10 June 2005 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check


image: s001

OPERAE HORARUM SUBCISIVARUM, SIVE MEDITATIONES HISTORICAE, AUCTIORES quam antea editae. Continentes accuratum delectum memorabilium Historiarum, et rerum tam veterum, quam recentium, singulari studio invicem collatarum, quae omnia lectoribus et uberem admodum fructum, et liberalem patiter oblectationem afterre poterunt. CENTURIA PRIMA. Una cum Indice locupletissimo. PHILIPPO CAMERARIO I. F. IURISCONSULTO, ETREIPUB. NORIcae a Consiliis, auctore. Cum gratia et Privilegio Caesar. Maiest. ad decennium. FRANCOFURTI, Typis Ioannis Saurii, impensis Petri Kopffii. Anno M DC CII.


page 2, image: s002

VOTUM ET DEDICATIO AUCTORIS. C. S. S.

COGITATIONES, CONATUS, LUCUBRATIONES, LABORES, OPERAE, ET RELIQUA, QUAEIN HOC LIBRO SUBCISIVIS HORIS COACERVATA CUMULATAQUE SUNT, HAEC OMNIA POTISS. PUBLICO BONO DEINDE PACIS, QUIETIS ATQUE VERITATIS, BONARUMQUE ARTIUM ET PARTIUM, NEC NON HISTORIARUM STUDIOSIS INGENIIS DEDICATA CONSECRATAQUE SUNTO. QUAELIBAMINA, SI REI PUB. USVI, ET EIV SMODI HOMINIBUS INSTAR PABULI ANIMI GRATA ACCEPTAQUE FVERINT, ET EX IIS NON SOLUM DELECTA TIUNCULAM, PROPTER VARIETATEM RERUM, ET SIMILITV DINEM HISTORIAR UM INVICEM COLLATAR UM; SED ETIAM NONNULLAM UTILITATEM HAUSERINT PER CEPERINTVE; EX VOTO AUCTORITATUM CENSEBIT. SIN SECUS, EA OMNIA, QUAE IN HOC LIBRO CONGESTA CUMULATAQUE SUNT, PER FANT POTIUS, DELEANTUR, IRRITA INFECTA QUE SUNTO. HAEC SUNT PRAECIPVA DESIDERIA ET VOTA AUCTORIS: QUAE SI RATA FVERINT BENE ACTUM EST, ET IRE LICET AD INCHOATAS SIMILES OPERAS DEXTRIS ET FELICIBUS AUSPICIIS ABSOLVENDUM. SIN IRRITA, INTERMITTUNTOR, ET COEPTA TINEIS PASCENDIS SEPONUNTOR.


page 3, image: s003

AUCTOR LECTORIBUS ET TYPOGRAPHIS S. D.

HUNC librum auctori eius ideo OPERAS HORARUM SUBCISIVARUM, SIVE MEDITATIONES HISTORICAS appellare visum fuit, quod velconfectis, vel sepositis suis laboribus, plerumque propter gravitatem rerum et negotiorum, hac turbulenta tempestate, iniucundis, et molestis, quos in suafunctione saepenumero sustinere cogitur, non nihil defatigatus, et nauseabundo similis, adhistoricorum libros varios, sed utilissimis confugere, et veluti adulto vere, in pabulo amoenissimis et fragvantib arboribus, plantis et flosculis, veferto, animum suum, quemadmodum PABULO quodam, reficere, ex iis iucunda, memorabilia, et utilia decerpere, atque sicut apiculae flores in alvearium suum, aggerere, et comportare: tum ea, quae ex aliis audivit, velipse vidit, cum veteribus,


page 4, image: s004

et vicissim antiquiora cum recentioribus, non absque peculiari animi volupt ate, conferre solitus sit; Non secus M. Cicero, considerationem et contemplationem in naturae secretis, apposite atque luculenter, NATURALE QUODDAM ANIMORUM INGENIORUMQUE QUASIPABULUM, appellat. Absoluto itaque et edito ante aliquot annos primo volumine, in centum capita distributo, licet interieclo tempore ulterius in decerpendis, et pertexendis elegantissimis, et suavissimis historiarum flosculis, subcisivo tempore, sicut coepit, animum quandoque defessum oblectare, pascere, et recolligere perrexerit et omnibus modis alteram centuriam pertexere et in lucem edere, conatus fuerit: tamen hucusque ob molem et cumulum negotiorum publicorum, et privatorum, tantum temporis et otiisurripere concessum non est, ut inchoatam totam absolvere et voti sui compos fieri potuerit. Quoniam autem id, quod paulisper differtur non penitus auffertur, cumprimus partus subcisivus satis prospere cesserit, paulo post secundus, vel deinceps tertius, atque forte plures, sivita et otium auctori suppetet, adiuvante DEO, sub singulis ceturiis subsequentur. Siquidem teste Thucydide, Similia accidunt donec manet eadem hominum natura:


page 5, image: s005

aliâs aliquanto mitius, aliâs aliquanto atrocius, ut ferunt circumstantiae. Quarenon solum lectores rogatos vult, ut sicut in prima, ita etiam in hacsecunda editione, quae nonnullis im locis auctior, (utinam non tam multa typographica err ata relicta essent) reperietur omnia candide et sincere, seposito felle et acerbitate animi (talis enim in hoc toto opere mens et voluntas est auctoris) interpretari, aut sifortasse errata deprehenderint, ea amanter notare, corrigere, et meliora suggerere velint: sedetiam typographos fideliter monet, ne es invito atque inscio, neque has suas lucubr ationes latimas, neque ab alio quopiam (sicut passim nunc, quam recte iudicent aly, fieri solet) in vernaculam nostram linguam translatas, veluti supposititium partum praelis veltypis suis subyciant. Hoc enim sifecerint, et haec monita neglexerint, caveant diligenter et attente, ne operam, laborem, et impensas, cum iactura perdant, et frustra collocent. Etenim daturus tunc operam esset, ut haec altera editio primae centuriae, paulo post luculentior, et tersior in lucem prodiret: praeterea ipsemet translationem Germanicaminchoatam mature absolverenon esset intermissurus. Porro, sicut non licet neque honestum est, prohibente alicuius rei domino, alium, non


page 6, image: s006

concessa potestate, eamperimde ac sisua esset, pro libito usurpare: ita spe gloriolae, vel lucelli, alys attibuta et concessa pensa veluti surripere, et sibimet aliena, quasi propria, privata auctoritate, asscribere, reprehen sione non caret.

Alterum est, quod scire vult auctor Lectores, epistolam sequentem adse, ageneris nobilitate Illustri, et eximio, magnoque iudicio et experientia rerum praedito Viro, Iohanne Bernardo Bonifacio olim Marchione Oriae, quae fuit veteribus pars Iapygiae, quum Noribergae ex frequentibus peregrinationibus, seserecolligens diu sane subsisteret, et eum saepius familiariter inviseret, atque de hoc opere tunc temporis inchoato potius quam absoluto inter sese conferrent, humanissime scriptam, non iactantiae, vel gloriae captandae causa huic operi insertam (novit enim, et sibi probe conscius est, ea, quae illi in commemorata epistola praeconia insignia et laudes attribuuntur, ex abundanti studio et amore scribentis potius profecta esse, quam tenuitati sui ingenii convenire) sedideo eam edit am esse, ut ex illa rectius cognoscatur, quo pacto cum iudicio et utilitate historiae legendae, et in usum recte sint transferendae: tum quoque ut vonstaret, se non sponte, sed


page 7, image: s007

precibus et monitys magnorum virorum adductum esse, ut hoc suum opusculum, nondum suis partibus et membris, sicut parfuisset, absolutum, et expolitum, superioribus annis in liscem prodire pateretur. Eamque obcausam et alteram epistolam Nobiliss. et dignitate atque virtute reverendi et praestantiss. cuiusdam Viri, suppvimere noluit. Cui adiecit nunc tertiam quoque Generosi et praestantissimi cuiusdam, Baronis, continentem multa lectu digna licet, is laudes sibi in ea attribut as non agnoscat.

Postremo suas peculiares rationes habuit, quaremaxima ex parte, non solum verba historicorum genuina retinuerit, et huic operi inseruerit, sed etiam nonnumquam ex aliorum sententys et verbis propemodum totum caput veluti caemento conglutinaverit. Ex quibus non postrema ratio haec est, ut hoc modo non tam suspicacibus, qui dubitarent defide historiarum, omne dubium allegatis auctoribus eximeretur, quam cupiditati illorum, qui auctores citatos, vel peregrinando in promptu non haberent, vel obstantibus negocys gravioribus eos legere impedirentur, denique illis, qui iis omnino carerent, et nihilominus ex fontibus


page 8, image: s008

nativis res gestas et ctiones inter legendum simul haurire et cognoscere satagerent, breviori compendio subveniretur. Lege igitur O BONE, et interpretare ea omnia candide atque superbis lividis et male feriatis affectibus et morsibus amotis, dextre atque sincere iudica, sicut deteipso, siloco auctoris esses, alios iudicare expeteres. Non enim obscurum est, hoc saeculum nostrum praeter modum scatere (dolendum sane) accusationibus, delationibus, calumnys et obtrectationibus occultis et manifestis eorum, qui secundu Pindarumys veluti ipsonio, sese pascere et oblectare solent, et hacratione gravit atem et auctorit atem aliquam (ahquam umbratilem et parum diuturnam, invisamque omnibus bonis) sibi acquirere prae reliquis student. Velut ille apud Comicum conqueritur, Multis in quaestu est thesaurus stultis in lingua situs, ut quaestui habeant male loqui de melioribus.

Hanc monitiunculam si secutus fueris, votum pro te, quicumque sis, facit auctor lubens, ut hae Subcisivae operae, vel horae, denuo editae, tibi instar PABULI ANIMI utiles, iucundae et volupt ati sint, utque tibi tuisque, bene et feliciter, omnia tua coepta, eveniant, non secus ac sibimet ipsi. Valete.


page 9, image: s009

SEQUUNTUR EPISTOLAE TRES, EX AUTOGRAPHO DESCRIPTAE, QUARUM MENTIO FACTA FVIT IN Praefatione.

Ad Clarissimum, doctissimumque I. C. Philippum Camerarium.

MAGNUM istud ingenium tuum, singularemque prudentiam, PHILIPPE CAMERARI, mirari satis non queo, nec uti parest laudare. Nam quum magnis negotiis semper sis occupatus, quae ob Reip. huius amplissimae munus tibi delegatum sustines: si aliquando modicum quid otii, vel, ut verius loquar, respirationis tibi conceditur, subcisivis operis, ut aiunt, illud non in corporis cura, non in reliquis voluptatibus, deliciis queve, ut plerique solent, con sumis: sed in amoenissimos Musarum hortos divertens, perque illos spatians, colligis hinc inde, quasi sedula apis varios, iucundissimosqueve flores. ex quibus mel conficis, aliorum gustui quale, nescio, meo certe et dulcissimum, et suavissimum. Sic ctiam faciebat olim noster ille: verum tanto tu utilius, quanto ea, quae tractas, iis quae ille tractabat, sunt praestantiora. Quamquam numquam inficiabor illius pa/rerga esse mirifica, sed cum tuis nullo modo comparanda. Ille enim dulce potius, quam utile quaerebat: tu vero omne tulisti punctum, qui utile, ut Flacci nostri verba usurpem, dulci miscuisti, ex quo lector et delectatus recedat, et monitus:


page 10, image: s010

atque hoc profecto meritissimo. Est enim historiae cognitio adeo humano generi necessaria, ut sine ipsa ambigo an ipsum humanum genus posset subsistere. Non heîc recensebo, quid de hac Aristoteles, Isocrates, Cicero, aliique viri doctissimi censuerint: non item nostros pios commemorabo. Eusebium Caesariensem, Hieronymum, Orosium, tum ex recentioribus Bedam, aliosque complures, qui hac in palaestra magno cum fructu, nec minore gloria desudarunt. Sacrosanctos dumtaxat libros adferam in medium, in quibus et mundi promordium cognoscere fas est, et Dei excelsissimi arcana, tum et ipsius Filii ortum, vitamque et gesta. Cuinam isthaec omnia debemus, nisi historiae: Nam si non exstitissent,

Tradidit axcano quaecumque volumine Moses:

si non reliqui veteris, novique foederis fuissent scriptores, ignota prorsus nobis cuncta essent, et abscondita. Itaque quantum historiae debeamus, facile quilibet cognoscit, modo mentem habeat hominis. Quum igitur nunc in hoc ludo te exerceas, totusque incumbas: non est obscurum, rem te facere, ut aiebam, et praeclaram nimium, et admodum fructuosam. Nam elegantissimo inventu, quae apud graves historicos sparsa reperiuntur raea, seria, magnique momenti, reperisti: eaque postea collecta in penum retulisti tuum. Neque hoc contentus quae similia erant, et ut Graeci dicunt para/llhla, miro artificio et iucunditate coniunxisti: ita ut lector ab eorum lectione satur numquam, avidus semper sit discessurus. Quod opus quanto desiderio omnes docti exspectet, pluribus dicerem si unus ego ex iis essem, Imo et provinciam hanc perlubenter caperem, ut tamqua eorum scilicet legatus agerem tecum, teque vehementer orarem, vique iusta quidem, et honesta cogerem ad edendum. Verum quum is ego sim, qui nullo pacto inter doctos, vel minimos etiam debeam numetari: ab hoc onere, quamvis invitus, desisto: illud cedens viris disertis, eloquentibus que, qui te


page 11, image: s011

verissimis rationibus co adigant, ut nullo modo possis denegare. Vel potius tibi ipsi hoc onus imponam: nam quum tu is sis, qui summam virtutem summa cum humanitate coniunxisti, utrique summopere detraheres, si non faceres. Nam probi hominis est, homines quantum potest iuvare: humani autem etiam magis: ita ut si non faceret, neque probus vocari, neque humanus ullo modo mereretur. Tu ergo haec etiam atque etiam cogita; nam si recte cogitabis, illud certo scio, facies, quod omnes docti et petunt, et optant. Sed ante quam finem faciam, volo te facere participem cuiusdam meae cogitationis. Annis praeteritis quum essem iuvenis, atque iccirco otiosior, in que huiusmodi auctoribus frequenter versarer: sic mecum ratiocinabar: Non mediocrem voluptatem profecto ex historiarum lectione percipimus, nec non quoque mediocre commodum: sed quanto perciperemus maiorem, si eas diligenter perpenderemus, et examinaremus? Nam plerique corticem dumtaxat spectantes, atque hoc solo delectati, et contenti: medullam non valent, neque sciunt, vel curant degustare. Quod si id quod latet, penitus perspicerent: et dulcedinem invenirent admirabilem, et incredibilem simul utilitatem. Estsane pulchrum, magnumque, ex vitio alterius suum emendare, ut dicitur sapientes facere solere: tum ex continua historiarum serie id colligere, numquam scilicet bene, recteque facta sua gloria, et compendio fuisse fraudata, et numquam pariter impunita, et commendata, quae perperam praveque sunt peracta. Sed illud pulchrius, maiusque existimo, scire videlicet quonam pacto id fieri debeat. quod quidem tum recte sit, quum quis eas, quas graeci perisa/s1eis2 adpellant, accurate ponderat: singulatimque in quo quid bene, acprudenter, quid male, imprudenterque gestum sit, spectat. tum si aliter factum fuisset, quodnam successissct eventum: consiliaque omnia minutatim, diligenterque perscrutatur, acrimatur. Possetque haec lucubratio nuncupari Animadversiones,


page 12, image: s012

vel Considerationes, vel Meditationes, sive Contemplationes, vel Commentationes, vel aliud simile. Praestitit hoc Nicolaus Machiavellus Italico sermone in primam Livii decadem tantummodo, neque tamen integram: verum non iuxta meum propositum, nam prolixe vagatur, atque occupatur in multis, quae brevius poterant dici, praeterea multa omittit, quae omitti non debebant: tum de eventis plane nihil: quemadmodum neque semper ostendit ubi peccatum sit, ubi bene actum. Atque ut exemplum adferam meae voluntatis. Sumamus eam historiam [Note: Decad. 4. lib. 9.] de Bacchanalibus, quam refert Livius: quanta ibi essent consideranda? Ptimum, quam facile credamus, etiam ignotis, praesertim in rebus ad religionem spectantibus, id quod hodieque passim fieri cernimus, quodque cotratium omnino facere deberemus. Nam si reliquis in rebus nimium credulos esse non decet: quanto magis in his quae et arduae sunt, et plenae tum periculi, [Note: I. Iohan. 4.] tum etiam difficultatis? Quocirca monemur a Iohanne, Nenos cuivis spiritui credamus, sed prius experiamur, an ex Deo sintilli spiritus. Quod si fecissent Etrusci, nequaqua Graeculus ille ignobilis eos edcepisset: neque sic postea illa mali labes ex Etruria Romam, velut morbi contagione, penetrasset. Heîc dicendum quanta vis vitii sit, quam cito crescat, quam facile late pervagetur. Tum ponderanda illa scelera quae fiebant, singulatim: ostendendumque, verum esse quod Caesar dixit apud Sallustium, omnia mala exempla ex bonis initiis orta esse, quamque rectissime videatur dixisse Lucretius:

Tantum religio potuit suadere malorum:

tum quam aptum velum sit illud religionis, ad omnia flagitia, quantumvis turpia et immania, contegenda. Similiter quantum peccandi licentia, et voluptas alliciant homines: quantumque (diceret forte aliquis, qui vini potione non uteretur) vinum detrimenti, et malorum causa sit Modus deinde patefactionis atrendendus: quamque verissimum Servatoris nostri dictum [Note: Matth. 10.] sit: Nullam rem adeo occultam esse, quae non sit in lucem:


page 13, image: s013

proditura. Diligentissime quoque explicandum esset, quantam vim superstitio in imbecillium animis obtineat, quam accurate, fideliterque mysteria celent: ita ut non solum Manichaeorum illud obseruent:

Iura, periurae, secretum prodere noli:

sed etiam si torqueantur, tamen constantissime in reticendo persistant, permulti quoque vitam profundant. Haec tantum attigi breviter, plurimis praetermissis, quae ei essent expolienda, cui scribendi onus in cumberet. Nam tota illa narratio continet res dignissimas consideratione. Quemadmodum et huic similis, quam scribut Iosephus, accrdisse Romae sub Tiberio Cae sare, de paulina, et Dec. Mundo digna profecto historia. quae et ar ticulatim expendatur et exaggeretur, exagiteturque omnib nervis copiae et eloquentiae. Sed his omissis veniamus ad Pompeii gesta cum socero. Quanta heic venirent pondeianda? Verum multis praeteritis arripiamus illud praecipuum. Et quidem recte ne, an secus Romam dereliquerit Caesare adveniente, aliis disputandum trado. Illud nunc dico, quam male sibi consuluisse de loco, in quem se recepit, ne dicam occultavit. Quum enim tum in Graecia militaris disciplina pene omnis exstincta esset: quid auxilii ab inertibus, et imbellibus erat sperandum? Et quidem Caesar qnum post Pompeii exdidium tam facile, matureque totam subegisset Asiam, non immerito irrisisse dicitur Pompeii de Mithridate victoriam: En, inquiens, praeclara gens, quam adeo Pompeius gloriari est solitus vicisse, scripsitque Romam, vel ut aliqui dicunt, in eius Pontico triumpho inter pompae fercula trium verborum praetulisse titulum, V. V. V. itaque quam ignava gens esset, manifeste declaravit. Debebat igitur Pompeius, si Romam de serere statuerat, potius in Hispaniam proficisci, ubi et viri admodum bellicosi erant, et ubi probe sciebat disciplinam militarem plane vigere, quippe qui ibi strenue militavetat aliquoties praesertim cum Metello contra Sertorium. Quod res ipsa perspicue demostravit: Nam


page 14, image: s014

quum Caesar ibidem infeliciter ultimo praelio pugnasset, desperatis iam rebus, de consciscenda nece cogitavit. Quod si accidit cum Pompeii liberis: quid fuisset, si cum ipso Pompeio erat decertandum? praesertim ipsius belli initio, quum Caesar tantas vires, auctoritatem que non dum adquisierat. Fuit igitur error iste non modicus, de profectione, inquam, in Graeciam, Hispaniis posthabitis. Praeterea in Graecia quoties erratum? Non heic referam desidiam, pigritiamque sui exercitus, non luxum, et mollitiem, quum tabernacula cuncta myrto essent ornata, strata omnia floribus referta, mensae graves vasis magnificis, et pretiosis, crateresque vino spumantes: sic ut verius adparatus videretur, ornatusque litantium, festaque agentium, quam virorum se ad certamen praeparantium. Castrorum facies certe similior Daraei, vel Sardanapali potius castris, quam Romanorum, praesertim priscorum illorum Camilli, Fabricii, Maximi, Catonis, Scipionum. Illud vero, si viveret, quonam pacto posset excusare, quum prope Dyrrhachium cum Caesare conflixit? in quo quide conflictu quum Caesarem iam fregisset, pepulissetque: persequi victoriam neglexit. Quod quum Caesar vidisset, negavit eum scire vincere. Heic quam latus campus patet ad detestandam cunctationem omnibus in negotiis maxime noxiam, praecipue bellicis, celeritatemque summopere utilem laudandam: ita ut Lucanus ait:

Semper nocuit differre paratis.

Quocirca elegantissime idem Poeta quum utrumque confert, comparat Pompeium quercui:

Qualis frugifero quercus sublimis in agro
Exuvias veteres populi sacrataque gestans
Dona ducum: nec iam validis radicibus haerens,
Pondere fixa suo est, nudosque per aeera ramos
Effundens, trunco non frondibus efficit umbram.


page 15, image: s015

Et quamvis primo nutet casura sub Euro,
Tot circum silvae sirmo serobore tollant,
Sola tamen colitur.

Caesarem autem fulmini:

- - - - - Sed non in Caesare tantum
Nomen erat, nec dama ducis, sed nescia virtus
stare loco, solusque pudor non vincere bello.
Acer et indomitus, quo spes quoque ira vocasset,
Ferre manum; et numquam temer ando parcere ferro,
Successus urgere suos, instare favori
Numinis: impellens quidquid sibi summa petenti
Obstaret, gaudensque viam fecisse ruina.
Qualiter expressum ventis per nubila fulmen
AEtheris impulsi sonitu, mundique fragore
Emicuit, rupitque diem, populosque paventes
Terruit, obliqua perstringens lumina flamma:
In sua templa furit, nullaque exire vetante
Materia, magnamque cadens, magnamque revertens
Dat stragem late sparsosque recolligit ignes.

Atprofecto magnum discrimen inter fulmen et quercum. Quare non mirum est, sia Caesare victus est Pompeius, quum quercus a fulmine feriatur, no autem contra fulmen a quercu. Haec pauca posuisse sufficiat, exempli gratia: si forte tuum excellens ingeniu ad tam insigne opus possent excitaee. Dignum certe, meo quidem iudicio, opus, in quo et tu, et tui similes doctissimi viri elaborent, ostendantque quasi speculum, in quo omnes inspiciant vitas omnium, atque ex aliis sumant exemplum sibi, Hoc facito, hoc fugito, hoc laudi est, hoc vitio datur. Equidem ego, etsi in doctorum numero non sim censendus, ut dixi iam, sed potius in indoctorum: tamen non formidrem tantam rem aggredi, quantum exiguae nostri ingenii vires permitterent: sed aetas ingravescens, tum domesticae occupationes, molestissimae illae quidem, ut tu nosti optime, aliaeque non paucae, neque


page 16, image: s016

leves causae ab hoc me prorsus avocant, imo deterrent. Si quid tamen otii rarissime conceditur, id gravioribus in studiis, hoc est, divinis consumere non solum aequum, ut faciam, mihi videtur, verum etiam necessarium. Equidem plane cognosco esse properandum: nam si homo, ut Varronis verbis utar, Bulla est, eo magis Senex: annus enim primus et sexagesimus admonet me, ut sarcinas colligam, ante quam proficiscar e vita. Quod quidem numquam rectius facere potero, quam eos libros evoluendo, e quibus libris et veram philosoph am discimus, et spem certam adquirimus de aereina nostra felicitate. Nostris quidem, (utar nunc Varronis familiari) acerbissimis doloribus, variisque, et undique circumfusis molestiis alia nulla potest inveniri levatio. Vale.

L. B. B. M. O.


page 17, image: s017

CLARISSIMO VIRO D. PHILIPPO CAMERARIO IURISCONSULTO, AMICO SVO Carissimo.

MEditationes tuas, CAMERARI doctissime, vixtandem ob frequentes hinc inde profectiones, et varias quibus distr ahor occupationes, magna cum voluptate mea perlegi. Acprimum quidem mirari subit, hominem te in republ. illa amplissima provinciam laboriosissimam sustinentem, tot auctorum volumina non solum legendo percurrere: verum etiam exiis, quae not atu maxime digna erant, excerpere, et in ordinem aptissimum digerere potuisse. Sed mirari propemodum desino, dum cogito, te in optimis nimirum disciplinis ab ineunte aetate eruditum, et ad labores honestissimos parentis exemplo perferendos assuefactum. Quod tu profecto in hiscelucubrationibus tius egregie declar asti. Immensi enim laboris hoc opus esse, et multiplici refertum eruditione fatebuntur, qui id legent omnes. Cumque in omni vitae genere plurimum expediat in promptu habere selecta ex veterum monumentis exempla, quibus quid sequendum, quidve declinandum sit, quasi viva voce admoneamur: nescio sane an ullum mohi videre contigerit librum, qui ad eam rem magis fuerit accommodatus, ut vel hac de causa UTILISSIMUM VITAE HUMANAE SPECULUM iure possit nominari. Proponuntur in eo illustres historiae, quibus animi generosi ad pietatem, prudentiam, institiam, magnanimitatem, temperantiam, aliadque, virtutes pulcherrimas praeclare informantur. Vitiorum e diverso commemor antur exempla, ut perspecta specta eorum turpitudine, positis ob oculos poenis ac calamit atibus, quas illa plerumque secum trahunt comites, ab iisdem homines deterreantur et fugiant. Inveniet hîc


page 18, image: s018

paterfamiliâs, invenient graves Rerum pub. consiliary, invenient etiam ipsi principes, quo, quod non modo oblectare ipsos, sed et erudire et meliores efficere possit. Explicantur multa ad Philosophiam maturalem pertinentia, quae et lectu sunt iucundissima, et utilitatem in vita habent non contem. iendam. Taceo iam Oratores, praetereo Poetas, qui ex hoc tamquam uberrimo finte, ceu penu quodam instructissimo, ad institutum suum, depromere plurima, iisque scripta sua locupletare poterunt, et vivis quasi coloribus illustr are, quapropter te operam hanc optime collocasse, et lucubr ationes ist as omnino dignas esse iudico, quae typis describantur, et in manus multorum perveniant, atque adeo ad omnem posterit atem propagentur: Quae laudem tibi et honorem pro exhaustis laboribus tribuet fempiternum. Habes breviter, quod petiisti, sententiam nimirum de Medit ationibus tuis, meam, cui quin omnes boni et intelligentes subscripturi sint, equidem minime dubito, Vale.


page 19, image: s019

CLARISSIMO D. PHILIPPO CAMERARIO, I. C. ET REI PUB. NORECAE A CONSILIIS; SVO S. D.

CRATISSIMAE mihi fuerunt literae tuae suavitatis plenae, et donum literarium Meditationum tuarum Historicarum, quod munusculum chartaceum adpellare tibi libuit: scilicet non arei ipsius qualitate, sed ab humanitate tua, et modesia. quid meum heîc iudicium desideras? nimis est tenue, quam ut res tantas, et tanti momenti diiudicet. Verumtamen cum aurifabri aurum quoque orichalci aut ferri ponderibus librent, nec ad libras tatum vel uncias, sed drachmas quoque examinent, dabo et ego de his sententiam meam tibi; iudiciique mei drachmulam super lancem illam tuam doctissimi iactabo viri, non mehercle quod suo pondere multum vel inclinare, vel sustinere possit, sed modo ut tibi volenti satisfaciam. Multas ob causas Opus hoc tuum probo; nam habet quae pauca alia non desiderant imo multa habet unum, quorum unum aliquid multa alia non contiment, suaritatem, et dicendi elegantiam rerum varietati et copiae admistam: et hls iterum docendivim miram maxima cum legentium utilitate et fructu coiunctam: plane ut non modo propter res opus, sed propter operis ipsius elegantiam res videantur digniores. Utrum igitur admirer magis, an studium tuum et industriam in tanto opere perficiendo? an Rei ipsius praestantiam, suavitatem, utilitatem? Utrumque (nec sine causa) admiror et suspicio: sed ultimum illud eo velociores levioresque ceu alas tibi addit, quibus ad summa laudis aeternae, et gloriae arthera advolas, immortaliqueve fama, et numquam intermoritura apud omnes illos te coronat qui ex iucundissimo hoc et amoenissimo Historiarum hortulo flosculos decerpant fragrantissimos ingenti cum sensuum omnium et animi obiectatione. Cui enim non prosit? Legant senes: et invenient qui senectutem suam bene et probe ad vitae terminos usque


page 20, image: s020

traducere possint. Legant iuvenes: discent qui adolescentiae annos regere, et ad honestam senecturem pervenire queant. Legant Principes: discent qui subiectis imperare salubriter diu possint. Legant subiecti: discent qui obedire cum suo commodo, Reip. utilitate Principi debeant: evoluant milites, patresfamilias, parentes, liberi, discent qui se in bello, domi, erga liberos, erga parentes gerere debeant. Quid multis? huc se conferant cuiuscumque ordinis, sexus, aetatis homines: quisque inveniet quid agendum sibi, quid fugiendum sit, invenient omnes salubria non modo Exempla, sed et praecepta suis quique rebus accommodata. Neque hoc est nohil quod illo ordine et hac verborum elegantia omnia sunt connexa, ut non nodo mira utilitate adficiant lecta, sed ad legendum quoque invitent et alliciant ultro omnes, quod ita raro alii praestant, ut qui te imitetur, miraculum potius docti, quam doctus sit censendus. Plerique res pulcherrimas turpissimis involuunt verbis, quin et in eo superbiunt, ut verba non curare videantur. Alii verborum lenociniis sesquique pedalibus verbis, res fere nullas includunt; atque adeo suem (quod aiunt) coronant rosis. At Camerarius noster

Omne tulit punctum; nam miscuit utile dulci.

Et non modo illis, qui rebus student plurimum prodes: sed eleganti et concinna Oratione et illos oblectas, qui insigni et ardenti divinae illius Eloquentiae tenentur desiderio. Ut boni fontis est proprium, sitim non tantum sedare, sed murmute simul et exsilienti limpiditate sensus omnes reficere: sic liber hic tuus et rerum diversarum sitim sedat, et dulcedine simul atque suavitate incredibili, legentium animos perfundit. Viden' ut Opus hoctuum, Historicas tuas Meditationes, non modo probem, sed et admirer? et sane dignus est, quem non ego tantum nullius eruditionis homo, amem, sed docti omnes, et Historiaru amatores suspiciant. proinde si quod porro tale Opus prae manibus habes, precortibi non modo a DEO illam ingenii felicitatem quam heîc tibi concessit, sed inprimis te hortor, ut quam primum tibi licebit, etiam illum edas: nec orbem terrarum hocadficias incommodo, ut illare diu careat, e qua tantum possit fructum capere: quod meeum scio omnes abs te contendent, qui ingenii tui praestantiam ex operis istius lectione et fructu degustarunt. Vale, Rideccio inter diversas occupationes. VI. Cal. Maias, Anno M. D.XCII.

Tuus: R. B. I. S.


page 21, image: s021

IN MEDITATIONES HISTORICAS CLARISSIMI ET PRAESTANTISSIMI VIRI; D. Philippi Camerarii etc.

SEdula qualis apis volitat per roscida prata,
Salubribusque his et illis flosculis
Insidet, ac sucos libatque, alisque reportat,
Sciteque in alvearibus cellas struit,
Stipat et humano generi gratissima mella,
Cibos ei datura brumae tempore:
Sic Camerariades, docto notissimus orbi,
Et gentis inclitae decus clarissimum,
Quidquid in historia veteri simul atque recenti
Dignum notatu occurrit, excerpit, notat,
Inque suas veluti cellas locat, omniaque apte
Disponit, inter seque rite comparat
Euentus similes: fieri nam nil prope constat,
Sub sole, quod sit insolens plane ac novum,
Esemploque carens; (Sapiens est testis Hebraeus)
Sed facta in orbem sic redeunt, ut tempora.
Ast tibi quae tanto tribuentur digna labore,
Quem praestitisti isthoc in opere praemia?
Sit tibi primum illud pretium haud vulgare, tibi quod
Tuae interesse gloriae vivo datur.
(Rara ea sers, paucisque datum est viventibus istud:
Plerumque livor improbus premit bonos.)
Quanto cum applausu primum haec sunt edita quondam
Recusa maior prosequetur iam savor,
Tum pia posteritas, incorruptissima iudex,
Industriam hanc mirabitur probans tuam.
Et quae gesta canit, ventura in saecula mittens,
Hoc CLIO opus vetabit aeternum mori.

Conradus Rittershusius, I. V. D. et in Acad. Norica Professor.


page 22, image: s022

EIUSDEM AUCTORIS.

HISTORICA est olim cui condita Bibliothecae,
Cede tuum hunc titulum iam, Diodore, libens.
Magna equidem tua laus, atque indelebile nomen
Vivet, dum Clio fortia gesta canet:
Dignius his titulis sedopus Camerarius edit,
Librorum innumerûm quod queat esse vice.
Quicquid habent antiquorum memor abile scripta,
Quicquid habent nostri temporis historiae,
Congestum ecce locis hîc convenientibus exstat,
Lectoremque sua dexteritate iuvat.
Iure igitur librum hunc inscribes Bibliothecam,
Tam varios quoniam continet historicos.
Sed quid ego soli radios superadderetento?
Ipsum sat pro se multa loquetur opus.
Tu modo mecum isto quicumque labore fruere,
Vivat, io felix, dic, Camerariades.
Proh quantum illi omnis doctorum natio debet,
Unus erit cuius Bibliotheca liber!


page 23, image: s023

IN MEDITATIONES HISTORICAS D. PHILIPPI CAMERARII INCLYTAE REIP. NORIBERGENSIS A CONsiliis, etc. Patris carissimi.

ECCE iterum docti redeunt monumentalaboris,
Quae cura auxisti nunc meliore, parens.
Propositum ergo urges, nec taedia longa fatigant,
Dum tibi promissum continuatur opus.
Nec te deterrent virosaescommata linguae,
Quaeve Theon nigro vulnera dente facit.
Nec iunat imposito tandem tibi fine laborum,
Securum placidis consenuisse modis.
Scilicet ut ventis gaudet remeare secundis
Nauta domum, et quaestus exoner are suos:
Rursus et expertis audet se tradere velis,
Semotoque novas littore quaerit opes.
Discordesque licet moveant ferapraelia venti
Aut praedo infestet saevus ubique mare.
Corde metus pellit, ridetque pericula cuncta
Indomito dulcis captus amore lucri.
Sic facis, haud gazas cupiens quaesisse fugaces:
At grato tantum publici amoreboni.
Sic iter as cursus et sumptos ante labores
Dum studio satagis quemque iunare tuo.
Doctrinasque refers variis sudoribus emptas,
Queis queat haud ullum dulcius esse lucrum.
Nam pereunt merces, terrisque perita remotis
Nulla queunt usquam lucramanere diu.
Nec satiant animum aut solatia vera reponunt:
Imo illum potius discruciaresolent.
Puris sed pastipraeceptis, pectora gaudent.
Quae cura passim dexteriore doces.
Haec quicumque leget, quicunqueexpenderit aure,
Attenta inveniel quaerepetita iunent.


page 24, image: s024

Et mixtum inveniens mir abitur utile dulci,
Arteque tractatas res potiore simul,
Quodque magis mirum: spectetur copia rerum,
Unius esse queat Bibliotheca liber.
Sed quaenam referes, tantis pater optime coeptis,
Ingenioque satis praemia dignatuo?
Conscia mens recti sibimet pulcherrima merces,
Iustitiâ nitens vindice tuta Deo.
Dumtu tepraestas clarum pietate parentem
Nobis sit natis degenerasse nefas.
Splendidacensetur navis, quaeremige multo
Praestat et evincit robore, quam numero.
Sic quoque clara domus viget, aeternumque vigebit,
Quae sibi propagat progenies similes.
CLARA ergo RHEMIS sit PUPPI VIS quoque nostra,
Facta sequi natos , da bone Christe patrum!

Philippus Camerarius Fil. Scrib.


page 25, image: s025

CATALOGUS AUCTORUM ET LIBRORUM QUI CITANTUR, ET OVIBUS IN HIS MEDIT ATIONIBUS HISTORICIS auctor utitur.

A.

ABraham ortelius.

Actius Sincerus Sanazarius.

Adriani Imperar. Epistolae.

Adamantius.

Adrianus Iunius.

Adolphus Occo.

Aecius.

Aelius Spartianus.

Aesopus.

Aeneas Siluius.

Aeschylus.

Aelianus.

Aelius Lampridius.

Africanus.

Agathias.

Agapetus.

Agathyrsis Samius.

Alexander Aphrodisaeus.

Albertus de Gandino.

Albertus de Rosate.

Albertus Leander, Italice.

Albertus Magnus.

Aloisius Iohannes Alexandrinus, Italice.

Alex. de Alexandr.

Alexander Guaguinus Veronensis.

Albertus Cranzius.

Ammian. Marcellinus.

Andreas Eborensis Lusitanus.

Antoninus Archiepiscopus Florentinus.

Antonius Sabellicus.

Annonius vel Aymonius.

Antonius Cornelius Lynnichianus.

Antimachiavell. Gallice.

Antisthenes.

Antonius Muretus.

Annales Turcici.

Annales Herbipolenses.

Antonius Riccobonus.

Antonius a Piso, Gallice.

Annales Coloniensium Episcoperum.

Annaeus Seneca.

Andreas Thevetus, Gallice.

Angel. Politianus.

Andreas Tiraquellus, Iurisconsul.

Andreas Alciatus, Iurisconsultus.

Apuleius.

Appianus.

Apollodorus.

Appiani antiquitates.

Aristoteles.

Arrianus.

Arnobius.

Arnoldus Perronus.


page 26, image: s026

Aristaeas.

Aristoxenus Philosophus.

D. Augustinus.

Augustinus Steuchus.

Augenius Gislenius Busbequius, Caesareeae Maiestatis legatus ad Soliman. Turcicum Imperatorem.

Ausonius.

Aurelius Prudentius.

Auicennas.

B.

BAptista Fulgosius.

Baldus Iurisconsultus.

Baldasar Castellioneus Italice.

Baleus Anglus.

Basilius.

Bartholom. Georgewitz.

Bartholomaeus de la Casas vel Casaus, Episcopus Hispanus, et Monachus Dominicanus, Gallice.

Bartholomaeus Picernus.

D. Bernhardus.

Benedictus Arias.

Beniamin Tudelensis.

Benno Cardinalis.

Bellonus.

Belizarius Neritinorum Dux.

Bernhardinus Scardeonius.

Bernhardus Girardus, Gallice.

Bias Prienaeus.

Blondus.

Bocatius.

Boerius Iurisconsultus.

Boetius.

Budaeus.

Bulla Aurea Caro0li IV.

Bulla Iovis Sanctae.

C.

CAto Censorinus.

Caii Fannii fragmenta.

Callias.

Carisius.

Chares Mitylenaeus.

Capitonis fragmenta.

Charon Lampsacenus.

Carolus Sigonius.

Carolus Mallaevilleus.

Caspar Peucerus.

Cassiodorus.

Cedrenus.

Caeliae nobilis feminae Romanae liber Epistolarum, Italice.

Caelius Rhodigin.

Caeli Antipatris fragmenta.

Chilo Lacedaemonius.

Choerilus.

Christianus Messaeus.

Christophorus Richardus, Biturix.

Cicero.

Claudianus.

Claudius Paradinus.

Cleobulus.

Clemens Alexandrinus.

Clemens Romanus.

Cl. Marius Aretius.

Cneus Nevius.

Conradus a Liechtenau Urspergensis Abbas.

Constitutiones vel Recessus Imperii.

Consuetudines vel usus Feudorum.

Cornelius Tacitus.

Constitutiones Caroli Magni.

Constitutiones poenales Imperii.

Constitutiones Alberti Caesaris.


page 27, image: s027

Constitutiones Elect. Saxon. recentiores.

Conradus Heresbachius.

Cornelius Agrippa.

Cornelius Nepos.

Cornelius Kempius.

Constantius Landus Complani Comes.

Crinitus.

Crantor Solensis.

Crates Pergamenus.

Cratinus.

Cynus Iurisconsultus.

Cyprianus Leovitius.

D.

DAmianus a Goes, eques Lusitanus.

Daniel Hermannus.

David Chytraeus.

Demades Orator.

Demosthenes.

Democritus Abderites.

Dietmarus.

Diodorus.

Diphilus.

Dion Chrysostomus.

Dion.

Didacus Couuarruvias Hispanus Iurisconsultus.

Diodorus Siculus.

Diogenes.

Dionys. Halycarnass.

Dominicus Soto Segubiensis.

Draco legislator.

E.

EGinardus.

Empedocles.

Ennius.

Ephorus.

Epiphanius.

Erasmus Roterodamus.

Erasmus Stella.

Eusebius Pamphil.

Euripides.

Eutropius.

Euanthes.

F.

FAbius Quintilianus.

Faustus Longianus, Italice.

Felinus.

Festus.

Felix Ulmensis, Dominicanus.

Ferdinandus Vasquius.

Flavius Vopiscus.

Flaminius.

Florus.

Franciscus Aretinus, Iurisconsultus.

Franciscus Zilettus, Italice.

Franciscus Balduinus Iurisconsult.

Franciscus Guicciardinus.

Franciscus patricius.

Franciscus de S. Nazario.

Franciscus a Ripa Iurisconsultus.

Franciscus Alvaresius.

Franciscus Hottomannus.

Frossardus.

G.

GAlenus.

Galeotus Martius.

Gabriel Simeonis, Florentinus.

Gellius, sive Agellius.

Gemistius Pletho.

Georgius Buchananus.


page 28, image: s028

Georgius Sabinus.

Georgii Fronspergii res gestae.

Godefridus viterbiensis.

Gonz. Ouiedus.

Gregorius Nazianzenus.

D. Gregorius.

Gregorius Iodocus, Bergomas.

Gravamina principum Imperii.

Gregorius Turonensis.

Gulielmus Postellus.

Gulielmus Choulius, Gallice, et Italice.

Gulielmus Langaeus Bellaius.

Gulielmus Camdenus.

H.

HAithon Armenus.

Hartmannus Hartmanni Iurisconsultus.

Hesiodus.

Herodotus.

Herodianus.

Heliodorus.

Hesychius Hierosolymitanus.

Herodoti Apologia, Gallice.

Henricus Bulliongerus.

Henricus Stephanus.

Heuterus Delfius.

Hippocrates.

Hieronymus Benzo.

Hieronym. Osorius.

Hieronym. Maggius.

Hieronymus. Mutius, Iustinopolitanus, Italice.

Hieronymus Donzellinus.

Homerus.

Horatius.

Hugo Falcandi.

Hubertus Velleius.

H. Hunditonensis.

I.

IAmblichus Platonicus.

Iason Marinus.

Iacobi Sprengeri Malleus Malesicarum.

Iacobus Micyllus.

Iacobus Cuiacius.

Iacobus Meyerus.

Iacobus Fontanus.

Iacobus Raevardus Iurisconsultus.

Ignatius Martyr.

Iohan. Chrysostomus.

Iovianus Pontanus.

Ioachimus Camerarius.

Iohannes Auentinus.

Iodocus Damhouderius Iurisconsultus.

Iohannes Baptista Gellius Academicus Florentinus, Italice et Gallice.

Iohannes Baptista Porta.

Iohannes Meletius.

Iohnanes Leunclavius.

Iohannes Lupus Hispanus, Iurisconsultus.

Iohannes Secundus Hagiensis.

Iosephus.

Iohannes Wierus.

Iohannes Dubravius.

Iohannes Eunichius.

Iohannes Cassianus.

Iohannes Anton. Viperanus.

Iohannes Franciscus Mirandulae Comes.

Iohannes Sledanus.


page 29, image: s029

Iohannes Pincianus.

Iohan. Andreas ICtus.

Iohannes Vasaeus.

Iohann. Antonius Menavinus.

Iohannes Bodinus.

Iohannes Noviomagus.

Iohannes Mandevilla.

Iohannes Charterius.

Iohannes Tilius.

Iornandes.

Iohannes Posthius.

Iohannes Brentius.

Iohannes Bartholomaeus Marlianus.

Iohannes Marius.

Itenaeus.

Isocrates.

Isocrates historicus.

Isidorus.

Iunius Cordus, Historicus.

Iustinus Martyr.

Iustinus historicus.

Iustiniani Imper. Cod. Pandect. Authent. et Novellae.

Iuliani Caesares.

Iulianus Gozellini Italice.

Iulius Capitolinus.

Iulius Caesar Scaliger.

Iulius de Iudlio a Canobio Iurisconsultus.

Iuvenalis Iulius Higinus.

Iulius Camillus, Italice.

Iustus Lipsius.

Iuan Ch istoval, Calvete de Estrella Hispanice.

L.

LActantius Firmianus.

Lambertus Schafnaburgensis.

Laurentius Valla.

Lanrentius Cardinalis tit. S. Anastasiae.

Lampridius.

Lazarus Bayfius.

Leges XII. Tabul.

Leges Servii Tullii.

Leges Romuli.

Leges Alemanorum.

Leges Salicae.

Leonhardus Chiensis.

Lerius Gallice.

Levantius Guicciadolus Ital.

Levinus Torrentius.

Levinus Lemnius.

Lilius Gregorius Gyraldus.

Livius.

Lucianus.

Lucius Marineus.

Ludovicus Cominaeus.

Ludovicus Vives.

Lucretius.

Lucanus.

Luitbrandus Ticinensis.

L. Aretinus.

L. Cassii Heminae fragmenta.

M.

MAcarius Aegyptius.

Macrobius.

Manilius.

Manuelis Imperatoris praecepta.

Martialis.

Martianus Bellaius.

Martinus Crusius.

Martinus Berletius.

Marcus Antonius Muretus.

Marcus Antonius Zomara.


page 30, image: s030

Marsilius, Ficinus.

Matth. Grylandus, Iurisconsultus.

Matthiolus.

Menander.

Mercurius Trismegistus.

Michael Glycas.

Michael Siluius.

Michael Vosmerus.

Montanarius Patavinus.

N.

NAtalis Comes.

Nauclerus.

Nicostratus.

Nicephorus.

Nicephorus Gregoras.

Nicander.

Niceta Choniates.

Nicolaus Schonbergius Cardinalis.

Nicolaus de Cusa Cardinalis.

Nicolaus Olahus Metropolitanus Strigoniensis.

Nicolaus Euerhardi Iurisconsultus.

Nicolaus a Clamengiis.

Nicolaus Todischus Abbas Panormitanus.

Nicolaus Hanapus Patriarcha Hierosolymitanus.

Nicolaus Nicolai.

Nicolaus Machiavellus.

Nonius.

Nunius Pincianus.

O.

OLaus Magnus.

Olympiodorus Alexandrinus.

Onophrius Panninus.

Oppii fragmenta.

Orpheus.

Orus Apollo Niliacus.

P.

PAlephatus Abydenus.

Pandulphus Collenuntius.

Papirius Massonus./

Paulus Iovius.

Pausanias.

Paulus Aemilius Veron.

Paulus Iurisconsultus.

Paulus Manutius.

Paulus Diaconus.

Paulus Oderbornius.

Paulus Venetus.

Phalaridis Epistolae.

Petrarcha.

Petrus Baldasar, Gallice.

Petrus de Aliaco.

Petrus Iustinianus.

Petrus Martyr ab Angleria Mediolanensis.

Petrus Martyr Vermilius, Florentinus.

Petrus Victorius.

Petrus Messias, Italice.

Petrus Albinus.

Philo Iudaeus.

Philostratus.

Philip. Melanchton.

Philippus Mornaeus.

Pindarus.

Plato.

Platina.

Plautus.

Plinius.

Plinius Secundus.

Plutarchus.

Poggius Florentinus.


page 31, image: s031

Polyphili Hypnerotomachia, Italice.

Polybius.

Polydorus.

Pompo9nius Laetus.

Pomponius Mela.

Pompilius Amazaenus.

Poroius Latro.

Porphyrius.

Posidonius.

Phocylides.

Proverbia Gallica.

Ptolomaeus.

Publius Minus.

Pythagoras.

Q.

QUintus Curtius.

R.

RAbi Abraham.

Raphael Volateranus.

Richardus Qinothus.

Robertus Gaguinus.

Rodericus Santius.

Rodericus Suarius Hispan. Iurisconsultus.

Rodericus Toletanus.

Ruffinus.

S.

SAbbas Castellionaeus Italice.

Salustius.

Sammonici fragmenta.

Scipio Africanus.

Sebastianus Monticulus Iurisconsultus.

Sebasti nus Foxius Morzillus Hispalensis.

Sempronii Asellionis fragmenta.

Seneca Tragoedus.

Servius.

Serenus.

Sextus Aurelius Victor.

Sextus Empiricus.

Sibyllina oracula.

Sidonius.

Sifridus Presbyter.

Sigebertus Gemblacensis.

Simplicius.

Simonides.

Solon.

Solinus.

Sophocles.

Sozomenus.

Speculum Saxonicum.

Statius Poeta.

Stephanus Vinandus Pighius.

Stesichorus.

Stobaeus.

Strabo.

Suetonius.

Suidas.

Summa Angelica.

Symmachus.

Synesius.

Synopsis Caroli IX.

T.

TEstamentum vetus et novum.

Terentii Varronis fragmenta.

Terentius.

Tertullianus.

Theoclius.

Theodorus Lector.

Theopo9mpus.

Theophrastus, Philosophus.


page 32, image: s032

Theodoricus.

Themistius.

Theodorus Beza.

Thomas Kempisius.

Thomas Hariotus, Anglus.

Thomas Morus.

Thomas Porcatius, Italice.

Thomas Erastus.

Thomas Coperus.

Thomas Fazelli.

Thucydides.

Tibullus.

Trebellius Pollio.

Tuditani fragmenta.

V.

VAlerius Maximus.

Valerii Antiatis fragmenta.

Valerius Pierius.

Ubertus Folieta.

Velleius Paterculus.

Vegetius.

Vincentius Lupanus.

Vitae patrum.

Virgilius Maro.

Vitruvius.

Udalricus Zasius, Iurisconsultus.

Ulpianus Iurisconsultus.

Wolffgangus Lazius.

X.

XEnophon.

Z.

ZEnon Stoicus.

Zonaras.


page 36, image: s036


[Gap desc: illustration]

PATIOR UT POTIAR.

Prospera non inflent animum; nec aspera fragant:
Sed fidei invictae gaudia vera iuvent.


page 37, image: s037

OPERARUM SUBCISIVARUM, SIVE MEDITATIONUM HISTORICARUM.

CAPUT I. DEO Puras et castas preces, vota, gemitusque grata esse.

[Note: Lib. 2.] IN praeclaro Ciceronis opere de Legibus haec verba inserta sunt: AD DIVOS CASTE ADEUNTO: PIETATEM ADHIBENTO: QUIS ECUS FAXIT, DEUS IPSE VINDEX ERIT. Item IMPIUSNE AUDETO PLACARE DONIS IRAM DEORUM. Putabant namque ethnici, licet cognitionem veritatis certam nullam haberent, DEUM irritari impiroum precibus magis ad vindictam, quam ad opitulandum flecti. Id testatur Bias Prienaeus. Quum enim una navi cum quibusdam sceleratis et impiis veheretur, et ii, ob tempestatem ortam, Deorum opem implorarent; Silete, inquit, ne vos hic illi navigare sentiant. Eodem modo Aristippus cum navi vectus oborta tempestate supra modum perturbaretur, quidam ex iis, qui simul navigabant; Numue, inquit, etiam tu metu percelleris, quemadmodum vulgus? At ille, prorsus, ait neque iniuria: Vobis enim de vita scelerosa infelicique labor est, et praesens periculum, mihi vero de felicitate, atque beatitudine. Plato quoque vetat dubitare, qua sit mente futurus DEUS, si ab impio invocatur, vel placari donis studetur, cum vir nemo bonus ab improbo donari velit. Ob eam


page 38, image: s038

causam quidam ex veteribus dicere solitus est; in rebus secundis et prosperis Deos placandos esse, ut eos in rebus adversis confidentiori animo [Note: Lib. 18. c. 3.] invocare possimus. Huc respexisse Plinius videtur, ubi dicit: MANIBUS HONESTIS OMNIA LAETIUS PROVENIUNT. Unde apparet ex historiis, veteribus plane persuasum fuisse. Diis minime grata sacrificia esse, quae ab impuris manibus sceleratorum offerebantur. Idcirco per novem dies noctesque saltem oportebat ab omni libidine sacerdotes mulieres aedituas abstinere. Sic et Cybeles sacerdotes membrum genitale sibi quodam lapide abscindebant, ut caste viverent. Et Athenis alii bibebaut cicutam ut vim membri genitalis amitterent: mulieres praeterea initiaturae sibi lectos peculiaribus foliis substernebant, ut refrenarent libidinem. Quare [Note: In oratione contra Timocratem.] iure scripsit Demosthenes haec de praesidibus sacrorum: Ego sane existimo, eum qui ad sacra accedit, et res sacras sit tractaturus, aut res ad Deos spectantes curaturus, oportere non statutum dierum numerum esse castum, sed per universum vitae suae cursum ab huiusmodi turpibus studiis abstinuisse. Haec autem et alia plura prolixe et erudite traduntur in Natalis Comitis [Note: Lib. 1.] mythologia. Magis sane, ut simpliciores sub praetextu pietatis et castitatis magis decipiant, volunt, quod spiritus et daemones propter similitudinem maxime diligant virgines, puros, et castos. Similitudo enim dilectionis [Note: De doctrina promiscua c. 10.] est causa, ipsi namque non coeunt, quia nullus daemon suapte natura mas est vel femina. Unde in quit Galeotus Mart. Quum Deos placare intendimus, castitatem servamus, secundum illud.

Haec casti maneant in religione nepotes.

[Note: Virgil. 2. Aeneid.] Quod etiam tetigisse poeta videtur, ait enim:

-- Et spissis noctis se condidit umbris.
Apparent dirae facies inimicaque Troiae
Numina magna Deûm.

Nam venere praesente (ea namque deorum ac spirituum visionem prohibet) nihil profecto viderat. Sic nonnulli magiam imitantes, quum furem in phiala aquae vel speculo apparentem noscere exoptant, virgunculas aut infantulos impollutos eligunt, ut ea simulacra conspiciant, quae pollutus minime videt. Hisce magicis ineptiis olim Didium Iulianum Caesarem delectatum fuisse, tradit Aelius Spartianus in eius vita. Fuit, inquit, in Iuliano haec amentia, ut per magos pleraque faceret, quibus putaret vel odium populi deliniri, vel militum arma compesci. Nam et quasdam, non convenientes Romanis sacris, hostias immolaverunt, et carmina profana incantaverunt, et ea quae ad speculum dicunt fieri, in quo pueri praeligatis oculis incantando vertice respicere dicuntur, Iulianus fecit: tumque puer vidisse dicitur, et adventum Severi, et Iuliani decessionem, etc. Sic Tolosae suo


page 39, image: s039

[Note: In Daemonemania lib. 3. c. 3.] tempore Lusitanum fuisse scribit Bodinus, quires occultas in ungue pueruli videndas exhiberet. Et ibidem refert, quod DEUS gravissime vetuerit, ne [Note: Lib. 5. c. 11. Leviti. c. 25.] lapis imaginationis adoretur. Ipsius autem opinio est, quod hic lapis imaginationis vel adorationis fuerit ad unguem expolitus, tamquam speculum, ex quo imagines offerebantur, et divinationes petebantur. Huc quoque nostro tempore magi lapidem crystailum adhibent. Unde krusallomantei/a, vel o)nuxomantei/a dicitur, quum fricato ungue aut crystallo nescio quos sermones pronuntiant, et tum puerum integrae et incorruptae pudicitiae admovent, ut videat quod ab illis quaeritur, ut idem Bodinus [Note: Lib. 2. cap. 2.] recenset. Sed has ineptias et amentiam hominum, vetitis artibus deditorum, omittamus, et ad nostram meditationem revertamur. Si igitur ethnicis persuasum fuit, tantum pondus pias et castas preces habere: quid Christianis, qui cognitionem veri DEI habent, et ex eius verbo certi sunt, quod caste et pie invocari, et has preces efficaces esse velit, faciendum [Note: Institut. divin. li. 5. c. 19.] erit? Hoc sane post aliosnos docet Lactantius. Si quis, inquit, ad sacrificium non integra conscientia venerit, audit, quae illi DEUS comminetur, ille qui latebras cordis videt, qui peccatis semper infestus est, qui exigit iustitiam, quifidem poscit. Quis hic malae menti, aut malae preci locus est? At illi infelices nec ex fceleribus fuis intelligunt, quam malum sit, quod colunt, quando quidem flagitiis omnibus inquinati veniunt ad precandum, et se pie sacrificasse opinantur, si cutem laverint, tamquam libidines intra pectus in clusas ulli amnes abluant, aut ulla maria purificent. Quanto satius est mentem potius eluere, quae malis cupiditatibus sordiditur, et uno virtutis et fidei lavacro universa vitia depellere? Quod qui fecerit quamlibet inquinatum ac sordidum corpus gerat, satis purus est. Haec Lactantius. Instituta autem haec lotio olim fuit mystica quadam significatione. Nam in facie lavanda, emundati corporis, ac sincerae conscientiae [Note: Homilia XLV. feria IIII. Cinerum.] puritas denotabatur. Unde lavare faciem Chrysostomus exponit significare ab omni sorde peccatorum et squalore delicti, faciem cordis nostri, et ipsam conscientiam mundam praeferre, ut vere laetitiam caelestis gaudii, et hilaritatem sancti Spiritus in nobis habere possimus. Memorabilis [Note: Lib. 4. c. 19. de vita Constantini.] quoque est epistola Constantini Magni ad Saporem Persarum regem, in qua inter alias pias monitiones, teste Eusebio, haec verba leguntur: Deus puram solummodo mentem et animum omni labe vacantem ab hominibus flagitat, quibus ille virtutis, et pietatis actiones ponderat. Eodem modo non minus pie quam recte Philippus Melanchthon vir pius, et de toto orbe, ubi Christianum nomen notum est, optime meritus, admonuit, quales preces DEO gratae sint, hoc disticho.


page 40, image: s040

Casta DEUS mens est, casta vult mente vocari,
Et voluit castas pondus habere preces.

[Note: De morte et vita aterna.] Ut enim vasa pice referta (qua similitudine utitur David Chytraeus) si melle aut vino ea implere velimus, effundi ante et mundari ipirtet: ita mentes et corda nostra a stultis et futilibus mundi huius desideriis, et tetris peccatorum sordibus quib. nunc plena scatent, expurgari ante et munda reddi necesse est, ut sapientiae ac iustitiae et vitae divinae, seu ipsius DEI capacia reddantur. Ea intentione Ecclesia canit: Aufer a nobis DOMINE cunctas iniquitates nostras ut possimus PURIS MENTIBUS introire in sancta sanctorum. Elegantissimum quoque est distichon Gregorii Nazianzeni:

xeirw=n e)/rgon, a)ri/swn e)s2 ou)rano\n a)ien a)ei/rein
a)gnw=s2 kai\ pare/xein e)usebe/es1s1i litai=s2.

Hos versus parens meus piae memoriae, aliquando inter prandendum e graeco ita transtulit.

Optimum opus manuum, has in caelum tendere puras,
Atque pio castas fundere ab orepreces.

[Note: In Novell. 152. collat. 9. tit. 16. cap. 5.] Huc respexit Iustinianus Imperator, ubi castitatem et pietatem Monachis utriusque sexus severe praecipit. Si enim illi, inquit, uris manib. et nudis animabus pro Repub. supplicent Deo, manifestum quod exercitus habebunt bene, et civitates bene disponentur. DEO quoque placato et propitio exsistente, quomodo non vuiversa plena totius pacis et devotionis? Sed et [Note: In sermonibus Quadragesimae c. 4.] terra nobis feret fructus, et mare quae sua sunt dabit illorum oratione propitiationem DEI ad omnem Remp. deducente. Id ipsum praeterea D. Augustinus monuit, ubi ita scribit: Oratio iusti clavis est caeli, ascen dit precatio, et descendit DEI miseratio, licet alta sit terra, altum caelum, audit tamen DEUS hominis linguam si mundam habeat conscientiam, quum sensibus loquitur, si sit solus noster gemitus. Easdem pias cogitationes habuit D. Bernhardus. Credimus, inquit, angelos sanctos astare orantibus, offerre DEO vota et preces hominum, si sine deceptione levari puras manus prospexerint. Memorabilis postremo et digna est similitudo ohannis Chrysostomi, [Note: Super Matthaeum.] ut huic meditationi inseratur. Facies, inquit, animae est conscientia. Sicut enim in conspectu hominum gratiosa est facies pulchra: sic in oculis [Note: In oratione de Auaritia.] DEI speciosa est conscientia munda. Ad hac preces et gemitus respexit idem Chrysostomus, ubi admonet eos qui pauperib iniuriam faciunt. Habetis, inquit, vos potentiam, sed habent illi omnium validissima arma, gemitus et lamentationes et illud ipsum iniuriam pati, qua auxilium de caelo attrahunt. Haec arma domus suffodiunt, fundamenta diruunt, urbes everterunt, universas nationes fluctibus obruerunt. Tantam gerit DEUS eorum


page 41, image: s041

providentiam, qui laeduntur. Magna enim et valida arma sunt, iniuriam patientium hominum gemitus.

CAPUT II. Rem pub. literis et armisregi et servari.

IULIUS Caesar cum Pompeium in Pharsalicis campis vicisset, inter alios honores a Senatu illi decretos, quos ille admisit, hi fuere, ut currus ipsi adversum Iovem spectans in Capitolio collocaretur. Ipse quoque super imaginem orbis terrarum posirus statueretur cum hac inscriptione, SEMI DEUS EST. Unde, ni fallant me coniecturae, in heroicis Gabrielis Simeonis symbolis depingitur, slans super globum mundi, sinistra tenens librum, dextra gladium, cum hac inscriptione: EX UTROQUE CAESAR. Qua pictura demonstratur, his duobus, armis videlicet et literis, Caesarem imperium acquisivisse, et acquisitum conservasse. Rectissime enim dicitur:

Non minor est virtus, quam quaerere, parta tueri.

Exstat hac dere lex Servii Tullii VI. Regis Romanorum, qua continetut, Non solum armis et scientia belli, sed et consiliis artibusqueve pacis Rem publ. consistere. Huc sine dubio Iustinianus Imperator in principio suarum institutionum Iuris respexit, ubi orditur: Imperatoriam maiestatem non solum armis decoratam sed etiam legibus armatam esse oportet, ut utrumque tempus, et bellorum et pacis recte possit gubernare, et Princeps Romanus non solum in hostilibus proeliis victor exsistat: sed etiam per legitimos tramites calumniantium calamitates expellat. Constat igitur ex his, quanta fuerit veterum Regum et Principum prudentia et sollicitudo, ut iis artibus in struerentur et excellerent, quibus eorum labore et sollertia acquisita conservarentur. Et ob hanc rem Franciscus Guicciardinus, historicus inter recentiores exquisitissimus, eos imprudentiae tacite coarguit, qui armis imperia facile propagarent, ea tamen retinere non possent, nec viderent partum imperium iss, qui domestica disciplina uti nescirent non modo non utile, sed etiam grave ac perniciosum semper fuisse. Id non ignoravit Augustus Caesar. quum enim Alexandri Magui res in Oriente gestas legeret, admiratum ferunt, non indux sse Alexandrum in animum suum, qua ratione et via quaesita conservaret, ac regeret, sed tantum quomodo [Note: Lib. 25.] quaesitis alia adiceret. Simili ingenio fuit Pyrrhus Epiri rex, cuius, ut Iustinus historicus dicit, nemo qua tulisset, impetum sustinere valuit, sed


page 42, image: s042

ut ad devincenda regna invictus habebatur: ita devictis acquisitisqueve celeriter carebat. Tanto melius studebat acquirere imperia, quam retinere. Unde Antigonus Rex aleatori similem eum esse dicebat, qui spe futuri lucri proprias opes prod git, nec unquam contentus est eo, quod in alea vicerit, sed quaecumque collusoribus supersunt, magna aviditate cupit, inque ea relictis omnibus solum inhians, quaecumque ante quaesierat, profundit. Scipio quoque quum Censor esset, noluit in sollenni carmine, sicut erat moris, precari: Dii augete Rem public. sed conservate. Satis, inquit, [Note: In coniurat. Catilinae.] habemus auctam, si modo conseruetur. Huc respexit Crispus Sallustius. Imperium, inquit, facile his artibus retinetur, quibus initio partum est. Verum ubi pro labore desidia, pro continentia et aequitate, libido atque superbia, invasere: fortuna cum moribus mutatur. Hoc etiam Totilas Rex Gothorum, occupata Roma consideravit. ita enim orationem [Note: De bello Italico contra Gothos li. 8.] ad milites suos (sicut a Leonh. Aretino refertur) concludit: Tueri quae ta difficil us est quam acquirere: quoniam in acquirendo ignavia possidentis saepe plus confert, quam propria virtus. Tueri autem quaesita sine propria virtute nemo potest. Cum lulii Caesaris vero symbolo, quod. initio adduximus, convenit perpulchre versus Homericus, quo post Alexandrum Magnum, qui semper eum in ore habuit, inprimis desectatum fuisse regem Galliae Franciscum I. apparet ex librorum (qui eius sumptibus a Roberto Stephano elegantiss. typis graecis sunt editi,) inscriptionibus, ubi ut plurimum illi additus est. Describitur autem eo Agamemnon, quod non solum Rexfortitudine, sed et bonitate ingenii fuerit praestans:

)*amfo/teron basileu\s2 a)gaqo\s2 kratero\s2 t) ai)xmhth\s2.

