genibus et viribus, a quaestore-castrorum argenti nec siliquam (331) acceperint. (332) Darent sibi, qui conduxissent operam suam, Bohemi, quod suum esset: et recessuros se.
Facta sunt ista, dictaque sunt, in area patente, forove, Pragae-Veteris; loco, ceteroquin antiquitus iam, a Drahomirae praesertim temporibus, caedium frequenti simul, et amico. Non respondit his, decori servantissimus, Maximilianus: sed, partibus suis impositis ductori mille peditum Haimhusio, viro, manu linguaque prompto; dici Vultuosis (illis ipsis scilicet, quos superius attigeram, in Friderici caussa nummaria,) praecepit; Erubescerent, ob id invocare ius et tribunalia, cuius eis nulla conveniret Actio. timerent, illius operae flagitare pretium, cuius inire pactionem, neque conductor potuerit,
neque locator: quippe, legitimam adversus maiestatem pugnantis. Nec interesse, Pridemne bellare nefarie coeperint, (uti suamet praedicatione fecerint, ante menses octodecim:) an pronuper; uti nudiustertius adversus Caesarem adhuc in acie stetissent. Quod enim ab ipso statim initio fuerit infirmum, tractu temporis convalescere numquam potuisse; (333) nisi tandem ad facinoris, et ultionis, incrementum.
Haec, et similia talium, Haimhusio dicente, non repressus male-contentorum illorum ardor, sed amplius incendi coepit: seditionis simulacro quodam plerisque furiose legatum DUCIS cingentibus, et incluso minaciter instantibus; clamosissimo quoque vociferante, Vel numquam Pragis se, vel stipendii compotes, excessuros. Id si nemo numeraret: ius ergo sibi copiaque fieret, impetum in eorum aedes, et arcas ac possessiones, faciendi; quorum auspiciis, ac delectu fideque, militassent. An latere se, quibus Urbium-trium vicis ac regionibus Turrianus, Bercka, Raupovva, Schvvambergius, habitassent? Ab his se, non spolia, sed debita, repetitum ituros.
Sensit Haimhusius, (in corpore, firme
collecto, firmioris vir animi,) minarum fore, contra minas, non iuris, certamen. Terrentes igitur, urgere graviore terrore coepit: ac, Si primo sceleri placet (inquit) addere scelus secundum, et impudentius: qui nomen Regis, Caesari, (quantum in vobis fuit,) semel eripuistis, alieno sacramentum dicendo; sane nunc audete, res etiam eius, ac fortunas, diripere. Quid enim hinc auferetis, inquieti turbatores, quod non Ferdinandi fuerit, et antea, iuris dictione suprema Principis: et post haec, a triduo proximo, redierit ad eum, iure Victoriae? cuius vos gloria palam excidistis. Et alioqui, wediusfidius! si, suo Caesar ultro iuri cedens, depraedandam militi Pragam dare decrevisset: eccui daturum aequtus aestimaretis? illine, qui contra se tulit arma, potius, quam ei, qui pro se? Duos inter exercitus, utrum, capere laboris sui fructum exspoliatione, par futurum esse censeretis? Victorem? an victum? Vos Victi, (milites,) estis. Vae victis! nisi quiescetis. Vos Monte cessistis, et campo: cedite proin (et hoc ocius!) etiam Urbibus his. Sufficiat, beneficio mei Principis, relicta sua cuique vita, suus spiritus, et sarcinula. migrate! Quod si recusatis adhuc: qui
numerari vobis stipendia contenaitts; prius, (amabo!) legiones turmasque nostras, superstites: deinde, copiolas vestras, numerate. Duorum exercituum, utrum censebitis praevaliturum, ad alterum extrudendum?
Perterrefecit Haimhusius, constantia sermonis, ac minarum, attonitos: ut, soluto sensim circulo, Se, dicerent, Crastini diluculo futuros in arbitrio Bavariae DUCIS: et egressuros. Nec fefellerunt (334): egrediente mane, sine stipendio, sine spoliis, et peculio, rerum omnium indigo, macilento, confectoque curis, agmine; rogitante, non sine lacrimis intimis, Quorsum nunc trent, et unde victitarent? turba, (summatim,) ter miser abili: nisi, quod utique, sectarum omnium e colluvie mixtum, velut armentum erant: et pecus, in novam quandam victimam aliam, ad Mansfeldium Pilsnam, aut ad Francum Taborem, primo quoque tempore transiturum.
XCIX.
Gesta sunt haec, ad diem Novembris decimum, et undecimum. Ex quo fere tempore, cetera pleraque difficultate minore procedere visa sunt; ad statum rerum, in urbe regia, regnoque, debitum in
ordinem redigendum. Militaris hostium amota turba, civili, Sacrorumque, tranquillitati reducendae, planiorem straverat viam. Vix igitur e conspectu Pragae digressis purgamentis iis, (335) deditioni paratissimae tres illius Urbes, ad Regiam evocatae; renovare, triennio iam ante dictum Ferdinando, sacramentum iussae sunt: arma ponere, tradereque (336): nuntium dein remittere, quibusvis, adversus Ferdinandum ictis, foederibus; non alium denique, praeterquam Caesarem, agnoscere, vel in posterum agnituros, Bohemiae Regem, vocibus, atque scripto, publice signato, profiteri. Nihil horum detrectarunt: ac, ne quidem ullius Pelopiani nudiustertiani postulati, Super Immunitatibus, et Amnestia, mentione subillata, vel interspersa; bona fide iurarunt: suggerente praesertim per internuntium illis Maximiliano, Conditionibus, apud armis-validiores, nullum esse locum; qui fuisset utique futurus, rebus nondum ad certamina deductis, aut manu conserta diiudicari coactis. In summa! Caesaris deinceps, non Caesaris-vices-obeuntium, in arbitrio situm fore; Quid, aut indulturus esset, aut abnuturus.
