10 July 2005 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check


page 17, image: s351

IOAN. CASELII *r*h*t*w*r SIVE DE MAGISTRO DICENDI.

CAPUT I. Quo prooemium continetur.

PROFECTUS in patriam fuerat, vacationum diebus, Hardevicus, vir disertus, qui plures annos apud nos artem dicendi diligenter, nec vulg ari modo docuerat. Id ille iter de more, non tam animi, quam valetudinis gratia, susceperat: in gravescentem enim viri aetatem alius ex alio morbus, ex brevibus intervallis tentabat. Quo tempore reditus eius appropinquabat, non quidem decubuisse, sed repente exstinctum cognovimus. Eo amici et collegae casu mire affe ctus fui, et graviter conturbatus; credo item alii, ut estab homine non alienum ac praeterea humanitatis nostrae. Tamen ratus, nohil eiusinodi in animum ita profunde debere admitti, ut cursum officii impediat aut retardet, vel infringat minuatue cogitationem de utilitate publica; ne quid in hac parte


page 18, image: s352

iuventus eloquentiae studiosa desideraret, statim consilium cepi de quibusdam publice tradendis, quae ad cam tem potissimum pertinere iudicarem: idq; amicis facile probavi et a nemine cum causa reprehendi posse intelligo. Quam enim mihi disciplinam potissimum sumpsi, nec tam aliorum suasu, et vix aliquo tamen dehortante, (nam si quis me ab ea deterrere visus fuit, eum non audiendum censui, cum consirmaret a melioribus) sed natura quasi ducente amavi, et quantum per tenuitatem ingenii diligentia mediocri potui, excolui; eandem publica auctoritate primum in academia Rostochiensi, omni fide, et quanto maximo studio, docui, et si non solus, certe primo loco propagavi (quod cum nec ita magnum sit, vere dictum, arroganter dictum videri non debet) eam, inquam, studiorum sapientiae partem, quae aliud ab actione, aliud a civili societate nomen habet, cuius appendix, sive instrumentum est dicendi facultas, ita ut vel ab ea separari non debeat, vel certe illa hac carere nullo modo possit. Easde hic mihi partes imposuit sapientissimus item princeps. HENRICUS IULIUS, easque sextum iam annum, tum docens, tum scribens, tum consulens sustineo, si quis aut me audire, aut mealegere, aut meam sententiam exquirere voluit: familiares enim forte invitare possumus, cogere neminem possumus, nec fortasse debemus, Fuere tamen, qui ob mediocrem profectum mihigtatias agerent; et fuerantante, qui retulerint. Ideo tantum dico, uta tam nobili in


page 19, image: s353

stituto, quod nec subitos honores, nec amplas divitias, sed multô ampliora et in publicam salutem redundantia, pollicetur, adolescentes, fortunati praesertim, nec servientes necessitati, (horum enim est alia ratio, et iis ignosci debere videatur, quando suis compendiis consulunt) amoneri se nequaquam patiantur per eos, qui hanc sapientiam quod non attigerunt, despectui arroganter habent et malitiose calumniantur. Hoc autem loco fere perpetuus fui in iis explicandis, quae ad vitam, et mores, et civilem societatem recte constituendam, vel tuendam, vel emendandam pertinent: primum enim hoc, et maximum. Est enim politica architectonica, ceterarum omnium et primceps et magistra. Quo verbo veteres usi fuere, cum aliud non invenirent, quo notentur quae ea comprehendit constituit et conservat, vidclicet, quodammodo omnia quae ad societatem civilem bene beatequeve degendam pertinent. Non enim eloquentia sua vi, ut quibusdam visum fuit aut loqui placuit, sed politica, eloquentiae opera sive ministerio, homines in unum coetum colligit, urbis pomoeria designat, ordines in repub. distribuit, magistratus constituit, artes finibus suis determinat, leges aequas et idoneas, atque hoc nomine salutares praescribit, educationi civium consulit, omnia vitae necessaria dispicit, nec eius ornamenta negligit: et ipsa civitatem adversus hostiles impetus armis et consiliis munit, neque non rei militaris primam curam gerit, et imperatoriam denique, et


page 20, image: s354

quaecumque sub ea contimentur, in potestate respectuque suo habet et gubernat. Qui igitur haec, aut quae in his sunt praecipua, velalicuius momenti, tractat: nec ipsa tamen et huius generis cetera, in sola doctrina posita sunt: errat enim et se multum ille fallit, qui disputandi acumine ea absolvi credit, sed a natura primos ortus, a longo usu perfectionem habent: doctrina tamen eorum partim et rectius et maturius, insinuantur, partim cum mirifice illa omnia confirmantur, tum incredibiliter augentur. Qui illa, inquam, tractat, hoc est, ad vitam tum intelligendam, tum recte degendam, ad humanitatem, ad amorem patriae, ad rem pub. capessendam aliquos informat; quin ea opera facile secundo loco, (primi enim non iniuria sunt et summi, qui rebus gerendis in procuratione salutis publicae perpetuo occupantur) de generemortalium praeclare mereatur, dubitare nemo potest. Hoc igitur, quod maius et prius, potissimum mei muneris dixi: nec alterum idcirco extenuare videri debeam; nec equidem in paruis habeo. Magnum enim profecto; nec refert, quam longo intervallo ita nominetur, et vultu habituque prioris ita simile est, ut multis illud ipsum esse, falso tamen visum fuerit: nec idcirco dicendi rectam viam iuventuti ostendere parvum quis et contemnendum dixerit, nedum ipse ita sentiam. Si quis enim gesturo remp. studii aliquid in hac arte ponendum non censeat; equitem freno, militem armis, gubernatorem clavo spoliare videatur: non minus enim


page 21, image: s355

necessaria est dicendi facultas senatori sive politico. Nec vero solum eloquentia opus est, ut si quid sit boni consilii, sive ad unum, sive ad paucos diserte explices, sed etiam ut multis idem persuadeas. Semper enim tutius est, et in omnibus negotiis pace bellove expe diendis accommodatius, quod idem humanitatis et hominum naturae convenientius, ratione res suas dirigere et constituere, quam violentia. Nec est qui ignoret, quantus sit orationis usus in foro, ad causas iudicibus exponendas, quod est frequentissimum dicendi genus. Alterius nobilioris multo, adeoq; primi, rarior hodie usus, neque tamen nullus, ubi exempla vitae et consiliorum in utramque partem contioni exponenda sunt. In tertio, cum sive res sive homines laude a dficiuntur, vel vituperatione, etsi de oratoris dignitate agi videtur, censuram auditorum suo maximo periculo subeuntis, tamen et a vitiis omnique improbitate deterrentur, et ad honeste agendum inflammantur sive incitantur, ut neque hoc genus dicendi in repub. omittendum videatur. Quod autem ipse hisce annis inter docendum e Graecis rhetoribus non nisi pauca delibavi, satis me vestrae exspectationi et officio meo fecisse iudico. Etenim vobis in hoc spatio collega noster minime deerat, ut qui perpetuus in eo esset. Sive enim praecepta dicendi tradebat, sive luculentam orationem cxplicabat, ut, qui huic arti in cumberent, quod arte perfectum esset, imitari possent: qood absque ratione sive regula alius stulte et fere


page 22, image: s356

frustra conaretur: nec non eum saepius ex editiore loco cum laude orantem frequentes audivistis. Nunc ab ipsius instituto non diversum, sed a meo veteri consilio aliud cepi, ne studiosi dicendi quid in hac parte apud nos desiderarent. In academiis enim, quemadmodum animi informatio ante omnia perpetuo urgeri, ita secundo loco sermonis cultura, nullo tempore omitti debet. Solida igitur quaedam dicendi elementa, et brevius et plenius proponam. Neque enim ita utar brevitate, ut necessaria praeteream: et explicabo praeterea uberius, quae succincte proponam: denique, quae, quo ordine, et ex quibus magistris dicendi quaeque petatis, fideliter indicabo. Fieri enim neutiquam potest, ut omnia pertractemus, praesertim cum hae operae certo tempore mihi definiendae videantur: et necesse est auditorem, non solum quae magister docuerit, meminisse, sed etiam quae iusserit, sequi, perscrutantem artis doctorum praecepta, legentem, contemplantemque orationes praestantium oratorum, se denique exercentem in levioribus negotiis, quemadmodum ab illo praemonstratum fuerit, donec gravioribus par sit.

CAP. II. Quibus adiumentis magister dicendi indigeat.