Sic Agesilaus magnus ille Lacedaemoniorum Rex, quodam tempore interrogatus, utta virtus esset praestantior, fortitudo an iustitia? graviter respondit, Fortitudinis nullum esse usum, nisi adsit iustitia. Eodem modo vetus atque perpetuum institutum est apud Turcas, ut intranti templum supplicandi causa Imperatori, Talis manus aedituus sacerdos occurrat, claraqueve vocepronuntiet, ut meminisse velit, Imperium, quod iustitia et virtute bellica partum sit, non aliis quam iisdem artibus conservari, [Note: In Elogiis Lib. 2.] propugnariqueve oportere, ut Iovius recenset. Hinc videmus maximo cum nostro malo, hostem hunc; ut Busbequii, in sua exclam tione de acie contra Turcas instruenda, verbis utar; ea esse vigilantia, eam servare disciplinam, ea uti in conservandis iis, quae sibi adiunxit ratione ita regnare ac dominari, ut ubi semel vestigium fixerit, inde se moverinumquam patiatur; numquam se attollat seges, quam semel illa calamitas depreslerit. Adeoque difficile dictu videtur, sitne in acquirendo acrior, an in tuendo quae


page 43, image: s043

acquisivit fitmior, atque validior. Sane prudenter Maximilianus I. Imperator optimus, saepe in ore habuit, Longe facilius esse vincere, et domare gentem [Note: Lib. 6.] quam in officio retinere. Hoc etiam Nicias apud Thucydidem monere voluit, ubi dicit, Stultum esse eos invadere, quos victor non possit in officio retinere. Huc referri potest emblema XIII. quod doctissimus vir Adrianus Iunius in suo eleganti libello Emblematum inseruit. Ibi enim depingitur geminum Mercurii simulacrum, alterum iuventa florentis: alterum maturo senio vencrandi. Quo veteres, ut ipse explicat, innuere voluerunt, eum quirecte rem publ. aut regnum sit administraturus, coniun ctam cum prudentia fortitudinem habere debere, quasi alterutrum inutile sit absque alterius ope. Ideoque inscriptio rectissime convenit: PRUDENTIA CUM ROBORE CONIUNCTA. Necnon et subscripti versiculi, sumpti fortasse ex sententia Isocratis ad Demonicum: Robur cum prudentia coniunctum prodest, quasine, plus habenti incommodat.

Viribus Cyllenius integris stat,
Iunctus cum senie gravi.
Robur invictum est, sapientia si
Firmes, qua sine, concidet.

[Note: In dialogo 6. de historia.] Recte itaque sentit Franciscus Patricius, quod quibus modis acquiratur imperium, iisdem etiam augeatur. Quoniam, inquit, non est aliud incrementum, quam adiectio eius, quod augetur. Sed ubi iam acquisitum est auctumque imperium, superest ut conseruetur, subditorum animos continendo, ut libenter, aut etiam inviti maneant, quorum istud vi perficitur, illud si optime eos tractaris: aut melius quam alii, aut saltem si melius quam alii tractare videberis. Quibus si accedat gravitas quaedam magistratus, quae in subditis timorem quendam cum admiratione et reverentia efficiat, nihil erit quod subditorum animos aeque devinctos, ceu catena quadam, continere possit. Nam nihil est quod hominum animos ita terreat atque fascinet, ut admiratio. Postremo non omittenda est inscriptio monumenti antiquisfimi, quam Augustinum Neruccium, quum Hispanias peragraret, inde attulisse, [Note: In Annotat. in M Varrenem dere rustica.] Petrus Victorius vir genere et eruditione praestantiss. dicit talis videlicet:

PALLADI VICTRICI SACRUM.

HIC HOSTIUM RELIQUIAS PROFLIGAVIT CATO. UBI SACELLUM MIRO ARTIFICIO CONDITUM ET AEREAM PALLADIS EFFIGIEM RELIQUIT.

PAREANT ERGO ET NOSCANT OMNES SENATUS ET POPULI ROMANI IMPERIUM DEORUM NUMINE ET MILITUM FORTITUDINE ET TVERI ET REGI.


page 44, image: s044

CAPUT III. Abiniuriis et calumniis abstinendum et inprimis mortuos et absentes conviciis non laedendos.

TRITUM apud nos est in ore, utinam re ipsa quoque fieret, De absentibus et mortuis, nil nisi bene loqui et precari licere. Hoc quidem veteres magna cum diligentia observarunt. Exstat enim praeceptum Sapientum: DEFUNCTI INIURIA ne afficiuntor. Et aliud: DE MORTVO NON RISERIS. Huc spectat inscriptio sigilli Platonis: FACILIUS EST MOVERE QUIETUM, QUA MQUIETAREMOTUM. Non enim est pugnandum cum manibus, nec decer eos affici iniuria, qui hac vita sunt defuncti. Siquidem iniuriae vulnus altiu s penetrat, quam beneficii gratia. Vel, ut Cornelius Tacitus argute dicit, Proclivius est iniuriae quam beneficio vicem exoluere, quia gratia oneri, vitium in quaestu habetur. Ob hanc rem laudatur lex Solonis, quae prohibet in defunctos maledicta conicere. Nam et pium est; ut Plutarchus in vita eius dicit eos sacros ducere, qui e vita discesserint, et iustum, his, qui esse desinunt, abstinere, et civilium inimicitiarum aliquando modum statuere, nec in infinitum progredi sinere. Vel, ut Carivi verbis, sicut in C. Fannii fragmenta relata sunt, utar, Inimiciter irascendum non est. Prudenter sane veteres illi legislatores homines a maledictis et calumniis absterruerunt. Non enim ignorarunt, maledictis quam malefactis gravius etiam absentes laedi difficiliusqueve a plerisque contumeliam perferri quam damnum. Quod facto se defendere hostibus propter nece ssitatem concessum videtur: in conviciis nimium quiddam inesse, vel odii, vel malitiae creditur. [Note: Lib. 11. De Legibus.] Id ipsum Plato innuere videtur, qui eiusmodi conviciatores in numerum furiosorum refert. Furoris genera. inquit, sunt multa: Alii morbo laborant, alii prava iracundi ingenii natura, et vitiosa educatione, qui ob leves offensiones contenta voce exclamant, et mutuis sese alii alios conviciis proscindunt. Quod quidem in bene moderata civitare nullo modo tolerari debet. Unde Diogenes interrogatus, cuius bestiae morsus eslet periculosior, vel magis venenatus, respondit ex feris est maledicus ex domesticis [Note: In Potymnia.] adulator. Hoc etiam Herodotus observavit, ubi dicit: Detractio importunissima res est, in qua duo sunt, qui iniuriam faciunt: unus cuiiniuria fit. Qui enim detrahit, iniurius est, quod non praesentem accusat. Item qui


page 45, image: s045

huic credit, iniurius est, quod prius credit, quam rem compertam habeat. [Note: Lib. II. de Legibus.] Et illi, cui absenti detrahitur, ob id fit iniuria, quod ab altero insimulatur ut malus, ab altero talis putatur. Huc quoque idem Plato suam legem direxit, quae est talis: NEMO CVIQUAM CONVICIATOR. QUI VERO CUM ALIQUO ALIQUA DE RE DISCEPTAT, DISCITO IPSE ET DOCETO EUM [Note: Lib. 7. derebus gestis Gallorum.] QUI CUM ILLI CONTROVERSIA EST, ET PRAESENTES, ETA MALFDICTIS PRORSUS ABSTINETO. Ob hanc rem Carolus Borbonius, sicut Ferronus refert, plerumque in ore habuit Aquitani cumsdam scitum responsum, qui rogatus a Carolo VII. Rege Galliae. Quo tandem praemio impelli posset, ut fidem sibi tot magnis reb. perspectam falleret, NONTVO, inquit, REGNO; NON ORBIS IMPERIO ADDUCI POSSIM; NONOMNIUM THESAURIS: CONTUMELIA TAMEN ET STOMACHOSA INIURIA POSSIM. Velut gallice magis emphatice et succincte, sonat, sire, un mespris. De mortuis autem Chilonis Lacedaemonii praeceptum laudatur? to\n teteleuthko/ta mh\ kakolo/gei, a)lla\ maka/eize id est, defunctum non maledictis afficias, sed beatum praedices. Putabant enim nihil ingenuo viro indignius, quam eos incessere lingua, qui respondere non possent, siquidem tam turpe hoc habetur, quam cum laruis vel umbris luctari. Huc [Note: Lib. 5. de Repub.] praeterea et illud Aristotelis referendum est, qui in Rhetoricis cirat Platonem dicentem: An non illiberale quiddam, cogitationisque avarae, muliebris ac vilis esse videtur, cadiver expoliare, hostemque putare mortui corpus cum adversarius ipse abierit, eo quo cum pugnabat relicto? Num censes eos qui hoc agunt differre a canibus, adversus iactos lapides irascentibus, eo qui iacit dimisso? Nihil equidem differre arbitror. Quare a rapinis huiusmodi abstinendum est, victoriae namque obsunt. Hoc consideravit Pausanias [Note: In Calliope.] Lacedaemoniorum Rex, cui quum victo et in praelio occiso Mardonio, Lampon e primoribus Aeginetarum; ut Herodotus refert; suaderet, ut hostis cadaver in crucem ageret, sicut ipse Leonidae fecisset: Tunn respondit pausanias, benevolentiam atque providentiam amplector; timen ab aequitate iudicandi deerras. Nam et me et patriam, quos in altum extulisti, ob haec gesta ad nihilum redigis, quum suades mihi sacuire in mortuum, aisque me auditurum melius, si istud fecero, quod barbaros porius decet [Note: Lib. 6. Iliaco~. Lib. 5. de praeparat. Euang.] facere quam graecos, quodque in illis improbamus. Memorabile igitur est, quod Suidas de statua Niconis Thasii pugilis retulit. Quum enim eius iam defuncti statuam aemulorum unus, odio indulgens, fustibus caederet, [Note: In prafat. super 1. librum natural. histor.] tamquam Niconem ipsum vivum contumelia afficiens: statua manium eius ultrix, in caedentem ipsa collapsa, oppressit eum et extinxit. Haec autem historia sumpta est ex Pausania, licet Eusebius Diomedis athletae starvam fuisse dicat: Audiamus quoque Catonem Censcrinum, cuius


page 46, image: s046

verba ex eius commentario demilitari disciplina refert Plinius. Seio ego quae scripta sunt, inquit, si palam proferantur, multos fore, qui vitilitigent, sed ii potissimum, qui verae laudis expertes sunt. Eorum ego orationes fino praeterfluere. Nec Plancus illepide, quum diceretur Asinius Pollio orationes in eum parare, quae ab ipso aut liberis post mortem Planci ederentur, ne respondere posset: Cum mortuis non nisi larvas luctari. Quo dicto sic repercussit illos ut apud eruditos nihil impudentius iudicetur. Haec Plinius. Reprehenditur itaque non immerito Sulla, cui non satis fuit vivis hostibus illudere, nisi mortuorum etiam ossa, a sepulcris canino more eruta, in fluvium mergi iussisset, ut de Marii cadavere historici scribunt. Proinde moriens se cremari testamento cavit, ne idem ab hoste ludibrium eius cadaver pateretur. Et ex hoc suo facto inolevit apud posteros mos cremandi cadavera mortuorum. Quam sancta autem memoria olim defunctorum fuerit, apparet ex hoc quod vetus mos apud Romanos exstitit, praeclaros Principes nuper mortuos publico luctu suorum popularium ad integrum annum, aliudue tempus iustum, honestari. Pium enim est caritatem erga mortuos testari. Sicut quoque huius moris testimonia in sacris literis exstant. Huc referri potest Atheniensium institutum. Ii enim, quotquot in bello pro patria fortiter occubuerunt, in diario asscriptos, nominum et rerum ab illis praeclare gestarum crebra recitatione, celebratione, et gloria, praesente universorum civium corona, post tam felicem mortem ludis, et celebritate publica celebrarunt; certaminaqueve a iuventute fiebant, quae dicebantur e)pitafika\, id est, sepulcralia, in quibus ipsi iuvenes gloriae cupiditate ad rem bellicam, mortis contemptum, amorem Rei pub. usque adeo beneficiorum in se memoris, inflammarentur. Praescribi praeterea a Polemarcho solebant cantilenae et versus quidam, in laudem defunctorum et virtutis, qui ipsis iuvenibus decantandi in ludis publicis dabantur. Postremo non omittendum fuit memorabile factum Ludovici XI. Galliarum Regis: sicut id recensetur [Note: In hist. Francorum lib. 11. cap. 12.] a Roberto Gaguino, ex quo apparet, Regem illum mortuorum famam, abolitis odiis, qualiscumque eorum vita fuerit, illibatam habere voluisse. Fuit Agnes, inquit, quae Bella nuncupata fuit, Ludovici patris pellex, ea in Divae Mariae templo, quod in Castello Lociarum est, sepeliri voluit. Datoqueve sacerdotibus annuo proventu, in medio templi choro sepulcrum sibi exstrui impetravit. Ad eum locum aliquando divertens Ludovicus, est sciscitatus, cuius hoc esset monumentum, Est, inquit, quidam ex clero, Agnetis illius, quam propter formae decorem Bellam vulgus appellabat: Sed quia nobis impedimento est sepulcrum, vellemus cum tua venia inalio aliquo sacello reponere. Non aequum, inquit Rex, postulatis.


page 47, image: s047

Quamquam enim illa dum vixit, mihi sit multum adversata, mulieris tamen bustum contra leges non violabo. Sed nec vos arbitror illius cadaver sinelargo eius munere hîc collocasse, Servate benefactrici, quod viventi promisistis. Nec vobis fas esto hinc movere sepultam. Ut autem illius causa obnoxiores DEUM orare sitis, accipite dono sex milia libraru. Et hoc dicens, [Note: Eodem libra cap. 4.] iussit nummos sacerdotibus tradi, quos in perpetuos templi reditus impenderent. Refert autem idem auctor ex Iohanne Charterio vetere historico, de hac Agnete, Carolum VII. patrem Ludovici XI. dum obsideret Harfleum, ut Anglos inde eiceret, in coenobio Gemetensi diversarum esse. Eoque Angnetem (quam propteregregiam speciem Bellam appellabant) venisse, eo animo, ut Regem admo neret proditionis, qua in cum quidam coniurarant. De hac Agnete, inquit, constans mea aetate fama fuit, eam a Carolo adamatam fuisse, et puellam brevissimae vitae peperisse. Quamquam Carolus ex se prognatam esse omnino diffiteretur. Decessit in eo coenobio Agnes, condito sexaginta millium aureorum testamento: ubi exsecta eius praecordia humo tradita sunt, reliquum cadaver Lochias elatum, et in Divae Mariae templo sepultum. Fuit namque admodum lepida et faceta, luxuque et vestium cultu, supra mulieris modestiam, gloriabunda. Qui fastus quandoquidem non, nisi grandi sumptu ducitur, eius pompae impensam ad amorum mercedem Carolus facere credebatur. Accessit ad stupri suspicionem propinquorum Angetis ad dignitates Ecclesiasticas repentina promotio. Huius Agnetis Soreliae meminit quoque Girardus, de rebus Franciae, in vita Caroli VII. Regis. Et Heuterus Delfius de rebus Burgundiae [Note: Lib. 23. Lib. 4.] scribit, famam fuisse, mortem Agnetis ultra modum a Carolo adamatae, Delphinum, qui postea patri successit, et Ludovicus XI. appellatus fuit, procurasse.

CAPUT IIII. De insigni liberalitate Principum erga doctos viros.

[Note: 1. Tuscul.] RECTISSIME dictum a veteribus est Honos alit artes. Hocn. Cicero ex hisce Platonis verbis transtulit: a)s1keitai dh\ to\ a)ei\ timw/menon, a)melei=tai de\ to\ a)timazo/menon. Memoriae na~que traditum est, qua cupiditate prisci heroes non solum liberalib artib. dediti fuerint, sed etiam quam gratos et munisicos ergieos qui in illis excelluerunt, sese geserint. Unde mirandum non est quia illorum tempestate doctrina et artes


page 48, image: s048

ita floruerint, ut ad nos fructus tam ultiplices propagati sint. Ut enim fruges aeris temperie, liquidioreque caelo exuberant: haud setius bonae artes eximiaqueve ingenia benignitate, honorificentia, humanitatequeve evocantur, [Note: In laudibus Stilliconis Paneg. 2.] contraque inurdia, sordibus, morositate eorum, qui rerum potiuntur, restinguuntur et languescunt. Quis enim est, qui, si praemium laborum suorum vel habet, vel exspectat, non ad omnia ala crior et promptior reddatur? Et ut Claudianus scribit:

- Egregios invitant praemia mores.

Miratus autem saepius fui nostrorum patrum memoria munificentiam Ludovici XI. Regis Galliae, qui ut Cominaeus refert, Medico suo, menstruum stipendium decem aureorum milia dare solebat sic ut intra quintum mensem ille ab eo ad quinquaginta quatuor milia acciperet. Nec id modo, verum etiam Episcopatum Ambianensem eius nepoti; et munera publica largiebatur eius propinquis et amicis. Utrum autem ista liberalitas dici possit, quae non ex libera et munifica voluntate, sed animo metu coacto proficiscatur, quaerere potest qui dubitat? Scribit enim idem auctor, Regem illum suum medicum magnopere metuisse, et ad suos familiares de illius asperitate nimia, saepe questum fuisse. Persuaserat autem, Regi se ipsius opera carere non posse, et post suum discessum, si dimitteretur, eum superstitem diu non mansurum. De Carolo IX. Rege Galliae quoque legimus in eius vitae synopsie libris Gallicis excerptae, quod erga omne hominum genus, imprimis, erga Albertum Tudium institoris Lugdunensis filium, liberalissimus fuerit, eumque, quibus ille optavit rebus, auxerit, ita ut constet, post summos honores in eum collatos, uno quinquennio sexcentis aureorum milib. a Rege donatum esse. Verum cum nihil ibi additum sit, qua in re ille excelluerit, nisi quod Rexab eo nomen DEI didicerit iurare: ignoro, an ista liberalitas nostrae meditationi conveniat. Et non potius prodigalitas dicenda sit. Veterum igitur liberalitas longe superat has, quas modo retulimus. Prae ceteris autem Alexander Magnus munificentiss. fuit erga doctos. Memoriae enim proditum est, eum Aristoteli, pro describendis naturis animalium, submniistratis omnib. sumptibus, praemium laboris dedisse, octingenta talenta, hoc est, secundum quorundam computationem, coronatorum aureorum milia quadringenta octoginta: Xenocrati Philosopho quinquaginta per legatos talenta, aureorum videlicet milia triginta misisse. Sed illo recusante, quod tanta pecunia non sibi diceret opus esse, leg tis reversis, Quid, inquit, nullos ne habet amicos quibus benefaciat? Traditum etiam est ab historicis, Theombrotum Medicum quem nonnulli Erstratum nominant Antiochum regem talentis centum sanasse: Apellem pictorem, sed literarum peritum, eundem Alexandrum Regem viginti avir


page 49, image: s049

talentis pinxisse; quanti hodie Comitatus non mediocris emi posset. Singula enim talenta auri non minus senis milibus septingentis et quinquaginta solatis Gallicis valuerunt. Apud Servium legimus, Virgilium poetam tres suos libros Aeneidos Augusto recitasse, II. IV. et VI. Sed sextum maxime ob Octaviam Augusti sororem, Marcelli matrem. quem Marcellum sibi Augustus adoptaverat; qui periit anno XVIII. suae aetatis, morbo correptus. Haecigitur Octavia quum recitationi interesset, et Virgilius ad carmina illa venisset, circa finem VI. libri, quibus Marcelli luctum describit, defecisse animo illa dicitur, quum ad illud ventum est:

Heu miserande puer si quafata aspera rumpas,
Tu Marcellus eris.

Aegre autem refocillata Octavia, silentium Virgilio imperasse dicitur, et dena sestertia pro singulis versibus dari iussisse, qui numero sunt unus et viginti. Quod si verum est, Virgilius paucis versibus supra quinque milia aureorum meruit. Imitata autem est fortasse Octavia Cretenses, qui Homerum mille numismatis ob egregium suum poema donanrat, idque columnae, publico in loco incidendum curarant. Porro, ut memorabile relatum est, Choerilum poetam singulorum versuum singulos stateres aureos accepisse. Sic praedicatur Lysander, quod poetae Antilocho, ob paucolos versus pileum argento impleverit. Eodem modo deinceps Severus Caesar Oppiano (qui piscium genera, naturam, et quo pacto capiendi sint, numeris descripsit) pro singulis versibus sui poematis singulos aureos numerari iussit, illaque sua munificentia tantam hominibus excitavit admirationem, ut Oppiani carmina ad hodiernum diem a plerisque aurea nominentur. Compertum praeterea est Manilium Cornutum ditissimum hominem, provinciae Aquitaniae legatum, quum mentagra foedissima corriperetur, et sanitati esset restitutus persolvisse Medico honorarii loco ducenta sestertia, quae summa est nostrorum aureorum 4000. Verum omissis priscis exemplis ad recentiora redeamus. Maiorum nostrorum tempore Thadaeus Florentinus Medicus, in tanta fuit auctoritate, ut extra urbem proficiscenti saepe in singulos dies numerarentur 50. coronati, et voeatus ad Papam Honorium quartum, ab eo habuerit centum. Quapropter toto tempore, quo valetudinis ipsius curam gessit, collegit decem milia coronarorum. Narratur quoque de Petro Apponensi Medico Patavino, quod numquam vocatus valetudinis curandae gratia ad aegros, extra urbem Bononiensem prodierit, nisi constituto stipendio dietim 50. coronat. Quum ad Pontificem Honorium aliquando aegrotantem accerseretur, pactum prius esse singulis diebus salarii loco quadringentos coronatos. Similem felicitatem et munificentiam prudentia et industria sua olim consecutus est Erasistratus


page 50, image: s050

Medicus, ut a Plutarcho et Appiano refertur. Quum enim Antiochus Stratonices novercae incredibili amore flagraret, tabe conficiebatur, ac iam moriturus videbatur, nisi Erasistratus, Aristotelis ex filia nepos, amoris vim ex ipso pulsu iudicasset. Patri Seleuco refert actum esse de vita filii. Tum Seleucus. Quid ita? Meam, inquit Erasistratus, uxorem deperit. An ego, inquit, Seleucus, tam male de te meritus sum, ut adolescentis amori non indulgeas? Tum ille: Tune quidem amori alterius inseruires? Utinam, inquit Seleucus, dii suum amorem in carissimam Stratonicen converterent. Hic Erasistratus: Ergo pater idem et Medicus esse potes. Itaque Seleucus Antiocho novercam despondit. Erasistratus vero donatus est sexaginta milibus aureorum. Etsi autem Bodinus hanc historiam iucundam et memorabilem potius ad caput amoris, quia huic rei causlam praebuit summa vis amoris, referendam putat: tamen ex ea quoque apparet, quam immensa liberalitas fuerit olim Regum erga doctos et prudentes viros, ideoque et eam huic nostrae meditationi inserere volui. Tale itaque nobilis ille commendator in Tacitum, praeceptum dat, Claros viros et optime de se et Repub. meritos, numquam princeps debitis honoribus fraudet: periculosum est enim viris bonis occasionem dare innovandi: quae haud dubie datur, quum meriti honores ei adimuntur. Memorabilis est postremo inscriptio in marmoribus [Note: Lib. 5. c. 22.] quae teste Marliano, in sua typographia antiquae Romae, prope turrim militiarum supra forum Traiani effossa sunt, talis videlicet.

POTENTISSIMA DOS IN PRINCIPE LIBERALITAS IT CLEMENTIA.

CAPUT V. Desecuritate agricolarum, et nonnulla de disciplina militari.

QUANTA olim fuerit cura et folicitudo Magistratus, utagricolae ab omni vi et iniuria, tam in pace, quam in bello tuti essent, ex multis legibus et constitutionib. abunde patet. Non enim ignorarunt, quantum Rei pub. intersit, ut annonae diligentiss. ratio habeatur. Etenim quemadmodum natus infans sine nutricis lacte non potest ali, neque ad vitae crescentis gradus perduci: Sic civitas sine agris et eorum fructib. in moenib. affluentib. non pontcrescere, [Note: Lib. 1. Offic.] nec sine abundantia, cibi frequentia~habere, populumq, sine copia tueri. Hoc quoque Ciceroni non fugit ignotum, ubi dicit: Omnium rerum ex


page 51, image: s051

quibus aliquid acquiritur, nihil est agricultura melius, nil ubetius, nil dulcisnil [Note: In procemie de re ruslica.] libero homine dignius. Et M. Cato commemorar, veteres quum bonum virum laudarent, ita laudare solitos: bonum agricolam bonumque colonum. Hinc censoria nota affectos illos fuisse constat, qui male agrum colerent, aut contemnerent. Et ideo petitae aedilitatis repulsam passus fertur Scipio Nasica, quod adolescentulum competitorem, cui erant rustico opere duratae manus, quasi illudens interrogasset, num quid manibus in cederet`Hoc ipsum animadverterunt etiam Romani, quum alveos a singulis regionib. Aegypti aere publico in Nilum ducendos curarent, quibus frumenti ingens vis Alexandriam, ac demum Romam conveheretur; incredibileque sumptu alveos servari mandarent, ea lege, ut si quis aggeres Nili, qui erant alveorum ripae, rupisset, capite plecteretur. De qua re studiosus lector plura reperiet [Note: Lib. 1. c. 10.] in Hieronymi Maggi miscellaneis. Similes leges habent hodie Phrisii, Holandi et Selandi ob artificiales aggeres, propter publicam securitatem, quibus impetus irati et tumidi maris magna assiduitate et diligenti cura, ingentique labore et sumptu, ingruentibus pestatibus coercetur. Verum enimuero, ut haec meditatio non ad decantandas laudes agriculturae instituta est: ita ea potissimum, quae ad securitatem agricolarum ordinata sunt, persequamur. Inter alia autem exstat egregia constitutio Friderici II. inserta usibus feudorum, De statutis et consuetud. contra libertatem Eccles. quae conspicitur etiam in Codice Iustmiani sub tir. quae res pignor. obligat. poss. cuius haec sunt verba: Agri cultores et circa rusticitatem occupati, dum villis insident, et agros colunt, securi sint, quacumque parte terrarum, ita ut nullus inveniatur tam audax, qui personas vel boves, agrorum instrumenta, aut si quid aliud sit, quod ad operam rusticalem pertinet, invadere, capere, aut violenter auferre praesumat. Si quis autem huiusmodi statutum ausu temerario violare praesumpserit: in quadruplum ablata restituat, infamiam ipso iure incurrat, imperiali animadversione nibilominus puniendus, etc. Reliqua quoque priuliegia et immunitates, quae agricolis propter publicam utilitatem concessae sunt, [Note: In tractata de pesle Verssed super n 181. cum sequextibus.] diligenter collegit Franciscus de Sanctonazario a Ripa. Exstant praeterea hac de re constitutiones Imperii, quae anno 1548. in comitiis Augustanis, et anno 1570. in comitiis Spirensibus, nec non et in politicis sanctionibus Francofurtensibus, anno 1577. promulgatae sunt. Eodem modo exteris gentibus incolumitas et securitas agricolarum magnopere curae fuit. Cyrus enim magnus quum bella gereret, praeconium fieri iussit, ut parceretur agricolis, et sic vincere, ut possessores manerent in suis possessionibus. Id testatur quoque Xerxes potentiss. Persarum Rex, quum in expeditione contra Graecos esset. Nam armatis viris, inquit ad


page 52, image: s052

Artabanum, apud Herodotum, non pastolibus inferemus bellum. Et Arrinaus in suo libro rerum Indicarum asserit, Nefas fuisse apud Indos agricolas in bello capere, aut agrum eorum vastare. Reliqui, in quit, bellum inter se gerunt, seseque mutuo interficiunt: ipsi iuxta eos tranquille aut arationi, aut [Note: Lib. 15.] vindemiae, vel frondationi vel messi vacant. Id a Strabone quoque in sua Geographia confirmatur. Secundum inquit, genus apud Indos est agricolarum, qui plurimi sunt et probissimi. Hi ob immunitatem a militia, et securam opus faciendi licentiam, neque urbem neque publicum negotium, necaliud ullum munus attingunt. Quamobrem eodem tempore, et eodem loco alii pugnant, et cum hoste pedem conferunt, alii arant vel fodiunt, sine omni periculo, cum illos propugnatores habeant. Sic quoque olim Aegyptus, teste Diodoro et Isocrate intria genera hominum divisa fuit: In sacerdotes; in opifices, in quibus agricolae comprehensi fuere; et in milites. Haec prisca securitas data etiam fuit agricolis, sicut ex oculatis testibus audire memini, in bello illo diuturno, quod nostro saeculo inter Caesarem Carolum V. et Franciscum I. Galliarum Regem gestum est, quum uterque in Pedemontio numerosum exercitum, annum unum atque alterum, continuo inter se belligerantes, alerent. Alioqui milites mature commeatus, obsessis et impeditis itineribus, defecisset. Idque confirmatur in vita Ferdinandi Gonzagae Principis Melfettani, quae diligenter et erudite descripta et edita est Italica [Note: Fol. 151.] ligua, a Iuliano Gosellini; qui liber sane est propter multas res memorabiles, et consilia prudenter explicata, quae alibi non reperiuntur, utilissimus. Hoc etiam Belisarius inter Iustiniani Imperatoris duces praestantissimus, animadvertit. [Note: De bello contra Gothos, in princip. lib. 3.] Ita enim post Suidam de eo scribit L. Aretinus: Rusticorum tantam curam habuit, ut in ducendo exercitu neminem eorum violari, nemini inferri damna pateretur. ne poma quidem in arborib. pendentia milites sui attingere audebant. Hac ille securitate disciplinae consequebatur, ut castra eius abundantiora essent, quam ullum in urbe forum, ita libera et secura erat rerum venalium importatio. Idem fecit Totilas Rex,dum contra eundem Belisarium bellum in Italia gereret. Agrorum enim cultoribus, teste [Note: Lib. 3. de bello Gethorum.] Procopio, per omnem Italiam mali nil quicquam intulit, sed terram ut intrepide colerent, nil setius, ut antea, imperavit; sibique ac Rei pub. tributa dependerent, et fructus dominis reportarent. Sed quid nunc in plerisque expeditionibus bellicis fiat, notius est, quam ut longiorem narrationem requirat. Quotus enim quisque ex nostris militibus est, qui (uti nunc bella geruntur) non infamiam et imperialem animadversionem incurret? Siquidem plerique inter tot milia reperiuntur, qui absque ullo discrimine tam amicos quam hostes impune depraedantur; qua in parte Helvetii adhuc, in retinenda disciplina militari, nostratibus militibus mercenariis


page 53, image: s053

longe excellunt. Mirum itaque non est, quod nostrae expeditiones plerumque tam infelices: econtra illorum apud quos adhuc viget disciplina et ordo militaris, faustae et prosperae sint. Exercitus enim, ut Nicephorus Gregoras ait, quem iniuria et audacia antecedit, plerumque cladem et interitum ominatur, et priusquam hostes irruant, ipsi sua timiditate evertuntur, ipsque sibi hostes sunt, divina vin dicta eum exitum decernente, quem facta illorum meruerunt. Neque enim probabile erat, rem bene gesturos esse eos qui lacrimas et exsecrationes pro viatico secum abstulissent. Rectiss. igitur Hesiodus et Homerus instrumentum rei rusticae et agricolarum magis pro baverunt, quam bellatorum ac rei bellicae. Illud enim mortalibus vitam ac felicitatem pollicetur: hoc autem mortem et miseriam. Id designare voluerunt Reges Benomotapae, Aethiopiae ultra promontorium Bonaespei, quae Australi terminatur Oceano, ante adventum Lusitanorum, potentissimi. [Note: Lib. 1. de reb. Indiae.] Ii enim, ut Hieron. Osorius memoriae tradidit, maiestatis regiae duo insignia gestare solent, parvum videlicet ligonem cum eburneo manubrie: et iacula duo. Ligone subditos ad terrae culturam adhortantur, ne propter ignaviam atque desidiam terram deserant, et fame coacti latrocinentur. Uno vero iaculo signisicare volunt, se scelerum vindices futuros: altero se vim externam ab hostibus armis atque virtute repressuros. Sane Turci, apud quos hactenus viguit ordo et disciplina militaris (quod unicum fere invictos illos tamdiu praestitit, eaque inter Christianos milites propemdoum exstincta est, ut in elegantiss. libello Uberti Folietae de magnitud. et increment. Imperii Turc. perspicue videre licet, hancque dissolutionem disciplinae [Note: In epitome divin instit. cap. 8.] militaris Lactantius inter signa praecedentia ultimum iudicium recenset) Turci inquam, quando non in hostico eorum exercitus, qui solet plerumque esse immensus, procedit, non solum accurate cavent, ne consitis agris hortisue damnum inferatur: verum etiam, vel incautiores vel contumaciores severissime puniunt. De qua re habemus memorabile exemplum [Note: De Tarcorum morib.] apud Bartholomeum Georgevitzium, qui, utpote a)uto/pths2, ita scribit: Tanta severitas disciplinae est in bello, ut nemo militum ausit aliquid iniuste rapere, alioquin absque ulla commiseratione puniretur. Habentur enim inter eos ordinarii custodes, sive defensores earum rerum, quae in via militibus obviam per pueros octo vel decem annorum, venales portantur, panes, ova, fractus, avena et similia. Tenentur sic quoque defendere dicti praefecti, hortos fructuum, circa viam sitos, ut nec ipsi audeant unum pomum, vel huiusmodi simile sine licentia possidentis carpere, alio quin et tales capitis poenam luerent. Quum essem, inquit, in exercitu Turcae in expeditione contra Persas, vidi Tspahiam una cum equo et ministro decollari, quod solutus equus arva cuiusdam ingressus fuerat. Id ipsum asseverat Melchior


page 54, image: s054

Seidlitzius nobilis et vir militaris, in suae peregrinationis historia, ubi dicit se, quum industria Gallici legati, cum suis sociis, ex Turcica seruitute durissima, liberatus fuisset, vidisse in castris Turcici Imperatoris, quae aliquot milliaria, et in his nonnullos pagos complectebantur, tantam disciplinam, modestiam et securitatem, ut in illis pagis, omnes fructus, gallinae et aliae aves cicures, ova quoque atque reliqua colonorum substanria universa, penitus intacta manserit. Quare ibidem nostrorum militum dissolutionem, rapacitatem, et licentiam graviter detestatur. Huc referre non incommode licet (non in contumeliam Germanicae gentis, virtute et rei militaris experientia nulli secundae, sed ut rectius cognoscatur superbia et fastus [Note: De rebus Turcicis.] barbaricus Turcorum) ea quae Auentinus memoriae tradidit. Rhodienses, inquit, aliquando ad Imper. Fridericum III. et Principes Electores perscripsere, Turcicum Imperatorem; quum consiliarii et duces ei auctores essent, ne Christianos, inprimis vero Germanos armis lacesseret; eis respondisse, Se nequaquam Christianorum, inprimis vero Germanorum, arma exhorrescere, et quidem quatuor de causis: quia sint discordes, et quemadmodum quinque sui digiti, numquam in unum coalescant: quia laborum sint impatientes, et prae aliis Germani sint helluones, potatores, in castris scortorum turbam foveant, ducesque belli plumis potius quam armis militaribus gaudeant: quod temere, caeco impetu, citra ordinem ad res gerendas ruant: quod legem et iustitiae sint negligentes, nullus virtutum praemiis ornent, nec etiam meritis poenis scelera afficiant, quodque erga eos, qui veniam et misericordiam mereantur, sint asperi et crudeles contrz eos, in quos severe animadvertendum erat lenes et misericordes, etc. Haec et similia, (sicut hostes plerumque maligni obtrectatores et acutiores censores et accusatores aliorum quam propriorum vitiorum esse solent, acerbe [Note: De sacrofoedere lib. 5.] obilcit Christianis, et latiss. prosequitur Assanus Bassa Turcicus, Ahenobarbi filius in sua militari oratione apud Ubertum Folietam, ubi suadet et persuadet, proelium cum classe confoederatorum Christianorum committendum esse, in quo delcta propemodum universa classe Turcica, apparuit, ut idem Folieta ait, Turcarum opes superabiles esse, neque tam suis ipsos viribus, quam nostra ignavia, Chtistiano orbi terribiles esse dum nos armis, quae in communem hostemvertenda essent, ad nosmetipsos mutuis cladib. conficiendos abutimur, illique assiduis damnis nos carpendo, maiores vires manusque roburindies assumunt. Sed ne a proposito longius discedamus. [Note: Dialog 6. de histor.] Disciplinae militaris vim indicat etiam Franciscus Patricius. Omnis vis copiarum, inquit, consistit aut in militum disciplina, aut numero, aut robore. Nec non et Poliphilus in sua hypnerotomachia, hieroglyphicas figuras, virum videlicet cogitabundum cum hinc inde


page 55, image: s055

collocatis militaribus armis sedentem, et serpentem manu tenentem, supra quem aquila expansis alis insistens anchorae; ita interpretatur: Militaris prudentia seu disciplina, imperii est tenacissimum vinculum. Hoc non ignoravit Simon Vignosius Ligur, et Genuensis classis praefectus. Quum enim [Note: In elagiis.] utidem Ubertus Folieta scribit, verbe Chio potitus; ingressum in civium proelia militibus edicto interdixisset: unicus filius, paterna indulgentia sese adversus edicti severitatem fatis munitum ratus, cuiusdamque civis fundum temere, acper lasciviam ingressus, nonnullis vuae racemis asportatis, comprehensus, racemisque collo ad maiorem ignominiae notam suspensis palam virgis caesus, tota urbe iussu parentis circumductus est, memorabili rigidi atque invicti animi exemplo, omnemque paternum sensum in ducum imperiis, militarique disciplina et oboedientia sancienda superantis. Memorabilis est igitur epistola militaris. D. Auteliani ad suum vicarium, [Note: In vita Aurelii.] ut a Flavio Vopisco recensetur. SI VIS TRIBUNUS ESSE, imosi vis vivere: manus militum contine. Nemo pullum alienum rapiat, ovem nemo contingat, vuam nullus auferat, segetem nemo deterat, oleum, sal, lignum nemo exigat, annona sua contentus sit. De praeda hostis, non de lacrimis provincialium habeat: arma tersa sint: ferramenta samiata, calceamenta fortia. Vestis nova vestem veterem excludat. Stipendium in baltheo, non in popina habeat. Torquem brachialem et annulum apponat: equum saginarium suum defricet, captum animal non vendat, mulum centuriatum comiter curet. Alter alteri quasi servus obsequatur: a medicis gratis curentur. Aruspicibus nihil dent: in hospiciis caste se agant: qui litem fecerit, vapulet.

CAPUT VI. Defeudis, quae dicuntur Ligia, pulchra quaedam.

DE feudis Ligiis multa passim a Iurisconsultis traduntur, nec que eorum sententiae sunt pares. In hoc autem conveniunt, nomen istud tribui seudis Ligiis, eo quod plus ligent vasallum, quam alia feuda, Communior quoque est sententia, ad feudum Ligium tria necessario requiri: primo ut vasallus iuret fidelitatem nullius alterius fidelitate reservata. Secundo ut expresse dicatur in instrumento investiturae, quod sit feudum Ligium. Tertio quod vasallus principaliter personam suam, et in consequentiam etiam bona non feudalia


page 56, image: s056

subiciat potestati domini. Ut autem de his plura hoc loco referre mei propositi non est: ita ad declarationem feudi Ligii valde conducibile, ut Pltutino [Note: Lib. 2 de rebus gestis regis Ferdin. Alph. F.] verbo utar, esse puto, quod Iovianus Pontanus auctor gravis et fide dignus refert, cuius verba, ut res liquidior fiat, et iuramentum hominis Ligii rectius cognoscatur, asscribenda duxi. Ursus inquit, Neapolim ad regem profectus iuravit de more Neapolitanorum Regum in eius verba. Ritus vero iurandi verborumque huiusmodi est formula: Sedet Res medius, regia in sella editiore loco constituta: assident iuxta primi ordinis optimates ac proceres: stant inde purpuratorum frequentes ordines loco quisque suo: Regis ad pedes genibus innitens a dextra procumbit parte Epistolarum Magister, qui nunc Secretarius dicitur; sinistra Antistes Euangeliorum libros regio in sinu astratos tenens. Horum medius genibus et ipse ille innisus, procumbit, qui in verba iurat, utraque manu libris adapertis imposita. lbi Magister epistolarum verba praeit, quae iuraturus in verba se quitur. Igitur posteaquam Ursus regios ad pedes provolutus, palmam in codice utramque expansam statuit, tum Magister verba praeire coepit. Ursusque ea est secutus: [Note: Iuramentum fidelitatis.] Urusus ego Ursinus Nolae et Atripaldi Comes, Asculi, Lauri et Fiorini dominus, illorumque agrorum et finium, civium ac popularium; tibi Ferdinan do Regi liberisque successoribusque in Regno Neapolitano tuis polliceor, promitto, spondeo pro liberis successoribusque in hisce item urbibus, oppidis, agris, finibusque meis; fidelem meque illosque utique futuros; tuisque illorum que imperiis ubique meque illosque parituros, atque imperata facturos, cum hisce urbibus, oppidis, agris, finibus, popularibusque, perpetua cum constantia et fide. Si quid vero adversus teve illosue parari fraudis, dolive, insidiarumue audiero, sciero, compertumue significatumue habuero: indicaturum illud e vestigio, ac facturum palam tibique illisque; officia demoum obiturum meque illosque omnia domi forisque, pace belloque, adversum quoscumque ac pro imperio, quae probi ac fid elis subiecti iure, lege, natura, obeunda ac praestanda sunt Regi: Deum que his Opt. Max. testem que invoco, perque sacrosancta haec Euangelia sciens, volens, libensque verbis conceptisiuro. Atque his dictis, manus ipse e libris sustulit. Tum Rex Ursi manus utriusque digiris pollicibus apprehensis, suosque intra pollices iis insertis, devinxit illos suis, statuitque super Euangelia. Hic rursum Ursus, Magistro praeeunte verba, Ego me, inquit, cum liberis. [Note: Iuramentum Ligium.] successoribusque meis Ferdinandi Regis mei, domini mei, liberorum ac successorum eius Ligium hominum statuo, dedicoque, eumque me hic sisto. Haec ter dixit, regios osculatos est pollices. Rexque ore suo illius os excepit, moxque comiter appellatum dimisit. Hic est usitatus iurandi mos, in verba Regum Neapolitanorum: quique Ligios illorum se faciunt; ipsum


page 57, image: s057

hunc servant. Dicti inde Ligii, quod Ligatis Reges pollicibus, illos fidei imperiisque sic suis vinciant, atque obnoxios statuant, etc. Non absimilis implicatio dextrarum et pollicum olim quoque inter Reges usitata fuit, quando foedera arctiss. inter se statuerunt. De qua re habemus exemplum apud [Note: Lib. 12. annalium.] Corn. Tacitum. Mos, inquit, est regibus, quoties in societatem coeunt, implicare dextras, pollicesque inter se vincire, nodoque praestringere. Moxubi sanguis in artus extremos se effuderit, levi ictu cruorem eliciunt, atque nivicem lambunt. Id foedus arcanum habetur, quasi mutuo cruore sacratum. Hoc quoque apud Scythas usitatum fuisse, apparet ex Luciano, in dialogo suo cuius titulus est, Toxaris sive amicitia, ubi eorum foedus ac iusiurandum, quod maximum appellat, recensetur. Etenim, inquit Scytha ille Lucianicus, simul atque incisis digitis sanguinem in calicem destillaverimus, summisque intinctis gladiis, ambo pariter admoventes biberimus, non [Note: Cap. 20.] est quicquam quod deinde nos queat dirimere. Huc quoque Solinus Poli hystor specta sse videtur, ubi de Scythis ita scribit: Haustu mutui sanguinis foedus sanciunt, non sua tantum, sed Medorum quoque usutpata disciplina. [Note: Lib. 2. c. 2. dipnosoph.] Simlie quiddam tribuit Posidonius apud Athenaeum Germanis. Ferunt, inquit, hos in symposiis benigne complexos, venas infronte abscindere, et sanguinem defluentem in poculo miscentes bibere, summum amicitiae terminum attigisse existimantes, quum sanguinem vicissim inter se degustarint. Hoc ritu usus est Radamistus Pharasmanis Iberiae Regis filius (quae regio hodie Georgiana appellatur) ad decipiendum Mithridatem Armeniae Regem avunculum suum. Nam quum vi et miris insidiis nil profecisset, rem cum avunculo componere simulavit, atque data fide eum ad colloquium traxit. Ibi quum illius gentis more amborum pollices colligandi essent, et haustum ex eis sanguinem utrumque gustare oporteret: is cui vinciendi munus erat iniunctum, fingens ad terram funes concidisse, illis Mithridatis pedes implicuit, atque ita eum cum uxore et liberis cepit. Et quoniam neque ferro, neque veneno eos se laesurum promiserat, culcitris oppressos praeclusa anima enecuit, arbitratus huius rer observantia, quod ne que ferro ne que Lib. 9. veneno eos necasset, perfidiae suae crimen latere, sicut Baptista Fulgosius refert, et hanc cum aliis multis historiis egregiis ex eo recenset Andreas Eborensis in suis memorabilib: exemplis de proditione. In Palmaria insula, sicut recensent peregrinatores, quum novos hospites in amicitiae foedus suscipiunt, sibiipsis novacula, vel gladio lapideo, sanguinem ex lingua, manu aut lacerto, aliave corporis parte inspectante hospite eliciunt, non veram amicitiam interpretantes, quae pro amico vitam profundere renuit. Hunc ritum Sathanas, cum Magis foedus initurus, servare solet. Eos enim cogit proprio sanguine formulam obligationis mutuae conscribere. sicut a


page 58, image: s058

[Note: In Daemonom anis.] Bodino aliquot exempla recensentur. Revocat mihi mentio in hac meditatione de feudis Ligiis egregium factum Comitis Sabaudiae Petri, in memoriam, qui feudum apud Imper. Ottonem IV. (alii, inter quos est Paradinus nominant Rudolphum I. huius nominis) petiturus, ante eum apparuit in duplici habitu. Latus enim dextrum eius vestibus inauratis egregie fuit ornatum, sinistrum vero armis lucidiss. ferreis munitum. Imperator quid sibi hic distinctus et inusitatus mos vestiendi vellet, ab eo sciscitatur. Comes respondet; Aurum se gestare in dextra parte ad honorandum Maiestatem Imperatoriam: in sinistra vero se esse armatum, ut contra malevolos et obtrectatores eius usque ad extremum spiritum pugnaret. Eundem quoque quum Cancellarius Imperatoris moneret, literas feudales de nonnullis oppidis, quaepaulo ante primum in bello acquisierat, monstrarat: gladium evaginatum illi ostendens, Haeinquit: sunt literae, quibus ista loca acquisivi. [Note: De redint. feud. c. 76.] Huc respexit fortasse Cynus Iurisconsultus insignis, sicut allegatur a Paride de Puteo, quod quidam nobilis domino feudr ostenderit ensem pro instrumento feudali.

CAPUT VII. Proditionem gratam, sed proditorem exosum esse Item, Virtute non sceleribus, immortale nomen parari.

DECIPIUNTUR omnes isti, qui spe lucri, honorum, vindictae cupiditate, aliave ratione, subdolis et proditoriis artibus, praesertim contra patriam, emergere cupiunt. Rectissime enim Plutarchus in vita Romuli scribit: Quicumque improborum aliquo in negotio opera utuntur, omnes eodem adversus eos affectos esse modo, sicut hi sunt, qui virus aut fel ab aliqua bestia [Note: Papyrus Masson in annalibus Francorum.] Quippe usum in accipiendo eo, gratum cum habeant, malitiam bestiae re peracta, oderunt. Perfidia. n. grata esse desinit, quum id quod ex ea sperabatur, impetratum est, aut omnino obtineri non potest. De qua re cum alia exempla, tum Augusti Imper. exstat. Nam quum in convivio Rhymitacles Thracum Rex, qui ab Anronio ad eum desciverat, insolentius iactaret sua erga Caesarem merita, acsine fine exprobans belli societatem, molestus esset: Caesar dissimulata illius petulantia, alteri cuidans Regum propinans dixit: Proditionem amo proditores non laudo. Hoc quoque, sed adiuncta crudelitate, imitatus est Imp. Severus. Scribit enim de eo Herodianus, quod


page 59, image: s059

[Note: Lib. 3.] multos duces Nigri, aemuli imperii, per silios ad prodendas eius res impulerit, dein postquam eorum operaabusus esset, suaque omnia ex sententia composuisset, ipsos hberosque necaverit. Memorabilis insuper est epistola Aureliani Imp. de Heraclemone proditore patriae suae, quam ex Flavio Vopisco huc describendam duxi.

Aurelianus Augustus Mallio Chiloni S.

OCCIDI passus sum, cuius quasi benesicio Thyanam recepi. Ego vero proditorem amare non potui, et libenter tuli, quod eum milites occiderunt. neque enim mihi fidem servare potuisset, qui patriae non pepercit, etc. Sic Maximinus Imp. Macedonio, qui Tycum aemulum imperii occiderat, primo gratias egit, postea utproditorem odio habuit et occidit, ut Herodianus et Iulius Capitolinus, in eius vita, referunt. Porro non omittendum est Brenni Galliae Regis factum. Is enim vastando Asiam quum Ephesum pervenisset, ibi castrametatus, praefinitum pugnae diem exspectabat. Interea plebeia quaedam virgo, nomine Daemonice, amore barbari capta, prodituram se ipsi Ephesum promisit, si torques et monilia pro mercede darentur. Ad hanc Bre~nus incerto loco susceptam subditos duxit, et quicquid haberent auri, in gremium avarae conicerent, imperavit. Qui quum imperium exsequerentur, Daemonice, prae auri in se coniecti multitudine, et gravitate, vivens est obruta. Similem historiam apud Livium de Sp. Tarpeii Romani filia habemus, quum Sabinis urbem prodidisset. Idem praemium proditionis, ut Auentinus refert, [Note: Lib. 3 annal. Boior.] consecuta est Rhomylda Sigulphi principis uxor. Ea. n. quum occiso marito a Cacano Rege Venetorum in Foro Iulii ob sideretur, capta amore eius pacta est nuptias, urbem prodidit Hostes urbem incendunt, infantes, im puberes et mulieres captivos in Pannoniam superiotem adducunt, viros trucidant. Rhomylda quoque cum liberis abacta est. Non amplius una nocte Regis Anarum potita est. In campo eam Cacanus palo confixit. Quae patriam, liberos, coniugem prodidit, haud alio, inquit, dina est marito. Eius duae filiae Appa et Gaela, longe matri dissimiles, pudicitiae consuluere crude carnis foetore, quae fascia pectorali mamillas cohibente, a virginib. ob castitatem servandam dam posita, calore computruerat. Barbari natura foetore ita Longobardorum mulieres opinati, intactas reliquere. Eodem modo Iulianus Comes Spartariorum Gothus, dignam mercedem suae nimiae et imtempestivae vindictae quum patriam et gentem suam Sarracenis prodidisset, tulit. Is enim quum [Note: Lib. 2. c. 37.] ipsius opera Rodericus ultimus Rex Gothorum, ut Santius in historia Hispanica recenset, postquam filiam eius violenter oppressisset, contra Mauros pugnans occubisset, et Gothorum exercitus deletus esset, ab iisdem


page 60, image: s060

veluti proditor, indinus qui viveret, trucidatus est, de qua re in tumulo prope Visaeum civitatem Lusitaniae, teste Roderico Toletano, ubi clades illa [Note: De rebus Hisp. lib. 4. sap. 19.] prolixe describitur, talis exstat inscriptio.

HIC IACET RODERICUS ULTIMUS REX GOTTHORUM. MALEDICTUS FUROR IMPIUS IULIANI QUIA PERTINAX ET INDIGNATIO QUIADURA. VESANUS FURIA. ANIMOSUS INDIGNATIONE. IMPETVOSUSFURORE. OBLITUS FIDELIDATIS. IMMEMOR RELIGIONIS. CONTEMPTOR DIVINITATIS. CRUDELIS IN SE. HOMICIDA IN DOMINUM. HOSTIS IN DOMESTICOS. VASTATOR IN PATRIAM. REUS IN OMNES. MEMORIA EIUS IN OMNI OREAMARESCET ET NOMEN EIUS IN AETERNUMPUTRESCET.

De huius Iuliani mercede, digna sua scelerata proditione Nunius Pincianus, sicut a Iohanne Vasaeo in Hispaniae Chronico citatur, paulo aliter scribit, uxorem videlicet eius a barbaris proditionem laudantibus, sed non proditorem, lapidibus obrutam; filium e turri Septensi praecipitem actum; ipsum vero Iulianum omnibus possessionibus exutum, miseram mortem obiisse in vinculis, in arce Aragonica quadam, territorii Oscensis.

[Note: Lib. 9. c. 37.] Verum nepenitus veterum historiis inhaereamus, audiamus quoque, quod tempore Caroli IIII. accidisse scribit Crancius, in sua Saxonia. Memorabilem, inquit, per haec tempora memorant annales rem, silentio non transeundam. Ceterum fides sit apud auctores. Carolus Imper. bellum gerebat in Philippum Austriae Ducem. Comparat quisque vires in hostem: agmina educuntur in invicem ad congressum de proximo. Vidit Imperator longe hostem superare multitudine suas copias, et ideo cui viribus par non erat, ingenio illum superare contendit. Euocari clam iuber per amicos tres hostilium duces copiarum, et magno aere expromisso cum illis agit, ut Duci suo timorem incutiant, hortenturque ad fugam:

- dolus an virtus, quis in hoste requirat.

Illi operas pollicentur: Ad Dominum suum reversi referunt, speculatum abiisse copias hostiles, et pro comperto habere, Imperatoris exercitum triplo esse suo maiorem, certam esse omnibus pernicrem, nisi fuga in tempore sibi consulant: nunc illum, quid faciat, secum constituere. Quando, inquit, in sola fuga, ut asseritis, praesidium est, consulamus saluti, exspectantes rei gerendae idonea magis tempora, non est indecorum nobis cessisse maiori nostro. Ergo collectis armis noctu Philippus fugit, nemine persequente, et in sua se securus recipit. Tres illi viri boni, promissione corrupti. Ducem suum prodentes, ad Imperatorem revertuntur, proditionis praemium accepturi. Providerat Imperat. adulterinam aureorum monetam, quae in valore vicesimam non haberet, eam iussit numerari. Illi alacres, tanto aere ditati,


page 61, image: s061

redeunt in sua, et iam expendere conati, repererunt esse falsatam monetam. Redeunt ad Imperatorem, argentarium et monetarium eius incusantes. Imperatortoruis oculis illos reverberans, Abite, in quit, furciferi, in meritam crucem. merita proditionis praemia, nisi protinus, eo oculis evanescatis, accepturi. Quam aliam meretur pecuniam vestra proditio atque perfidia? adulterinum aurum adulterino compensetur opere, abite in malam crucem. Illi protinus confusi, ex omnium oculis in latibula abierunt, etc. Secutus autem fortassis Carolus IIII. (si modo non ficta sunt ea, quae ex Crancio recensuimus, nam et ipsemet de veritate huius historiae dubitare videtur) est oraculum Apollinis, quod Philippo Regi Macedoniae, consulenti, quo pacto posset victoria potiri, hunc in modum respondit:

a)rgure/ais2 lo/gxaisi ma/xou, kai\ pa/nta krath/s1eis2.
Argenteis pugna telis atque omnia vinces.

[Note: In vita Cledovaei, libr. 1. de reb. gest, Erans.] Similis historia legitur apud Paulum Aemilium, de Clodovaeo, qui susceptis Christianis sacris, Ludovicus appellatus est. Quum enim Cannacarius Cameracensium et Attrebatensium Regulus ob affectatum Regnum, una cum fratribus suis, Ludovico proditi, necatique essent: proditoribus, ne exemplum prodendorum Regum iudicio sanctum haberi posset, munera, quaeaurea dari convenerat, adulterina data sunt. Non inconveniens etiam videtur huic meditationi fabella Aesopica de canibus et lupis. Nam quum animadverterent lupi, se non vittute canum, sed multitudine superari, hoc iniisse consilium prohibentur. Mittunt ad canes, qui ab iis, quorum color non dissimilis luporum esset, quaererent, Cur non potius secum coniungerentur, quibus natura ipsos conciliasset, id quod coloris significaret similitudo? Quique illis, dicerent, si luporum auxilio adversus alios canes discrepantes colore, uti vellent, postea sublatis illis et ipsos solos rerum potituros, et in perpetus amicitia luporum futuros esse. Quum res stultis canib. probata, et alii canes circumventi atque iugulatifuissent, tum sine negotio et periculo, istos etiam concolores sibi inter fecerunt lupi. Quid autem (licer ad multa alia, quae nostro tempore in politicis et religione accidunt, accommodari posset) potissimum vult haec fabells? quam quod proditoribus tantisperhonorpassim habetur, dum requiritur opera illorum. at mox iis; quae expetuntur, perfectis, plerumque ne parcunt quidem his, neque abstinent illi ipsi, quieos corruperunt. Etsi autem historiae testantur, hoc genus hominum multum usurpasse Philippum Alexandri Magni patrem: tamen constat illum eos odisse pessime. Itaque quodam tempore querentibus Olynthi proditoribus apud se, quod per contumeliam a Macedonibus proditores patriae appellarentur, Est, respondit, illa natio incivilis et


page 62, image: s062

rustica, atque suis nominibus res vocare quasque solet. Vel, ut Plutarchus retulit, s1ka/fhn Macedones, inquit, s1ka/fhn nominant. Hucreferri non incommode potest, quod nostro tempore in Hungaria accidisse dicitur. Ferunt enim, quum Solymanus Turcicus Tyrannus Budam ab incolis desertam occupasset, Thomam Nadastum strenue arcem defendisse, contra omnes insultus hostiles, ac procul dubio eam retenturum fuisse, nisi a suis militibus esset proditus. Nam quum illis sese volentibus dedere, minime assentiretur, eum captum et duris vinculus ligatum Solimano una cum arce obtulerunt, modo una cum omnibus rebus salui ipsi abire possent. Quod etiamsi Turca primum promisisset, cognita tamen tam acroci in Praefectum eorum proditione, contra fidem datam omnes trucidare iussit. Natratur quoque memorabilis historia de quodam, cuius operaidem Turcicus imper. in occupanda insula Rhodo usus fuerat. Promiserat enim proditori illi, si victor evaderet, se illi unam ex filiabus suis cum magna dote in matrimonium collocarurum. Petente postea ea proemium proditionis promissum, Tyrannus adduci filiam, more reiarum puellarum gemmis et auro ornatam, eique dotem immensam assignari iussit. Quum autem ille proditor, veluti somnio beatus, gaudio gestiret, mox conversus ad eum Tyranus, Vides, inquit, me promissis stetisse. Verum cum tu sis Christianus: filia autem mea sponsa tua futura, sit origine et professione Mahometana: procul dubio parum inter vos conveniet, neque mihi placet gener, nisi intta et extra cutem Musulmanus, (Hoc nomine Turcae denotant, orthodoxum recte credentem, et qui sit fidelis, qui pius, qui iustus) Non autem sufficiet, ut verbotenus; sicut nonnulli ex tua secta, dicis causa speve lucri facere solent; abnegando tuum crucifixum CHRISTUM, id testeris: sed deponenda penitus tibi tua pellis baptisata et incircumcisa erit. His dictis mandavit ut suo genero designato, cutis detraheretur, et is deinceps in lectum sale conspeisum collocaretur: sicque denuo cute, eaque Mahometana corpus eius obduceretur, tum demum sponsa sua illi adduceretur. Ita proditor ille ludibrio habitus, dignam mercedem suae perfidiae et proditionis accepit. nam inter intolerabiles cruciatus exspiravit. Eandem mercedem dignam sane pro meritis accepit Iudaeus Medicus a Selimo patre Solimani. Quum enim praemiis et minis eum induxisset, ut patrem Baiazetem veneno ex contrito adamante (negantibus tamen [Note: Lohannes Anton. Menavius histor. Ture. lib. 2. c. 22.] Medicis nostratibus, hanc vim nocendi, vel interficiendi adamanti contrito inesse) interficeret: mox ei caput praecidi iussit. Eadem siquidem, dicebat adversus me etiam auderet Iudaeus iste, si patrandi sceleris occasio, vel spes proemii affulgeret. Constat igitur proditores et transfugas, non modo his quibus obsunt, sed etiam illis quibus prosunt, abominabiles


page 63, image: s063

ac detestabiles, et plerumque nihilomagis ei, ad quem transfugerunt, sidos [Note: Lib. 4. derrbus Alex. Magni.] esse, quam illi quem deseruerunt, ut de Aminta macedone Q. Curtius tradit. Haec si Alexandro Regi Epiri in mentem venissent, non tam misere nimis fidens transfugis Lucanis, periisset. Quum enim in Italiam a Tarentinis accitus esset, multasque Brutiotum et Lucanorum cepisset urbes, ducentos fere Lucanorum exules circa se pro fidis habebat. Verum iis suis civibus, pacto reditu in patriam, promiserunt Regem aut vivum aut mortuum se in potestarem daturos. Itaque quum Acherontem amnem incerro vado transmitteret, eum iam prope egressum, eninus veruto, Lucanus exul transfigit. Lapsum inde cum inhaerente telo corpus exanime detulit amnis in hostium praesidia, ubi foeda laceratio cadaveris eius facta est. Prudens sane fuit consilium Constantii Pir Augusti. Is enim licet professione gentilis esset, tamen erga Christianos, saeviente in ipsos mirisice Galerio eius collega, humanitatem eximiam adhibuit. Quos enim maxima apud se excellere pietate cognovit, hos ampliss. honoribus extulit. Experiendae autem, [Note: Lib. 1. c. 11. de vica Constantini.] (quemadmodum Eusebius memoriaetradidit,) illorum fidei gratia quodam die optione omnibus data, hanc tulit conditionem, ut aut immolando integram potestatem praestandae sibi operae retinerent, aut si sacrificate abnuerent, a consuetudine congtessuque suo recederent. Quum itaque alii tuendae illius gratia sacrificaturos se dixissent; alii in pristina CHRISTI colendi sententra permansissent: illos tamquam DEI sui proditores graviss. oratione increpuit; hos ob sinceram constantemque erga eundem voluntatem, eximie collaudavit. Atque illis amandatis, ut qui ne sibi quidem praestituri essent sidem, quam DEO fefellissent, hos regnis sui custodes constituit. Similis historia legitur apud Theodorum in suis collectaneis. Theodoricus Afer Diaconum quendam habuit orthodoxum, quem prae ceteris [Note: Lib. 2.] dilexit et fovit. Hic Diaconus hoc pacto Theodorico se gratificaturum est ratus, si relicta homousiana fide cum Arrianis consentitet. Cognito hoc Theodoricus, quem tantopere dilexerat confestim capite truncari iussit, dicendo: Si DEO fidem non servasti quomodo homini sinceram conscientiam servabis? Eodem modo decipiunturii, qui insigni aliquo facinore, ambitione nimia et falsae gloriae cupiditate instigati, immortale nomen sibi acquirere cupiunt. Memoriae enim proditum est, olim Herostratum alio quin obscurum hominem Dianae Ephesias templum toto orbe celeberrimum industria conceremasse, id que nulla alia de causa, quam ut scelere aliquo atrociss. quia virtute non posset, sibi nomen compararet. Verum aliter accidit. Nam lege cautum fuit, ad illius memoriam abolendam, ne deinceps quid eius nomen in annalibus aut historiis referret, et ob hanc causam nomen eius pene abolitum rarissime invenitur.


page 64, image: s064

Hoc imitati sunt Veneti, qui post Tepulanam coniurationem, decreto eaverunt, ne quis Baiamontis, aut cuiuspiam coniuratorum signa, in albo aliave materia referret. In hoc proposito etiam manserunt, postquam Phalerius Dux eorum, ob coniurationem in patriam, supplicio affectus esset. Quum enim omnium Ducum imagines ab initio urbis ad haec tempora, in comitio referantur; ne Marini Phalerii perniciosi principis imago, in tanta maiestate Ducum conspiceretur; thronum vacuum, nigro velo opertum figurare voluerunt. Animadverterunt enim eos, qui de Repub. male meriti essent, nullo maiori supplicio affici posse quam si eorum nomen, una cum perpetuo silentio, occulto premeretur odio. Siquidem delicta ea impunita non manent, quae omnibus racice invisa sunt, et odiosa. Nec enim ullum supplicium gravius est publico odio. Quare praestat nomen viri probi et honesti memoriae prorsus eximi; quam male et incommode posteris innotescere.

