21 June 2005 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check

LIBER SECUNDUS DE REDITIBUS PUBLICIS EXTRAORDINARIIS.

CAPUT I. DE OPIFICIIS PUBLICIS ET EXinde reditibus.

HAEC de Ordinariis reditibus: Sequuntur Extraordinarii reditus publici, qui interdum urgente causa necessitatis usum habent.

Solent autem interdum extra ordinem à principibus vel rebus publ. usurpari quaedam Opificia et Artificiamehranica, inprimis sublimiora ad reditus publicos conficiendos.

AERarii necessitas interdum exigit, ut etiam Principes quasdam quaestus artes privatorum imitentur. Quaetes veniam eo magis meretur, quod bono publico, si quid iniqui inesse videatur, vicissim compensetur. Utiautem ad quaestum prinatorum agri, opificia et mercatura potissimum expediunt: Ita quo que cultum agrorum instituit (ut dictum est) princeps, et opificia quaedam sibivendicat suis sumptibus, nec non mercaturam rerum quarundam, inprimis maritimam exercet, et Monopolia quaedam sibi reservat, ut et bono publico et privato mutua vice prospiciat. Ad quos tamen modos principem lento pede transire decet, nec nisi ex causa urgente, quaesaepe legem non patitur. Sunt enim eiusmodrmunia regulariter civibus deputanda, quibus victum et amictum quaeritent et quaestum faciant: Principes vero destinatis vectigalibus et collationibus, aliisque regiis reditibus contenti vivere debent. Nisi tanta sit aerarii ionopia, ut aliunde sublevari nequeat, quam hisce mediis communibus, quae regulariter civibus competunt: et principe aut rep. indigna. Sed quid non necessitas? Ingens telum, quae legem non habet. l. 1. et ibi Dd. de officio Cos. et ex illicito licitum facit. c. remissionem 1. q. 1. c. sicut de consil dist. 5. l. qui potuerit. de manumiss. testam. late Coler. de aliment. lib. 2. c. 7. nu. 42. et 43. Gentil. lib. 2. de iure belli cap. 6. p. 257. Waremund ab Ehrenberg. c. 8. de subsid. regni. p. 120. Arnold. Clampart. de iure dominat. cap. 1. et seq.

Ex genere opificiorum solent quidam Principes sibi pannorum exoticorum


page 12, image: s028

texturam et sericotum reservare iis in locis, ubi eiusmodi artificia ob defectum materiae vel artificum in usu singulaorum non frequentantur. Solent quoque officinas Cupri et ferri sibi reservare, Kupffer vnd Sysenhämmer, in quod maximos oportet sumptus impendi, praesertim iis in locis, ubi abundantia horum metallorum, at penuria lignorum. Adeo ut sumptus hius rei vix tolerare possint vires singulorum. Ita quoque Officinas Vitrorum singulares constituere solent fere ex eadem causa, Glaßhütten. Uti Venetiis, in Belgio et in Germaniae locis passim fieri videmus. Civitatibus vero sunt familiaria Molendina publica, quae à vento et aquis agitantur, Gemeine Stadtmühlen. Item Officinae papyri conficiendae Pappirmühlen, et id genus alia, Baliter mühlen, Brettmühlen, etc. Item fornaces coquendi lateres Ziegelöfen, quae in omni bene constituta rep. necessariae sunt. Quae sane publiciboni gratia insticnumtur, et sumptibus publicis exercentur à magistratibus, nec possunt non multum lucri aerario communi adferre.

Belgae (quod notatu dignum) eiusmodi opificia ad coercendos prodigos, malos et vagos hominaes, nec non mendicos validos et otiosos ad laborem compellendos et libidinem effcenem domitandam singulari modo in carcere quodam publico exercitant: qui (unlgo das Zuchthauß, Item Spinhauß) eo fini instar palarii ampli et spatiosi exstructus est, et cubiculis officinisque diversis ad opficia mechanica opportunis distinctus: Cui otiosi, prodigi, filii immorigeri, et id genus malitiosi includuntur, ut victum labore et manu mereantur: et tandem ad meliorem frugem et vitam regressi, emendatiores et mansuetiores et laboris patientes dimittantur. Unde sane metu huius censurae publicae paucissimi mveniuntur in trivio mendicantes validi, otiosi, prodigi, et id genus inutilia pondera terrae. Cuius mentionem facit Hippol. à Collibus de increment. urb. c. 23. Quamtum vero compendii et lucri ex operibus istorum hominum fisco procuretur, facile conici potest. Sed de hac censura locus erit latius disserendi in Remediis vitiorum Reip.