SED quae vestrae in hoc studio partes sint, ex me deinceps quottidie audietis, nec non vobis ea dere PHILORRHETORA brevi


page 23, image: s357

dabo: in praesentia dicam, cuiusmodi esse magistrum dicendi oporteat. Id vos scire vobis non minus expedit, ne quis vestrum sibi ducem deligat ignarum viae. Fieri enim non potest, quin, qui in errore vagetur ipse, nesciens, ubi oriatur sol, ubi occidat, ut est apud Graecum poetam, comitem sive viatorem secum in eundem errorem inducat. Itaque hic numquam veniat, idque illius vitio et inertia, quô apud animum constituerat. Ac primum, artium magistri improbi multa aliis pollicentur, et vias profitentur planas et breves, sive ut rem faciant, sive ut ad vulgus in pretio sint, vel inscitia opera sua iactant ad imperitos: atque hisaepe discipulorum greges, ut pecudum, ducunt, quibus facile persuadent, non de se, in quo iam vicerant, sed de illis ipsis, eos in primo dum tirocinio arrem intelligere, artifices iam aequare, aut similia artisicum facere, aut progressus fecisse miros, idque nullonegotio, nec ita multis diebus. Insanus autem ille amor, quo quisque se supra omnem modum contraque rationem complecitur, facit, ut nostras laudes, sive ab adulatione confictas, sive a stultitia profectas, arrectis auribus avide hauriamus, simulque in intima praecordia dimittamus, ipsique nobis iuremus, nihil potuisse praedicari de nobis verius, et praecones illos, quamvis minime invidos, et satis disertos, tamen non nisi virtutum nostrarum umbras sectatos, ipsas virtutes nequaquam oratione potuisse assequi, ut novos etiam earum illustratores prae hac insania, quam non


page 24, image: s358

absque ratione Plato gravissime accusat, interdum desideremus. Quod cum adultis eveniat non paucis, quid putemus fieri iuventuti, quae iam suapte natura magnos spiritus gerit? Sed haec relinquam, ne promissi oblitus videar; ad ipsum nego tium veniam; quae ad cuiusque artis perceptionem flagitantur, non nisi attingam; pertractabo quae huc proprie pertinere intelligam. Ad unamquamque enim eximiarum atque etiam mediocrium artium parandam multa opus sunt, ingenium, animus, studium, aetas, tempus, impensa, valetudo, magister, et si qua horum sirnilia vel cum his coniuncta. Quid enim natura adversante geras? minus, quam si adverso alveo nates; quod qui temere tentet, nec viribus, nec arte, nec usu fretus, operam primum ille ludit, et postmodo lassus, brachiis cruribusque demissis, abreptus vortice, demergitur. Id et in omnibus aliis, et in omni genere litterarum ita se habet. Igitur si non eximia, mediocri saltem natura sit, illius certa, huius spes aliqua est. Quid proficias praeterea, nisi et valde velis quod agis et in eo non segniter labores? Quid aliena aetate? Ubi enim certis studiis debita effluxerit, reliquam in illis operam frustra ponimus ut plurimum. Nam si ad laborem quasi quaedam ingenii divinitas accedat, tum aliquid praeter consuetudinem quoque nascitur singulare et divinum. De temporeitem et sumptu nemo dubitat, quin illo iusto opus sit, hoc aliquo, sive de tuo depromas, sive aliunde habeas, et hoc sive opera


page 25, image: s359

aliqua tua, sive cuiusquam munificentia. Cui autem valetudo tenuis, ei de vita primum cogitandum, ne, dum aliud appetit, amittat ipse se: sed tamen illius tuendae ratio videri potest, nisi deplorata sit. Denique quise absque duce artem aliquam adeptos gloriantur audimus multos, sed iis tum res ipsa, tum ratio comunisue hominum natura fidem derogat. Aut enim non sunt ii, quos se esse somniant, aut habuerunt indices, si non duces viae, quorum opera aut consilio vel excellentiam adepti sint, vel profecerint quantum omnino profecerint. Eos autem infitiari, non solum mendacis est, sed et ingrati. Poetas exstitisse non nisi adflatu quodam divino ipsis credere forte possumus, quod gloriatur cum primis Hesiodus: et eorum Pindarus de se in eandem sententiam supra modum magnifice nec sine causa loquitur. Nos autem sine magistris, quicquid conabimur, sive in aliis, sive in hac dicendiarte, operam ludemus: nec ita multo post, cum laboris impensi nos paenitebit, si ad rem perventum sit, deridiculo erimus ingeniosis pueris, vel primis titonibus. Idem adeoque multo magis iis evenire neceslum est, qui ineptis magistris usi fuerunt, quanto peius est deteriore in quacumque re magistro, quam nullo fuisse usum. Proponam igitur vobis hic, non pseudodidascalon, hoc est, eum qui nomen magistri dicendi adeptus, nec ipse tamen magistrum dicendi, nec oratorem viderit, vel audierit, vel legerit. Absque iis, quae dixi, adminiculis plerisque mediocribus (quod


page 26, image: s360

illa, et simul omnia et eximia, raro cuiquam obveniunt, aut minus integra in perpetuum conservantur) nemo unquam exstitit nec orator neque magister dicendi neque in ulla arte praestans. Qui, quod illis, quae recensui, minus abundat, animo propterea angitur, aut nonnihil divitioribus invidet; is cum litem naturae temere intendat, nihilo meliorem conditionem suam facit. Quae quis benignitate Dei possidet, quantula illa sint, boni consulat, et in quam optimos potest usus ipse convertat.

CAP. III. Ante omnia ei sermonis Latini et Graeciperitiam necessariam esse.

ILLIS igitur adiumentis, partim a natura, partim a semet, partim ab aliis instructus, qui ad eloquentiae magisterium adspiret, ut utrumque sermonem cognitum habeat, necessarium censeo. In proverbium abiere duae arculae avari Simonidis: diversae sunt ab iis duae arculae musarum, multo que nobiliores, de quibus litterararum cultores videre iubeo. De Latino vel populus intelligit; de Graeco adseverant omnes docti, dissentiente nemine: quin exstitere, qui progressi in rerum scientia, cum se Graeca lingua carere absque iactura veritatis in plerisque dubitationibus non posse an imadverterent, eam tantum non vi et pertinacia, aetate ab eiusmodi genere studii alieniore, omnem hauserint. Sed Graecam linguam commendare modo mihi propositum non est, quam per me proiciat


page 27, image: s361

licet, qui scire minnmmum laboret, aut in nulla scientia sibi satis constare malit. Cum autem iuventuti persuasum velim, Graecum sermonem nobis quam maxime esse necessarium, simul finis meminisse volui, ut constet, quantum quis operae recte impendat huic studio, ne eo in re necessaria nimio sive perpetuo maxime necessariis et primum potissimumqueve propositis excidant. Id autem mmultis rebus accidit, ut in minimis vel inhaereant ipsi, vel ab aliis detineantur, qua aetate ad graviora sive ad finem initio destinatum esset transeundum. Suo enim tempore et hîc quod que fieri oportet, non minus quam in colendis agris aliud a rationi, aliud sationi, sed cuique certum tempus tribuitur, ut messem mature facias: sive ut qui esse aliquis olim in re militari velit, nec semper erit in palaestra, nec semper erit in tirocinio, sed aliquando transibit ad veteranos, ut tandem munus honestum in exercitu gerat. Illius autem modi talis mihi esse videatur ratio, acsi quis de longinquo itinere cogitans, in omnibus ad id suscipiendum necessariis occupetur, domi tamen in perpetuum ipse desideat. Romani olim a pueris Graece discebant, tum propter litteras sive disciplinas Graecas, quibus se parabant ad rem pub., tum quod cum nulla gente tantum erat commercii, quantum cum Graecis hominibus. Illi igitur in perdiscenda perpoliendaqueve ea lingua non sine causa laborabant. Quin et pluribus postsaeculis, et quandiu Graeci sermonis in Graecia aliisque nationibus vulgo usus


page 28, image: s362

fuit, ad finem usque imperii Byzantini, in imperio occidentis Graecam linguam negligi non oportuit, ut essent inter Christianas gentes tuta commercia et adversus communes hostes foedera ferirentur. Eius rei gratia Carolus Magnus, fortissimus idem que sapientissimus imperator, non dubito, quin passim in suo imperio, sed et Osnaburgae doceri iussit Graecas litteras, et ad omnem posteritatem propagari, constituto ibi amplissimo sacerdotum collegio, unde et oratores, quoties in maximis negotiis legatio mittenda esset, sumerentur, ut ipsum diploma docet, cuius partem Ertuinus in chronica retulit, ut de hac cura liquido posteris constaret. Neque non respexit imperator ad optimarum artium conservationem, quas contineri Graecis potissimum monumentis non ignorabat. Eversis deinde funditus rebus Graecis, sublata fuit prior causa, manet altera, quam gravem iudicarunt veramqueve semper Italia, Gallia, Germania. Namque a centum quinquaginta fere annis nobilissimae orbis universi nationes in Graecae linguae studium maiore omnino studio incubuerunt, quam unquam antea, nisi quod olim Italia id egit impensissime, utsupra indicavi. Praeterea ut minore negotio, maiorefelicitate, Graecas disciplinas et elegantiam vite ad nos transferremus, fuerunt Graecorum monumentorum artis typographicae beneficio descripta exempla, quot milia omnibus saeculis ab omnibus librariis scripta fuisse nescio an quis possit suspicari, nedum


page 29, image: s363

ausit affirmare: de iis scriptoribus, qui hodie exstant, loquor, et exprimuntur hodie, utinam Aldina diligentia et constantia. Sed non desint typographi, si nobis in docendo discen doque constaremus, ut ab avis nostris factum fuit. Nec facillima res est, nec difficillima, nec cuius operae quem unquam paenituit, nisi qui eam abiecerit, aut in non suum finem contulerit. Paenitere enim eum necesse est, qui non perficiat, quod instituit, aut non utatur eo quod sibi labore comparavit. Graece autem quis minore negotio intelliget, quam loquatur, aut etiam scribat. Illud omnibus necessarium, qui ipsi audire malunt veteres sapientes, quam cum iis per interpretem agere, nec semper doctum et aliquando vel supinum vel dubiae fidei; hoc ne opus quidem, quod nec periculo vacare censebit, qui existimationis suae rationem habeat, cum nihil sit difficilius, in qua lingua semper sumus hospites: quin disertum esse in materna non iniuria difficile iudicatur, quod studium et magnae operae est, nec parui temporis. Proinde qui et falso prae se serunt tantam utriusque sermonis peritiam, et qui quasi quosdam Graecos ingenii partus enituntur, utrosque rideo; sed alios magis, qui adolescentiam in eo exercent, quod ipsi ignorant nec tamen non magnifacio. quae ea lingua litteris prodiderunt, Budaeus in Gallia, apud nos Camerarius, et cum voluptate lego, quae Athenarum quasi antistites, Henricus Stephanus, et Laurentius Rhodoman ediderunt. Non reprehendo, si quis sapientiae


page 30, image: s364

studium hac quoque facultate ornavit, quod paucis contingit, nec hocsaeculo multis videtur expetendum. Etsi de utroque sermone in promptu alia habeo; tamen alteri occasioni reservabo; neutrum negligendum ostendi.