Quod porro responsum a DUCE Bavariae tres Pragae tunc abstulerunt; eidem non fere dispar, duodecimo Novembris, et insequente biduo, per partes nucn, alias autem et universi simul, asportarunt Ordines regni; Barones, et equitum auratorum Nobilitas: maxima sui parte, non accitu DUCIS, sed ultro se conglobans, et ad reverens manuum eius osculum, (337) et ad imperium accipiendum, ac mandata faciunda. Quorum omnium verbis, et mente, viceque, tunc quoque, duodecimo mensis eius die, Pelopius loqui non refugiens, quantumvis ante triduum perstrictus a Maximiliano; privilegiorum, libertatis-religionum, et impunitatis admissorum, postulata prima penitus intacta praeteriit: delictaque submississime fassus, ac deprecatus; in reliquum, pro se, proque ceteris universis, obsequium Ferdinando soli, tamquam Regi, successionis etiam praerogativa legitimo, (338) spopondit: die stato iuravit: pacta foederum extero~rum eiuravit. partem demum orationis illam, qua scelus rebellionis, agnitum, detestabatur, lacrimis etiam tunc, (uti nuper,) haud aspersit magis, quam
interpolavit. Paenitentem agnosceres; et adeo dignum denique, cui molliter Zelus Maximiliani responderet: si per omnia Pelopius Romano-Catholicum se, quam Utraquaeum, declarare maluisset. VOLEBAT DUX religiosissimus, ad quandam Pauli normam, OMNES ESSE, SICUT SE IPSUM. Volebat, ac probabat, Ecclesiam, et doctrina passim Unam, et sacrorum ritu Concordem. Boam Pelopii videbat indolem. sed Bonum, cum Philosophis, probabat id, quod esset ex integra caussa: malum, norat, e quovis esse defectu, dissensu, contumacia; quae Calixtinis infixa domesticaque sunt. Itaque Pelopio, Statibusque, respondere suismet, (uti nuper,) verbis praetermittens; regessit tamen et iis, et se, digna, vocibus placidis, ore Ioannis Christophori Preysingii, Landishutani Regiminis, et tractus, Administratori. recantantes rebellionem, indulgentiae Caesaris remisit. Sacramentum interea sibi, quoad cetera Caesar ipse decerneret, tamquam vices obeunti Caesareas, dici nuncuparique iussit. Autographa foederum, cum Austriis Super-Anassinis, cum Silcsiis, Moravis, geminis Lusatiis, et Hungaris Gaborianis,
initorum, tradi, rescindique. Regni Coronam, cum ornamentis Insignium ceteris, a Friderici ministris nudiusquintus in Curiam Urbis- Veteris translatam, ad Divi Wenceslai, Regiamque Sacrorum arcem, reportari. Comitem Bucquoium, ac Principem Liechtenstenium, eius reportationis curae praesidere. (339) quod hi munus accurate mox expleverunt: octo cistis grandibus, supellectilium eiusmodi refertis, ad basilicam revectis; et interim reserata tantillo temporis ipsa basilica; quam ad eum usque diem, (prius a se profanatam,) Orthodoxis clauserant Calviniani. Quibus ipsis Sacrorum hostibus (ut tunc erant) vice nunc versa, suspendebantur suae factionis exercitamenta publica, Contionum, cantilenarum, rituum; Maximiliani mandato (340): cum, eiusdem tamen dissimulatione pacifica, Protestantium interim, et Calixtinorum, coetus inoffense congregari pergerent; Catholicorum autem pietas, eiusdem opera manuque, locis omnibus restitueretur. Sacerdotio quoque Pragensium universo, mane quodam, (341), simul congregato, Victoriamque Maximiliano gratulanti, spes certa facta; reditus suos,
et adempta sibi bona, recuperandi. Purgandis praeterea, liberandisque, rebellium peste, Bohemicis terris, adhibita cura; ne, Pilsnae vetus insessor, Mansfeldius, fieret aeternus possessor: cum finitimorum inextirpabili clade. missae quoque, cum militum aliqua copia, contra Taborem, et Hermannum Francum, (illi rebellium praesidio praeesse perseverantem,) machinae curriles, grandiores: quae loco quatefacto deditionem exprimerent. Dimissi, super haec, cum mandatis oboedientiae veteris, et ostentatione virium armatarum, circum urbes, arces, et oppida potiora, legati; redegerunt ad obsequium, Sazium, Schlanam, Cadanum, Prilam, Commotoviam, Schlackenvvaldam, Kuttenbergam. (342) Quibus omnibus iam anteverterant, sui deditione, Launenses, ante pugnam Albimontanam: post pugnam autem, quarto mox die, Bohemobrodenses; praesidium sibi militare rogitantes, adversus commilitonum iniurias, ac direptiones; incustoditis hinc illinc incubituras. (343) Responsum est, clementia DUCIS, omnium ordinum mortalibus benigne: factum (quoad eius fieri potuit) abunde, quod promissum.
largitiones immunitatum, et earum stabilimenta, Caesari, temporique, reservata: prudentia moderationeque DUCIS; qui, gladium in sua tunc, Iura vero semper in Caesaris esse manu, meminisset.