Videant vero Principes et Resp. ut eiusmodi Opificiis cum delectu et parce utantur: ne dignitarem suam prostituant, et usum industriamque collegiorum Opificum impediant. Quod absque detrimento Reip. non fieri potest: cum Principes rationes et ordines singulorum cum publicis confundere satagunt.

CAPUT II. DE MERCATURA PRINCIPUM MAritima et terrestri.

MERCATURA etiam Principis vel Reip propria interdum aerarium adiuvandum est ex causa. Quae vel esse solet impotentia subditorum, quorum vices subit, quando subditi sunt impares oneri mercaturae,


page 13, image: s029

partim ob magnitudinem sumptuum, partim ob hostilia pericula: vel tenuitas extrema aerarii id requirit.

MIlitibus iure Civili mercaturam interdictam esse, ut ne dum quaestui inhient, arma deserant, passim ex legibus patet. Genera vero adquirendi, Agriculturam, Mercaturam et Opificia plebi Politici assignant. arg. l. 2. de mund. Plat. Aristot. et alii. Proinde Mercaturam, praesertim quaestuosam Principi, vel nobili viro vitio vertunt. Tiraq. de nobilit. cap. 33. et passim. et Scipio Ammirat. lib. 3. discurs. Qua de causa à P. Claudio Trib. pl. lex lata, [Ne quis Senator, aut qui pater senatoris fuerit, possit navi maiori uti, quam 200. amphorarum] Quod illa videatur sufficere ad conductionem fructuum ex agris eius. Nam ut Livius lib. 31. [Quaestus omnis patribus indecorus visus est.] Quod si ergo viris nobilioribus inhonestum est quaestuosa mercatura divitias quaerere, quidni principi, qui se reditu publice assignato sustentare tenetur: et Commerciorum genera privatis relinqquere. Nisi inopia subditorum Mercaturam principibus et reip. non quidem promiscuam et omnem, sed rerum quarundam, aut maritimam, ad cuius sumptus tolerandos subditi impares sunt: Vel alias tenuitas aerarii tanta, ut aliunde, nisi mercatura reditus publici sublevari et resarciri nequeant interdum permittat. Propterea quod necessitas legem non patiatur. Hisce casibus statuunt Politici à dignitate Principis mercaturam non alienam. Lael. Zech. lib. 2. in principe c. 2. p. 224. Nec desunt exempla in sacris et profanis historiis. In sacris Salomonis, qui triennio naves in Indiam mittebat, 1. Reg. 10. v. 22. [Nam classis Oceani pro Rege cum classe Chirami erat: semel ternis annis veniebat classis ex Oceano, asserens aurum et argentum, ebora et simias et pavones.] Item v. 14. [Erat autem pondus auri quod obveniebat Schelomoni quolibet anno sexcentorum sexaginta sex talentorum auri. Praeter id quod obveniebat à public anis negotiatorum et mercaturae aromatariorum: et omnibus regibus Arabiae et proceribus eius regionis.] Item cap. 9. v. 28. [Profecti Ophirum acceperunt inde auri quadringenta viginti talenta, quae attulerunt ad regem Schelomonem.] Item 2. Chron. 8. v. 30. [Misit vero ei Churam per servos suos naves, et servos peritos maris, qui abeuntes cum seruis Schelomonis Ophirum acceperunt inde quadringenta quinquaginta talenta auri, et attulerunt ea ad regem Schelomonem.] Simile quoddam exemplum refert Camerarius in Oecon. Aristot. lib. 2. pag. 22. [Byssantii, ait, in annonae caritate, cum pecuniae inopia laborarent, deduxerunt navigia ex portu. quod cum mercatores iniquo ferrent an mo, usuras persolverunt eis decimas. Qui autem emebant, tunc ab eis ultra pretium ipsum illas decimas exigebant.] Et quid ordines Belgicae, quid Veneti, quid Genuenses, quid rex Hispaniae tentarit mercaturis et navigationibus publicis, in propatulo est. Alias hoc genus statuit rarissimum, et minime dignum Principe Bodinus p. mihi 1016. Neque eo nisi extra ordinem esse utendum Prudentiores consuadent.


page 14, image: s030

CAPUT III. DE MONOPOLIIS PRINICIPUM et Civitatum.

INTERDUM etiam rerum singularium et certarum monopolia Principibus reservari, aut privilegio civitatibus in usum publicum concedisolent.