CAPUT VIII. Minima quaeque interdum maximum auxilium contra hostes praebere.

FUROR arma ministrat, canit Poeta. Hoc sane ita esse experientia cum olim tum nostra tempestate, urgente necessitate, contra hostiles insultus saepenumero docuit. Constat enim ea, quae homines aliquin raro, et non sine periculo attingere soliti sunt, neque sine noxa loco moveri queunt, sed emolumenti, aliave de causa, in alios usus asservantur; telorum usum et inopinatum auxilium, contra improvisam irruptionem hostium praebuisse. [Note: Lib. 7. de gestis Regis Alphonsi. I.] Hocmemorabili historia auctor graus Iovianus Pontanus testatur. Memoriae enim tradidit. quam Rex Vicarum oppidum occupare constituisset, primoque impetu vallo eruto, fossam transgressi milites, alii muros missilibus oppugnare, alii scalas applicare coepissent: oppidanos quamquam repentino Regis adventu perculsos, nihilo tamen segnius armatos subito in muro apparuisse, ac transilire conantes lapidibus repulisse. Quum autem Regii acrius instarent, nec a muro repelli possent, complura apum alvearia, quae forte paulo ante ex agris metu hostium intra castellum congesserant in muros arrepta in hostes devoluerunt, quorum fragore irritatae apes, quum circumvolarent: non solum os, atque oculos oppugnantium


page 65, image: s065

incessebant, verumetiam sese armis et interioribus tunicis inferentes, eos maiore quadam molestia, et malo afficiebant. Atque hoc modo sese et oppidum diu tutatos esse, donec vi maiore, subrutis moenibus, in deditionem [Note: Lib. 8. de reb. Africis et Indicuis.] venirent. Hoc quoque non ita pridem in Africana expeditione contra Regem Fessensem Lusitanis accidisse Hieronymus Osorius refert. Quum enim Barriga, Lusitanorum militum dux, Xiatimenses acerrime oppugnaret, iiqueve se in ultimum discrimen adductos esse cernerentralvearia apum innumerabilia, quib us abundabant, incensa emoenibus devoluere. Lusitani igitur et alueriorum slammis ambusti, et apum aculeis stimulati, oppugnationem deserere coacti sunt. Idem inopinatum auxilium, et quidem felici eventu, servavit ante plusculos annos arcem quand im Hungaricam, finitimam Turcis, satis munitam, in aitione Episcopi Agriensis. Quum enim, sicut ex fide dignis viris cognovi, Turcae ex improviso eam occupare conarentur, et perpauci praesidiarii adessent, neque in tanta festinatione absente Praefecto ad importandos commeatus et stipendia militum, aliisque necessariis armis destituti, hostes moenia et aggerem transcendentes repellere possent: subito aliquo alvearia, quae incolae tamquam in tutum locum eo congesserant, in irruentes praecipitatunt, quorum mole non tantum, sed multo magis ab apiculis irritatis, ex favis agminatim erumpentibus et sese sub fluxis vestibus coruminsinuantibus icti et afflicti, non sine clade, infecta re, magna cum indignatione discedere coacti sunt. Verum enim est, ut Ammiaei Marcellini verbis utar, quod in districtis necessitatibus nihil tam leve sit, quod non interdum etiam contra sperata rerum afferat momenta [Note: Lib. 32.] magnarum. Non absinmilis astus militaris Annibale auctore, ut Iustinus et alii historici tradunt, olim profuit Regi Prusiae contra Eumenem, ut novo commento victor exsisteret. Nam omne serpentium genus in fict les lagenas conici iussit, medioqueve praelio in naves hostium misit. Id primum Ponticis ridiculum visum, fictilibus dimitare, qui ferro nequeant. Sed ubi serpentibus naves repleri coepere; ancipiti periculo circumventi, [Note: Lib. 3.] hosti victoriam cessere. Idem accidit Severo Imperatori, ut refert Herodianus in expeditione contra Atrenos. Obsessi enim a Severianis, non solum sagittis lapidibusqueve sese audacter defenderunt: sed etiam vasa fictilia, volucribus quibusdam venenatisqueve bestiolis oppleta devoluere, quae quum aut oculis innolitarent, aut in apertas corporis partes sensim obreperent, graviter singulos sauciabant. Sic quoque Pompeius, ut Plutarchus in eius vita testatur; quum victori im contra Mithridatem consecutus, [Note: Theodorit. in Ecclesiast. histor, lib. 2. c. 30.] in Hyrcaniam et ad mare Caspium, a quo tridui itinere aberat, ire vellet; mult tudine venen torum reptilium prohibitus fuit. Eodem modo Sapores Rex Persarom a Nisibis virbis, quam nonnulli Antiochiam Mygdoniae


page 66, image: s066

vocant obsidione, crabronum et culicum multitudine repulsus est. Quod inopinatum auxilium precibus Iacobi Episcopi attributum est. Voluit enim DEUS non fulminibus, sed per exiguas bestiolas suam potentiam et praesentiam in Ecclesia declarare, sicut in Aegypto muscas et ranas, alique insecta, non ursos aut leones Pharaoni et seruis eius immisit, ut rebus vilissimis superbia tyrannica domaretur. Rectissime igitur dicitur in adsigio: e)/nesi ka)\|n mu/rmhki ka)\|n se/rfw xolh\. Unde Plutarchus Brasidem fortiss. ducem Lacedaemoniorum dixisse scribit, quum manum in caricas temere misisset, et a mure inibi forte fortuna latente morderetur: Pape, ut nullum animal est tam pusillum, neque tam invalidum, quod lacessitum non cupiat ulcisci se. Huc etiam Pub. Mimus in suis sententiis spectasse videtur, ubi dicit: Etiam capillus unus habet suam umbram. Nihil enim tam minutum, quod non possit aliquid. Quamvis hoc dictum inter adagia ab Erasmo referatur, quo singnificatur, sicut quantumvis pusillum commodum iunare, ita quantumlibet exiguum [Note: Lib. 8. c. 29.] nocere solere. Unde legimus in Fragmentis Terentii Uraronis; cuius rei etiam Plinius mentionem facit; a cuniculis suffossum esse in Hispania oppidum: a talpis in Thessalia: a locustis in Africa: ex Gyaro Cycladum insula incolas muribus fugatos: in Italia Amyclas a serpentibus deletas.

CAPUT IX. Consilium malum consultori pessimum esse.

[Note: Lib. 3. c. 5.] GELLIUS, vel ut recentiores eum nominant, Agellius in Noctibus Atticis narrat historiam de perfidia Aruspicum Hetruscorum, quodque ob eam rem a pueris Romae urbe tota cantatum sit: Malum consilium consultori pessimum est. Huc respicere videtur Ausonius, ubi, in Trochaicis suis Terentiano proverbio, Tute hoc intristi, etc. confine quoddam subnectit, et Poecae metaphoram altera quadem metaphora interpretatur:

Tu molestus flagitator lege molesta carmina.
Tibi, quod intristi, exedendum est, sic vetus verbum iubet.
Compedes quas ipse fecit, ipsus ut gestet faber.

Vera est itaque Hesiodi sententia, quum ait in opere, cui titulus est e)/rga, kai/ h)me/rai:

*oi( a)utw\| kaka\ teu/ xei a)nh\r a)/llw| kaka\ teu/xwn:
Ipse sibi nocet is: alium qui laedere quaerit,
Consultum male, cousultori pessimares est.

De hac re haeb emus innumera exempla, quae non tantum olim sed nostre


page 67, image: s067

tempore accidere, recentiora autem tamquam nimis odiosa recensere mei propositi non est. Notabile est, quod refert Cominaeus de Cardinale Balvensi, qui crudelitatis minister Ludovico XI. Regi Galliarum fuit. Excogitaverat enim is Cardinalis carceres horrendos, quos eius instinctu Rex parari iussit (ii hodie quoque Lutetiae conspiciuntur) caucas nempe aliquot, partim ferreas, partim ligneas ferreis laminis coopertas, latitudine octopedum et altitudine paulo maiori quam est statura hominis. Compedes etiam ferreas graviss. fieri curavit, quibus illigarentur crura, pedes vinciebantur annulo ferreo. ab eo pendebat immanis quaedam catena, ad cuius exitum maximi ponderis globus. In has terras caveas Cardinalis ipse, et quidem in eam quaeprimum perfecta fuit, inclusus est, perque totos quatuordecim annos detentus. Nec absimile Regi ipsi accidit. Etsi enim carceres illos tetros passus non est, tamen ad eundem plane modum ipse quoque; spontaneis vinculis sese induit, inque maiori metu versabatur, quam illi quos aliquando captivos detinuerat. Ita enim sese in arce quadam, quum neque filio unico, neque genero, neque filiae neque villialii, totus supspicionibus et diffidentia obrutus [Note: Lib. 4.] fideret. in clusit et custodiis circumsepsit, ut teste Cominaeo, veluti oculato teste, nullus arctiori custodia coerceri potuisset, quam ille se ipsum [Note: Lib. 18.] cohibavit. Huc referri potestid, quod Frossard. et Bernardus Girardus in sua historia Francica, in vita Caroli VI. ut de pomo veneno tincto, quod regio puero praeparatum et inter ludendum obiectum, sed a filio eius veneficii auctoris comestum fuerat, scriptum reliquit: Nec non et memorabilem historiam [Note: Lib. 9.] hac de re habemus, quae Petro Portio Vincentino, dum Bargesium occupare insidiis nititur, contigit hanc Arnoldus Ferronus de rebus gestis Gallorum recenset.

Circumretit enim vis atque iniuria quemque.
Atque unde exorta est, ad eum plerumque revertit.

Ut Lucretius eleganter ac vere dixit. Vix autem puto, exemplum, quod huic meditationi magis conveniat, adduci posse, quam Mrionis Amirati magni, Gulielmi Regis Siciliae. Is enim dum libidine imperandi, licet ex humili ortus genere esset, varia consilia intersiciendi Regis tractit, tandem a Matthaeo Bonello iuvene nobilissimo, et suo genero designato interfectus est. Quam historiam prae ceteris memorabilem late et eleganter describit [Note: De Siciliae calamitatib. Lib. 6. c. c. 5.] Hugo Fulcandi, ad quam historiam studiosos lectoresremitto. Recte quoque facient, si legerint Socratemin hist. Ecclesiast. ubi memorabile exemplum de Eutropio Eunucho reperient, contra quem etiam Chrysostomus in oratione sua de divitiis et paupetate acriter inronat. Hoc praeterea olim contigit iis, qui auctores malarum artium et suasores scelerum et crudelitatis fuerunt, sicut de Perillo Atheniensi legimus, qui uti existimavit, ex


page 68, image: s068

aere aeneum taurum artificiosissimum Phalaridi fabricavit, in quo, si homines concremarentur, nimio dolore et cruciatibus boatum, non hominis vocem, viderentur emittere? et hoc supplicium, quum munus a Tyranno petiisset, auctor primum, ipsius iussu, est expertus. Unde Ouidius:

Et Phalaris tauro violenti membra Perilli
Torruit, inselix imbuit auctor opus.

Eodem modo contigit cuidam Aenutio Paterculo, qui aeneum eqvuleum ad excruciandos homines excogitarat. Non ideo frustra in proverbio dicitur: Quod plerumque aliquis in foveam, quam alii paravit, praeceps cadat. Et a Iobo, Vidi arantes scelus, et seminantes molestiam ipsam metere. Vel ut in Gallico idiomare elegantius profertur: Qui altrui trompe: garde sa trompe, quilne soit trompe, Carteluy qui trompe sovent de sa trompe se trouve trompe. Hoc [Note: Lib. 9. c. 9.] certe illustratur memorabili exemplo Maxentii Trya~ni, de quo Euseb. hist. Ecclesdicit: Lacum aperuit et effodit eum, inque eum incidit. Et, Reverterur laboreius in caput eius, et in verticem iniustitia eius dascendet. Idipsum consirmat Aelius Lampridius, ubi de insidiis Antonini Heliogabali contra Alexandrum Caesarem, qui postea Severus appellatus fuit, ita scribit: Sed nihil agunt improbi contra innocentes. Nam nulla vi quis adduci potuit ut tantum facinus impleret, cum in ipsum magis conversa sint tela, quae parabat aliis, ab hisque sit interfectus, quibus alios apperebat. Hac de re habemus praeterea [Note: Lib. 3. Lib. 2. c. 26.] insigne exemplum apud Livium de veneficis Romanis, cuius quoque Valer. Max. meminit; quae quum venena praeparassent, quibus multi similibus morbis exstinguerentur, neque compertum esset, unde ista venirent; tandem ancilla rei veritatem detexit, muliebri videlicet fraude civitatem premi matronasqueve ea venena coquere. Negantibus antem hoc matronis, et ea medicamenta salubria esse contendentibus, cae bibere sunt iussae istas decoctiones. Haud abnuentibus illis bibere: epoto medicamento suamet ipsae fraude omnes interierunt, ideoque extemplo relique comprehensae, ex [Note: Lib. 39.] quibus CLXX. damnatae sunt. Non absimilis historia a Iustino historico refertur. Vix etenim Gryphus Rex Aegypti recuperato patrio regno, externisqueve periculis liberatus, matris insidias evasit. Haec enim quum cupiditate dominationis prodito marito Demetrio, et altero silio interfecto, huius quoque victoria inferiorem dignitatem suam factam doleret: venientiab exercitatione, veneni poculum obtulit. Sed Gryphus praedictis iam ante insidiis, veluti pietate cum matre certaret, bibere ipsam iubet; abnuenti instat. Ad postremum prolato indice eam arguit, solam defensionem sceleris superesse affirmans, si bibat, quod filio obtulit. Sic victa Regina scelere in se verso veneno, quod alii paraverat, exstinguitur. Eandem fortunam experta est Laodice soror et UXOI Mithridatis Regis potentiss. Quum enim commissa


page 69, image: s069

adulteria maiore scelere tegere vellet, et marito et fratri venenum parasset: admonitus is ab ancilla facinus in auctores vindicanit. Hoc quoque Prusiae [Note: In fine li. 34.] Regi Bithyniae accidisse legimus apud eundem Iustin. Dum enim consilium capit, intersiciendi Nicomedis filivi; isque ab iis, qui hoc facinus susceperant, admonitus esset, ut crudelitatem patris caveret: occupavit non solum regnum paternum; sed etiam ab eo pater; non minori scelere, quam quo silium [Note: Lib. 8 de rebus gestis Gallorum.] occidi iusserat, interficitur a filio. Vere itque Ferron. dicit, Recte sapientissimos homines prodidisse. DEUM magna exempla in caput invenientium regerere, ut instissima patiendi vice, quod quisque excogitarit alieno malo, saepe excipiat suo. Sie multi iisdem telis, vel armis, quae ipsimet confecerunt, perierunt, ut de Mario tyrannorum, tempore Galieni Caesaris, septimo, gladio proprio interfecto legimus. Quum enim uno die factus esset Imperator: altero vifus est imperare; tertio interemptus est a milite, qui percussurus illum dixit: Hic est gladius quem ipse fecisti. Nam fuit opisex ferrarius. Huc referri potest, ut rursus ad recentiora veniamus, quod Robertus Gavinus memoriae tradidit. Per eos dies, inquit, anno salutis [Note: Lib. 10. c. 29. hist. Francerum.] M. CCCCLXXVII. machina ingens, quam bombardam dicunt, Turoni conflata, et inde Parisium vecta, triste sui spectaculum praebuit. Ad D. Antonii portam extra muros, quum instructa et composita prorsus a peritis eius operis esset: dum pila ferrea, pondere quingentarum librarum, in cavum machinae devoluitur: ignem excutit, quo pila ipsa repente depulsa, machinae in primis auctorem; moxque quatuordecim ibi ast intes viros, ita dissipavit, ut per aerem membra profecta aegre inveniri et colligi potuerint. Longius quoque evolans pila, aucupem avibus insidias ponentem oppressit. Alii praeterca iex violentia spiritus et sulpuris foetore gravem valetudinem incurrerunt. Iohannes M. ngueus, qui machinam conflaverat, frustatim per agrum receptus apud S. Medericum sepultus est.

CAPUT. X. De vera et asscititia venustate, et quam caduca et fragilis res sit pulchritudo hominum.

SAEPIUS miratus fui nimiam incontinentiam nonnullorum hominum, et ardorem immoderatum in adamatis rebus, quas veluti rem divinam et extra humanam sortem positam laudib. satis pndicare nequeunt. In illis enim vivunt; in illis mori


page 70, image: s070

videntur, adeo ut vere dictum sit a quopiam, Amantis animam inesse in teamata. [Note: In Cistellaria.] Vel ut Plautus amoris insaniam describit:

Ubi sum, ibi non sum: ubi non sum, ibi est animus.

Unde Plato dicit, Animum eius qui amore tenetur, in suo corpore mori, in alieno autem vivere, licet sint qui hanc sententiam Catonis esse putent, quoniam ipse eandem crebris sermonibus usurpabat. Equidem eo magis miratus fui (ut de illicitis et nefandis amorib. taceam) quod pleraeque feminae Italicae, et quae prae ceteris ornatiores videri volunt, facie fucata supbire soleant, ita ut naturalem formam, si qua praestant, de industria inficiant.

[Note: Epist. 3.] Unde pie D. Hieronymus dicit. Illae oculos Christianos scandalizant potius, quae purpurisso et quibusdam fucis ora oculosque depingunt, quarum facies, Aegyptiaca, nimio candore deformes, idola mentiuntur; quas nec numerus annorum potest dicere quod vetulae sint; quae capillis alienis verticem struunt, et praeteritam iuventutem in rugis anilibus poliunt. Erubescat [Note: Epist. 98.] mulier Christiana, si naturam cogit in decorem, sed carnis curam facit in concupiscentiis. Et in alia Epist. Quid in facie Christianae purpurissus facit et cerussa: Accedit et illud eiusdem ad Laetam: Cave ne aures eius perfores; ne cerussa et purpurisso consecrata CHRISTO ora depingas, nec collum auro et margaritis premas, nec caput gemmis oneres. Hoc quoque [Note: De sermone DOMINI. In Hexeam.] D. Augustinus admonuit, ubi dicit: Quanta amentia est effigiem mutare naturae, picturam quaetere? Tolerabiliora propemodum in adulterio crimina sunt. Ibi enim pudicitia, hîc natura adulteratur. Et D. Ambrosius, Deles, inquit, picturam DEI mulier, si vultum tuum materiali candore oblevisti. Eodem modo et olim Ethanici fucatas illas mulierculas deriserunt, [Note: In Mostellaria.] sicut ex Plauto apparet ubi dicit:

Mulier recte olet, ubi nihil elet.
Nam isthaec veteres, quae se unguentis unctitant interpoles;
Vetulae, edentulae, quae vitia corporis fuco occulunt;
Ubi se sudor cum unguentis consociavit: ilico
Itidem olent, quasi quum una multa iura confundit coquus.

Hinc capparet, licet olim quoque fucus muliebris usitatus fuerit, tamen numquam non caruisse reprehensione, interdum etiam derisione. Quare quidam admodum venuste kainos1poudi/an muliebrem taxavit hoc dilemmate: Si pulchrae sunt mulieres: sufficit natura; non contendat ars contra naturam, hocest, non litiget fucus cum veritate: Si turpes sunt natura, id quod opponunt, magis deformitatem arguit. Ob eam rem Pythagoras voluir, ut facies feminarum non asscititio nec alieno colore decoretur, sed genuivo et [Note: In Mostenatia.] proprio corporis, et aqua simplici abluatur, ac pudore potius ornetur. Quo respexit idem Plautus hisce versiculis:


page 71, image: s071

Purpura aetas occultanda est; aurum turpe mulieri.
Pulehra mulier nuda erit, quam purpurata, pulchrior,
Postea ne quidquam exornata est bene, si morata est male.

Nicostrati quoque praeceptum est: Sana mulier minime illinatur fuco, nec utatur cerussa, neque depictione oculorum, aur alio pigmento, quod pingit et obumbrat oculos. Optandum itaque illis fucatis, vel potius personatis muli4rculis esset, ut saepe in convivium Phrynaeum introducerentur. Id ferunt fuisse eiusmodi: Phryne formosisima femina, vel, ut quidam voluerunt, scortum nobile olim apud Graecos, in convivio quodam, cui complures aderant nobiles feminae cum iuxta morem ioci convivalis, quod unusquisque faceret, idem omnes facere cogerentur, prior manum bis aquae immersam admovit fronti. Quoniam autem erant reliquae facie fuco infecta, aqua per lituram fucorum defluens, rugarum specie vultus omnium deformabat, quum ipsa interim Phryne, quae naturali forma pollebat speciosiot etiam appareret diluta facie. No~ absimiliarte legitur, Regem Solomonem deprehendisse Reginae Sabae technas. Ea in confessione [Note: De Aethiopum morib.] fidei Abissinorum, sicut a Damiano a Goes refertur, Maqueda appellatur, et ex Solomone filium Meilech, qui postea Davidis nomen assumpsit, suscepisse dicitur. Fulgosius eam Nicaulam Aetypti et Aethiopiae reginam nominat. Quum enim omnia aenigmata, licet obscurissima, a Rege illi magua dexteritate declarata essent: Cedrenus refert) penes quem sit fides, non enim hoc in sacris literis, licet fieri potuerit, invenitur) eam adduxisse pueros et puellas eodem vestitu ornatos, ita ut es facie et gestibus nullum discrimen sexus Rex salomon animadvertere potuerit; experiri hac in re quoque cupientem ipsius sapientiam in discernendo sexu. Regem autem consectis iis; et quare exhiberentur certiorem factum, mox iussisse ministrum polubro aquam afferre, et singulos faciem manibus lavare. Hoc facto pueros a puellis ex gestibus et moribus facile dignosci potuisse. Illi enim mascule manu faciem fri cabant; quum hae pucllari modestia summis digitis vix eam timide attingerent. Sed ut ad propositum nostrum revertamur, optandum potius esset, ut Italus, vel si quispiam alius insano amori praeter rationem indulgeret, diligenter antidoti loco legeret, et animum [Note: In orations de pulchritudine et uxore.] induceret, quod D. Chrysostomus scribit, cuius verba apponenda duximus. Quum igitur, inquit, vides venustam mulierem, fulgidum habentem oculum, vultu hilare coruscantem, eximium quendam decorem aspectu prae se ferentem, urentem mentem tuam, et concupiscentiam augentem: cogita terram esse id, quod admiraris, stercus quod te urit; et conquiescet furens animus. Detege ipsi cutem vultus, et tunc videbis omnem venustatis vilitatem. Ne subsistas superficietenus; sed


page 72, image: s072

interius penetra cogitatione, nihil aliud invenies, quam ossa, nervos et venas. Sed non sussiciunt hec: Cogita mihi, eam alterari, senescere, aegrotare, subsidentes oculos, cavas genas, florem illum omnem defluentem Animadverte quid admiraris; et stercus et pulvis te urit et cinis. Pulchritudinis enim eius, quam aspicis, substantia nihil aluide est, quam pituita, destillario, sanguis, et alimenti computrefacti sucus. His enim et oculi et genae et reliqua omniarigantur. Quod si cotidie rigationem illam accipiat ab alvo et iecinore prodeuntem: statim tota avolat, subsidente plus aequo cute, et oculis in cavum recedentibus. Quocirca si tecum reputes, quid intra pulchros illos oculos subsit, quid intra rectum nasum, quid intra os et genas, nihil aliud dicturus sis venustatem corporis, quam sepulcrum calceillitum. Tantis sordibus intus plena est. Et panniculum quidem huiuscemodi aliquid, veluti pituitam vel mucum habentem si aspicias; ne extremis quidem digitis contrectare, imo nec aspicere sustines: ad horum autem cellas et horrea obstupescis? Is igitur qui corporis amator est, et ad venustatem puellae obstupescit, si non velit sermone discere deformitatem substantiae ipsam in se, ex aspectu cognoscet. Etenim multae aequales amicae illius, ac sepenumero splendidiores etiam, defunctae, post unum atque alterum diem foetore et tabo oppletae sunt, et putredine vermium. Cogita ergo cuiusmodi pulchritudinem amas homo, et ad qualem vennstatem obstupescis? [Note: Super. Ps. 50.] Quo respexit idem Chrysostomus ubi dicit: Quid est speciosa mulier? sepulcrum dealbatum, nisi fuerit sobria, casta, pudica. Pulchritudo autem sine his virtutibus est praecipitium patens, venenum inspicientibus compositum. [Note: Lib. 16. Moral.] Certissimum itaque Gregorius remedium docuit contra procaces istos affectus. Caro, inquit, quum concupiscitur, pensetur quid ht exanimis, et et intelligitur quid amerut. Nihil quippe sic ad domandum desideriorum carnalium appetitum valet, quam ut quisque quod vivum diligit, quale sit mortuum penset. Hocinnuere voluerunt Greci, qui trina sua recordatione mortuorum eis certis diebus iusta persolvere solent, ut in Crusii Turcograecia refertur. Mortuis enim persolvuntur, Tertia, Nona et Quad ragesima; Tertie, quod mortuus die tertio immntatur agnitione faciei amissa; Nona, quod nono die totum corpus diffluit praetercor; Quadr gesima, quod quadragesimo die ipsum cor quoque petit. Est etiam alia interpretatio ibidem, quae recordationem istam trinam ad Resurrectionem. apparitionem et Ascensionem CHRISTI accommodat. Postremo fragilitas humanae venustatis confirmatur exemplo Eremitae cuiusdam. sicut in vitis patrum legimus. Is enim exagitabatur libidinosis cogitationibus, inprim isque illi pulchritudo alicuius notae sibi feminae mente continuo observabatur, quibus impressionibus quum vix resistere posset, ab alio Eremita forte


page 73, image: s073

cognoscit, illam feminam ante plusculos dies mortuam esse. Hoc quum ille cognovisset, contulit se noctu ubi ea humata esset, et reserato sepulcro, pallio suo detersit saniem putrefacti cadaveris; mos reversus in eremum, et ingruentibus impuris suggestionibus, foetorem illius infecti pallii intuitus est: Ecce, inquit, habes desiderium, quod quaerebas, satia te ex eo. Et ita hoc foetido panno cruciabat semetipsum, donec recederent istae libidinosae cogitationes. [Note: Epist. 106.] Exstat quoque hac de re non inelegans epistola Aeneae Syluii. Plura vero meditationes sequentes indicabunt.

CAPUT XI. Angues ex medulla cadaveris humani nasci.

[Note: Lib. 10. cap. 66. natural. histor. In vita Cleomenis.] PLINIUS scribit, Anguem ex medulla hominis spinae gigni. Hoc verum esse et experientia testatur, et illustratur exemplo a Plutarcho. Quum enim iussu Ptolemaei cadaver Cleomenis in crucem actum esset, et custodes cadaveris draconem caput eius circumplicantem, faciemqueve operientem, ita ut nulla carnivora avis advolaret, vidissent: Alexandrini, inquit, etiam frequentes ad eum locum commeantes, heroem Cleomenem et deorum filium appellaverunt, tantisper dum eorum doctiores monuerunt docentes, putrefacto bovis cadavere apes, equi vespas: asini scarabeos generari: In humano aute corpore confluente sanie, quae est circa medullam, et in unum coalescente, angues nasci. De Carolo Martello scribunt Gaguinus et Aemilius, inventum esse eius mausoleum, seu conditorium vacuu` sine cadavere, et pro eo serpens. Utrum autem hoc miraculose ob divisas decimas Laicis factum fuerit, nec ne, si cut ibi innuitur, id aliorum iudicio relinquo. Sane in illustri Germaniae loco monumentum cuiusdam nobilis adolescentis, in gentilicio sacello sepulti, sqepissime vidi, qui vivens dicebatur omnium suae aetatis fuisse pulcherrimus. Quumque in florenti aetate in letalem motbum incidisset, a propinquis suis exorari non potuit, ut suam effigiem (sicut quoque de Agesilao memoriae proditum est) posteritati vel depictam vel sculptam relinqueret; tantum hoc precibus illorum concessit, ut postquam terrae mandatus esset, plusculos post dies sepulcrum suum aperirent, et qua forma suum cadaver invenirent, ita depingi curarent. Hoc quum factum esset, invenerunt faciem eius semiconsumptam a vermibus, et plures serpentes


page 74, image: s074

circa diaphragma et spinam dorsi exstantes. Iusserunt igitur eius effigiem, sicut invenerant, lapidi incîdi, quod monumentum adhuc, ut dixi, in loco illo inter armatas maiorum et gentilium statuas conspicitur. Documentum videlicet certiffimum, quam fragilis res sit formosi hominis corpus, et quae pulchra et magnifica in illo conspiciuntur, nil esse aliud quam putredinem [Note: Cap. 10.] et escam vermium, velut Siracides dicit: In morte hominis heredes sunt serpentes, et bestiae et vermes, quod etiam constat ex inscriptione monumenti Romae in templo Salvatoris, ubi tale distichon legitur:

Sperma sui foedum, vixi domus atra lutofi
Stercoris: hoc iaceo vermibus esca loco.

[Note: Lib. Meditation. cap. 3.] Huc respexit D. Bernhardus, ubi dicit: Homo nihil aliud est quam sperma foetidum, saccus stercorum et cibus vermium:

Post hominem vermis, post vermem foetor et horror.
Sic in hac speciem vertitur omnis home.

Ita natura ex corrupto humano cadavere anguem vel draconem generans, quasi digito auctorem nostrarum calamitatum, et corruptionis, et irreconciliabile odium monstrare videtur: antiquum videlicet serpentem, non solum viventibus nobis insidiari, verum etiam mortuos laniate, et depeascere non desinere.

CAPUT XII. De dubia, incerta, fluxa et misera humanae vitae conditione.

[Note: De oratore Lib. 3.] M. Cicero hos versus recitat;
At Romanus homo tamen etsi res bene gesta est,
Corde sue trepidat.

QUIBUS innuere voluit, quam dubia et incerta sit humanarum terum conditio, eamqueve Romanos, utpote tam in prosperis quam in arctis exercitatos, diligenter considerasse. Hoc quoque patet ex Scipionis Africani responso, quod legatis Antiochi Regis, magna strage a Romanis victi, ut a [Note: Lib. 30.] Iustino refertur, dedit, NEQUE ROMANIS SI VIN CANTUR ANIMOS MINVI: NEQUE SI VINCANT SECUNDIS REBUS INSOLESCERE. Rectissime itaque ille apud Livium dicit. Nemini compertum esse, quid serus vesper ferat. Talis enim status est human rum rerum, ut innumeris telis fortunae obiectae sint, adeo ut in rebus prosperis nemosese efferre, in duris autem et


page 75, image: s075

adversis nemo animo prorsus abiecto esse debeat. Haec res non minus olim [Note: In Thyeste.] prudentioribus viris magnopere curae fuit, sicut apud Senecam Tragoedum videre licet, cuius admonitio memorabilis est talis:

Vos quibus rector maris, atque terrae
Ius dedit magnum necis, atque vitae,
Ponite inflatos tumidosque vultus.
Quicquid a vobis minor extimescit.
Maior hoc vobis Dominus minatur.
Omne sub regno graviore regnum est.
Quem dies vidit veniens superbum,
Hunc dies vidit fugiens iacentem.
Nemo confidat nimium secundis,
Nemo desperet meliora, lapsus.
Miscet haec illis, prohibetque Clothe,
Starefortunam, rotat omnefatum.
Nomo tam divos habuit faventes,
Crastinum ut possit sibi polliceri.
Res DEUS nostras celeri citatas
Turbine versat.

Notum praeterea est apud Aegyptios hunc morem fuisse, ut in ipsorum conviviis mortis simula crum circum ferretur, et convivae admonerentur, ut inter eden dum et bibendum illud quoque intuerentur. Id ipsum apparet quoque [Note: In Saturnal. cap. 19. lib. 1.] in Trimalcionis convivio apud Petronium, sicut a doctissimo Lipsio refertur: Potantibus et accuratiss. lautitias nobis mirantibus larvam argenteam adtulit servus, sic aptam, ut articuli cius vertebraequeve in omnem partem flecterentur. Hanc quum super mensam semel iterumque abiecisset, et catenatio mobilis aliquot figuras exprimeret, Trimalcio adiecit:

Heu heu nos miseros quam totus homuncio nil est;
Sic erimus cuncti postquam nos auf ret Orcus.
Ergo vivamus dum licet estquebene.

Quid autem aliud id fuit, quam admonitio fragilitatis humanae, et mortis certissimae? Hoc quoque non minus pie quam vere magnus ille Morus Cancellarius Angliae suo eleg intiss. disticho meditarus est:

Stilicet ex illa, qua primum nascimur, hora
Prorepunt iuncto vit aque morsquepede.

Constantinopoli, ut refert Isidorus, motis fuit, ut quo die Imperator coronam Caesaream suciperet, eum sedentem in sublimithrono accederet caementarius, proponens illi lapidum genera aliquot, ut ex his unum eligeret, ex quo sibi tumulum fabricari vellet. Saladinus quoque Aegypti Siriaeque


page 76, image: s076

[Note: Lib. 1. elog. illustr. viror.] Sultanus, ut Lovius refert, moriens, uti humanae conditionis atque miseriae memor, condito restamento omnem funeris pompam abdicavit, iussitque tantum in lancea praeferri atri coloris obsoletam tunicam, praecinente ad populum sacrificulo huius sententiae carmen, quod a Bocatio memoriae proditum est:

Vixi divitiis, regno, tumidusque tropaeis,
Sed pannum heu nigrum nil nisi morte tuli.

Hoc etiam Augustus Monarcha omnium potentiss. innuere voluit. Morte enim eius, ut Dio et ex eo Cedrenus refert, appetente, omnibus mandavit, ut se defuncto plauderent ac risum tollerent, sicut in Mimorum fine fieri assolebat. Eo mandato vitam humanam, utpote ridiculam rem, subsannare voluit. In Rom. Pontificum inauguratione, interea dum de more sacellum D. Gregorii declaratus praetergreditur, ipsum praeit ceremoniarum magister, gestans arundines seu cannas duas, quarum alteri sursum apposita est candela ardens, quam alteri cannae cui superpositae stuppae sunt, adhibet, incenditque dicens: PATER SANCTE SIC TRANSIT GLORIA MUNDI. Quod et ipsum tertio iterat. Unde Paradinus sumpsit symbolum, quod inter heroica sua posuit: NIL SOLIDUM. Hoc olim non ignorarunt Romani. Nam si alicui ex ipsorum duc bus vel Imperatoribus, ob res feliciter gestas, et hostibus devictis, triumphus a Senatu decretus esset, et is in cutru triumphali maxima pompa urbem ingrederetur, eodem curru carnifex minister publicus vehebatur, qui pone coronam auream, gemmis distinctam sustinens, cum admonebat, ut respiceret, id est, ut reliquum vitae spatium provideret, [Note: Zonaras lib. 2. annalium] nec eo honore clatus superbiret. appensa quoque erat currui nola et flagellum, quibus notabatur, ipsum in eam calamitatem incidere posse, ut et flagris caederetur, et capite damnatetur. Nam qui ob facinus supremo supplicio afficiebantur, nolas gestare solebant, ne quis inter eundem contactu illorum piaculo se obstringeret. Eodem modo legimus legatum Mauricii Imp. ferociam Cagani Regis Auarum, commonefactione rerum humanarum mitigasse. Retulit enim illi historiam de Scsostri Rege Aegypti. Is solitus fuerat vehi in curru avero, qui a quatuor Regibus captivis trahebatur. Quum autem unus ex illis Regibus saepe respiciens rotam intueretur, interrogatus a Sesostri, cur toties respiciat? Intuens, inquit, rotae volubilitatem, in qua cito ea quae summa fuerant, fiuntima, cogito defortuna nostra. [Note: Pompon Laetus in vita Iustiniani.] Hac admonitione motus Sesostris factus est moderatior, et Reges liberavit. Simile ali quid accidisse legimus, quum lustinianus Caesar Gelimerem Vandalorum Regem vinctum catenis una co uxore et regia familia in triumpho duceret, qui in conspectum Imperatoris ductus, pleno ore risit. Quum itaque eum ingenti dolore perculsum mente captum esse putarent; ferunt illum


page 77, image: s077

dixisse, se ridere fortunae humanae vicissitudi nes, ut qui modo Rex fuisset, iam seruiret. Laudandum igitur est memorabile Canuti Angliae Regis potentissimi factum, quo assentatorem, qui omnia ad Regis vultum et nutum converti asserebat, memor instabilitatis fortunae et humanae fragilitatis: repressit. Illud ex H. Huntindonensi, ita refert Gulielmus Camdenus in sua Britannia. Sedile suum, inquit, in littore maris, quum ascenderet, starui iussit. Dixit autem mari ascendenti: Tu meae ditionis es, et terra in qua sedeo, mea est, nec fuit qui impune meo resisteret imperio. Impero igitur tibi, ne in terram meam ascendas, nec vestes nec membra dominatoris tui madefacias. Mare vero de more conscendens pedes Regis sine renerentia madefecit. Ille igitur resiliens ait: Sciant omnes habitantes Orbem, vanam et frivolam Regum esse potentiam, nec Regis quempiam nomine dignum, praeter cum, cuius nutui, caelum, terra, mare, legib. oboediunt aeternis. Nec unquam postea coronam sibi imposuit, etc. Ob hanc rem non minus pie quam prudenter faciunt qui considerant potentiam et opes terrenas tam instabiles esse, quam undas a vento agitatas. Modicum enim affluunt his qui habere se eas arbitrantur, mox vero refluentes, ad alios [Note: In eratione de cathedra Constantinopel. affectata. De vita et studiorum ratione hominus sacris inittati.] accedunt. Quo spectasse videtur Naxianzenus, ubi ex Psal. LXI. dicit: Qui parandis opibus inhiatis audite Prophetam dicentem: Divitiae si affluant, nolite corapponere, scirote vos rei fragili et incertae niti. Nihil est autem, sicut Ubertus Folieta pie monet, quod animos hominu` ab officio magis abducat, quam res secundae, bonaque fortuna. Haec solet animos hominum inflare, spiritusque quosdam elationis et arrogantiae plenos secum afferre. Quae res facit ut cum amplitudo fortunae non satis aequis oculis ab omnibus aspici soleat, si ad illam superbiam praeterea arrogintiam adiunxerit, intolerabilis res fiat, summoqueve in omnium odio versetur. Quare omni ratione cohibendus est hic impetus, modestiaequeve freno coercendus, omnisqueve asperitas vitanda, contraqueve summa humanitas, atque in omnibus dictis et factis suavitas inducenda. Qua virtute, ut nulla est Christiarae professioni coniunctior, ita nec quae magis secundae fortunae invidiimimitiget, communemque hominum benevo lentiam illi conciliet. Documento nobis esse deberet insigne et tragicum exemplum (ne plane in [Note: Lib. 8. de rebus gestis Francor.] priscis immoremur) Ugolini Giradesci Pisano, Is enim, ut Paulus Aemilius memoriae tradidit, utpote Guelpharum partium princeps, initio Gibellinis partim pulsis, partim per culsis eo potentiae domi pervenerat, ut nutu omnia administraret, patriaeque dominus et esset et haberetur, divitiis, nobilitate, ingenii fama auctoritace vigens; uxore, filiis, nepotib. et omnib. in vita bonis appetendis circumfluens; beatus, felix et ceteris et sibi visus, coru~que cogitatione perfruens, laetus, fidens etiam illorum commemoratione gaudebat. In


page 78, image: s078

festo frequentique natalis sui celebrandi convivio, ad quod omnes suos invitarat adhibueratqueve, dum fortunam suam ipse fando effert, admitratur, caeloque aequat: ausus est quendam ex intimis amicis Marcum, quid tandem abesse videretur, interrogare? Ille vel reputatione rerum humanarum, quam fluxae, fallacique specie; quam volucri orbe circumagantur: vel mente divinitus admonita, SOLA, inquit, IRA NUMINIS PROCUL DIUQUE ABESSEM TAM SECUNDIS REBUS NON POTEST. Et necesse erat congesta in unum hominem, nondum alteram fortunam expertum, bona excipi calamitate ingenti. Guelphorum viribus consenescentibus, gibellini armis correptis, aedes cius circumsistunt, oppugnant, unum ex filiis, unumque nepotum vim arcere conatos occidunt, ipsum et duos praeterea filios, tres nepotes, comprehensos in turrim in clusere, obseratis foribus, clavibusque in Arnum propinquum flumen deiectis. Ibi fama in oculis, ingremio suo carissima pignora parens moriens morientia vidit. Vociferanti exposcentique, ut humanis suppliciis exigendis inimici contenti essent, sacrae confessionis sacrosanctique viatici potestas facta non est. Hactenus Aemilius. Sapienter igitur cogitant, qui temporibus secundis casus adversos reformidant. Hoc referri commode possent Polycratis Samiorum tyranni immoderatae fortunae successus tanti, ut ipsemet impatiens funesti sui exitus eam imminuere cogitarit. Sed cum alio quin prolixiores meae cogitationes in hac meditatione fuerint, Herodotus et Strabo reliqua suppeditabunt. Ne itaque maiorum nobilitate opibusque aut potentia, ut in Agapeti expositionibus legimus, quis delicietur. Limum enim habent omnes generis auctorem, et qui purpura byssoque turgent, et qui paupertate et adversa valetudine affliguntur; tam qui diademate redimiti sunt, quam qui per cubicula excubant. Quare absit ut lutulentum iactemus genus, sed morum integritate ex gratia divina, (sicut omnia bona) proveniente gloriemur. Et in hac misera vita, ut Cominaeus in suis histor. monet, nihil potius ducamus, quam ut metuamus divinum iudicium, et studeamus in rebus omnib. aequitati, neque defatigemur iis curis quales se re suspicuntur a multis nimia quadam ambitione et cupiditate augescendi. Hanc viam si possemus ingredi atque tenere, et tra~quillius viveremus, et minus affligeremur valetudine adversa. Etenim quanta sit vitae nostrae miseria, vel ex eo diiudicari potest, que simulatque quis moritur, quicu~que ille sit, statim omnes fugiunt, atque exhorrescunt ipsum cadaver, et avolat [Note: Lib. 7. c. 27.] anima, sistiturque iudicio inevitabili. Unusquisque igitur, ut I???ctantius pie monet potiorem animam suam iudicet, quam bona ista fallacia, quorum incerta et caduca possessio est. Migrant enim quottidie, et multo velocius exeunt, quam intraverunt. Ettamen, si nobis usque ad ultimum liceatistis frui, aliis certe relinquenda sunt. Nihil nobiscum ferre possumus, nisi vitam bene et


page 79, image: s079

innocenter actam. Ille ad DEUM copiosus, ille opulentus advenict, cui adstabunt continentia, misericordia, patientia, fides, charitas. Haec est hereditas nostra, quae nec eripi unquam potest, nec transferri ad alium. Non sine ratione [Note: In Terpsichore.] itaque Trausi, gens Thracib. finitima, ut Herodot. refert, edito infante, cum ploratu commemorant, quantum calamitatum illi sit perferendum vitam ingresso, contra defunctum hominem cum lusu laetitiaque efferunt, recensentes quam multis malis subductus sit, ut eleganter hac de re et prolixe scribit Erasmus, in adagio: Optimum non nasci. De Getis quoque scribit [Note: Lib. 2. de situ Orlis.] Pompon. Mela, quod piissimi olim omnium mortalium habitisint, ut qui optime et sanctiss. de immortali DEO sentirent. Complures enim eorum animas dicebant sempitetnas, quae etiam post corporis obitum ad beatiorem vitam transirent. Qua ex re longe melius esse arbitrabantur mori, quam vivere. Proinde puerperia lugebant, funera autem lusu ac festo cantu celebrabant. Hoc etiam Gausianis attribuitur. Ii enim nascentes lugent: mortuos autem beatos reputant. Hoc Ludovicus Cortusius Iurisc. Patavinus suo tempore celeberrimus, in suo testamento posteritari, ni fallor, in mentem revocare voluit. Is enim, ut Bernhardinus Scardeonius de claris Iurisconsultis Patavinis refert, moriens, contra communem mortalium morem ex restamento interdixit suis propinquis lacrimas, et solitas funerum lamentationes, [Note: Lib. 1. class. 3.] Ennii summi vatis exemplo et quaecumque lugubria solent ad maestitiam parari, abesse prorsus voluit, addita etiam ex legato gravi mulctatione heredi, si id facere neglexisset. Contra vero pro his acciri iussit musicos, cantores et citharoedos et tibicines omnis generis, qui vario concentu una cum clero funeris pompam partim praeirent, partim sequerentur usque ad quinquaginta, quibus singulis mercedem dimidii aurei nummi dandam statuit. Et quod duodecim puellae innuptae amictae viridibus pannis feretro subirent, usque ad templum, ubi se sepeliendum mandaverit; quae omnes pariter de more laetantium, quaecumque vellent, modulantes alta voce concinerent, relicta singulis certa pecuniae quantitate, dotis causa. Sepultus est in aede verustissima S. Sophiae centum funalibus incensis, et viginti integris dandis universo clero Patavino, qui longo ordine praecedebat, et cum eo omnis cucullatorum conventus, exceptis Eremitanis, quos testamento cavit, ne funerio suo ullo pacto interessent, ne sua fortassis illa nimia cucullarum nigredine hilaritatem exsequiarum interim funestarent. Obiit anno salutis M. CCCC. XVIII. 16. Cal. Aug. sicut in eius epitaphio ibidem [Note: In L. quida in suo. De cond. instit.] videre licet. Huius testamenti meminit Paulus de Castro Iurisconsultus, idque tamquam hominis non sanae mentis in dubium vocat, quod approbare videtur text. in lege servo. De legat. primo. Prudenter itaque Attabanus apud Herodotum, quum Xerxes 5282200. homines


page 80, image: s080

uno conspectuintuens acerbe flere inciperet, quod ex tot hominum milibus, post annos centum nullus superstes futurus esset, subicit, in hoc ram brevi vitae humanae spatio, multa singulis hominibus accidere, ut saepius mori magis quam vivere cupiant. Ita breve etiam vitae spatium miseris hominibus nomis longum et diuturnum videri. Ceterum haecvita temporalis, [Note: Lib. 6. c. 4. de vere clutu.] ut idem Lactantius ait, quia brevis, idcirco et bona eius, et mala brevia sint necesse est. Illa vero spiritualis, quae huic terrenae contraria est, quoniam sempiterna est, idcirco eius et mala sempiterna sunt. Ita fit ut et [Note: Gap. 3.] bonis brevibus mala aeterna, et malis brevibus bona aeterna succedant. Quae est enim, obsecro, vita nostra? Vapor inquit D. Iacobus, qui ad exiguum tempus apparet et deinde evanescit. Vel, ut Aristoteles dicit, Quidnam est homo? Imbecillitatis exemplum, temporis spolium, fortunae lusus, inconstantiae imago, invidiae et calamitatis trutina, reliquum vero pituita et bilis. Recte itaque dici potest:

Vita quid est hominum? spes et formido futuri,
Multum tristitiae, laetitiaeque parum.

Unde D. Augustrinus non minus pie quam vere scribit: Vita haec est vita dubia, vita caeca, vita aerumnosa, quam humores tumidant, dolores extenuant, ardores exsiccant, escae inflant, ieiunia macerant, ioci dissolvunt, tristitiae consumunt, sollicitudo coartat, securitas hebetat, divitiae iactant, paupertas deicit, iuventus extollit, senectus incurvat, infirmitas frangit, maeror deprimit, et post haec omnia mors interimit, universis gaudiis finem imponit. Ita quum esse desierit, nec fuisse putetur. Pulchrum est igitur [Note: In Charonte.] adagium pomfo/luc o( a)/nqrwpos. Quo respexisse Lucianus videtur, qui vitas hominum bullis similes facit, quarum aliae simul atque natae sunt, protinus evanescunt, aliae paulo diutius durant, omnes brevissimis quibusdam intervallis aliae succedunt aliis. Qua autem re posset magis extenuari hominis vita, quam ut Aeschylus apud Stobaeum indicat? Is enim eam umbrae fumi similem facit. Nam hi sunt eius versus:

*to\ ga\r bro/teion spe\rm) e)fh/mera fonei=,
kai\ piso\n ou)/de\n ma=llon h)/ katinou= s1kia/.
Caduca molitur genus mortalium,
Neque certa res est ulla, nec tuta, haud magis
Atque umbra fumi.

Laudanda itaque est pietas nostrorum maiorum, qui Imperatoribus et Principibus eiusmodi publica monumentas posuerunt, ut non solum posteritas admoneretur, nullum respectum personarum habendum post mortem, omniumqueve mortalium carnem massam lutosam et putridam esse. Sed etiam ut caduca ab aeternis discernerentur, De qua re epitaphium, quod in


page 81, image: s081

templo cathedrali urbis Brunsuicensis hodie legitur, prae ceteris memorabile est. Id sicut manu sua mihi descriptum dedit vere nobilis, et eximia eruditione indefessoque studio vir, Franciscus a Domsdorf, huc inserendum operae pretium duxi, licet appareat illud saeculum potius rhythmorum, quam puritatis et proprietatis linguae latinae, non ubique observata quantitate syllabarum, studiosum fuisse:

Hic iacet Henricus quondam Dux, conditor huius
Ecclesiae ignus, nobilitate pius.
Moribus ornata sibi coniux est sociatae,
Pauperibus larga, simplicitate pia.
Inclita Mechtildis Anglorum filia Regis.
Nutriat angelicis hos DEUS ipse cibis.
Adiacet aptatus Rex horum sanguine natus,
Otto coronatus, vermibus esca datus.
Huius erat post sponsa Philippi stirps generosa,
Filia formosa, nunc cinis ante rosa.
Qui legis haec metra, memer esto orans pro poeta.
Quid caro, quid vita, quid res, nisi mors, cinis, umbra?

Huc spectat inscriptio monumenti Rosimundae, Henrici II. Anglorum Regis amicae, in coenobio Godstoveio.

Hoc iacet in tumulo Rosa mundi, non rosa munda,
Non redolet, sed olet, quae redolere solet.

Hoc etiam Sabbas Castellioneus Eques Hierosolymitanus suo epitaphio, quid vivens sibi ipse fecit, et conspicitur in principio libri sui quem Italica lingua conscripsit, eique titulum fecit, Ricordi, indicare voluit, id est eiusmodi.

D. O. M.

PUTREDINI ET CORRURTIONI RESURRECTURIS UTINAM IN MELIUS SABBAS MEDIOLAN. EX GENTE CASTIL. FR. ET MIL. HIEROSOLYM. ET PARVO CONTENTUS VIXI. PARVO CONTENTUS ET SOLITARIUS HIC IACEO ANGUSTE. QUALIS FVERIM NEC EGO SCIVI NEC TV QUAERAS QUISQUIS ES SI PIUS ES DEPRECARE DEUM PRO ME. HOSPES SOPES ABI. VALE ET VIVE MEMOR LETI. VIVENS MORITURO MIHI POSVI. MORTALIUMVITA ORTUS LABOR ET MORS. OBIIT AN. DOM. SAL. M. D. LIII. DIE XVI. MARTII.

RELIQUUM MORTALE ET CORRUPTIBILE FRATRIS SABBAE.

Rectissime igitur doctissimus Buchananus in suo Iephte miseram conditionem humanae vitae elegantiss. hisce versiculis deplorat:

Non unquam mihi


page 82, image: s082

Secura vitae fluxit ulla portio
Ut trudit undas unda, fluctus fluctui
Cedit sequenti, pellitur dies die:
Semper premuntur praeterita novis malis,
Dolor dolori, luctui est luctus comes.

Sane vita nostra omnino naviganti similis est. Is enim qui navigat, inquit D. Gregorius, stet, sedeat, iaceat; semper vadit, quia impulsu navis ducitur: Sic et nos sive vigilantes sive dormientes per momenta temporum quottidie [Note: Epist. 71.] ad finem tendimus. Quod etiam Seneca admonuit, praenavigamus, inquit, vitam et quemadmodum in mari, ut ait Virgilius noster:

Terraeque urbesque recedunt.

Sic cursu rapidissimi temporis primum pueritiam abscondimus, deinde adolescentiam, dein de quicquid est inter iuvenem et senem medium, in utriusque confinio positum, deinde senectutis optimos annos. Novissime incipit ostendi publicus finis generis humani. Scopulum esse illum putamus dementissimi? [Note: Lib. 1. tit. 8.] portus est aliquando petendus, num quam recusandus. Plura studiosus lector huic meditationi congruentia reperiet apud Franciscum Patritium Senensem in suo elegantis. libro de Regno et Regis institutione. Adiciendam hoc loco putavi inscriptionem, quam ex hieroglyphicis figuris in suo dialogo pio et speculativo M. Gabriel Symeon Florentinus, ita interpretatur; Hanc quoque in libello suo peculiari precum propria manu scripsit Daniel Archiepiscopus et Elector Imperii Moguntinus nuper defunctus:

VITA BREVIS. FORMA DECIPIENS. PECUNIAE FLUXAE. IMPERIUM INVISUM. BELLUM PERNICIOSUM. VICTORIA ANCEPS. CONCOR DIA FALLAX. SENECTUS MISERA. MORS FELICITAS. SAPIENTIAE FAMA PER ENNIS.

[Note: In vita Claudii Caesaris.] Etsi autem Trebellius Pollio ita scribit: Doctissimi Mathematicorum centum et viginti annos homini ad vivendum datos iudicant, neque amplius cuiquam iactitant esse concessum, etiam illud addentes, Mosen solum, DEI, ut ludaeorum libri loquuntur, familiarem CXXV. annos vixisse, qui quum quaereretur, quia iuvenis interiret, responsum ei ab in certo ferunt numine meminem plus esse victurum: tamen licet homines tam longaevi adhuc essent, sicut prima aetate Adamus et reliqui Patriarchae, nihilum tamen atque breus tempus vixissent: Ceterum in Psalmo XC. qui est oratio Mosis viri DEI septuaginta [Note: In silva variar. lection. parte 1. c. 40. Libv. 2.] solummodo anni aetati hominis statuuntur; et si multum est, octoginta: quod si quid amplius; labor est et dolor, quoniam transivimus et cito auolavimus, ut ibidem dicitur. Aetas sane hominis varie distinguitur, sicut [Note: Depoet histor. Dial. 3.] ex diversis auctorib. collegit Petrus Messias Hispanus. Ut autem ea rectius cognoscantur, visum est Solonis distin ctionem aetatum, quam Philo Hebraeus doctissimus in suum commentarium de mundi opificio inseruit, eamque elegiam Lilius Gyraldus ita transtulit, in fine huius meditationis adicere:


page 83, image: s083

Impubes et adhuc infans quum septa molaris
Educit primum, septimus annus erit.
Quumque alios septem DEUS huis perfecerit annos,
Apparent pubis mollia signa novae.
Tertia mox vestit tenera lanugine malas
heu nimis aetatis flos cito praeteriens.
Iam iuvenem viresque facit tibi septima quarta
Virtutis profert certaque signa viri.
Coniugiis aetas maturum quinta ministrat,
Natorum et quibus est posteritatis amor.
Sexta hominis mentem cunctos adducit ad usus,
Qui queat ingenio rebus adesse suis.
Septima mente valet, valet et lingua, et simul isti
Octava, ambae annis quattuor atque decem,
Nona aetate etiam mage mollia dicere quibit,
Virtutem ad magnam lingua etiam et Sophiae.
Si quisquam ad decimae mensur am exegerit annos,
Intempestivam non habet ille necem.

CAPUT XIII. Demisera conditione Acridophagorum, qui sunt Aethiopiae populi.

[Note: Lib. 4.] ACRIDOPHAGI, ut scribit Diodor. et Strabo sunt Aethiopiae [Note: Lib. 16.] populi, deserto contermini, homines paulo ceteris breviores, macilenti, ac supra modum nigri. Veris tempore Zephyrus et libycus venti infinitum pene locustarum ex deserto ad eos deferunt numerum. Has sale, qui ibi plurimus est, superinfuso diutius servant, cibum gustu eis suavem. Hic est solus eroum per omne tempus locustarum victus. Neque enim pecora nutriunt; neque pisces edunt, procul a mari positi, neque vullum aliud adminiculum habent. Corpore leves sunt, veloces cursu, et vitae brevis, ut qui lo~gissime vivunt quadragesimum non ex cedant annum. Finis eorum admirabilis est. nam propinquante senecta, pediculi alati, non solum visu varii, sed specic horrida ac turpes, in corporibus nati, ventrem primo, tum pectus, deinde totum corpus paruo tempore exedunt. Qui morbum patitur, primum veluti scabiei cuiusdam pruritu allectus, corpus scalpit, voluptate simul et dolore perceptis. deinde exorientibus pediculis, simul effluente sanie, morbi acerbitate et dolore


page 84, image: s084

percitus, unguibus corpus magno cum gemitu lacerat. Tanta vero vermium copia effluit, aliis super alios ta~quam ex perforato vase scaturientibus, ut deleri nequeant. Hoc pacto sive cibi sive aeris causa miserum sortiuntur vitae finem. Unde aliquis non abs re dicere posset, ex vermibus illos ali, et ab iisdem rursum eos necari. Parum autem differunt ab his (quamvis ratio victus diversa sit) ii, qui a Lusitanis e remotiorib. insulis catervatim apportantur. Audivi enim ab illis, qui viderunt saepius appellentes naves onustas [Note: Cap. 30.] huiusmodi mancipiis, quae a colore Negros appellant; ea, sicut Solinus Himantopodes gentes Libyae describit, flexis nisibus erurum, repere potius quam incedere, et praeter formam fere nihil habere commune cum homine, quem ratio et sermo a reliquis animantibus distinxit: sed hos Negros in aedificia in littore, instar latiss. horreorum, ad hoc constructa, veluti bruta, non habita ratione aetatis, sexus ve, promiscue includi, donecemptorem reperiant. Huius autem primum laborem esse, ut sua mancipia instruat et doceat intelligere, sese animalia rationalia, id est, homines et non brura esse. [Note: Lib. 5.] Non secus ac Strabo memoriae de Corsicis mancipiis tradidit, quae, inquit, Romae cernere est simul et mirari, quam agrestis videatur effigies, quamque bestiarum appareat diritas faciesque truculentae. Aut enim vitam tolerare non possunt, aut per socordiam et ignaviam insensatidominos cointerunt. itaque licet pro eis paululum exponant pretii, tamen paenitentia torquentur. Unde vetus adagium exstat, Decorso nec vivo, nec defuncto esse fidendum.

CAPUT XIV. Aes putrefactioni non esse obnoxium, et alias res a putrefactione servare, atque de miro ritu sepeliendi.

VIDI cum meis sodalibus Venetiis (ex quibus honoris causa nominare libet Antonium a Massau doctum, nobilem et militarem iuvenem, Pomeranum, qui ea re valde delectabatur) inter alias selectissimas antiquitates, et res rarissimas, apud Lauredanum, qui postea Dux venetus electus est, quasdam imagunculas aereas, quas ipsius filius (qui nos in aedes paternas navicula vel uti vulgo vocatur Gondala sua peculiari, sicut Venetis mos est, advexerat) singulari humanitate nobis monstrabat. Is affirmabat eas reperiri in Aegypto reconditas in corporibus defunctorum, et quidem eorum, de quibus pissasphalthum facticium quod Arabes Mumiam vocant, sumitur. Saepius igitur cogitavi, an tantum supersitione quadam, veluti idola, istae


page 85, image: s085

imagines, quae, uti opinor, a Romanis sigilla appellabantur, terra conditae essent, sicut nostro quoque ternpore nonnumquam reliquiae et imagines Sanctorum, quibusdam in locis monumentis conduntur: an vero tatio quaedam subesset. Verum enimuero, quemadmodum non semel miratus fui veterum eximiam prudentiam, quae plerumque coniuncta fuit superstitioni ipsorum, et ut Poeta quidam praestantiss. dixit:

Nil sine prudenti secit ratione retustas:

ita deprehendi, haec idola aerea non absque peculiari ratione ita insuta cadaveribus fuisse. Constat enim ex sacris literis et historiis, veteres, Aegyptios praesertim, nimia, quandam curam et exa ctam diligentiam adhibuisse, ut [Note: In Phaedone.] conservarent cadavera suorum in monumentis integra, utque essent putrefactioni minus obnoxia. Ubi enim mortuum inquit Plato, corpus ceciderit et conditum fuerit, quemadmodum qui in Aegypto condiuntur, pene totum perdurat, longo quodam infinitoque tempore. Atque etiamsi nonnulla, corporis membra computruerint: ossa, nervi et hhuiusmodi: omnia tamen (ut ita dicam) immortalia perdurant. Ob hanc rem, adhibuerunt aromata, et alios odores, quos Arabia felix profert. Neque ignorarunt, aes valde solidum esse, quae - Nexas aere trabes - apud Virgilium reperitur: Et monumentum aere perennius, apud Horatium. Experientia igitur edoctos, aes non tantum se ipsum a putredine et aerugine quam diutissime conservare, sed etiam adversus putrescentia, peculiarem vim quandam habere; istas aereas icunculas (qualis vel similis fortasse fuit ea icuncula puellaris, vel potius laguncula, ut nonnulli legendum putant, licet a quibusdam sed falso, [Note: In vita Neronis.] acuncula legatur, quam Nero superstitione quadam, ut Suetonius refert, pro summo numine, trinisque in die sacrificiis colere solitus fuit (cadaveribus arbitror eos insuisse (non tamen inficior supersitionem aliquam accessisse) ut diutins a putredine asservarentur, cum praesertim ob hanc rem, etiam [Note: In hiereglyphicis.] acutos mucrones aereos olim cadaveribus infixos fuisse testetur Pierius. Eiusmodi clavi, cum fibulis aereis, non ita pridem apud nos in vicinia, quum forte monumenta vetustiss. in loco silvestri invenirentur, inter ossa mortuorum reperti sunt, quos propterea diligenter asservo. Etsi autem non ignoro aliam sepeliendi et condiendi rationem, de qua Lilius Gyraldus et alii nonnulli scripserunt, accedere: tamen hoc quod diximus eo facilius accidere potest propter magnam differentiam cadaverum hominum Orientalium et Europaeorum. Illi enim utpote sicciore constitutione, non ita putrefactioni obnoxi sunt, velut hi. Idque constat ex Ammiano Marcell. ubi [Note: Lib. 19.] dicit, Cadavera Romanorum a Persis in praelio caesorum discerni potuisse. Nostrorum enim cadavera, inquit, mox caesorum fatiscunt et defluunt, adeo ut nullius mortui facies post quatriduum agnoscatur. Interfectorum


page 86, image: s086

vero Persarum inarcescunt in modum stipitum corpora, ut nec liquentibus membris, nec sanie perfusa madescant, quia vita parcior facit, et ubi nascuntur, exustae calorib. terrae. Huc spectant ea quae in fragmentis Varronis legimus: Persas videlicet propter exercitationes pueriles modicas, eam esse consecutos corpore siccitatem, ut neque spuerent, neque emungerentur, sufflatoque corpore essent. Ideoque teste Xenophonte, uli sunt frequenter nasturtio in cibo; quod ideo factum Suidas in historicis putat, quod nasturtium urinam et sputum (negantib. tamen Medicis nostratibus illam vim, sed potius contrariam nasturtio inesse) inhibeat. Caventenim, inquit, Persae, ne multum expuant, mingant et emungant. Eodem modo non ignorarunt, pueros, ut idem Varro restatur, impumberes, si plurimo cibo nimioque somno utantur, hebetiores fieri, hincque elici tarditatem, corporaque eorum in procera fieri, minusque adolescere. Etsi autem tanta firmitas corporum Persis attribuitur, [Note: In Thalia.] tamen Herodotus tradit, Persarum capita adeo fragilia esse, ut si velis ferire, vel solo calculo perforare possis: Agyptiorum autem ita firma, ut ea vix ictu lapidis elidas. Hoc autem ideo accidere, quod Aegyptii statim a pueris radere capita incipiunt, et os capitis ad Solem redditur compactum. Quae eadem causa est calvescendi, Nam ex omnibus, inquit, hominib. pauciss. quis Aegyptios calvos videat, cuius rei hoc causae est, quod robusta capita gestant. At Persis cur fragilia sint capita, id in causa est, quod a principiis imbuuntur operire capita, gestantes pileos tiarasque. Eadem fere quae Marcellinus de cadaverib. Persarum inarescentibus scripta reliquit, de Hispanis nouvum [Note: In histor. novi orbis lib. 1. cap. 23.] Orbem subigentibus, dici possent, ut ex epistola a milite quod. mad Medicum Hispanum e Lima Pervana Anno 1568. missa apparet, quae allegatur in additionib. apud Benzonem. Indos videlicet quum infinitos Hispanos trucidassent, eos tamen esui aptos negasse. Quippe duriori et exsucca carne, nisi trucidati tres aut quatuor dies macerentur. Benzo autem ibidem aliam rationem assignat, quare a)nqrwpofa/goi isti ab esu carnium interfectorum Hispanorum abstinuerint. Postquam enim de acerrimo odio Indorum erga Hispanos multa dixit, suosque commilitones impios, sceleratos ac perfidos Christianos, indignos quos terra vivos sustineat, adeo ut ne eorum conspectum indigenae ferre possint, sed eos Viracochias, id est, spumam maris, vocitent, retulit: Quamquam, inquit, omnes eius ferme orae accolae humanis carnibus vesci consueverint: ex iis tame! nonnulli, Hispanorum cadavera, qui praelio ceciderant, ceteris mandentibus, a tali cibo abhorrebant, veriti nempe, ne [Note: In Theatro orbis Tabula X. de Hibernia.] etiam tum eae carnes corporib. suis aliquid damni afferrent. Sane ne nimis extra propositum vagemur, mirum est, quod Ortelius ex Gyraldo Cambr. notavit. In Artanicis insulis hominum corpora non putrescere, ideoque non humari, sed dio exposita, permanere incorrupta. Sic homines avos,


page 87, image: s087

[Note: De reb. Ocoan. decad. 2. lib. 3.] atavos, tritavos, longamque stirpis suae seriem, magna admiratione cognoscere. Idem mos est quibusdam Indis occidenhtalibus in Comagra, ut Petrus Martyr refert. Reguli huius inquit, penetrale ingressi Hispani, cameram reperiunt pensilibus refertam cadaveribus, gossam pinis funibus appensis. Interrogati quid sibi vellet ista supersitio, parentum esse, avorum, atavorumque Comagri Reguli ea cadavera, inquiunt. De quibus servandis maximam esse apud eos curam, et pro religione pietatem eam haberi recensent. Pro cuiusque gradu indumenta cuique cadaveri imposita, auro ge~misque superintexta.