CAP. IV. Debere etiam Philosophia esse imbutum, et in lectione bonorum auctorum, maxime autem Homeri, exercitatum.

SED sola lingua sive verbis litterarum cultor contentus haud erit: quid enim arculae vel inanes, vel auro gemmisque plenae, e quibus nihil mihi depromere liceat? At hoc volenti in pro clivi est cum cuique nostrum, tum vero decet versantem in litteris inde aliquid doctrinae petere elegantis et bonae. Non leviter vero etiam tinctum oportet esse studiis sapientiae qui nobilem aliquam artem sive facultatem sibi parare in animo habeat, ac si quis do cendi munus, in academia praesertim, absque aliqua philosophia ambit, nimium profecto impudens nec repulsa solum, sed etiam odio dignus est, non solum, quod eum se profiteatur, qui non sit, sed multo magis, quod neque bonum iuventutis, neque dignitatem publicam respicit, cum alios ille recte doere, ordinem vero hunc ornare, nequaquam possit. Immo discipulum artis dicendi in studio sapientiae versatum ante nonnihil esse oportet, ne ad eam, illotis, ut aiunt, manibus accedat; et veteres dicendi magistros in dicendo non


page 31, image: s365

exercuisse tirones ante, quam nonnihil de philosophia degustassent, ipse magister artis Theon asserit, et hoc nos quoque in fronte suorum praeceptorum sequi iubet. Cuius igitur modi ille magister rhetoricae erit, qui prorsus hospes sit in studiis sapientiae? In iis se esse profitebantur quotquot erant et eximii oratores et magistri dicendi bonae notae: nec ad hanc rem exemplo unius alteriusque prolato opus est, cum idem ad unum omnes fecerint. Non iubeo tamen, ut totus non nisi philosophetur, etsinihil melius; quod aliud philosophus, aliud dicendi magister; sedqui philosophus esse et studia doctrinae colere non vult in perpetuum, aut per vitae institutum non potest, ac vel ad eloquentiam ipse, vel ad eius facultatis artem totus contendit, eum ad lectionem et considerationem scriptorum, utriusque linguae invito: cogam, si quid in ipsum iuris habeam. Quid enim alium doceat cui ipsi lingua non sit familiaris? qui non multa bona, quorum usus in dicendo esse aliquando possit, coaceruarit, et quasi ante pedes initio exstruxerit? Inprimis volo, ut ad unguem poetam Graecum teneat. Sed hoc mihi explicandum video, ne me vel poetam, vel poetae magistrum informare lector existimet. Namque nemo secus sentit, quam absque Homero, nec esse magistrum poetices, nec poetam fieri. qui enim sine illo se poetam ven ditet, neminem esse existimo: quod si quis alterum ausit, perinde habeam, ac si sine fonte perennitatem cisternula aquam haurienti iactitet.


page 32, image: s366

Sed hoc minimum ex eo boni: est enim vitae hominum informator, tuba virtutis, ut alibi non minus vere, quam magnifice praedicavimus, immo virtutis et praeco divinus et bonae fidei magister; in quam sententiam multa quoque apud Basilium magnum legere est. In Homero enim, tam quae bello, quam quae pace geruntur a mortalibus, quasi in tabula videas: ut te geras utroque tempore, facile discas: sed huius partis explicatio in alium reseruetur locum. Eloquentiae confert plurimum, cuius est velut Polycleti statua, quam artis illius cultori non minus recte imitari licebât, quam eiusdem scriptam regulam sequi: sive enim aut hominem, aut rem ipsam laudare vel vituperare tibi animus sit, id pluribus locis Homerus docet; sive regionem, urbem, montem, hortos, mare, amnes, fontes, res minimas, maximas, terram, caelum describere coneris, nihil te talium Homerus desiderare patitur. Si quid suadere velis, aut dissuadere; si quem inflammare aut deterrere; si consolari, si in officio retinere; si accusare, si tueri, quae omnia sunt oratorum, Homerus paginam non habet, ex qua in hos et similes usus non aliquid petas. Nec de verbis hîc me quis loqui putet, quae tamen quouquo te vertas, propria, perspicua, evidentia et luculenta sunt; res ipsas tam variae sunt, et argumenta solida, ut vix ullum genus orationis excogitare liceat, cuius in poeta exempla non invenias. Hinc satis apparet, me nihil absurdi dicere. Sed neque novi aliquid dico:


page 33, image: s367

diserte enim Quinctilianus et Dion Chrysostomus et Dionysius Halicarnasseus, studiosum artis dicendi cum alios scriptores, tum HOmerum ante omnes, ut et primum, et omnium principem, iubent cognoscere. Nosse profecto magistrum oportet quae disciplinae suae alumnum docere velit. Illi vero et de aliis agunt; mihi nominatim de hoc solo loqui visum fuit.

CAP. V. Fugiendos cumprimis essepravos huius artis doctores.

NEQUAQUAM autem praeterire debeo ceteros, qui vel orationes vel artem dicendi nobis reliquerunt: namque et oratores et magistros dicendi futurus artis magister cognitos habere debet. De illis nonnihil postea; de his prius accipite. Non equidem eum doctorem rhetoricae velim, nec eo nomine appellari mereatur, qui rhetorica vel depravata vel mutila didicerit, nec monumenta rhetorum priscorum magna diligentia cognoverit. Pauci sunt hodie qui vetustos dicendi magistros ipsi legerint. Aristotelem vero, qui omnes illos superavit, vel stulte praetereunt, vel superciliose contemnunt. Illud supinae cuiusdam negligentiae est, hoc inscitiae extremae simul et arrogantiae non ferendae. Verum ii non solum non acceptant quae aurea sunt, sed aenea, et ne vix quidem aenea, aureis anteponunt: immo sua esse aurea, illa nihil esse et falsa clamitant. Sunt autem pseudorrhetores, et pseudologici, et


page 34, image: s368

pseudophilosophi eiusdem farinae et fere iidem: sed nmos de iis agemus, qui rhetorica contaminant et mutilant. Artem pollicentur primariam, cuius pusillam particulam ipsi vix habent. Ut si quis domum magnificam vasis aureis, stragulis sericis, veste pretiosa, et omni denique supellectile spoliet, nec non tectum a fastigio deturbet, parietes plerosque deiciat, fundamenta e pluribus locis subvertat, at que haec omnia alio transferat, sed ruderum forte aliquid relinquat; ita quidam pseudorrhetores artem nobilissimam tractarunt, ut de ea minus reliquum sit, quam tum erat, quo tempore eam coeperunt exstruere Corax et Tisias. Hos enim primum aliquid ad eam materiae collegisse accepimus, quos secuti alii attexuere plura, donec sive Isocrates, sive Aristoreles ei aedisicio fastigium imposuit. Nam utrique ea laus debetur, quod ille tot praestantes viros arte sua feliciter imbuit, hic artem universam monumentis litteratum primus omnium omnibus numeris perfectam consignavit. Isocrates autem praeceptane dicendi litteris prodiderit, qui id affirmaret, legi neminem: artem eius nomine inscriptam memini me legere: ac fieri potest, ut familiarium alii aliud notatum scripto comprehenderint, cuiusmodi tamen hodie inde profectum nihil exstar. Nunc novi fabri, ad demoliendum nati, tropos aedisicant, quo ipso verbo quiseversionem artis notari non suspicetur? Triduiautem doctrina est, et tridui pous, quod ad illam amussim fabricentur. Non melius arte tam