MOnopolia quidem iure illicita esse, generaliter decisum est in l. un. C. demonop. Menoch. lib. 2. cent. 6. arbitr. cas. 569. (Est enim monopolium ius vendendae certae mercis, quod unus certique homines sibi vendicant permissu Principis, sub onere vectigalis, Gothofr. in d. l. C. eod.) propterea quod ius emendi vendendique sit iurisgentium, et cuique pateat liberum l. 5. de Iust. et Iur. l. 1. de contrah. empt. Nisi tamen civili ratione interdum ius gentium restringi oporteat et coarctari. arg. l. 6. de Iust. et Iur. ob utilitatem publicam et privatam. Quod in arbitrio et prudentia Legislatoris et politici situm est: qui monopolia interdum in rep. certis civibus privilegio concedere potest Stracha in tract. de mercatur. p. 4. Ita enim olim principes ius salis vendendi solis mancipibus esse voluerunt, et mancipum eiusmodi et publicanorum societates et collegia iure comprobata sunt. l. si quis C. de vectigal. et commiss. l. 1. quod cuiusque univers. l. liber homo. 59. §. 1. de hered. instit. l. certam. 12. in pr. l. sed et hi 13. de publ. et vectig. Aristotel. 1. Polit. cap. 11. [Quare et nonnullae civitates hanc sibi viam ad pecuniam parandam, cum eius indigent, muniunt. Assequuntur enim, ut singularem rerum venalium vendendarum facultatem solae habeant, etc. Utile autem est hoc cognoscere civitatum rectoribus. Multis enim civit atibus opui est pecuniae faciendae ratione et talibus rei nummariae facultatibus, generi et domui, atque adeo magis. Quapropter nonnulli ex iis, qui civit at es regunt ac moderantur, hoc dunt axat in rep. administranda provident ac procurant.] Haec Aristot. Sic Regibus Galliae reservatum ius vendendi salis, M. Freher. de monet. p. 48. Et monopolia hodie in Italia licita, Stracha testatur d. loco. Sic quoque Principes privilegii loco Rebusp. concedere ius vini vendendi, Den Weinschanck, et exoticae cerevisiae, frembde Bier einzulegen, usu observamus: Item salis, Saltzverkauff, Lupuli, Den Hopffenkauff vnd Verkauff, Vti Vratislaviae in Silesia privilegio et longa consuetudine sibi solus Senatus ius emendi vendendique lupuli vendicat, quod ceteris omnibus sub poena gravi interdictum. Quod inprimis obtinet, si exinde privatis aut parum aut nihil praeiudicii oriatur. Quod si secus, eiusmodi constitutio et acquisitio ab iniquitate non aliena esset. c. quanto de procurat. Petr. de Anchoran. cons. 3. per tot. et Iason in l. quo minus n. 155. et seq. Decis. Pedemont. 17. n. 18. et seq. Ioan. Copus decis. 59. n. 28. Ita observari videmus quoque, ut quibusdam in locis, Domini ius cerevisiae coquendae sibi arrogent, vti in Bohemia, à quibus subditi tenentur cerevisiam emere. In Germaniae quoque locis reperiti aedificia publica cerevisiae coquendae, Deß Rahtes gemeine Brewheuser. Adde et alia exempla offene gemeine Badstuben, balnea publica, quae locare solent certa pensione. Molendina publica, Zwangkmühlen. An vero iure Domini vel


page 15, image: s031

Senatus cives cogere possint, ut in molendinis tantum publicis cives et rustici molant, discutit lohan. Copus decis. 20. Teuber. p. 1. quaest. 27. Huc pertinet exemplum Didalcis Persae, qui Opifices in castris et caupones et permutantes aliquid penes se habebat omnes, neque licebat horum quicquam alteri exercere ulli. Ioach. Camerar. refer. 2. lib. Oeconom. Arist. p. 34. Item Pytoclis Atheniensis, qui consilium dedit Atheniensibus, ut plumbum Tyrium Resp. à privatis ad se reciperet, eo pretio, quo venibat, nimirum duobus denariis, ut civitas deinde illud venderet constituto pretio denariorum sex. Sed non semper exemplo, verum Iure iudicandum, id est, secundum id quod aequum et bonum est.

CAPUT IV. OLLA FORTUNAE.

EXTRA ordinem quoque possent Civitates interdum aerario imminuto ad inferendam pecuniam uti olla fortunae publica.