CAPVI XV. De poenis contra otiosos et ignavos constitutis. ET Quam invisum sit otium.

TRITUM est: Otia dant vitia. Item proverbium: Qui e nuce nucleum esse vult, frangat nucem, id est, Qui commodum appetit, ne fugiat laborem. Ob eam rem antidoti loco, ut vitiis quasi compedes inicerentur, multae salubres leges passim exstant, ex quibus dignoscitur, quam variis modis, et merito quidem otium (de illo otio loquens quod sine literis est, et Seneca, mortem et hominis vivi sepulturam dicit.) semper exosum industria autem et filoponi/a, [Note: Lib. 2. dehenesta disciplina. c. 12.] sicut Graeci eleganti nomine exprimunt, commendata sit. Qui enim desides, ignavi et oscitanhtes vivunt, non hercle magis vivunt secundum Crinitum, quam stolidae pecudes et meraebeluae. Neque enim vivunt, sed spiritum trahunt, ficut pecudes solent. Quo factum est, ut Nomotherae non solum salubres leges, ut modo diximus, verum etiam poenas acerrimas contra istos desides atque otiosos statuerint, eosque iure infames dixerint. Siquidem et Solon ipse in suis legibus inertiam hanc turpemque ignaviam severissime [Note: In Auth. de monach. etc. col. 10. tit. 133. paulo ante finem.] culpavit. QUIDESIDIAM, in quit, SECTATUS EST, IS ACCUSANTIBUS ESTO OBNOXIUS. Exstant praeterea Draconis Atheniensis leges, qui in otiosos poenam mortis statuit. Et in nostris legibus Iustin. Imperator dicit: Mens inerti otio dedita haud sane quicquam bonorum peperit. Sumpsit hoc sortasse ex Sophoclis Iphigenia, qui prudenter monet:

ti/ktei ga\r ou)de\n e)sqlo/n ei)kai=a o)xlh\,
qeo\s2 de\ toi=s2 a)rxou=sin ou) pari/satai,
Nihil boni parit otium nane,
DEUS enim otiantes non adiuvat.


page 88, image: s088

De Brachmanis philosophis traditum est, quod pueros impransos foras extrudere soliti sint, si quando nihil utilis operae vel parentibus, vel suis rebus necessariis dedissent. Parthi quoque more recepto observarunt, ne [Note: Lib. 4. de Legibus.] quis die exorto ante liberis victum praeberet, quam cursus iaculandique certamine suscepto, sudore circum capita diffuso fessi permaduissent. Id ipsum Platonem movit, qui citat Hesiodum sapienter dicentem, Viam quae ad vitia ducat aequam esse et planam, ac sine sudore iter expeditum exhibere, quippe quae brevis sit:

th=s2 d)= a)reth=s2 i(drw=ta qeoi\ propa/roiqen e)/qhkan
a)qa/ntoi. makro\s2 de\ kai\ o)/rqios o)=imos e)p) a)uth/n,
kai\ trhxu\s2 to\ prw=ton, e)ph\n d) ei)s2 a)/kron i(/khtai,
r(hi+di/h d) h/peita pe/lei, xaleph/per e)ou=s1a.
Virtutem at superi sudoribus undique multis
U allavere, et ad hanc via longa atque ardua ducit.
Aspera quinetiam est, sed tandem in vertice summo
Plana est ac facilis, suerit prius aspera quamvis.

Animadverterunt enim prudentissimi viri, sine labore omnino nihil inter homines diuturnum esse posse, et omnia, ut quidam docuit, labore a diis [Note: Lib. 1. Offic.] vendi mortalibus. Ideoque Cic. dicit: Neque ita generati sumus a natura, ut ad ludum et iocum facti esse videamus, sed ad severitatem potius, et ad studia quaedam graviora atque maiora. Unde Cato senior commilitonibus inculcare solitus est, quod uniuscuiusque menti infixum esse convenit: Si CUM labore praeclari quiddam egeris, et quod honestati sit coniunctum; labor abit, honeste factum remanet; Si cum voluptate quidquam commissum sit; voluptas, ut res momentanea, cito avolat, atque evanescit: improbitas vero et nequitia, ut indelebile vitium perpetuo adhaeret. Pia praeterea et memorabilis admonitio continetur his versibus:

Non nisi per magnos voluit DEUS esse labores
Ad sua regna viam, nec sider a segnibus offert.

De qua re tamquam trita et vulgari licet multa egregia exempla recensere possemus; prae ceteris tamen duorum Regum Aegypti memorabilia sunt, qui ut otii fuere impatientes; ita ignaviam summo odio prosecuti sunt. Narrat autem Herodotus Sesostrem Regem primum omnium Regum longis navibus Arabicum sinum praeter vectum populos rubri maris accolas in potestatem suam redigisse, indeque retro iisdem vestigiis reversum; coactis ingentibus copiis transgressum in continentem, infesto exercitu obvias ubique gentes subegisse, ex Asiaque in Europam transgressum Thraces et Scythas vi domuisse. Unde digressus ad Phasim amnem iter contendisse


page 89, image: s089

dicitur. Quascuaque autem gentes nactus erat strenuas, et pro libertate tuenda acriter et percupide dimicantes, per harum ille regiones stelas, id est, [Note: Lib. 1. c. 22. genial. dierum.] cippos lapide os statuebat, literis significantes ipsius Regis nomen et patriam, et ut copiis eos propriis ac viribus subegerat. Alexander autem de Alex. refert, tropaeum eum cum coleis et virili membro erexisse. Quorum vero urbes nullo negotio aut incruento certamine cepisset, apud hos itidem, ut apud illos, qui strenuitatis specimen ediderant, cippos quoque statuebat, atque eo amplius muliebria genitalia adsculpebat, significare volens [Note: Lib. 34 de pudendis.] eos ignavos et desides esse. Huius rei meminit quo que Pierius in hieroglyph. Amasis deinceps Rex Aegypti etiam legem sancivit contra otiosos et ignavos. Nam eius memorabilis sanctio fuit, ut singuli quotannis apud Naumarchem, id est, cu iusque praefecturae praesidem profiterentur, unde viverent; qui autem hoc non fa ceret, aut genus vitae praesidi approbare non posset, huic poena extremum supplicium esset. Hanc legem Solon ex Aegypto mutuatus Atheniensibus promulgavit, qua illi semper usi sunt, lege sane [Note: Lib. 4.] inculpata. Areopagitas quoque hac lege iurisdictionem exercuisse testis est Athenaeus his verbis: o(/ti dea)sw/tous2, kai\ tou\s2 mh\ e)/ktinos perious1i/as2 zwntas2 to\ palaio\n e)ka/lounte *areo pali=tai kai\ e)ko/lazon, i(so/rnsan faino/dnmos kai\ filo/xoros, al)/oiteplei/ones2. id est, Quod autem patrimoniorum profligatores, eosque qui nullis facultatib. victitarent, Areopagitae in iudicium vocarent, poenisque et suppliciis afficerent, memoriae mandarunt Phaenodemus et Philochorus, pluresque alii. Deinde idem auctor Athenaeus huiusmodi exemplum eius rei subdidit. Siquidem Menedemus, inquit, et Asclepiades erant iuvenes ambo philosophiae quidem studiosi, sed egestate praediti. Hos Areopagus pro potestate accitos interrogare institit, quonam pacto fieret, ut quum dies ipsi totos Philosophis operam darent, nihil in censu habentes, bona nihilominus habitudine corporis viderentur. Ad haec illi respondentes, quum pistorem quendam accersiri postulassent, et ille accersitus venisset, eum interrogandum duxerunt. Qui quum rogitantib. Areopagitis dixisset, una quaque nocte illos in pistrinum descendere solitos, ibique frumentum molentes, pro nocturnis operis drachmas utrumque singulas ferre; admiratus Senatus, ducentas eis drach mas ob virtutem decrevit. Ob eam etiam causam Scipionis Africani industria et sedulitas celebratur, qui dicere solitus est. Se numquam minus otiosum esse, quam quum otiosus esset. Et Scipio Nasica quibusdam dicentibus, res Romanas iam in tuto esse, exstinctis Carhaginiensibus, et Graecis in seruitutem redactis, Imo, inquit, nunc demum sumus in periculo summo, posteaquam nulli supersunt, quos vel timeamus, vel revereamur. Sensit sane inmicos pe~r occasionem utiles esse nobis, per quos non licet impune secureque esse negligentes et segnes. Huc respexit Cato


page 90, image: s090

quoque, qui voluit unicuique qui nomen sibia acquirere studeret, cogitandum, quo pacto ratio reddenda illi foret, non tantum negotiorum, sed et otiorum. Constat namque ex historiis Romanorum fere potentiss. a primordio vibis propriis manibus laborasse, sicut habemus insigne exemplum in L. Quintio Cincinnato, qui ab aratro in curiam deductus fuit. Nam priscis temporibus proceres civitatis morabantur in agris, et si quando Consilium publicum cogendum erat, a villis accersebantur in Senatum. Unde tritum apud veteres agriculturae studiosos proverbium erat, Omnium optimum esse fimum, qui ex frequenti vestigio domini in agrum caderet, et sicut equum, ita quoque agrum impinguare domini oculum. Hinc agrum male colere [Note: Lib. 4. c. 13.] Censoria nota, et Castigatio Censoria minus arare quam verrere. Ita enim dicit Cato, sicut a Gellio refertur: Si quis agrum suum passus fuerat sordescere, eumque indiligenter curabat, ac neque araverat, neque purgaverat, sive quis arborem, vineamque habuerat derelictui, non is sine poena fecit, sed erat opus Censorium, Censorefque aerarium faciebant. Ad hanc filoponi/an [Note: Lib. 1. Fastorurn.] et frugalitatem Romanorum etiam Ouidius spectavit, inquiens:

Frondibus ornabant quae nunc Capitolia gemmis,
Pascebatque suas ipse Senator oves.
Nec pudor in stipula placitam cepisse quietem,
nec foenum capiti supposuisse fuit.
Iura dabat populis posito modo Praetor aratro,
Et levis argenti lamina crimen erat.

Laudarunt igitur veteres ob hanc causam Lacedaemonios, qui sic invocandos deos existimabant, ut manum etiam admoveremus, nostram scilicet operam addentes. neque enim eos aliter exaudire. In hanc sententiam Sallustianus Cato, Non votis, inquit, neque suppliciis muliebrib. auxilia deorum parantur: vigilando, agendo, bene consulendo, prospere agendo omnia cedunt: ubi socordiae te et ignaviae tradideris, nequiquam deos implores, irati, investique sunt. Huc respexerunt prudentes Romani, quod Agenoriam, quae ad agendum excitaret, Stimulam, quae adagendum ultro stimularet, Strenuam, quae faceret strenuum, intra Urbem tamquam deas colerent, et sacra publica illis constituerent. Quiertem vero deam publice suscipere noluerunt, sed ante Urbem in via Lavicana fanum illi destinarunt. Rectissime [Note: Lib. 19. c. 10.] igitur a Q. Ennio in sua tragoedia, cui titulum fecit Iphigenia, scribitur, ut refert Gellius:

Otio qui nescit uti, plus negotii habet,
Quam qnum est negotium in negotio.
Nam cui quod agat, institutum est, nullo negotio
Id agit, studet ibi, mentem atque animum delectat suum.


page 91, image: s091

Otioso, initio animus nescit, quid velit.
Hoc idem est; neque domi nunc nos nec militiae sumus.
Imus huc, hinc illuc: quum illuc ventum est, ire illinc lubet.
Incerte errat animus, praeter propter vitam vivitur.

Ne autem omnino in ethnicis sanctionibus, praeceptis et actionib. haereamus, audiamus hac de re sacras literas, in quibus non minus ad perferendum laborem, et fugiendum otium admonemur, quam nobis alia delicta prohibentur Solomon sane in proverbiis ita damnat otium et ignaviam, ut dicat, Qui ignavia sua tempestive non arat, ei hiberno tempore mendicandum esse. Notum ent est, quod Paulus Apostolus praecipiat, Qui non laborat, non manducet. Etenim unum quemque recepturum mercedem secundum labores vel opera sua. Item Ignatius coaetaneus Apostolorum in epistola ad Antiochenos: Nemo iners et otio sus edat, ne vagus fiat et scortator. Et ad Tarsenses: [Note: Cap. 5. De vita Christiana.] Nemo inter vos otiosus sit. Mater enim egestatis inertia. Et apud Iobum legimus, Hominem ad laborem nasci, sicut avem ad volandum. Ideoque Augustinus pie et recte scribit. illam eleemosynam DEUM approbare, quae de iustis laborib. ministratur. Merito aunt otium omnib. invisum esse debet, cum secundum Bernhardum id cogitationum et tentationum malarum sit incentivum. Qui ent in epistola ad Rusticum scribit, Aegyptiorum monasteria hunc tenere morem, ut nullum absque opere et labore suscipiant, non tam propter victus necessitatem, quam propter animae salvationem. Nam sicut in terra in culta nascuntur vepres, et in aqua immota vermes: ita in anima otiosa malae cogitationes proveniunt. Sunt enim nostri animi ad aliquid agendum nati et appositi: itaque opere pascuntur, roborantur, gaudent: otio vero dissolvuntur, inertia decidunt. Et ut arcum inten sio, ita animos remissio frangit, nec omnino possunt nihil agere, ut ad libidinem et flagitia, et his graviora etiam facinora prolabi necesse sit, quum melius aliquid deest, quo occupantur. Etenim numquam facilius subrepit astus diabolicus, quam in otio, nec alias prom ptius exercet artes suas Venus, nec in femina modo, sed in fortiore [Note: De Christiana femina. lib. 1.] animante ac constantiore viro, ut pulchre doctiss. Vives monet. Unde accidit, sicut Papyrius Massonius memoriae tradidit, Childericum Regem consensu [Note: Li. 1. annal. Franc.] Steph ani Pontificis Romani in gratiam Pipini depositum ac detonsum monasterium relegatum esse, exemplo publice salubri, ne Reges imbelli otio victi pro virture ignaviam colant. Semper. n. illustrib. familiis otium et ignavia exitio fuere. Eodem modo rectiss. in bene constitutis Regnis et Rebus pub. contra inertes et otiosos inquiritur, unde sint quidin loco sine labore faciant, et de quo vivant. Sicut peculiares Constitutiones Saxonicae Electorales exstant, quib. mandatur, ut hospites et caupones otiosos et ignavos homines ultra triduum apud se non retineant, et si migrando de una taberna ad aliam, vel


page 92, image: s092

alia de causa suspicio contra illos oriatur, ut deferant eos magistratui, qui de vita et moribus eorum diligenter inquirat; sique sontes reperiat, pro merito puniat. Inprimis autem in oppido Misniae leucopetra vel Weissenfelsio ad Salam, non procul a finibus Turingiae, acris inquisitio erga tales ignavos et vagabundos homines esse solet. Unde in patibulo, quod in edito loco ad bivium in via regia stat, plerumque conspicies pendentes manipulum furum utriusque sexus. Idem fit Rubeaci in Alsatiae civitate (quae a Romanis Anno post natum Christum CLXVI. condita perhibetur) gravissimae enim poenae ex acri in quisitione in fures ibi constitutae sunt, eaeque tam stricte et severe exercentur, ut tritum ibi sit proverbium Der Galgen zu Rufach [Note: L. fin. C. de alim. pub. praestand.] hat gut Eychen Holtz. Compertum enim enim est, hac inquisitione saepissime detecta esse latrocinia, furta et alia scelera. Nemo enim de vento vinuere praesumitur, ut Alexander Imper. rescripsit. Hoc ipsum praebuit causam veteribus, ut leges sumptuarias constituerent, qualis fuit olim apud Corinthios, Ii enim, si quem cornerent splendi dius obsonari, hunc intertogare solebant, unde illi sumptus competerent ei, quidue ageret? Quod si huic vitae generi sumptus suppeterent; frui sinebant: Sin autem sumptus facultates excederent; iubebant in posterum moderatius uti: ni pareret, mulctam imponebant. Quod si nihil quum haberet, attamen ita splendide et opipare viveret; necandum carnifici tribuebant, quia aut hunc furem esse, aut noctibus spoliare, aut cum furibus participare, aut falsa testari, qut accusare [Note: Lib. 6. c. 2.] necesse esset. Hanc legem Athenaeus ex Diphilo in Mercatore ita refert:

Est optime hîc statutum apud Corinthios,
Si quempiam obsonare semper splendide
Videmus, hunc rogamus, unde vivat, et
Quid faciat operis? si facultates habet,
Ut reditus harum, solvere expensas queat;
Perpetimur illum perfrui bonis suis.
Sin sorte sumptus superat ea, quaepossidet;
Prohibemus huic ne faciat in posterum.
Nipareaet, iam plectitur mulcta gravi.
Sin sumptuose vivit is qui nihil habet,
Tradunt eum tortoribus. Proh Hercules.
Nec enim licet vitam absque malo ullo degere
Talem; scias. Sed est necesse aut noctibus
Abigere praedam, aut fodere muros aedium,
Aut haec patrantum ivugier commercio,
Aut in foro agere Sycophantam: aut perfidum
Praebere testem. Nos genus hoc mortalium
Eicimus hac ex urbe, velut purgamina.


page 93, image: s093

Postremo pulchra est explicatio hieroglyphicarum figurarum, quae a Poliphilo in sua Hipnerotomachia Italica ponitur, talis videlicet.

EX LABORE DEO NATURAE SACRIFICA LIBER ALITER. PAULATIM REDUCES ANIMUM dEO SUBIECTUM FIRMAM CUSTODIAM VIT AE TVAE MISERICORDITER GUBERNANDO TENEBIT INCOLUMEMQUE SERVABIT.

CAPUT XVI. De validis mendicantibus.

FORTE fortuna incidi in librum quendam, in quo haec scripta erant: Tria genera hominum debent expelli de civitatibus; leprosi, cadavera mortuorum, mendicantes validi. Venit igitur mihi in mentem non sine gravi causa in vetere lege a Moyse praeceptum fuisse Iudaeis, ne illi egenos et mendicos inter se patiantur, unde colligendum est, quam exosum semper fuerit hoc genus hominum, qui veluti fuci sese aliorum laboribus sustentare, [Note: L. si quis §. Sed si filius. De lib. agnosc.] et alimenta egenorum surripere satagunt. Quare si leges Caesareae volunt, quod filius qui potest ex industria sua victum quaerere, non sit a patre alendus, multo magis ii ferendi non sunt, qui bona habitudine corporis praediti, se ipsos labore suo sustentare possunt, ne damno aliorum [Note: Lib. 11. de legib.] pinguescant. Iustius igitur aliquis fecerit, si iniuste petentem correxerit, quam si ei dederit. Hac de habemus legem Platonis talem: NEMO IN NOSTRA [Note: Lib. 8. de Regpub.] CIVITA TE MENDICUS ESTO. Et idem Plato dicit, In ea civitate, in qua videas mendicos, ibidem esse fures, latebras quaeritantes sectores, sacrilegos, et huiusmodi scelerum artifices. Non absimilis etiam fuit lex Gratiani Valentiniani et Theodosii Impp. quae est inserta in Codice Iustiniani sub titulo de mendicantibus validis. Et exstat. Caroli Magni constitutio, in qua mendicis palantibus vetuit quicquam tribui: suos quamque regionem inopes alere, sanos validos labore victum quaeritre, ac de siderio sufficere manus iussit. Huc respexetunt etiam Constitutiones Imperii moderniores, quibus statuitur, ut hoc segneatque futile genus hominum, et velut rapto vivens, non feratur. Exiisdem causis veteres in bene constitutis Regnis et Reb. pub. non tulerunt eos, qui specie religionis segniciem suam tegere, et alieno labore victitare volueunt. Ita enim scribit Valer. max. de Massiliensium [Note: Lib. 2. cap. 1.] Repub. Omnibus qui per aliquam religionis simulationem


page 94, image: s094

alimenta inertiae quaerunt, clausas portas habet, et mendosam et fucosam superstitionem [Note: Cap. 40.] submovendam esse existimans. Saluberrimam igitur doctrinam habemus in Ecclesiastico, ubi dicit: Fili vitam mendicam ne degeris, mors enim mendicitati est praeferenda. Viri mensam alienam spectantis vita, non est pro vita reputanda, animum enim suum alienis contristat cibis. Cavebit [Note: De rebus Turcicis.] autem vir prudens et eruditus. Ori impudenti suavis est mendicitas, et in ventre eius ignis ardet. Huc spectasse videtur Iohan~es Auentinus, ubi ita dicit: Numquam sane ab eo tempore, quo mendicantes monachi exorti fuere, status Ecclesiae fuit felix? Novationib. semper studere plebem adversus Ecclesiastes suos Episcoposque concitare; more coruorum cadavera hiante rictu sectati sunt; vetera tam Christianorum, quam gentilium philosophorum monumenta et artes oppresserunt. Profecto quocumque tandem modo suam hupocrisin tueantur, extra controversiam est, mendicare aeque atque fornicari a DEO prohibitum esse, nec apud veteres illos Christianos mendicantib. locum ullum fuisse. Sacra scriptura mendicitatem ut summum probrum detestatur. Christiani illi veteres tripartito decimas distribuebant: Una pars erat pauperum, qui vel per aetatem, vel per languorem corporis laborare haud valebant. Mendicare inter eos nefas erat. Huc usque Auentinus. Lepide, igitur si non recte, mendicis validis et otiosis qui mendicandi victus quasi artem quandam factitant, iubetur panis dari, et insuper quasi pro obsonio pugnus impingi. Illud quidem, quia homini panem petenti negare vix hominis videtut: hoc autem, ut discant ab illa foeda parandi victus ratione absistere, et intelligant, se bonis omnibus merito odiosos esse. Versus graecus, sicut a Mureto in suis variis lectionibus inducitur, hic est:

*do\s2 a)/rton ttwxw= kai\ kondu/lon o)/yon e)p) a)utw=|.

Haec mihi meditanti venit in mentem historia elegans, quam recenset Iodoc. [Note: Ga. 110. n. 55.] Damhoud. in sua praxi criminali. Quum Gandavi, inquit, cum aliquot Senatorib. Brugensib. sederem ante portam domus Senatoriae, mendicus quidam gemebundus, plorabundus, mirisque modis Iri parpertatem simulans, eleemosynam petit, habere se latens vitium ac malum praedicat, quod pudor illius hominum conspectui exhibere deterreat. Ipsius miserti singuli mendico eleemosynam largimur. Mendicus a nobis digreditur. Unus nostrum iubet famulum suum hunc mendicum insequi, et propius qui latentis vitii haberet, perquirere. Paret is mandatis, mendicum rogat, quodnam sit illud latens vitium, quo se laborare dicebat, inspicit faciem, videt pectus, videt brachia, omniaque nitentia et valida comperit. Nihil, inquit famulus, in te mali video. Ah, inquit mendicus, longe aliud est malum, quod me premit, quodque a tuis obtutib remotum est, nempe, tale malum, quod per universum corpus meum serpsit, quia per venas ac medullas ita grassatur, ut nullum sit mihi corporis membrum, quia


page 95, image: s095

sese laboribus ac operis tradere valeat. Hoc malum vo cati audio pigritiam, et desidiam. Quid? haeccine noxia admodum sunt vitia? Famulus hic stomachabundus discedit, ad suos redit. Rogatur, quod fuerit illud latens malum. Famulus, ut a mendico edoctus fuit, rem explicat, cognitum illud latentiss. malum, quod multos alios premit, aperit. Responsum cum risu excipitur. Mox perquiritur mendicus, verum alio se subduserat. Anne ctit idem Demhoud. aliam historiam, non minus lepidam, quam propter prolixitatem omisi, quum praesertim ipsius praxis in manibus habeatur recte igitur hoc [Note: In libro de incertitud. et vanitate scientiarum capite 65.] scelestiss. genus mendicantium detestatur, et quod infinitorum malorum auctores sint Cornelius Agrippa multis exemplis et rationibus demonstrat.

CAPUT XVII. De Cingaris, quos Germani Zigeuner vocant.

NOTUM est in Germania et alibi genus hominum vagum, et inutile, qui vulgo Zigeuner, apud Italos Cingari, ab Hispanis Gittani, a Gallis Aegyptii vocantur,

Quos atiena iuvant, propriis habitare molestum
Fastidit patrium non nisi nosse solum.

De quorum origine, et unde veniant, diversi diversa sentiunt. Quidem enim putant eos originem ducere a Chuso, quem ferunt filium fuisse Chami, et oriundos esse ex Aegypto et Aethiopia, atque adhuc usque progenitoris maledictionem luere, per universum Orbem vagantes. Alii, inter quos est Polydorus volunt eos esse Assyrios et Cilices. Volaterranus credit illos ab Uxiis ex Persia ortum suum habere. Sed aliter rem se habere experientia ostendit. Nihil enim aliud sunt, quam manipulus furum, ut ille ait, et colluvies otiosorum et fraudulentorum hominum ex variis nationibus, non ita remotis, sed vicinis collecta, qui extra civitates in agris, in triviis, tentoria erigentes latrociniis et furtis, deceptionib. et permutationibus, atque ex chiromantica divinatione, oblectantes homines, iis fraudib. victum mendicant. Fabulas quoque meras fingunt, sibi ex patriis sedibus necessariam migrationem. nescio quibus de causis iniunctam esseisi secus fecerint, et non quotannis hordas suas, id est, multitudinem hominum utriusque sexus exulatum miserint; calamitatem et sterilitatem certam omnib. praesto esse. Pierius in


page 96, image: s096

hieroglyphicis scribit, nonnullos arbitrari, hoc hominum genus ab ave Cinclo )cuius pictura veteres extremae paupertatis hominem significare voluerunt, unde proverbium, teste Suida ortumo Pauperior leberide / cinclo- nomen accepisse. Ita enim inquito Cum cinclus inops adeo sit, neque certo usquam lare utatur, nonnulli errones illos, qui nunc totum terrarum Orbem mendicabundi, cum Chiromanticis uxoribus / liberis peragrant, nusquam domos [Note: In Adagiis De natura aminant. lib. 12.] certas habentes, quos vulgo Cingaros vocamus, Cinclos ab avis huius similitudine appellatos arbitrantur, etc. Unde Erasmus ait, Rusticos mendicos et errones Cinclos vocare, adducit testimonium Aeliani, qui dicit hoc genus hominum Graecos a)nesi/ous2 nominare, hoc est, expertes penatium. [Note: In Saxonia lib. 11. cap. 2.] Ceterum, ut rectius cognoscamus, cuiates sint isti impostores, audiamus Albertum Cranzium, cuius haec verba sunt: Quum ageretur a CHRISTO annus decimus septimus post mille quadringentos, primum apparuere his nostris maritimis locis ad mare Germanicum homines nigredine informes, exc???cti sole, immundi veste, et usu rerum omnium foedi, furtis inprimis acres, praesertim feminae eius gentis. Nam viris ex furto feminarum victus est. Tartaros vulgus appellat. In Italia vocant Cianos. Ducem comites milites inter se honorant. Veste prestantes, venaticos canes pro more nobilitatis alunt, sed ubi venentur, nisi furtim, non habent. Equos saepe mutant, maior tamen pars pedibus graditur. Feminae cum stratis et parvulis iumento invehuntur. Literas tum praetulerunt Sigismundi Regis, et aliquot Principum, ut transitus illis per urbes et provincias incolumis permittatur, innoxiusque. Ferunt ipsi ex iniuncta sibi paenitentia mundum peregrin antes circumire, sed fabellae sunt. Hominum genus, quod usu compertum est, in peregrinatione natum, otio deditum; nullam agnoscens patriam, ita circuit furto, ut diximus, feminarum victitans: canino ritu degit: nulla religionis illi cura: in dien vivit: ex provin cia dimigrat in provinciam: per aliquot annorum intervalla redit, sed multas in partes scinditur, ut non iidem in eundem facile redeant, nisi per longa interrualla, locum. Recipiunt passim et viros et feminas volentes in cunctis provinciis, qui se illorum miscent contubernio. Colluvies hominum mirabilis, omnium perita linguarum, rusticae plebi graviter imminens: ubi foris illi laborant in agris, hi spoliis invigilant casellarum. Auentinus quoque hanc [Note: Lib. 7. non procul a fine.] impostorum progeniem suis vivis coloribus egregie depinxit, cuius verba ex annalibus Boiorum inserere operae pretium existimavi: Eadem tempestate (anno videlicet post natum CHRISTUM M. CCCC. XXXIX.) furacissimum, inquit, illud genus hominum, colluvies atque sentina variarum gentium, quae in confinio imperii Turcarum atque Ungariae habitant (Zigenos appellamus) Rege Zindelone nostras peragrare coepere regiones. Furto, rapina,


page 97, image: s097

divinationibus impune prorsus victum quaeritant. Ex Aegypto se esse mentiuntur, extorresque domo a superis cogi maiorum delicta, qui Deiparam virginem cum puero IESV hospitio excipere recusarint, septem annorum exilio expiare, impudentiss. confingunt. Experimentis cognovi, eos uti Venetica lingua. Et proditores atque exploratores esse, cum ali, tum in primis Maximilianus Caesar Augustus et Albertus parens Principum nostrorum publicis edictis testantur adeo tamen vana superstitio hominum mentes velut lethargus invasit, ut eos violari nefas putent atque grassari, furari, imponere passim impune sinant. Haec Auentinus. Tale genus hominum futile et detestabile in Asia apud Mahometanos passim quoque vagari hisce nostratibus Europaeis Cingaris sceleribus, imposturis, furtis, aliisque nefandis vitiis, multis nominibus superiores, ipsisque Turcis prudentioribus, (licet sub titulo sanctit atis sese tueantur) ob hypocrisin detestabiles eosque vulgo Torlaquos vocari Nicolaus, Nicolai, Andreas Thevetus et alii complures [Note: c. 2. de nevi oper. nuntiat.] in suis peregrinationibus testantur. Canones sane, et qui in eos commentaria scripserunt, tamquam peccatum grave contra primum praeceptum Decalogi, reputant, si aliquis eiusmodi peregrinatores Cingaros de fortuna sua percontatur, animo credendi id, quod illi responderint, quamvis ex curiositate, vel ridendi gratia si quis faceret, non pro lethali culpa habeatur, nisi persona talis esset conditionis, ut ex illa interrogatione alii graviter offenderentur, tunc enim ratione scandali gravius censetur peccatum.

CAPUT XVIII. De industria hominium, quibusdam veterum instrumentis Musicis, et quatenus iuventus in iis sit instruenda.

MIRA est industria et sollertia hominum utriusque sexus in quibusdam Germaniae civitatibus, ubi non solum puberes et adulti, sed etiam impuberes et decrepiti, habent quod agant, ut inde necessaria alimenta acquirere possint. Vidi ego in celeberrima urbe pueros et puellas septennes et quinquennes, et si liceret dicere, propemodum infantes, labore suo licet ipsi ludicro, attamen subsidiola sibi ad victum parare. Adeo sollers est natura in excogitandis iis artibus, ex quibus ad sustentationem sui adminicula habere et lucrum percipere sperat. Ea autem per se paucissimis est contenta, siquidem, teste Arstorele, natura modicum petit: opinio immensum. Quod sane, si


page 98, image: s098

ulla in gente evidenter conspici potest, in Belgis id manifeste apparet, qui magnam industriam hac in parte adhiere solent. Ut vere di illis dici possit, quod ex veteri quodam poeta Athenaeus recenset:

to=is2 a)/rtois2 o(/sas2
i(sa=si pagi/das2 oi( talai/pwros brotoi/;

Quam multos laqueos miseri homines panib. struunt? Hoc quoque olim apud Alexandrinos usitatum fuisse testatur epistola Adriani Imperatoris ad Servianum Cos. Civitas, inquit, opulenta, dives, fecunda, in qua nemo vivat otiosus. Alii vitrum conflant: ab aliis charta conficitur: omnes certe Lymphiones cuiuscumque artis et videntur et habentur. Podagrosi, quod agant, habent: caeci quod agant, habent: ne chiragici quidem apud eos otiosi vivunt, etc. Alexandrinos itaque in dustria singulari praeditos fuisse non [Note: Lib. 4. c. 24.] solum ex testimo nio hoc Adriani apparet, verum etiam Athenaeus eos peritiss. Musicae artis testatur. Ita enim scribit: Nulli magis periti sunt artis Musicae, quam Alexandrini, neque pulsandae citharae solum dico, cui vel pauperrimus quisque privatus apud nos, atque inductus omnis ita est assuetus, ut quam celerrime errores, qui in pulsatione chordarum fiunt, deprehendere possit: sed tibiarum etiam sunt peritissimi. Nec earum solum quae virgineae puerilesque vocantur, sed et earum quae dicuntur viriles, perfectae et ampliores, citharisteriarumque et dactylicarum. Tibias n. buxeas, de quibus Sophocles in Niobe et Tympanistis memint, nullas alias esse cognovimus, quam Phrygias, quarum etiam non ignari sunt Alexandrini. Noverunt et diopos, et muso copos quique hypotreti appellantur. De buxeis tibiis mentionem facit Callias in devinctis, quas Iuba Phrygiorum esse inventum asserit, et ob similitudinem crassitudinis scytalias nuncupari, quibus utuntur Cyprii, sicut Cratinus iunior in Theramene testatur. Novimus etiam hemiopos tibias dictas, de quibus Anacreon: Quis animum meum tenerum oblectans [Note: De poest. hist. dialog. 1.] in gressus est, ut ob hemiopem tibiam saltem? Sunt tibiae huiusmodt perfectis [Note: Lib. 1.] minores. nam et Aeschylus iuxta mensuram studentes induxit, etc. Etsi autem ignotum non est, quam mirificam vim Musica habeat in commovendis affectibus non solum hominum, sed etiam brutorum, sicut multae historiae hac de re a Lilio Gyraldo recensentur, ob eamque rem tam ab aliis, quam a Castellianeo in suo Cortegiano, vel vita aulica, tamquam res nobili viro digna praedicatur. Et Sozomenus quoque memorabile exemplum recenset. Eo n. tempore, quo Eugenius bellum grave et periculosum commovit, coepit pecunia Imperator Theodosius defici. Plus igitur exigere undique instituit quam ante contributum fuerat. Eam rem Antiocheni ita indigne tulerunt, ut et verbis contumeliosis debaccharentur in Imperatorem et statuas tam ipsius quam Augustae everterent. Mox furore iracundiae tamquam


page 99, image: s099

tempestate, mitigato, paenitere eos commissorum, et intelligere, in quia discrimen coniecta esset civitatis salus. Deplorare igitur remeritatem, et confiteri delictum, et cum lacrimis ac eiulatu implorare Deum, ut leniret Imperatoris animum, et preces illas miserabilibus modis decantare. Flavianus episcopus in illo periculo non subtraxit opem civib. suis et profectus ad Imperatorem, deprecando conatur illum placare. Quum vero parum se proficere sentiret, et atrocem poenam meditari Imperatorem animadverteret, neque interpellare illum amplius auderet, et angeretur respectu civitatis suae, tale cepit consilium. Solebant symphoniaci pueri ad epulas aliquid accinere, ut Imperator exhilararetur. Impetravit igitur ab iis quorum curatio ea erat, ut pueros Antio chenarum supplicationum carmina decantare paterentur. Quae audiens Imperator, tanta misericordia affectus fuisse perhibetur, ut pateram, quam forte manib. tum teneret, lacrimis profusis rigaret. Et mox indignatione omni deposita veniam Antiochenis dedit. Eodem modo vis movendi animos ex historia, quae a Strabone et Pausania refertur, de Tyrtaeo duce Lacedaemon. cognoscitur, qui quum suavissimis modulis ad tibiam sua carmina cecinisser; milites ita inflammavit, ut qui saepius antea victi fuerant, veluti Musarum furore conciti, victores evaserint, et exercitum Messeniorum funditus deleverint. Eodem modo Timotheum Milesium tanta excellentia in Musica facultate fuisse legimus, ut quum se Alexandro Magno ostentare vellet, perite adeo Palladis carmen Orthium, quod alii Phygium dixere, modulatus sit, ut ardore cantus ad arma statim Alexander prosiluerit; rursus, [Note: Depoet. hist. Dial. 9.] eodem quasi receptui canente, deposuerit. Et Lilius Gyraldus refert historiam Danicm de Musieo, qui tanta modulandi vi excelluit, ut se audientes mente alienare, id est, modo laetos, modo tristes, imo furiosos efficere posse, gloriari solitus sit. Idque eum in praesentia Regis pnstitisse. Et addit se prope paria non semel apud Leonem X. spectasse. Fuerunt autem apud veteres [Note: Lib. 2.] peculiares moduli ad affectus diversos destinati, ut ex Cassiodori epistola, quam ibidem Gyraldus citat, apparet. Dorius, inquit, prudentiae largitor est, et castitatis effector: Phrygius pugnas excitat, votum furoris inflammat: Aeolius animi tempestates tranquillat, somnumque iam placatis attibuit: Iasius intellectum obtusum acuit, et terreno desiderio gravatis caelestium appetentiam bonorum operator indulaget: Lydius contra nimias curas animae taediaque repertus remissione raparat, et oblectatione corroborat. Etsi vero inquam, Musicae vis ac porestas in excitandis animi affectibus maxima [Note: In remedie ferendarum iniuriarun.] est, sicut eleganter et erudite recensetur a Donzelino: haud inconveniens tamen erit, huic meditatio ni adicere, quid parens meus piae memoriae, nobili cuidam amico suo, quaerenti inter alia, quatenus iuventus ad Musicae exercitia affuefacienda esset, responderit. Haec n. sunt eius verba: Quod plerique


page 100, image: s100

nunc Musicam exquisite discere pueros volunt, neque solum voce canere, sed et tibiis, ceterisque quae e)/mpneusa o)/rgana vocarunt, itemque fidibus scire, q~ sunt e)/ntata: id quale sit consideratione eget accurata. Sed in hac confusione vitae haud scio an explicari disserendo nequeat. Multa enim vel plurima potius concedenda sunt moribus, quamvis prave fieri gerique videantur. Sed est omnino in hac parte, si ad pietatem et virtutem, et curam officii educare iuventutem placet, modus aliquis servandus, ut et quasi succisivis horis huic studio opera detur, neque temere discantur omnia, praesertim orgnica. Et veteres, a liberali institutione cum aliorum organorum, quae fortasse ignota nobis sunt, tum tiiarum usum removerunt, et has propter deformitatem oris abiecisse Minervam tradiderunt. Minervam autem sapientiae et virtutis quoddam numen illos fecisse sicmus. Idem eos, qui ad spem Reip. educarentur, noluerunt ita Musicam doceri, tamquam artifices aliquando illius et ipsi essent futuri. Sed quum scientiam quandam apprehendissent, et mediocrem usum comparassent, eo contentos ad graviora et severiora studia adduci. Nam ut veterum quispiam poetarum scripsit.

gnw/maisin a)ndrw=n eu)= oi)kou=ntai po/leis
eu)= d) oi=kos, ou) yz/lmoisi kai\ tereti/s1masi.

Quibus significatur, recte a praeclare administrari atque regi tam publicam rem quam familiarem, prudentia et consideratione non carminum modulatione [Note: De Legibus.] et sonis. Hactenus ille. Huc referri potest quod Cicero ex Platone citat, Solere Res publicas cum Musica simul mutari. Cuinsmodi enim numeris in cantu, gravibus aut mollibus, delectantur homines, iisdem et moribus se praeditos ostendunt. Tales autem sunt Res publicae, quales sunt singulorum civium domus. Id non ignorarunt Lacedaemonii, quum idem Timotheus Milesius cithar oedus celeberrimus multiplicem adhiberet harmoniam, eamque in Chromaticum genus, quod mollius esset, inventis novis [Note: De poet. hist. dialog. 9.] chordis, convertisset. Tale enim fecerunt de eo decretum, quod Lilius Gyrald. ex Boerio refert: Quoniam Timotheus Milesius in nostram veniens civitatem antiquum cantum negligit, et septichordem citharam aversatus, multarum vocum consonantium hoc est, poliphoniam inducens, infecit auditus iuvenum per chordarum multiplicitatem, id est, polichordian et recentissimum melos induxit, et vatiam pro simplici et ordinata circuminduit modulationem, in Chromaticum constituens melidiesin, pro enarmonio faciens antistro phon alternam; accitus vero in Eleusiniae Cereris certamen, indecentem dispersit fibularum successionem; Semeles enim dolores non sat iuste iuvenes doicuit Edoceri dicimus de his Reges et Ephorus, accusandum esse Timotheum, reassumendam vero undecim chorda um lyram excidentes superfluas, relicta septichordi cithara, ut quivis intuens urbis gravitatem, caveat in


page 101, image: s101

Spartam inferre quippiam inhonestarum indecentiumque consuetudinum. Si quis autem plura de veteri Musica cognoscere cupit, is legat Plutarchi peculiarem libellum, dehacre scriptum, qui etiam monet, eum qui vult Musica recte et cum iudicio uti, veterem modum aemulari debere.

CAPUT XIX. Defugalasciviae et voluptatum.

VETERES quum viderent iuventutem et adolescentiam nimis ad lasciviam et voluptatem, idque naturali, sed depravato [Note: M. Varro in: fragmentis. Horat. in arte poetica. Plutar chus in vita Annibalis.] quodam impulsu, proclivem esse (unde adolescentiari idem apud illos fuit quod luxuriari, sic nonnumquam iuvenari pro lascivire ponitur) multa, prudenti sane consilio, excogitarunt, quibus eamab istis illecebris absterrerent, et ad virtutem honestatemque assuefacerent. Non enim ignorarunt, blandas voluptates corrumpere omne robur animi, indolemque virtutis, ingenium labefactare, consilium eripere. Quo quid perniciosius humano generi afferri potest? Et Seneca prudenter monet, Nullum hostem tam contumeliosum esse in quemquam, quam in plerosque voluptates suae, quae quum hominem arripuerint, penitus submergunt et subvertunt. Egregia itaque est inscriptio monumenti Petri Flisci Lanuviae Comitis. HOMINUM luxus, fastus, deliciae quae vitam [Note: Ad Amantium. Solinus c. 21.] vitalem esse non sinunt, hem quo redeunt? Unde non minus graviter quam vere a. D. Hiernonymo dictum est: Omne pecatum post factum paenitentia sequitur: sola voluptas in ipso paenitentiae tempore praeteritos stimulos patitur, ut ex hoc, quod corrigere cupimus, rursus sit materia delinquendi. Usa autem fuit prudens et sobria antiquitas interdum non tantum veris narrationibus et exemplis, quae in bruris accidere fama est, ex quibus unum atque [Note: Solinus c. 21.] alterum, ut alia praetereamus, asscribendum operae pretium duxi. Tradunt odore pantherarum et contemplatione, armenta mire affici, atque ubi eas sentiscant, properate convenire, nec terreri, nisi sola oris toruitate, quam ob causam pantherae absconditis capitibus, quae corporis reliqua sunt spectanda praebent, ut pecuarios greges stupidos in obtuitu populentur secura vastatione, Eodem modo D. Ambrosius utitur pulcherrima similitudine de cancro et ostreo. Cancer, inquit, libentissime vescitur carnib. ostreorum. Verum quoniam illa bene munita sunt, firmiss. utrinque testis, ut vi perfringi non possint; observat callide dum se exponant ad solem. Ibi


page 102, image: s102

dum se aperiunt, et captant auram; cancer immittit hiantibus in os lapillum ut testas reducere non possint; postea satis tuto intrudit chelam et depascitur. Ita quum homines sese dedunt otio, et animum aperiuntvoluptatibus, venit diabolus immittit foedas cogitationes, atque ita quum illi testam, qua ante muniebantur, non possint retrahere, devorantur. Usi. inquam, sunt veteres non modo veris et naturalib. exemplis, sed etiam saepenumero delectati sunt fabulosis narrationib. fidem firmare, aut dem ere; quod genus qe/seis2 et a)naskeua\s2 et katas1keua\s2 Graeci vocant; ut mentes puerorum quasi suavi concentu paulatim devincirent, illisque mala et incommoda, quae ex luxu et voluptatibus promanarent, ante oculos ponerent. Docet [Note: Lib. 2. de. Repub.] autem prudentiss. Plato, quales fabulae narrandae sint vel non. Adultiores vero et prudentiores hoc delectu non indigent. Nam ut apis ex amarissimis firmis floribus, et asperrimis spinis, mel suavissimum et lenissimum colligit; sic ex turpibus ac sceleratis fabulis, ab iis qui valent iudicio, utcumque decerpi potest aliquid utilitatis. Tritum enim est, nullum librum esse tam malum, quod dicere solitum Plinium accepimus, ut non aliqua ex parte prodesse possit. Unde Galli suum proverbium sumpserunt; Iln'est mal, d' ont bien ne venge. Quod ita pendametro exprimipo sset:

Expers omnino est res mala nulla boni,

[Note: Quintilian. Lib. 5. Orat. instit. In laudibus stilliconis, paneg 2.] Ceterum ingeniosae fabellae habent hanc vim, quod ducere animos soleant, et praecipue imperitorum, qui et simplicius quae ficta sunt, audiunt, et capti voluptate facile iis quibus delectantur consentiunt. Hoc etiam Claudianus conatus est facere, ubi ait:

Luxuries praedulce malum, quae dedita semper
Corporis arbitriis hebetat caligine sensus,
Membraque Circeis effeminat acrlus herbis.
Blanda quidem vultu, sed qua non tetrior ulla
Interius fucata genas, et amicta dolosis
Illecebris, toruos auro circumlinit hydros,
Illa voluptatum multos intexuit hamos.

Nam ut ferae bestiae blanda manu permulsae, levi certamine superantur: ita libidines, mollicies, aliaque animae venefica mala, consuetudine consopita, nec perpetuo irritamento efferata, elu ctabiliora deinde vi rationis fiunt. Hac de [Note: Oratione 5.] re exstat apud Dionem Chrysostomum lepida et utilis fabella, sicut a Pierio in Hierogl. lib. 14. refertur. Esse in Libia inquit ferarum genus, ex promiscua bestiarum plurimum et diversorum generum ppagatione progenitum. Id autem immane admodum saevumque et ferocissimum, circa Sirtes plurimum versari: cibi gratia tum feras reliquas venatu, tum humanum pastum co~quirere quam avidissime. Eius vero monstri naturam faciemque forma esse


page 103, image: s103

huiusmodi conspicuam: Corpus quidem muliebre, idque admodum formosum, lascive tumentes papillae, totumque pectus ac cervix pulcherrima, colore cutis nitidissimo: mira ab eius oculis prosiliebat hilaritas, q~intuentem quemlibet in amorem procliviter alliceret: reliquum autem corporis horridum et squamarum scabricie asperum et in tractabile: inferne demum in lo~gum anguem desinebat, cuius caput in extrema parte positum acre admodum esset, et mordacissimum: aliis non esse pnditum, sed Sphyngis instar factum, neque tn~ eloque ut illae faciunt, sed draconum in moram sibillum tantum edere acutissimum. Feras has tota Lybia plurimas, atque omnium q~ quot et qualibuscumque pedib. ingtediantur velocissimas, ut nemo esset tam alacer, qui earum insultus effugisse gloriari posset. Animalia itaque reliqua quotquot nactae fuerint, pnicitate sua fretae ac robore, per vim assequuntur et opprimunt, sed unum hominem dolo tantum blanditiisque adoriuntur et superant, utpote q~ pectoribs. tam amabilib. ostentatis, spectatores uti pnstigiis implicant, fallacissimosque amoris laqueos intentant, conciliandis c~gressib. admodum idoneae: in hos quippe quum inciderint, nullum cient tumultum, nihil hostile minantur, im~otae vero manent, oculis interim magna cum modestia in terram deiectis: instar speciosae lepidaeque feminae ad colloquii congressum invitant, lenociniisque omnib. alliciunt: Simul ac vero quis, ut voluptuosorum hominum imprudentia est cominusaccesserit, extemplo eum arripiunt, iniectis, quas aduncis unguib. praeditas habent, manib. tamdiu prius occultatis, quoad praedae capiundae oblata sit occasio insurgit extemplo serpens a tergo aggressus, apprehensumque letali morsus transfigit, venenoque im~islo necat e vestigio: mox cadaver miserabile, serpens et fera ipsa laetantes una socialiter depascuntur. Ad haec ad dit Herculem Lybicum iter ea facientem in eas incidisse, quas ubi primnm e lo~ginquo prospexisset, cursum arripuerit pernicissimum. Illae autem quum diu nec ignaviter subsecutae, praedam tn~ eam nan cisci minime potuissent; in dignatione succensae omnem crudelitatem se convertere, ora pectoraque unaquaeque sua foediss. dilacerata discerpentes, etc. Ita monitos esse nos debere, ut more herculis improbitarem at que lasciviam tantummodo fugiendo superemus. Hoc, ut puto, ent monuit Apostolus, cum censuerit vitiis omnib. reluctandum, adversus fornicationem vero non congressus, sed sugam indicens, Fugite inquit, fornicationem. Quemadmodum enim, quum peregrinus ficta simplicitate medicus. nos decipiendi gratia accedit, si eum non admittimus, recedit, si sinimus eum ingredi, fit hospes, colligit vires, tandem, si assentiamur, fit dominus: ita motus pravae concupiscentiae et luxuriae stimulant nos, si eis non blandiamur, recedunt, si assensi fuerimus regnant in nobis. Siquidem luxuria [Note: Lib. 2. Samuelis, c. 12.] eo plus augescit, quo magis frequentatur, fugiendo fugatur. Idipsum Nathan Propheta veri DEI, admonere Davidem Regem in sua similitudine voluit,


page 104, image: s104

quum concupiscentias eius, in adamata Bersabaea, uxore Uriae fortissimi viri, peregtino divertenti ad divitem comparet. Recte sane monet Thomas Kempisius ordinis Canonicorum regularium Augustmi, qui floruit [Note: Cap. 13.] circa annum 1410. in suo libello de imitando CHRISTO, Vigilandum esse maxime tentationis initio; nam tunc, inquit, facilius vincitur hostis, si mentis ostium intrare nequa quam sinitur, sed ei extra limen, simul ac pulsavit, obiam itur. Ita que recte dixit quidam:

Principis obsta: sero medicinaparatur,
Quum mala per longas invaluere meras.

Nam primo occurrit menti nuda cogitatio, deinde vehemens imaginatio, postremo delectatio, motusque pravus et assensio; quo fit ut paulatim penitus intret malicio sus hostis, dum illi non resistitur principi???; ac quando quisque diutius ad resistendum torpet, tanto et ipse indies debilior, et hostis in eum fortior evadit etc. Huc referri potest Solomnis in proverbiis monitio: Non respicies ad mulierem meretricem, favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttor eius: novissima autem illius amara quasi absynthium. Id quoque veteribus ethnicis curaefuit, quum depingerent Sirenes in amoenissimo prato, sed tamen iuxta eas ex gramine undique apparentia ossa mortuorum. Qua re demonstrare voluerunt, lascivas et libidinosas actiones,licet suaves primo intuitu appareant, tamen habere veluti pedissequas, ruinam et perniciem, denique ipsissimam mortem. Hinc quoque applicatio sumi potestad historiam de odore pantherarum, quam [Note: Lib. 10. desas. 3.] paulo ante ex Solino adduximus. Recte itaque Scipio apud Livium ita compellat masinissam: Non est, mihi crede, tantum ab hostibus armatis aetati nostrae periculi, quantum a circumfusis undique voluptatibus. Qui eas sua temperantia frenavit, ac domuit, multo maius decus maioremque victoriam sibi peperit, quam nos Syphace victo habemus. Etenim istae concitationes [Note: Lib. 6. ca. 17. de vero cultu.] animorum, ut Laetantius ait, iuncto currui similes sunt, in quo recte moderando summum rectoris officium est, ut viam noverit, quam si tenebit, quamlibet concito ierit, non offendet. Si autem aberraverit, licet placide ac leniter eat, aut per confragosa vexabitur, aut per praecipitia labetur, aut certe, quo non est opus, deferetur. Sic cursus ille vitae, qui affectibus velut equis pernicibus ducitur, si viam rectam reneat, fungetur officio. Non [Note: Lib. 1 de Christiana femina. Plutarchus in vita Artaxerxis.] minus prudens quam utile consilium fuit prudentis cuiusdam Hispani, de quo doctissimus Vives scribit, quo iuventus ab illecebris voluptatum abducta, magno cum commodo patriae, frugi esse coepit. Etenim levis et proclivis est via ad id quod volumus, plerique autem ob ignorationem et imperitiam rerum bonarum, pessima volunt. Memini, inquit Vives, narrari olim mihi peradulescentulo, esse in Hispania civitatem, in qua inventus


page 105, image: s105

nobilitatis ex otio taque opulentia coeperit in studia sese luxus proicere, ut nihil curarent praeter convivia saltationes, amores, lusus, et exercitia, quae minimum vel bonae mentis afferrent, vel prudentiae, cum magno seniorum maerore, qui ex iis initiis grandem Rei publ. suae iacturam augurabantur, multique eorum noctes et dies, quomodo hisce suorum iuvenum vitiis obviam ire possent, inter se consultabant. Etenim se mortuis, civitatem in perditiss. hominum manus deventuram, videbant. Eorum quidam consilium attulit saluberrimum. Nam quum animadvertisset, amatorculos esse hos iuvenes, et voluntate ac iudiciis feminarum plurimum pendere, auctor reliquis senibus fuit, ut quisque filiabus suis et nuribus, iisqueve feminis, quae ad curam suam pertinerent; declararet, quo in dicrimine sitae essent civitatis res, quae ex florenti ac felici miserrima ac perditis. esset futura, simul acprimum amentiss. homines administrationem illius su scepissent: feminas vero, quae nunc molliter per opulentiam aetatem agerent, inversis negotiis in egestate atque inopia rerum omnium durissime toleraturas vitam. Unicum restare hisce malis remedium, si illae, quarum censuris iuventus tantum tribueret, ad prudentiae illos studium curamqueve publicae salutis exstimularent. Id futurum perfacile, si saltatorculos, loquaculos, ineptos, scurriles, convivatores, ludibundos, aperta significatione fastidis defugerent atque aversarentur: probos autem, moderatos, sobrios, in quibus nonnihil eluceret cordis, comiter ac benevole ex ciperent, hoc laudarent, tamquam futuros aliquando columen et tutelam patriae vituperarent illos ut nequam et perditos adolescentes, nullius frugis, et patriae futuros dede cori atque exitio. Placuit senibus consilium, quod et explanatum feminis, vehementer est, ut in tam manifesto periculo, approbatum, idque illae acutiss. exsecutae sunt. Brevi tempore iuventus ita est commutata, ut e profligatiss. ac perditiss. cordatissimi viri evaserint, et callentissimi publicae priuataequeve administrationis. Atque illa civitas multo deinceps vigentior fuit sub his iuvenibus, quam sub illis senibus fuerat, longequeve maiores suos iuvenes isti ingenio et rerum usu antecelluerunt. Hactenus Vives. Huc spectant ea quae [Note: De deo Socratis.] apud Apuleium leguntur. Si laudas, in quit, aliquem quod generosus est; parentes eius laudas. Si vero, quod dives; fortunae hoc debetur. Et paulo post: Sed si eum laudas, qui bonis moribus et artibus doctus sit, et valde eruditus, quantum homini licet; tunc ipsum virum laudas; quod neca patre hereditarium, nec aetate mutabile, neca corpore caducum.


page 106, image: s106

CAPUT XX. Delicatis ipsismet luxum et molliciem esse perniciosam.

[Note: Lib. 12. 6. 19.] ATHENAEUS in dipnosoph. ubi de luxu et mollicie et exitu multorum disserit, ita concludit: Cavendum est igitur, ne deliciis inserviamus, cum vitas evertant, ac iniuria omnium rerum maxime calamitosa, etc. Hinc constat nihil novi accidere, si homines iis rebus quas ad luxum, voluptates et molliciem excogitarunt, veluti aviculae visco implicentur, vel ut est in proverbio, sicut sorex aut pyrausta, proprio indicio et inopinato interitu, sibi ipsis exitium, praeter omnem speim accersant. Quid enim aliud, ut a sacris ordiamur, fecit [Note: Regum lib. 2. cap. 18. Lib. 5.] Absolon adolescens ille regius formosiss. dum suam auream comam ad ostentationem nutriret? Nonne ea ipsa illi in saltu Ephraimitico fugienti inter arbores exitio fuit? Habemus praeterea hac de re, ut ad profana veniamus, memorabile exemplum in Regibus Persarum, praesertim Dario Rege [Note: Circa princip. lib. 12.] ultimo. Ipsius enim tempore in eas delicias Persarum Reges prolapsos esse scribit Chares Mitylenaus, sicut ab Athenaeo refertur, ut ad caput cubilis regii conclave unum esset pariete uno intermedio obstructum, ea magnitudine, quae quinque lectos caperet, in quo semper condita essenttalenta auri quin quies mille: hocque conclave cervical regium appellabatur. Eregione vero huius aliud esset conclave triclinum; ad parietem eum excitatum, ad quem cubilis pedes vergebant, in quo argenti talentorum tria milia condebantur, nam ipsum etiam trium tantum lectorum capax erat, et scamnum suppedaneum Regis esse dicebatur. Praeterea in ipso cubiculo regio vitis eratqurea, gemmis insuper inclusis locupletata; eaque veluti pergula [Note: De mansionibus regiis.] regio cubili obtendebatur. Hanc vitem Amyntas prodidit racemos etiam pensiles habuisse ex lapillis aestimatissimis compositos. Nec procul ab ea craterem aureum collocari solitum Theodori Samii opificio nobilem. Hae et aliae deliciae Darium, licet praelio victum, eo pertraxerunt, ut qui tanti caput suum recumbere, et pedes subniti voluerat, tanti etiam manibus pedibusque vinciretur, et ad extremum, quum proditoribus obsequi nollet, [Note: Valer. Maxim. lib. 6. cap. 8.] ab iisdem iaculis configereutr. Non minus huic meditationi conveniun: ea, quae memoriae tradita sunt de Planco Plotio Munatii Planci Consularis et Censorii fratre. Is enim, quum in proscriptione Trium virali a militibus


page 107, image: s107

ad necem quaereretur, fidelitate servorum in regione Salernitana occultatus, odore unguentorum proditus est. De hoc facto tale epigramma a doctissimo viro Theodoro Beza conscriptum est, quod propter eius elegantiam huc ponendum duxi:

Saeva cohors Plancum ad mortem quum quaereret illae
Triumvir alis carnifex:
Servarant dominum serui penetr alibus imis.
Et ille mertem effugerat.
Unguentis quum profusis de more madentem.
Odor indicatum prodidit.
Quam potuit multos virtus servare fideles.
Mala quos voluptas perdidit!