page 35, image: s369

inerti quis loqui valeat, quam vel anus in villa ad operas rusticas, vel nautae ad sentinam: nam et hic verborum colluvies sine mente, et clamores. Quanto elegantius puellae, dum telam texunt, vel vestes acu pingunt, vel ad colum fila ducunt, fabellas absque arte inter se narrant? primum ipsae ingeniosae, delectu verborum habito, bono ordine, quaerentes omnia, quae ad fidem earum rerum facere videantur, quae tamen res suo vitio; ne quidem apud maxime credulos fidem inveniant. Plus ex unica eiusmodi fabella, quod ad discendum faciat, didcieris, quam ex omni ipsorum arte, sive myrotheciis, si qua habent: quod neque vestrum cuiquam videbitur, si rem absque praeiudicio considerabiris. Non enim balsama olent eiusmodi orationes, sed id fetent quod elegantes aures repudiant. Habent enim faeces verborum, sor des sententiarum; nihil loquacius, nihil insulsius. In tali enim arte argumentum nullum, nulla fides, nusquam sales, nusquam ratio, immo ablegant alumnos suae disciplinae ad logicen. Nec vero eam habent, nec eam non esse directricem huius generis orationum, et hac neminem oratorum fuisse instructum, vident; nec opus fuisse, sed tantum quibusdam, quibus precario sumpis a dialecticis pro suis uterentur, et bono iure uti possent. Facessant igitur frivolae gerrae et ridiculae apinae; taceant in auditoriis cum publicis tum privatis magistri inscitiae et loquacitatis; nec aliis polliceantur, quae ipsi non didicere; nec doceant


page 36, image: s370

quae postmodo dediscenda sint. Hoc nimirum est, spectra prodere pro rebus, quod in ludis puerilibus faciunt multi passim male feriati magistri: nec enim de omnibus me quis loqui existimet, cum et probos noverim, qui officio in omnibus satisfaciant, et praeclare mereantur de tenera aetate. Sed quos reprehendo ii et omittunt quae docenda erant, et docent pueros, quibus imbuti aut numquam deinceps veras sententias amplectuntur, aut quas nugas acceperint, ceu mentis maculas eluere magno negotio cum iactura infeliciter positi temporis, et non paulo minus annorum, plus etiam laboris porro impendere rectis studiis necesse habent: ingenium enim sive mentem hominis non absimilem tabulae aeneae dixerim, cui quae figurae primum vel leviter insculptae fuerint, eas eradere, ut vestigia nusquam appareant, supra modum difficile sit. Quod si cui durius dictum videatur, cum vase testaceo novo, Latinum poetam secuti, ingenium comparabimus, quod qua re initio infectum fuerit, eius odorem in perpetuum saepe servat, raro vix tandem amittit. Quorundam ingenia ita tenacia sunt, ut ea rectius cum lana contenderis, quae quo colore primum imbuta fuerit, is nulla fullonia deinceps eluatur unquam. Ita quoque iudicant cum alii artifices, tum citharistae: in disciplinam enim fidium prorsus rudes facile accipiunt, inviti alios qui magistris ine ptis ante usi fuerint: ac nescio quis duplicari sibi mercedem eo nomine flagitavit, quod geminum in disciplina


page 37, image: s371

laborem sumeret, dedocendi priorem, docendi alterum. Hinc apparet, et quantopere depravatores disciplinarum fugere et detestari, et quanta cura in illarum unaquaque parare oporteat qui artem, quam profitentur, et rectam et integram teneant.

CAP. VI. Quomodo verus diendi magister a depravatore huius artis discernatur et quae nam ars ista tradere debeat.

NUNC igitur tempus est, ut ea persequar, quibus cognitis, inter artis dicendi magistrum et eiusdem depravatorem facilius discernamus. Ostendam autem, quae sint artis summa et necessaria capita, quae qui vel sinistre tradat, vel eorum aliqua vel unum praetereat et ab arte excludendum censeat, ei in magistris dicendi locum esse negabimus, et iuventutem obtestabimur, ne illis operam dent, qui quasi quis utres non vino aut oleo impleat, sed non nisi vento distendat, ita ipsi artis opinione familiares inflant, et arei veritate inaniores, quam acceperant, dimittunt, ut qui pro veris tradunt falsa incredibili cum arrogantia. Tradenda autem nimirum praecepta sunt de singulis rhetoricae partibus, de quarum numero ita variatur, ut de re nulla sit aut nullius momenti dissensio. Eas recensere puerile fateor; sed hic necessarium tamen. Qui plures, quinque faciunt. Sunt autem, inventio sive fides, elocutio sive


page 38, image: s372

dictio, ordo sive dispositio, memoria et actio sive pronuntiato. Nulla non earum partium praeceptis eget, siquidem de quacumque re, quae in vitam incurrat, praecepta dari queunt, ut videtur. Sed neque nulla esse videntur in proclivi posita, ut vel de iis prae cipere supervacaneum sit, vel praecipiendum breviter, vel nutu indicandum videatur. Orationem quidem quemadmodum mente conceperis, ita omnem meminisse, nec non orationi, quam et in animo et in lingua habeas, decoram actionem addere oportet. Eorum enim alterutrum neglectum omne oratoris negotium dehonestat et evertit. Sed memoria a natura est et exercendo corroboratur: ab artene aliquid habeat, non contenderim: hoc affirmarim, perpusillum illud esse, ne dixerim, quam facile futurum. Agere autem cum dignitate potest, qui, quid quem quo loco deceat, videt, et voce motuqee decore utitur: idque ipsum usu efficitur: de quibus item praecipi pauca debent, exercitium sedulo et sollicite institui. Nugas agunt qui studio plures pagins de utroque referciunt, praesertim, si de praecipuis partibus aut nihil, aut quae ad rem parum faciant, doceant. Sola namque iper se nihil efficiunt: immo quamvis omni histrionica instructus, aut monstrosa memoria praeditus, minimum oratoris habeat. Qui nobis artem dicendi perfectissimam reliquerunt, uttiusque mentionem et ipsi faciunt, neque tamen nisi de paucis monent, in quibus et hoc: in neutro multum praeceptorum opus esse. Venio ad


page 39, image: s373

ceteras partes, quarum nulla non est necessaria, sed una tamen prae liis plus habet ponderis; quo magis in ea erat elaborandum. Duas, qui tenuiter artem persequuntur, non omittunt penitus, etsi neutram neque ipsi pertractant. Non potest enim non quisque videre, non esse confuse proponenda quae dicas, si qurdquam intelligi ab auditore velis; et perplexe cum verbis tum dispositione loquuntur qui se intelligi suaque existimari nolunt. Sed hic ordo neque e subtiliore quapiam arte petendus est, nec cuiusque arbitratu confingi debet: quod si quis sine praeceptis conetur, impingat haud dubie saepius. Idem de dictione sive forma orationis statuendum, quae nisi perspicua, nisi florens, nisi apte composita, auditoribus ingrata est, nec tolerabilis, nedum avide accipiatur aut animos occupet. Quare de elocutione plene praecipi oportet. Sed quae dixi capita, per se accurate cognoscenda: tamen minuta sunt prae uno, quod potissimum est, ut in hocsolo ars ipsa verti videatur, id quod est de fide facienda, sive de inveniendis omnibus, quae propriê ad persuadendum accommodata sint: etsi enim cetera quoque hanc rem adiuvant, vel certe, nisi perfectionem suam habeant, fidem omnem, ut magistri loquuntur, evertunt: tamen hoc caput rem ipsam continet, ut ipsa artis definitio hinc potissimum pendeat. Demonstrari autem triplex fideifaciendae ratio ad huno ferme modum potest. Tria omnino in omni oratione conveniunt,


page 40, image: s374

ut oratio sit, certe, ut habeatur: nulla enim omnium haberi civilis oratio potest, nisi sint et negotium et orator et auditores: nec aliquid horum est, quin aliquid ad fidem faciendam aut omnino, aut nonnihil posle videatur. Est in oratore, si in eo sit auctoritas, sive si fide dignus habeatur; est in auditore, si causae hic ipse faveat, aut adversetur, prout oratori expediat; est in ipsa denique causa, si rationibus bonis aut verisimilibus innitatur, aut inniti existimetur. Ne quis haec brevius dicta obscura causetur, nonnihil haec ipsa illustrare conabimur. Quod ergo ad oratorem, quaeri solet, eumne virum bonum esse iubeamus, ita ut qui vir bonus non sit, is inter oratores locum non inveniat. Neminem non decet esse virum bonum in civitate, quam ille cumque artem, qut quodcumque genus vitae colat: nec quidquam magis expediat, quam idem hoc agi ab omnibus: neque non legislator hoc prae ceteris omnibus omni studio urgeat. Sed ut pictor eximius, et mercator bonus saepe est, qui non sit vir bonus, sic musicus, sic poeta, sic orator. Hi igitur absque virtute praestare in sua quisque arte possunt, itemque sine opinione virtutis, praeter oratorem, omnes: orator enim nisi fide dignus sit, omnibus argumentis et ornamentis orationis apud auditorem nihil egerit. Qui vero fide dignus habeatur, quem aut malum esse scias, aut bonum esse non suspiceris? Eius ut consuetudinem fugias, sic et iudicium et consilium facile contemnas et saepe detesteris. Orator igitur, sive ille vir