QUi tamen modus minus frequens est aut licitus, quippe qui falsi aut fraudis suspicione vix careat: memini tamen eius usum in rep. quadam fuisse. Ratio eius longe differens eft ab Ollis privatis circumforaneorum, qui mille dolis pecuniam à plebe, sub praetextu lucri aucupari et aliorsum extra fines imperii transferre solent. Quas omnibus in locis, et nundinis praesertim, ideo interdictas vellem à magistratibus. Quanta enim fraudulentia et corruptio mercium, Der Gewin, quanta impostura cum schedulis, inspectoribus etiam publicis praesentibus committatur, ipsi norunt, qui in hac techna exercitati, vel saepe decepti fuerunt. Quas propterea quidam in tract. suo de Magia, inter praestigias magicas retulit de quibus etiam libellus scriptus. t. Vom Glückstopff. Huius vero ollae publicae ea ratio, ut interdum laborans Resp. inopia nummorum, ea uti possit, sine fraude tamen et deceptione. Quippe quae merces aureas, argenteas, et aliam id genus supellectilem probam fortunae exponat, ita ut priusquam schedulae trahantur, tota summa iymbolorum aequalium pretio mercium sive rerum ferme ex aequo respondeat, impensis laboris et operae collatis. Et quia postmodum schedulae non nisi publicitus sub dio et auctoritate publica extrahuntur una vice, nemo falli et decipi potest: sed cui sors faveat, lucrum auferat, donec etiam tota summa lucrorum sive munerum successu et continuatione sortium una cum fructu schedularum finiat et desinat, Das die Gewinszettel gleich außgehen mit den Gewinnen, vnd sind sonsten keine blinde Zettel drinnen. Et quamvis quis parum lucri exinde magistratum capturum censeat, attamen modus est talis, qui saltem ex supellectile argentea et aliis rebus ad conficiendam numeratam pecuniam idoneus sit. Qui etiam in Italia inter privatos non infrequens, praesertim si interdum ad merces aequo pretio emendas unus vel alter insufficiens sit, quod plures collatione symbolorum complere et compensare valeant. Adeo ut tandem unus, duo, tres vel quatuor


page 16, image: s032

tantum fortitione lucra consequantur, ceteris frustra fortunam sorti committentibus. Huncmodum, quia in Rep. olim institutum vidi, silentio praeterire nolui nec debui. Sit iudicium et arbitrium de isto penes lectorem: Ego neque suadeo, neque dissuadeo. Multa enim iniqua videntur tempore libero: quae aequa postmodum tempore non libero habentur.

CAPUT V. DE ALCHIMIA.

USUS quoque Alchimiae extra ordinem deficientibus metallis auri et argenti, et premente necessitate Reip. non videtur esse illicitus ad pecuniam.

DE auro et argento Chimico Philosophi non consentiunt. Sunt enim, qui id negant sieri posse. Sunt, qui id quidem fieri, sed mediocri bonitate, quae metallis nativis non conveniat. Sunt, qui factitium aurum ad perfectionem sublimiorem perduci adserere non verentur. Proinde adhunc sub iudice lis est. Principi sive Reip. paenitere ob infinitas impostorum fallacias et praestigias non facile suaderem. Et video mecum consentire Chassanaeum p. 11. consider. 40. ex eadem ratione. De quo etiam accipe iudicium divini Scaligeri lib. 4. Epidorp. p. 202.

Rimaris maga ludibria, Chimicosque folles,
Inflabis et inflaberis. Hos effuge ventos.
Porro fuge deliria Cabbalisticorum,
Quorum labor est decipi et hinc decipere aeque:
Quorum scopus est nil: iter extra omnia quae sunt.
Quorum est animus pensilis à nigra favilla,
A somniolis, nugusati vertice fumi,
In mari serunt que spem, metunt que fraudis umbram.

Cui auctor de figmento pugnae murium et ranarum addi potest, vulgo Froschmeusall. lib. 1. cap. 8. At si artifex reperiretur, qui ad mediocrem bonitatem auri et argenti metalla vilia sciret arte spagirica reducere, tempore necessitatis in suo territorio, Principe haud indignum videretur, defectum aerarii nummis ex factitio auro et argento compensare. Si enim licitum fuit Principibus tempore belli nummos cudere multum imminuta liga: quidni factitiis, ex eadem causa, uti liceat? Cum necessitas id, quod illicitum est, licitum reddat.

Consultius autem et utilius videtur Principi, operam et sumptus ad transmutationem metallorum eorum impendere, quae facilior, certior et fructuosior usu comperta: puta ut ex ferro aes, vulgo Cuprum, reddatur: quemadmodum id in Ungaria beneficio aquae vitriolatae fieri refertur: similiter ut plumbum in aes redigatur, cuius artificii specimen ipsus vidi. Quod maximo cum lucro, si pretium utriusque Saturni et Veneris conferamus, sieri posse videtur ab illis Principibus vel Rebus publ. qui quaeve plumbo abundant.


page 17, image: s033

CAPUT VI. DE VENDITIONE HONORUM, Dignitatum, privilegiorum, etc.

EXTRA ordinem quoque interdum licet Principi magistratus et officia, dignitates et privilegia vendere.