In illa autem horrenda proscriptione notandum esse dicit insignis historicus Velleius Paterculus, fuisse in proscriptos uxorum fidem summam: libertorum mediam: servorum aliquam: filiorum nullam. Adeo difficilis est, inquit, hominib. utcumque conceptae spei mora. Ne quid ulli sanctum relin queretur, velut in dotem invitamentumque sceleris, Antonius L. Caesarem avunculum, Lepidus Paulum fratrem proscripserunt. Nec Planco gratia defuit ad impetrandum, ut frater eius Plancus olotius proscriberetur, etc. sed ut ad propositum [Note: Lib. 44.] nostrum revertamur, similem historiam legimus de Muleasse Rege Tunetorum. Scribit enim Iovis, eum, quum contra Amidam filium ad recuperandum regnum infeli citer pugnasset, suo cruore et multo pulvere foedatum, inter turbam terga vertentiu, nulla alia re magis ab hostibus, quam unguentorum opdore agnitum, captumque, et a filio candenti scalpello proscissa utriusque oculi pupilla immaniter occaecatum esse. Huc non incommode referri potest historia Sybaritica, quam ex Aphricano in Cestis, [Note: In Miscellaneorum. c. 15.] sicenim graece liber ipsius de re militari inscribitur, refert Politianus, ubi de luxu Sybaritarum multa disserit; quae sane non minus urbana quae ridicula est. Etenim Sybaritas eo deliciarum venisse narrat, ut equos in convivia introducerent, ita in stitutos, ut audito tibiae cantu, statim se tollerent erectos et pedibus ipsis prioribus vice manuum gestus quosdam chironomiae, motusque ederent ad numerum saltatorios. Accidit autem bt tibicen ibi quispiam contumelia affectus transfugeret ad Crotoniatas hostes, paulo ante praelio superatos a Sybaritis, et quod e repub. foret illorum, polliceretur (si fidem modo haberent) sua opera Sybaritarum cunctorum equites in ipsorum venturos potestatem. Credita res, et belli dux creaturs a Crotoniatis tibicen, convocat omnes quotquot eiusdem forent in urbe artificii, modulamentumqueve iis indicat, atque, ut visum tempus; procedere in hostem iubet. Sed enim


page 108, image: s108

Sybaritae fastu praeturgidi, quod equitatu superabant, eunt contra, proeliumque conserunt. Hîc autem repente dato signo tibicines universi conspirant. Ecce tibi igitur confestim modulamine agnito, cantuque illo vernaculo, tollunt eriguntque sese in pedes equi Sybaritae, sessoribus excussis, et quod tripudium domi didicerant, etiam in acie exhibent. Ita capti omnes equites, sed humi iacentes; omnes equi, sed tripudia repraesentantes. Haec, ut dixi, [Note: In dipnosoph. lib. 12. cap. 6. Lib. 2. terminorum. lib. 8. c. 42. natural. hist. Lib. 3. de bel lo Gothieo.] Angelus Politianus ex Aphricano refert, et hanc rem quoque Athenaeus enarrat, ad dens Cherontis Lampsaceni plane simliem historiam de Cardianis, quorum equites a Bisaltis eodem astu victi sunt. Plinius praeterea, et Erasmus in suo adagio, Sybaritica mensa, haec attingunt. Vera est igitur admonitio Procopii: Homines qui temere cui quam rei idcirco incumbunt, ut vitam deinceps per delicias ducant, haud quaquam hactenus querint animos sistere, sed maiora quaedam opperiuntur, ac bene sperando continenter et tamdiu procedunt, quodusque tandem vel ea priventur felicitate, quam consecuti antea fuerint. Recte quoque Crantor Solensis, cui Sextus Empiricus astipulatur, actiones nostras in quatuor veluti classes distribuit. Primas enim virtuti dat; secundas bonae valetudini; tertias honestae voluptati; quartas divitiis. Sed frustra atque inani conatu omnia ab hominibus ad viranda vitia et comparandam virtutem fiunt, et in stituuntur, licet praecepta philosophica, quae fortasse, ut ille ait, cicatrices potius quam vulnera curare possunt, anxie sequantur, et actiones suas ad ea imitanda dirigent, nisi vera pietate instructi, ad voluntatem divinam sese accommodent, et ipsius [Note: Lib de civitate Dei 19. cap. 25.] ope et favore rectam viam ingrediantur. Id quod Divus augustinus nos docuit. Quamvis animus, inquit, corpori, et ratio vitiis laudabiliter imperare videatur; si tamen DEO animus, et ratio ipsa non seruit, sicut sibi serviendum esse ipse DEUS praecepit; nullo modo corpori vitiis queve recte imperat. Nam quî corporis atque vitiorum potest esse mens domina, veri DEI nescia, neceius imperio subiecta, sed vitiosissimis daemoniis corrumpentibus prostitura? Proinde virtutes quas sibi habere videtur, per qu???s imperet corpori ac vitiis, ad quodlibet adipiscendum vel tenendum nisi ad DEUM retulerit, etiam ipsae vitia potius sunt, quam virtutes. nam licet a quibusdam tuncverae et honestae putentur esse virtutes, quum ad se ipsas reseruntur, nec propter aliud expetuntur? etiam tunc inflatae sunt, atque superbae, et ideo non virtutes sed vitia iudicandae sunt. Sicut enim non est a carne, sed supra carnem, quod carnem facit vivere: sic non est ab homine, sed supra hominem, quod hominem facit bene vivere, nec solum hominem, sed etiam quamlibet potestatem virtutemque caelestem.


page 109, image: s109

CAPUT XXI. De mansuetudine erga bruta animalia.

ETSI omnia animalia bruta ad usum et commoditatem hominis creata, et post eius lapsum destinata sunt: tamen ista licentia tyrannide et crudelitate prorsus carere debet, sicut [Note: Deut. 6. 22.] expresse in lege divina mandatum populo Israelitico suit, ubi prothibetur, ne avis in cubans una cum ovis vel pullis ex nido auferatur. Non est igitur ferenda quorundam imperitorum et agrestium hominum saevitia et crudelit serga inmenta, et alia animalia, ad obsequium hominis nata et assueta, quum ea intempestivis minis, verberibus et vulneribus, pro libidine impotentis animi excruciant. Siquidem minime ipsorum iniuria (nam animal quod proposito hoc est, proaire/sei nocendi et iniuriandi caret, licct damnum dare possit, quod ICti pauperiem nominant, non potest videri iniuriam fecisse) interdum ea faciunt, quae nos irritant, laeduntue: sed aut aetate, vel labore in terdum etiam inedia, non raro autem imperitia eorum, qui ea regere debent, coguntur committere ad quae naturali impulsu et necessitate instigantur. Merito itaque reprehendendus [Note: Herodotus in Polymnia.] ut barbarus est Pharnuchus Pcrsa. Is enim, quum forte eo equitante canis sub equi pedes in tercurrisset, edeoque equus improviso deterritus, se seque extollens, Pharnuchum excussisset; famulis suis mandavit, ut equum in eum locum adducerent, ubi dominum straverat, eique crura cum genibus abscinderent. Huc referri potest, quod Sabbas Castilioneus Mediolanensis, Eques Hiero solymitanus, in suo libro, quem vernacula lingua conscripsit, [Note: Ricorde 122.] eique titulum fecit Ricordi, re censet, sive historia ea sit, sive fabella. Nam et is se legisse ait in quodam libello eleganti, cuius auctorem non amplius recordetur. Fuisse olim in Brutiis statutum, ut is qui vellet agere contra ingratos, teneretur sonare cambanulam ad hanc rem destinatam. Hoc signo dato mox conveniebant quidam Senatores, ii cognita causa, si reperiebant actorem habuisse iustas causas accus???ndi aliquem propter ingrati animi vitium, mox iniungebant reo sub gravi mulct???compensationem aliquam, et ut absque mora erga beneficum gratum sese exhiberet. Accidit igitur, ut quidam diu fuisset usus equo suo, qui propter aetatem et diuturnum laborem orbatus oculis, nec non strigosus, claudicans, et prorsus inutilis factus


page 110, image: s110

fuerat. Ob eam causam expulerat eum herus domo, ita ut expers pabuli consueti in publico muscis praeda fieret. Equus ille emeritus hinc inde claudicans, et umbram quaerens in locis opacis, ratus fortasse se in trare stabulum, ingressus est sacellum, in quo erat illa campana, de qua supra dictum est, cuius funiculo forte annexae erant frondes, quas quum famelicus de cerperet, commovit campanulam ut signum daret. Mox convenerunt uti moris erat, iudices, et quum nullus alius compareret, conspecto illo strigoso et famelico equo, iusserunt eum adduci, et domino ipsius accersito, mandarunt illi cum gravi interminatione, ut equum suum ad se reciperet, eique pabulum praeberet, neque aliter tractaret, ac si esset adhuc integer viribus, et ad laborem aptus. Aequitatem enim naturalem poscere, quoniam in praestandis servitiis apud eum consenuisset, ut in senectute quoque eum alat. Hoc statutum sane fuit iustum et aequum, nec non et sententia illa bona et laudanda, licet lata fuerit in favorem bruti, etc. Recte itaque Seneca ait, ingratum eum esse, qui negat beneficium accepisse: ingratum qui non red dit: ingratum qui dissimulat: ingratissimum omnium qui oblitus est. Unde vidumus quia natura nihil magis odio prosequatur, quam ingratum animum, quae etiam [Note: Lib. 19. hieroglyph. Lib. 5.] bestiis feris, ut elephantis, leonibus, draconibus, addo et aquilis (de qua re Crates Pergamenus, memorabilem historiam, quae a Pierio refertur, recitat) immo etiam lupis, sicut Strabo recenset, grati animi sensum et beneficii memoriam quandam indidit. Memorabile autem inprimis est, quod ii, qui animalium historias condidere, tradunt, Accipitrem videlicet alitem rapacissimum, rigenti brumae tempore, calidioris temperamenti passerculum ungub. imblicitum, noctu sibi pectore solitum, admovere, eoque se a frigore tueri; mane illum illaesum intactumqueve, ut beneficii memorem, dimittere. Rem similem de aquila et columba nonnulli produnt, De scombris piscibus Philarchus apud Athenaeum, sed prolixius Aelianus recenset, esse insulam non longe ab Epidamno, quae Athenas vocetur, ubi piscatores habitent. In ea Lacum reperiri, ubi scombrorum cicurum multitudo ab iis alatur. Hi vero, ut nutritorib. gratiam referant, pasti in altum denatant ad feros scombros, eosque ita circumeuntes ad piscatorum captionem deducunt; quib. captis cicures scombri ad sua lustra redeunt, pastum a piscatoribus solitum expe ctantes. Ex hac brutorum animantium grati animi significatione, homines admoniti )quod alioquin ipsorum officium esset) studiosiores in referenda gratia esse deberent. Verissime enim a sapientibus dictum est, Ingratum hominem esse rem per se fugiendam, quod nihil aeque humani generis concordiam distrahat atque disiungat; e contrario grati animi affectionem rem per se bonam [Note: Lsed et sil.] et expetendam, quod eandem humani generis societatem conglutinet atque connectat. Non frustra igitur in legibus Caesaris nostris habemus


page 111, image: s111

[Note: §. consulunt. De petit. hevedit. Valer Maxim. lib. 5. c. 3. In vita catonis.] naturalem obligationem ad remunerandum. Unde etiam Athenis adversus ingratos actio constituta fuit, et recte, quod dandi et accipiendi beneficii commercium, sine quo vix vita hominum exstat, perdit, et tollit, quisquis bene merito parem referre gratiam negligit. Quare, ut nos docet Plutarchus, humanitatis estm equos confectos laborib. alere, itemque canum non catulos modo, sed et ipsos senio gtaves. Atque, inquit, cernimus, ampliorem esse bonitatis quam iustitiae locum. Siquidem legibus et iustitia tantum erga homines utimur: beneficia et gratiae nonnumquam etiam Brutis dantur, etenim de mansuetudine tamquam ubere fonte profluunt. Ideoque non ut calceis aut vasis utendum est rebus animatis, quae rupta vel attrita usu abiciuntur: sed in his si nullam aliam ob causam at ut ad humanitatem nos assuefaciamus, exercere mansuetudinem convenit. Quocirca M. Porcium Catonem virum alias omni laude dignissimum, reprehensum legimus, quod vetulos ex familia servos, ne dum boves venum tradendos praeccperit, quodque equum, quo Consularis usus fuerat in Hispania, dimiserit: horridumque illumac tetricum fuisse, parumque humanitis habuisse profitentur. Hoc considerarunt ii qui mulas et alia iumenta, quae in exstruen dis aedificiis plurimum laborem tolerassent, libera in pascuis dimiserunt. Ut de Atheniensibus tradit idem auctor. Quum templum, inquit, Minervae, cui Hecatompedon nomen fuit, aedificassent, ex his unam aiunt ultro ad opus accessisse, et iumentis, quae sarcinas ad arcem traherent, comitem se dedisse, praeeundoque veluti adhortatam ad laborem. Ob eam rem decretum est ut ea, usque ad mortem publice aleretur. De Selimo Imp. Turcico scribunt historici, quod equo suo (quem nonnulli spadicem fuisse tradunt, a Turcis vero, teste Busbequio in suo Itinerario Carobouluck, hoc est, nubem nigram ab absoluta nigricie vocatum) vacationem ab omnibus laboribus dederit, eo quod eius pernicitate ex praelio, in quo a Baiazete patre suo, prope oppidum Chiurli victus fuit, fuga salvus evaserit. Eandem vacationem et pabuli libertatem praestitit equo suo Neapolitanorum Rex Ferdinandus, qui eum e praelio nequiquam insequentibus hostibus salvum, in tutum locum reportavit. Nam equis inesse irdicium documentis plurimis patefactum est, cum [Note: Cap 43.] iam aliquot (ut Solin. polyhistor ait, et multis exemplis illustrat) inventi sint, qui non nisi primos dominos recognoscerent, obliti mansuetudinis, si quando mutassent consueta servitia. Inimicos patris suae norunt, adeo ut inter proelia hostes morsu petant (quod Iovius quoque de equis Mamalucorum in Aegypto memoriae tradidit) Sed illud maius est, quod rectoribus perditis, quos diligebant, accersunt fame mortem. Id quod de Soclis Atheniensis equo tradidit Aelianus, a quo quum amaretur ardentius Socles, veritus ignominiam, equum vendidit: quare equus


page 112, image: s112

amasio domino destitutus, voluntariam sibi mortem inedia conscivit. Verum hi mores in genere equorum praestantiss. reperiuntur. Nam qui infra nobilitatem sunt sati, nulli eiusinodi documenta praebuerunt. Legimus [Note: In Errato.] praeterea pallim in historiis de monumentis equarum, quae tres Olympicas victorias reportarunt, ut Herodot. Testis est. Celebrantur quoque sepulcra equorum et equarum, videlicet Cimonis et Alexandri Magni, cuius equus Bucephalus, sive ab aspectu toruo, sive ab insigni taurini capitis armo impressi dictus, in dorso suo ornatus regiis phaleris, et bullis (licet nudus conscendendum se equisoni suo morigerum praeberet) in sidere nullum alium patiebatur: Regem vero, quum vellet ascendere, sponte sua genua submittens, excipiebat, credebaturque sentire quem veheret, ut post [Note: Lib. 6. De gestis Alex. Magni.] alios Q. Curtius scriptum reliquit. Apud Dionem de Borysthene equo Adriani Caesaris legitur, quo in venando plurimum utebatur, cuique mortuo sepulcrum fecit, columnam erexit, et epigramma inscripsit. Iulius Capitolinus etiam memoriae tradidit, Verum Imperatorem equo suo Volucri (quem ita amavit, ut ei aureum simulachurm fecerit, et passas vuas nucleosque in vicem hordei in praesepe posuerit) sepulcrum in Vaticano fieri curasse. Sic fortiss. Rex Poloniae Stephanus, qui superioribus annis regnavit, equo suo generosissimo, qui eodem die quo frater eius Dominus Transsyluaniae edtinctus est, exanimis concidit, in loco quo non procul ab arce Vilnensi defossus est, monumentum erigi curavit. Quod Daniel Hermannus vir dignitate et eruditione, nec non et poeta praestantissimus, versibus suis celebravit, quos asscribere operae pretium duxi:

Regis equus Stephani forma gressuque superbus,
Et cursu velox: prope vilnae conditur arcem,
Qui moriens Regis fratrem praesagiit esse
Sublatum e vivis: docuit quod fama secuta.
Huic statuta erecta est monimentum testis equini.

Immo hodie adhuc Romae in vinea Cardinalis Sermonettae monumentum, sane ridiculum, Mulae, ut de equo ad genus asininum veniamus, conspicitur, quod vel simile Porca cius, ut ipse testatur, in suo eleganti libro Italico: cui titulus est: Funerali antichi diversi populi et nationi, in Sabinis inter Romam et Tibur (nam quaedem verba in suo desunt, quaedam cum nostro non conveniunt) invenit, in suppedaneo quodam, quae veluti adminicula ad facilius inscendendos equos) non enim tunc orbiculi ferrei cum base, qui vulgo stapiae appellantur, inventi erant) passim in itinere posita erant, quod est eiusmodi:


page 113, image: s113

DIS PEDIBUS SAXUM.

CHIUCHIAE DORSIFERAE ET CLUNIFERAE AC PESSUETAE ET MANVETAE CVIUS UT INSULTURA DESULTURAE COMMODETUR PUB. CRASSUS MULAE SVAE CRASSAE BENEFERENTI SUPPEDANEUM HOC CUM RISV POS. VEXIT ANN. III. MENS. XV. DIETNOCT. 2 1/0.

Nec non sepulturae canum celebrantur. Xanthippus enim canem, qui iuxta triremem Athenis Salamina enataverat, in promontorio humavit, quod adhus Cynossema, id est, canis monumentum nominatur. Hac sua humanitate veteres suam mansuetam naturam declarare, et posteritati documentum animi humani, atque a crudelitate alieni ac benesici relinquere voluerunt. Fatendum eniam nobis est, brutis virtutum no mina attribui, ut leonibus magnanimitatem, equis fortitudinem, canibus sagacitatem et fidelitatem. Sicut tribus sequentibus capitibus prolixius dem onstrabimus.

CAPUT XXII. De heroica leonum natura, et quomodo a culicibus ad internecionem usuque exagitentur.

DE leonum magnanimitate et mira natura, passim multa stupenda, et propemodum extra fidem traduntur. Etenim ut animal hoc, stimulante fame, saevum et intolerabile esse videtur; ita saturum facile mansuescit, et propemodum, nisi irritatum innocuum est. Inprimis Susiana regio, ut ferunt, iubatos coronatosqueve leones gignit, generosos quidem et homini parcentes, nisi ex pecore minoribus queve feris ad alimentum praeda desit. Unde [Note: Lib. 8. c. 16. nat. histor.] Plinius scribit: Leoni tantum ex feris clementia in supplices prostratis parcit, et ubi saevit; in viros prius quam in feminas fremit; in infantes non nisi magna fame. Ceterum leonum venatio principio difficilima fuit, et adhuc periculosa cst. Tradunt enim ii qui regiones Africae et Orientis, ubi leones sua lustra habent, peragrarunt, multos venatores ab iis lacerari. De [Note: De venatione.] captura autem leonum peculiare caput exstat in Belisarii Ducis Neritmorum libro. Et historiae testantur. sicuthoc animal saepius sensum aliquem grati animi exhibuit, ut Helpidi Samio qui quum in littore africae ex leonis gurture os evellisset, tam diu leo ex venatione ei gratiam retulit, quamdiu [Note: Lib. 5. c. 14. Libro paraenetice ad. versu ingratos.] cum navi in littore stetit; et apud Gellium Androcli servo, (non enim


page 114, image: s114

recte Androdus, sed Androcles appellatur, ut Lilius Hyrald. ex Aeliano notat) de quo dictum fuit, Leo hospes hominis, Homo medicus Leonis accidisse constat: ita ad ultinem inclinatissimum esse. Compertum n. est, quod etiam Plinius supra allegato loco confirmat, vulneratum leonem observatione mira percussorem nosse, et in quantalibet multitudine illum unum appetere, sique detur copia, foediss. lacerare et discerpere. Hoc testatur memorabile exemplum, quod Iubae Regi Maurorum accidit. Nam serunt huic Regi praestantiss. animi iuvenem fuisse comitem. Quum autem per deserta Africae rerum suarum componendarum studio, Rex cum exercitu proficisceretur, ex itinere leonem illi obviam factum. Hunc a iuvene illo sagitta percussum in silvam recessisse. Post cum Iuba reb. ex voto compositis eadem copias traduceret, eundem illum leonem observato illo qui vulnus in flixerat, eum unum e tam magno equitum numero violentiss. cursu hostiliter aggressum, nulla vi cohiberi potuisse, quin correptum dilaniaret, nemineque alio laeso, ultione ca contentum in sua latibula discessisse. Eodem modo clementiae et castig tionis quoddam veluti iudicium leonib. inesse, apparet ex eo, quod Aelianus tradidit, Leonem videlicet, ursam et canem, eodem contubernio alitos et educatos, sine ulla iniuria aliquantisper pacate conversatos esse, ac si domestica animalia essent. Verum quum visa quodam impetu percita, contubernalem canem dilacerasset; commotum leonem violati hospitii scelere, in ursam proruisse, eaque pariter dilacerata, meritas pro cane poenas exegisse. Tantam autem esse magnanimitatem et generositatem huius animalis compertum est, ut teste Aristot. nec fugiat, nec metuat; sed si venantium multitudini cedere cogitur, sedsim pedatim discedat, crebro resistens atque respectans. Nactus autem opaca, veloci quam maxime potest suga, se subtrahit, donec in apertum deveniat, tum rursus lente incedit. Sed si quando locis nudis atque patentibus cogitur aperte fugam arripere, currit, nec salit. Quum tamen infestatur, ubi iam propinquarit venator, in eum insilit: percussorem agnoscens ac observans invadit. Non autem tantum leo laesus confestim vindictam erga auctorem vulneris cum rabie expetit, sed in turba venatorum, quasi servulos viliores fastidiens, iis neglectis, plerumque in eos, qui reliquos vel auctoritate, vel robore praecellunt, irruere solet. Illustratur hoc egregio exemplo a Q. Curtio, ubi scribit. In venatione leonum magnitudinis rarae, posthabitis aliis, ipsum Alexandrum Regem, stipatum amicis et satellitibus, invasisse. [Note: Lib. 10. c. 28. hist. Franco.] Id etiam testatur Rob. Gaguinus, ubi dicit, Apud Aruernos leonem domesticum domini sui domo elapsum, complures viros feminasque vorasse, donec ingresso in eam cum multitudine incolarum domino, quum forte leo apparuisset, cognito domino, ad eum se bellua contulerit; sed confestim multis telis a turba confoss???m esse. Observatum praeterea est,


page 115, image: s115

praecipuam leonum vim et vigorem in ipsorum oculis constare, quorum lumine [Note: Lib. 8. c. 16.] hebefacto, aut velato, ferocitas omnis decidit; idque Getulum quendam pastorem, teste Plinio primum docuisse. Quum enim pro pecore pugnaret essetque inermis, et omni praesidio et auxilio destitutus, frendensque leo in eum irrueret: fugam meditatus, vestem qua amictus erat, exuit, et in ferae caput obiecit. Haerente autem forte veste in Iuba circumvoluta, oculosque leonis obvelante, ita ferocia eius diminuta est, ut quasi obstupefacta fera substiterit, pastorique liberum spatium ad fugam reliquerit. Et hanc vim oculorum in leonibus, naturalium rerum periti, siccitati eorum attribuunt, hocque probant ex eo, quod leones nulla re magis quam igni in fugam vertantur. Nam qui oculos sicciores calidioresque habent, ii maxime omnium ignem aversantur. Quemadmodum autem non solum leones ceteris animalibus robore et ferocia praestant: ita vicissim providentia divina huic parti, qua ferociunt, ut paulo post dicemus, velut frenum iniectum est, nec eorum multitudo nimium augeretur, et hominibus, reliquisque animantibus plus aequo noxii essent. Huc accedit, quod alioquin quae timido animo sunt et esculenta, [Note: Herodotus in Thalia] ea omnia fetuosa fecit, ne assiduo esu deperirent. Quo circa tam damae, quam etiam oves, saepius geminos, pluresque producunt fetus. Sic etiam lepus, quem omnia venantur, fera, ales, homo, tam ferax est, et sola, quae ex omnibus bestiis, quum gravida est, etiam impleatur, et alium fetum in utero gestans, pilis vestitum; alium tantum non formatum alium concipit. At carnivora, et quae sanguine gaudent, minus fecunda esse cernimus. Inprimis autem omnia animalia, quo maiore corpore, hoc minus fecunda esse [Note: Lib. 10. c. 63.] testatur Plinius. Sic leaena, validissimum voracissimumque animal, semel in vita, et unum, si Herodoto credendum est, parit, cumque fetu uterum emittit. Nam, inquit, catulus leoninus, ubi moveri in utero incipit, cum habeat ungues longe acutissimos ex omnib. Feris, uterum lacerat, augescensque magis ac magis ungues imprimendo exulcerat, ita ut ad postremum, dum partus adest, nihil uteri relinquatur incolume. Huc respexit fabula Aesopica, in qua leaena vulpi exprobranti, quod et semel in vita, et unum tantum pareret, respondisse fingitur, Se quidem semdl, et unum parere; sed eum leonem. Solinus tamen et alii, tam ex veteribus quam recentioribus de partu huius [Note: Cap. 30.] animalis rectius, id quod experientia testatur, scribunt. Leaenae, in quit Solinus, fetu primo catulos quinque edunt: deinde per singulos partus numerum deco quunt annis insequentibus, sed postremo quum ad unum materna fecunditas recidit, steriles sunt in aeternum. Sed de partu leonum res tam intricata amplius non est, nam ii quoque in Germania in vivariis Principum saepius pepererunt. Alia quoque ratione Creator omnium rerum, et fons origoque omnis sapientiae ferocitatem huius animalis compescuit, et prospexit,


page 116, image: s116

nemultitudo ipsorum aliis intolerabilis esset. Excituit enim leonibus hostem vilem et despectum quidem, sed acrem et indefessum, suisque innumeris agminibus leones ad furorem internecivum exagitantem. Quod eo facilius fieri potest, cum leones natura iracundi, et proclives ad furorem sint. Ideoque legimus apud Maronem,

- Iraeque leonum.-

et apud Ouidium de eadem fera:

Iram vultus habet. -

Hoc quoque ex Lucretii elegantiss. versibus apparet:

Sed calidi plus est illis quibus acria corda,
Iracundaque mens facie effervescit in ira.
Quo genere inprimis vis est violenta leonum,
Pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes,
Nec capere irarum fluctus in pectore possunt.

Ceterum ut meditationem nostram prosequamur, de illo hoste alioquin [Note: Lib. 18. rerum gestar.] vilissimo sed leonibus infensissimo, audiamus Ammianum Marcellinum, qui ita scribit: Inter arundineta Mesopotamiae fluminum et fruteta, leones vagantur innumeri, clementia hiemis, ibi mollissimae, semper innocui. At ubi Solis radiis exarserit tempus, in regionibus aestu ambustis, vapore sideris et multitudine culicum agitantur quorum examinibus per eas terras referta sunt omnia. Et quoniam oculos quasi humida et lucentia membra, eaedem appetunt volucrs palpebrarum libramentis mordicus insidentes; iidem leones cruciati diutius, aut fluminibus mersi sorbentur, ad quae remedii causa confugiunt; aut amissis oculis, quos unguibus crebro lacerantes effodiunt, immanius efferascunt. Quod ni fieret, universus Oriens huiusmodi bestiis abundaret. Hactenus Marcellinus. Habent autem culices eo maiorem occasionem noctu atque interdiu continuo infestandi suum hostem, alio quin omnium ferarum potentissimum, et ferocissimum, cum leones somni parcissimi sint, oculosque habeant inter dormiendum splendescentes, ac semiapertos. Unde multis persuasum est, leones omnino insomnes esse, cum praesertim inter quiescendum caudam assidue moveant. Quod tamen Aristoteles naturali ratione fieri posse negat, nullum videlicet animal ab sque [Note: In Phedonis eo~mentario.] somno vivere: quamvis non ignorem Olympiodorum Alexandrinum scribere hominem quendam insomnem vixisse, qui solo aere solari nutriretur. Ob hanc leonum vigilantiam, eorum statuae a veteribus ante portas templorum, veluti custodes sacrorum sicut passim hodie saxei leones videntur, positi sunt. Unde legimus in fabrica templi Solomonis caelatos, non tantum leones, sed et boves, et Cherubin, ut is quiregat populos, sit vigilans, et in tuendis iustitiae legibus, fortis ut leo. modestiae legibus commode ligatus,


page 117, image: s117

[Note: In Emplematibus.] ut bos: et ita demum Scientiae luce dotatus, ut Cherubin. Sed de leonibus, uti coepimus, pergamus. Hocetiam Alciat. observavit, ubi emblema de vigilantia et custodia ita concludit:

Est Leo sed custos, oculis quia dormit apertis,
Templorum idcirco ponitur ante fores.

[Note: Orus in hieorglyphicis.] Unde Aegyptii vigilantem sedulumque hominem, aut etiam custodem ostendentes, leonis caput pingunt, quoniam leo vigilans oculos claudit, eosdem quum dormit, apertos habet, quod quidem custodiae atque excubiarum [Note: Orus ibid.] signum est. Eodem modo veteres, robur notantes, leonis anteriora membra pingunt, quod haec ei ex toto corpore robustissima sint Sane quam idonea et potens haec fera ad nocendum sit, multa passim ex historiis loca [Note: In vita Bruti.] adduci possent. Prae ceteris autem est memorabile, quod Plutarchus de Megarensibus, apud quos Cassius leones, quos Aedilibus ludis praeparaverat, reliquerat, scribit. Quum enim civitas per Calenum caperetur, Megarenses infausto sane consilio ferarum carceres effregerunt, eorum vinculis relaxatis, ut irruentibus hostibus obiectae, negotium eis tantisper facesserent, tum sibi per moram aliquam consulere possent. Verum enimuero longe aliter evenit, quia leones in cives ipsos truculenta saevitia conversi, tantam inermium stragem edidêre, dum obvios quosque adoriuntur, sternunt atque dilacerant; ut spectaculum id fuerit vel ipsis hostibus perquam miserabile. Tale aliquid nostro tempore accidisse in arce Neapolitana (quae ad mare prope portum sita est, et olim teste Collenucio collegium fratrum minorum postea Regum Arragonum regia fuit, hodie castellum novum vocatur) referebatur nobis praesidiarii milites. Usitatum emm longo tempore fuisse aiebant, et adhuc esse conspeximus, ut leones aliquot ibi in loco, qui mare spectat, alantur. Quum autem aliquando hostes noctu navibus appulissent, et hac in parte occupaturi arcem, moenia scalis clam appositis magno silentio transscendissent, praeter suam spem inciderunt in leones, qui multos ex iis dilacerarunt, et suo rugitu vigiles excitarunt, ita ut non paucis desideratis irrito conatu discedere coacti fuerint. Sic quoque in sacris literis legimus, a DEO immissos esse leones in impios et profanos Babylonios vel Chutaeos (quos Iosephus a regione Persidis Chuta et flumine Chuto sic nominatos ait eos Rex Assyriorum in terram israelis, velut coloniam adduxerat) [Note: Lib. 2. Reg. cap. 17.] qui eos dilacerarunt. Habitare hi coeperant, quum Salmanasar Rex Assyriorum decem tribus Israelitarum captivas ob impietatem abduxisset, inter Iudaeam et Galilaeam, a qua regione omnes dicebantur Samaritae et Samaritnai, fotte quod regionis custodiendae causa adducti essent. Samarita enim custos Hebraeis dicitur. Unde Propheta Ezechiel dicit,


page 118, image: s118

[Note: Cap. 4.] Quatuor esse iudicia DOMINI pessima, quibus impii puniuntur; gladium, famem, pestem, bestias malas. Exstat praeterea triste exemplum viri DEI, quem ob mandati divini neglecti crimen admissum, leo quidam dilaniavit. Sed et hostes Danielis a leonibus iis interfecti sunt, quorum rictus paulo [Note: Lib. 1. Reg.] ante DEUS cohibuerat, ne Danielem ullo modo laederent. Notandum sane est, apud Hebraeos quatuor nomina leonum esse, iuxta diversos aetatis gradus. Primum est
[Gap desc: Greek word]
quando adhuc catulus est: Secundo est
[Gap desc: Greek word]
quum auctus est aetate: Tertio
[Gap desc: Greek word]
quum est robustus et fortis: Quarro
[Gap desc: Greek word]
quando consenescit, quamvis et
[Gap desc: Greek word]
de eo iam decrepito quandoque dicatur; [Note: Cap. 14.] sicut Petrus Martyr in Lib. Iudic. indicat, ubi Spiritus DOMINI pervasisse Samsonem, et illum divisisse irruentem leonem, ut solet discerpi haedus scribitur. Fama insuper est, leones quos Regios vocant (nam ferunt ex iis quosdam omnino esse degeneres) sicut ipsigenerosi et magnanimi sunt, ita homines generosos et fortes observare, et voces ipsorum horrescere, ideoque non volunt, ut limis oculis, teste Plinio capite supra allegato, aspiciantur cum et ipsi hoc non faciant. De hacre legimus historiam apud [Note: In Saxoniae lib. 3. cap. 24. In Idaea. Theatri.] Cranzium sane memorabilem, de Henrico Comite Holsatiae qui a fortitudine ferreus dictus fuit, ad quem propter prolixitatem lectorem remitto. Eodem modo Iulius Camillus refert, quum aliquando Lutetiae in tornellis cum multis aliis nobilibus e fenestra palatii in hortum prospexisset, quod tunc forte a suis claustris leo evaserit, seque a tergo, diffugientibus hinc inde aliis, absque noxa complexus fuerit, qua re se attonitum, leonem sibi adhaerentem subito audacter et torue inspexisse, qui mox deposita omni ferocia ad pedes suos procubuerit, instar blandientis et veniam petentis. Tribuit autem is hanc vim virruti solari, qua natura sua excelluerit. Quare postremo non omittendum est, quod plerisque persuasum sit (id quod experientia testatur et ab oculatis testibus, iisdemque fide dignissimis, audivi) leones cantum gallorum, et eorum conspectum, quod sint magis leonibus solares, vel alia occulta vi mirum in modum expavescere. Id quia [Note: Lib. 5.] post alios Albertus Magnus quoque affirmat, qui tamen non omnibus gallis, sed tantum candidis hanc vim perterrefaciendi leones attribuit. Putat autem Lucretius ut Epicuri sectator, semina quaedam, sive idola, aut imagines ex corporibus gallorum emanare, easque involare in leones, ita acres et pungentes, ut leones eas ferre non possint. Ridicula et Epicuro digna causa et opinio, sicut ex eius insequentibus versibus apparet:

Quin etiam Gallum noctem explaudentibus alis
Auroram clara consuetum voce vocare,
Hunc nequeunt rapidi contra constare leones,
Inque tueri ita continuo meminere fugai:


page 119, image: s119

Nimirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
Semina, quae cum sint oculis immensa leonum.
Pupillas intersodiunt acremque colorem
Praestant, ut nequeant contra durare feroces
Cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
Aut quiae non penetrant, aut quid penetrantibus illis
Exitus ex oculis liber datur, in remeando
Laedere ne possint ex ulla lumina parte.

Verum quomodocumque sese res habeat, compertum est non ita pridem in aula Principis cuiusdam Germaniae, leonem septa sua transiliisse, et forte fortuna in locum irruisse, ubi aliquot cortes gallorum, gallinarum, aliarumque altilium avium, in usum aulae saginarentur; eumque iis conspectis, non solum nullo modo deterritum, sed plurimas ex iis devorasse.

CAPUT XXIII. e equorum et luporum mira a)ntipaqei/a| et dissensu, cum elogio equi pulcherrimo.

MIRA passim narrantur de lupo, apud nos ut notissima, ita omnibus invisa, sed astutissima fera. Inter cetera autem fabulosum est, quod vulgo creditur, hominem a lupo praevisum subito consternari, et vocem amittere, atque vice versa, si homo prius lupum conspexerit, eum elinguem fieri. Nam quemadmodum fieri possit, ut ex propinque lupus obviis, exhalitus, qui ab eo promanat, contagione, voce
[Gap desc: Greek word]
daimat, aut raucedine
[Gap desc: Greek word]
afflet, idque meticulosis facilime contingat: ita inanem persuasionem esse, hoc ipsum passim et demper fieri (pace Aristotelis, Plinii, et Solini, tantorum virorum, hoc dixerim) saepius expertus sum, vel iter faciens, vel ruri obambulans, co
[Gap desc: Greek word]
spectis ex improviso lupis, qui me, vel qui mecum erant, absque dubio longe prius conspexerant. Id quoque alios quibus hoc accidit, affirmantes audire memini. [Note: De subtil. ad Cardan. exercit. 344.] Et exstat hac de re elegans disputatio apud Iulium Scaligerum, qui dicit: Ter in venationibus scio me a lupo conspectum. Semel ab uno inter virgulta latitante: iterum ex montis supercilio: tertio quum puellum rapuisset. Ex cannabina segete iam admodum adulta caput identidem promoverat ad speculam. Tum quidam ex aequalibus puelli dixit: ô ingente
[Gap desc: Greek word]
canem. Ego ab illo cum sociis visi sumus; ille a nostrûm nemine. Tantum abest ut


page 120, image: s120

obmutuerimus, ut magnis clamoribus primo perterritum compulerimus ad fugam: mox insecuti praedam, licet sine vita, abstulerimus. De iis autem quae de mira dissensione, quam Graeci a)ntipa/qeian nominant, lupi et equi feruntur, periculum fieri facile posset. Ferunt enim equam non solum, si lupum calcarit, abortum facere, sed etiam si lupi calcarit vestigium, eam protinus abortire. Ob hancrem aegyptii in suis hieroglyphicis, sicut Orus notat, equa qualupum conculcat, mulierem abortientem designare voluerunt. Sicreceptum est equum quantumlibet ferocem et generosum, si luproum vestigia conculcet casu, obstupescere, et crura ei torpore hebescere, [Note: Mag. natural. lib. 1. c. 9. In Hieroglyphic. lib. 11.] ut ex Pamphilio recenset Ioann. Baptista Porta; et mortuum lupum vel terra conditum horrere. Hocque observasse quosdam callidos homines Pierius tradit, qui omnivolam Principum cupiditatem elusuri, quum equum insigniorem ipsis postulantib. honeste denegare non possent, lupinum intestinum in via, qua producendus equus erat in conspectu Principis, clanculum sepelierint, eaque mox equum eductum, simul ac intestini odorem senserit, nulla unquam agitatione, nullisque stimulis impelli potuisse, ut rransiret, atque ita vel sternacis, vel indomiti, vel renitentis accepta nota, a Principe repudiatum, priori domino remissum fuisse. Hoc fortasse, vel aliud experimentum veteribus quoque non ignotum fuisse constat ex eo, quod de Amphione Thebano memorant. Ferunt enim eum Pelopi nonnulla tradidisse, quae ob iter sepelirentur, quibus non Oenomai modo equi pterrefacti sunt, verum omnes quotquot illac in posterum cursum arripuêre. Ideoque loco illi nomen Taraxippo de re inditum. Eodem modo apud Romanos, olim agitatores in Circensibus spectaculis, in quibus quadrigae septimo currebant circuitu, et equos partis adversae fregisse victoria erat; quae a Romulo propter felicem Sabinarum raptum antiquitus instituta erant; daemoniacis quibusdam imprecationibus adversariorum equos impediisse, et suos ad cursum incitasse, D. Hieronymus, Arnobius et alii scribunt. Ex quo l. ult. C. De malefic. rectius intelligi potest. Ita n. Impp. Valentinianus, Theodosius, et Arcadius poenam capitis in maleficos agitatores statuem tes rescripserunt: QUOD SI QUISQUAM EX AGITATORIBUS CONTRA HOC INTERDICTUM VENIRE TENTAVERIT, ULTIMUM SUPPLICIUM [Note: Lib. 5. c. 14. variorum, sive de iuris ambiguitatibus.] NON EVADAT. Id quod erudite observavit Iacobus Raevard. et historiam notabilem, quomodo consilio sancti Hilarionis Italus quidam Christianus, Gacensem gentilem, qui eiusmodi incantationib. sues equos in citaret ad cursum, et illius impediret, victor evaserit, recenset. Se in proposita meditatione pergamus. Nec minus odium inter lupum et equum in vita eorum est. Illud enim carnivorum animal, huic in pascuis valde insidiosum esse dolet, ideoque non raro accidit, ut circumventus equus, lupo hosti suo praedae


page 121, image: s121

fiat, quem tamen praevisum calcibus, qua in parte maxime viribus pollet [Note: Plinius lib. 8. cap. 25.] et armatus equus est, repellit, celerique fuga sibi consulit. Callent enim in hoc cuncta animalia, sciuntque non sua modo commoda, verum et hostum adversa: norunt sua tela, norunt occasiones, partesque dissidentium ibelles. Fama autem est, equos, qui cum lupis dimicarunt, praestantiores evadere, eos Graeci lukospa/das2 appellant, et fieri potest, inde eos animo siores et perniciosiores reddi, velut idem Porta in supra allegato loco dicit: Lupus si equum mordicus laeserit; equus eximia cursus pernicitate pollebit. Mirum etiam et memorabile est, ut idem Pierius refert, lumpum tam ferocem ac subdolam belluam, neque ferrum neque fustem ita timere, ut ictus lapidum. Compertum enim esse ait, ut qua parte lapide tacti fuerint, computre scant. Quin etiam repertos quosdam dicit, qui vel duorum concussu lapidum strepitum cientes, ferociss. a se lupos abegerint. Recte itaque adversus hanc omnibus invisam belluam, fere ubique lege definitum praemium est. Inprimis autem in Gallia, ubi pro singulis captis lupis solidi viginti ex fisco solvuntur, praeter publicam erogationem, quam plebs sua sponte venatoribus impendere solet. Hinc regia illa rescripta, quae in ipsorum lingua dicuntur Lettres de Louveterie, emanasse censet Claudius Malaevillaeus in suis Regiis [Note: Cap. 11.] aquarum et sylarum constitutionibus. Sed ut ad equum nostrum redeamus, non possum committere, quin eius elogium elegantis. cuius auctor est nostri saeculi praestantiss. poeta Georgius Buchananus, asscribam.

Cetera rerum opifex animalia finxit ad usus
Quaeque suos: equus ad cunctos se accommodat usus.
Plaustra trahit, fert clitellas, fert esseda, terram
Vomere proscindit, dominum fert, sive natatu
Flumina, seu fossam saltu, seu vincere cursu
Est salebras opus, aut canibus circumdare saltus,
Aut molles glomer are gradus, aut flectere gyros,
Libera seu vacuis ludit lascivia campis.
Quod si bella vocent, tremulos vigor acer in artus
It, domino et socias vomit ore et naribus iras,
Vulneribusque offert generosum pectus, et una
Gaudia maerorem, sumit ponitque vicissim
Cum domino: sortene sic officiosus in omnem,
Ut veteres nobis tam certo foedere iunctum
Crediderint mixta coalescere posse figura,
Inque Pelethroniis Centauros edere silvis.

[Note: Cap. 47.] Equis autem iudicium inter alios tribuit Solinus, polyhistor, sicut supra diximus, ubi plura exempla insignia reperiuntur. Et prae ceteris memoria


page 122, image: s122

dignum est, quod a Niceta Choniate in sua historia de Alexii Imp. Graecorum (qui fratrem suum Isaacium, optime de eo meritum, proditorie regno eiccerat, oculisque priuaverat) recensetur equo qui fuit Arabicus, fului coloris. Quum enim is e templo rediens equum hunc conscendisset; ab eo, veluti rationis et sensus esset capax et tyrannum et fratricidam agnosceret, hinnitu et morsibus et calcib. exagitatus, eius tandem dorso deicitur, et gemmata corona capire excutitur: Secundo quoque ad ducto equo idem illi contigit, quo inauspicato omine infelix Alexii exitus facile denuntiatus fuit. Non semel quoque audivi a nobili Equite Franco, viro militari et aperto, atque amico paterno veteri Matthaeo a Rothenhan etc. (quem honoris et virtutis ipsius causa nomino) se aliquoties equi sui industria insidias hostiles vitasse, inprimis autem quum aliquando flumen moenum, vato sibi noto, transire vellet, et hostium sclopetarii in altera ripa in insidiis delitescentes ipsum et turmam equitum quos ipse ducebat, observarent; in medio flumine equum suum, alioquin ad omnia morigerum et imperterritum, arrectis aurib. substirisse, moxque veluti attonitum retrocessisse, neque calcaribus voce aliove modo, praeter consuetudinem suam, ulterius impelli potuisse: donec mox patefactis insidiis, equi sagacitatem admiratus, libere confessus fuerit, se divinitus equi virtute servatum fuisse. Si enim passum unum atque alterum ulterius processisset, hostium globis, veluti meta expositus fuisset. Hunc equum saepius vidi, qui erat varius, et tales equi in nostra vernacula lingua Schecken, propter diversi coloris maculas vocantur. Qui color, ut parens meus piae memoriae, in suo libello de tractandis equis, notat, argumento est naturae bonae et constitutae, temperata quadam mistione humorum de quibus et albi et nigri, et fului pili exstiterint. Fueruntque ii Thracica lingua Marones appellati, et a Virgilio prae ceteris commendati. Notabile [Note: In tract. matrimoniali. Decis. 318. nu. 2.] quoque est, quod Ioan. Lup. Hispanus (qui citatur a Nicolao Boerio) refert, audisse se videlicet a fide digno homine, qui propriis oculis id viderit, quod in provincia Beticae, generosissimus equus propter incestum cum matre sua commissum, ad quem committendum arte et unguentis pellectus fuerat, cognito crimine, morsu sibi ipsi genitalia, magna cum admiratione astantium, absciderit. De docilitate equorum Sybaritarum supra quaedam recensuimus, et habemus memorabile exemplum apud Dionem. [Note: Cap. 20. In vita Traiani. De animal. domest. li. 17. De subtilitate exser. 209.] Scribit enim Parthos Traniano equum inter cetera munera adduxisse, ita edoctum, ut Regem adoraret. Nam pedes anteriores in morem supplicantis flexit, caputque pedibus eius qui proximus esset, subie cit. Exstant praeterea hac de re luctu digna apud Olaum Magnum. Meminititem eius Iulius Scaliger. Et peculiare caput de docilitate equorum inseruit in suum librum de venatione, Belisarius Neritinorum Dux. Ut autem hoc animal


page 123, image: s123

domitum facile mansuescit, et veluti famulare et obsequens, non secus ac canes, hominibus fit: ita ferum adhuc et indomitum, quemadmodum etiam iratum, praesertim iis, quibus id ignotum et rarum est, terribile esse solet. Unde non frustra a poeta dicitur de equis:

--Spirantes naribus ignem.

Hoc testantur Indi illi occidentales quibus equi, licet domiti, quos Pachos ipsi vocant, usque adeo formidabiles sunt, ut et molossi, cum videlicet metuant ne ab illis vorentur; ut mille eorum pedites a tribus equitibus in fugam vertantur: ita ut appareat Indos illos potissimum auxilio equotum fugatos [Note: In histor. iovi Orbis, lib. 2. c. 8.] et devictos esse. Unde Benzo scribit, Indos illos ferocissimum illud animal vehementius formidare, quam omnia Hispanorum arma, neque illud occultum habere imo palam dicere, non Christianorum virtute, non armis, tormentis, hastis, gladiis aut balistis se victos et subactos esse, sed equorum ferocia et furore perterritos. Idque adeo experientiam ipsam et praesentem rerum effectum docere. Quaecumque enim loca, inquit, pedestres adiêre Hispani, quo equi penetrare non potuerunt, in iis semper ab Indis victi sunt.

CAPUT XXIV. De canum fidelitate et sagaciate, cum elogio memorabili.

DE fidelitate et sagacitate mira canum multa stupenda passim [Note: In hieroglyphicis lib. 5.] in historiis exstant. Inter alia autem proditum memoriae est, ut ex veteribus auctoribus refert Pierius, Iliados Minervae templum in Daulia fuisse, in quo canes alerentur, qui Graecis tantum adventantibus se mites, mansuetos, ac ludibundos offerrent in barbaros vero feri, atroces ac in dignabundi semper irruerunt. [Note: Lib. 10. c 44.] Eadem de avibus Diomedeis Plinius tradit, quae tantum contra Apuliae oram in insula Diomedis tumulo atque delubro nobili visebantur, et advenas barbaros clangore infestabant; Graecis solummodo adulabantur. Narrat quoque idem Pierius, apud veteres scriptores legi, Vulcani templum prope Aethnam Siciliae montem fuisse, cuius lucum incolerent canes [Note: In antiquae Romae topographia li. 6. cap. 8.] (sicut Romaeante aedes Vulcani in circo Flaminio canes fuisse fabulantur, sacrilegos tantum allatrantes, ut Marlinaus refert) qui caste pieque adeuntibus abblandirentur: impuros vero pollutosque, rem quasi divinitus praesagientes, miserabiliter lacerarent. Hoc caelitus fieri Ethnicis olim


page 124, image: s124

[Note: In fine libri 2. de rebus Siculis prior. decad. lib. 23 cap. 29. Lib. 1. cap. 3.] visum fuisse Fazellus ait: Nos vero inquit daemonum imposturas has fuisse verius existimamus. Huius templi vestigium nullum hodie cerni, neque in qua montis parte fuerit compertum esse, idem asserit. De qua re plura reperies apud Caelium Rhodig. et Alexandrum ab Alexand. Unde accidit, ut nonnulli inventi sint, qui suam salutem potius huic animali, propter attentas excubias et fidelitatem, committere maluêre, quam hominibus. Sicut de Rege Masinissa legimus, quilatratu canum saepe latentium hostium insidias evasit, et venientes in se adversarios longe ante didicit, cavitque, nec [Note: Lib. 8. c. 40.] non et beneficio eorum victor aliquando exstitit. Eodem modo Plinius recenset, Colophonios magno studio canes ad bellum instituisse, adeo ut ex illis quasi cohortes quasdam instruerent, quae in prima acie certarent mira quadam ferocitate, nec unquam proelium detrectarent. Eorum autem operam inprimis nocturno tempore utilem fuisse. Sic scribunt Garamantum Regem per seditionem regno pulsum, auxilio ducentorum canum [Note: Lib. 17. de animal. domestic. Septent. cap. 6.] venaticorum restitutum fuisse. Quam indefessam fidelitatem huius animalis fortasse Henricus Angliae REx VII> (iuxta epistolam ab eius legato, Regi Poloniae Spira 1544. missam, sicut ab Olao Magno refertur) consideravit, quum in suo exercitu, quem maximum Carolo V. Caesari contra Regem Galliarum misit, quadringenti milites, ac totidem canes more gentis torquibus ferreis armati conspicerentur, dubia relicta hominum opinione, an ad vigilias exercitus, an ad aliquod insigne stratagema acquirenda victoriae missi essent. Hoc quoque olim teste Strabone in usu fuit, qui ex canibus Britannicis milites facit, quod prisci Galli iis in bello uterentur. Unde in Notitiarum libro procurator Cynegii in Britannis Ventensis sive Bentensis memoratur, ita enim legendum putat Camdenus, non Gynecii [Note: In sua Britannia. In paratitlis, ad Cod. In Cosmographia.] sicut Iacobus Cuiacius interpretatur. Procuratorem enim illum canes Imperatoribus ibi curasse censet Camdenus, cum Britannici vel Anglici primas Europaeos omnes gerant. Inprimis autem Agasaeos, quorum Oppianus meminit, non solum apud veteres in pretio fuisse, sed adhuc esse, et agase houndt apellari, idem auctor scribit. Testatur hoc quoque Andreas Thevetus ubi de Rege Cephaliae scribit, quod multa agmina canum ferociss. conflicturus cum hostib. inter aciem suorum militum admiscere soleat. Et infra Capite XXXVIII. mentionem faciemus molossi cuiusdam, quem tam ferocem contra Indos in praelio fuisse ferunt, ut hostib. formidabilior, quam impsimet Hispani milites, fuerit: ideoque ob strenuam operam navitam militi [Note: In vitis Comicum Hol landiae et Selandiae.] domino suoi menstruum stipendium pro eo numeratum fuisse. No~ omittendum ptaeterea est, quod Michael Vosmerus de fidelitate, et si liceret dicere pietate, canum refert. Mitum, inquit, quod de canibus venaticis tradunt annales, qui dum caperetur herus (is fuit Florentius V. Hollandiae et


page 125, image: s125

Selandiae Comes qui inter venandnm plus viginti vulnerib. confossus fuit) testes ipsi aderant, captum comitabantur in arcem Mudam avectum inde, atque in fuga a proditoribus seu coniuratis trucidatum maesti custodiebant. Demum amicis corpus urgentibus, ut Alcmariam deferrent, in eandem navem canes conscendebant, ab omni cibo et potu mordicus alieni. Funus in templum elatum proni venerabantur, ibique assiduo desiderio sui domini, donec vi abstraherentur, aegre vitam sustinebant. Simile exemplum fidelitatis [Note: De subtilit. ad Card exercit. 202. nu. 6. Lib. 17. c 32.] Corsici canis venatici erga dominum suum, recenser Iulius C. Scaliger ubi addit: Huic equidem cani Mausoleum cum elogio libentius condiderim, quam Sultano Solymano. Altera quoque historia, quam de cane Gallico ibidem refert, non minus notabilis quam elegans est. Huc spectant, quae Nicephorus de catello scribit; eum videlicet caecum novas quasdam res peregisse atque cuilibet suum tribuisse, et arcana quaedam signis demonstrasse. ubi scholia ibidem sic habent. Designabat mulieres utero gestantes, scortatores, adulteros, avaros, magnanimos. Quapropter spiritum Pythonis habere creditus est. Andreas quidam Italicus circulator eum habuit, et circumduxit, etc. Verum arte circulatorum ista fieri mihi plane persuadeo. Namii assuefaciunt animalia, ut nutus eorum, voces et gestus obseruent, sicut in eqvuleo eiusmodi indicationes plerasque falsas faciente, animadverti: Memorabilie insuper est, quan Iovianus Pontanus, vir insignis et gravis auctor, de suis catellis abominantibus coitum incestuosum, meoriae tradidit. Fatendum sane est in hoc animante interdum peculiarem aliquem sensum sagacitatis hominib. ignotum inesse, idque confirmatur mirabili exemplo, quod apud Novariam patrum nostrorum memoria accidit, sicut a Iovie, nec non a Iustiniano in sua historia Veneta aliisque auctoribus commemoratur. Aiunt enim quum brevi futurum esset, ut inter Helvetios et Gallos signis collatis confligendum foret canes ingenti numero, qui heros suos in bellum secuti fuerant, e Gallorum statione in urbem Novariam ac proximac stra, ad Helvetios celeri cursu transiisse, eoru~que pedes lambendo, caudaque abblandiendo, quasi futuri successus praescios, sese mox victoribi. submisisse. Fretique illi hoc quasi ostento, intrepide in acie prodiere, ac victoriam celeberrimam obtinuere. Ceterum ut meum propositum non est, integram de canibus scribere historiam: ita haud omittendum fuit tantam esse interdum inter generosiores alacritatem huius animalis, ut eo ferocius fiat, quo contra saeviores feras exercetur. De qua re habemus memorabile exemplum, quod Plinio teste, Alexandro Magno contigit. Is n. cum Indiam peteret, [Note: Lib. 8. c 40. natural. his.] eique Rex Albaniae canem admirandae magnitudinis dono dedisset, monens ne in parvas illum emitteret feras, sed in leones aut elephantes: cupiens Alexander periculum facere huius rei, canem istum cum leone commisit,


page 126, image: s126

quem quum absque magno negotio dilaceratum interemptumqueve, a cane vidisset elephantem iussit induci, haud alio magis spectaculo laetatus. Nam primum horrentib. per totum corpus villis ingentem emisit latratum, mox in cervicem assultans, contraque belluam exurgens, hinc atque illinc artificiosa dimicatione infestavit atque euitavit, donec assidua rotarum vertigine solo afflixit. Cuius lapsus magno fragore terram concussit, cum ingenti plausu atque [Note: Cap. 20.] admiratione omnium spectantium. Hanc historiam etiam Solinus polyhistor, sed paulo aliter recenset, cuius verba quoque asscribere volui. Apud Albanos, inquit, nati canes feris omnib. anteponuntur: frangunt tauros, leones perimunt; detinent quicquid obiectum est, quib. ex causis meruerunt etiam annalibus tradi. Legimus petentiIndiam Alexandro a Rege Albaniae duos missos, quorum alter sues sibi et ursos oblatos usque adeo sprevit, ut offensus degeneri praeda, ignavo similis diu accubaret, quem per ignorantiam velut inertem Alexander exstingui imperavit: alter vero monitu eorum, qui donum prosecuti fuerant, leonem missum necavit, mox viso elephanto notabiliter exsultans, belluam primum astu fatigavit, deinde cum summo exspectantium horrore terrae afflixit. Hoc genus canum crescunt ad formam amplissimam, terrificis latratib. ultra leonum rugitus in sonantes, etc. Ex hoc genere canum forte fuit Andronici Imp. Constantinopolitani, cuius in suis annalib. Nicetas meminit. Is n. quum propter luxum et tyrannidem plerisque invisus esset, non solum barbaricis cohortibus ad corporis sui custodiam usus est: sed etiam canem asperum, qui cum leonib. pugnare, et armatum equitem humi sternere poterat, in suo conclavi habuit. Nam, inquit satellites, et custodes noctu procul ab eius cubiculo cubabant, canis vero ad ianuam alligatus, ad exiguum strepitum horrendum in modum latrabat. Similem historiam scribit [Note: Lib. 9.] Curtius de generositate canum Indicorum Orientalium, ex quib. quatuor tantum praesente Alexandro, eximiae magnitudinis leonem celeriter occuparunt. Hi canes ex cane et tygride nati putantur, invictae virtutis et immensi roboris. Sed ut revertatur unde digressa est nostra oratio, si ista quae initio de Daulicis et Siculis canibus diximus, veluti obsoleta et minus verisimilia [Note: Deca. 3. li. 9.] videntur, audiamus quid nostro saeculo de hoc animali scribat Sabellicus. Tenebant, inquit, Rhodii oppidum opere et praesidio munitiss. Divi Petri castellum vocant in ea parte Cariae, quae Coo insulae ex adverso respondet; unicum Christianorum, seruitutem ex Asia fugientium, asylum. Extra munitiones ipsas omnia hostes habebant, ita ut ne lingnatum quidem ob assiduos barbarorum incursus loci incolis liceret exire. Mira hic de canum sagacitate et sollertia Venetis narrabantur; habere oppidanos canes circiter quinquaginta, quos noctu extra munitiones custodiae causa mitterent; atque ita evenire consuevisse, ut si in Christianum hominem


page 127, image: s127

silentio noctis incidissent; benigne illum exciperent, ac veluti plausu quodam in oppidum perducerent? contra barbarum hostem nacti, illius accessum latratu maximo, velut classico quodam primum testati, impetu inde facto foede lacerarent. Haec Sabellicus. In Britannia quoque in oppido Rhedonensi, et ibidem in munitissimo loco, quia a S. Malo appellatur, nec non et in insula D. Michaelis in Normandia, canes innumeros loco vigilum hodie adhuc ali, illos qui in his locis fuerunt, recensere saepenumero audivi. Hoc olim in usu etiam fuisse testatur Plutarchus, tradit enim parum abfuisse, [Note: In vita Arati.] ut Aratus excubiis canum a recuperanda patria repelleretur. Ex his apparet, quid Socratem, ut eum Plato inducit, moverit, quan non nisi per canem iurare solitus fuerit, denotans videlicet incomparabilem fidelitatem canum. Unde etiam idem Plato naturam huius animalis admiratione, propter genuinum atque expeditum naturae impetum, et vere sagacem, dignam censet, quod in eum, quem incognitum videt, excandescat, etiamsi nihil ante mali ab eo perpessum sit: sin cognitum conspicatur, ei abblandiatur, quamvis ab eo boni quicquam prius minime perceperit. Haec sane, si non aliena quam domestica tutius recenserentur, confirmare possem mei canis exemplo, qui mihi ingredienti iter Italicum et redeunti, fidissimus comes fuit. Ipsius enim peculiari sagacitate, protegente me inprimis benignitate divina, non levia pericula aliquoties, et ego solus, et una cum sodalibus meis, vitavimus. Inprimis autem rarum in eo erat, quod nulli vel Italo vel Iudaeo blandiri vellet, sed latratu et morsu illos prosequeretur, Tametsi Germanicae nationis homines, etiam ignotos, et antea a se non visos, statim innata sagacitate canina nosceret, et erga eos blandus et mitis esset. Canes autem Italos, licet foemellas, me praesente angue peius oderat. Neque adduci potuit Ferrariae, etsi erat integer, et tantum bimulus, ut cum illis, quando catulire solent, commisceretur. Nam et nobiles quidam Ferrarienses et ego, adductis generosis canibus, et cum illo seorsim conclusis sobolis propagandae causa, hoc expetebamus. Signa sane probi et generosi [Note: Ricardus Dinothi in Adversariis De animalibus. De venatione.] canis, haec fere sunt: Si torosus, magnus, venosa fronte, ac lata, oculis nigris flammeisque auribus tenuibus, ac praelongis, collo item praelongo, pectore carnoso, spatulae ab humeris paulo recedentes, cruribus altis, lateribus exstantibus, coxis teretib. inter se distantibus, villo tenui ac denso, colore non omnino uno sed mixto. De qua re plura reperiet studiosus lector in Belisarii Neritinorum Ducis libro. Et Suidas in historicis omnia genera canum succincte describit, Sunt enim aut sagaces, feras alii invadunt: alii domus custodiunt: voluptatis denique gratia alii aluntur. Seneca vero canis venatici qualitates ita breviter notat, In cave sagacitas prima est, si investigare debet feras: cursus, si consequi: audacia si mordere, et invadere. Utautem hanc sicut


page 128, image: s128

priorem meditationem, elogio huius fidissimi animalis concludam, audiamus Iacobi Micylli viri doctissimi epigramma elegantissimum:

Inter quadrupedes canis fidelis,
Inter quadrupedes canis voluptas,
Inter quadrupedes canis patronum
Cognoscit, veneratur et tuetur.
Hic quae tu iubeas, facit libenter.
Hunc si tu ferias, dolet, gemitque,
Sed parcit tibi protinus revertens.
Hunc tu, si expuleris, redit benignus,
Et caudam movet ille blandiendo.
Hunc tu si meritis loquendo laudes,
Sentit quod loqueris, suasque laudes,
Et gestit tibi grtias referre.
Hic te si mare naviges, sequetur.
Hic, tu si mare pernates, natabit.
Non te per medios relinquet aestus.
Non te deseret horridos per imbres.
Non te deseret asperas per Alpes.
Non te deseret ille vel per hostes.
Te tutabitur ille vel per hostes.
Te nam diligit ille diligentem.
Non te deserit ille veldiebus,
Non te deserit ille vel tenebris.
Te non diligit ille non amantem.
Si venaberis ille per labores
Conatur tibi complacere semper.
Et praedam tibi vincit aut triumphos,
Illaesum leporem tibi reportans.
Pro te non rabidos recusat ursos,
Et dentes patitur surentis apri.
Cervos, capreolos, vafrasque vulpes,
Et sternit genus omnium ferarum.
Certe non sibi sed tibi laborans.
Si solvis, iacet ille sic solutus,
Et iussus iacet ille sub catenis,
Non audens querulas moverevoces.
Hic custos pecorum tuaeque villae,
Fures exigit arduos luposque,


page 129, image: s129

Nec non arcibus ille praesidentes
Tutos insidiis, facit latratu.
Non tepocula delicata poscit.
Non obsonia sobrius requirit,
Contentus latices bibisse lymphas,
Nec non relliquiis, tuisque frustis,
Qui tantos sibi sustinet labores.
Hos contendimus esse non habendos?
Hos contendimus esse non alendos?
Et non dulcius esse posse quicquam?
Inter quadrupedes canis fidelis.
Inter quadrupedes canis voluptas.

CAPUT XXV. Tauros rubro, et Elephantos albo colore efferari: et quam proxime haec bellua accedat adrationem humanam Nec non de hostibus eius.