page 41, image: s375

bonus sit, sive non sit, appareat omnino inter dicendum bonus: si sit, ut idem auditores intelligant, si non sit, ut auditoribus esse videatur: nec idcirco eum astutum et versippellem esse iubemus, et dolis alios circumvenire. Profecto enim qui hoc faciat, arte abutatur, ut sicarius gladio, cum armis adversus hostes recte utamur. Id autem palam est, et fortunae bonis et plerisque artibus, ipsis etiam bonis, abuti mortales, et esse eam ceterorum bonorum naturam omnium, praeterquam virtutis et sapientiae. Nec vero vir bonus unquam talis orator erit, nedum talis orator vir bonus, etsise talem omnibus artis coloribus pingat, idemqueve auditoribus denique persuadeat. Sed et in viro bono hoc, ut dixi, requiritu, ut quando non nisi res bonas animo meditatus sit, nec nisi salutaria dicat; in omni oratione nihilominus eam animi morumqueve probitatem non ostentet, (nihil enim ineptius: et quidnam rei magis adversarium?) sed aperiat tamen auditoribus. Nisi enim dicentis virtutem in memoria quasique in conspectu habeant, minus eum se quentur: quod si etiam de ea dubitare incipient, nequaquam sequentur: at bonum virum, etiamsi ante crediderint, tamen si, cum negotium agitur, credant maxime, orator ille hac poene sola ratione vicerit, quod fide dignus sit. Ad hoc vero duo praeterea pertinent, unum, ut et prudens esse, alterum, ut bene quoque velle iis putetur, ad quos res pertinet. Utraque vero etiam esse satius et rectius: sint tamen, sive non sint,


page 42, image: s376

planum et perspicuum fieri hoc quoque oratione oportet. Contra autem, in quo nihil consilii, aut parum benevolentiae animusue erga nos non sincerus; ille nihil omnium nobis persuaserit: quin ab eius consiliis et iudiciis iamdudum abhorremus. Non obliviscamur autem, et benevolentiam illam, et prudentiam, et reliquam virtutem viorationis repraesentari oportere. An vero hoc temere et sine arte fieri quis arbitrabitur? Sin arte, praeceptis hac in re non minus, quam in ceteris, opus erit: idipsum doctis dubium esse non potest, qui ea prodita ab optimis magistris dicendi cognitam habeamus: cuiusmodi ea esse oporteat, paulo inferius ostendemus. Sequitur, ut videamus, auditorne fidem aliquam sive persuadendi quandam rationem ipse in se habeat, quae tamen excitetur ab oratore. Primum est, ut auditoris animum orator, uti diximus, occupet: alterum, ut eum in aliam atque aliam formam fingat, quasi ceram, hoc est, alio atque alio affectu imbuat. Hoc enim fieri, plurimum refert: nec enim eodem modo existimamus de rebus tristitia depressi, quo elati laetitia; aliter item, cum amore prose quimur, aliter cum odio habemus. Affectus auditoris, si cum oratore faciat, hic illi facile, quod velit, persuaserit, ac persuasisse iam videri potest. Hoc autem modo in causa improba adversus aequam cum iudice agere astuti esse et calumniatoris haud falso quis dixerit. Itaque et ex iudiciis bene constitutis talis ratio legibus et poenis arcetur.


page 43, image: s377

Tamen in bona causa hac arte, quae tum malitiae naturam exuit, et vir bonus usurus esse videatur: aequum enim censeatur, si iniuria affectus sis, indignitatem rei ostendere, et ad iustam indignationem concitare iudices et quosuis auditores. Denique rationes in medium allatae orationem primo loco corr oborant. Tum enim vi orationis credunt, ubi verum aut verisimile ostenderimus et quasi demonstraverimus, sumptis iis, quae ad persuadendum accommodata sunt in singulis rebus: quorum quaedam omnibus dicendi generius aeque communia sunt: quaedam sunt suo generi propria, ita tamen ut, quoties opus sit, iisdem principiis sive elementis, in ceteris generibus utiliceat, saepe etiam oporteat. Tres ergo esse probandi sive persuadendi vias, ex iis perspicuum est, quae diximus: tres autem esse, et artis esse ipsas, nemo nisi qui eloquentiam eiusque omnem vim nesciat, neget. In arte igitur et suo loco, et quoad huc pertinent, et ad persuadendum faciunt, traden dae onino erunt. Hoc enim est suo loco agere, non alieno: alieno traduntur, quae ad rem prraesentem aut nihil aut parum pertinent, ut si quis huc trahat omnem ratiocinandi artem, aut omnem disciplinam de republica: multo magis, si vis hîc de natura rerum disputet. Nam qui iubent ea petere ex media logica, politica, aut aliis ab hac diversis artibus et scientiis; primum sipsi huius ineptae sententiae auctores tantarum disciplinarum plenos limpidosque fontes non possident; praeterquam


page 44, image: s378

quod, quae orator meditatur, de affectibus, ea non adeo curae sunt physico; etsi hic in ceteris naturae accidentibus et animi perturbationes considerat, sed longe alia ratione, et fine, non ad actiones, sed ad cognitionem directo. Perturbationum enim causas perscrutatur etiam intimas, et cum in universum omnium, tum singularum ex ipsis causis definitionem exstruit. Curae autem esse oportet et oratori, et primo informatori civitatis eiusque deinceps gubernatori, cuius ille apparitor quidam primarius est. Demus tamen, dicendi studioso esse occasionem illa cognoscendi e probis quarum que magistris: saeculo ei opus erit ante, quam ad dicendum veniat. Nec enim est ita brevis, nec ita facilis, ut quidam somniant, ad sapientiam via, aut traiectus brevis de ripa inscitiae ad alteram scientiae, ut impudentes aliqui et infelices portitores pollicentur. At esto quis tam admirabilis et prorsus divini ingenii adolescens, qui omnem sapientiam paucis diebus hauriat, in cuius parte una atque altera saepe quis omnem vitam pervestiganda transigit, ut multis adeo saeculis pauci in ea eximii, quasique pentathli oriantur, tamen praeceptis eidem novis opus erit, quibus erudiatur, quae hinc in de ex omni philosophia quomodo depromat, nec aliter, quam convenit, usurpet in dicendo. Proinde recte vidit ille vir vere magnus, qui subtilissima quaeque acie ingenii penetravit, quibus opus esset, omnia: nec eum temere, ut ducem praestantissimum secuti fuere, et magistrorum


page 45, image: s379

dicendi principes et ipsi in dicendo oratores; illi quod se longe infra philosophiam positos intelligerent: hi, quod sine magistris vix quibus opus esset, omnia, nedum meliora accepissent. Utrique praeterea et cetera et haec considerarunt. In perturbationibus tollendis sive sedandis non solum cuiusque affectuum naturam penitus ignorare non oporter, sed cum primis scire, quomodo animi dispositi perturbatione quapiam afficiantur: deinde quos affectibus petant: denique quibus de causis, sive ob quas res. Exempli gratia de ira, quomodo affecti, iracundi sint: et quibusiraci homines soleant: et quarum rerum gratia. Sic auditorem ad irae flammam concipiendam arte praeparabit, ut deinceps, quae mereantur iustam indignationem, in tempore effundat. Ea omnia non nisi vellongus usus vitae, vel ars docuerit: artem enim vicariam sive anticipatricem illius usus animadvertimus. Quae unumquemque multis modis et longo tempore experiri, quae tentare oportet, ut quam velis prudentiam, conse quaris; ea ipsa explorata iam ab aliis, et saepe aliquot saeculorum testimonio confirmata, et prorsus certa, cum discipulo citra invidiam per liberaliter communicat. Ceterum ut per omnem orationem orator ipse talis appareat, qualem diximus, idque per dicendi facultatem, sive ille reipsa talis sit, sive non sit; multa eum scire de humanitate et benevolentia, de prudentia, et consiliis, denique de omni officio oporter. Quae cum vir bonus ad


page 46, image: s380

exponendum diserte non omnia in promptu habeat, nisi hoc loco didicerit; quid existimabimus de eo, cui de virtute vix unquam quidquam in mentem veniat? Eruditur autem hic unusquilibet, ut ante ostendimus, cum diximus oratorem esse saepenumero, qui bonus vir non sit: etsi hoc quoque non obliti fuimus, ad neminem non pertinere, ut vir bonus esse studeat. Iam si haec, quae sunt oratoriae appendices, arte comprehendi oportet, quanto magis, quod primum omnium. De argumentis igitur potissimum et accuratissime omnium docebit dicendi magister: exponet eorum formas, relinquet suas philosopho. Habet namque alium syllogismum et suum, aliam inductionem et suam, orator: quae formae etsi non sunt eius subtilitatis, tamen nequaquam negligendae sunt, tum ut quantum potest, confirmet, quae velit, tum ut infringat, quae debet. Idem vero et locos ostendet, quibus maxime opus est: communes eo dicti quod in omni genere dicendi ex iis argume+ta depromat orator. Non est, quod de utroque logicen magistram adsciscat, quasique in rem praesentem ducat, cum illa de suo mutuum sive dono dederit, quantum rhetoricae opus sit. Nec proinde negarnus, quo quis in illo campo sit exercitatior, hoc futurum in dicendi campo sive meliorem sive expeditiorem. Sed tamen rhetorica suae supellectili certum modum statuit, qua contenta sit. Est enim rhetoricae liberalis quaedam conditio, sed beneficiaria tamen. Nulla enim per se et fere omnium egens, mutuatur