Verum est, quod Comicus ait in Amphitru.
Virtute ambire oportet, non favitoribus.

PRaemium enim virtutis Honor est, qui non nisi dignis et bene meritis conferendus est. Aristot. teste et Imp. in. l. 4. C. de stat. Proinde ambitio in omni bene constituta rep. merito exulare iubetur, arg. l. 1. de ambitu. Principis enim est, diiudicare unum quemque, qui ob dotes ingenii et morum munere dignus sit in Rep. Estque peersona praeficienda muneri, non munus personae: Man muß die Aempter mit Personen versehen, vnd nicht die Personen mit Aemptern, quod D. Augustus Elector Saxon. in ore habuit. Quocirca ius petendi magistratus cum moderamine modestiae et intentione publici boni tantum permissum est in bene constituta rep. Quod ante accurate explorandum est. nam qui petunt officia, sui causa plerum que videntur petere, id est, honoris et emolumenti privati causa. Cum tamen omnia salutis publicae gratia affectari, exspectari, et impetrari debeant munera. Qui enim precibus et pretiis honores obtinent, facili ad omnem animi libidinem ambitionis et avaritiae impetu rapiuntur. Miserrima est, Platone dicente, et Cicerone referente, ambitio honorumque contentio. Quae sane cum detrimento maximo reip connexa est. Etenim suspicionem non effugiunt isti ambitiosi, quin corrumpant et eos, qui deferunt pecunia, et eos, quorum intercessione et opera in petendo utuntur. Quod si iam ambitus muneris inhonestus, et Reip. incommodus habetur: Anne multo turpior et perniciosiot, cum id pretio venditur, emitur? Fieri enim non potest quin pecunia pecuniae lucrandae causa expendatur. Ut ii qui pretio emunt honores, non velint non maximum et turpissimum quaestum ex illis facere. Et quis ardor, aut quod studium virtuti supererit, si omnia venalia habentur? Inprimis principum privilegia et beneficia, quae ab eorum divina indulgentia et prudentia proficisci et dignis conferri debeant. Qua de causa A. Friccius hunc publicum errorem damnat lib. 1. de emend. rep. cap. 18. n. 2. et 3. Item Ioan. de la Madalene lib. 2. polit. cap. 3. Scipio Ammirat. lib. 3. discurs. 8. Iacob. Menoch. cent. 5. arbitr. cas. 401. Ioan. Bodin. lib. 5. cap. 4. pag. 854.

Sunt tamen è Politicis non pauci, qui extra ordinem et tempore necessitatis id licere Principibus autumant: Quippe quae legem non admittat, modo personis dignis et pretio aequabili vendantur. Ad exemplum libertorum, qui patrono pro beneficio manumissionis a)nti/dwron solvunt. Uti etiam vasallis à Domino feudum pecunia data accipere licet. Quamvis enim beneficium gratuitum esse debeat,