NOTUM est in Italia, praesertim prope Neapolim, vagari passim in pratis, agris et silvis magnam multitudinem bufalorum, vel bubalorum, ut quidam dicere malunt. Hoc autem animal et nomen, ut recens et veteribus incognitum esse putatur: ita an de bobus feris vel aliunde originem suam traxerit, aliis excutiendum relinquo. Bufali illi irritati truculentissimi sunt. Etsi enim cornua eorum ita inversa (plane diversa ratione ab iis de quibus [Note: In Melpomene.] Herodot. scribit, qui apud Lotophagos praepostere pascuntur, quod cornua inflex a anterius habent, et ob ide cessim euntes pascuntur, nam offensantibus in terra cornibus progediendo pasci nequeunt, alioquin nihil differentes a ceteris bobus praeter crassitudinem pellis atque duriciem) etsi inquam, cornua bufalorum inversa natura procreavit, ut iis magnopere nocere non possint, tamen robore immanis corporis obvia quaeque facile prosternunt. siquidem fama est eos in postrata animalia tam pertinaciter incumbere, ut ea mole sua premant donec sentiant animam adesse. Ego sane et mei sodales, quum iis in locis essemus, semel atque iterum non leve


page 130, image: s130

periculum ab istis bestiis irritatis sustinuimus; vix enim earum rabiem celeri fuga, conscensis ruderibus forte oblatis, evasimus. Nulla autem re magis efferantur, quam rubro vel puniceo colore, quod et nostratib. taturis accidere consuevit, Unde quum planiciem, ubi olim sterit Aripinum patria Ciceronis, in qua gragtim pascuntur Bufali, et in paludib. atque lacunis volutantur, transiremus, a ductore nostro, qui vulgo Procacius appellatur, fideliter admonebamur, [Note: §. Interdum. De obligat. quae ex delict nasc. Lib. 1.] ut ii, qui rubras vestes vel eiusdem coloris aliquid gererent, id, si tuti ab iis esse vellent, studiose absconderent. Hoc quoque Iustinianus in suis instit. iuris notavit. Plutarchus praeterea de fortuna et virt. Alex. huius rei mentionem facit, ubi de industria hominum et proprietatibus animalium quorundam disserit Belluas captantes homines, inquit, sibi tergora abuoluunt, plumatisque amiculis amiciuntur, qui ad aucupia exeunt; taurorum conspectum vitant, qui puniceas vestes gestant, ut elephantorum qui candidas, nimirum quod iis coloribus irritentur et efferentur belluae. [Note: In stmilitudinib. sas parabolis Biblicis c. 35.] Lemnius autem ex historia Machabaeorum probat Elephantos codem modo rubro colore irritari. Quum enim duos et triginta Rex Antiochus in aciem produxisset, quo belluae efferatae in pugna essent ferociores, obiecta illis esse ait rubicunda velamina, mororum atque vuarum rubentium succo perfusa. Nam, inquit, saguinolento colore exasperantur elephantes, atque in hostem sunt atrociores, maiorique impetu feruntur. Mira sane naturae efficacia est, quod colore rubeo tauri ita ferociant, cum tn~ quantumcumque feroces alligati, ut fertur, ad ficum, mitescant, sicur post alios Michael Glycas tradit, [Note: In annalib. part. 1.] Quanta aunt vis et belluinus impetus sit, in irritatis tauris, non ignoravit Annibal, quum ipsorum ope miro astu ex angustiis, in quas in cautus inciderat decepto Fabio Maximo prudentissimo et cautissimo duce, una cum suo exercitu et praeda evaderet. Sed obsoleta et trita haec sunt. At recentior astus Insulanorum in Tercera non minus memorabilis est. Est autem Tercera una ex insulis in Oceano Occidentali, quas Asores seu falconum vocant, longitudine 358. Latitudine 37. gradui subiecta, nonnulli putant olim Cassiterides fuisse, de quo tn~ dubito. Noluit haec mortuo Sebastiano Rege Lusitaniae, et profligato Antonio, qui regni hereditatem sibi vendicabat, admittere Hispanicum imperium. Miserat itaque eo Rex classem, cui praefecerat Valdessum, qui in expeditione Belgica cum Albano Duce multa fortiter gesserat, Is exposuit in insula quingentos milites, qui occupaverant viam angustam et cavam inter montes, et inde multum Insulanis incommodi inferebant, nec facile erat inde illos ex loco natura munito deturbare, quare hoc com~ento incolae usi sunt. Habet illa insula multos tauros feros, qui more aliarum ferarum vagantur. Eorum magnum numerum, canibus, venabulis, et accensis facibus, compulerunt in eas angustias, in quibus Hispani


page 131, image: s131

latitabant, qui hoc modo irritati, maximo impetu in eos irruerunt, et multos protriverunt, atque illam uti putabant, tutissimam stationem coegerunt eos deserere, quos disiectos et dispersos, incolae facile profligarunt, et plerosque interfecerunt. Sed redamus ad Elephantum. Quoniam autem de illa bellua quae tam proxime accedit ad humanam rationem, ut non putem, eam ab ullo alio bruto animali hac in re superari, mentio facta est (licet passim multa, inptimis apud Plutarchum, de sollertia animalium, de Elephantorum docilitate, fidelitate, diligentia, ambitione, clementia, et si liceret dicere, de ipsorum religione et pietate, aliisque affectib. propemodum humanis, apud [Note: In Hierogis lib. 2.] veteres exstent) nonnulla selectiora, quae et olim et nostro tempore cognita sunt, inprimis autem, que Pierius de Hannone elephanto, ab Emanuele Lusitaniae Rege Leoni X. dono misso refert, recensenda duxi. Minime, inquit, hoc loco dissimulandum, quod super eiusdem Hannois ingenio Michael Siluius Regis sui ad summum Pontificem, orator, summae, ut nosti, vir integritatis, fideique sanctiss. atque alii narravere, remque multorum testimonio comprobavere. Quum destinasset Emanuel Rex eum Romam Pontifici donum, ire navique quam inscenderet iam instructa, parataque ad profectionem, nullo unquam pacto per aliquot dies fieri potuisse, ut Hanno, vel duci se ad navim, vel si quo modo adductus fuisset, eam vellet inscendere, usque adeo aversabundus profectionem huiusmodi reformidabat. Quumque Rex super ea re sollicitus admodum esset, magnisque pollicitationib. unumquemque invitaret, qui deducendi asportandique Hannonis negotium suscepissent, neque quisquam nomen profiteretur suum, insusurratum demum est Regis aurib, eius belluae magistri dolo haec fieri, quippe qui puellae cuiusdam amore praeditus aegre ferret, se in tam longinquas regiones ablegari, proindeque Hannoni persuasisset, ne se abduci pateretur, abuehendum quippe eum in loca sterilia, inamoena et barbara, ubi ludibrio contumeliisque omnib. tamquam hosticae terrae animal afficeretur, neque victui neque ornatui eius vel necessaria vel commoda suffectura. Longum ad haec iter, et incommodum et vastum maris aequor arandum: ut satius esset, in qua tunc erat terra quam primum contrucidari, quam per tot viarum difficultates ad aerumnosissimam denique vitam puentire. Rex hac re cognita, magistrum Hannonis ad se quam primum accersiri iubet. seque dolos eius comperisse dicit, Ageret itaque ut intra triduum Hanno in navim imponeretur, idque ni fieret propere, interminatus est actutum se hominem extremo supplicio affecturum, ut aliis exemplo esset, qui mandatis regiis fucum facere ausi essent. Hac Regis asperitate territus elephanti magister, quum nullam in cunctatione salutem intueretur, discipulam belluam aggreditur, docer se malcuolorum quorundam fraude


page 132, image: s132

subornatum, qui et felicitati utriusque inviderent, et Regi optimo male obtemperantes essent. Longe autem secus rem habere, quam illi metiti essent. Siquidem non ad im~ania et effera loca profecturi essent, sed ad urbem Orbis terrarum dominam, amoeno loco sitam, ubi rerum deliciarumque omnium, quotquot vel avidissimi cuiusque cupiditate expeti possint, copia fertiliss. redundaret. Ibi esse Principem, cui totus pene Orbis terrarum assurgeret, apud quem is in deliciis habendus esset, et tamquam lusciniae pullus, lauticiarum blanditiarumque affluentia nutricandus, proinde bono animo esset, secumque primo quoque tempore laetus et alacer navem ascenderet; affuturos navigationi deos et cursum omnem incredibili felicitate prosecuturos. Ita Hannonemab eodem magistro in aliam sententiam d. ductum, ubi signa data sunt, ultro navem conscendisse, neque ulla unquam imperia toto itinere detrectasse. Memini etiam, quum in Comitiis proxims Spirensibus [Note: Lib. 4. annal. Boier. Histor. Franc. lib. 4. c. 1.] una cum amicis elephantum, quem optimus Imperator Maximilianus II. una secum adduxerat (rara enim haec est bellua in Germania, licet olim ad Carolum Magnum Aron Rex Persarum cuius opes eo tempore in Oriente florentissimae erant, inter alia dona eximia, teste Auentino, et Gaguino, miserit elephantum, cui nomen Abulabaz erat) viderem, multaque de mira natura et dolicitate eius a magistro ipsius audivissemus; quen dam quaerere, utrum rectius dentes isti exstantes, quib. elephantus ille ab utraque parte oris armatus erat, an cornua dici possent. Plerisque autem non ambigentibus, dentes non cornua esse, immo contendentib. eos neutiquam audiendos, qui elephantum cornutum potius quam dentatum appellare mallent; interpellantib. aliis negotiis, nihil tunc definitum est. Verum quum postea diligentius [Note: Lib. 8.] hac de re cogitarem, incidi in locum Plinii, ubi dicit, Elephantos, quum Pyrrhus Rex eos primum in Itlaiam duxisset, et in Lucanis visi essent, boves [Note: In hieroglyphicis. lib. 2.] Lucas appellatos, unde apparet pro cornutis, sicut boves, eos esse habitos. Inveni quoque apud eundem Pierium, quod cornua animalium nulli maiora neque speciosiora, quam elephanto, attribuat. Probat autem ex Pausania, qui omnino elephantum cornutum facit, tum aliquorum animalium exemplo, quib. aut in supercilio, aut in narib. cornua nascantur: tum quan per aliquot annorum periodos corrupta decidant, et nova suppullulent, igneque molliantur, quod in dentib. haudquaquam fit; et quod in cranio oriantur. Sed haec naturalium rerum indagatoribus excutienda relinquamus, et audiamus [Note: In itinere Constantinopolit.] Augerium Pusbeckium Legatum CAesareae Maiestatis ad Turcicum Imperatorem. Is enim scribit vidisse se ibidem elephantum plane iuvenem, mire lepidum, ut qui saltaret et pila luderet. Hic credo, inquit, vix temperabis risu: Elephantem, inquies ludentem pila, et saltantem? Qui minus quam funambulum Terentii; itemque graecarum literarum peritum


page 133, image: s133

Plinii testimonio notos? Sed audi tamen, ne me quicquam fingere existimes aut perperam intelligas. Quum saltare iuberetur, movebat ita alternos pedes, toto corpore coruscans, ut non obscure tripudiare velle videretur: pila vero palmaria ita ludebat, ut pilam in se coniectam proboscide exciperet, longeque repercuteret, quod nos palma facimus, etc. Sane tria genera elephantorum apud auctores inveniuntur; Palustres, Montani, et Campestres. Palustres omnino leves dementesque esse compertum est: montanos pravos et insidiosos; cam pestres mansuefieri facilus et longe dociliores. Ex his indici omnium sunt ferocissimi, adeo ut difficulter cicurari posfint. His multo ignobiliores sunt Libyci, odorem enim et vocem non patiuntur, Indicosque utpote imbecillitatis suae conscii, teste Solino fugiunt, sicut eventus docuit in memorabili praelio inter duos Reges Prolomaeum et [Note: Lib 5. Cap. 11.] Antiochum, ad Raphiam, quod a Polybio describitur Et hoc proelium cruentum, a Daniele Propheta praedictum fuisse interpretes iudicant. Postremo praetereundem non est, Elephantum tam immane et nobile animal (quod non solum suo robore et mole corporis reliquis animantibus longe praestat, est enim, teste Plinio et Cicerone, maximum animal terrestrium, sed tantae sollertiae, acutissimi sensus, sagacitatis et docilitatis inter belluas est, ut proxime ad rationem humanam accedat) conspectis duobus minutissimis et vilissimis animalculis, mure videlicet, et formica, a)ntipaqei/a| quadam occulta, non solum omnem ferociam et vigorem amittere, sed metu et formidine, mirum in modum, trepidare et exhorrescere solere. Documentum sane insigne, quam cito sublimia et elata omnia concidant, et minima levissimaque interveniente occasione, in nihilum redigantur. Procreavit praeterea natura elephanto aolium hostem ferocem, potentem et internecivum, [Note: In elegio Tristani Acunii Lusitani.] Rhinocerotem. Quae bellua, ut a Iovio describitur, paulo humilior est elephanto, si altitudinem spectes: sed longitudine prope par, nostratis bubali formam referens. nam ungulas habet bisulcas, verum tergore buxei coloris, eoque ab impenetrabili duricie duplicato, tamquam perpe up thorace protegitur, armaturque pedali osseo cornu supra nares eminente, quo ferire sub utero, atque transfodere elephantem, peculiarem suum hostem, solet, si tamen iniectae ad collum et ocissime strangulantis proboscidis vim effugiat. Nam in congressu perpetuae simultati, aut parta victoria, aut certe decora morte satisfacit. haec mira a)ntipa/qeia istarum belluarum apparuit, quum Emanuel Rex Portugalliae Rhinocerotem Romam mittere constituisset qui tamen in naufragio, quum esset compeditus, et ad mira culum usque notando evadere conatus fuisset, in Ligusticis scopulis periit. Ferunt hunc Rhinocerotem (pergit ibidem Iovius) quum ab Oceano Ulixponensi in portu exponeretur, asspectu atque odere suo elephantum, qui tum erat in regia,


page 134, image: s134

usque adeo truculenter terruisse, ut elephas ipso naturae miraculo praecipuus honestis concepto incredibili pavore, septum caveae, ferreis ingentibus clathris permunitum, humerorum et capitis praecipiti impulsu, perruperit, et in longam se proripiens fugam terribilique barritu edito, stridens, et furens, cuncta obvia prostraverit. Sane et hac in re Elephanto natura prospexit. is enim quantumcumque insanus, et furens, et furens, ariete conspecto, mansuescere dicitur.

CAPUT XXVI. Aquam marinam potius excitare, quam exstinguere incendium; Et denavibus quaedam memorabilia.

QUUM Anno M. D. LXXIV. Ienae in prandio apud illustriss. Principem Saxoniae Fridericum Wilhelmum, tunc vix pubescentem, forte mentionem fecissem, de incendio quo nuper maior pars palatii Ducis Veneti conflagrasset, sua Celsitudo mox ex me quaesivit, quo pacto ignis tam late serpere potuisset, cum nagna vis aquae in promptu fuisset. Tota namque, aicbat, urbs Veneta in plaudibus Adriaticis sita est, ut ab aliis audivi, et picturae hoc exacte demonstrant. Ad hanc percunctationem quum respondissem, eompertum saepius esse, aquae marinae non tantam, ut dulcioribus aquis, vim, ad exstinguendum ignem inesse, idque propter salsedinem, quae igni quasi vires subministrat. Quare saepius et olim et nostro tempore accidisse, ut propemodum totae classes in medio salo conflagrarint. Quae res quum Celsitudini mira videretur, multas egregias rationes clariss. vir D. Iohannes Schroterus, ut est non solum in arte Medica, sed omnium rerum naturalium peritissimus, in medium protulit, et de proprietatibus maris erudite disseruit. Nostram praeetrea sententiam, additis eruditis rationibus confirmabat David Uttenhovius, vir nobilitate generis, et experientia rerum praestantiss. Praefectus aulae quos ambos honoris causa nomino. Ita ut gauderem me auctorem tam elegantis disputationis fuisse. Haec sane colloquia mihi deinceps occasionem praebuere, ut reversus domum accuratius de ea re cogitarem. Non solum autem in memoriam reuocavi, quae apud [Note: Leb. 7. c. 14.] Macrobium, marinam aquam pinguedinem habere, quae quum inspergatur flammae, eam non tam exstinguat, quam pariter accendat, nec non et apud


page 135, image: s135

[Note: Debello Posico lib. 2. Li. 9. decado.] Procopium, bitumini et sulpuri aquam maiorem vim ad ignem alendum addere solere; denique apud Sabellicum legeram. Scribit enim hic tempore Mocenici Ducis in urbe Venetaingentem cladem exincendio, ut saepe alias, acceptam. Siquidem ignem ex Ducario regeare ortum. Auream Divi Marci aedem, quae illi incubat, repente corripuisse; flammamque ibi tam attrociter esse debacchatam, ut liquefacto plumbo (qua materia, ut nuper quoque tota aedes operta fuit) nihil quibusdam locis praeter nudas testudines incendio superfuerit: Sed etiam opportune incidi in locum Dionis, quem ut refert, et ex [Note: In tractatu de renavali] graeco vertit Lazarus Baifius, asscribendum duxi. Dionis igitur verba quum pugnam navalem Antonii quae ad Actium cum Caesarianis facta est, describit, sunt haec: quum ita diutius pari Marte dimicarent; Caesar dubius quid sibi agendum foret, iussit e castris ignem comportari. Neque enim antea eo uti voluerat, sibi suisque praedam servare cupiens. Tunc qutem prospiciens aliter victoriam se consequi non posse, ad illud tamquam extremum auxilium descendit, Ibi vero genus aliud pugnae videre erat. Isti enim simul undecumque adnavigantes in adversarios tela ignita coniciebant, facies que ardentes emittebant, complures ollas etiam carbone piceque refertas eminus machinis iaculabantur. Illi autem, ut singula quaeque poterant detrudebant. At ubi ea tela in materiam et ligna inciderant, flammamque multam utpote in navi excitaverant, primum quidem ad ea exstinguenda aqua dulci, quam potus gratia comportarant, utebantur: nonnullaque ea ratione extinxerunt. Ubi vero illa consumpta est, hauriebant aquam marinam, et quam diu ea multa et abundanti usi sunt, ignem aquae vi cohibuerunt. Quum autem non possent ubique id praestare, neque enim multa, neque ea ipsa ingentia habebant [Note: Lib. 71.] instrumenta ad aquam hauriendam, vasaque adeo ipsa propter trepidationem semiplena hauriebant. Quare non solum nihil proficiebant, sed ignempraeterea irritabant. Aqua enim salsa maris, si sensim in flammam infundatur, vehementer ipsam excitat. Refert quoque Iovius in suis historiis, in conflictu quodam inter Gallos et Anglos, duas naves Brita~nicas, et Gallicam unam inusitatae magnitudinis, quam Cordigeram appellabant, quum harpagonib. connexae essent, et diu tormentis et facibus dimicassent, tandem uno tempore miserabili exitu conflagrasse, et supra duo milia hominum, aut discerpta tormentis, aut flammis circumventa, aut demum semiambusta sponte in Oceanum praecipitata, periisse, toride~que fere omnis generis aenea tormenta Oceano submersa esse. Huius Cordigerae et Anglicae navis una cum viris [Note: In appendieshistoriae Roberti Gaguini.] militaribus interitus, late et prolixe quoque describitur ab Huberto Velleio. Idem accidit nostro tempore (sicut ex viro fide digno, qui huic praelio interfuit, audivi) in bello illo diuturno inter cognatos Reges Danum et Suecum. Nam quum ab universa vere Danica classe, una Suecica immensae


page 136, image: s136

magnitudinis et viris militaribus tormentisque instructiss. navis, quam si recte memini Magelesam a gigante quodam appellarunt, indagine cincta esset, eaque diu fortiter sese defendisset, ne que expugnari aut submergi potuisset, tandem forte igni missili in pulverem incendiarum coniecto, misere una cum viris et toto apparato bellico et nautico, qui fuit immensus, ustulatam in mari periisse. Affirmabat autem ille oculatus testis, hanc navem militarem munitae arcis instar, tam excelsam, et trabib. intermixta lana aliisque rebus firmam instructamque fuise, ut ab omni vi et iniuria hostilium tormentorum tuta fuerit, eam que iudicio maritimarum rerum peritorum potuisse [Note: De reb. Ind. lib. 6.] sustinere et eludere quosuis hostiles impetus, donec vel in portum appulisset, vel sub sidia a suis habuisset, si non vi illa maiori, ut dictum est, devicta et submersa fuisset similem navem firmissimam describit Hieronym. Osorius quum proelium navale Lusitanorum cum Diensibus, qui Mamalucos in auxilium accersiverant, prolixe receset. Relinquebatur, inquit, una adhuc navis, quae adhuc expugnata non fuerat. Erat enim altissima et munitissima, et coriis crudis, ut si nostri in eam ingredi vellent, eorum vestigia labarent, obducta: et similiter si faces conicerent, incendium excitari non posset. Milites in ea dispositi erant permulti, et ad periculum propulsandum viribus et animis et armorum exercitatione paratissimi. Utrumque autem latus tanta erat crassitudine et firmitate praeditum, ut nullis globorum ictib. vulnerari posset. Tandem quum nostrae naves illam circumsisterent, et divatque vehementer oppugnatent, demersa est et propugnatores se in mare demiserunt. Nostri eos nantes celocibus insecuti in fluctibus occiderunt, ita ut pauci admodum evaderent. De simili nave, quae tanto robore erat et crassitudine [Note: Lib. 8.] ut omnes globos, non minus quam si esset a silice facta, repelleret ibidem Osorius scribit. In harum navium numerum recenseri potuisset immensae magnitudinis et roboris navigium, quod Galeonum vocant. Id non ita pridem Veneti, maximis sumptibus ad arcendas piratarum incursiones uti fama est, aedificarant. Quum autem sex passuum milia ab urbe in Anchoris staret, suborto primis tenebris ingenti violentoque turbine navalis magistri imperitia, qui illud, ut fertur, parum exacta ratione fabricarat, absorptum mari [Note: In historia Veneta, lib. 14.] mergitur, nullaque postea arte, vi et ingenio e profundo extrahi unquam potuit, incredibilisque tormentorum, bellicique apparatus iactura facta est, ut Iustinianus refert, ubi paulo post commemorat, quae ingeniosa et sumptuosa machina, ad extrahendum e profundo hoc navigium inventa sit, cuius verba, cum memorabilia sint et huic capiti convenire videantur, asscribere volui. Ingentem, inquit, post haec, admirandamque ingeniosissimus artifex Bartholomaeus Campi navalem machinam construxit, ut Galeonum e profundo pelagi extraheret, quan exacto anno nocturno turbo medio mari demerserat,


page 137, image: s137

molesque multis asseribus bipedalibus sesquipedalibusque compacta erat, cum frequentioribus tubis, ad evomendam maris aquam. Eiusque longitudo quinquaginta cubitis constabat, altitudo triginta, latitudo quindecim, et fibulis clavisque innumerabilibus, tigna crassissima, supra et infra duorum pedum intervallo mira firmitate revinciebantur. Ingens ad haec rudentum funiumque quadruplicibus maioribus spiris intextorum copia parata erat, ferreique unci ac hami, quibus subligacula innecterentur ad erigendum aliquo modo ex profundo abyssi Galeonum. Depressaque est machina altis fluctib. ad perpendiculum circa Galeoni latera. Sed incasssum omne studium impensum: Operis tamen eximia structura, immortalem claram que artificis cunctis saeculis memoriam reddet, cui non ingenii felicitas defuit, sed occulta quaedam [Note: De navig. cap. 4.] fati vis obstitit, quod minus res memorabilis ad exitum perduceretur. Haec Iustinianus. Postremo omittendum non est, quod Lilius Gyrald. ex Theophrasto recenset, visco videlicet illitam materiam non ardere, Nec non turtim ligneam ad Pyreaeum Atheniensium portum, quam Archelaus Mithridatis Praefectus multo alumine oblevisset, Sylla oppugnante minime arsisse. Vetus quoque opinio fuit, Laricem igni non cedere, et prope contra eum illaesam persistere. Quin et asseres obiciendos adversus ignis pericula antiquorum quidam iussere. Verum enimuero hoc tempore usu comprobatum est, uti quidem, ita tamen ut ab se discutere et repellere ignem velle videatur. Flammam enim non recipit, nec carbonem remittit, sed spatio longiore vix comburitur, quod minima sit ignis et aeris temperatura. Cognitum id summa Caesaris admiratione apud Larginum oppidum ex arboris copia nuncupatum, quando ignib. obvallata turris superfuit citra nocumentum.

CAPUT XXVII. Deimproviso periculo et morte quorundam Principum virorum.

APARENTE meo optimo et praestantiss. (quod enim alieno testimonium redderem, quodque illi ab iis qui sunt studiosi optimarum artium et partium, attribuitur, eo non fraudabo genitorem meum) puer saepius audire memini, Illustriss. principem Marchionem Albertum Brandenburgensem Casimiri filium, quum esset admodum adhuc iuvenis, e venatione redeuntem, cum suis familiarib. in cubiculo quodam calce tectoria nuper illito, cum contracta ex labore


page 138, image: s138

siti, largius poculis indulsissent, pernoctasse, mox illos omnes eo dem in loco cubantes tam perioculose laborare coepisse, ut suspicio a quibusdam suspica cibus et curiosis hominibus orta sit, eos in potu venenum hausisse, quum praesertim unus et alter ex iis eo morbo subito exstinctus esset. Ideoque D. Maggebuchum Medicum tum temporis celeberrimum Norimberga ad Principem accersitum fuisse, eumque ex diligenti percunctatiene statim vitium cubiculi, et causam morbi animadvertisse, adhibitisque remediis necessariis, atque inter illa inprimis sale absynthii chymico, iussisse principem in salubriora loca deferri. Tantam autem fuisse vim morbi in Principe aiebat, ut omnes ungues digitorum delapsi, et articuli manuum adeo emolliti fuerint, ut in utramque partem flexibiles apparuerint. Vixque cum labore magno et diligentia iuvenem Principem valetudinem pristinam recuperasse. Id periculum eo maius fuit, quod reperiamus aliquot magnos viros, hoc latens virus in calce tectoria recente, accedente praesertim intemperantia cibi et potus, accensisque prunis in clauso cubiculo, non animadvertisse, ideoque sibimetipsis causam mortis plerosque imprudenter, nonnullos tamen et [Note: Prope finem libri 26.] data opera, accersivisse. Testis nobis est Ammianus Marcellinus, recensens mortem Ioviniani Imperatoris qui Iuliano apostatae successerat, cuius haec sunt verba: Hinc quoque Iovinianum celeri gradu, praescriptus vitae finiendae dies exegit. Quum enim venisset Dadastanam (qui locus Bithyniam distinguit et Galatas) exanimatus inventus est nocte, super cuius obitu dubitationes emersere complures. Fertur enim recenti calce cubiucli illiti: ferre odorem noxium nequivisse, vel extuberato capite periisse, succensione prunarum immensa, aut certe ex colluvione ciborum avida cruditate distentus. Decessit autem anno tricesimo aetatis et tertio. Quumque huic et Aemiliano [Note: Imfragmentis historicis.] Scipioni vitae exitus similis evenisset, super neutrius morte quaestionem comperimus agitatam. Velleius Paterculus autem scribit, hunc Scipionem mane in lectulo mortuum esse repertum, ita ut quaedam elisarum faucium in [Note: De viris Illust. lib. 2. cap. 58.] cervice reperientur notae. Hoc confirmare videtur Plin. ubi dicit hunc Scipionem quum domi repente exanimis esset inventus, obvoluto capite elatum, ne livor in ore appareret. Sed ut redeamus, unde digressi sumus, idem accidit. Q. Cautulo quum saevitiam Marii et Cinnae spontanea morte praevenire vellet, ut idem Paterculus memoriae tradidit. Q. Catulus, inquit, et aliarum virtutum et belli Cimbrici gloria, quaeilli cum Mario communis fuerat, celeberrimus, quvim ad mortem conquireretur conclusit se loco nuper calce arenaque perpolito, illatoque igni, qui vim odoris excitaret, simul exitiali hausto spiritu simul incluso suo, mortem magis voto, quam arbitrio inimicorum obiit. Haec autem vis nocendi in calce recenti, incluso aere accedentibus etiam aliis adminiculis, de quib. dixi, reperitur: alioquin frequens


page 139, image: s139

calcis per se in medicina usus est, teste Plinio. Unde Galenus tradit, calcem saepius aqua lotam, valde siccare, absque ulla mordacitate. In quem usum hohodierno die ad ulcera, emplastra salutaria conficiuntur. No~ desunt etiam qui existimant, calcem apte temperatam, et illatam, aeris iniurias nihilominus quam gummi, cedrium, bitumen, mel, gypsum, aut ceram prohibere. Sed haec ad naturalium rerum peritos reicienda sunt.

CAPUT XXVIII. De morte Thomae Mori; et quare Anglia lupis careat; nec non de mure vel vallo Pictico mirabilia.

IN legatione sereniss. Reginae Angliae ad Caesarem Maiestate (in qua princeps fuit Philipp. Sydnaeus Viceregis Hiberniae filius, tam illustri patre et animi et corporis dotibus digniss. soboles) enituit inter alios nobiliss. viros, Georgius Morus, ex magni illius Thomae Mori gente prognatus, cuius collo quia et conversatio mihi tam iucunda fuit, ut eius memoria permansura animo meo sit peretuo. saepius autem considerans eius praeclaram indolem, et suavitatem morum, cum insigni modestia coniunctam, in mentem mihi venit, qualis et quantus vir Thomas Morus fuerit, qui exitum habuit, sicut magnorum virorum et patriae amantium plerumque esse solet, cum alienus esset ab omni assentatione, et que~admo dum fertur in novo matrimonio Regis sui a reliquis aulicis dissentiret ideoque ut fieri solet, invidia virtutem ferre non posset. Etenim, cum sit invidia integritatis assecla, experientia testatur, quod iis maxime invidere homines soleant, quos ad virtutem rectiore tramite prodeuntes intuentur. Quocirca apud Plutarchum Themistocles, quum adhuc adolescens esset, nihil a se fieri splendidum dicebat, cum neminem adhuc sibi invidum sensisset. Hoc etiam Plutarchus notavit in libro, quem de silentio Pythiae oraculi scripsit, ubi commemorat Cormthi in Oeco inter templi anathemata exstitisse palmam aeneam, cuius ad radices visebantur ranae et serpentes. Quibus significabatur, a vitilitigatoribus, obstreperis, ac maledicis invidorum linguis exitiali veneno armatis, impeti illorum vitas, qui non obliqua sed recta ratione ad dignitatis rerumque fastigia emergunt. De qua re exstat pulcherrimum emblema XVI. doctiss. viri Hadriani Iunii Medici, cum erudita interpretatione in suo elegantiss. libello Emblem. nec non et Iohannis Boissardi Emblema. XIX. Sed ut ad Thomam Morum revertamur, de eius morte habemus


page 140, image: s140

narrarionem luculentam Nicolai Schombergii Cardinalis Capuani, in libro Italico, cuius auctor est Zilletus, eique titulum fecit Letere de Principe, etc. Eius autem epitaphium tale a Ioanne secundo Hagiensi conscriptum exstat:

Quis iacet hic? truncus, cuius caput ense recisum est.
Quaenatat in tetro sanguine? canicies.
Hic est ille Thomas Morus: sic fata rependit
Tristia multa bonis, et bona multa malis.
Quae circumsistunt divae lugubre cadaver?
Diva tenax veri, sancta fides, Nemesis,
Quarum prima fuit causa et fuit altera mortis,
Ultrix iniustaetertia caedis erit.

Sed de causis, cur Thomas Morus capite plexus sit, inter quas a nonnullis recensetur, quod legibus publicisque Regni decretis in abrogando Pontificis [Note: En Britanxia.] dominatu suffragari detrectarit, aliorum prudentiorum iudicium esto, et redeamus ad Sydnaeum, Equitem nobiliss. et praestantissimum, ex illustri Comitum warvicensium familia oriundum, qui erat caput, ut dixi legationis Regiae, et recte a Gulielmo Camdeno, magna spes hominum expressissimum virtutis exemplum, et literati Orbis amor, appellatur, atque merito eius obitus intempestivus, cum praeconio virtutum, quibus praeditus fuerat, deploratur. Vulneratus enim fuit fortiter pugnans cum hoste ad Zurphenum Geldriae, ex quo vulnere initio non letali, accedentib. aliis quoque, de quibus scribendum non est paulo post decessit Anno 1586. Is inquam pro sua eximia humanitate, multa notatu digna nobis referebat, cumque inter alia mentio facta esset, an ita sese res haberet, quemadmodum et veteres memoriae tradiderunt, et vulgo creditur, quod Anglia nullos lupos, vel sponte productos, vel aliun de importatos, ferret, idque contingeret occulta quadam vi, et antipathia naturali, sicut multae regiones non patiuntur mures, serpentes et alia venenata animalia veram causam diserte exposuit, quam sane, cum ea alibi, ut puto tradita non reperiatur, hic commemorandum duxi. Fabula, inquit, est, quod regnum nostrum proprietate quadam insita et incognita, lupos non ferat, nam passim in vivariis apud magnates inclusi conspiciuntur et veluti bestia rara ex vicina Hibernia aliisve locis importantur, et ostentantur, sed interdictum est severe, ne vagari extra claustra permittantur. Quod autem diu ante, et hodierno tempore, Anglia, lupis caruerit, procuratum est industria et arte superiorum Regum nostrorum. Constat enim hoc saevum et vorax animal, olim non minus frequens apud nos fuisse, quam in Germania et aliis regionibus vicinis, multumque damni dedisse ovibus, quib. abundat Anglia, et ex illarum gregib fere innumeris, quota~nis maximos reditus habet. Nam praestantia Anglici pa~ni, qui ex lana earum


page 141, image: s141

conficitur, apud omnes gentes non obscura est. Etsi autem Anglia celebratur; propter canes et molossos generosos et feroces quorum singuli armati millis suis ut moris est, etiam plures lupos no formidant, sed strenue cum illis pugnant et si non lacerant, attamen abigunt: tamen caverinon potuit, quin inlidiosum illud animal, multum damni gregibus ovium, tam in pascuis, quam in caulis, noctu atque interdiu, nonnumquam inferret. Decretum igitur superioribus feculis regium factum est, utii qui aliquod delictum non dolosum commisissent, et tale esset, ut mortis poena aliqua ex parte mitigari iure polset, hoc modo plecterentur, ut tam diu extorres et infames essent, donec aliquot capita vel linguas luporum a se interfectorum, quorum numerus pro modo delicti, ex arbitrio iudicis, maior vel minor imponebatur afferrent, et hoc pacto veluti noxansolverent, et sese expiarent. Hoc tam diu aliquot saeculis duravit, ut crescente improbitate hominum, et multitudine delinquentium, sontes continue tam exquisite lupos et catulos rimati fuerint, ut quum lupicidarum plures essent q. ferarum, quae indagabantur, ii universi ex latebris et antris remotissimis extracti et interfecti sint. Unde accidit, ut tande omne lupinum genus, penitus et radicitus interficeretur et deleretur. Cumque Anglia Oceano circum circa, excepto eo angulo, quo cohaeret Scotiae, ambiatur; ac cautum severe esset, ne lupi deinceps importarentur, qui rursus seminaria pestis eradicatae producere possentinullum postea periculum amplius fuit, ne sponte denuo pullularent lupi atque hoc pacto ex Anglia universa, haec noxia bestia una cum catulis pulsa et prorsus eradicata est, hacque peste ovicule liberatae sunt, ita ut nunc greges outum, plerumque absque custode, in collibus et pascuis, noctu et interdiu, hinc inde, sine metu oberrare conspicias. Ob eam causam ista poena luporum eradicandorum ergo inventa, quum nulli amplius vel in remotis montib. silvis et antris reperirentur, ne cessario sublata fuit, Etenim posteriorib. temporibus accidit, ut asscripti illi ad perniciem luporum, per decennium, et diutius, omnes silvas et lustra ferarum, maximo labore, nequiquam perscrutantes, exilium perpetuum, gravius morte, perferre cogerentur. Ceterum ad Scotiam quod attinet negari non potest, eam lupis neuti quam carere, sed cum angusto spatio terrae Angliae cohaereat, ab utroque latere aestuariis maris insinuantibus, et fluminib. rapidissimis in Oceanum sese effundentib. idque terrae spatium exiguum, quod restat, et limes utriusque regni est munitionib. et frequentia hominum, at que multitudine canum fero cissimorum occupetur: illic transitus luporum ex Scota ad nos nullus est, et hac in parte etiam metu huius exactae bestiae caremus. Hanc aiebat veriorem causam esse, quod Anglia lupis careat, quam quod terra ipsa et regio eos natura non patiatur. Magno cum applausu et ista et alia memorabilia inprimis de


page 142, image: s142

Hibernia, in quo regno pater ipsius Viceregis locum tunc obtinebat, et de antro illo olim religioso Patricii, sed nunc, superstitione detecta, plane neglecto, in convivio audita sunt, et nemo erat, qui hac de re amplius ambigeret, applaudente praesertim Huberto Langueto, viro iudicio perspicacissimo, et rerum experientia praestantissimo. Coepi autem paulo post accuratius cogitare, et inspicere tabulas topographicas Angliae et Scotiae, adiun ctis historicis inter quos Gulielmus Camdenus, et Buchananus prae reliquis celebres [Note: Derebus Soeicu. Lib.] lebres sunt et reperi omnia convenire huic narrationi. Inprimis autem Scotiam lupos infestare apparet ex eo que Buchananus scribit. Ferchardum LIIII. Regem Scotorum intervenandum a lupo vulneratum, accedente febre, paulo post diem suum obiisse. Quod aunt Oceanus ab utraque parte Angliae in mediterranea loca angustiora sese, ubi Scotiam spectat, insinuet patet ex eo, que Severus Imper. ad tuendam Britanniam contra hostiles in cursiones, in co~rinenti magnam fossam, firmissimumque vallum, cre bris desuper turrib. communitum per XXII. milia pasluum (sic enim et non CXXXII. scribendum Buchananus lib. 4. putat) a mari ad mare duxit. Eodem modo et Adrianus Imp. vallo et fossa, inter Tinae et Esce fluminum aestuaria, per octoginta milia passuum ductis hostes a provincialibus exclusit, sicur idem Buchananus ex Beda et Spartiano, aliisque historicis, prolixe de rebus Scoticis demonstrat. Ceterum ea quae sermonibus nobilissimi Sydnaei, de lupis deletis recensuimus, [Note: In Brita~nia.] confirmare videtur idem Camdenus, quum Ordovices sive Montgomericos pagos describit, licet alium modum indicet. Numerosi, inquit, ovium greges in his montib. etrant, nec ullum est a lupis periculum qui tunc per universam Angliam deleti sunt, quum Edgarius Visisaxo Luduallo harum regionum Principi, tricenos lupos in singulos annos, vectigalis nomine imperaret. Idem auctor quoque insulam Hiberniam, quae Angliae propemodum contigua est, ita ut sereno caelo utraque insula conspici simul possit, sicut Beda scribit, licet serpentibus et venenatis animalib. careat: tamen lupis refertam esse scribit, ita ut Hiberni illi silvestres, lupos in magno honore habeant, et in patrimos adsciscant, quos Charichrist appellant, pro eis orantes et bene precantes, et sic se ab illis laedi non verentur. Non secus ac veteres idololatrae Veiovis idolum, non ut iuvaret, sed ne illis [Note: Lib. 9. de histo animal. cap. 36.] noceret, sacrifi ciis suis coluerunt. Quare non est mirum, quod Aristoteles scribit, apud Maeotidem paludem lupos esse piscatoribus familiares qui nisi partem suam a piscatoribus acceperint, retia lacerent, que terra expansa resiccantur. Murus quoque vel vallum Picticum admirandum, olim contra incursiones Barbarorum, ad muniendam Angliam in provin ciam redactam, a Romanis mira prudentia constructum, ab eodem Camdeno non minus erudite, quam eleganter et prolixe, describitur. Eius quoque


page 143, image: s143

mentionem facit Beda Anglosaxo, et locum ubi adhuc eius rudera apparent, designat. Addit quoque quando, et quomodo hic murus a Scotis et Pictis dirutus sit. Ubi inter alia recenset, muri huius vestigia er rudera multis in locis extra, eumque castella habuisse crebriora, millenis passibus disparata, quorum radices quadrata forma alibi visantur, et his turres interpositas, in quibus dispositus miles barbaris immineret, et stationes Areani haberent. Genus id hominum erat, pergit ille, a veteribus institutum, quorum, ut inquit Marcellinus, officium erat, ut ultro citroque per longa spatia discurrentes, vicinarum gentium strepitus nostris ducibus in timarent. Tubulum item aereum, eo artificio muro insertum inter singula castella et turres intercurrisse ferunt accolae. ut si quis vocem in eum quacun que turri immisisset, statim sonus in proximam, in de ad tertiam, et omnes deinceps non interruptus perferretur ad significandum ubi locihostium in sultus timeretur. Cuiusinodi mitaculum de Bizantii turribus e Dione refert Xiphilinus. [Note: In historia Severi.] Et paulo post: Vulgi de hoc muro fabellas sciens praetermitto, hoc unum tamen, quod a fide dignis accepi, lectori subducere nolo. Durat tradita persuasio, in magna parte populi cir cumuicini, limitaneos milites plantas vulneribus salutarques olim in suum usum hic passim plantasse. Unde Empirici Scothorum chirurgi quotan nis ineunte aestate huc ad plantas colligendas confluunt, quarum utilitatem longo temporis usi edocti, mirifice laudant et saluberrimas esse affirmant. Hactenus Camdenus. Ceterum ad tubulos aereos quod attinet, habemus, ni fallor, hodierno die specimen huius artificii Mantuae, in palatio Ducis, ante portam Sebastiani, in cubiculo quodam concamerato, ubi per eiusmodi, ut fertur, tubos, sub pictura, proelium Gigantum deos oppugnantium referente latentes, ex dissiris angulis transversim colloqui aliquis cum alio potest, quod proxime astans non percipit, cum tamen, qui ex altera parte cubiculi stat, admotis auribus ad parietem (quod ipsemet cum meis sodalibus expertus sum) perspicue intelligat, ita ut ea quae modo de Romanorum industria relata sunt, neutiquam pro fabulosis haberi possint, sicut non desunt, qui potius tamquam nugas explodunt, quam fidem adhiant.


page 144, image: s144

CAPUT XXIX. In magnis et subitis maeroribus, lacrimis interdum locum non esse.

[Note: Lib. 12. c. 2. aut. Iudaei.] FLAVIUS Iosephus memoriae tradi dit, Ptolomaeum Philadelphum Regem Aegypti, quum illi libri sacri literis aureis descripti porrigerentur, pregaudio lacrimas uberrimas profudisse. Etsi aute hoc illi sicut aliis accidit, qui interdum prae ingenti laetitia, quam eximproviso percipiunt, lacrimas continere nequeunt, Eodem modo lacrimandi frequentior causa est quum homines maerore et aegritudine afficiuntur: Velut Quintilianus dicit, Lacrimas natura mentis indices dedit quae reumpunt dolore, aut laetitia manant. Sicut in utroque genere in libro Esdrae testimonium exstat, siquidem ibi legimus, templo exstructo populum flevisse, at non omnes eadem causla. Pars eorum dolebat, recentem fabricam dignitate atque ornamentis a priori multum distare: at e diverso laetabantur alii, domum DEI, quae tam diu prostrata iacuerat denuo excitatam. Et habemus praeterea memorabile exemplum [Note: Arrianus de reb. indicis.] in Alexandro Magno, quum Nearchus classis suae praefectus, ex longinqua et antea incognita navigatione, de improviso salvus advenisset, et Rex lacrimas profunderet, quum non tam ob prosperum reditum amici letaretur: quam classem et tot milites veteranos amissos esse metueret. Etsi in quam non raro ob moer orem et laetitiam lacrimae promiscue profunduntur, tn~ in magnis et insolitis perturbationib. animi, plerumque accidere solet, ut lacrimae stupore quodam retentae, non emittantur, cum tn~ m mediocribus miseriis eae vix comprimi queant. Quod Phaedrae apud Senecam accidit, ubi ita conquritur: Curae leves loquuntur, ingentes stupent. Accidit hoc quoque Arminii uxori captivae de qua ita Tacitus, Ea neque voce supplex, neque victa in lacrimas, compressis intra sinum manib. gravidum uterum, intuebatur. Quemadmodum. n. in profundioribus vulnerib. corporibus, acutis armis factis, ante quam sanguis fluerein cipiat, prius veluti candida fissura lineave apparet: non setius animus subito dolore sicut sagitta percussus, lacrimas sistit, neque eas erumpere permittit, nisi cor paulatim dolorem velut conco xerit. Nam sunt lacrimae in star sanguinis animi perturbati et afflicti: siquidem animus tristitia et dolore obrutus ad ipsam cerebri pelliculam fertur, ubi humorem, quem illic offendit interdum comprimit, interdum erumpere cogit. Unde quidam putant humorem hunclacrymam a Latinis dici, quasi lacerrimam, quoniam ex animi laceratione cientur lacrimae.


page 145, image: s145

[Note: Cap. 32. Probat.] Et affert Alexander Aphrodis. causam, tum maestis tum laetis congruentem, cur nempe utrique lacrimas profundant. In maestis, inquit, hoc fit ob angustum visus meatum, qui oculorum humorem comprimit in iis qui laetitia gestiunt idem humor propter meatuum raritatem effunditur. Seneca autem putat ictu doloris totum ferme corpus concuti, et una oculos, a quibus adiacens [Note: Epist. 100. ad Lunlium.] humor exprimatur. Alii, inter quos est Plutarchus, speciem quandam sudoris fletum esse putant. Quomodocumque autem sese res habeat, experientia testatur; vellaetas vel adversas res, plerumque lacrimas hominib. exprimere. Sunt praeterea quidam alii affectus, ex dolore ac laetitia mixti, qui nobis eas ex cutiunt quem admodum est ira vehemens quae secum ex contemptu dolorem coniunctum habet, et una nonnihil laetitiae seu voluptatis, dum ultionem tamquam praesentem meditatur. Misericordia etiam lacrimas exprimit, quando malis alienis perturbamur ac dolemus, et afflictis prodesse cupimus. Nec non et desiderium vehemens lacrimas elicit. Hinc fit, ut cum sanctis viris horrenda spectacula peccarorum saepissime occurrant, facilius in lacrimas, quam risum solvantur. Id quoque CHRISTO Servatori nostro accidit, quem saepius flevisse, risisse autem numquam legimus. Licet ipsius affectus cum nostris comparari neuti quam possint. Fuerunt enim motus perfecti, et non egrediebantur praescriptum verbi DEI, rationemque poenae non culpae habebant. Affectus nostri autem sunt impuri: et secundum D. Augustinum, affectus CHRISTI derivabantur ex potestate; nostri oriuntur ex infirmitate. CHRISTUS potuit suos adhibere quando et quandiu vellet; nostri nobis nolentibus insurgunt, neclicet cos frenare, ideo turbidi sunt: CHRISTI vero limpidi. Sed ne longius extra propositum excurram. Feminis sane, quarum natura mollior est, lacrimae magis familiares esse solent. Et secundum Pythagoram duo lacrimarum genera sunt in oculis mulierum: [Note: L. I. §. hoc autem, circa medium. ff. De Senatuscensul. Syllan.] veri do loris unum: insidiarum vero aliud, quibus addere tertium libet. Sunt enim lacrimae interdum apud illas loco precum, vel ut Ulpianus Iurisconsultus sentit, ploratus est illis instar armorum. Sane natura nostra in utroque sexu ita comparata est ut lacrimae quasi animo afflicto recreationem, et sublevationem afferre putentur, sicut Naso non uno in loco, haud inutiles lacrimas esse testatur, sed in eo potiss. ubi canit:

-- est quaedam flere voluptas,
Expletur lacrimis egeriturque dolor.

Immo licet Menander lacrimas nihil quedesse arbitretur, tamen tandem faretur, maerorem eas ferre, sicut arbores suos fructus, sunt autem hi eius versiculi:

ti/ ou)=n ple/on poiou=men; ou)qe/n. h( lu/ph d) e)/xei
w(/sper ta\ de/ndra karpo\n ta\ da/krua.

Hos versus eruditus, et magno ingenio vir Henricus Stephanus ita vertit:


page 146, image: s146

Quidergo prodest flere? Nil, sed lacrimas
Fert maeror, arbores suum ut fructum ferunt.

Ut autem ad propositum no strum revertamur, quod dolor acrior sit, animumque magis sau ciet, quando lacrimae in duriss. rebus comprimuntur, habemus [Note: In Talia.] hac de re exemplum memorabile in Psammenito Rege Aegyptiorum, sicut Herodotus tradit (licet Amasi hoc contigerit, qui fuit pater Psammeniti, sicut explicatores, et recte quidem, notant) quum a Cambyse Cyri filio regno pulsus, in vin culis detineretur, eiusque filia ancillari veste induta, cum aliquot nobilium virginibus mitteretur ad hauriendam aquam, ut hoc spectaculo parentum captivorum animos discruciarent: c aeteris conspectis filiabus, magno cum fletu id indigne ferentibus, solus Psammenitus demisit oculos mox Cambyses iussit duci filium ipsius, cum aliis plurimis eiusdem aetatis, vinctis cervi cib. et ore frenato. Ne hoc quidem spectaculo, solus Psammenitus, ad lacrimas commotus est. Idem quum vidisset familiarem quendam exutum opibus mendicantem obambulare, hoc spectaculo adeo commotus est, ut ingenti fletu hominem amicum compellans, caput suum barbarico more caederet. Ea re cognita quum Cambyses pernun cium causam sciscitaretur, cur in liberorum calamitate tacitus, unius seniculi calamitatem tam impotenter ferret? respondit: Fili Cyri, domestica mala graviora sunt, quam ut lacrimas recipiant: at amicus deplorandus erat, qui e multis opibus ad summam inopiam redactus est, idque in extremo senectutis [Note: Lib. 2. Rhetor. cap. 8.] limine. Haec historia ab Aristotele allegatur, ubi novem genera eorum quos miserantur, enumerat. In quib. sunt familiares, si non arcto admodum necessitudinis vinculo coniuncti sunt. Mendicantem enim amicum videre miserabile erat: filium vero ad supplicium duci, atrox, habens vim pellendae [Note: Inparaphrasi Plin. lib. 10. cap. 35.] misericordiae sicut ibi Antonius Riccobonus erudite notat. Hoc etiam pictura sua admonere voluit Timanthes, quum immolationem Iphigeniae artificiosis. depinxisset. Tristem enim fecerat Calchantem, tristiorem Ulyssem, tristissimum autem Menelaum, consumptis vero affectibus, quos penicillo exprimere non poterat, Agamemnonis caput obvelavit, ut omnes quem possent maximum maerorem in virginis patre cogitarent. Eodem modo videmus, quod lacrimae difficilius contineri possint in rebus inopinatis, quam in iis de quib. animum nostrum praeme ditatione quadam obfirmavimus. De [Note: Plut arch. in vita C. Gracchi. De tranquillitate et seturitate animi.] hac re habemus exemplum in Cornelia matre Gracchorum, quae maximam fui admirationem movebat, quod absque lacrimis et luctu filiorum suorum actiones casusque veluti priscorum hominum referebat. Deutroque Homerus luculento exemplo docuisse videtur, sicut idem Plutarchus notavit. Ulysses enim peregre reversus, repentinae morti canis sui illacrymavit, uxori suae flenti assidens, non illa crymavit. Siquidem iam in de adventans


page 147, image: s147

praesumpta lacrimantis uxoris imagine, erupturum haud dubie in re praesenti affectum otiose mancipaverat sibi obfirmatoque prius animo in potestatem redegerat: canis vero nec opinato interitu perturbatus est, quum spatium in re improvisa non haberet affectus vim inhibendi. Verum enimuero si penitus seriem totius vitae humanae, et continuum cursum, ab incunabulis videlicet usque ad decrepitam aetatem, considerare volumus, tunc ea pleniss. lacrimarum, tam externarum quam internarum, reperietur, adeo ut ortus et cum intermedio tempore, exitus noster iis uberrime scateat. Idque hisce versiculis exponitur:

dakruxe/wn meno/mhn, kai\ dakru/sas2 a)poqnh/s1h
da/krusi d) e)n polloi=s2 to\n bi/on eu(=ron o(\lon,
w)= ge/nos a)nqrw/ pwn peluda/kruton, a)sqene\s2, oi)ktro\n,
suro/menon kata\ gh=s2, kai\ dialuo/menon.
Lacrimans sum natus, sed et lacrimans morior,
In lacrimis univer sam comperi vitam.
O genus bominum lacrimosum, debile, miserabile,
Tractum in terrae solutumque!

Ut autem veteres sapientes idipsum indicare voluerunt, ubi fingunt Proimetheum, lutum ex quo hominem finxit, non macerasse aqua, sed lacrimis: ita hoc nuper melius et verius, doctus et pius quidam vir eleganti tetrasticho expressit:

Nascimar in lacrimis lacrimis quoque vita madescit,
Et vitam rursus linquimus in lacrimis.
O multas hominum lacrimas: ab sterget at omnes
Omnibus electis ipse DEUS lacrimas.

CAPUT XXX. Magnos viros divinitus ab insidiis et periculis, saepenumero conservari.

ROMAE in summitate Panthei, quod M. Vipsanius Agrippa (oriundus enim fuit egente Vipsania, licet propter eius igno bilitatem, et obseuritatem, in publicis Agrippae monumentis, nusquam eius nomen, sed semper cognomen solum notatum sit) aedificari maximis impensis curavit, opus sane mirandum, et ex vetustis structuris, quae hodie conspiciuntur, ut opinor, omnium integerrimum, monstratur locus, ex quo Italus quidam


page 148, image: s148

Carolum V. Imp. quum hoc aedificium perlustraret, per impluvium, vel, si mavis appellare, fenestram, q~ unica, sed magnae capacitatis, in fastigio huius aedificii conspicitur, pncipitem dare, nescio an ambitione quadam, vel cupiditare vindictae, odio, aliave de causa, constituisse dicitur. Verum deterritum maiestate et autotitate Caesarea ab hoc suo scelerato proposito destitisse. Hocque suum sceleratum intentum illum deinceps antequam ex hac vita decederet, parocho suo fassum fuisse. Equidem que de hac re affirmem, vel negem, non habeo sed tantum audita refero. Verum mihi persuasum est, que~vis tale scelus quidam agitaverit animo suo, eum hoc modo quo voluisset, minime queficere potuisse. Ubi n. est metus vel suspicio in sidiarum, nemini tunc nisi familiarib. permittitur propius accedere ad tantum Imp. praesertim in tam periculo so loco constitutum. Eodem modo legimus in historiis, Gabrinum Fundulum Cremonensium Dominum, ante obitum confessum fuisse, Cremonae de altiss. turri, quam propter altitudinem et pulchritudinem spectandi causa ascenderant Sigismundus Imp. et Iohannes Pontifex XXIII. utrumque constitisse pncipitare; conscientiae tamen terrore a facinore ranto ab stinuisse. Quo modocu~que autem res sese habeat, testem habemus Suetonium, Augustum Imp. olim simile periculum subiisse. Scribit n. eum vultu vel in sermone, vel tacitum, adeo tranquillo serenoque fuise, ut quidam e primorib. Galliarum confessus sit inter suos, eo se in hibitum ac remollitum, quo minus eum ut destinarat, in transitu Alpium, per simulationem colloquii, propius admissus in praecipitium propelleret. Has vel similes insidias suoiisse Octavium Augustum, [Note: Lib. 9. 6. 11.] testatur etiam Valer. Max. ubi exclamatione vehementi utitur contra eum, qui Augustum interfi cere voluerat. In simili periculo quoque fuit Tiberius successor Augusti, teste eodem Suetonio, parum enim abfuit, quin a Rutheno, vel ut alii legunt Bructero inter queximos versante occideretur. Equidem illis assentior, qui Rutero legunt. Ruteros enim Germani partrio nomine omnes equo merentes vocant. Hinc factum ut Romani tan quam proprium viri nomen expresserint, sicut Levino Torrentio quoque placet. Sic Alexander ille Magnus ex insidiis propemodum interfectus fuit, ad urbem Thaurim a milite quodam, qui ei ad pedes acciderat. Sic in illa celebri expeditione Hierosolymitana in Orientem, Gallorum et Anglorum Principes, insidiis hostilib. partim succubuerunt, partim vix servati sunt. Etenim fuit tunc temporis in Oriente quoddam genus hominum Assassinorum sive Beduinorum nomine, in densis montib. habitantium, et Domino cuidam parentium, cuius nullum aliud nomen cognoscebatur, quam quod Senem, sive Magnum montis appellabant. Is per speciem cuiusdam paradysi voluptatis, quem eorum animis impresserat tantum ab eis consecutus erat, ut sollenni voto sponderent, sese in Principes omnes saevituros esse; qui ipsorum sectae adversarentur. Et sane


page 149, image: s149

compertum est, Principes Christianos in tota illa expeditione, a nullis aequo atque ab illa hominum faece fuisse infestatos. Eorum insidiis etComes Tripolitanus occisus est, et aliquando post Eduardus filius Regis Angliae ab iisdem oppressus, in suo ipsius cubiculo vulneratus est. Philip. Galliae Regis filius praemonitus de insidiis, in se illis locis compostitis, coactus est ex illis finibus excedere. Et Ludovicus quem sanctum appellant, pater ipsius, ipse perditorum illorum conatus difficulter evasit. Atque inde ASSASSINI in Gallica et Italica lingui vocantur, qui caedem aliquam, aut alioquin atrox facinus vel mercede conducti, vel spe praemii de dita opera perpetrant. Fridericus quoque Caesar huius nominis primus, qui a colore pilorum Barbarossa vocatur, maius periculum, [Note: Histo. Saxonica lib. 7. cap. 38] ut refert Albertus Cranzius, vix evasit. Quum enim castra sua haberet ad flunium quendam, cuius citeriorem ripam hostes teneret, et forte solus cum famulo cogitabundus obambularet; quidam ex insidiis subito in eum irruit, conatusque est pertrahere secum Caesarem in profluentem, hocque perfecisset nisi gladio ministri abacto latrone, Caesar se explicuisset, illo per amnem ad suos natan do revertente. Huic Caesari Abbas Ursbergensis hoc encomium tribuit. Quod esset princeps armis strenuus, acer animo: exercitatus in bellis: in consiliis providus: in negotiis peragendis virilis: affabilis, mansuetus, superbis resistens, memoria excellentissimus. Magnum quoque periculum evasit Henricus III. Imp. quum profecturus in Hungariansecundo Danubio deveheretur, et a Richilta vidua Adalberdi Ebersbergiimagnifice hospitio et convivio exciperetur. Dum enim Caesarem ea supplex orat, ut Bosenburgum et praedia nonnulla, quae maritus ipsius possederat, Welphoni nepoti suo ex fratre tradat, Caelar extensa dextra postulatis annuisset, repente contignatio collabitur. Henricus in alveum solii balnearii illaesus cecidit. Verum Bruno Episcopus Wirceburgensis, cognatus Caelaris, qui postea in numerum Divorum relarus est, Alemanus praeses Ebersbergensis, et Richilta margini tabellisque lignei labri graviter allisi paucis post diebus [Note: Annal. Beior lib. 5.] hoc casu exstinguuntur, teste Auentino, qui etiam recenset, quale spectrum sub imagine atri Aethiopis, paulo ante in saxo eminentiori apparuerit, et quomodo Brunonem cum Caesare navigantem compellaverit. Non minus periculum evasit Henricus IV. Imp. prope Nemetum Augustam, ut ibidem Auentin. refert, quum arte Annonis Archiepiscopi Coloniensis in navim ornatiss. ad abduceandum eum ille ctus esset atque ad necem se duci ratus e navigio in Rhenum se proiecisset, ibi enim periisset, ni Ecberti patruelis sui industria, quum iam in oculis omnium submergeretur, servatus fuisset mira quoque protectione diuma ille ipse in sidia et praesentiss. periculum [Note: Cap. 98.] Romaein templo S. Mariae Auentinae evasit, quam historiam infra ex Bennone Cardinale recensebimus.


page 150, image: s150

CAPUT XXXI. M. Tullium Ciceronem, non solum eloquentem, sed etiam (nontamen absque nota et iactura existimationis) locupletem fuisse. Et de aestimatione capitis eiusque monumento.

MAGNA cum voluptate vidimus, in agro Romano monasterium ab Italis Lagrotta ferrata dictum, quod hodie tantum Graecis monachis, admodum latinae inguae, et antiquitatis Romanae ut ex eorum sermonibus intelligere potuimus, imperitis destinatum est. Non enim ambigitur, hunc esse eum ipsum locum in quo olim stetit Tusculanum Ciceronis (quem nonnulli natum putant Arpini, anno mundi 3855. matre Heluia, patre equestris ordinis, ex regio Volscorum genere) quod infinito sumptu ab eo aedifiicatum fuisse, Salustius ipsi obieit. Et sane subterranea loca, ruinae et ambitus, nec non et situs amoeniss. indicia sunt magnificentiae, quae passim praedicatur. Ipse autem Cicero apud Atticum conqueritur. Tusculani sui aedificium tantum quingentis sestertiis aestimatum esse, quae secundum doctiss. Budaeum, duodecim milia et quingentos aureos faciunt. Constat quoque eum non minoris, quam quinquaginta milib. aureorum domum Pub. Crassi emisse et hac sua emptione non exiguam notam vanitatis subiisse, de qua re Gellium audiamus. Cicero inquit, quum emere vellet in palatio mutuo sestertium vicies tacite accepit. Ea res tam e, priusquam emeret, quedita in vulgus exivit, obiectumque ei est, que pecuniam domus emendae causa a reo accepisset. Tum Cicero inopinata opprobatione permotus, accepisse se, ac domum quoque se empturum negavit. Atque adeo ait, verum sit accepisse me pecuniam, si domum emero. Sed quum postea emisset, et hoc mendacium in Senatu ei ab inimicis obiceretur, risit satis, atque inter ridendum, Ignoratis, inquit, prudentis et cauti patrisfamilias esse, que emere velit empturum se negare, propter competitores emptionis. Hactenus Gellius, [Note: Lib. 9. Romae triumphantis.] Blondus autem tradit, se observasse in epistolis Giceronis, Ciceronem villas duodeviginti numero habuisse, in queis praecipuas Tusculanam, Fcrmianam, Arpinatem, Ancanam et Pompeianam. Has tamen eum uno tempore [Note: In 2. Antoniana.] possedisse Budaeus negat, nec affirmat ipse Blondus. Sane ipse Cicero fatetur se sestertium ducenties hereditatib. referre. Constat igitur Ciceroni, licet ei


page 151, image: s151

patrimonii tenuitas a Salustio obiciatur, non tantum ex litibus, sed etiam ex haere ditatibus, aliisque rebus multis accrevisse, et ei fructuosam, atque etiam auriferam eloquentiam fuisse. Id quod etiam ex hoc, ut de aliis accessionibus taceamus, constat, que de insigni munificentia Pomponii Attici erga Ciceronem traditum est. Is enim quum Ciceroni in omnibus eius peri culis singularem fidem praestitisset, illi fugienti ex patria, sestertia ducenta et quinquaginta donavit, quae doctiss. Budaeus sex milib. et ducentis quinquaginta aureis nostris aestimat. Quanta aurem fuit Attici observantia et sides erga Ciceronem, qui ut Velleius Paterculus de eo scribit, omnia incrementa sibi debuit, vir novitatis nobilissimae, et ut vita clarus, ita ingenio maximus: tantam immo multo maiorem inimicitiam et implacabile odium Antonii in eum fuisse ex hoc constat, quod caput ipsius occisi decuplo pluris aestimatum [Note: Lib. 4. civil. belli.] fuerit, quam aliorum scriptorum. Auctorem n. habemus Appianum, ducenta et quinquaginta milia drachmarum Popilio Lenae pro capite Ciceronis Antonium dedisse, vel ut Budaeus censet decies H -- S, id est, quinque et viginti milib. aureorum nostrorum, caput eloquentiae ab inimico aestimatum [Note: In fragmentis historiae Romanae.] esse. Quare iusta motus indignatione Velleius Paterculus, mortem tanti viri deplorans, contra Antonium ita exclamat: Nihil egisti M. Antoni (cogit enim excedere propositi formam operis erumpens animo ac pectore indignatio) nihil inquam egisti, mercedem caelestissimi oris et clarissimi capitis ab scissi numerando, auctoramentoque funebri ad conservatoris quondam Rei pub. tantique Cos. irritando necem. Rapuisti tu M. Ciceroni lucem sollicitam, et aetatem senilen, et vitam miseriorem te Principe, quam sub te Triumviro mortem. Famam vero gloriamque factorum atque dictorum adeo non abstulisti, ut auxeris. Vivit, vivetque per omnem saeculorum memoriam. Dumque hoc vel forte, vel providentia, vel utcumque constitutum rerum naturae corpus, quod ille pene solus Romano orum animo vidit, ingenio complexus est eloquentia illuminavit, manebit in colume comitem aevi suilaudem Ciceronis trahet: omnisque posteritas illius in te scripta mirabitur, tuum in eum [Note: In vita Antrnii.] factum exsecrabitur, etc. Plutarchus quoque ita scribit: Ciceronis occisi caput et manum, quae Philippicas scripserat, amputari Antonius iussit, et ad se afferri, magnoque cum gaudio spectavitallatam, ac cachinnos sustulit: Satur inde eius spectaculi, in foro poni pro rostris iussit, quasi vero mortuum contumelia afficeret, et non potius se forruna per libidinem abuti, et contaminare potentiam ostenderet. Etsi autem certo constat, quo genere mortis hoc lumen elo quentiae extin ctum sit: tamen de monumento eius non plane convenit inter auctores nonnulli in ea opinione sunt, id Anno M. D. XLIV. Cal. Dec. inventum in Zacyntho, insula Venetorum, cum hac inscriptione fuisse:


page 152, image: s152

M. TULLI CIGERO HAVE. ET TV TERTIA. ANTwNIA.

Adfuisse etiam duas urnas, quarum minor lacrimarum urnula fuit maiorem autem in fundo cinerum haec verba continuisse, AVE MAR. TUL. Thevetus vero in sua Cosmographia Gallica describit et depingit, quid ipsemet ibidem viderit. Exstant quoque in Ludovici Pontis descriptionibus Tarraconensibus duae quae omittere nolui.

M. TULLIO CICERONI M. F.
ROMANAE FACUND. PR INCIPI.
QUAEST. AEDI. COS. PROCOS. IMPERATORI
PO. ARPINATES.

Altera.

M. T. CICERONEM OB EIUS EXIMIAM VIRTUTEM ET EGREGIAS ANIMI SVI DOTES PER UNIVERSUM ORBEM TERRARUM SALVUM ESSE IUBEO.

C. I. CAESAR.

CAPUT XXXII. Privata beneficia a publicis separanda, haecque illis praeponenda esse.