page 47, image: s381

partim a dialectica, partim politica, tantum non omnia quae habet: utrâque ei cupide gratificante, atque ita earum supellectile in suo usus relata absque invidia illarum, et sine contumelia cuiusquam, utitur. No~ exprobratur enim paupertas, quam non ignavia aut improbitas attulerit: et laudatur industria, qua quis sibi necessaria honeste comparat: eaque minus invidentur, quae opera quadam nobis emimus. Non enim iniquum censetur, ut ad quorum nutus ususque vivimus, eorum fruamur et munificentia. Nec probus beneficiarius praeter voluntatem domini quicquam ad se transferat: nec nisi improbus, quae bonorum aliquis vel gratuito, vel merito suo acceperit, iis quemquam spoliet spolianumue censeat. Habere autem rhetoricam diximus certa quaedam bona et a politica, accommodata iam ipsius usibus. Etenim de quibus et ex quibus diceret, nisi regina illa ipsa suppeditaret? Quae sint, in arte ostendi debet: nec non eadem tradi diserte et liberaliter: non omnis transcribi huc politica, sed ex ea petita necessariâ, hîc non ieiune tamen explicari. Agit enim orator de utilibus et perniciosis, de iustis et iniustis, de honestis et turpibus, denique de bonis et malis, et de utrorumque summa. Quare eorum naturam ignorare penitus non debet. Debuerunt igitur exponi in arte, quae ipsi sunt necessaria, et quemadmodum necessaria. Non enim nisi ad persuadendum uti velit, iis quibus utitur politicus ad agendum. Illum vitae humanae rationem omnem


page 48, image: s382

tenere primum porortet, et rerum, quibus illa regitur, alivam umbram sive dlineationem Hoc est in propositionibus, quas non vulgus tenet imperitum, sed plerique tamen mortalium, quos rerum usus erudiit, pro bonis ratisque habent. Triplex autem opinionum differentia intelligitur: quaedam in extrema inscitia et ab ea sunt. Nemo est enim tam nihili, et omnium rerum tam imperitus et indoctus, quin sibi de iis, quas dixi, rebus indicium vindicet, quod incultorum hominum impurum barbarumque esse necesse est. Proiinde quotquot vel primum fari caeperunt, de illis ipsis, quae in buccam aut in cupidtatem veniunt, perplexe deblaterant, non modo falsa, sed alia atque alia: cum de singulis, ut pro tempore ipsis visum fuerit, aut commodum sit, sentiunt. Ex eiusmodi principiis eloquentiae maxime adversantibus ipsa minime conflatur: nec si quid inde nascetur, affectet, qui sapiat: quod etiam in inani verborum profusione maxime adversabitur eloquentiae. Iam si orator contra omnes Etiam opes politicae possideat sive in polliticis primas teneat, quod de Nestore in ficiari nemo potest, ne que de M. Tullio quis velit: tamen illos sapientiae thesauros ad auditores suos non recludat omnes omnibus. Rudes enim cum sint auditores, capere sublimia illa subito, deque iis erudiri non possunt; nedum tantis tamque divinis institutis statim assentiantur. Quae enim quis mente non capit, iis subscribere neutiquam velit: quin talia fastidimus, et


page 49, image: s383

ne in fraudem aliquam inducamur, metuimus.

CAP. VII. Deprimariis artis dicendi magistris antiquis, et quomodo ii interpretandi.

CVIUSMODI igitur doctrinae genere opus sit, iam liquet: nec minus liquet, talia in arte minime praetereunda. Iam postquam diximus, cuiusmodi artem esse, et quibus praeceptis refertam oporteat; ea omnia, ut primum requiri in arte demonstratum fuit, persecutos fuisse nobiles artis magistros, aut ingressos eam viam, dubium non est, qui omnem artem litteris complecti voluerunt. Horum primus est Aristoteles, cuius, qui se magistros dicen di profiterentur, neminem puduit: quin auctorem optimum secuti, alii ipsius vestigiis sibi maxime insistendum putarunt, alii alia etiam plenius tradere feliciter conati fuerunt. Utinam exstent, quae in eo genere Theophrastus laboravit; nihil, opinor, desideraremus. Isocrates item sive artem ipse composuit, sive auditores suos illustres, quae sequerentur quottidie, monuit, neque quidquam eorum praetermisit, neque ab iis diversa tradidit: etsi plurimum studii in delectu verborum et compositione ponendum iudicavit, et ipse posuit: ausim asseverare, e civili scientia sive doctrina de vita et moribus et de repub. multo plura deprompsisse. id viri orationes non uno loco ostendunt; sed inprimis in ea id prae se fert, quam de permutatione inscripsit: In ea ipsa enim obtrectatoribus


page 50, image: s384

respondet: (nec enim invidia optimis parcit, et facile invenit, quod vel in summa virtute calumnitur) et demonstrat, quam sancte in dicendo se gesserit, et quemadmodum minus in plebeio forensi genere, sed potissimum in primario deliberandi versatus fuerit. Solebat autem ipse, quod etsi praeter ipsius artem erat, quod vehementer tamen in eo, et in omnibus probandum est, familiarium suorum animos recte vivendi praeceptis, et ad res praeclare gerendas, non minore diligentia, quam ad eloquentiam in formare. Id autem se cuti fuere magistri dicen di primae notae alii; in quibus Dionysius Halicarnasseus et Libanius familiam ducunt. Operae pretium faciant, nec minus praeclare de iuventute, quam de repub. mereantur, si eos imittentur, quicumque bonas litteras profitentur, et quancumque bonae doctrinae partem explicant. Nec quem dixi modo Dionysium quidquam omnium, quae artis esse indicavimus, praetermississe facile suspicari possumus, cum ex aliis viri monumentis, quae vindicata ab iniuria temporis ad nos pervenerunt, tum ex iis, quibus artis aliquas partes, ut doctissimo viro dignum fuit, illustrat, et acrem et iustum oratorum ipse censorem agit, et artis cultores, nec minus ipsos oratores, mea sententia erudire possit. Nullum est enim scribendi genus, cuius ille rationem non intelligat, et si eam perscribere conetur, non item divinitus, cum profectu et admiratione lectoris, aperiat. In latinis scriptoribus integram artem tradidere luculente et feliciter Cicero, et Quinctilianus, quos in scitiae arguere: amentiae non


page 51, image: s385

minoris est, quam impudentiae. Non enim existimandum, oratorum principem artem suam non intellexisse. Quis enim ferat eum, qui Apellem ignarum fuisse dimensionum et colorum asserat? Nec, qui in omni vita nihil egerit, nisi artem investigarit, artis praeceptorum neque minimum neglexerit, in arte iuventutem Romanum cum laude docuerit; in arte multos ipse perfecerit. Secundum eos in pretio est Hermogenes, qui etsi quae artis sunt, non aeque omnia persecutus fuit: (nec enim id ipsi fuerat poropsitum tam en nobiles aliquot eius partes summo studio rimatur et explicat non vulgari modo: et omnino ei, qui artem eiusque elementa iam perceperit, multum utilitatis adfere poterit: tiro ex eo non magnos fructus capiet. Nobilis porro ille Atheniensium orator Demetrius Phalereus non nisi de elocutione scripsit: ex cuius tamen aureolo libello rationem compositionis et discrimina notarum dicendi recte didicerimus. Theon autem et Aphtobnius non, nisi rationem exercendae iuventutis in dicendo nobis reliquerunt; quae praecepta si in manibus adolescentes habeant, relictis nugis omnia brevi pollicentium, operam minime ludant. Superest Dionysius Longinus, quem supra magistros dicendi colloco. Quando enim suam de summo genere dicendi senten tiam ostendit; non solum ibi oratorum, sed omnis generis scriptorum subtilis et acer, nec iniquus censor est, homo docissimus et summi sincerique iudicii. De plaerisque veteribus et primariis dicendi magistris


page 52, image: s386

verborum feci, quantum huic loco convenire iudicavi; quorum qui vestigiis ingeressi, de arte aliqua tradiderunt, et forte alicubi illustrarunt, suam et ipsi laudem merentur; odium contra, qui a recta necessariaque docendi ratione, tantis auctoribus sipretis, abeunt, nec a tritico, ut dicitur, ad glandes, sed ad dfamem, immo ad inscitiam sive barbariem redeunt. Ridenda est talium arrogantia; sed detestanda pertinacia omnium, quotquot veris sententiis veterum proiectis, per suas nugas veritate, in quacumque disciplina, discendi cupidos nequiter abducunt. Nec mirum, si ipsi greges ducunt: quid enim magis in promptu, quam primae aetati imponere grandibus promissis? et novitas ipsa valens illicium est. Ex iis igitur, quae dixi, satis perspicitur, non cuiusinodi ego magistrum dicendi esse iubeam, sed cuiusmodi omnino esse debeat. Talis igitur demum ita rhetorica docere poterit, ut et iuventutis lingam recte formet, et dignitatem academicam tueatur, et ipse laudem reportet. Namque huic boni et intelligentes volent ultro, ac res denique ipsa pro eo loquetur. Praestabit vero idem praeterea unum atque alterum quae, hoc loco praeterire non debui. Sub docendi autem munere continentur, sive sunt eius appendices necessariae, ut veterum scripta interpretetur auditoribus; in quo se ita geret, ut non solum Graeca perspicue, pure et eleganter latine reddat; sed et tam in Graecis quam in Latinis monstret artificium; similia inter dum depromat; historias temporum explicet, et scriptorilucem addat, ubicumque opus sit;


page 53, image: s387

caveat tamen sedulo, ne saeculum in minutuissimis et perspicuis haereat. Nec ego nunc eiusmodi dicendi magistrum, cuius quasi quaedam prima lineamenta duximus, de insula nuperque nata in Praelo, (doleo quod Lutetiae) interpretandi ratione monebo, quam per se fugiet et aversabitur, cum eruditus ipse inutilem esse, etiamsi mancipiorum sololem erudias, intelligat. Brutum esse, non hominem, oportet, qui ipse perse non videat, cuiusmodi tales interpretes identidem inculcant. Alterum est, ut dicendi studiosum primum iusto tempore, nec adhuc balbutientem, deinde in pusillis initio partibus, ut, qui statuariam discunt, primum vel membra totius, vel minutula quaedam e cera effingunt; denique in genere, profectuiaetatique accommodato, exerceat. In emendando id nimirum agendum, ut vitia notentur, quacumque in parte sint, quod satis putem. Etenim sic emendare, ut perficias, non emendationis labor est, sed seriptionis labore maior, atque hoc creditus gravior. Nec vero a magistro requiram, ut orator sit: si sit, duobus nominibus mihi erit gratior: possit aliquid pangere, quod eloquentiam sapiat. Aliud enim est esse oratorem, aliud dicendi magistrum. Nec tamen, qui saepe peroraverit, aut eiusmodi opera condiderit, quae pueri suspiciant, magis orator erit, quam architectus, qui villico domum aedificarit: in quo fortasse ipsius villici, nec artem, nec industriam quis desideret.


page 54, image: s388

CAP. VIII. De recentioribus eius artis magistris in Gallia, Italia et Germania.

ATQUE haec hactenus: Exposui enim, quid super hac re sit mei consilii. Nec vero quis existimet, fabulam narrare me ex veteri saeculo et haec atque huiusmodi pro somniis habenda. Sic enim iudicant, qui bonis litteris non satis informati sunt, nec unquam veras sententias ex aliis acceperunt: forte quoque suspicabuntur, aut numquam aut mnultis saeculis eiusmodi aliquem non extritisse. Demersae fuerant in tenebras multis iam saeculis elegantiores litterae, sive omnino sepultae; sed revixerunt ab avorum memoria, sive a primo ortu artis typographicae, sive a deleto orientis imperio, ut earum originem aliquanto altrus repetamus. Semper aliquos si non ex ipsa arte, at usu coluisse eloquentiae studium nec mihi dubium est: sed tum magis vigere coepit, et rectius feliciusque tractari. Renata enim fuit una cum litteris ars ipsa di non minus in Gallia, quam in Italia. Cum enim rex Franc iscus primus, divino consilio, regia liberalitate, fulciret rem litterariam; repente exortus fuit exercitus non discentium solum, sed et docentium omne genus liberalium disciplinarum. Artem autem hanc docebant recte cum alii viri doctissimi, tum Adrianus Turnebus. Nec refert, ut fit, et Athenis acciderat, ubi cum maxime florerent, tamquam in primo summoque orbis terrarum domicilio, principes


page 55, image: s389

philosophorum, putidissimi simul et loquacissimi sophistae non tam in arenam cum illis descendere non bdubitarunt, quam imperitum vulgus et adolescentes inanibus promissis inescare, ut gloriam sibi et argentum invenirent, ausi olim fuerunt: non referre aio, etiamsi tum quoque ex illo academiarum orbis vastigio et huius artis et sublimiorum depravator prodiit: convictus enim inscitiae, coactus idem fuit conticescere etiam decreto regio: ad quem modum comopesci falsarum opinionum auctores oportet: et fieret, si id penes doctissimos staret, aut, penes quos potestas est, omnes hoc negotium magis intelligerent. In Italia paulo ante nostram aetatem talis fuit dicen di magister Patavii Lazarus Bonamicus, cui tum operam dederunt germani aliquot, quorum partim eloquentia praestantes rem pub. gesserunt, partim artem domi docuerunt: de quibus dicerem forte, nisi alio loco id diligenter a me factum meminissem. Aetate fuit non multo inferior, eodemque, ut coniecturam facio, tempore docuerunt; sed docuit Flrentiae Petrus Victorius, neque voce tantum artem explicavit, sed scriptis etiam propagavit: et supra omnes de arte artisque studiosis meritus recte iudicatur. Primus enim Aristotelis de ea relibros emendatiores edidit, et iustis commentariis illustravit: quin nisi ille facem aliis praetulisset, in pluribus alii interpretes laborarent: Indicio est, q lquae ille minus viderit, in iis parum ipsi vident. Nam exempla addere, partiri, laudo illa quidem, et alia: sed ea omnia faciliora sunt: et in universum facilius,


page 56, image: s390

digito intento in viam, reliquum omne iter perficere. Qui salutem nobis dedit, ei prima debetur gratia: neque nulla ei, qui aliud beneficium dedit. Quam qui post Victorium quasi symbolam attulerunt; ea et nos fruemur, nec ipsis ingrati: etsi et hi non minus, quam nos, illi debeant. Nec minore cum laude docuerunt eandem artem Patavii et Bononiae vicissim, Franciscus Robertellus et Carolus Sigonius: Cum enim ille Bononiae doceret, hic docebat Patavii: quando hic Bononiae, ille Patavii: intermedio tamen tempore docebant ambo Patavii cum aemulatione forte nimia, ne quid dicam de tantis viris acerbius. Sed summa ingenia humanum etiam aliquid interdum patiuntur. Uterque autem eorum egregius studiorum humanitatis cultor fuit, hic vero etiam singulari facundia praestare creditus: quam tamen eloquentiae laudem alter non minus affectabat, adeoque ipse eum audivi perorantem cum admiratione omnium, praecipue, quod actione valeret et memoria. Studebant cumprimis Poloni Sigonio, apud quos prima est eloquentiae laus: et praemiis ornantur in florentissimo regno, qui animum virtute et politica disciplina et facultate dicendi probe excoluerunt. Digna profecto disciplina cum primis cive nobili, aemulaque disciplinae veterum, si Graeciam contemplemur, et historiam urbis memoria nobiscum repetamus. Romae eodem tempore docuit M. Antonius Muretus, de cuius puro sermone et priscae notae eloquentia multis verbis agere nec audeo, quod haud pro


page 57, image: s391

merito possum; non opus est, quod per se nota res. Iacuerunt bonae litterae in Gallia, aut minus certe floruerunt, multis iam annis ob intestinos motus; quibus utcumque sedatis reuiviscere ibidem non dubito; cuiusmodi quomodo se nova initia habeant, nos fugit. In Italia autem hodie provinciam litterariam princeps tenet Antonius Riccobonus, et forte alii. Sed aliorum scripta ad nos hactenus non perveniunt: Riccobonus Patavii in florentissima omnium academia litteras humaniores, et cum his sive in illis ipsis oratoriam annos complures docet: quam praeclare, praedicarunt mihi saepe iuvenes nostri, eredeuntes ex Italia, quibus familiariter usus fuerat. Est enim, ut ex iis plaerique, quos ante nominavi, Germanicae nationi peramicus, in quo et ipsum litteris saepe confirmavi, et a nostris, ut viri meritum est, studiose observatur. Idem vero, quae ad hanc rem faciant, multa edidit, oconsentanea cum veterum praeceptis, sive potius ex illis ipsis deprompta: immo a veteribus prodita, singulari diligentia illustrat pereruditis ingenii monumentis, quae legere familiares meos iubeo, certos ex eo labore ipsis fructus pollicens: quos ad se rediisse aliqui ita prae dicarunt, ut se mihigratiam debere profiterentur. Non caruit autem neque superioribus saeculis cultu studiorum omnis generis doctri nae Germania: in qua cum hodie sint per multae aca demiae (numero enim nec Galliae, nec ipsi Italiae cedit, quod hominum memoria, principum et rerum pub. bono consilio et singulari munificentia, non pauciores in ea


page 58, image: s392

conditae fuerunt, quam antea fuissent: utinam bonitate primas aequarent nostrarum una atque altera!) nulla omnium ita iacet, ut non in una alterave disciplina eximium aliquem habeat, mediocres plerosque ceteros. Ut enim in una qualibet aliquid et multum lsaepe desideretur; id fieri vitio rerum humanarum iu dicabimus: quas consilio, qui prudentia et auctoritate et potentia valent, suble vare possint: et eorum eae partes sunt: atque item nostrae, aliquid boni consilii ad eam rem depromere, et omni studio cuaere, ne quis obsistat utilitati iuventutis et dignitati academicae. Sed de iis quae sinistre vel negligenter in academiis fiunt queri mihi non libet: etsi tantam rem ab aliis non ita bona fideagi, magnopere dolendum est, quod in academiis, sive in educatione iuventutis non minimam partem profecto salus rei pub. vertitur: quales enim, id est, quam boni et docti ex academiis ad rerum tractationem veniunt; tam felix aut infelix est status publicus. Ut autem in aliis disciplinis alicubi eximios invenias, ita neque nulli exstiterunt, qui arte dicendi nostram iuventutem praeclare erudirent. Mediocres relinquam, quos tamen et ipsos paucos reperiri doleo, qui videlicet ipsi quoque ad scopum collineant: duos praedicandos mihi puto prae ceteris. Etenim Ioachimus Camerarius, cui tamen ex hac arte summam laudem non tribuo: erat enim non verbo sapiens, sed cum omni genere bonae doctrinae excelleret, tum primis virtutibus exemplo erat universo ordini eruditorum, si quis in eius motes, vitam et consilia oculos coniceret. Sed haec