page 18, image: s034

attamen et remuneratio quaedam referri potest conferenti gratitudinis ergo, aut ne beneficium cuiquam sit damnosum. Id circo etiam id obtinere arbitrantur in collatione dignitatum et munerum civilium, ut aliquid remunerationis utilitati publicae repensetur. Nec deerant exempla vetera et recentia, si exemplis, non legibus, id est, rationibus agendum esset. contra l. properandum C. de iudic. Apud Byssantios lex erat: Non habendum pro cive, qui non utroque parente cive natus esset. Egentes pecunia scitum fecerunt: Qui altero tantum parente cive natus esset, si persolvisset duodecim milia nummûm, pro cive habendum. Camerar. lib. 2. Oeconom. p. 22. Ita olim Servos in Senatum lectos fuisse testatur Dio lib. 43. [Enimuero (inquit) quia sumptus longe fiebant, quam ante, maiores ac reditus alioquin non sufficientes, minores etiam tum essent propter civilia bella, nova vectigalia quaedam excogitata ab iis sunt, in Senatum etiam asscriptio permulti, non modo è sociis militibusve et libertinis, sed serui etiam etc.] Illudque Commodum Antonin. quoque frequentasse, libertinosque ipsos in Senatum atque in patricios allegisse. Lamprid. in vita eius p. 168. Nonnullis regionem, aliis libertatem, aliis civitatem, multis immunitatem vendidit. Dio lib. 44. et lib. 46. inpr. Idem in Vespasiano: [Cenis pellex Vespasiani, cuius consuetudine Vespasianus maxime delectabatur, cuius causa etiam amximam potentiam et opes innumer abiles (ut creditum est) comparavit. Haec enim multa accipiebat à multis, cum magistratus procurationesque provinciarum et officia militum ac sacerdoti. 1, ipsa quoque responsa Principis nonnullis venderet.] Ita quoque ius civitatis à Messalina et Caesarianis magno pretio ab initio venditum est. Dio lib. 60. Veneti solent patricios iuniores, id est, qui non compleverunt annum vicesimum quintum in senatum adsciscere, pecunia certa soluta, qua veniam aetatis impetrant. Ita quoque apud eosdem pro Nobilitate obtinenda in necessitate publica pecuniam solutam fuisse Sabell. lib. 6. et 7. c. 2. testatur. Lael. Zechius lib. 2. cap. 3. p. 228. polit. Adde Reusner. lib. 1. c. 20. p. 107. ubi plura exempla refert. Pleraque vero officia hodie in Gallia esse venalia in propatulo est, neque extra ordinem, sed iam continua et perpetua ferme lege vendi. Qua ratione quidem regius fiscus ditatur, sed num è dignitate regia, et è rep. sapientes deputent. Hoc tributum ex mercatura honorum, quod frequens in Gallia, turpissimum iudicat ipse Bodin. lib. 6. de rep. c. 2. Iohan. de Magdalene in discurs. polit. post alios. Nostrum sit, hic meminisse, NON QUID ROMAE FIAT, SED QUID FIERI DEBEAT. l. 12. de Off. pro Cos: Necessitate tamen urgente tales modos recte adhiberi. Propterea quod necessitas, magnum imbecillitatis humanae patrocinium, omnem legem frangit, Senec. lib. 9. de Clement. et facl. l. 2. C. de patr. qui fil. suos distra. l. 7. de administr. et peric. tut. tum quod publica utilitate, quid quid incommodi et detrimenti inde emergat, resarciri videatur. Salus enim populi suprema lex esto. Nam ut Levinus Consul Romanus apud Liaium lib. 26. ait: [Resp. incolumis et privatas res facile praestat salvas.] Et Tacit. [Habet aliquid ex iniquo omne magnum exemplum, quod contra singulos utilitate publica rependitur.] Et Plutarch. [A iustitia in paruis rebus nonnumquam abeas, si salvam eam voles in magnis.] Arnold. Clapm. lib. 4. de arcan. rerump. cap. 4. et iura publica ex privatis non aeque decidi Clapmarius recte concludit d. lib. 4. cap. 1. contra Cabotium lib. 1. quaest. Adde Coler. in process. exsecut. p. 2. cap. 2. num. 138.


page 19, image: s035

CAPUT VII. DE FEUDIS VENDITIS ET alteratis.

FEUDA quoque quamvis beneficia commodo et bono publico vendi solent. Modus sane ditandi aerarium honestus et aequus, et hodie frequens.

FEuda beneficia esse etiam pueri, qui aere lavantur, ut Satyrici verbo utar, non ignorant. Sunt enim profecta ex mera benevolentia Domini, et bene meritis concessa, defensionis publicae gratia. Unde recte definiuntur Beneficia fidelitatis. Quorum usus in bene constitutis Rebusp. maximus, ut suo loco demonstrabitur: adeo ut sine feudis et clientelis militaribus Resp. intuta et imperfecta esse videatur. Eo enim ipso, quia beneficia, gratuita esse regulariter intelliguntur. Illudque verum beneficium, quod gratis confertur. Ceterum cum vasallus nihilominus ad mutuam quandam obligationem remunerationis erga Dominum teneatur, prudentioribus et politicis consultum et bene visum fuit, ut vasalli pretium velut a)nti/dwron quoddam dominis rependerent pro seudo concesso. Unde feuda emptitia invaluerunt. Optimam ergo habent occasionem augendi aerarium principes illi, qui novas et liberas ditiones adepti, quas aliis concedunt, pretio quodam dato. Quem modum ut Principe dignum et Reip. utilem consuader prudentissimus Ammiratus prae aliis lib. 3. discurs. cap. 8.

Huc quoque spectant illa feuda, quorum successio ad feminas extensa Das Lehen zu Erbe gemacht, vel alias natura mutata est pensione vel honorario interveniente. Uti in Lusatia superiori vasallis licet vigore privilegii impetrati de feudis libere disponere, vulgo mit dem Lehen zuthun vnnd zulassen haben jederm änniglich vngchindert.

Huc quoque pertinet illa cautela, qua civitatibus licitum est feuda comparare, modo caducitatem (quia civitas non moritur) summa pecuniae à Domino redimant, Das sie vor die Lehensfälligkeit eine stadtliche Summa Geldes geben. Item laudemia. et si quae sint alia compendia ex feudis.

CAPUT VIII. DE COLLATIONE SUPELLECTILIS Principis, aut Primorum Reip.

URGENTE necessitate solent quoque Principes et proceres Reip. suam supellectilem auream vel argenteam exponere, et conferre publico bono.

OPtimo sane exemplo optimorum Principum, inprimis M. Antonii Philosophi, de quo Iul. Capitolin. [Quum autem ad hoc bellum omne aerarium exhausisset


page 20, image: s036

suum, neque in animum induceret, ut extra ordinem provincialibus aliquid imperaret, in foro D. Traiani auctionem ornamentorum Imperialium fecit, vendiditque aurea pocula et crystallina et myrrhina, vasa etiam regia, et vestem uxoriam sericam et auratam, gemmasque etiam, quas multas in repertorio sanctiore Adriani repererat: et per duos quidem menses haec venditio celebrata est, tantumque auri redactum, ut reliquias belli Marcomannici ex sententia persecutus, postea dederit potestatem emptoribus, ut si quis vellet empta reddere atque aurum recipere, sciret licere: Nec molestus ulli fuit, qui vel non reddidit empta, vel reddidit. Traianus etiam Imp. cum pecunia egeret, magnum numerum vestium, mult aque vasa argentea atque aurea, et reliquam supellectilem, non modo de privatis suis, sed etiam de principalibus rebus, multa etiam praedia, multasque domos, atque in summa omnia, praeter eae, quae necessaria erant, vendidit. Neque vero in pretiis harum rerum sordidus, sed in hoc ipso benignus erga multos et liber alis fuit, Dione referente. Sic quoque Nerva Imp. Romae designato, deinde pleraeque statuae Domitiani argenteae atque aureae (quippe odio apud omnes erant) sublatae ac dissipatae sunt. Ex quibus grandis pecunia redacta.] Dio in Nerone. Ita olim Senatores Romani aurum, argentum et aes signatum contulere, teste Livio decad. 3. lib. 6. p. 142. [Magistratus (inquit Levinus Cos.) Senatui et Senatus populo sicut honore praestat: ita ad omnia, quae dura atque aspera essent subeunda, ducem debere esse. Si quid iniungere inferiori velis, id prius in te ac vos si ipse iuris statueris, facilius omnes oboedientes habeas. Nec impensa gravis est, cum ex ea plus, quam pro virili parte sibi quemque capere principum videat. Itaque ut classem habeat, quam ornare volumus, populus Romanus, privatos sine recusatione remiges dare, nobismet ipsis primum imperemus: aurum, argentum, aes signatum omnes senatores crastina die in publicum conferamus: Ita ut annulos sibi quisque et coniugi et liberis, et filio sibulam et quibus uxor filiaeve sunt singulas uncias auri pondo relinquat. Ceterum omne aurum, argentum, aes signatum ad triumuiros mensarios deferamus, nullo ante SC to facto, ut voluntaria collatio et certamen adiunandae reip. excitet ad aemulandum animos primum equestris ordinis, dein reliquae plebis. Hanc viam multa inter nos collocuti invenimus. Ingrediamur Diis bene iuvantibus. Resp. incolumis et privatas res facile salvas praestat. Publica perdendo, tua nequiquam serues.] Haec Livius. Unde animadvertimus hanc collationem Principum aut Procerum populi incitamento esse etiam privatis, ut sua sponte conferant. Hac collatione à locupletibus militibus facta Rex Zenottus captus redemptus fuit, ut refert Albert. Cranzius lib. 2. Vandal. cap. 33. Rolbag. in praelud. certam. mascul. foem. n. 46. Plura exempla vide apud Valer. Max. lib. 7. c. 7.

CAPUT IX. DE ALIENATIONE ET OPPIGNORATIOne partium sive ditionum Rei pub.

INTERDUM etiam Principi licet tempore necessitatis aliquid de terra regni sive Reip. alienare.

HOc an Principi liceat, à ICtis et Politicis hinc inde ventilatur. Communis tamen opinio est, Principem Imperii res abalienare non posse. Hae enim


page 21, image: s037

non magis quam pattimonium privatorum exinaniri aut eviscetari debent Arnold. Clapmar. lib. 5. cap. 12. Ceterum necessitas publica legem non patitur, adeo ut et Principes de patrimonio regni aliquid alienare possint, vel saltem oppignorare. Ita apud Byssantios cum ex incolis quidam foenore collocassent pecunias oppositis bonis, neque esset, unde illae persolverentur, scitum fecerunt: ut qui tertiam partem debiti seu pecuniae mutuae, tributi nomine conferret, bona illa tamquam propria retineret. Camerar. in Oeconom. pag. mihi 22. lib. 2. Idem de Hippia Atheniensi, quod eminentia in superioribus partibus aedium, et proiecta in publicas vias, itemque scalarum gradus et praemunita vestibula, et ianuas, quae aperiendo extrorsum vertebantur, vendidit. Emebant igitur haec illi praediorum Domini, et ita copiosa pecunia collecta est. Adde Reusner. ubi plura exempla refert lib. 1. cap. 20. p. 106. Et quia plerumque lege imperii cautum est in bene constitutis regnis, ne absque consensu Ephororum sive Ordinum, vulgo Der Stände, Princeps seu rex aliquid alienet aut pignori opponat de terra regni: Ideo consultum hic est Principi, ut id faciat cum consensu eorum. Cum alias oppignoratio aut alienatio parum valitura sit: Quippe contra legem regni facta, quae et iuramento regis et procerum plerumque est confirmata. Vide Pruckm. in §. soluta potestas. Petrum Heigium part. 1. quaest. cap. 19. Choppin. de doman. Franciae lib. 2. c. 1. Innocent. Gentil. de regno pitheor. 1. Bodin. 1. de Rep. c. 9. et 6. c. 2. Hotom. de Iure success. regni c. 1. et in Francogallia c. 8. 9. 20. Vasquium Coppium, etc.

CAPUT X. DE PROFANATIONE RERUM sacrarum.

QUIN quod etiam extrema necessitate urgente profanare liceat res sacras.

REgula est, Quod Deo semel dicatum, amplius profanari non possit et in usus humanos transferri. Ceterum Bonum publicum et necessitas longe aliud suadent Exempla in sacris adsunt. David cum periclitaretur fame, non veritus est comedere panes propositionis, neque sacerdotes id renuerunt, cum alias nefas esset panibus illis vesci, exceptis sacerdotibus et Levitis. Et alia in libris regum et Chron. passim occurrunt. Refert exemplum Valerius Maximus lib. 7. c. 6. aurea atque argentea templorum ornamenta, ne militibus stipendia deessent, esse conflata. Et Cuspinianus de Heraclio Imp. scribit, eum cum neque copias, quae hostibus pares forent, neque pecuniam haberet, aurum et argentum ex Magno templo Constantinopolitano et aliis sacris aedibus mutuatum signasse pecuniam. Idem de Petro Arragon. Rege lib. 11. 202. Hispan. Idem de Ferdinando arragonio Rege Neapolitano Pontanus refert lib. 2. belli Neapol. et de Papa Clemente VII. Iovius in Pompeio Columna. Ita Fridericus Aenobarbus cum premeretur inopia,


page 22, image: s038

commeatus et loca sacra invasit, postea Episcopatus illorum insigni et ampliori beneficio remuneravit. Frisingens. Arnold. Clapm. lib. 4. cap. 22. Latius vero hoc ius deducit Covarr. lib. 3. resolut tom. 2. cap. 14. n. 7. p. 2. Roland. à Valle cons. 80. num. 11. p. 3. Menoch. de arbitr. iud. q. lib. 2. centur. 2. cas. 112. num. 31. textus est in l sancimus C. de SS. Eccles. c. cum aurum. q. 12. Ioh. Copus decis. 59. n. 23. Ioh. Harprecht t. de rer. divis. Rancinius de iurib. princip. lib. 6. cap. 22. fol. 288. Andr. Knichen de iur. superior. c. 4. num. 399. Refert Camerar. in Oeconom. lib. 2. Quod Byssantii in pecuniae penuria publicos lucos et loca sacra vendiderunt, Fructuosa quidem ad certum tempus, sed infructuosa ad proprietatem perpetuam. Itemque ea, quae sodalitates possidebant, et quae ad sacra gentilitia pertinebant cum alia, tum in agris privatis sita. Nam haec magno emebantii, quorum reliqua erat possessio. Sodalitiis autem tradebant publica alia, quae erant circa gymnasium, aut forum, aut portum, nec non forensia loca, ubi aliquid vendebatur. Praeterea salinas maris et salis mercaturam.

Sed ad hosce modos extraordinarios princeps vel resp. non nisi extrema et inevitabili necessitate prosiliet. Quin quod etiam ère publica sit in hisce modis urgente necessitate delectum habere, qui honestius et utilius, adeoque cum bono publico, eo facilius admitti et excusari possit. Estque hîc inprimis regula Iuris ob oculos habenda: Non quod licet, nec quod expediat, semper honestum esse. Si tamen interdum ob telum necessitatis ab ordinaria via exorbitandumsit, accuret princeps, ut id publica et communi utilitate repensetur, etc.

Finis libri secundi.


page 23, image: s039