QUUM res Romana moribus antiquis adhuc staret, ii qui in magistratu et auctoritate aliqua inter Romanos erant, omnem operam navarunt, ut publicum commodum a privato [Note: Lib. 4. c. 4.] separarent, et illi quam huic magis studerent. Eo tempore, inquit Valer. Max. animi virorum et feminarum vigebant in civitate, eorum que bonis, dignitatis aestimatio cum ctis in rebus ponderabatur: haec imperia conciliabant: haec iungebant affinitates: haec in foro; haec in curia; haec intra privatos parietes plurimum poterant. Patriae enim rem unusquisque, non suam augere properabat, pauperque in divite, quam dives in paupere imperio versari malebat. Atque huic tam praeclaro proposito illa merces reddebatur, cque nihil eorum, quae virtuti debentur, emere pecunia licebat, inopiaeque illustrium virorum succurrebatur. De qua re cum alia memorabilia exempla in historicis exstant, tum ea quae de Scipione Africano Livius, Iustinus et alii auctores tradiderunt. Quum enim Scipio Africanus ad Regem Syphacem in Africam foederis causa traiecisset,


page 153, image: s153

forte accidit, ut eodem tempore Asdrubal dux Carthaginensium, iamdudum ab eodem Scipione ex H spania pulsus, adveniret. Quum igitur Regi magnificum videretur, duorum opulenriss. ea tempestate duces populorum, uno die suam pacem amicitiamque petentes venisle, et utrumque in hospitium invitasset, conatusque eos esset in colloquium contrahere dirimendarum simultatum causa; abnuit Scipio aut privatum sibi ullum cum Poeno odium esse, quod colloquendo finiret: aut de Repub. se quicquam cum hoste agere iniussu Senatus, posse. Huc referri potest aliud exemplum sane memorabile de eodem Scipion. Quum n. legati Antiochi Regis pacem a Consule Pub. Scipione fratre Africani peterent, ad hanc conciliandam peculiare donum Africano ferentes, ipsius filium, quem Rex paruo navigio traicientem ceperat; Africanus, qui eratnomine Senatus populique Ro. legatus fratris, privata beneficia a rebus publicis segregata dixit; aliaque esse patris officia, alia patriae iura, quae non liberis tantum, verum etiam vitae ipsi pponantur. Proinde se gratum munus accipere, privatoque impendio munificentiae Regis responsurum. Quod ad bellum pacemque pertineat, nihil neque gratiae dari neque de iure patriae decidi posse respondet. Nam neque de redimendo filio unquam tractavit, nec Senatum de eo agere permisit, sed ut dignum maieltate eius erat, armis se recepturum filium dixit. Is erat Scipio, qui postea Carthaginem captam diruit, secundus post hunc Africanus cognominatus Pauli filius, eius qui Perseum Macedonem cepit, Scipionis nepos ex filia, et ad optione filius. Eundem animum habuit Pub. Popilius; Quum enim legatus ad Antiochum Regem, nomine Senatus populique Romani missus esset, cum mandatis, ut abstineret ab Aegypto, aut si iam incessisset, ut excedere cum iuberet; Rexque advenienti osculum obtulisset (nam coluerat mter ceteros Popilium Antiochus, quum Romae obses esset) tunc Popilius facessere interim privatam amicitiam iubet, cum mandata patriae intercedant, prolatoque Senatus decreto, et tradito, quum cunctari regem videret, consulationemque ad amicos referre: ibi Popilius virga, quam in manu gerebat, amplo circulo inclusum, ut amicos caperet, consulere iubet: nec prius inde exire, quam Senatui responsum daret, aut pacem aut bellum cum Romanis habiturum. Adeoque haec asperitas Regem fregit, ut pariturum se senatui responderet. [Note: De instit. antiquis.] Simile et non minus memorabile exemplum legimus apud Valer. Max. Cautum erat apud Romanos, neminem, equo insidentem ad consulem venire debere, sed honoris gratia, antequam consuli appropinquasset, descendendum erat. Quum autem Q. Fab. Maximus ad filium consulem Suessam a Senatu legatus missus esset, iisque animadvertisset, quod sedens equo ad se veniret; per lictorem ei indicari iussit, ut relicto equo ad se accederet. Cui quum continuo Fabius pater obsecutus eslet: Non ego, inquit, fili summum


page 154, image: s154

imperium tuum contempsi, sed experiri volui, an scires Consulem agere. Libet [Note: Lib. 41. prope finem.] quoque adicere ea, quae Iustin. histor. de Pharnace Rege Parthorum scribit. Is enim praeteritis suis filiis, quos multos reliquerat, fratri potis. Mithridati, insignis virtutis viro, relfiquit imperium, plus regno quam patrio deberi nomini ratus, potiusque patriae quam liberis consulendum. Hac de re habemus insigne exemplum ex recen tioribus in Ferdinando Aragoniae et Siciliae Rege. Quum enim ab omnibus, reiecto Henrici fratris eius filio Iohanne, ad quem mortuo patre successio pertinebat. Rex acclamaretur; eo autem abnuente, a Principibus ea causa ad contionem populus vocaretur, ubi et ipse Ferdinandus adesse iussus est: is quod futurum erat, animo praevidens, sub chlamyde fratris filium, admodum puerum adhuc, regio more amictum clam deferens, eo et ipse compulsus venit. Igitur omnium susfragiis et votis ac unanimi consensu Ferdinandus Aragonum Rex, puero deiecto, eligitur. Quod ubi Ferdinandus comperit, Iohannem fratris filium e chlamyde extulit, humeroque impositum populo ostendens edita voce edixit: En Aragonenses Regem vestrum: noster hic est Rex: huic fidem seruemus, prout mos est Hispanae gentis: Atque his dictis collocatum in regio solio infantulum, primus ipse ad pedes eius procumbens venetatus est, atque in verba eius iuravit, idemque ut omnes facerent, exemplo suo adegit. Restituto igitur auctoque illi regno, purivatum potius agere, quam sibi regnum alienum usurpare delegit. [Note: De rebus Siculis posterier. decad. lib. 9.] Hanc historiam, cum sit valde memorabilis, ex Fazello exscribere volui. Noluit enim optimus Rex Ferdinandus patriae suae hanc maculam inurere ut legitimo Rege posthabito in eius locum intempestivo favore nobilium et multitudinis, privatae potius quam publicae dignitati intentus, collocaretur. Sed ut ad Romam revertamur, audiamus quomodo hanc ob rem celebretur Pub. Scipionis Nasicae Serapionis nomen AB INSIGNI HISTORICO Velleio Paterculo, ita enim inquit: Tum Pub. Scipio Nasica, eius qui optimus vir a Senatu iudicatus fuerat nepos, eius qui Censor porticus in Capitolio fercerat filius, pronepos autem Cn. Scipionis celeberrimi viri, P. Africani patrui, privatusque et togatus, quum esset consobrinus T. Gracchi, patriam cognationi praeferens, et quicquid publice salutare non esset, privatim alienum existimans, ob eas virtutes primus omnium absens Pontifex Maximus factus est, quum data laevo brachio togae lacinia, ex superio re parte Capitolii summis gradibus insistens, hortatus est, qui salvam vellent Remp. se sequezentur. Tum optimates, Senatus, atque equestris ordinis pars melior e maior, et intacta perniciosis consiliis plebs, irruere in Gracchum stantem in area cum catervis suis, et concientem pene totius Italiae frequentiam. Is fugiens decurrensque clivo capitolino, fragmine subsellii ictus, vitam quam gloriosissime [Note: Lib. 2.] degere potuerat, immatura morte finivit. Unde teste Valer. Max. ambiguae


page 155, image: s155

laudis civis existimabatur, qui debitis Rei publ. officiis non sua sponte, sed. iussus fungeretur. Quia quicquid imperio cogitur, exigenti magis quam praestanti acceptum refertur. Quam diu autem hic animus Romanis mansit, tamdiu [Note: De rebus gestis Francorum lib. 6.] imperium eorum floruit, et propagatum est. Hoc quoque Paul. Aemilius Veronensis observavit; quum a Tolosatibus, qui paulo ante propriis manibus patriam muris nudare coeperant, omnique iniuriae opportunos se ipsos fecerant, ingentem pecuniae vim exactam esse scribit, et addit: Mirum, ita natura comparatum, ut sua quemque damna magis, quam publicus dolor moveat, nec ullum acrius quam rei nu~mariae telum inveniri possit. Qui patriam iussu evertebant, arcae iacturam facere non sustinuerunt. Id ipsum monuit, vel potius [Note: Lib. 30.] exprobravit Annibal Carthaginensibus, apud Livium. Quum enim victis illis, a Romanis tributum esset impositum, et exhausto diutino bello aerario prima collatio pecuniae difficilis videretur, maesticiaque et fletus in curia esset: ridentem ferunt Annibalem conspectum, cuius quum Asdrubal Haedus risum increparetin publico fletu, cum ipse lacrimarum causa esset: Si quemadmodum oris habitus cernitur oculis, inquit, sic et animus intus cerni posset; facile vobis appareret, non laeti, sed prope amentis malis cordis hunc quem increpatis risum esse: qui tamen nequaquam adeo estintempestivus, quam vestrae istae ab surdae atque abhorrentes lacrimae sunt. Tunc flesse decuit, quum adempta nobis arma, incensae naves, interdictum externis bellis: illo enim vulnere concidimus. Nec esse in vos odio vestro consultum ab Romanis credatis. Nulla magua civitas diu quiescere potest. Si foris hostem non haibet, domi invenit: ut praevalida corpora ab externis causis tuta videntur, sed suis ipsa viribuos onerantur. Tantum nimirum ex publicis malis sentimus, quantum ad privatas res pertinet: nec in eis quicquam acrius, quam pecuniae damnum stimulat. Itaque quum spolia victae Carthagini detrahebantur, quum inermem iam ac nudam destirui inter tot armatas gentes Africae cerneretis; nemo in gemuit: nunc quia tributum ex privato conferendum est, tamquam in publico funere comploratis. Quam vereor, ne propediem sentiatis, levissimo in malo vos hodie lafcrymasse! Huc praeterea [Note: In hist. Fren cor. lib. 9. c. 3.] respexit Rob. Gaguinus. Illud, inquit, nonnumquam compertum est inter Frarcos plus damni in Rem pub. invehi, dum sacer dotis consilio res agitur, quam quum prudens aliquis ex saeculi nobilitate rebus gerendis praeficitur. Ille enim nescio qua insatiabili ambitione omnia sibi vendicat: Hic populi misertus, et communitatis detrimentum suum esse ratus, Reip. bene ut potest, consulit. Ille fastum et pompam ex dignitate metiens, eo audacius divicias congerit, quo minus ultionem tinet, Ecclesiastica liberrate protectus: Hic autem opes suas cum Repub. co~iunctas esse non ignarus, ex publico incommodo, privatum quoque auguratur. Nam qui res suas ex Reip. statu considerat,


page 156, image: s156

[Note: Prope finem lib. 2. De rebus Gall.] illas sine hac nequaquam stare posse intelligit, Et tilius citat Demosthenem dicentem, Quo magis res privatae eorum, qui publicas functiones habent, augentur, eo magis Remp. minui. Si res, inquit, privata non avertit publicam, aequissimum est, ut res eorum privata, qui publicam adiuvant, augeatur, et incrementi fiant participes. Propterea Perdiccas (teste Plutarcho). cui Alexander Magnus ad Asiaticam expeditionem se ipsum comparans attribuerat de proventu Macedoniae, quum Alexandrum audivisset dicentem, nihil velle se aliud retinere, quam spem sui consilii dono renuntians dixit, se quoque velle fieri illius spei parti cipem, cuius exemplo alii permulta [Note: In vita Iulii Agricolae.] fecerunt, consimiliter, quod melius omnibus cecidit. Hoc quoque Cornelius Tacitus consideravit, ubi de Britannis ita scribit: Olim Regibus parebant, nunc per Principes factionibus et studiis trahuntur. Nec aliud adversus validiss. gentes pro novis utilius, quam quod in commune non consulunt; Rarus duabus tribusque civitatibus ad propulsandum commune periculum conventus. Ita dum singuli pugnant, universi vincuntur, et c. [Note: c. licet quibusdam. §. illa semper. ext. de regul. et trans. ad relig. Auth. Res quae, in fi. C. Comm. de leg.] Et profecto ut utilitatis publicae maior, quam privatiemolumenti, ratio habeatur, singulare omnib. bonis debet esse propo situm. De hac re quoque Legislatores solliciti fuere. Quod nisi fiat, iti dem nobis eveniet, sicut membris accidisse legimus, quae ob contemptum, et nimiam curam sui ipsius, detractis ventriculo consuetis obsequiis, a quo tamen ipsis cursus vigor et vires suppeditabantur, sero et cum propria ictura intellexe unt, quam stolide contra proprium commodum laborassent. Etenim humani generis: societatem, corporis unius instar esse videmus, in quo si unumquodque membrum sensum eum habeat, ut commodum suum tantum utilitatemque respiciat, et non etiam aliorum, necinter se membra omnia conveniant, vicemque referant, fieri facile potest, ut cito debilitetur, totumque dissoluta compage intereat. Nam si iecur, si caput, si cor privatam tantum et suam respiciant utilitatem et commodum, nec eam seruent, quam corporis harmoniam concentumque sapientes quidam appellavere, hoc est, si membra invicem [Note: Gyraldus in suo paraenetico libro adverus ingratos.] parpari non referant; corpus integrum pereat, et concentus ille dissolvatur, necesse est. Hoctan dem illi floren tiss. Romanae Reip. accidit, quum enim propemodum in toto Orbe terrarum ubi innotuerat, victrix esset, sedu lo nixa est, ut intestinis odiis bellisque se ipsam quoque destrueret et vinceret.

A se non victum ne quid in orbe foret.

Id autem prius fieri non potuit, nisi cum publico commodo privatum anteponerent, [Note: Polybius lib. 2. de Gallis.] unde sefcuta suntocculta odia, doneciuvenilia consilia etiam accederent. Nam postquam senes qui et conspexerant saepe pericula, et varias experti fuerant ia cturas naturae concesserunt, insurrexere iuvenes, ingenio pravo, rudes et praeteritarum rerum omnium inexperti. Haec igitur


page 157, image: s157

intrinseca pernicies rem Romanam, quae ita stabilita erat, ut a quovis externo hoste [Note: In Catone Maiore.] et qualibet vi maiorituta, firmaque esset, tandem evertit, sicut Cicero testatur. Et plura hac de re scribit insignis IC. Paulus Castr. in Rubr. C. de. Instim. Codice confirmando. n. 2.

CAPUT XXXIII. Privatos affectus in consultationihus publicis abesse debere.

LAUDABILEM ferunt esse morem Venetiis inter Senatores, quando in Curiam ad consultandum de rebus publicis conveniunt. Solent enim ante vestibulum eius omnes privatas inimicitias et simultates inter ipsos, apud S. Marcum, uti mos loquendi ipsis est, deponere, utanimum ab effectib. in consiliis publicis liberiorem habere possint. Utinamautem hoc quoque apud nos, quando de salute Imperii et rebus publicis tractatur, accideret, tunc fortasse inmeliore statu Germania eslet. Et sine dubio haec res illis plurimum adiumenti affert ad stabiliendam ipsorum Remp. quaeplus quam mille annos floruit, neque ipsorum urbs unquam ab. ullo hoste, quos hab vit saepenumero potentissimos, postquam fuit condita, occupata est. Tale exemplum, ut puto, nullum habemus in historiis de ulla urbe vel Repub. licet potentiss. et munitiss. Ideoque non frustra gloriantur, urbem Venetam esse adhuc virginem, utpote quae originetenus ab lioste semper inviolata incorruptave manserit. Sed ut ad propositum nostrum revertamur, Idipsum innuere et monere voluit in scriptio elegans et pia in curia ratisbonensi, quae conspicitur in tabula marmorea, aureis literis, talis:

QUISQUIS SENATOR CURIAM OFFICH CAUSA INGREDERIS, ANTE HOC OSTIUM PRIVATOS AFFECTUS OMNES, ABIICITO: IRAM, VIM, ODIUM, AMICITIAM, ADULATIONEM, REI PUB. PERSONAM ET CURAM SUBIICITO. NAM UT ALIIS AEQUUS AUT INIQUUSFVERIS: ITA QUQQUE DEIIUDICIUM EXPECTABIS, ET SUSTINEBIS.

Hoclaudabile institutum habuit quoque optimus Rex Aragonum Alfonsus. Dicere enim solitus fuit, si sibi contigisset nasci temporibus, quibus Romana Res pub. florebat, se constru cturum fuisse contra curiam, templum Iovi positorio, in quo priusquam venirent in Senatum patres conscripti, odium, amorem, ac privatos affectus omnes deponerent. Hoc nos etiam docuit


page 158, image: s158

Aristides, qui licet Themistoclis potissimum opera in exilium electus esset, [Note: In Urania. Aretin. lib. 2.] tamen omnes iniurias in communis totius Graeciae periculo patriae condonans, sponteque ad Themistoclem sibi antea inimicum accedens, eum ita apud Herodotum compellat: Nos certare oportet omni tempore non privatis simultatib. et odiis, sed uter nostrum, melius de patria mereri, et plura in eambeneficia conferre [Note: De beello Italico contra Gothes. Valer. Max. lib. 2. cap. 2.] possit, Prudenter etiam Narses in expeditione Gothica ad Belisarium et reliquos duces exercitus ita exorditur suam orationem: Quum de publica, ô viri, utilitate consulitur, est quidem, ut existimo, utilitas ipsa per se inscipienda nec aliis respectib. vel odii vel amoris pessundanda etc. Ob eam causam et Romani laudantur. Quamdiu enim illis fidum erat et altum Rei pub. pectus Curia, silentiique salubritatemunitum et vallatum undique; cuius limen intrantes, privata charitate abiecta publicam induebant: tamdiu ab omni iniuria et hostili vi tuti fuere. Hoc ipsum rectius cerni poterit ex sacramento Consiliariorum seu senatorum, quod praestare tenebantur. illud fuit eiu smodi:

IURO PER IOVEM OLYMPIUM ET CONSILIARIUM, ET PER VESTAM CONSULTRICEM, ET PER IOVEM MARITALEM, ET IUNONEM MARITALEM, ET MINER VAM PROVIDAM ET VICTORIAM, ET VENEREM ET AMICITIAM ET CONCORDIAM, ET IUS ATQUE FAS ET BONAM FOR TUNAM, ALIOQUE UNIVERSOS DEOS ACDEAS, ME SENTENTIAM VELLE DICERE SECUNDUM LEGES ET CONS ULTA ACIVITATE APPROBATA, ET SECUNDUM DE CRETA ROMANORUM ET LEGES, QUIBUS NOSTRA RES PUB. ADMINISTRATUR, IN RESPECTV UTILITATIS PATRIAE, PRO VIRIBUS MEIS NON ALITER QUAM IS FECIT, QUI SENATOR FVIT LAUDATISSS. PATRIAE SVAE VEL ROMANAE VEL GRAECAE CIVITATIS NEQUE GRATIAE, NEQUE ODIO NEQUE MUNERIBUS PATIAR SERVIRE IUDICIUM CONSULTUMVE ME UM. NEQUE PRIVATO ADDICTAM SENTENTIAM MEAM, NEQUE ME ULLI PARTI AUT HOMINI ADIUNGAM, SED TANTUM COMMUNI UTILITATI AUCTURUS PRO VIRIBUS REM PUB. ITA UT DII ET BONI VIRI VOLUNT MIHI QUIDEM SANCTE IURATO BENE SIT, ET DII ATQUE DAEMONES FAVEANT TEMQUE MEIS OMNIBUS CUM AMICIS TUM UNIVERSO GENERI ET FAMILIAE, IN PERIURIO VERO NE DE PREHEND AR UNOVAM.

Postremo adicere libet exemplum M. Attilii Reguli qui quum certo sciret, se ad exquisitiss. supplica trahi in Africam, amen neglecta sua vita, neque


page 159, image: s159

habito respectu suorum, patriae curam tantum habuit. Suasit enim in Senatu, ne captivi cum Carthagin ensibus permutarentur, utque persuaderet, venenum sibi Carthaginenses dedisse affirmavit, non praesentaneum, sed eiusmodi, quod mortem in diem proferret, eo consilio, ut viveret quidem tantisper [Note: C. Fa~nii fragmenta.] quoad fieret permutatio; post autem grassante sensim veneno, cor tabesceret. Quum deinde Carthaginem rediisset, in atras et quefundiss. tenebras clausus fuit, ac diu post, ubi erat solardentiss. repente eductus et adversus ictus lolis oppositus, postquam palpebras eius, ne connivere posset, sursum ac deorsum deductas insuerant; atque intendere in caelum oculos [Note: Lib. 6. c. e.] coactus, donec somno quehibitus, vitam finiret. Id ubi Romae cognitum est; nobilis. Poenorum captivi, liberis Reguli a Senatu dediti sunt et ab iis in armario muricibus praefixo destituti, eademque insomnia perpessi, et sic cruciati interierunt, ut Gel. ex Tuditano memoriae tradidt. Et latias ista Eutropius, Orosius, Val. Max. Cicero, Horatius, et alii posteritati suiss scriptis tradiderunt.

CAPUT XXXIII. Ethnicos in balneis maiorem verecundiae rationem habuisse, quam nonnullos Christianos.

SAEPIUS miratus fui in nonnullis locis publica balnea et lavacra promiscua nostro tempore adhuc conspici, nulla habita aut sexus, aut aetatis consideratione, cum tamen haec res veterib. Ethnicis, apud quos vel species honestatis et [Note: Aelius Lampridius.] pietatis relfiqua mansit, exosa fuerit. Etsi n. sub Heliogabali imperio, Romae balnea mixta fuerunt, neque mirum est, que subditi Imperatorem, qui tam profligatis moribus fuit, ut omnes eius conatus eo spectarint, non quinam alio deterior, sed qua in re se ipso peior esset, imitati sint: [Note: Plutarchus in vita Remuli.] tamen ante eius tempora, et deinceps Romanis legibus ea interdicta fuere. Hac de re exstat Romuli I. Regis Romanorum lex. Ita enim in honorem muliebris sexus statuit: Qui se nudum a femina videri passus fuerit, criminis capitalis reus habeatur. Immo parentes cum liberis et generi cum loceris lavare erubuerunt, sicut Plutarchus memoriae tradidit de modestia [Note: Plutarchus in vita Catonis: Xenoph. de disciplina Cyrilib. 8.] Catonis Maioris. Scribit enim eum filio praesente, non minus verecunde, quam si adessent Vestales, ab obscenis dictis sibi temperasse, neque unquam cum eo lavisse: huncq, morem omnibus Romanis communem fuisse putat idem auctor. Nam generi, in quit, pudorem nudandi corporis servantes communia cum soceris lavacra vitarunt. Huc referri potest oratio Cyri, quam


page 160, image: s160

ante mortem ad filios habuit. Si quis, in quit, vestrûm aut dextram meam contingere, aut oculos adhuc viventis aspicere vult, is accedito. Ubi vero ego obvoluendo me contexero, peto a vobis filii mei, ne quis dein de morialium meum corpus intueatur, ac ne ipsi quidem vos, etc. Ubi parens meus piae memoriae in suis annotatio nibus ita scribit: Mors erat olim, ut corpora mortuorum lavarentur, et ita obvoluta sepelirentur. Id quod de se Socrates fieri non vult in Phoedone Platonis, et anticipat lavacurm vivus. Cognovi autem narratione fide dignorum hominum, laudariss. Imp. Maximilianum, Friderici filium, et ipsum vetuisse corpus suum, ubi mortem obiisset, nudum aspici, sive verecundiae honestiss. sensu, sive aliam sane ob causam. Sed revertamur ad lava cra promiscua. Refert quoque Dion historicus, Adrianum [Note: L. ult. C. De repud. Dist. 816. non eporruit. et ibigl. Ind l. ult. Lib. 2. de Christia. femina.] Imp. viros discretos a feminis lavari voluisse, quam legem Alexander Severus confirmavit. Hos postremo Iustinianus imitatus est. Praeterea Iura Canonica hancturp itudinem ferre noluerunt, nam in illis Christianis lavacra communia cum mulieribus habere prohibetar, quoniam hoc Ethnici reprehenderunt. Iustinianus autem Imp. statuir, si vir ad balneum extraneae mulieris accederet, eum privari debere donatione propter nuptias: mulierem autem dote, si cum viro alio lavaret. Unde doctiss. vir Ludovicus Vives, non sine indignatione exclamat: Quid attinet morem illum barbaricum insectari, quo apud quasdam gentes promiscue viri et feminae eisdem balneis lavant? ne commemorandus is quidem est, ferinus potius quam humanus. Huius opinionis quoque fuit Poggius Florentinus, quum describit, qualis [Note: Epist. 425.] licentia sit in thermis Badensib. apud Helvetios, dum sexus uterque promiscuis lavacris utitur. Est autem epistola ipsius ad Leonardum Aretinum inter epistolas Aeneae Syluii, hunc habens titulum: Poggius de schola Epicureae factionis, quae regnat in Teutonia in balneo naturali Dominorum de Baden. Sane Turci adhuc promiscui sexus lavacra ita aversantur, ut capitale sit viro interesse, vel conspici in loco ubi feminae lavant. Immo apud ipsos nefas est, uxores eorum in publico apertafacie conspici, vel cum viro aliquo loqui. Hinc videmus, que non sine ratione Lycurgi institutum de vestitu [Note: In Andromache.] et exercitiis puellarum cum adolescentibus, tamquam fomes libidinis reprehensum sit, inter quos fuit Euripid. sicut eius elegantiss. versiculi testantur:

------ ou)d a)/n ei) bou/leito/ tis2.
sw/fwn ge/noito *spartiati/ dwn ko/rh,
a)icu\n ne/oisin e)cerh mou=s1ai de/mous2.
gemnoi=si mhroi=s2 kai\ pe/plois2 o)neime/nois2.
dro/mous2 pali/s2ras2 t) ou)k a)nas1xie/tous2 e)moi=
koina\s2 e)/xousi, ka=|ta qauma/nizein xei/en
ei) mh\ gunai=kas2 sw/fonas2 pai/deute.


page 161, image: s161

-- Neque si velit quaepiam
Casta esse, queat Spartana puella.
Quae cum iuvenibus relinquentes domos,
Nudis foemoribus et tunicis dissolutis,
Cursus palaestrasque non tolerabiles mihi
Communes habent et tamen admir abile videtur,
Si non castas mulieres educatis?

Ob ean dem causam etiam Plato ab Eusebio, aliisque Ecclesiasticis scriptoribus reprehenditur, quod secutus constitutiones Lycurgi, in libris suis de Repub. et legibus, iusserit, mulieres, non solum iuvenes, sed etiam anus in gymnasiis nudas cum viris luctari adolescentulas nudas cursu et equis certare, et in sollemnitatib. eas quoque nudas cum nudis iuvenibus tripudiare. [Note: In epist. ad Philippenses.] Hanc ob rem ita compellat Sathanam Ignatius: Quid vero virgineam improbas naturam, et membra appellas obscena: qui olim haec membra in pompis ostentabas, mares nudari iubens in conspectu feminarum, itemque foemmas in cupiditatem libidino sam marium? nunc contra haec ipsa a te iudicantur obscena, et honestatem simulas, qui spiritus es fornicationis [Note: Lib. 1. c. 20. de fal. relig.] etc. Idipsum reprehendit Lactantius, quum de Floralib. ludis dicit: Celebrantur ergo illi ludi cum omni lascivia, convenientes memoriae meretricis. Nam praeter verborum licentiam, quib. ob scoenitas omnis effunditur, exuuntur etiam vestib. populo flagitante meretrices, q~ tunc minorum officio funguntur, et in conspectu populi usque ad satietatem impudicorum luminum [Note: Consi 42.] pudentis motibus detinentur. Multi itaque mirantur, quid Francis. Aret. Iuri sconsultum alioquin celeberrimum moverit, quod probare conatur, Franciscum Sfortiam Ducem Mediolani iure petiisse, ut Dorotheam filiam Ludovici Marchionis Mantuae, Galeatio ipsius filio desponsatam, Medici quid im a se missi conspicarentur, ut hinc detegeretur, si quae puellae esset deformitas, contra Ludovicum hoc ipsum iniuria recusasse, sed tantum filiam obtulisse videndam Corta (sic enim vestem appellat) quam ad eam Galeatius ipse miserat, coopertam. Hoc et alia multa exempla referuntur a Tiraquello in sua quarta lege connubiali, quae est talis: SVAM QUISQUE DEFORMITA TEM FUTURO MARITO AUT UXORI DETEGITO, NETAMEN SE PROPTEREA, PRAESERTIM FEMINA, NUD ATO. Non frustra itaque dicit Gyges apud Herodotum: Mulier exuta tunica et verecundiam pariter exuit. Quum enim uxor Candaulis Regis Lydiae volente marito, sed ea in scia a Gyge conspecta nuda esset, illa indignatione commota, ac si prostituta fuisset, re comperta postea non quievit, donec suo impulsu Gyges Regem maritum occideret: et sese una cum regno in potestatem parricidae et adulteri traderet. Rectiss. igitur reprehenduntur Babylonicae mulierculae, quarum,


page 162, image: s162

[Note: Lib. 5. de reb. gest. Alex. Mag.] teste Q. Curtio, licet in conviviis principio modestus habitus sit, tamen deinde summa quaeque amicula exuunt, paulatimque pudorem profanant. Ad ultimum (honos aurib. habitus sit) ima corporum velamenta proiciunt, nec meretricum hoc dedecus est, sed matronarum, virorumque apud quos comitas habetur vulgati corporis vilitas. Haec autem a me non recensentur quod nuditas corporum perse obscena habenda sit. Non enim ignoro Virtutem a veterib. semper nudam depigni. Ea. n. non ita desiderat divitias et opes, sed immortale nomen, gloriam et honorem, idque apparet ex antiquiss. monumento, in quo est talis inscriptio: VIRTUS NUDO HOMINE CONTENTA EST. Ob hancrem gentiles Herculem, ad dem onstrandam eius virtutem, postquam eum in nunerum deorum retulissent, finxerunt nudum, cum exuviis [Note: De antiqua religione Romanorum.] leoninis et clava, sicut in vetustiss. nummis videre licet, quod post alios diligenter desoripsit et depinxit Gulielmus Choulius nobilis Lugdunensis. Notum etiam est, primum hominem in sua perfectione et inno centia nudum ab initio conditum esse, neque eum puduisse nuditatis, siquidem verecundia et pudor a turpib. malis derivatur: Sed tum demum eam turpem et [Note: In epist. ad Philippenses.] infamem factam esse sentio, postquam corrupta natura e lapsu, cupiditates impurae accesserunt. Ideo recte idem ignatius compellando Sathanam ita [Note: Contra Iulianum, c. 16.] pergit: Ignorans tunc demum aliquid esse obscenum, quum per scelus illud polluimus, quum vero omne abest peccatum, nihil turpe censendum esse nihil malum eorum, qnfacta sunt, sed omnia valde bona. Et Augustin. dicit, Genitalia membra a DEO condita esse honesta et decora, sed per hominis peccatum facta inhonesta, adeo ut iam tegantur, et Adamum ea post peccatum, propter turpitudinem, quam in eorum motu sensit, texisse. Concludit igitur, hominis pudenda non tegi, tan quam sit in iis crimen aliquod artificis [Note: In hieroglyphicis de pud. lib. 34.] DEI, sed hominis ipsius, Et recte quidem. Omnia enim, teste Chrysostomo, membra animae vel corporis, non solum homini DEUS ad usum creavit, sed ad gloriam. Huc quoque respexit Pierius, Vetustas, inquit, ut minus vitiosa fuit, ita simplicius apertiusque de una quaque re philosophata est: neque erat tunc tem poris in humano corpore quicquam, quod vel visu vel nuncupatione sua turpe iudicaretur. Pravis vero morib. succrescentibus, multa decernenda fuere, tam factu esse quam dictu turpia, ut qui rebus suis modum praescribere nescirent, ipsa saltem turpitudinis infamia absterrerentur. [Note: In descriptione Ameri.] idipsum Lerium commovit, qui non absurdis rationibus confirmat, vagas libidines non tam ab Americanis nudis feminis inter quas continuo alicui versandum ibi est, licet pulchritudine nostratibus inferiores non sint, exercitari, verum eas in sua simplici et naturali nuditate potius excusandas, minusque lascivis moribus esse, quam Gallicas mulierculas, quae elegantib. et exquisitis vestibus et ornamentis superbire solent.


page 163, image: s163

CAPUT XXXV. In dextra manu esse signum pacis aut simultatis.

ALBERTUS Imper. II. huius nominis, frequenterin ore habuit, et loco symboli usus est hoc dicto: Amicum ne temere assciveris, asscitum ne leviter reieceris. Sumptum hoc fortasse est ex dicto Solonis, fi/lous2 mh/ taxu\ ktw=, ou(/s2 d) a)rkth\s1ei, mh\ a)podoki/maze Amicos ne cito compares, quos aunt acquisieris, ne reicias contemnasue. De qua re exstat quoque Phytagorica admonitio, Non unicuique esse dexteram porrigendam, tacite innuens non temere esse quempiam in amicitiae familiaritatisque foedus admittendum. Quemadmodum aunt olim in salutatione maiores dextram dextrae iungebant, cuius rei causa est, quia omnis eorum honor dextrarum constitit virtute, ob quam rem hac se venerabantur corporis parte: ita apud principes et magnates, hodie, velut et olim, usitatum est, ut dextram suam, nisi in signum benignitatis, et honoris causa [Note: Gloss. in leg. 1. De censib. Iason in l. 1. col. 3.] porrigere non soleant. Sic quoque ut tactus palmarum significat concordiam: ita tangendo manum inimico, intelligitur facta pax et iniuria remissa. Eodem [Note: De pactis Lib. 28. Lib. 4.] modo Livius scribit, dextras nudas ostendisse oppidanos nonnullos, amicitiam et deditionem significantes, lacedaemonii quoque apud Thucydidem circumventi ab Atheniensib. ta\s2 xei=ras2 a)ne/s1eisan, manus quatiebant, ut pote signum pacis et deditionis. Unde serio denegare, vel de industria subducere dexteram exspectanti, solet esse plerumque signum evidens apertae simultatis et inimicitiae. De hac re habemus exemplum teste Meyero, in Philippo Duce [Note: In annalib. Flandriae lib. 16.] Burgundiae patre Caroli qui in praelio ad Nanceium occubuit. Quum n. propter nonnullas offensiones absente filio Carolo, Brugis graviter aegrotare coepisset, et vox ususque loquendi eum destitisset; Carolus certior factus quo in periculo pater versaretur, Gandavo celeriter accurrit, proiecitque se parenti ad pedes flensque largiter veniam oravit omnium q~ in illum admiserat, paternamque benedictionem demississime petiit. Confessionario aunt suggerente, si loqui non valeret signum saltem filio osten deret suae bonae voluntatis: pius [Note: Lib. 21. rerum g???] princeps oculos aperuit, filiique dextram prehendens, illam sua firmiter manu pressit, quia signum amoris erat et veniae, Hoc testatur quoque Ammianus Marcel. de Nebridio quodam. Is n. quum contra Constantium unus omnium coniurare recusasset, et metu militum, qui ferrum in eum strinxerant, ad Iulianum profugisset, suppliciter rogavit, ut timoris levandi causa ei dextram


page 164, image: s164

porrigeret. Cui Iulianus, ecquid, ait, praecipuum amicis servabitur, si tu dextram artigeris meam? Huc spectat quod eruditissimus Lipsius in Taciti libr. [Note: Lib. 2. de reb. Gr. corum. Lib. 2. genial. dier. cap. 29.] Annal. XV. notat, ubi ex Gemisto Plethone allegat, Persarum Regem Mentorem dextra data conservasse. Ob hanc causam Alex. de Alex. refert, Religionem quandam in dextris esse, nam eam inquit porrigimus, si quid data fide futurum pollicemur. In ipsa. n. fidem sacratam Numa Pompilius voluit sacrumque fidei instituit, ad quod Flamines curru arcuato, manu ad digitos involuta sollenni Pompa vehi iussit magno argumento illam in dextris sanctam sacratamque et propterea minime violandam ratus. Constat quoque apud Persas usitatum fuisse, si quid firmum illibatumque volebant, ut illud dextrae [Note: De Cyri disciplin.] et fidei pignore sancirent. Itaque nihil apud eos fide antiquius fuit. Testis est hac de re Gobryas apud Xenophontem, qui laudat dextram Cyri. Nihil. n. inquit, mentitur de iis, quae pollicitus est. Ubi parens meus piae memori ein suis annota tionibus allegat Homericum hoc: kai\ deciai\ a)=is2 e)pe/piqmen, et addit: Nam data dextra fides firmatur, atque Reges Persici hanc mittebant quoque id est, suo nomine dari iubebant, etc. Eodem modo Imperatores et Reges Germaniae olim chirothecas suas ad stabiliendam pacem et actiones quib. interesse non poterant, mittere solebant, sicut Ius vel Speculum Saxonicum testatur. In dextra etiam magnam viro inesse auctoritatem maiestatemque ex hoc notatur, quum tumultuantem multitudinem dextra compescimus, ac silentium indicere, pacem que manu exporrecta affere significamus.

Quo poeta quoque respexit, ubi dicit:
Pars mihi pacis erit dextram tetigisse tyranni.

Testes insuper sunt hac de re statuae Principum antiquae, quas porrecta dextra plerumque conspicimus. Unde de Mario Plutarchus scribit, quum in suos cives innumeris caedib. saeviret crudeliter, et sui stipato res obvios quosque in terficerent, quos servare voluerit, dextra porrecta, aut salute data, incolumes fecisse. Postremo ut auctoritatem sa crarum literarum adducamus, ex iis constat, Dextram felicitatis et dignitatis locum esse: sinistram Infelicitatis et miseriae. Unde quemadmodum per dextram saepe indicatur beata. vita et per sinistram perpetua damnatio: ita dextera DEI passim dicitur gloria aeterna: sinistra opprobrium, supplicium que perpetuum.


page 165, image: s165

CAPUT XXXVI. De barba et coma.

ORIGENES et Hieronymus nos docent, quod barba et capilli in sacris literis, non tamquam res corporeae intelligendae, sed metaphorica significatione ad animam referendae sit. Huic [Note: Psal. 133. Levit. 21. ca.] enim hoc modo barba, capilli, aliaeque corporis partes attribuuntur. Id apparet ex Psalmo de fraganti barba Aaronis. Eodem modo, ubi lege divina filiis Aaron praecipitur: Non radent caput, neque barbam. Ibi hesychius Hierosolymitanus ait, caput et barbam sapientiae et [Note: Iohan. Tilius lib. 2. dere bus Galliae.] persectionis nostrae esse signum. Id quoque veterib. ignotum non fuit. Siquidem apud veteres Francos subditis in subiectionis signum caesi erant capilli, Principibus agnatis prolixi, ad insigne dominatus. Hi a puero ante quam adirent regna, quam plurimum poterant, alebant eos, ita ut de syncipite penderent capilli in humeros passi, occipitio vero ad utrumque latus essent crines implexi, pexi, uncti et odoramento delibuti, ut hodie signa eorum exstant in antiquis monumentis Ecclesiarum S. Dionysii Francisci et Germani Pratensis. Hoc discrimen (ita pergit commemorare Tilius) narrat Agathius in historia Gothica, et Burgundos ait, ex capillis passis agnoscentes Clodomirum Regem filium Clodovaei, qui primus Rex fuerat Christianus in praelio occidisse Gregorius Turonensis et Aimoinus narrant Clotarium primum noluisse Gondelbaldum agnoscere, propterea ad reprobationis signum, ut tonderetur persaepe curasse. Scribit idem Gregorius, Clodovaei filii, Chilberici Regis corpus, mandato Fredegondis novercae occisi, in Matronam [Note: In principiovitae Caroli Magni. In Epigrammatis. In Franco gallia c. 19.] coniectum, retibus a piscatore fuisse captum, et prolixa caesarie implexaque agnitum. Ex Eginardo constat rationem hanc per secundam Caroleorum stirpem fuisse sublatam, etsi regum filii suam partem nomine Regni in ea perceperunt. In Germania fuerunt populi, in quibus aeque populares ac Principes longa caesarie utebantur, inter alios Suevi et Sicambri, id est Geldri et Clivenses, Martiale teste. Haec Tilius. Illustratur praeterea hoc memorabili exemplo Chrotildis Reginae, matris Childeberti et Clotarii Regum, ut refertur a Francisco Hotomano. Dominata est, inquit, quondam Chrotildis, quae dum alterius filii, nomine Chlodometis, demortui filios insano quodam amore prosequeretur, summam contentionem adhibuit, ut nepotes remotis filiis in regiam dignitatem producerentur. Itaque capillitium eorum, pro eo instituto, sum ma cum cura et diligentia nutriebat. Cuius rei Reges fratres certiores facti, confestim Arcadium quendam ad eam miserunt, qui nudum gladium simulque forcipem ei ostentans, optionem illi faceret,


page 166, image: s166

uttum illorum nepotum suorum capiti admoveri mallet. At illa, inquit Gregorius Turonensis, nimium felle commota, praecipue quum gladium cerneret evaginatum, ac forpicem, amaritudine praeventa, respondit: SATIUS MIHI EST, SI AD REGNUM NON ERIGUNTUR, MORTVOS EOS VIDERE, QUAM TONSOS. Itaque nepos uteruqe in ipsius conspectu interfectus est. [Note: Cap. 19.] Haec Hotomanus, qui ibidem multa notatu digna, De iure Regalis capillitii recenset. Idem mos olim posterioribus temporibus apud Graecos, et fere ubique in Oriente, magna cum religione servatus fuit. Apud illos enim capillorum et barbae per ignominiam refectio non vulgare supplicium fuit, Solebant enim barbas maxima cura nutrire, probroque inprimis ducere, vel unum pilum per vim revelli. Unde poena stupri fuit, securi barbas publice huius flagitii convictis, praecidi, atque illos ita, ut infames dimitti solere. Immo pro sanctissimo pignore, si cui obligata esset barba, apud Graecos habita fuit, De qua re duae elegantiss. historiae recensentur, in appendice Chronologiae Nicephori, opera parentis mei optimi, editae. Legimus praeterea Diogenem dicere solitum, se ideo barbam gestare, ut subinde se virum esse recordaretur, Recte autem Aristoteles et plerique philosophi tradiderunt, barbam viris a natura ornamenti dignitatisque causa contributam. Hoc etiam apud Iudaeos fuisse observatum, testatur factum Regis Am~onitarum, qui legatis Davidis ad ipsum missis, ut consolarentur eum ob patris obitum, barbas et vestes praecidit, Quam rem, utpote in igno miniam et contemptum sui commissam, tam aegre tulit Rex David, ut Ammonitas acerrimo bello tam diu, persecutus sit, donec eorum Rex, et reliqui Ammonitae dignas poenas insolentiae darent. Non sine causa igitur constitutiones contra tales, ut violatores pacis et tranquillitatis publicae factae sunt posteriorib temporibus, sicut videre licet in coustitutione Friderici de pace tenenda, et eius violatoribus, ubi ita legitur: Si quis aliquem ceperit, et absque sanguinis effusione fustibus percusserit, vel crines eius aut barbam expilaverit; decem libras ei, cui iniuria illata esse videtur, per compositionem impendat, et iuduci viginti libras persolvat. Exstant etiam hac de re leges Alemanorum vetustiores, quae tem poribus Clotarii Regis sancitae sunt, sub tit. De eo qui alium contra legem totonderit, ubi ita statuitur: Si quis alicui contra legem totonderit caput liberum non volenti, cum XII. sol. componat. Si autem barbam alterius totonderit nolentis, cum vi. sol. componat. Sic in lege Salica mulcta constituitur [Note: Decisione 297. nu. 13. De malefic. in tract poen. n. 56.] in eos, qui pueros vel puellas toto~ derint. Et Boerius dicit, id quod Cornelius Tacitus de Germanis quoque scribit, Franciae consuetudine, uxorem a matito postulatam adulterii, et convictam, tonderi, et capillis absciss. vestibusque in circuitum resectis ignominiose per vicos circumduci. Eodem modo Gandinus refert, silvae incendiatios et fures aliquibus casibus in


page 167, image: s167

Longobardia solere tonderi, et decalvari pro secundo furto. Unde doctiores in usibus feud orum §. si quis quinque solidos, in modo allegata constit. Friderici, de pace tenenda, legendum putant: Si fur minus quinque solidis furatus fuerit, scopis et forpice ex corietur, et tondeatur, non tundatur, vocabulo minus usitato ut pleraque exempla, quae ego vidi, habent. Fures enim a ton sura noscebantur, alioquin tunc tem poris moris erat, capillos prolixos gestare sicut in addit. Speculi Saxonici notatur. Huc referendum est, quod [Note: In Cosmograb. 4.] Thevetus asserit, Hodierno die apud Candiotas vel Cretenses loco poenae haberi, si barba tondeatur. Sic olim apud Indos eum qui maximum aliquod delictum perpetrarat, Rex tonderi iussit, tamquam extrema sit talis ignominia. Unde non absurde dixit quispiam ex veteribus, tam deforme esse ornatum barbae auferre viris, quam leoni vel equis iubas attondere. Id videre licet apud Plutarchum, qui morem Siculorum refert. Ii enim victores [Note: De rebus Siculis prior. deca. lib. 4.] equis lauro coronatis, captivi vero tonfis crinibus in triumpho utebantur. Hoc etiam Fazellus testatur. Non sine causa igitur propter insolitam rem, mirati sunt Itali equitatum Germanicum Caesaris Maximiliani I. quum nostrorum patrum memoria contra Venetos bellum gereret, quod plerisque equis iubae detonsae, et caudae mutilatae essent; nescientes videlicet ideo fieri (ut nostris hominibus tunc temporis persuasum erat) ut equi hac mutilatione alacriores, et spina dorsi robustior fieret. Sic legimus apud [Note: Lib. 2. ca 40. de regionib. Orientalib.] M. Paulum Venetum, Carariamitas Tartaros equis suis, quos habent praestantissimos, auferre solere de osse caudae nodos duos vel tres, ne equus sessorem cauda feriat, et ne caudam nunc huc, nunc illuc flectere possit. Turpen. hoc iudicant. Sed ut ad nostrum propositum revertamur, operae pretium putavi recen sere quod apud Aristotelem legimus, Ephoros in initio sui magistratus civibus edixisse, ut superius la brum raderent, ac legib. animum [Note: Ie vita Cleomentis.] adverterent, ne molesti ipsis esse cogerentur. Quod ideo factum putat Plutarchus, ut in minimis quoque rebus dicto audientes esse iuvenes assuefa cerent. Non omittendum etiam fuit, Alexandrum Magnum voluisse, ut Macedones, quum vellent cum hoste confligere, barbas raderent. Traditum n. est, quum quodam tempore omnibus ad proelium paratis, is a praefectis interrogaretur, num quid aliud praeter haec fieri vellet; respondisse: Nihil, nisi ut Macedonum barbae radantur. Hoc dictum quid sibi vellet admirante Parmenione: An nescis, inquit, in proelio nullam ansam meliorem esse, quam barbae? [Note: De rebus Afric. et Indic. lib. 5.] Significabat videlicet cominus esse pugnandum, in quo genere barbae officiunt, quod his milites facilime possint apprehendi. Id ipsum Saracenis Indis ignotum non fuit. Scribit enim Hieronymus Osorius, Quum Lusitani ad Pananem in terram desilire conarentur, triginta Saracenos capitib. et mentis abrasis in eos impetum fecisse. Eam autem abrasionem devotionis fuisse indicium, qua sibi diras horribiles imprecaba~ntur, si e praelio, nisi


page 168, image: s168

victores, excederent, Et addit ibidem, eiusmodi abraso rum fuisse magnam multitudinem, quib. erat necesse, aut hosti vitam eripere aut in certamine mortem oppetere. [Note: Lib. 5. gen. dier. Cap. 18.] Hoc impedimentum in comis Arabes quoque Abantes, et Mysios animadvertisse Alex. de Alex. testatur. Et enim ne in conflictu belli hostib. praedae forent, anteriorem capillum rasitarunt. Idem Curetes (qui ideo detonsi appellati sunt, a)po\ th)=s2 koura=s2, id est, tonsura) et Aetoli fecerunt. Nam quum a fronte essent capillati, et crinibus ab hostibus Eubaeis raperentur, ferunt eos fr ontem [Note: In vita Lysandri.] abrasisse, et ab occipite caesariem nutriisse. Hoc in hodiernum diem faciunt Americani, et reliqui Indi occidentales. Lycurgus autem, ut Plutarchus memoriae tradidit, Lacedaemonios voluit comam retinere, et sententiae hanc rationem attulit. Si vultus et forma fuerit bona, coma gratiam addit: Sin vero facies turpior erit, coma effi cietur horribilis, ut magis terrorem in cutiat, Verum qui magis sapuerunt, morem hunc reprehendebant. Neque is mos Lacedaemoniorum [Note: In vita Thesei.] semper in usu fuit. Nam ut scribit idem auctor, iuvenes consueverunt, quum ex ephebis excederent, comas deponere Delphis. Et egregii ac insignes Imperatores milites tonsos omnino volebant, nec Romani aliter videntur consuevisse. Hanc rationem, ut sapientiorum ac plurium sectatus [Note: 2 Corinth. 2.] est D. Paulus Apostolus (ut misceamus sacra profanis) ubi dicit, probro viro dari, si comam promiserit, ea~que naturam appellat, quod homines instinctu [Note: Lib. 4. de voluptate et bono. Lib. 13. dipno soph. cap. 6.] naturae sic iudicent, Mentum autem et barbam radere Alexandri temporibus fuisse repettum, cum non raderentur prius, asserit Chrysippus, sicut ab Athenaeo citatur. ubi Alexin. ita dicentem introducit:

Picatum aut der asum si quem forte videris,
Horum utrumque cuius rei gratia factum putes?
Aut de militia cogitare ille mihi videtur.
Facturus omnia quae barbae non conveniant:
Aut in civit ate flagitiis omnibus se inquinaturus.
Nam per deos ecquid nobis barbae pilus molestus est,
Propter quem hominem esse unumquemque nostrum apparet.
Nisi fortasse mediteris quod indignum eo sit.

Sane patrum nostrorum memoria in Germania et Gallia aliis que locis comarum usus paulatim in desuetudinem abiit, et multi sunt in illa opinione, [Note: De reb. Burgund, lib. 4.] Philippum Bonum Ducem Burgundiae circa annum 1460. huius rei initium praebuisse, Is enim ut Heuterus Delfius refert, quum longo incognitoque implicaretur morbo; ei pellendo, inter varia remedia, medicis est visum comam (quam tum summa cura viri proceres nutriebant) ut poneret. Quum vero animadverteret, se propter novitatem rei a suis familiaribus, aliisque eum invisentibus derideri, edictum proposuit, quo aulicis et nobilibus sui imperii omnibus quemadmodum fecisset, caput radi iubebat, parentibus Bruxellae eo


page 169, image: s169

die quingentis; ceteris ut idem facerent, opera Petri Vasquembaccii viti nobilis, ad hanc rem delecti, coactis, ita ut Bruxellae ceteris que urbibus ac oppidis, nobiles omnes rasi, magno vulgi cum risu, conspicerentur. Haec res tum temporis insolita, paucos post annos, non solum apud Belgas, et Gallos, sed universam Europam invaluit, et quidem non ab sque ratione. Virorum enim maior gravitas esse debet, quam ut seriis omnissis in ornanda coma, instar muliercularum occupati sint. Huc accedit quod coma prolixior non solum multis in rebus impedimento, sed etiam nocumento est praesertim influxionibus capitis et vulnerib. curandis. Postremo silentio praetereundu` non fuit, sicut olim, ita nunc mali ominis loco haberi, in somno videre sibi amputari vel amittere [Note: Lib. 7. opist. 27.] capillos. De qua re exstat epistola notabilis C. Plinii Cecilii ad Suram ubi interpres allegat Suidam sentientem, quemadmodum tondere de vertice [Note: In hieroglyp. lib. 32.] capillos portendat detrimentum rerum: sic capillum decidere, magnum periculum. Huius rei quoque meminit Pierius, dextram videlicet capitis partem capillis denudatam imaginari ostendere mares consanguineos exstingui debere, quod si nullos habuerit, damnum nihilo setius aliquod extimescendum. Si vero laeva capitis pars sine capillis esse visa fuerit, cui hoc acciderit, feminas, si quas habet consanguinitate iunctas, interituras ostendit: si non habeat, alicunde damnum omnino obventurum. Sed haec coniectoribus somniorum relinquamus qui somniantibus similes, peculiares libros conscripserunt, inter quos Aposmasaris Apotelesinata, prae reliquis comm mendantur. Nos aunt ex sacris literis certo scire debemus, capillos capitis nostri numeratos esse omnes, neque unum ex iis absque voluntate divina decidere posse, cum praesertim non ignoremus divinationem superstitiosam per insomnia, non [Note: L. etsi excepta C. de malesic. et mathem. Cap. 23. Cap. 34.] tantum a Christianis damnari, sed ent legib. Romanis prohiberi et puniri. Apud Ieremiam quoque DEUS per Prophetam somnia vana et inania detestatur, sed vera et divina commendat. Et Siracides in libro suo Sapientiae monet, ne somniis vanis aliquid tribuamus, quia cordi, inquit, tuo visa offeruntur, instar parturientis. Nisi ab altissimo demissa fuerint, ne attribuas ad illa cor tuum. Multos n. deceperunt somnia, et prolapsi sunt, qui spem in illis collocarunt.

CAPUT XXXVII. De miranda naturae compensatione.

MIR A est providentia et sollicitudo naturae, quam Creator omnium rerum ei tamquam optimae matri attribuit. Ea enim in animalibus membris distortis, vel mutilatis aut debilitatis, ve ent omnino deficientib. plerumque aliis membris praeter suum officium, ad quia destinata sunt, tale robur et dexteritatem ex diuturna


page 170, image: s170

consuetudine suppediat, ut dicere aliquis possit, non in distinctione membrorum, sed in continuo usu perfectionem consistere hac de re saepius cogitavi, quum essemus Comburgi apud vere nobilem et praestantiss. virum D. Erasmum Neusteterum. Is enim quum nulla benignitatis et humanitatis erga nos praetermisisset officia, iussit accersiri, ex vicinis Salinis Suevicis Thomam Sch Weickerum, natum XXXI, annos, et quidem honestis parentibus, quem licet mater sua absque brachiis in lucem enixa fuisset, omnia tamen munia manuum, pedum subsidio, ita exsequebatur, ut quod in uno desideraret, in altero compensatum sibi esse affirmare non erubesceret. Nam quum in editiore loco, qui aequaret altitudinem tabulae, in qua esculenta apposita erant, consedisset, apprehenso pedibus cultro, scinde bat panem, et alios cibos: pedes ea postea nec non et potum, veluti manus ori porrigebant; peracto prandio pedibus pingebat nobis omnibus videntibus tam elegantes latinas et germanicas literas, ut exempla earum, quasi rem insolitam nobiscum sum serimus. Postulantibus etiam nobis cultello parabat calamos ad scribendum aptissimos, quos postea nobis donabat. Quum esset ita occupatus, diligenter inspexi formam pedum, quorum digiti erant ita oblongi, et ad res tenendas apti, ut procul asspicientibus manus (pallio enim suo verecunde admodum crura tegebat) vide rentur. Hoc specta culum nobis sane iucundum, et antea non visum, iussus etiam fuerat paulo ante caesareae Maiestati, quum illac transiret, exhibere, quae hanc mirandam naturae compensationem, non absque munificentia, lubens spectavit. Hoc ipsum illustravit elegantiss. epigrammate Iohannes Posthius Medicus et poeta eximius. Id, sicut ipse nuper ad me misit, huc asscriben dum duxi.

Mira fides! pedibus dextre facit omnia Thomas,
Cui natur a parens brachia nulla dedit.
Namque bibit pedibus, pedibus sua fercula sumit
Voluit et his libros, praeparat his calamos.
Quin et Literulas pede tam bene pingere novit
Artificis superet grammata ducta manu.
Maximus hoc Caesar, stupuit quondam Aemilianus,
Donaque soribenti largus honesta dedit.
Omnia nempe potest vigilans industria, quodque
Natura ipsa negat, perficit ingenium.

Similis homo mancus, videlicet absque brachiis, nostro tempore fere totam Germaniam pervagatus est, qui collo et mento gladium vibrare, hastilia eiaculari, et alia multa mira dexteritate, et ita certo longa consuetudine, q~velut in artem transierat, didicerat, ut a proposito scopo raro aut numquam aberrare solitus sit. Reliqua officia manuum, pedum ministerio supplebat. Verum eum


page 171, image: s171

fuisse impostorem et scele ratum hominem, eius infamis exitus (ut fertur) demonstravit. Id quoque aliis nationib. olim rarum visum fuit. Nam ut referunt [Note: In vita Augusti Imperatoris.] historici, inter dona Regum Indiae Octavio Augusto oblata, praeter opulentam mercium Indicarum ex auro et gemmis ostentationem, ad olescens brachiis ad humeros usque praesectis, qui pedibus om nia manuum officia praestaret, veluti res propter raritatem admiranda, adductus fuit. Apud nos sane habemus adhuc adolescentem et virginem, ex iisdem parentibus, et quidem celebri et honesto genere prognatos, qui peculiari acumine ingenii sunt praediti. Et licet mutos et surdos eos ambos natura procreaverit, tamen uterque scite legere et scribere elegantissime, nec non et rationes mercatorias computare potest. Ut autem hic ex nutu quae sibi facienda sunt dextre percipit, et si deest calamus, gesticulationib. suas cogitationes exprimit, nec non et in omnibus aleae lusibus, qui apud nos usitati sunt, et non sine a ccurata ratiocinatione perfici possunt, excellit: ita illa acu, et igeniosa textura alias puellas facile superat. Inter ceteras autem mirificas dotes, quas illis natura compensavit, memorabile est, avodex motu labiorum interdum percipere videntur, avid aliquis loquatur. Unde videas eos contiones sacras saepissime frequentare, ut aliquis non absurde dicere posset, videri intentis oculis visu eos haurire, quod alii auditu facere solent. Siquidem orationem dominicam, aliasque pias preces quando volunt, absque suggestione, aliisve adminiculis, scribunt, Euangeliaque festis diebus destinata non secus ac alii memoriae commendant, ita ut expedite ea scribere possint. Quod si in templis salutiferum nomen IESV CHRISTI profertur, hic prae ceteris in coetu detracto capiti pileo, et genu flexo venerabundus conspicitur. Adeo natura, veluti [Note: Lib. 2. c. 7. eccles. hist.] fidelis mater, compensando sollicita et stu diosa est, ne tamquam dura noverca merito accusari possit. Quod enim in aliquibus sensibus adimit, in aliis restituit. Id quod olim accidit Didymo Alexandrino, de quo Rusfi. scribit, Quum luminibus orbatus esset, eum adhibitis piis precib. studia ad laborem ac iuges continuatasque vigilias, non ad legendum, sed ad audiendum, ut quod aliis visus hoc illi conferret auditus, adhibuisse, eaque indefessa diligentia, docente DEO, in tantam divinarum hum anarumque rerum [Note: Cap. 86.] eruditionem et scientiam venisse, ut scholae Ecclesiasticae doctor exsisteret. Huc referri quoque possunt, quae infra de mutis gesticulatoriis notabimus. Notum praeterea est, fuisse maiorum nostrorum tempore Ioannem Ferdinandum, natum in Flandria, patre Hispano, caecum et praeterea inopem. Quas tamen ambas difficultates, admodum contrarias hominib. doctis, ita superavit, ut non solum poeta et philosophus insignis evaserit, sed ent tam eximius Musicus ut cum maxima audientium delectatione varia genera Musica tractaret, atque insuper cantilenas aliquot vocum artificiosissimas memoriter


page 172, image: s172

componeret. Hunc tamen longe superavit Nicasius de Werda Mechliniae natus. Qui licet ab anno tertio aetatis suae oculis captus, et ob id etiam elementorum literarum penitus ignarus fuisset: tn~ nihilominus in omni doctrina divina et humana adeo profecit, ut admirationi omnibus esset, et quum Lovanii gradum magisterii accepisset, scholis aliquandiu Mechliniae cum laude praeesset, et Lovanii aliquanto post licentiam in Theologia consecutus, caecus quamvis Euangelium tamen publice docuerit. Quin et post haec gradum Doctoris utriusque iuris in Academia Coloniensi quum accepisset, in gymnasio publice ibidem iura cum stupore omnium docuit, atque libros utriusque iuris, quos numquam viderat, et legerat, memoriter recitavit, donec Goloniae moreretur. Anno 1492.

CAPUT XXXVIII. De Ursis ambestricibus hominum, et mira crudelit ate quorundam, qui Christiani perhiberi volunt.