page 59, image: s393

omnia non minus in ipsius ingenii monumentis elucent, et elucebunt, quamdiu erunt, et quocumque in loco erunt litterae. Quod dicendum erat, magnus hic Camerarius Lipsiae, et Argentorati Ioannes Sturmius, pares iis, quorum ante memini, artem dicendi divinitus tradebant: etiam consignata litteris nobilia dicendi praecepta nobis reliquerunt, quibus uti adolescentes recte posse iudico. Iam me puero tam Sturmii, quam Camerarii nomen erat percelebre, cum ob doctrinae praestantiam, tum potissimum ob dicendi facultatem copiosam et illustrem. Ad hunc igitur quasi dicendi magistrum, ut erat profectop rinces illius ordinis, ex longinquis etiam terris multi confluebant: nec putabatur in Germania eloquentiae studio incumbere, qui Sturmium non audivisset: quod non omnino falso iudicatum creditumque fuit principium et nomen idem dedit scholae Argentinensium, claramqueve idoneo successori quasi facem de manu in manum tradidit. Verum de iis, qui dicendi artem hodie in nostris academiis docent, dicere mihi animus non est. Videar enim fortasse, ceu delectum agere, si alios praeteream, eos praedicem quos ipse probem: id quod et ipsis invidiosum sit et mihi. Dubitare enim neminem velim, et hodie esse illorum similes, tum alibi gentium, tum apud nos: nec vero mirum, si talium paucitas. Quotus enim quisque ad eam laudem contendit? nec ingenia foventur cum delectu: denique praestantibus, aut gratia, aut iudicandi imperitia,


page 60, image: s394

aut pravo consilio anteferuntur artis rudes, loquaces, arrogantes.

CAP. IX. Quales doctores eloquentiae in academiis hodieque constituendi sint.

NON possum facere, quin hoc loco tangam alicubi introductam consuetudinem, non carpendi studio, sed ut errorem indicem, quem agnitum vitent, qui bono consilio, bono rei litterariae, uti velint. In ordine philosophico, idque aliqua aequitatis specie, et non indigna nobis benevolentia, si quis cedat, proximum aut quemuis alterum in defuncti aut abeuntis locum surrogant, quem successor ille vix utcumque tueri possit non enim qui philosophiae magister est, continuo athleta talis fuerit in ludo sapientiae, ut in omnibus eius partibus, etiamsi nullam praeterierit, praestet. Nam que alius se ad physicen, alius ad oratoriam, alius ad poeticen, alius ad mathemata vel magis vel totum contulit: quin in uno excellere mediocribus ingeniis, quando talibus plaerique sumus, magnum putem. Quare haec ratio repudianda est: perinde enim sit, ac sic fabrum ferarium quis aestractare iubeat, aut aurificem esse, quod quisque horum malleo utatur et liis forte id genus instrumentis. Quod ad me, quando et ante docui, et hoc tempore artem dicendi doceo; nec nimium mihiarrogo, nec omnia dissimulo; nec censuram doctorum et eloquentium extimesco: nec enim minus, quam egomet, mihi tribuent. Plura equidem in me desidero, quam


page 61, image: s395

alii: nec forte tamen erit qui neget quod res ipsa testabitur, me in omnibus mediocriter fuisse versatum, quae requisivi in iis qui se aliquando magistros dicendi profiterentur. Quae in quio sint ad unum omnia eximia, eum ego ex omnibus ad hoc munus deligam: qui omnium vel eorum alicuius in universum expers sit, ei ego locum docendi, si per me stet, in perpetuum occludam, etiamsi ex me natus sit: omnes enim, praesertim viri docti et iuventutis nostrae fidei creditae, et dignitatis publicae rationem habere debemus, et utrique sincere consulere, non nobis, nec vel carissimorum emolumentis cum iactura publica. Qui secus sciens faciat. Sed dicet alius: nec unquam perfectum oratorem Tullii, nec eiusinodi magistrum dicendi facile repertum iri: nec forte quos recensui in iis praestitisse omnibus. Ego vero non eô primum gradum ostendo, ut in secundo nihil dignitatis esse sentiam: etenim in hoc forte et mihi locus, cum in illis omnibus, quae sunt earum partium, non segniter laborarim, nec omnem operam lusisse existimer. Ac ne quis me nimis esse morosum et praeter aequum aerem suspicetur, nec eos, quos in tertiis deprehendero, repudiem: si enim sit, qui, quae dixi, facientia ad hanc rem studia colat, et in singulis progtesfsum aliquousque fecerit, et procurtere ulterius apud animum constituerit, et, quod proposuerit, per ingenium et per aetatem assecuturus videatur, idem tamen ab arrogantia remotus; ei hoc negotium, de quo agimus, credi recte censeam. Eiusmodi tamen aliquis nihilominus a nobis


page 62, image: s396

confirmandus et excitandus erit, ut sollicite munus suum gerat, ne datam collegis fidem negligentia fallat. Quae enim in illo, quae in quocumque alio munere fides, sine cura atque diligentia? Haec autem est non solum mediocris, sed doctoris etiam primarii, non minus ad discendum, quam ad docendum: nam qui in animis persuasionem habent sapientiae, mire alios docere gestiunt: contra homines doctissimi, quo ulterius processerunt, eo maiore discendi studio flagrant; etsi iidem quoque, si quid boni habent, cum aliis ultro cupide communicant. Illud an non ita fit, ut qui iter faciunt, si in conspectu urbem, ad quam cogitarunt, habent, celeriter pergant? sive, ut qui in spatio propiores metae sunt, tum demum volant, ne palma excidant? an, ut avari nulla pecuniae, ita illi nulla scientiae copia satiantur? an quo plures ad limpidiores ex fonte sapiemtiae ruivulos deduxerunt, hoc illum uberiorem esse, nec vollo ingenio, industria, tempore, exhauriri posse intelligunt? Denique qui in se diligentiam in discendo quocumque aetate desiderari patitur, is nullius doctrinae, qui in docendo, nullius fidei semper habebitur: nec illam ab hac divelli posse existimem. Haec autem meditata sedulo, inventa, ni fallor, recte, perscripsi, non mei venditandi, sed publicae utilitatis gratia. Qui igitur se magistrum dicendi profiteri in animo habeat, ea sibi in tempore et omni studio paret, ne Arcas ad fides: qui autem absque his hoc nobile magisterium ambiet, aut repulsam patietur, aut turpiter se dabit; quod


page 63, image: s397

tamen in malis minimum. Grave enim in reprehensionem et indignationem bonorum incurrere, sed longe gravissimum, iuventutem prodi: quod fieri necesse est, si aut negligantur aut male erudiantur. Possunt in hoc genere plurimum doctores academici: nec est aliquid rectius, quam ut in eo genere doctorum hominum valeat auctoritas. Nostrae porro partes sunt, ut nec commodo, nec gratia, nec amicitia, nec propinquitate inducti, imi subsellii viros, id est quos officium suum numquam facturos prospicimus, ipsi accersamus, nec eruditionem falsa praedicatone cui affingamus, nec aliis in publicum malum cedendo suffragemur: non magis enim hominem doctum, quam virum nobilem, mentiri aut adulari decet, cum neutrum in humili persona, ac ne in mediocri quidem mancipio feramus. Quin rogatus quisque sententiam, non quid vel ipse optet, vel alius, quamvis vel amicus, vel potens velit, sed quod publice expediat, non minus, quam id momenti iuratus, quae profore publice putet, constanter ex animo dicat. Turpe est fateri, sed verum tamen, secus saepe passim fieri. Cum autem et ephori alicubi sint, quibus summa negotii academici ab ipsis naucleris credita sit, quin eam curam bona fide gerant, dubitare nefas arbitror. Eorum enim honoris interest, ut ne quis iustae querelae locus relinquatur, sed cum cetera omnia rete sint constituta, tum viri boni et bonae doctrinae copia quisque in sua disciplina probe instructi, iuventutem doceant. Sponre ipsi in re tanti momenti non peccabunt: sed


page 64, image: s398

tamen sapientes et cauti in errorem induci possunt, cum de sexcentis vix aliquis omnium disciplinarum dignitatem et rationes intelligat, nec de arte dextre iudicet, nisi artifex. Quin sive pictorem quaerimus, sive architectum, etsi corum opera in sensus cadunt, et a quolibet etiam de vulgo iudicari videntur; si artificum eorum aliquo uti velimus, non proprio tamen iudicio nobis standum esse remur; quin ex pluribus sciscitamur, quid cuique videatur: potissimum habemus, ut clarus aliquis artifex audiatur, qui tamen invidia vacet. De moribus omnes censere possunt, in quibus aliquid morum aut elegantiae aut honesti opinio, deque iis audire quemque oportet, praeter malevolentiam: de arte potest non nisi artifex, aut qui noverit pleraque quae artis sunt. Neque nihili putabimus testimonium famae publicae: neque raro tamen et idipsum vel a spectatore, vel a posteris, vel ab artifice falsi convincitur. De uno hoc monere prae aliis volui: operae pretium enim iudico, ne ea in re simus faciles, quae ad salutem ex nobis ipsis natorum et communem pertinet. Etsi autem multa alia, ab hac consultatione non aliena, dispexeram: tamen libello finem sive modum imponere visum fuit. Quicquid hoc est mei consilii, rectum esse existimo, et satis probasse me arbitror: opto, ut aut hoc ipsi, aut eo, quod melius sit, magisque pro litteris et in rem pub. utamur in academiis.