GENEROSUS et excellens vir, D. Nicolaus Virlaeus Polonus, nobis multa stupenda de vita et moribus Iohannis Basiliadis Magni ducis et Principis Moscorum, et inter alia narrate solebat, quod prope suum cubiculum ursos aliquot immanes alere consuevisset, iisque homines, quos e medio tollere vellet, plerosque indicta causa non habito respectu proprii sanguinis, dilaniandos obiceret, eumque hac re magnam delectationem capere. idque postea una cum aliis eius horrendis et nefariis sceleribus, quibus omnibus tyrannis qui crudelissimi fuerunt, antecellit, in descriptione Moscoviae prolixe recensuit Alexander Gaguinus, et alii non nulli quorum scripta exstant. Quum autem hoc genus supplicii plerisque mirum et saevum videretur, et ipsemet quoque hac de re cogitarem, incidi paulo post in locum Ammiani Marcellini, qui fere eadem refert de crudelitate Valentiniani. Imper. Ita [Note: Lib. 29.] enim scribit: Illud tamen nec praeteriri est aequum, nec sileri, quod quum duas haberet ursas saevas, hominum ambestrices, Micam auream et Innocentiam, cura agebat enixa, ut earum caveas prope cubiculum suum locaret custodesque adderet fidos, etc. Innocentiam denique post multas, quas eius laniatu cadaverum viderat sepulturas, ut bene meritam, in silvas abire dimisit innoxiam, etc. Etsi autem Caligula aliique Imperatores vel potius tyranni, saepissime utriusque sexus homines feris interdum etiam ferinis pellib. ut Nero ferit, insutos, dilaniandos obicere iusserunt, hacque laniena (a qua


page 173, image: s173

tamen pii homines protectione divina saepe incolumes mansere, feraeque [Note: Lib. 8 c. 7. ec. cles. histor. In vita Neronis.] contra naturam mitiores, quam homines ipsi fuerunt, ut apud Eusebium videre licet) delectatos mirifice constat: tamen horrendum est, quod Suetonius de Nerone scribit. Credimus, inquit, etiam polyphago cuidam Aegyptii generis crudam carnem, et quicquid daretur mandere assueto, concupisse vivos homines lanlandos absumendosque obicere. Talem servum Aethiopem, qui humana carne vescebatur, una cum aliis munerib. Aladinum Hassiorum in magna Taprobana Indiae insula Regem, ante plusculos an~os [Note: In historia Veneta. li. 15. Lib. 44.] ad Solimanum Turcarum Regem, per Benchaomerum legatum suum misisse, refert Iustinianus. De Amida Tunetorum Rege Iovius scribit, quia solitus fuerit non solum hominum interfectorum cadavera canib. laceranda obicere, sed etiam in vivos homines mordaces molossos, diuturnaque fame, ut asperius saevirent, efferatos im~ittere. Si igitur ob hanc crudelitarem Ethnici ac Mahumetani, et quidem merito reprehenduntur, quis negare poterit, eos qui Christiani esse et perhiberi volunt, sese minime excusare posse. Ideoque perpetua nota infamiae et crudelitatis dignos esse. Quare non sine stupore [Note: Lib. 8 dec. 2. de reb. Venet.] legitur, quod Sabellicus scribit. Famam fuisse, Franciscum Carrerium Patavinum Principem canes immanis staturae habuisse, quibus miseros cives laniandos obicere solitus esset. Eandem crudelitatem belluinam Iohannem [Note: In elog. illust. viror. lib. 2.] Mariae Ducem Mediolanensem exercuisse testatur idem Iovius. Saevus, inquit, princeps in cives, post multos ex amicis paternis securi percussos inauditae crudelitatis carnificinam exercuit. Praegrandes enim et voracis. molossos noxiorum primo, et mox innocentum carne nutritos, magister eorum Gyranus fera immanitate ita alebat, ut eis, quos odisset princeps discerpendos obiceret, incredibili horrore gemituque paventis populi. Quid autem vetat dicere non nullos ex domitorib istis novi Orbis, erga Indos occidentales [Note: Benzo in hist. novi Orbis. lib. 3. c. 5. Lib. 16. c. 11.] crudelitare his, de quib. diximus, haud inferiores fuisse, quum opulentissimam civiatem Cusconem occupassent, et caesis captisque incolis totam illam regionem amplis. misere afflixissent. Ferunt. n. repertos Hispanos quosdam, qui trucidatos ad ludicrum oblectamentum Indos vorandos canibus obicerent, Et exstat in Ouiedi Indiae historia, memorabilis et lepida res, quoniam bene cecidit, talis videlicet: Didaco Salazari (cuius inter S. Iohannis insulae primos occupatores celebre adhuc nomen est) canis erat molossus acer et barbaris inprimis infestus, Bezerillum vocabant. Nocte, q~ diem quo Cacicum Mabodomacam praelio Hispani vicerunt, secuta est, Salazar canem adversus Indicam anum, quae inter captivos erat, emittere constituit, Id ut commodius faceret, epistolam tradidit vetulae perferendam ad Gubernarorem, qui duob. inde forte miliaribus aberat, sed eo consilio ut simul atque a suorum conspectu ablata esset, canem in eam solveret. Ea quum laeta abiret, sperans


page 174, image: s174

se huius epistolae beneficio libertatem consecuturam, vixque inde lapidis iactu abesset, Salazar canem emittit, is vetulam facile assequitur. Misera anus ubi molossum furibundum ad se recta tendere videt, humi residens, his eum idiomatis sui verbis mulcere coepit: Domine canis, domine canis, ego fero istas literas ad Gubernatorem, obsignatam ei epistolam ostem dens, et addens: Ne saevias in me domine canis. Hic canis, vel it supplices illas et adiectas preces senfisset, protinus mitigato impetu substitit, et sublato altero crure, ut canes ad parietem solent, eam perminxit. Ea res Hispanis, qui ferociam [Note: Lib. 2. Rhetor.] et saevitiam animalis noverant, miraculo fuit, puduitque ipsos feminam interficere, cui canis pepercisset. Hincapparet verum esse quod Aristoteles scribit, o)/ti de\ pro\s2 tou\s2 tapeinoume/nous2 pa/ne tai h( o)rga\ kai\ o(i ku/nes2 dhlou=s1in, ou) da/knontes2 tou\s2 kaqi/zontas2. Adversus se submittentes, requiescere iram etiam canes manifestum faciunt, non mordentes eos qui postrati sunt. Eodem modo in historiis legimus Indos illos occidentales in regno Pervano, quum Hispanos auro explere non possent, ideoque tormentis subicerentur, in silvas sese abdidisse, quos Hispani velut feras indagantes sagaci canum odoratu pervestigarunt, multosque ita repertos, efferati canes dilaceravere: ipsi vero damnata vitae spe tantas aerumnas suspendio finiebant. Id ipsum etiam, tamquam [Note: De destructione Indorum per Hispanos.] a)uto/pths2 confirmat Bartholomaeus Episcopus de Lascasas, sive Casaus, Hispanus, ordinis Dominicani monachus, ubi in descriptione regni Pervani, ita Indorum calamitatem deplorat: Praeterea recensendus est alius actus diabolicus, qui nescio an potius feris bestiis quam hominibus conveniat. Etenim Hispani de industri talunt molossos ferociss. et sanguinarios, quos potissimum assuefa ciunt ad dilaniandos et occidendos Indos. Non puto quod tam genuini, et veri Christiani, quam qui volunt videri tales, et non sunt, dicturi sint, simile aliquid auditum esse: Hispani illi secum ducunt, quo proficiscuntur, magnam multitudinem Indorum in vinculis, ac si esset grex porcorum. Hos mactant, et habent macellum carnis humanae. Saepius autem unus alterum ita compellat: Concede mihi frustum carnis Vellaci (ita enim contumelioso nomine vocant Indos illos) pro pastu canum meorum quod si mactavero unum ex meis, id tibi restituam: non secus ac si alius alii partem porci vel veruecis concederet. Nonnulli ex iis solent ire venatum, qui si revertuntur et interrogantur, quo pacto venatio successerit, Recte inquiunt, quia occidi cum meis canibus quindecim aut viginti Vellacos. Haec et alia horrenda scribit Episcopus ille Hispanus in dicto suo libro, qui impressus in sua vernacula lingua Hispali, Anno MDLII. et postea in Gallicum idioma conversus fuit, ex quo haec transtuli. Praeterea Antonius Piso in suo discursu quem Gallico sermone conscripsit, refert ex historiis Indicis, Valboae praefecti Hispanorum iussu, Regem Indorum Pancram nomine, cum suis


page 175, image: s175

aliquot principibus fuisse canibus obiectum, et ab iis devoratum. Ubi addit, militem Hispanum in illa expeditione adduxisse secum molossum tantae ferocitatis, ut in proeliis hostib. terribilior esset, quam ipsimet Hispani milites. Ideoque suo domino menstruum stipendium peculiare pro illo numeratum [Note: In Occani desc. cap. 3. lib. 2.] fuisse. Hunc tandem ab Indis interfectum iaculis cum tanto gaudio ipsorum fuisse, ac si plures hostes mactassent. Idipsum affirmat Petrus Martyr, ubi dilacerata cadavera a canib. cremata esse dicit. Et postquam de ferocitate molossorum erga miseros nudos et inermes Indos plura recensuit, aliter tamen accidit, inquit, quando cum Caramairensib. et Caribib. manus conserunt, ferociores namque bellisque gerendis aptiores sunt, inruentes canes citius fulgoris ictu venenatas destinant sagittas. et multos perimunt.

CAPUT XXXIX. De crudelitate Ethnicorum erga amabile Christianum nomen.

TANTUM semper fuit odium diaboli erga Christianos (Antiochiae n. primum discipuli appellati sunt Christiani, quum Petrus et Paulus ibi fundarent Ecclesiam) ut sua organa quiescere non sit passus, sed ea excitarit et ex caecarit, ut inauditis modis erga eos, qui nomen suum CHRISTO dederant, saevierint. [Note: Lib. 5. c. 21. de iust.] Siquidem spiritus isti contaminati ac perditi (ut Lactantii verbis utar) quib. veritas et nota est, et invisa, quia per se nocere pii nihil possunt, publicis eos odiis persequuntur quos sibi graves sentiunt, exercentque saevitiam quam violentis. possunt, ut aut eorum fidem minuant per dolorem: aut si id efficere non quieverint, auferant omnino de terra, ne sint qui possint eorum nequitiam coercere, etc. Unde evenit, ut mendaces et sanguine gaudentes innoxia illi spiritus, suis organis persuaserint, Christianos auctores esse omnium malorum, atque ita eo rem deduxerint ut deficientib. aliis criminosis obtrectationib. solum~odo tam amabile nomen hoc capitale esset. Hinc emanavit Edictum Neronis imperii sui Anno XIV: Quisquis Christianum se esse confitetur, is tamquam generis humani convictus hostis, sine ulteriore sui defensione, capite plectitur. Etsi [Note: Lib. 5. c. 19. Eccles. hist. In l. generaliter. §. fin. ff. De decurtonibus.] autem sub imperio Commodi, qui regnare coepit post natum CHRISTUM, Anno CLXXX. lex lata fuit, qndelatores Christianorum non sinebat vivere, ut Eusebius memoriae tradidit ubi refert, quomodo delator Appollonii martyris fractis crurib. punitus sit. Immo Antonini Pii constitutio testis est, cam in honorem Christianorum promulgatam esse. Ea exstat relatore Ulpiano, hisce verbis: Eisqui Iudaciam superstitionem sequuntur, D. D. Verus et Antoninus


page 176, image: s176

honores adipisci permiserunt. Non loquitur autem hic Ulpianus, ut Accursius et alii putant, de Iudaeis, sed de Christianis qui propterea Iudaicam superstitionem sequi dicebantur, quod a Iudaeis primordia suaedoctrinae hausissent. [Note: In li. 13. Annal. Taciti.] Hoc quoque eruditiss. Lipsius observavit, ubi de Pomponia Graecina, quae superstitionis externae rea facta scribitur, inquit: Christianismi credo accusatam hanc feminam sive, ut tunc confundebant, Iudaismi. Habuit sane causam gravem Antonius, ut faveret Christianis, eorum enim precib. ipse cum universo exercitu in bello Sarmatico servatus, et victoriam consecurus est, unde legionem istam Christianorum militum keraunobo/lon, id est, fulminatricem appellatam asserunt, sicut Euseb. Orosius Nicephorus et Paulus Diaconus testantur. Eodem modo deinceps non raro praesides provinciatum mitiores fuerunt, et Christianis, utpote innoxiis, et pacatis hominibus pepercerunt, saepe etiam eos in honore habuerunt, considerantes scilicet tamquam praestantissimi viri, non minus im pium esse, eos qui non peccarunt, impietatis condemnare, quam impios ab solvere. Etsi vero haec ita habebant, ut dixi: tamen accusatores et hostes Christianorum, Cainico odio et Diabolico furore incitati, magis fremebant, et quum nihil aliud illis suppeteret, insanum et furiosum populum incendebant, ut clamarent, Christianos esse atheos, sicut Iustinus quaeritur, nec non hostes communes seditiosos et turbatores pacis et Reip. eosque tamquam homines noxios et flagitiosos apud praesides deferebant. Eo autem res tandem pervenit. ut, [Note: In princip. li. sidivinarum Institut.] sicut idem Lactantius deplorat, ineptireligiosi inexpiabili scelere contaminari atque astringi se putarint, si Christianos rationem fidei suae red dentes audirent. Timent n. inquit, ne a nobis revicti, manus dare aliquando, clamante ipsa veritate cogantur. Obstrepunt igitur et intercedunt, ne audiant et oculos suos opprimunt, ne lumen videant quia offerimus. Quo plane ipsi diffidentiam suae praeditae rationis ostendunt, quum neque cognoscere, neque congredi audent, quia sciunt se facile superari. Et idcirco disceptatione sublata,

Pellitur e medio sapientia vi geritur res,

ut ait Ennius; et qui student dam nare tamquam nocentes, quos utique sciunt innocentes, constare de ipsa innocentia nolunt. Quasi vero maior iniquitas sit probatam innocentiam damnasse, quam inauditam. Sed verentur, ne si audierint damnare non possint. Et ideo cultores DEI summi, hoc est, iustos homines torquent, interficiunt, exterminant, ne causas odiorum reddere ipsi possunt, qui tam vehementer oderunt. Quia ipsi errant, ira scuntur iis, qui veram viam sequuntur, et cum corrigere se possint, errores suos insuper crudelib. factis coaceruant, innocentium cruore maculantur, et dicatas DEO mentes evisceratis corporibus extorquent. Cum talib. nunc congredi et disputare contendimus, hos ad veritatem ab inepta persuasione traducere


page 177, image: s177

qui sanguinem facilius hauserint, quam verba iustorum, etc. Testis praeterea est hac de re locuples Tertullianus. Si, inquit, Tiberis ascendit in moenia, si Nilus non ascendit in arva, si caelum stetit, si terra movit, si fames, si lues; statim, Christianos ad leonem, acclamatur. Quin immo teste eodem auctore, Christianos Sarmenticios et semissios vulgus appellavit, quia ad stipitem dimidii assis revincti, sarmentorum ambitu exurerentur. Cum tamen idem Tertullianus alio loco pro defensione Christiani nominis, dicat: Nos pro salute imperatorum DEUM vocamus aeternum, DEUM verum et DEUM vivum, quem et ipsi Imperatores propitium sibi prae ceteris malunt: Imperatoribus precamur [Note: Contra gentes.] vitam prolixam, imperium securum, domum tutam, exercitus fortes, senatum fidelem, populum probum, orbem quietum. Eodem modo Arnobius ita conqueritur: Cur nostra scripta ignibus meruerunt dari? cur immaniter conventicula dirui? in quib. summus oratur DEUS pax cunctis et venia postulatur, magistratib. exercitibus, Regib. familiaribus, inimicis, adhuc vitam degentib. et resolutis corporum vinctione? in quib. aliud auditur nihil, nisi quia humanos faciat; nisi quod mites, verecundos, pudicos, castos, familiares, communicatores rei cum omnibus, quos solidet germanitatis necessitudine copulatio. Verum ita se res habet, ut quoniam plurimum gladiis et potestate valetis [Note: Cornel. Tacit. lib. 2. histor.] ferri, anteire vos etiam veritatis scientia iudicetis, etc. Hunc furorem populi, cuius mos, quamvis falsis reum subdere, praesides provinciae humaniores compescere non potuerunt, licet egregium Imperatorem responsum tunc temporis [Note: L. decurienum. C. de poenis.] habuerint, quia postea in Iustiniani Codicem relatum est; Vanas videlicet populi voces non esse audiendas, nec enim vocib. eorum credi oportere, quando aut noxium crimine ab solvi, aut innocentem condemnari desiderant. Est enim testes Salustio, vulgus ingenio mobili seditionsum, atque discordiosum, cupidum novarum rerum, quieti et otio adversum. Attribuerunt autem Gentiles Christianae fidei, mutationem et labefactationem imperii ob eam rem inrmolationes conservandas, et sacrorum Christianorum cultum deserendum contenderunt, unde tanta et tam crebra mala fluxissent. Idque patet ex oratione Symmachi praefecti Urbis et Legati Senatus Romani, qui [Note: Lib. 5. c. 8. de iur. ambig.] Valentiniano, Theodosio et Arcadio Impp. veterem deorum cultum restituendum persuadere voluit. Namque ut reparationem Arae Victoriae (quam, vel, non procul ab en, Revardus Puteal Libonis fuisse putat) quae a Christianis Imperatoribus de curia sublata erat, facilius impetraret, allegavit Romanae urbis sencctutem, cultusque falsorum deorum diuturnitatem, simul dicens, feliciter et prospere omnia successisse olim ac evenisse, sub falsorum deorum cultu, et contra sub Christiana religione conversa omnia in deterius; terrarum sterilitatem, famem, bella, et nescio quae alia mala exorta esse. Verum eius rationes et argumenta graviter a D. Ambrosio et Aurelio


page 178, image: s178

Prudentio confutata sunt. Huc referri possunt, quae regnante Theodosio [Note: Ruffinus lib. 2. c. 30. eccles. bistor.] destructo templo Serapis, in quo Alexandriae colebatur, accidere. Moris enim erat in Aegypto, ut mensura ascendentis Nili fluminis ad templum Serapis deferretur, velut ad incrementi aquarum et inundationis auctorem. Subverso autem eius simulacro, ignique consumpto; omnes simul negabant Serapin iniuriae memorem aquas ultra affluentia solita largiturum. Sed ut ostenderet DEUS, non Serapin, qui multo erat Nilo posterior, sed se esse qui aquas fluminis temporibus suis iuberet excrescere tanta ex eo et deinceps fuit inundatio, quantam fuisse prius aetas nulla meminerat. Et ideo ulna ipsa, id est, aquae mensura, quam ph/xun vocant, ad aquarum DOMINUM in Ecclesia coepta deferri. Haec gesta ubi religio so Principi nuntiata sunt, extentis ad caelum palmis, cum ingenti fertur exsultatione dixisse: Gratias tibi CHRISTE, quod absque urbis illius magnae pernicie tam vetustus error exstinctus est. Eodem modo accidit, quando Radagaisus Scytha innumerabiles copias in Italiam adduceret. Quum enim Romam tamquam caput imperii peteret, neque in Honorio Imper. ulla spes esset; pagani qui adhuc multi in urbe atque Italia, sacris Christianis nondum acceptis, erant erecti animo, palam in sermone iactare, merito haec barbaris secunda evenire, quia deos propitios haberent, quos ritu gentilitio colerent. Christianam vero pietatem, quae DEUM suum haberet infestum, maledictis incessere, ac civitatem Romanam idcirco destitutam asserere, quia deos et sacra deseruisset. Profecto, si priscae ceremoniae repetantur, finem his malis et periculis affore. Idem accidit quum Alaricus Gothicum exercitum im Italiam duceret, et Romam acerrima obsidione premeret. Nam tunc omni humana ope deplorata, ad vetera deorum auxilia, a quibus saepe se conservatos ferebant, imploranda se converterunt. Auxit vero eorum, fiduciam, ut Sigonii verbis utar, Pompeianus urbis praefectus, qui se Tuscos quosdam audivisse dixit, asserentes se nuper Narniam, sacrificiis factis, e maximis periculis exemisse, atque hostes lo~ge a moenibus propulisse. Quam rem quum ad Innocentium Pontificem retulisset ille, si Zosimo pagano homini habenda fides est, respondit: Agerent quod Reip. conducturum putarent. Ceterum Senatum in capitolio sacrificiis incumbentem populus aversatus est, sacrilegium illud verius quam sacrum arbitratus. Eodem modo in sacris literis legimus, Achazem Regem Iudae, quum premeretur bello ab Assyriis idolis ipsorum, relicto vero DEO, sacrificasse, quum putaret eorum auxilio se victum, et hostibus feliciter omnia procedere. Sed recte ibi dicitur: Ista sacrificia prohibita, ruinam et exitium tam Regi quam [Note: Lib. 21.] populo Israelitico, accumulatis poenis, accersivisse. Hoc sane considerari debuisset, quum non ita pridem, Romae, teste Iovio historico Graeculus quidem Demetrius taurum pestilentiae placando numini in amphitheatro,


page 179, image: s179

othnico ritu immolaret, quae inanis sacrificii litatio, quum morb. paulo post sua sponte mitescere coepisset, a multitudine efficax habita fuit. Sed ne longius a proposito vagemur, Cedrenus Graecae historiae scriptor memoriae tradidit, Tempore Diocletiani (sub cuius imperio Christiani decimam eamque [Note: Lib. 8 c 11. eccles. hist.] longe acerrimam persecutionem perpessi sunt, siquidem Eusebius refert, se vidisse in Phrygia urbem Christianorum cum omnib. civib. et parvulis funditus deletam, et concrematam, idque iussu Diocletiani et Maximiani, eo quia sacris gentilium interesse noluerint) oraculum editum fuisse, Christianis omnib. interfectis, Romanum imperium prosperis reb. affluxurum. Idem accidit temporib. Maximini, [Note: Lib. 9. c. 2. et 3. eccles. hist.] quum artib. Theocni quaestoris Antiocheni viri, ut Eusebius recenset, potentis, attamen in cantatoris, et malitiosi, qui postea detectis eius dolo sis artibus, cum omnib. suis asseclis, a Licinio supplicio affectus est, in odium Christianorum, imperator persuasus esset, DEUM (in cantationib. enim suis effecerat, ut idolum Iovis talia oracula ederet) iussisse, ut Christiani in exilium extra civitatem ac eius agros, tamquam sibi inimici abigerentur. Verum secus, inquit Cedrenus, [Note: Lib 9. cap. 7. et 8.] evenit, quam furiis istis visum fuit. Nam fames (reste etiam Euseb.) pestis et siccitas homines infestavit, ac ulcera, quos carbunculos vocant per totum serpentia corpus, periculosos morbos afferebant? praesertim oculis occupatis, multa virorum, mulierum, puerorumque milia mutilaverunt. Ad haec addit, tyrannum ipsum morbo acerrimo afflictum, et oculis captum, ex faucibus vermium multitudinem eiecisse, tandemque sub extremo spiritu dixisse: Vae misero mihi et digno qui lugeatur. Nam iustas meorum in Christianos impiorum [Note: Lib. 8. c. 17. et seq. In compend. historiarum Rom.] conatuum poenas pendo. Idem accidit Maximiano, sicut Euseb. t Pomponius Laetus refert, homini, sicut ab Eutropio describitur, propalam fero natura, ardenti libidine, consiliis stolido, ortu agresti, asperitatem suam etiam vultus horrore significanti. Incidit enim etiam in morbum, quo ulcus inguinib. innatum virilia exedit. Marcescente tota illa corporis parte, vermes pullularunt: remedia deerant: Medici desperavere. In hoc cruciatu quum esset, suspicatus ob saevitiam in Christianos id perpeti, reuocavit decreta, et superinduxit, illos accersiri iubens, ut pro salute principis orarent. Sed pro truculento et sanguinolento homine preces non valuere. Si enim convaluisset, rediisset ad solitam crudelitatem itaque ex eo morbo periit, homo gloria rei militaris [Note: In tripartita lib. 9. c. 10.] illustris, verum saevitia in Christianos crudelis, unde foedum eum habuisse creditum est exitum, sicut plurib idem Euseb. recenset. De hoc tyranno Suidas, quem Maximinum nominat, ita scribit: Quum in morbum atrociss. incidisset, vehementes dolores omnem carnem eius vexabant, et intestina ex acerrima in flammatione corrumpebantur, et caro tota cerae in siar liquescebat: eoque incendio aucto, ipsa etiam ossa tosta sunt, ut et humanae formae character deleretur. Miserabiliter itaque putrescens, tantopere olebat ut a


page 180, image: s180

cadaveribus in sepulcris nihil differret, exiguoque spiritu praeditus, cum gemitu obiret. Non dissimilem exitum habuit, immanis. tyrannus et parricida, [Note: Lib. 5. cap. 7. Eccles. hist.] Herodes, teste Flavio Iosepho. Hucreferri potest id, quod Sozomenus de Iuliano Imperatoris Iulian. avunculo memoriae tradidit. Simile exemplum poenae divinae habent Iudaei in Rege Antiocho Epiphane, vel potius Epimane (ita enim propter crudelitatem appellatus est) in libris Machabaeorum. Sine in antiquis. Arevacis Hispaniae columnis notandum est, quam invisum nomen Christianorum istis duobus Imperatoribus fuerit, idque funditus eradicare omnibus viribus contenderint. Tales enim in illis leguntur scriptiones, quas Adolphus Occo, Medicus eximius, et antiquitatis Romanae peritissimus in suum librum numismatum inseruit.

DIOCLETIAN. IOVIUS MAXIMIAN. HERCULEUS CAESS. AUGG. AMPLIFICATO PER ORIENTEM ET OCCIDENTEM IMPERIO ROM. ET NOMINE CHRISTIANORUM DELETO QUIA REMP. EVERTEBAT.

DIO CLETIANO CAES. AUG. GALERIO IN ORIENTE ADOPT. SUPERSTITIONE GHRISTI UBIQUE DELETA ET CULTV DEORUM PROPAGATO.

Etsi autem ab assentatoribus aulicis, quemadmodum passim fieri solet eiusmodi inscriptiones in gratiam Imperatorum absque dubio sactae sunt: tamen tantum abfuit, ut acerrimis suis persecutionibus et lanienis Christianorum nomen extirparent, ut eorum successor Constantius Chlorus, filius adoptivus Maximiani, Christianos ad summos honores extulerit, eiusque filius Constantinus Magnus, ipsemet CHRISTO suum nomen dederit. Unde scribunt historici, Diocletianum (durum enim, immo durissimum illi fuit contra stimulum calcitrare) alienato animo desipere coepisse, eo quod CHRISTI nomen se deleturum, uti cupierat, sibique persua serat, desperasset, postquam singularem Christianorum in morte Constantiam, et incrementum eorum perspexisset. Vixit enim non longe Salone urbe Dalmatiae, (qui locus ditionis Venetae nunc est, et Spalatrum vocatur, estque expositus incursionibus Turcicis continuis) sectans otium, annis decem, resignato imperio, licet privatus, tamen misere, dum sibi semper metueret male, ne [Note: In oratione ad Sanctorum coetum, c. 52.] fulminis ictu concideret, ut idem Constantinus apud Eusebium dicit, et addit ibidem: Ista loquitur Nicomedia; non tacent etiam qui ea dem oculis viderunt, ex quorum numero ipse equidem sum. Palatium eius ac domus sane, fulmine eam depascente, faceque caelesti exedente, vastata fuit: Quas res ita eventuras sapientes plane praedixerant. Neque enim siluerunt, neque maerorem pro sceleribus tam inique contra Christianos admissis susceptum, fimulatione occultarunt, sed perspicue ac palam ipsi inter se libere de iisdem


page 181, image: s181

disseruerunt. Quis talis furor, quae plane principatus insolentia, ut homines cum sint, audeant tamen DEUM bello lacessere, inque religionem sanctiss. iustissimamque vesano animo insultare, et tam infinitae populi hominumque iustorum multitudini, nulla causa antecedente, exitium moliri? et ea quae sequuntur, quae studiosus lectoribi videre poterit. Adeo veritas, licet expressa videatur, tamen opprimi nequit! sed velut aromata magis redolent, quanto magis conterunturnta ea quanto magis conteritur et oppugnatur, tanto clarius in ipsis tribulationib. in lucem progreditur. Ut vere dictum sit, sanguinem Martyrum esse seminarium Ecclesiae. Est autem Eusebius auctor, [Note: In Ecclesinst. hist. lib. 8. c. 1.] immanem illam et diuturnam Cstristianorum persecutionem sub Diocletiano, sicut is ab Auentino citatur, ortam esse ex superbia, avaritia, invidia et odio Episcoporum inter se dissidentium, dum alter alteri praeferri vellet, seque haereseos invicem insimularent. Moti enim his illorum dissidiis Imperatores putabant, cum nulla inter Christianorum praesides et Episcopos esset concordia, nequaquam religionis eorum sanctitatem sinceram esse posse: ideoque prorsus Christianorum nomen extirpare animum inducebant. Verum quo maior tyrannorum erat saevitia, eo magis Christianorum numerus, ut dictum est, augebatur. Postquam vero Imperatores ipsi Christianam fidem amplexi fuere, tum quidem Ecclesiarum praesules externis bonis plurimum praefecisse, spiritualibus vero donis defecisse scribit D. Hieronymus. [Note: Dialog. 5.] Idipsum Thomas Aquinas indicare voluit, sicut recensetur a Iohan. Baptista Gelli, Academico Florentino. Quum enim ad Innocentium III. Pontificem Romanum venisset, coram quo forte magna vis auri signati numeraretur, isque ad cum dixisset: Videsne Thoma, Ecclesiam non amplius, sicut olim, [Note: De sacro fadere lib. 1.] quum primum inciperet, dicere posse: Aurum et argentum non habeo) gnatus enim erat, ut Folieta legatum Venetum loquentem introducit; nullum opulentius vectigal esse toto orbe terratum pontificis calamo, cuius simplex ductus, quamvis ingentem pecuniae vim parat) Thomas mox respondit: Fatendum hoc est pater sancte: sed etiam Ecclesia modo non potest, sicut primitiva ad claudum, dicere: Surge, ambula, sanus esto. Imprimis autem Ecclesia semper in magno periculo propter duas causas fuit, propter ambitionem et avaritiam, ad quas si sese cupiditas vindictae et crudelitas adiunxerit, necesse est, ut optimus quisque quo maior est, eo magis sibi sit a calumniis metuendum. Quod autem supra diximus, tantum Christianum nomen olim suffecisse, ut ii, qui hoc profiterentur, ad supplicium raperentur (nihil enim aliud habebant gentiles, quod in Christiana plebe reprehenderent, siquidem inter illos nulla conspiratio, sicut olim apud Milesios fuit; Nemo videlicet NOSTRÛM FRUGI ESTO: sed sancta confoederatio; NEMO NOSTRÛM SCELERATUS ANTEQUAM ESTO) patet ex eodem Tertulliano, qui dicit tabellam


page 182, image: s182

[Note: Lib. 10. Epist. 101.] damnationis tantum continuisse, Reum esse Christianum, Nomen enim, inquit, in nobis tantummodo damnatur, non aliquod crimen. Et Plinius ita scribit ad Traianum: Interrogavi ipsos an essent Christiani: confitentes iterum ac tertio interrogavi, supplicium minatus: perseverantes duci iussi. Id praeterea confirmatur duobus memorabilibus exemplis in Attalo et Polycarpo. Illi enim, quum in amphitheatro Lugdunensi circumduceretur, praelata fuit tabula, in qua scriptum erat: HIC EST ATTALUS CHRISTIANUS: De hoc, quum in Asia ad supplicium duceretur, iussu Praesidis praeco clamavit: [Note: Lib. 4. cap. 15. et lib. 5. c. 1. Eccles. hist. De edictis contra Christian. Lib. 4. cap. 7.] POLYCARPUS CHRISTIANUMESSE SE CONFESSUS EST, sicut apud Eusebium videre licet. Erat autem moris antiqui, ut causa damnationis populo publice exponeretur, per tabellam, vel voce praeconis, ut erudite observavit Franciscus Balduinus. Hinc videre licet quam pie, caste et integre vixerint ii, qui Christiano nomine gloriabantur, idque illustratur insigni exemplo ab eodem Eusebio. Quum enim Ptolomaeus quidam vir pius, Alexandriae, nullam aliam ob causam, nisi quod Christianum se esse confessus erat, iussu Urbicii ad supplicium duceretur; Lucius quidam et ipse Christianus, videns iudicium esse praeter rationem factum. Urbicium ita compellavit: Quae ratio est, quod hominem hunc, qui nec adulterium commisit, nec scortatus est, neque homicidium perpetravit, neque suppilator est, neque raptor, neque simpliciter aliquid iniqui designasse deprehenditur, propter Christiani nominis confessionem punivisti? Iudicia tua nec Pio Imperatori, nec Caesaris filio, neque sacro Senatui decora sunt, ô Urbici. Ad hoc Urbi cius nihil respondens ad Lucium dixit: Et tu mihi talis esse videris Lucio respodente: maxime; et ipsum abduci iussit. Ad hoc Lucius illi gratias egit, ac subiecit, hac se ratione a malis huiusmodi dominis liberari, et ad bonum Patrem ac Regem DEUM proficisci. Et alius quidam tertius accedens, et ipse supplicio [Note: Lib. 13. annal.] est adiudicatus. Haec Eusebius ex Iustino retulit. Testis quoque est Cornelius Tacitus, quam invisum salutiferum hoc nomen Ethnicis fuerit. Haec enim sunt eius Ethnici verba de Nerone, quum ob incendium urbis infamis esset, et hic incendiarius et patriae pestis, pulpamentum quaereret, cuius praetextu culpam et odium a se, in innocentes transferre cuperet. Ergo abolendo, inquit rumori Nero subdidit reos, et quaesitiss. poenis affecit, quos per flagitia invisos, vulgus Christianos appellabat. Auctor nominis eius CHRISTUS, qui Tiberio imperitante per Procuratorem Pontium Pilatum, supplicio affectus erat. Repressaque in praesens exitiabilis superstitio rursus erumpebat, non modo per Iudaeam originem eius mali, sed per Urbem etiam quo cuncta undique atrocia, aut pudenda confluunt, celebranturque. Igitur primo correpti qui fatebantur, deinde indicio eorum multitudo ingens haud perinde in crimine incendii, quum odio humani generis, convicti sunt.


page 183, image: s183

Ea pereuntibus addita ludibria, ut feratum tergis contecti, laniatu canum interirent; aut crucibus affixi; aut flammandi; atque ubi defecisset dies, in usum nocturni luminis urerentur. Hortos suos ei Spectaculo Nero obtulerat, et Circense ludicrum edebat, habitu aurigae permixtus plebi, vel circulo insistens. Unde quanqum adversus sontes, et novissima exempla meritos miseratio oriebatur, tamquam non utilitate publica, sed in saevitiam unius [Note: Li. 4. de asse.] absumerentur, etc. Haec Tacitus, quem Budaeus, quum hunc locum ex eo allegat, non sine ratione appellat hominem nefarium, adversisque placitis providentiae genitum, qui aequalium suorum sensui serniens, non suo iudicio, prodere hoc exemplum nefariae mentis non veritus sit. Etsi autem tempore Apostolorum et deinceps, gravissimae fuerunt persecutiones Christianorum, ita ut eae absque lacrimis et ingenti dolore, a piis mentibus legi, et de iis cogitari non possit: tamen longe graviores ante finem mundi eos manere, ex sacris literis, ipsisque monitionibus CHRISTI apparet. Unde [Note: De summo bono, lib. 1. cap. 28.] Isidorus dicit: Gravius tunc contra Ecclesiam desaeviet synagoga, quam in ipso Salvatoris adventu Christianos est persecuta. Dum in Martyres Diabolus iam exercuerit magnam crudelitatem etiam alligatus: crudelior tamen erit Antichristi temporibus, quando etiam erit solvendus. Nam si ligatus tanta facere potuit, quanta solutus faciet? Observandum sane est, Christianos in primitiva Ecclesia a nullo alio nisi a suo servatore unico, et [Note: In epistola ad Magnesios.] Rege cui homagium suum in sacro fonte praestiterant (toto enim corde non oretenus imitabantur CHRISTUM praeceptorem suum, ut hoc nomine digni haberentur, kai\ pre/pon e)si/, inquit Ignatius Episcopus et Martyr, mh/ mo/non kalei=sqai xrisianou\s2: a)lla/ kai\ ei)=nai. ou) ga\r to\ le/gesqai a)lla/ to\ ei)=nai maka/eion poiei=) [Note: Epist. 1. c. 3.] denominari voluisse, idque tamquam traditionem Apostolicam observasse. Animadverterunt enim quam periculosum, vel potius pernicio sum esset, asscitis aliis denominationibus ab hoc salutifero nomine discedere. Idipsum quoque Paulus Apostolus Corinthios suos monet. Hoc etiam eundem Ignatium coaetanum Apostolorum movit, ubi in allegata epistola ad Magnesios de origine Christianorum ita dicit: o(/s2 ga\r a)\n a)/llw o)nomatika\ lei=tai plei=on, ou(=tos ou)k e(/si\n tou= qeou=. ou)de\ de/dektos th\n profhtei/an th)\n le/gous1an peri\ h(mw=n, o(/ti klhqh/s1etai o)io/mati kainw=, o(\ ku/eios o)noma/s1ei a)uto/n, kai\ e)/sailao/s2 a(/gios, id est, Qui enim alio nomine appellatur praeter hoc, hic non est DEI; nec [Note: De vera Saptentia in fine lib. 4.] accepit prophetiam loquentem de nobis: APPELLABITUR NOMINE ALIO, QUO DOMINUS NOMINABIT EUM, ET ERIT POPULUS SANCTUS. Huc spectavit Lactantius, ubi de quibusdam non satis caelestibus literis eruditis et quum veritatis accusatorib. respondere non possent, caelestes literas cotrumpentib. ut novam sibi doctrinam sine ulla radice ac stabilitate (haecn. sunt eius verba) componerent, orationem instituit. Nonnulli, inquit, faltorum


page 184, image: s184

Prophetarum vaticinio illecti. de quibus et veri Prophetae, et ipse praedixerat, exciderunt doctrina DEI, et traditionem veram reliquerunt. Sed illi omnes daemoniacis fraudibus irretiti, quas prospicere et cavere debuerant divinum nomen et cultum per imprudentiam perdiderunt. Quum enim Phryges, aut Novatiani, aut Valentiniani, aut Marcionitae, aut Anthropiani, seu quilibet alii nominantur Christiani esse desierunt, CHRISTI nomine amisso, humana et externa vocabula induerunt. Verbis autem exprimi non potest, quam atrocia scandala ex his dissensionibus, quando in sectas abeunt, oriantur, et qualis nota et macula doctrinae Christianae iuratur, ita ut infirmiores in fide, vel spe lucri, vel honorum, facile ab ea desciscant. Sicut libere confessus fuit non ita pridem legatus Turcicus ad Stephanum Regem Poloniae; Chanes is fuit Chiauses Mamaluchus, Transyluanus origine, cui antea Eustachio nomen fuerat, et qui non procul ab Alba Iulia in oppido [Note: In vita Basilidis Magni Ducis Moscovia.] Tordo multos annos Ludimagistrum professus, pueros in trivio docuerat. Is libere dicere solitus fuit, ficut Paulus Odaebornius testatur, qui ex illo ipso audivit, se notissimis Christianorum, in religione dissidentium, tumultib. et odiis atque discordia motum esse, ut CHRISTO abrenuntiaret, eique ostendit scriptum valde atrox et amarulentum Poloni cuiusdam, qui demonstrare conatus fuerat, Mahometem multo meliorem Luthero fuisse. Hos, inquit libros, vestrarum discordiarum et haeresium testes, magni muneris instar ab auctore ad me missos, in Thraciam nunc asporto, Musulmanis meis fidei vestrae vanitatem certissimis rerum argumentis ostensurus. Ceterum qualis confessio in persecutionibus olim Christianorum fuerit, quodque libere et absque omni tergiversatione, non superficietenus, vel dicis causa, sed toto corde et omnibus sensib. suum Dominum et Servatorem unicum coluerint, manifesto apparet ex Chrysostomo, in suo opere imperfecto super [Note: Cap. 10. homilia 25.] Matthaeum, ad verba CHRISTI: Omnis qui me confitebitur etc. Cuius verba, licet prolixius praeter morem hoc caput futurum sit, non absque ratione asscribenda duxi. Considero, inquit, denique, ne dicant etiam fideles Christiani: Si necessitas persecutionis advenerit, interim coram hominibus denegabo, ne patiar poenas; in corde autem meo veritatem teneo CHRISTI: ideo non dicit. Qui me confessus fuerit in corde suo, sed coram hominibus. Quoniam qui coram hominibus non confitetur, non prodest ei aliquid, quod in corde credit in CHRISTUM. Quia qui ore denegat, non potest fieri, ut in corde credat. Radix n. confessionis fides est cordis, confessie autem fructus est fidei. Sicut ergo quamdiu radix est viva, necesse est, ut aut ramos producat, aut folia, si autem non produxerit, sine dubio intelligis, quod radix eius in terra siccata est: sic quam diu cordis fides integra est, semper germinat confessionem in ore. Siautem confessio non fuerir oris,


page 185, image: s185

intellige sine dubio, quia fides cordis eius iam ante siccata est. Sic enim dicit Apostolus: Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Ergo nec valet confessio oris sine fide cordis, nec fides cordis sine confessione oris. Et paulo post: Si sufficeret tibi fides cordis, cor tantummodo DEUS tibi creasset: nunc autem et os tibi creavit DEUS ut corde credas, et ore confitearis. Cum omnibus porro sensibus quinque carnalibus et spiritualibus, CHRISTUM confiteri oportere ibidem docet. Si autem, inquit, vel unus sensus minus fuerit, non est perfecta confessio. Ergo si quis dicat. Ne manducaveris idolothytum, sed aspice tantum ad idola, quam sint speciosa: si aspexeris provocatus, oculis tuis negasti CHRISTUM; non quia idola aspicere aliquid sit: sed quia invitatus aspicis; peccas. Si autem non aspexeris oculis tuis, confessus es CHRISTUM; Ideo scriptum est: Averte oculos meos ne videant vanitatem. Si vero dixerit tibi: Nolo ut aspicias idola, sed tantum ausculta, quomodo ille gentilis blasphemet CHRISTUM, ut glorificet deos: si auscultaveris, aurib. tuis, CHRISTUM negasti. Si dixerit tibi: Nolo ut audias blasphemiam CHRISTI, sed quum incensum offertur diis, tantum sta, et accipe odorem incensi illius: si odoratus fueris, odoratu tuo CHRISTUM offendisti. Item si dixerit: Non manduca carnem dentibus tuis, tantum finge te de idolothyto manducare: si simulaveris, gustu tuo CHRISTUM abnegasti. Si autem nolueris fingere, CHRISTUM confessus es, sicut Eleazarus in lib. Machabaeorum, qui carnes veruecinas sub specie porcinae noluit manducare. Si dixerit: Nolo fingas te de immolato manducare, sed tantum tange idolum manu tua, aut tene thuribulum: si tetigeris, aut tenueris, tactu tuo CHRISTUM negabis. Si autem nolueris, CHRISTUM tactu tuo confessus es, etc. Omnia enim membra animae vel corporis tui, non solum tibi DEUS ad usum creavit, sed sibi ad gloriam.

CAPUT XL. de furore, saevitia et crudelitate irritatae et superstitiosae multitudinis.

[Note: L. si quis. De nundinis.] PLATO ille, quem Callistratus Iurisconsultus summae prudentiae et auctoritatis virum apud Graecos fuisse dicit: Populum ait esse ingratum, morosum, crudelem, invitum, immodestum, ut qui sit ex colluvie turbae, et stultis insolentibus collectus. Hoc etiam Phocion Atheniensis animadvertit. Quum enim oraculo proditum esset, unum esse istic virum, qui cunctorum sententiis adversaretur, populusque iussisset illum inquiri: Phocion semet prodidit. Ego sum


page 186, image: s186

inquit ille, quem oraculum designat. Nam uni nihil placet omnium, quae vulgus dicit. Ob hanc rem, quum aliquando orationem habuisset, eaque omnibus placuisset; Quid, inquit, num mali quippiam dixi imprudens? Adeo persuasum habebat, nihil placere populo, quod a recto iudicio proficiscitur. Hoc [Note: Balaeus in vitis Pontificum.] non ignoravit Iohannes XXIII. Pontifex Rom. interrogatus enim aliquando, quid foret a veritate remotius, respondit: Vulgi sententia. Quicquid enim laudat, inquit, vituperio dignum est: quicquid cogitat, vanum: quicquid loquitur, falsum: quod improbat, bonum est: quod approbat, malum, et quicquid extollit, infame. Et exstat peculiare caput. De mobilitate populi, [Note: Cap. 115.] in libello Nicolai Hanapi Patriarchae Hierosolymitani: Ubi virtutum et vitiorum exempla ex utroque testamento collegit. Recte igitur Arrianus laudat [Note: Lib. 1.] sapientiam Alexandri Magni: Quod Ephesio populo materiam saeviendi erga optimates subtraxerit. Nam quum de noxiis quibusdam supplicium sumptum esset; in alios ulterius in quiri, aut de iis supplicium sumi Alexander vetuit, intelligens nimirum populum potestate sibi facta, non tantum in sontes, sed in eos etiam, qui extra culpam essent, partim odio partim spe praedae saeviturum. Norat enim prudentiss. Rex, cupiditatem et egestatem hominum crudelitati adiunctam magnum esse ad omne scelus incitamentum. Hunc furorem irritatae multitudinis, et licentiam saeviendi, experti sunt olim Corcyrenses, ubi Thucid. perspicue narrat, quam crudelia et nefanda facinora in seditione illa contra potentissimos quosque a populo commissa fint. Postquam enim interfectis praecipuis, multos sibiipsis, metu crudelitatis mortem variis modis conscivisse scribit: quidam, inquit, ob privatas inimicitias: quidam et a debitoribus creditarum pecuniarum causa interfecti. Nullum denique mortis genus non visebatur, nec fieri quicquam in huiusmodi casu solet, quod tum non evenerit. Immo vero maiora etiam contigerunt. Nam pater filium trucidabat: homines a templis ad necem abstrahebantur, atque adeo intra ipsa necabantur: alii se in Bacchi delubro quum muniissent, obiere, etc. Sed ne exempla tam longe petamus, quid obsecro non perpessi sunt homines miseri nuper in carnificinis Gallicis, praesertim Lutetiana? Quid enim vulgus, veluti ludos ageret, in quibus humanus sanguis effunderetur, saevitiae, crudelitatis libidinis, turpitudinis ignominiae tam in eos qui neci destinati erant, quam in alios, qui pro innoxiis habebantur, et quidem non solum erga vivos, sed erga mortuos etiam non habita ratione aetatis, dignitatis, conditionis [Note: Lib. 6. cap. 2. De vero cultu.] aut sexus, omsit? Adeo longe ut Lactantius ait, ab hominib. secessit humanitas, ut cum animas hominum interficiant, ludere se opinentur nocentiores iis omnibus, quorum sanguinem voluptati habent. Hac consuetudine imbuti, humanitatem perdiderunt. Itaque non parcunt etiam innocentibus, sed exercent in omnes, quod in malorum trucidatione didicerunt, etc. Verissime


page 187, image: s187

[Note: Lib. 10. de rebus gest. Alexand. Magni.] igitur Q. Curtius scripsit: Nullum profundum mare, nullum vastum fretum et procellosum, tantos ciet fluctus, quantos multitudo motus habet, utique si nova et brevi duratura libertate luxuriat. Haec enim teste Livio, natura multitudinis est: Aut seruit humiliter, aut superbe dominatur; libertatem [Note: Lib. 24.] quae media est, nec spernere modice, nec habere sciunt, et non ferme desunt iratum indulgentes ministri, qui avidos atque intemperantes plebeiorum animos ad sanguinem et caedes irritant. Hoc Seneca praeterea paucis verbis complexus est: Quis, inquit, placere potest populo, cui placet virtus? Huc etiam Demosthenes respexisse videtur, quum fugiens exclamaret: O Pallas urbium domina cur tribus infaustiss. bestiis delectaris? noctua, dracone, et populo: ex illa forte caecitatem; ex dracone livorem animorum; ex populo instabilitatem et inconstantiam intelligens. Huius rei habemus memorabile exemplum (ut ad recentiora veniamus) in seditione Panormitana, cuius caput fuit Iohannes Squarcialupus, sicut eam eleganter et copiose describit Thomas Fazellus, utpote au)to/pths2, ubi inter alia urbis Panormitanae foedam [Note: De rebus Siculis poster. decad. lib. 10.] ac plane deplorandam faciem commemorat. Nam ius legesqueve, inquit, iam plane refrixerant: avaritia, rapinae, superbia urbem invaserant. Quicumque praeterea impudicus, adulter, ganco, latro, sacrilegus, vel qui alea, manu, ventre, pene patrimonium dissipaverat, quique alienum aes conflaverat, quo flagitium aut facinus redimeret, praeterea omnes undique parricidae, sacrilegi, convicti iudiciis, aut pro factis iudicium timentes; ad haec et quos manus linguave periurio, aut civili sanguine alebat; postremo omnes, quos flagitium, egestas, conscius animus exagitabat: hi Squarcialupo et coniuratoribus proximi ac familiares erant, et de civitatis magistratu, rerumque omnium mutatione cum eo tractabant, et (quod nulli nisi nobis, qui haec vidimus, credibile est) nihil sibi reliqui non ad praedam, non ad crudelitatem fecere: sacra profanaque, divina atque humana omnia in promiscuo, nihil pensi neque mo derati habebant: publice, impuneque rapere delubra spoliare, sacra profanare [Note: In Politic.] ac polluere licebat, etc. Recte itaque et prudenter monet Aristot. Exsistere mutationes per eos, qui per luxum sua prodegerunt, et tales innovare omnia studere, et aut sibi aut alterityrannidem parare: Quod si praeterea superstitio aliqua mentes multitudinis seditiosae occupat: tunc demum ea bellua multorum capitum, multo atrocius furit, neque modum tenere potest, exitumve ullum reperit, vib aut favere semel, aut saevire instituit, hocque praetextu sibi quiduis licere putat. Et non secus (ut ille ait:)

- quum carceribus sese effudere quadrige,
Addunt se in spatia, et frustra retinacula tendens.
Fertur equis auriga, nec audit currus habenas.

[Note: Lib. 4. dereb. Alex. Mag.] Huc respexisse Q. Curtius videtur, ubi dicit: Nulla res multitudinem


page 188, image: s188

efficacius regit, quam superstitio: alioquin impotens, saeva, mutabilis, ubi vana religione [Note: Papyrius Massonus lib. 3. annal. Francor. Lib. 5 divin. Instit.] capta est, melius vatibus, quam ducibus paret. Siquidem simulata religio instar torrentium est qui nullis obicibus retardari queunt, quo minus campos inundent, et aliquandiu noceant. Recte itaque Lactantius de his superstitiosis, qui suam religionem vi defendendam ducunt: ita dicit: Quid ergo saeviunt? ut stultitiam suam dum minuere volunt, augeant? Longe diversa sunt carnificina et pietas: nec potest aut veritas cum vi, aut iustitia cum crudelitate coniungi. Sed defendenda sunt, inquiunt, suscepta publica sacra: O quam honesta voluntate miseri errant! Sentiunt. n. nihil esse in reb. humanis religione praestantius. Sed ut in ipsa religione, sic in defensionis genere falluntur. Siquidem defendenda religio est non occidendo, sed moriendo; non saevitia, sed patientia: non scelere, sed fide, illa enim malorum sunt, haec bonorum. Et necesse est bonum in religione versari, non malum. Nam si sanguine; si tormentis, si malo religionem defendere velis: iam non defendetur illa, sed polluetur, atque violabitur. Nihil enim est tam voluntarium, quam religio, in qua si animus sacrificantis aversus est, iam sublata, iam nulla est. Ceterum [Note: Lib. 6. c. 40. Eccles hist. Lib. 5 cap. 8. hist. Eccles. Lib. 3 cap. 2. hist. Eccles. In hist. Afric. et Indic. lib. 4.] ut hac de re multae insignes historiae, tam veteres (sicut una prae ceteris memorabilis ab Eusebio ex Dionysii epistola ad Fabium Antiochenum, et altera quoque a Sozomeno refertur, tertia praeterea a Socrate recensetur) quam recentes recenseri possunt: ita prae reliquis memoria digna est, quam Hieronymus Osorius memoriae tradidit. Peridem tempus (qui fuit annus 1506.) Olysippone, inquit, tumultus multitudinis furore et amentia concitatus fuit, quo parum abfuit, quin omnes Hebraei, qui ad CHRISTI fidem conversi fuerant, foede perirent. Res autem ad hunc modum gesta fuit. Maxima pars civium propter pestilentiam aberat. Illis forte diebus multae e Gallia, Belgico et Germania, Olysipponem naves cum mercibus appulerant. XIX. vero die Aprilis, non pauci ex iis, qui in urbe manserant, in aedem nomine D. Dominici consecratam, ut rebus divinis operam darent, convenere. Ad sinistrum latus templi est sacellum sanctum et mira omnium religione celebratum, quod IESV sacellum appellant. In eo supra aram est imago CHRISTI crucifixi collocata, in cuius latere vulnus illud assimulatum operculum vitreum contegebat. Quum multi in vulnere illo oculos et mentem defigerent, ex eo splendor emicuit. Conclamant igitur omnes ingens esse mira culum, caelesteque numen praesentiam suam signis admirandis ostendens. Quidam ex Hebraeis illis, qui non ita pridem CHRISTO nomen dederant, maxima voce miraculum esse negavit. Nec enim esse verisimile, ut aridum lignum miraculum ederet. Quamvis autem multi de miraculi veritate dubitarent: non tamen tempus, neque persona, neque concio erat satis apta, ut quisquam ex illo genere deberet tunc in errore illo, intimis hominum sensibus penitus insito, depellendo


page 189, image: s189

operam frustra consumere. Multitudo igitur natura praeceps et inconsi derata, et specie quadam religionis attonita, quum audiret hominem Hebraeum miraculo fidem derogare: fremere coepit; Iudaeum perfidum et sceleratum religionis proditorem, et CHRISTI hostem immanem et importunum appellat, extremoque supplicio et cruciatu dignissimum. Quum ad hunc modum probra undique multi congererent, exarut iracunda concio et im petum in hominem facit, in capillum involat, captat, vexat et in forum, quod ante templum illud est, pertrahit, et crudeliss. necatum dilacerat, ignemque repente facit, in quem cadaver illud conliciat. Ad hunc tumultum plebs universa confluxit. Ibi monachus quidam orationem satis popularem habuit, qua multitudinem ad CHRISTI vindictam nimis acriter incitavit. Multitudo satis sponte sua furens ea oratione vehementius efferata est. Duo vero monachi crucem sustulerunt, maximisque vocibus populum concitarunt. Et altero quoque verbo, Haeresin, haeresin dicebant, nefandam vindicate, gentemque sceleratam exstinguite. Galli et Germani, qui in navib. erant, in terram desiliunt, et se ad Lusitanos, qui iam caedem immanem faciebant, adglomerant. Quingentos homines constit fuisse illos, a quib. fuit hoc immanissimum facinus institutum. Ruunt igitur amentia et scelere flagrantes, et gentem miseram nimis ferociter invadunt, multosque trucidant, et in ignem semiuivos abiciunt. Erant ad eam crudelitatem pyraesatis frequentes exstructae, eo in loco, ubi primus ille, qui multitudinem offenderat, crematus exstiterat. Serui et homines etiam vilissimi summo studio et alacritate materiam undique convehebant, ne ignis posset tanto facinori perficiendo deficere. Mulierum luctus et lamentationes, et virorum implorationes acerbissimae, omniumque miserabiles eiulatus eiusmodi erant, ut hostes immanes misericordia frangere possent. Illi tamen, qui caedem faciebant, ita humanitatem exuerant, ut nulli neque sexui neque aetati parcerent, sed in omnes absque ullo discrimine crudelitatem suam exercerent. Et eo quidem die supra quingentos homines ex Hebraeo genere fuerunt necati atque combusti. Sequenti die quum immanitatis illius rumor late dissipatus fuisset, homines ex pagis, scelere, et audacia furentes supra mille in urbem convenere, et se ad reliquos sicarios aggregarunt. Itaque caedem instaurant. Et quia omnes Hebraei generis formidine perterriti in domibus suis latitabant, fores perfringebant: et in domos irruebant: viros et mulieres, et virgines immanissime iugulabant: pueros autem et infantes ad parietes allidebant: omnes partim enectos, pattim spirantes pedib. trahebant, ut in ignem conicerent. Multi simul concisi quidem vulneribus, vivi tamen eodem igne consumebantur. Ingens eo iam die stupor adeo miserrimae gentis sensus oppresserat, ut ne lamentari quidem cladem illam et deplorare miseriam suam possent, Qui se occultabant,


page 190, image: s190

quamvis filios aut parentes suos ad supplicium abripi viderent, ne lugubri gemitu proderentur, vocem emittere non audebant. Sic autem cos metus exanimaverat, ut vivi non multum a mortuorum similitudine distarent. Domus interim diripiebantur. Sicarii aurum, argentum, et pretiosam supellectilem coaceruabant. Galli praedam in naves imponebant; eoque praedandi studio factum est, ne multo plures eo die occiderentur. Eo autem progressus est hominum proditorum furor, ut in caedes sacras absque ullo numinis metu invaderent, et inde pueros et senes et virgines, quae ad aras confugerant, CHRISTI fidem miserabiliter implorantes, evellerent: quos repente crudelissime necabant, aut vivos in ignem proiciebant, Multi specie quadam et similitudine quum Hebraei existimarentur, summum vitae periculum adierunt, et aliqui etiam ob eam causam interfecti sunt; quidam antequam explorari posset, sibi cum Hebraeis nullam esse necessitudinem, plagis atque vulneribus deformati fuere. Multi quum in inimicos suos inciderent, eos Iudaeos esse dicebant, qui antequam falsum testimonium refutare possent sanguine suo inimicorum crudelitatem satiabant. Magistratus non tantum animi habebant, ut multitudinis furori se opponere auderent. Multi tamen honesti viri, ad quos Hebraei confugerant, eos summa fide tuebantur, et clanculum e periculo crudelissimo necis educebant, et in tuto collocabant. Eo tamen die supra mille ad hunc modum interierunt. Tertia rursus die ad eandem caedem sicarii mente prorsus alienata redierunt: sed neque quem occiderent, reperiebant. Omnes n. ferme, qui ad Hebraeum genus pertinebant, aut fuga sibi salutem pepererant, aut in domibus proborum hominum latitabant. Aliqua tamen caedes facta fuit. Illis tribus diebus circiter duo milia hominum ex Hebrae gente ad unum modum occisa sunt. Quum tamen advesperasceret, Arius Syluius et Alvarus Castrensis viri apprime nobiles, qui tunc regiis iudicum decuriis praeerant, cum praesidiis in urbem se contulerunt. Eorum adventu furor repressus est. Galli et Germani se confestim in naves cum praeda magna recipiunt, datisque velis in patriam, ea qua potuerunt celeritate confugiunt. Emanuel, ubi nuntium de tam insigni facinore percepit, ira nimis acriter exarsit, et continuo Iacobum Almeidam et Iacobum [Note: Thomas Fazellus lib. 10. ca. poster. decad. de rebus Siculis.] Lupium viros primarios cum summa auctoritate Olysipponem misit, qui tantum scelus debito supplicio vindicarent. Magnus hominum numerus extremo supplicio poenas immanitatis et amentiae dedit. Monachi vero qui sublata cruce hortatores caedis exstiterant, sacerdotali primum dignitate sollenni ritu privati sunt; deinde strangulati atque combusti. Qui vero segnes se praebuerunt in furore populari comprimendo, partim honoribus privati, partim pecunia multati sunt. Civitas ipsa multis orname~ris spoliata fuit, Hucusque Osorius. Similem propemodum calamitatem


page 191, image: s191

Panormi experti sunt Hebraei Siculi, sacris Christianis initiati, instinctu Hieronymi Veronensis cognomento barbari. Eremitani ordinis, qui in aede D. Francisci ad senatum et populum Quadragesimali tempore contiones habebat et inter contionandum frequentem plebem in eos, qui rursus ad legem Moysis tacite redierant, et ob id a Quaestore, quem Inquisitorem vocant, veste viridi cruce rubra insuta, inter alias poenas multati fuerant, ut irruerent, edita in suggesto voce clamitabat, illosque ut cruce, qua amicti erant, spoliarent, hortabatur: nefarium enim esse et sacrilegum, qui CHRISTUM cruci addixerant, crucem deferre diverso iure affirmans. Etenim his dictis incensa plebs repente in Hebraei generis viros feminasque (quorum ingens co tempore Panormi erat multitudo) quotquot expleta contione obivios habuit, irruit, eos amictu spoliavit, dilaceravitque. Reliqua apud eundem Fazell. ibidem videre licet, qui prolixe recenset, qui commota [Note: Socrates li. 7. c. 13. Ecil. histor.] plebs porro perpetraverit, et quam difficulter, semel laxatis frenis, eius furor sedari potuerit. Verum n. est, sine sanguine numquam populi tumultum sedari. Accidit autem hoc mortuo Ferdinando Rege Hispaniae et Siciliae, in quo Aragonensis stirps, quae in Hispania diu, in Sicilia vero CCXXX. regnavit annis, defecit, et ita utrumque regnum ad Carolum eius ex filia nepotem pervenit, qui postea Imperator Quintus huius nominis appellatus [Note: De bello Getico.] est. Rectissime igitur Claudianus monet, illum furorem efferatae multitudinis, licet interdum terribilem, attamen non diu durare, hisce versibus:

Sed caret eventa nimius furor, improba numquam
Spes laetata diu.

Quare temere illi faciunt, qui populo innixi et magnas res suscipiunt agendas, et susceptas sibi successuras sperant. Etenim quemadmodum crescente umbra vel decrescente, corpus tamen ipsum, cuius illa est umbra neque crescit neque decrescit: ita nec melior fit quisquam, dum a vulgo laudatur, nec idem peior, dum vituperatur. Parum namque praesidii, inquit Cominaeus, positum est in promiscua multitudine, nisi contineatur aliqua necessitate et imperio: tametsi tempus incidat, quum populi furor et repentinus impetus valde sit [Note: In vita Agidis.] pertimescendus. Recte itaque teste Plutarcho, dici potest. Non posse multitudinem eodem modo et duce et assecla uti. Nam quod evenisse draconi fabula significat, nimirum caudam in dissensione quadam a capite postulasse, uti non semper sequi cogeretur, sed alternis quoque ipsa praeiret; sortitamque ducendi munus, et ipsam male afflictam fuisse, utpote quae ambularet improvide, et caput contra naturam coactum caecis surdisque partibus obsequi, graviss. offendisse: id videmus multis eorum, qui in gratiam populi omnia in Rep. agunt, obtigisse. Quippe quum se multitudini temerariis impetibus citatae abripiendos dedissent. neque corrigere postea, neque inhibere


page 192, image: s192

confusionem eam valuerunt. Non frustra igitur Moyses vir DEI inter alias benedictiones populo Israelitico custodienti Leges divinas promittit, positurum eum Iehovam in caput, et non in caudam foreque duntaxat sursum, et non deorsum, Deuteron. cap. 28.

CAPUT XLI. De inanis superstitionis persuasoribus, Et de iudicio postremo nonnulla memorabilia.

NOTUM apud nos est, quib. rationib. nostra memoria quidam parochus, alioquin non indoctus et Arithmeticus insignis suis auditorib. inter contionandum, non ut arbitror, dolose, sed nimium fidens cum suis computationibus, tum dicto Euangelistae, propter numerum annotum (ut quidam mihi retulit) VIDeb Unt, In q VeM pUpV get Unt, persuadere conatus sit, finem mundi adesse, diemque certum et horam huius indicarit. Eo igiturres deducta est, ut plerique simpliciores ei fidem haberent. Ideoque ut fatui facere solent, priusquam omnia corruerent, genio otioque indulgere voluerunt, resque suas compotationib. consumpserunt. Id quod fecit olim et Niseus tyrannus Siracusanus. Is enim, quum illi a vaticinatore quodam praedictum esset, se brevi moriturum, omnes suas facultates prius luxu et comessationibus absumpsit. Lugduni item viro diviti nostro tempore idem usuvenit, qui ex genesi sua praedictiones mortis suae certas credens, omnes suas facultates intempestive sane distribuit, ita ut nihil sibi reservaret. Deceptus autem reliquam suam vitam usque ad extremam senectutem, emendicando victum suum, sustentare coactus fuit. Accidit autem quum dies et hora ab illo intempestivo vate designata, appropinquaret, iique qui fidem eius sermonibus habuerant, in sacello congregati, magna devotione finem mundi praestolarentur, et ille contionem ad rem accommodatam haberet; ut ea nondum finita, subito tempestas cum tonitru et fulgure orta sit) qua in re non prorsus vanus ille exstitit) ita ut omnes arbitrarentur, vaticinium ipsius illo momento impletum iri. Verum paulo post discussa tempestate pristina rerum facies apparuit. Sentientes igitur miseri et stolidi homines, se deceptos esse a suo parocho, reculasque suas inani persuasione decoxisse, non absque causa commoti, in illum irruerunt, eumque interfecissent, vel male multassent, si non ex eorum oculis se proripuisset, et a quibusdam prudentioribus, furor fatuae multitudinis mitigatus fuisset. Hoc imitatus est ante plusculos annos Monachus Graecus, lucri cupiditate ductus, sicut in Martini Crusii Turcograecia recensetur. Quum enim is


page 193, image: s193

Hierosolymis Constantinopolim venisset, ante templa et ubi magnus hominum fieret concursus, ut pecuniam colligeret, dicebat, Non procul Hierosolyma lapidem caelitus cecidisse, cui inscriptum, paucos post dies mundum interiturum esse, idque literis probabat, quas se ab Alexandrino Patriarcha habere aiebat, in iis promittebantur peccatorum indulgentiae omnib. qui eas pecunia compararent. Sed paulo post, prudentia Patriatchae Constantinopolitani, detecta impostura, et monachus, et ii qui tales ab eo indulgentias emerant, ex communicati sunt. Qui imposturam confessus, amareque flens, exire e templo, nisi a Patriarcha in gremium Ecclesiae receptus; noluit. Id quod factum est, quum serio iocoque reprehensus Prodromus avari Papae appellatus fuisset. Tale aliquid etiam olim sub imperio Antonini Philosophi, ut Iulius Capitolinus refert, accidisse legimus. Quidam enim vanus homo, diripiendae urbis occasionem cum quibusdam consciis requirens, populo persuadere conabatur, ignem de caelo lapsurum, finemque mundi affore, si ipse in campo Martio ex caprifici arbore lapsus in ciconiam verteretur. Quum autem statuto tempore decidisset, atque ex sinu ciconiam emisisset, omnib. ludibrio fuit. cui M. Antoninus, ad se perducto atque confesso veniam dedit. Non ab simili astu, ut homines vana superstitione deciperentur, vius fuit impostor Mahometus. Is enim, quum Arabes et alios Asiaticos suis mirificis artibus, adiutore Sergio monacho apostata, inventa nova secta plena impietatis et scurrilitatis, dementasset, et mortuus esset anno Heraclii decimoseptimo atque suis antea praedixisset, se decimo regni sui anno moriturum, sed tertio post mortem die resuscitatum iri: discipulus quidam ipsius Albimar experiri volens, num vera praedicaret, venenum ei exhibuit, quo ille hausto, ut sensit imminere mortem, dixit astantibus, Quod per aquam essent accepturi remissionem peccatorum, et continuo exspiravit. Discipuli vero custodiebant corpus, exspectantes rei eventum, sed tandem foetoris impatientes reliquerunt, quod undecimo post die, quum reviserent, invenerunt a canibus laceratum, Haec ex Iohannis Vasaei Chronico Hispaniae, qui ea ex Luca Tudensi sumpsit, asscribere volui, non enim memini me alibi legere. Posteriores sane leges in eos, qui homines inani superstitione aliqua terrere conantur, certam poenam constituerunt: