10 July 2005 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check


image: s399

IOAN. CASELII IN PHALEREUM SIVE DE ELOCUTIONE Librum PROOEMIUM Mag.co et generoso domino NICOLAO KAAS, etc.
[Gap desc: illustration]
ANNO M. DC. XXXIII.


page 67, image: s401

Mag.co, et generoso domino, NICOLAO KAAS, REGNI DANIAE SENATORI, ET INCLYTI REGIS Cancellario, domino in Torup. etc. S. D. IOAN. CASELIUS.

QUAM tibi ego carus sim, NICOLAE KAAS, tum ex re ipsa, tum ex tuis ad me litteris vidi, tum aliquoties e iucundis amicorum sermonibus accepi. Etsi autem me propter litteras, quibus praeditum esse multi opinantur, et tu quoque iudicas, (certe ne omnium rudis essem, semper operam dedi, et neque ingravescente aetate ullum genus liberalis doctrinae contemno aut negligo) abs te sincere amari intelligo: tamen


page 68, image: s402

propterea gaudeo, multoque magis, quam si haec causa tibi mei amandi non esset. Gaudeo autem duplici nomine, tum meo ipsius, tum ipsarum litterarum. His enim video in te esse multum praesidii. Et quis non gaudeat, se a quivis bono amari? quis non magis gaudeat, se amari ab illustri, eoque laudatissimo, et omni genere virtutis et doctrinae cumulatissimo viro? quis non maxime, si suspicetur, aut etiam sciat, sui amandi causas, neque leves esse, neque falsas? Ut enim ipse de me moderate sentiam, quod homine, erudito praesertim, dignissimum est, mihique nihil prae ceteris arrogem: tamen et studi incredibilis, quod posui in bonis artibus, nihi conscius sum, nec omnes labores frustra penitus me exhausisse iudico. Nam tametsi ipse non assecutus sim, quod voluerim, ingenuae doctrinae cum virtute coniungendae auctor exstiti pluribus: quin horum aliqui me ducem nacti, eo etiam forte ascenderunt, quo neque mihimet ipsi licuit. Non de honoribus, nec de opibus, quae ego nemini invideo: sed de animi dotibus loquor, de quibus tamen etiam


page 69, image: s403

familiaribus meis gratulor. Sed ad principium mihi redeundum esse intelligo. Cum tu olim mihi ostenderis tuum in me amorem, multis iisque certis notis; mei erat contra officii, meam in te observantiam, si qua re possem, testari. Neque tamen ipse hoc prorsus neglexi: et crebro apud me cogitavi, quemadmodum hac in re, cum tibi, tum mihi, satisfacerem. Gratas autem tibi fuisse meas litteras, etsi rariores, breviores, incultiores, minus dubito: via, quod certo scio hominem diligis. Alterum erat, ut, quoniam doctrinae gratia me amas, aliquod ingenii monumentum, et tanto viro dignum, nec meo nomine indignum, ad te mitterem. Nec tamen exspectaris quid a me magnum, aut omnibus numeris absolutum. Datur equidem a me opera, et elaboratur sedulo: ne futilia, falsa, vilia, extemporanea, sordida, a nobis proficiscantur: sed pura, recta, utilia, quamvis mediocria. An huiuscemodi te repudiaturum putem? Aequirem te esse iudico, et spero munus litterarium etiam tenue non aspernaturum: certe voluntatem meam non improbaturum mihi


page 70, image: s404

persuadeo. Tua igitur benevolentia fretus, quod pluribus annis ante factumoportuit, lucubratiunculam quandam de elocutione, a me compositam, sive latine meo arbitratu traditam, ad te mitto. Inscripsi autem PHALEREUM. Hic enim perelegantis huius, et ad legendum, si non primae omnium, certe valde necessariae doctrinae, ut non primus inventor exstiterit: (tradita enim prius fuerat ab Aristotele et Theophrasto) certe fuit amator maximus et excultor diligentissimus. Quae enim ipse expressit in dicendo orator eximius; eorum nobis reliquit praecepta pulcherrima, minimeque vulgaria: quod te quoque iudicaturum confido. Etsi enim inscriptio nihil aliud, quam rationem dictionis pollicetur. tamen hic alia sunt quoque multa reconditioris doctrinae, sine qua ipsa dicendiars, mutila, nuda, prorsusque inops existimanda est. Erat enim Phalereus non unus aliquis e vulgo oratorum, sed et philosophus doctissimus, et gubernator rei pub. peritissimus, ut cum omnium, quae ad dicendum requirerentur, nihil fugeret. Nam et


page 71, image: s405

Theophrasti auditor fuit, et ita meritus fuit de patria, in qua veterem popularem statum consilio suo fulciebat, et tuebatur, ut ipsi virtutis ergo trecentas statuas populus Atheniensis collocaverit: etsi tantum valuit invidia et inimicitiae publico nomine cum paucis potentioribus susceptae, ut mortuo Cassandro, in Aegyptum in exilium abire necesse habuerit: illaeque quas dixi, statuae trecentae per tumultum omnes eversae, et conflatae fuerint uno die. Sed quid tibi ego haec narro, viro omnis antiquitatis scientissimo? Patere vero, ut et alia attingam, quamvis nec ipa tibi ignota: et tamen huc pertinentia. Sic enim plenius intelliges meum de huius ad te libelli mittendi consilium. Nam existimo, quidquid est, non te indignum, homine erudito et diserto, viro bono et sapiente, amante patriae, cive denique generoso vestri istius regni florentissimi. Non quidem de his omnibus, quae illo pertinent, hic disputatur: neque forte de primis: forte inter artes civitatis ceteras de parte minima. Qua mea verborum simplicitate extenuaro munus hoc meum:


page 72, image: s406

cum tute intelligas, quanti sit hoc, quod ego perexiguum esse concessero: sedidem non solum elegans et iucundum, verum etiam tum semper utile, tum saepe necessarium. Boni enim et eximii civis partes esse quatuor accepimus, quas omnes tueri potuit et tutatus fuit hic Phalereus. Nec non easdem virtutes tribuit prae omnibus Pericili Graecae historiae princeps. Non enim requiris alia exempla, quorum copiam ex historia omnium locorum et saeculorum et vestri regni tibi esse in promptu scio. Verum Thucydides paene iisdem laudibus ornat Antiphontem: excepto amore patriae, quod, ni fallor, primas ille partes tenebat in novo civitatis statu constituendo: cetero qui vir Atheniensium sui temporis nemine inferior, ad cogitandum praestantissimus, itemque ad dicendum, quae novisset: vel si ipsum audire de hoc homine loquentem malis: a)nh\r a)qhnai/wn tw=n kaq) e(auto\n areth=| te\ ou)deno\s2 u(/steros, kai\ kra/tistos2 enqumhqh=nai kai\ a(\goi/h, ei)pei=n. Pericles autem ipse sine arrogantia, in contione cives suos, graviter obiurgans de se inquit: kai\ toi e)moi\ toiou/tw| an)dri\


page 73, image: s407

o)rgi/zesqe, o(\st ou)deno\s2 h(/sswn oi)/omai ei)=nai, gnw=nai/ te ta\ de/onta, kai\ e(rmhneu=s1ai tau=ta, filopili/s2 te, kai\ xrhma/twn krei/sswn. o(/, te ga\r gnou\s2, kai\ mh\ s1afw=s2 dida/cas2, en i)/s1w|, ei) kai\ mh\ enequmh/qh. o(/, t) e)/xwn a)mfo/tera, th=| de\ po/lei du/s1nous2, ouk an)\ o(moi/ws2 ti oi)kei/ws2 fra/zei: pros1o/ntos de\ kai\ tou=de, xrh/mas1 de\ nikwmen/ou, ta\ cu/mpanta tou/tou e(no\s2 an)\ pwloi=to. Quae verba itnerpretabor, ut potero. Vos vero, inquit, succensetis mihi tanto viro, qui, mea sententia, nemini cedo, sive rerum cognitione, quibus opus est, sive earunde explicatione, sive amore patriae, sive contemptu pecuniae. Etenim qui rem intelligit, neque tamen eam diserte explicat; is mihi eodem loco est, quo qui cogitando nihil invenerit: qui autem utroque instructus est, et tamen haud bene vult civitati; non hic tamen aeque, quae ad rem faciat, in medium protulerit. Quod si vero in quo etiam sit amor patriae, atque hic tamen pecuniae pareat; ipse cetera hoc uno vendat omnia. Ceterum in his immorari iam nolo, neque debeo, ad tescribens, ad quem neque his opus erat. Sed homines eruditi de iis etiam saepe conferunt, de


page 74, image: s408

quibus inter se ipsis ante constabat. In boni civis virtutibus facultatem dicendi esse, neutri dubium fuit. Est enim profecto instrumentum politices, adeo nobile, ut quibusdam visa fuerit ipsa scientia civilis, a qua tamen differt plurimum. Ipsa igitur ars non solum apud Graecos et Romanos in summo pretio fuit, cui videlicet prae ceteris omnibus incumberent principes civitatis, sed hodie quoque est in pretio apud omnes gentes, quae aliquam humanae vitae rationem colunt: quin credibile est, nullam omnium usque adeo esse barbaram, in qua non aliquod studium in dicendo ponatur. Videmur, nifallor, ad ipsum natura duci sive cogi, sicut et ad canendum. Omnes enim canimus et loquimur: sed prout quis ingenio praestat, et artem tenet, et in ea se exercet, ita egregius ille sive mediocris, vel musicus est, velorator. Sed ab arte dicendi non abeo longius, cuius quanta sive quantula pars hoc commentariolo contineatur; non est, quod te doceam: multi etiam putant, etsi longiuscule a vero aberrant, in his omnem artem esse


page 75, image: s409

positam. Ipse horum iudicio standum esse non censeo, neque eorum auctoritate, causae serviens, utar ad ornandum hoc qualecumque munus. Nec vero hocminus tibi gratum erit. Etsi enim hic nihil est, quod tu discas: quid enim horum te fugiat, hominem eloquentia prae ceteris ornatum? tamen et haec legens, quaedam tibi in memoriam rediges, et gaudebis, adolescentiam in hac quoque parte politae doctrinae non negligi, atque haud vulgarem in modum erudiri. Non enim dubito, quin tuis quoque civibus auctor sis, porro quoque et animi excolendi et linguae simul. Ego in utroque vestros adolescentes confirmare soleo, et iuvare consilio, si expetant. Laudo vero et admiror regni Daniae proceres qui duo nobilissima studia colant, politiccn et dicendi artem, exemplo veterum. Nam eodem pertinet, quod poetas legitis et historicos. Utrique enim et linguam informant, et vitam, sive privatim sive publice degendam. Nihil a vobis poterat fieri rectius, et ad beatam vitam tuendam accommodatius. Tenetis enim ibi principem locum, ut optimates, estisque


page 76, image: s410

ut docti homines loquuntur, ku/rion politei/as2. Itaque in isto regno esse reges oportet: tyranno locus non est:nec quis a regio munere declinat: aut si quis fecit, ille statim rex esse desiit, et repente, ut par erat, nullus fuit. Itaque et hodie rege vestro Friderico, et nomine et felicitate secundo, quem summi honoris causa nomino, merito nihil humanius, nihil vobis familiarius, cum sit summus regni civis, vobisque non secus ac civibus utatur. Sed mihi ad dicendum video novum aperiri campum, quem non ingrediar. Iam enim visa tibi fuerit verbosior epistola: sed mihi forte usu venit, quod multis, qui quanto infantiores sunt, eo minus exitum orationis inveniunt. Puta vero, quod ad te mitto, et quod scribo; hoc a mea tui observantia et tibi debita et singulari proficisci. Neque porro me fugit, controversiam esse, sit ne hic libellus, qui omnino aureolus est, nec natus in officina vulgaris cuiusdam magistri dicendi, Demetrii illius, de quo diximus, an alterius. De ea non necesse habeo aliud dicere, quam quod dixi paucis hisce versibus, quos tibi quoque legere libeat.


page 77, image: s411

*ei)/t) oun)= a)lhqw=s2 h(/de tou= *falhre/ws2
*h bi/blos e)sti\n, ei)/ te/ tou a)/llou s1ofw=n,
*kri/nein e)w=men tou\s2 s1ofou\s2, tou=t), ei)do/tes2,
*ot) o(/stist hn)= o( s1uggrafe)us2, ou) fau=los h)=n,
*deino/s2 te pra/ttein, kai\ le/gein eu)=, kai\ gra/fein..

Meum iam feci, ut scriptori non eripiam: tibi dono, ut nostro beneficio omnes, aut certe plures habeant. Vale, Rostochio, Kal. Maiis. Anno M DC XXCV.


page 78, image: s412

PHALEREUS, SIVE DE ELOCUTIONE LIBER.

CAPUT I. Continens prooemium, et quaenam ad artem dicendi requirantur.

PRIMUM locum habet in arte dicendi inventio, in qua probationes seu rationes persuadendi traduntur: quarum aliae dicuntur expertes artis, quoniam cum causa prveniunt ad oratorem, tractandae tamen sunt secundum praecepta artis: aliae sunt artificiosae: artificiosae porro sunt triplices. Aut enim probamus, quae dicimus, oratione, quod fit syllogismo rhetorico, qui enthymema dicitur; vel inductione rhetorica, quae exemplum: aut conciliamus nobis auditorum animos moribus nostris, nostra oratione expressis: aut eosdem ducimus in affectum eiusmodi qui causae nostrae serviat. Quod si vere iudicare velimus, anima orationis est enthymema; cetera omnia per se sunt supervacanea; sed necessaria tamen,et propter eos, quibuscum agimus, minime supervacanea. Sic et alter a pars, vae dictionem respicit et ordinem, necessaria est. Simul haec complector,


page 79, image: s413

ut ad superiorem partem relata; sed distinguo tamen: nec utrumque modo explicandum suscipiam. Neque enim nunc dicemus de dispositione orationis, sed quaedam de dictione, sive de elocutione a Demetrio Phalereo accepta, nosto arbitratu comprehendemus.

*sxo/lion. Res sunt et verba, quae orationem conficiunt: sed agimus iam de oratione rhetorica. Cum autem verborum ratio non sit negligenda: prima tamen cura est habenda rerum. Itaque qui artem dicendi plenissime tradidit, non admodum de verbis sollicitus, eam definit facultatem videndi in unaquaque re, quod in ea insit accommodatum ad persuadendum. e)/stw d), inquit, h( r(htorikh\ dun/amis2 peri\ e(/kaston tou= qewrh=s1ai to\ endexo/menon tiqano/n. Ipsum autem artis nomen satis nos de verbis, quae adhiberi oporteat, commonefacit: neque enim foret oratio, nisi res verbis repraesentarentur. *pi/steis2 autem sive probationes, quibus quod volumus confirmamus, aut confirmare conamur, sunt primum bipartitae, ut modo diximus: ai( me]n a)/texnoi, ai( de\ e)/ntexnoi. Artificiosae parantur ratione, suntque in triplici differentia. ai( me\n ga/r ei)s1in en tw=| h)/qei tou= le/gantos2, ai( de\ en tw=| to\n a)kroathn\ diaqei=nai/ pws2, ai( de\ a)utw=| en tw=| lo/gw| dia\ to= u deiknu/nai, h)\ fai/nesqai deiknu/nai. Quaedam sunt in moribus eius qui dicit: quaedam in eo, ut auditor aliquo modo afficiatur: quaedam in ipsa ratione, quod res vel demonstrentur, vel demonstrari videantur. At quomodo orator suis moribus fidem faciat? o(/tan ou(/tw lexqh=| o( lo/gos2, w(/ste a)cio/piston poih=s1ai to\n le/gonta. Si eiusmodi orationem dicat, qua ipse


page 80, image: s414

fide dignus exprimatur, hoc est, amicus, prudens, vir bonus. Qui enim tales sunt, iis citius et facilius credimus de omnibus rebus simpliciter: prorsus vero de aliis, in quibus nihil exquisiti est, sed discrepantes sunt opiniones. Quomodo iudicis sive cuiuscumque auditoris animum afficiat? Si ipsum vi suae orationis in affectum, sive aliquem animi motum turbidum perducat, adversario infensum, sibi suaeque causae amicum reddens: sunt enim hoc ingenio homines, ut eadem de re aliter existiment, quando tristitia, aliter, quando laetitia affecti sunt, sive in eodem negotio aliter de iis, quibus bene volunt, valdeque amici sunt, de aliis aliter, quibus infensi sunt, quosque oderunt. De tertio genere fidei palam est, homines assentiri rationibus nostris, ubi verum, aut, quod appareat verum, ostendimus ex iis, quae in qualibet re faciunt ad persuadendum. *dia\ de\ mw=n *lo/gw=n, inquit summus dicendi magister, pisteu/ous1in, o(/tan a)lhqe\s2 h)\ faino/meno/n dei/cwmen ek mw=n peri\ e(/kasta piqanw=n. Fit autem haec postrema pi/stis2 di) enqumhma/twn kai\ paradeigma/twn. Ad illa autem, quae attigi, cognoscenda, non tenui neque pusilla doctrina opus est, sed erudita et multiplici: quae ex lacunis quibusdam infimae classis, vel nullius potius, scriptorum non potest, sed ex fontibus veterum tum philosophorum tum magistrorum dicendi hauriri debet. Illi enim ratione penetrarunt omnia, inprimisque Aristoteles, cui ipsi etiam oratores in sua disciplina primas ingenue deferunt: horum partim in huius rei investigatione


page 81, image: s415

partem potissimam vitae consumpserunt, partim etiam ipsi excelluerunt eloquentia. Ex huiusmodi scriptoribus rivulos deducere rectum esse arbitror; idemque hoc consilium sequor, nec minus tamen huius nobilissimae artis studiosos fontes ipsos accedere iubeo. Altera huius artis par est peri\ le/cews2, sive peri\ e(rmhnei/as2, de qua hoc libello agetur. Tertia continet partium dispositionem, sive ordinem orationis: ta/cin vocant, sive oi)kono/mi/an.

CAP. II. De ambitibus orationis et primo de membrie eorum.

SUNT autem in hac parte praecipuae partes duae, quarum pest de dicendi formis, altera de ambitibus orationis. De his priore loco agemus. Sciendum enim est, non vagari debere orationem nullis circumscriptam limitibus, neque esse instar stadii, in quo recta curras, vel longissime a carceribus ad metam; sed posse cum corpore compar ari, quod suas partes sive legitima membra habeat. Ceterum cum multa sint similia in oratione numeris ligata, et altera numeris soluta: cumque illius expoliendae et perficiendaeprius, quam huius studium fuerit, iccirco et Aristoteles, et magistri dicendi etiam alii, rhetoricam cum oratione poetica saepe compararunt: illam quidem ab hac accurate distinguunt; et tamen illius praecepta ex praeceptis huius erudite illustrant: Accedet etiam hinc aliquid lucis periodis. Quemadmodum poesis dividitur in metra, neque refert ea sive longa sint, sive brevia, sive unius generis, sive plurium: sic etiam orationem solutam dividunt, ne unum esse


page 82, image: s416

videatur, et distinguunt, ut facilius intelligatr, cola sive membra. Ea namque veluti sistunt orationem, et tum ipsa desinunt, tum in multis terminis orationem terminant. Quod nisi fieret, ipsa foret nimis longa, et finem non haberet, ac propterea dicenti spiritum intercluderet. Est vero membri, de quo hic agimus, proprium, ut conformet aliquando integram sententiam, aliquando integram sententiae partem. Integra sententia comprehenditur hoc membro: In amximis meis doloribus excruciat me valetudo Tulliae nostrae. Hic tota sententia uno membro absolvitur, et tam sententia, quam membrum terminum suum habet, diciturque periodus uniformis.

*exo/lion. Inscriptio per se luculenta est, nec dubitari potest, quin per e(rmhnei/an sit intelligenda oratio, qua animi nostri sensa exponimus. Comparationis autem ex arte poetarum petitae haec est sententia. Ut numeris ligata oratio versibus, ita certis quoque membris prosa distinguitur. Ut etiam versus non semper uniusmodi, aut uniformes sunt: sic haec etiam membra habent plerumque aliquam inter se dissimilitudinem, cum alia aliis sint breviora, alia longiora. In poesi sunt alia hexametra, quae longissima: alia dimetra, quae brevissima. Itaque Phalereus utriusque generis facere mentionem videtur, non excludens, quae sint medii alicuius generis. Legendum putat Muretus dime/???is2, pro h(mime/trois2. Facit, ni fallor, ad hanc rem coniectura. Nec tamen quidquam muto, cum Scaliger et Victorius alteram lectionem, quae reperitur in manuscriptis omnibus,


page 83, image: s417

retineant, viri longe doctissimi, summique iudicii, a quorum auctoritatenon facile discedendum sit. Dictum etiam fuit, membra perficere totam sententiam: neque id tamen perpetuum est. Aliquando enim membrum integram sententiam non perficit, sed perficit tamen sententiae integrae integram partem. Exemplo sit manus: haec totum quiddam est: suntque manus totius totae partes, nempe digiti et cubiti. Nam una quaeque harum partium propriam circumscriptionem habet, suasque vicissim partes. Sic igitur etiam si sit amplior aliqua sententia; eius itidem partes quae dam comprehendi possint, quae et ipsae integrae sint. Obiter hic monendus est lector, scriptorem nomine manus uti, ut utebantur veteres. Apud Hippocratem enim et Galenum xeiro\s2 appellatione id totum comprehenditur, quod a scapula ad exttemitatem usque digitorum porrigitur: brachium videlicet: eius sunt tres partes, prima inter scapulam et cubitum, quod humerum omnes vocant. secunda cubitus, constans ex ulna et radio: tertia pars est, quae proprie manus dicitur, constituitur que brachiali postprachiali et summis digitis, utanatomici docent, qui et sic loquuntur, ut quos hic daktu/lous2 dicit, sit a)kro/xeiron, quos ph/xeis2, sint braxi/wn kai\ ph=xus2. Exemplum talis membri est hoc Xenophontis, initio an)aba/s1ews2. *darei=ou kai\ parus1a/tidos gi(gnontai pai=des2 du/o, pres1bu/teros me\n *a)rtace/rchs2, new/teros de\ *ku=ros. Dareo et Parysatidi nati sunt filii duo, maior natu Artaxerxes, minor Cyrus. Omnis hic


page 84, image: s418

sententia perfecta est, eius sunt membra duo: unumquodque est eius pars: aliqua sententia inunoquoque perficitur, proprium finem habens. Ut Dareo et Parysatidi nati sunt filii duo: perfecta hic est sententia per se: natos scilicet fuisle Dareo et Parysatidi duos filios. Sic etiam quod ad alterum membrum. Quapropter membrum, ut docuimus, sententiam aliquam continebit omnino, aut totam, aut partem totius totam.

CAP. III. De iusta membrorum illorum longitudine.

OPORTET autem non nimis longa membra facere. Hoc enim si facias, futurum est, rt tota compositio mensura modoque careat, aut quae dicantur animo assequi, et comprehendere non facilepossis. Hoc convenire iterum apparet ex poetica. Non enim faciunt versum longiorem sex pedibus, nisi quam rarissime. Herocici poetet hiper metrum aliquandô inserunt, ut: Omnia Mercurio similis vocemque coloremque: tamen etiamhuic Medicinam faciunt, ut maneat hexameter: In Aristophanis conoediis sunt passim longiores. Recte prorsus poetet; quoniam perridiculum foret, si metrum, quod a mensura dictum est,mensura careat et sine modo vagetur, sique, ipso tandem alicubi terminante, eius principium obliti fuerimus. Quare longitudo membrorum non decet orationem, quod tumin ea mensura nulla erit: neque decet eam brevitas, quod arida futura sit compositio, cuiusmodi forte hetc sit: Mentis parum, doctrinae nihil, audaciae satis, hetc enim videtur esse concisa, et in minutasparticulas fracta, ac propterea, quod hic omnia


page 85, image: s419

pusilla sint, vilis quaeque merito contemnatur. Neque tamen non aliquando membra convenit esse usitatis longiora, aliquando etiam breviora. Locus est autem longioribus membris in rerum amplarum et divinarum explicatione. Exempla sunt apud Platonem, in quibus cum magnitudine membri ipsa sententia, quae oratione exprimitur, petne attollitur. Ille enim in Politico, loquens de Deo, gubernante omnia (conabimur enim latine interpret ari) hoc membro, usitatis non paulo productiore, utitur. Universitatem enim hanc ipse nonnunqua procedentem ducit suis vestigiis, et contorquet Deus. Quare et longissimus versus apud peetas dicitur hexameter et herous, prorsusque convenit heroibus: neque quis Iliadem Homeri minutis Archilocheis, quamvis acribus, aut imbellibus Anacreonteis scribens, decorum observaret. Anacreontis enim numerus est temulenti senis, non pretliantis herois. Itaque ridiculi sunt posteriores Gretci, qui corrupta lingua Iliadem in pusillos versus redegerunt. Hinc igitur apparet, longiorum membrorum non esse crebrum, sed aliquando tamenusum; ubi non solum reprehendi non debeat, sed etiam magnopere probari. Brevibus porro locus erit primuum, si de repusilla dicendum sit ut si de pulice Indico dicas: Nigua pulicellus est, rostello acuto, pedes perforat. Hic una cum paruitate et concisione numeri apparet paruitas bestiolet et acres eiusdem arrosiones. Contra periret decorum, et frigida foret narratio, si extenso membro referas: Nigua in ceteris pulicum generibus facile minima est, sed tamen rostro peracuto armata, quo sub unguibus perrumpens pedes perforatos laniat. Haec multis modis frigida sunt, quod infra magis apparebit, cum agemus de frigore or ationis. Secundum usum habent minuta


page 86, image: s420

membra in acri vel gravi dicendi nota. Quod in angusto loco magnum apparet, id est acrius et vehementius, ut auri aliquantulum pret grandi aceruo etris. Itaque evenit ut Lacones, quia gravia, in quibusque pondus inesset, dicerent, non multi sermonis essent. Hinc Laconismus dicitur ea brevit ad quae nihil omittit quod ad rem pertineat. Tertio quod concisum est et breve, etiam convenit imperanti. Proinde dicitur servo herus esse unius syllabet: hoc est, uno verbo domini seruis, quid velint, significant, setpe etiam tantum nutu. Contra supplicare longum est: item plorare. Quare, ut Homerus canit, Litet, id est, preces, sunt et claudet, et rugis obsitet, propter tarditatem. Propterea senes longos sermonesinstituunt propter imbecillitatem. Exemplum brevis compositionis est epistola Lacedetmoniorum, in qua ad Philippum non nisi hetc duo verba perscripserant: Dionysius Corinthi. Hoc ita breviter elatum videtur multo vehementius, quam si id longius produxissent, hoc modo: Erat olim Dionysius ita potens tyrannus quemadmodum tu es, nihilominus hodie privatam vitam colit, Corinthi habitans. Neque enim, iam quod ita multis verbis expositum fuit, animum eius gravissime percelleret; sed esset simile narrationi, qua qui uteretur, docere, non perterrefacere videretur. Tali enim porrectione dissolvitur iracundia et vehementia orationis. Ut autem belluet, utpote caper, ubi se contor serint, pretliantur: talis est orationis conversio, ingyrum secolligentis ad vehementiam. Ceterum hetc in compositione brevitas sive ita breve membrum, non amplius membrum est, sed incisum appellatur, quale est, de quo ante: Dionysius Cormthi. Sic, Nosce te ipsum: Deum sequere: aliaque sapientum dicta. Est enim apophthegmatum et sententiarum


page 87, image: s421

brevitas: putandum quoque maioris sapientiae, si in perpaucet verba plurimum sententiet conferas: erit autem hocut pusilla semina totarum arboreum vires in se continent. Quod si quis contra sententiam longiore sermone extendat, loco sententiet doctrina nascetur, veluti philosophi, aut ostentatio orationis.

*sxo/lion Pretcepta sunt in promptu, iust am oportere ess membrorum longitudinem: non sint etquo productiora, neque nimis brevia: tamen interdum et praetlonga et perbrevia locum habent: quibus locis item ostensum est. Supra modum brevis membri exemplum adscripsimus, cuiusmodi in mentem venit. Hippocratis hoc est, quiscribendo tamen se nihil minus quam oratorem aut artis huius studiosum profite batun o) bi/os braxu\s2, h( te/xnh makra\, o( kairo\s2 o)cu/s2. Vira brevis, ars longa, occasio acuta. Platonis autem verba, quae nos exprimere ad sententiam simul et ad numeros ipsos non potuimus, hetc sunt: to\ gar\ pa=n to/de tote\ me\n au)to\s2 o( qeo\s2 cumpodhgei= poreuo/menon, kai\ cugkuklei=. Ex Archilocho, a)xnume/nh s1kuta/lh: sunt fortasse litteret luctuosae. Non ignotum, cuiusmodi fuerit scytale Laconica. Eius alter versus exstat etiam apud Hephaestionem, cum antecedente: ta/ter luka/mba poi=on e)fa/s1w to/de; ti/s2 s1a\s2 peri/hre fre/nas2; Apud Phalereum parh/eire legitur. Quid enim vetat indicare diversitatem lectionis, et eruditorum coniecturae locum relm quere? Hoc autem dicit, ni fallor: Pater Lycamba, cuiusmodi verbum prolocutus es? quis mentem ribi eripuit? Anacreontis alter versus est: fe/r) u(/dwr) fe/r) oi)=non, w)= pai=: plane eo genere


page 88, image: s422

minuto, quo nostro tempore huius poetae odae aliquot editae fuerunt, quae praeter vinum et amores nihil sapiunt, ut et Phalereus eius numeros temulenti senis, non pretliantis herois, et Cicero omnem eius poesin amatoriam, recte iudicarint. Exemplum brevis membri et apti de Nigua, cuius notitia avorum nostrorum memoria ex altero orbe in hunc nostrum pervenit, posuimus. Ubi est de Teleboa fluvio, in ea provincia, cui Tiribazus preterat, ex an)aba/s1ews2 Xenophontis quarto. ou(=tos2 de\ hn)= kalo\s2 me/n, me/gas2, de/ ou)/ Teleboas pulcher erat, nec magnus tamen.

In Laconicis est etiam brevitas laudata: exempla sunt in apophtegmatis, quae qui volet, cumulare, nec sine fructu, possit. Id sibi Lacones studio habebant, ut acute dicerent: inde fiebat, ut breviter dicerent. Hoc enim est lakwni/zein non uno atque altero verbo ut, sed paucis res magnas explicare, ut D. Nazianzenus ad Nicobulum scribit. *to\ *lakwnizein ou) tou=to/ e)stin, o(/per oi)/ei, o)li/gas2 s1ullaba\s2 gra/fein, a)lla\ peri\ plei/stwn o)li/gas2.

Imperantium quoque est brevitas et prorsus pas2= des1po/ths2 dou/lw| monos1u/llabos. Longinus etiam magister dicendi eximius et acerrimus censor scriptorum, Mosen laudat, qui verbo omnia condidisse memoriae prodiderit. *tau/th|, inquit, kai\ o( mw=n *ioudai/wn nomoqe/ths2 ou)x o/ tuxw\n a)nh\r, e)peidh\ thn\ tou= qei/ou dun/amin kata\ to\n a)ci/ahe)gnw/ris1e, ka)|ce/ fh|nen, e)uqu\s2 en th=| ei)s1bolh=| gra/yas2 to=u no/mwn, *ei)=pen o( qeo\s2, fhs1i\, ti/; gene/sqw fw=s2, kai\ e)ge/neto: gene/sqw gh=|, kai\ e)ge/neto: etsi monumenta Mosis nequa quam hausta sunt ex humanae


page 89, image: s423

sapientiae aut eloquentiae fontibus. Supplicationum longitudineme e Litis Homericis, quae sunt A. I. confirmat. Ibi enim Ate valida est et pedibus velox, quae Litas cursu facile pretteruolat. Litae autem sunt claudae, rugis obsitae, strabis oculis, magno studio sequentes Aten. xwlai/te r(us1ai/te parablw=pe/s2 t) o)fqalmw/, *ai(/ r(a/te kai\ meto/pisq a)/ths2 a)le/gous1i kiou=s1ai. Ait eas Demetrius xwla\s2 kai\ r(us1tas2 u(po\ braduth=tos2, tou=t) e)/sq) u(po\ makrologi/as2: sed eruditum quoque est vetus scholion, quo tardae dicuntur, quod tergiversentur etiam, et vix tandem supplicent. xwlai\ me/n dia\ to\ mo/gis2 ei)s2 deh/s1eis2 e(/rxesqai: r(us1ai de\ dia\ to\ s1ku qrwpa/zein: parablw=pes2 de\, o(/ti parido/n tes2 ti tw=n an) agkai/wn, parakaloumen u(/steron. De commatis sive incisis ipsa sunt membra, sed minuta membra. Neque enim omnia membra sunt incisa, sed ex incisis, etiam pluribus unum membrum conflari potest.

CAP. IV. Quid sit ambitus seu periodus orationis.

PORRO ex hisce partibus, videlicet e membris et incisis eiusmodi inter se compositis conflantur quae dicuntur periodi sive ambitus orationis. Periodum interperetatur M. Tullius in Oratore, ambitum, circuitum, comprehensionem, continuationem, circumscriptionem, etiam quasi orbem verborum. Est enim periodus coagmentatio e membris et incisis volubilibus, ad subiectam sententiam adetquata, ut hetc Ciceronis ex Miloniana de Coldio. Nisi eum Dii immortales in eam mentem impulissent, ut homo effeminatus


page 90, image: s424

fortissimum virum conaretur occidere: hodie Rem publicam nullam haberemus. Haec enim periodus tum trimembris est, tum flexionem aliquam et conversionem habet in fine. Facile vero est singulatim hetc tria membra discernere, et advertere, quemadmodum postremum reflectatur et respiciat ad priora, illumque orbem conficiat, illaque omnia plenam sententiam reddant. Neque enim pendet sententia, et ipsa periodus cumea una abbsolvitur. Aristoteles autem ita definit periodum. Periodus est dictio, quae et principium et finem habet. Definit equidem egregie et convenienter. Statim enim, ut nominat periodum, patefacit, quod initium alicubi fecit, et facit desinere, et contendit ad aliquem finem, ut cursores, ubi missi fuerint e carceribus: namque horum et ipsi carceres apparent, et simul curriculi meta. Inde et periodus nomen adepta est, quod confertur cum viis rotundis et in orbem euntibus. Prorsus enim periodus nihil aliud est, quam alicuius modi compositio. Quare, si, quod in ea inorbem vertitur, solvatur et alio modo componatur; manentres eaedem, sed periodus non erit. Ut si quis superiorem Ciceronis periodum evertat hoc modo. Aliquam hodie habemus Rem publicam. Homo enim effeminatus fortissimum virum conatus fuit occidere. Nam Dii immortales ipsum in eam mentem impulerunt. Neque enim hic amplius ulla apparet periodus.

*sxo/lion. Duae ponuntur periodi definitiones. Prior est Demetrii. periodo/s2 e)sti s1u/sthma ek kw/lwn kai\ komma/twn e)uka tastro/fwn, pro\s2 thn\ dian/oian u(pokeime/nhn a)phrtis1me/non. Nam ostensum est ante, talem ambitum orationis e membris et incisis, quoniam membra ex incisis conflantur,


page 91, image: s425

coagmentari. Oportet autem illa esse e)ukata/strofa, ut sibi inter se flexionibus commodis respondeant. Denique haec tota compositio erit accommodata ad subie ctam sententiam, quam concinne exprimet. Altera definitio producitur ex Aristotelis III. de arte dicendi, ubi sic philosophus: le/gw de\ peri/odon le/cin e)/xous1an ar)xhn\ kai\ teleuthn\, au)thn\ kaq) au(thn\, kai\ me/geqos2 e)us1un/opton. Ambitum, inquit, voco, locutionem, quae principium et terminum habet, ipsa per semetipsam, et magnitudinem, quae facile cerni queat. Ait esse orationem, non annexam superiori, sed a praecedente distinctam. Sic enim habet suum initium. Nec tamen longitudinem iustam excedit. Habet igitur et finem suum. Id autem ipsa perse, ne integra quaepiam narratio, sed ut sententia hunc am bitum perficiat. Longitudo denique iusta ea est, quam auditoris mens queat videre, ne si qua quam plurium quam longissimorum simul membrorum torqueatur, auditor primorum oblitus sit, cum postrema auribus accipit. Hoc appellat me/geqos2 e)us1un/opton. Ait vero in hoc genere, nempe in periodis, esse suavitatem et docilitatem. Iucunda enim est haec oratio, quae adversatur ei, quod infinitum sit (hoc enim profecto iniucundum menti, ut quod contuearis, longissime remotum ab oculis: quod ut cupias, quid sit cognoscere, non assequaris, et ipsos oculos laedas) et quia auditor semper se aliquid accipere et tenere putat, cum semper ei aliquid terminatum sit. Praesentire vero, nihil tibi esse, neque te proficere,


page 92, image: s426

iniucundum est. Hoc igitur iucundum. Quod ad e)uma/qeian, et hoc patet, quoniam facile memoriae mandatur. Hoc vero, quoniam periodica locutio etiam numeros habet. Haec autem res plurimum facit ad uqippiam memoria custodiendum. Itafit, ut omnes magis meminerint versus, quam solutam orationem. Versus enim numeros habent, quibus mensurantur.

CAP. V. Unde generentur periodi, et quae sit oratio periodica, quae divisa.

QUOMODO vero generetur, iam aperiemus. Non una est elocutionis ratio. Alia est contorta, alia distincta. Contorta sive tortuosa, cuiusmodi composita est ex periodis, ut scriptorum Isocratis. Gorgiet, Alcidetmantis. Ea enim constant perpetuis peniodis non minus, quam poesis Homeri meris bexametris. Sed qui heroos scribunt alius sequi non possunt. Consilium de continuatione periodorum oratores sequi nequaquam debent. Divisam elocutionem dicimus, solutam in membra, non admodum inter se apta. Facit enim aliquando sententia, ut leviter inter se cohetreant et casu quaedam coeunt, quae arte connexa videri possint. Hoc genere elocutionis usi sunt Hecatetus, et utplurimum Herdotus. Quin eius exemplum sunt perpetuum, scripta veterum, qui nondum omnia, quae ad expoliendam orationem pertinerent, tanto studio investigaver ant. Periodis concludere epistolas familiares minus convevit. Itaque huius diviset orationis exempla multet peti possunt ex epistolis M. T. ad Atticum, cuiusmodi et hoc est. Plane deest quod


page 93, image: s427

scribam. Nam nec, quid mandem, habeo. nihil enim prettermissum est. Nec quid narrem. Novi enim nihil. Nec iocandiu locus est: ita me multa sollicitant. Tantum ramen scito, Idib. Mainos Venusia proficiscentes has dedisse. Eo autem die credo aliquid actum in senatu. Hetc non admudum cohetrentia, videntur esse inter se coaceruata membra et disiecta, cum non habeant connexionum in semetipsis, neque unum ab alio fulciatur nec unum alteri subveniat, quemadmodum fit in periodis. Quare membra periodica sunt similia lapidibus, quirotunda tecta mutuo fulciunt et coarctant, cuiusmodi in orbem condita fana aliquot hodie post tot setcula Romet videre est, inprimis illud nobile maximeque integrum templum, quod Pantheum dictum fuit. Contra dissolutet elocutionis membra similia sunt lapidibus disiectis, minimeque inter se compositis, unde et prisca illa elocutio habet passim expolitum quiddam et succinctum, quemadmodum et antiquaestatuet, quarum ars videbatur contractio et tenuitas. Sed altera, quae deinceps tentata et perfecta fuit elocutie, comparars iam potest cum operibus Phidiae, cum habeat simul et inagnificum aliquid et exquisitum. Discessit autem hic Demetrius, cuius pretcepta nos tradere profitemur, aliquantulum non a re ipsae, sed a modo loquendi Aristotelico. Hic enim partitur or ationem in iunctam et in se conversam. In se conversa, est periodica. Iuncta, quae non ambitibus colligatur, sed tantum illngitur copulis, quarum adminiculo quasi perpetua est, neque finem habet ante, quam totares finiatur. Apparet rem eodem redire, utro modo loquamur. Periodicam orationem Aristoteles et Demetrius in se conversam seu


page 94, image: s428

contortam nominat. Nonperiodicam, quaearte inorbem acta non sit, divisam, quod quasi omnia membratim seu particulatim dicerentur, nominandam putavit Demetrius, quam alia de causa dixerat Aristoteles iunctam, quia sententiet non essent periodos distinctet, sed a rei principio ad finem cohetrerent, ut paulo etiam ante indicatum est. Hinc igitur videre est, unde generentur periodi, vel quod natet sint ex membris, quae cum dissiparent, vel ordine recenserent prisci scriptores, ea qui secuti sunt, contexere magis coeperunt.

*sxo/lion. Primi e scriptoribus non construebant ambitus, sed rudis erat eorum oratio, nisi si forte exciderint. Quod animadversum fecit, ut aliquid paullatim curae adhiberetur, et tandem eos arte coagmentarent. Oratio carens periodis est dih|rhme/nh, divisa, divulsa in partes non magnas quam plurimas, constans ex perpetuis membris, nulla inter se arte connexis. Aristoteli est ei)rome/nh kai\ tw=| s1unde/s1mw| mi/a: tractam Turnebus interpretatur, Sigonius fusam, Victorius textam sive iunctam et coniunctione unam. Haec per se terminum nullum habet, nisi res, quae explicatur, ipsa iam terminetur. Est instar perpetui fluminis, si comparetur cur periodica. Cum eadem dihrhme/nh? Dictum est: cum arte connexa non sit, similis est disiectae. Periodica autem est katestramme/nh, sive conversam, sive contortam, sive tortuosam, sive in se revolutam dicamus. Haec contexta est, ac si membra inter se arte contexantur: illa texta, ac si membra membris attexantur, nulla eorum inter se artificiosa fiat implicatio.


page 95, image: s429

CAP. VI. Utra oratione maxime utendum sit, et quod utraque miscendi.

SED posteaquam elocutionis duplex discrimen tradimus, iamque apparet periodicam arte fieri; sequitur uto stendamus, utra potius utendum sit, vel potius, quia haec alterinon iniuria anteponitur, an idcirco semper ea utendum sit, vetusta illa nuspiam. Neutrum probamus. neque ut universa oratio ex peeriodis condis conexa sit, quemadmodum Gorgiae esse meminimus; neque ut dissolutasit, ut illa veterum, sed potius, ut ex utroque genere misceatur. Fiet enim hoc pacto, ut etsi arte facta; tamen etiam simplex sit oratio; item suavis, quoniam ex utroque genere. Neque etiam nimis popularis, neque nimis sophistica. Primum namque artis est, apte utrumque miscere, seu variare. Deinde videbitur esse simplex oratio, id est eius, qui non aliud simulet quam dicat, quoniam membra erunt non pauca, cuiusmodi quivis expopulo facere videatur. Suavitatem vicissitudo parit, cum contra quae unius modi sunt ingrata sint. Non erit etiam velut idiotae; quod opus est, si admir ationem movere debeat, quando ambitus arte facti sunt. Neque erit veluti sophistarum, quae ad persuadendum minus est idonea, tum, quia suspecta auditori, tum, quia, si veleam miretur, non advertat in rem ipsam tamen. Accedit pretterea ex perpetuo usu periodorum non parum incommodi et oratori et auditori. Quienim eas pronuntiant, capita numquam tenent firmiter, sed semper circumagunt, quamadmodum temulenti, quod perquam deforme est, Qui audiunt periodos perpetuas,


page 96, image: s430

aversantur et animi quadam nausea, veluti eundem cibum fastidiunt, pretsertim cun talis ratio minime apta sit ad persuadendum: nonnumquam etiam terminationes periodorum pretuisas animo (quod facile fit, ubi auditoris aures ad periodorum numeros sint assuefactet, non minus, quam cum versus pronuntiantur, quorundam postremi pedes dnimo providentur) efferunt, et altet, si libeat, quandoque voce edunt.

*sxo/lion. In compositione orationis non probatur periodorum perpetuitas, quam affectabant non solum primi sophistae, sed etiam ipse Isocrates, quod omnibus ornamentis absolutissimae orationes testatur: neque membrorum continuatio, nullis conclusis periodis. Quid igitur? misceatur ex utroque genere, ne sit plane plebeia, neque nimis erudita. Nam plebeiam contemninus, tamquam nihili, nec in eam animum advertimus; eruditam sive nimis pictam averfamur, ut suspectam. Omnes simplicem magis amplenctuntur: admirantur etiam aliqua arte fabricatam. Haec est e)gka/tas1keuos. Nec tamen sit ars nimia aut perpetus. Hoc vero etiam grave est ipsis oratoribus ad componendum, quoniam periodi non extempore confluunt, et ad pronuntiandum, quoniam lingua et capite laborandum est: pretterquam quod fastiduunt auditores, ut ingratos cibos consuevimus etiam finem ambitus saepe sine volupate praevident, quod didicerunt ex crebritate clausularum, cuiusmodi est, esse videatur.


page 97, image: s431

CAP. VII. De periodis unimembribus, bimembribus, trimembribus et quadrimembribus.

DIVIDAMUS porro periodos ex membris, quoniam ex iis componuntur. hac enim ratione iustam earum magnitudinem cogno scemus, nesint iusto breviores aut longiores. Sunt igitur aliet bimenibres, aliet trimembres, aliet quadrimembres. Quae autem ex pluribus membris, quam quatuor conflata sit, ea minime intra iustam periodi mensuram maneat. Sunt vero etiam quaedam unimembres periodi, quae simplices vocantur. Quande enim membrum et longitudinem et flexionem quandam habet in extremo; unimembris periodus efficitur: cuiusmodi hoc est. Luculenta oratio magnum lumen adfert auditorum animis. Item; Qui amicos negligit, non habebit rationem hospitum. Hetc incisa non sunt, quorum maximam esse brevitatem ante monuimus: neque sunt simplicia membra, quoniam longitudinem atque etiam flexionem habent. Quare recte numerantur inperiodis, cum habeant longitudinem et flexionem, veluti orbem. Debent autem non alterutrum, sed utrumque horum habere unimembres periodi. Reliqua genera sunt composita. Compositarum vero periodorum membrum ultimum longius esse oportet, utpote quod contineat et amplectatur cettera. Sic enim periodus erit magnifica et gravis, si gravi longoque membro terminetur: sin minus, inciset erit, clavetque similis. Eius hoc est exemplum: Non enim benedicere praeclarum est: sed si, qui dixerit, ipse facit, quae dixerit. Minime igitur ultimum sit


page 98, image: s432

prioribus brevius, ne periodus claudicet, sed sipar sit, ferri possit, quodnihildum animadvertatur vitii. Sed rectissimum fuerit, ut sit longius, quoniam ita perfectum erit, neque dignitate sua carebit.

*sxo/lion. Tradita igitur est periodorum divisio, quamneque philosophus negligit: ramen eam bipartitam initio facit. Periodus, in quit. alia constat membris, alia simplex est. Quae membris, constat perfecta est, et distincta, et e)uana/pneustos, id est, spiritu pronuntiantis sine difficultate comprchendi potest: neque tamen id ob distinctionem aliquam sed tota, Simplicem autem sive a)felh= vocat, quae constat uno membro. Neque tamen omne unum aliquod solum membum periodus est. Hoc enim si admodum brevesit, vel comma erit, vel certe non nisi membrum, non autem periodus, nisi aliquanto sit productius. Ad longitudinem accedere prope finem etiam flexionem oportet: quod, ni fallor, citius fit, silpsum constet ex incisis. Exemplorum prius ex hoc graeco expressum est. h( ga\r s1afh\s2 fra/s1is2 polu\ fw=s2 pare/xetai tai=s2 tw=n a\kouo/ntwn dianoi/ais2. *kamphn\ puto esse, cum respicit priorem partem, vel numerose cadit. Plurium prro membrorum periodi erunt aut bimembres, aut trimembres, aut quadrimembres. Nam membra, et periodos, mh/te meiou/rous2 ei)=nah dei=, mh=te makra\s2, neque mutilas esse, nec longas oportet. In pusillo auditor quasi pedem figit, sive impingit, cui molestiae deinceps est non ulterius progredi, nec plusculum, quantum velit capere, et quantum satis sit: in longo


page 99, image: s433

defatigatur, non asse quens antecedentem longius, quod et ipsum ingratum est, nempe a tergo relinqui. Horum utrumque cum dicenti fraudi sit; ipsum quoque fugere oportet, et cum membra, tum ambitus facere certi modi, sive iustae magnitudinis. Ita futurum est, ut pleraequee tribus, quatuorue membris construantur: rarissime e pluribus. Qua de re et Ciceronem in Oratore audiamus, prae ceteris probantem perio/don tetra/kwlon. Constat enim, inquit, ille ambitus et plena comprchensio, e quatuor fere partibus, quae membra dicimus: ut et aures impleat, et neque brevior sit, quam satis sit, neque longior, (quamquam utrumque nonnumquam, vel potius saepe accidit, ut aut citius insistendum sit, aut longius procedendum) nebrevitas defraudasse aures videatur, neve longitudo obtudisse. Ceterum, ut in compositis periodis, longitudine inter se membra respondeant, etiam consideratio periodorum, in lectione eximiorum oratorum, nos docedit. De his et haec regula, ut ultimum membrum longius sit. Ut hic: ou) ga\r to\ ei) pei=n kalw=s2, kalo\n: a)lla\ to\ ei)po/nta dra/s1ai ta\ ei)rhme/na

CAP. VIII. Deperiodo historica dialogica et rhetorica:

PRo ratione quoque rerum, quae exponuntur periodis, tria sunt periodorum genera. Est enim alia periodus historica, alia dialogica, alia rhetorica. Historica, quae neque circumagitur, neque nimium remittitur, sed media


page 100, image: s434

est inter hasce, ut neque rhetorica esse videatur, neque ad persuadendum inepta, siita circumacta sit: tamen suam habeat dignitatem et fidem historicam ex simplicitate Quo enim plus artis in historica periodo adhibitum fuerit, hoc citius erit suspecta narratio. Valet enim hic maxime. quod Euripides dicit: Veritatis simplex est oratio. Talis est periodus illa Xenophontis: Dareo et Parysatidi duo erant nati filii: eorum maior natu Artaxerxes, minor vero Cyrus. Ultima enim clausula quasi quaedam solida et firma terminatio est: initio tamen nihil potuit fieri simplicius, unde futuram periodum nemo coniceret, et nihilominus natam qualemcumque videmus. Sedlonge aliaratio est periodi oratoriet. Huius namque forma contorta est et circularis, ut in eapronuntianda ore sit rotundo opus, et manu, quae cum numeris circumagitur, Ut exemplum, quo ante usi sumus. Nisi eum dii immortales in eam mentem impulissent, ut homo effeminatus fortissimum virum conaretur occidere; hodie rem publicam nullam haberemus: propemodum enim statim a principio huiusmodi periodus nonnihil habet contortum, quodque pretsefert, desituram orationem inchoatam in finem non simplicem. Tertia est dialogica, ipsa etiam remissa et simplicior historica, ita ut vix appareat periodum esse. Talis est initio librorum Platonis de republica. Descenderam heri cum Glaucone Aristonis filio, ut precarer deam; deinde ut spectarem, quemadmodum diem festum agerent, quem modo primum agere instituissent. Proiecta enim sunt membra unum in aliud, ut in or atione dissoluta, ubi scilicet accuratet connexionis et numerorum nulla suit habita ratio, atque


page 101, image: s435

ubi terminaverimus, vix inextremo animadvertimus, quod dictum est, esse periodum. Oportet enim periodum hanc scribi media quadam ratione, quae sit inter locutionem divisam et contortam, et aeque ex ptraque mistam. Tot sunt periodorum species.

*sxo/lion. Etsi usus periodorum potissimus est oratoribus, ut qui maxime student elegantiae et perfectioni dicnedi: tamen neque alii scriptores, ut qui res gestas memoriae mandant, aut sermones de rebus gravibus habitos a viris praestantissimis conscribunt, eas prorsus negligunt; ne que tamen oratorium in modum usurpant. Hincigitur nascitur, e materia videlicet diversa, nova illa consideratio et diversio periodi. Alia enim est r(htorikh\, exquisitissima videlicet: alia i(storikh\, ad hanc accedens proxime, quae ne quidemomnes perfectionis numeros requirat: alia dialogikh\, affinis quottidiano sermoni, sed tamen aliquid in compositione ab arte petens. Locus Platonis initio librorum de republica hic est. *kate/bhn xre\s2 ei)s2 *peiraia= meta\ *plau/kwnos to=u *ari/stwnos, pros1euco/meno/s2 te th=| qew=|, kai\ a(/ma thn\ e(orthn\ boulo/menos qea/s1asqai ti/na tro/pon poih/s1ois1in, a(/tenun= prw=ton a)/gontes2.

CAP. IX. Quomodo periodus concinnet fiat ex menabris oppositis.

IAM quoearum compositio sit facilior, concinuas fieriex membris oppositis sciendum est, idque tribus modis. Opponuntur enim in membris, vel res solet, vel res


page 102, image: s436

et dictiones, vel sola nomina. Res tantum oppositet sunt in hoc exemplo. Constituendum tibi censeo prius otium domi, quam expeditionem adversus hostes suscipias. Insequenti et res et verba: Cum sapienter civibus otium domi constituislet; fortiter bello foris hostes adortus est. Huc magis pertinere existimarem locum ex panegyrico Isocratis de Xerxe:Non quevit rexille magnus ante, quam et rationem invenit, et rem eo vi adduxit, quod in ore omnibus est, ut cum exercitu navigarit terram, pedibus ambularit mar, Hellesponto ponte iuncto, Atho perfoslo. Opponuntur res; navigare terram, pedibus mare transire; iungere Hellespontum, perfodere Athon: Opponuntur verba; navigare, ambulare; terra, mare; Hellesponto, Atho; iuncto, perfosseo. Exemplum, ubi tantum membra opposita sunt ratione nominis hoc sit, redditum ex encomio Helenet. Iuppiter laboriosam et discriminis cupidam vitam Herculi constituit, Helenae naturam illustrem et expetendam fecit. Hic nomina opponuntur tantum, prorsus que omnia, quod ex comparatione Gretcarum dictionum magis apparet. Nomini, vitam, respondet nomen, natura: nomini, laboriosam, alterum illustrem: nomini, discriminis cupidam, alterum, expetendum: dictioni constituit, dictio, fecit: denique hic est unius ad alterum, similis ad simile redditio. Sunt vero etiam membra, quae, licet re ipsa opposita non sint; tamen quandam contrarietatem pret se ferunt, quia composita sunt ea forma, qua connecti contrariet solent; cuiusmodi est hoc Epicharmi ludicrum. Tum apud eos ego eram, tum eram cum iis ego. Falsa est, vel nulla potius membrorum


page 103, image: s437

opposito, quoniam bis i dem dicitur, neque quidquam in posteriori est, quod contrarium sit priori membro. Mixtus est autem hic elocutionis modus, quoniam partim nihil habet contrarium, partim habere videtur: qui fortassis incautum et oscitantem in errorem induxerit. Sed Epicharmus fortasse huiusmodi oppositionem nihili et falsam fecit, tum ut risum excitaret, (ridicula enim sunt, in quibus arsfrustra affectatur, quod apparet e simiis) tum ut oratoribus illuderet. Ipsorum enim perpetuum talium rerum studium inane prorsus est, atque ita potissimum, si non parem, vel multo maiorem, primamque adeo diligentiam in rebus atque argumentis collocent. Quare et passim eloqentissimus ipse Plato sophistas eo nomine deridet, qui, cum minimum intelligerent, neque serio in sapientiae investigatione versarentur, pingere orationem suam omniratione studebant, neque tamen tantum ipsi modum excedebant, sed ab arte non raro etiam aberrabant.

*exo/lion. Res plana est, periodos fieri e)c an)tikei me/nwn kw/lwn, au)tikeime/nwn de\, h)/ mo/nois2 toi=s2 pra/gmas1in, h)\ mo/nois2 toi=s2 o)no/mas1in, h)\ th=| tele/cei kai\ toi=s2 o)no/mas1i. Locus au tem Isocratis ex Panegyrico adducitur: ple/wn me\n dia\ th=s2 h)pei/rou, pezeu/wn de\ dia\ th=s2 qala/s1s1hs2. Sed ipsa oratoris verba sunt, quae et Aristoteles profert: nos paulo altius repetita ponemus: ou) pro/teron e)pau/s1ato pri\n e)ceu=re kai\ s3unhna/ gkas1en, o(\ pan/tes2 qrullou=s1in, w(/ste tw=| stratope/dw| pleu=s1ai me\n dia\ th=s2 h) pei/rou, pezeu=s1ai de\ dia\ th=s2 qala/tths2, to\n me\n *ellh/sponton zeu/cas2, to\n de\ *aqw dioru/cas2. Quae Cicero in extremo secundi de finibus sic expressit ad suam disputationem accommodata. Ut si Xerxes, cum tantis classibus, tantisque equestribus ac


page 104, image: s438

pedestribus copiis, Hellesponto iuncto, Atho perfosso, maria ambulavisset, terramque navigasset: et reliqua. Hic autem locus a multis scriptoribus tactus et illustratus est. ut Xerxes mare pedibus transierit, pinxit etiam his versibus Lucretius libro III.

Ille quo que ipse, viam qui quondam per mare magnum

Stravit, iterqueve dedit legionibus ire per altum,
Ac pedibus salsas docuit superare lacunas,
Et contempsit, aquis insultans, murmura ponti,
Lumine adempto, animam moribundo corpore fudit.

Quod sequitur exemplu ex Isocratis encomio Helenae petitum est. *kai\ boulo/menos, (a(zeu\s2) au)toi=s2; mh\ mo/non ta\ s1w/mata ei)s2 qeou\s2 au)agagei=n, a)lla\ kai\ ta\s2 do/cas2 a)eimnh/stous2 katalipei=n; tou= me\n e)pi/ponon kai\ filoki/nd unon to\n bi/on kate/sths1e, th=s2 de\ peri/blepton kai\ perima/xhton thn\ fu/s1in e)poi/hs1e. Denique Epicharmi hic versus: to/ka me\n en th/nois2 e)gw\ h)=n, to/ka de\ para\ th/nois2 e)gw\n; sive huius similes, quo vitio laborent, satis aperitur. Reprehenduntur vero uno verbo etiam ab aristotele, qui hoc genus, yeudei=s2 an)tiqe/s1eis2, falsas oppositiones nominat.

CAP. X. Quomodo item ex similibus.

SUNT etiam aliquando in periodis quaedam similia membra, neque haec similitudo uno modo nascitur. Sunt enima similia, velin principio, vel in clausula. Primi exemplum sit: Amicitiae leges improbe violat, iustitiae studium qui non sancte


page 105, image: s439

colit Exemplum posterioris: Tam dura enim qui scriberet, facile asperiora multa diceret. Himodi usurpati quam rarissime afferent orationi ornamentum aliquod: crebriores si sint, etiam ipsam deformabunt, ut sic potius vitandi quam affectandi sint: ut satius, sit, aliquando non saliisse,d quam copia salis corrupisse. Similis species est membrorum quae partibus syllabis constant, ut in Miloniana Cicero. Quod igitur in causa quaerendum est, id agamus: hoc quod tormentis invenire vis, id fatemur. Ut autem haec ratio pulchra est, neque negligenda, ita perpetuam esse nihil necesse est. Huc quoque pertinent similiter desinentiam sive in eadem nomina desinant, sive in easdem syllabas. In eadem nomina: ut: An, cum numquam fecerit bene, mirum, si numquam audiat bene? In easdem syllabas, ut in or atione Ciceronis pro Marco Marcello. Ergo et mihi meae pristinae vitae consuetudinem, C. Caesar, interclusam aperuisti, et his omnibus ad bene de omni republica speradum quasi signum aliquod sustulisti. Et post: Aut sua pertinacia vitam amiserunt, aut tua misericordia retinuerunt.

*sxo/lion Praeter oppositiones oratorias, ornant quoque periodos paro/moia, i)s1o/kwla, o(moiote/leuta, assimilia, paria, similiter desinentia: paromoi/ws1is2 sive assimilatio, erit, cum extremas partes similes habebit utrumque membrum, ut ait Aristoteles, quod aut´in principio aut in fine fieri necesse est. In principio, in nominibus, ut in hoc versu Homeri, *l. *i. *dwrhtoi/ t) e)pe/lonto, pera/r)r(htoi/ t) e)pe/es1s1i. Ubi apparet similitudo nominum, dwrhtoi\, pera/r)r(htoi Sic in hoc Hesiodi,


page 106, image: s440

*dw/th/me/n tis2 e)/dwken, a)dw/th|, d) ou)/tis2 e)/dwken. Similitudo est in nominibus dw/th|, a)dw/th|. Sed hic praeterea i)d1o/kwlon est et o(moiote/leuton. In extremo, ut initium panegyrici Isocratis: polla/kis2 e)qau/mas1a tw=n tas2\ panhgh/rei2 s3unagago/ntwn, kai\ tou\s2 gumnikou\s2 a)gw=nas2 katasths1an/twn. *pari/s1ws1in definit philosophus, e)an\ i)/s1a ta\ kw=la, si paria sint membra: Demetrius,d si membra habeant pares syllabas, ut in hoc Thucydidis loco: w(s2 ou)/te w(=n punqan/ontai, a)pacioun/twn to\ e)/rgon, ei(=s2 te e)pimele\s2 e)i/h ei)de/nai, ou)k o)neidizo/ntwn. Reliqua sunt o(moiote/leuta, similiter desinentia, sive in nomina eadem, sive in syllabam eandem. In syllabam eandem, vel etiam in syllabas easdem ut exemplum superius e panegyrico; et hoc Tullii: Sed stomachari desinamus: tempori pareamus: cum Pompeio in Hispaniam eamus. Sic Xenophon. Agesilao: o(/pws2 a(/ma men xrhmati/zonto, a(/ma de\ endoco/teroi gi/gnointo. In idem nomen, vel ratione casus, vel ipsum simpliciter. Ratione casus, quod est o(moio/ptwton. Ut, a)/cios de\ staqhn=ai xalkons2, ou)k a)/cios w)\n xalkon. Et huic simile: Is donetur statua, qui ipse sit statua! Nomen ipsum: ut, s1u\ d) au)to\n kai\ zw=n ta e)/leges2 kakw=s2, kai\ nun= qano/nta gra/feis2 kakw=s2. Sic Varro, de anseribus loquens Quoriescungque sumpserunt, locus solet purgari, quod ipsi amant locum purum, neque ipsi ullum, ubi fuerint, relinquunt purum. Idem de piscinis maritimis: Primum aedificantur magno; secundo, implentur magno; tertio, aluntur magno. Sed haec simul omnia quasi in tabella proponamus.


page 107, image: s441

paromoi/ws1is2 kaqo/lou. pari/s1ws1is2..

paromoi/ws1is2 e)n me/rei e)n a)rxh=|, o)noma/twn.

paromoi/ws1is2 e)n me/rei e)pi\ teleuth=s2 s1ullabh=s2: o(moiote/lewton.

paromoi/ws1is2 e)n me/rei e)pi\ teleuth=s2 ptw/s1ews2. o(moio/ptwton.

paromoi/ws1is2 e)n me/rei e)pi\ teleuth=s2 o)/noma au)to/.

Aliquando nullius huiusmodi ornamentorum indiget periodus: interdum unum habet atque alterum: inter dum plura; inter dum omnia. Ut in hoc exemplo apud Aristotelem: e)n plei/stais2, de\ fronti/s1i, kai\ e)n e)laxi/stais2 e)lpi/s1i. Primum est pari/s1ws1is2 aequalia aequalibus relata. Deinde an)tiqe/s1eis2, opposita: plei=sta, e)la/xista; xronti/des2, e)lpi/des2. Denique paromoi/ws1is2. Sunt enim et o(moiote/leuta et o(moi/optata: fronti/s1in, e)lpi/s1i. Insuper initio est an)afora\, in relatione praepositionis.

CAP. XI. Quanta arte ornamenta illa sint adhibenda.

IN universum autem de his generibus, usus eiusmodi membrorum lubricus est, nec iis satis tuto utetur quilibet. Itaque eum, qui ipsis recte uti velit, arte id facere oportet, neque ignor are, quid quoquo loco conveniat. Non enim accommodata sunt ei, qui quid acriter dicat. Nam talium membrorum inane studium, et cura supervacanea, vim omnem or ationis dissolvit. Id vero in iis Theopompi videre est, quibus invectus in Philippi Macedonis milites, inepte orationem huiusmodi deliciis refersit: quae enim in ipsis similitudo membrorum, et oppositio, ea omnem orationis vehementium labefactat, quod abutitur arte, ipsaque utitur ubi eius verus usus non esset. Neque enim


page 108, image: s442

iracundiae opus est, sed oportet eam quodam modo nativam esse in talibus accusationibus, et quae dicuntur, esse simplicia, minimeque affectata et compta. Talia igitur quoties acres esse volumus, utilia non sunt, sicut ostensum est: neque etiam in affectibus, et moribus. Simplex enim debet esse affectus, neque in eo adscitum adliquid: eodem modo et mores. Quare, qui apud Aristotelem in libris de iustitia rem pub. Atheniensium deplorat, si sic dicat nullo adhibito ornatu: Qua tali urbe hostium potiti sunt, qualem suam propriamque amiserunt? ita cum affectu dixerit, et lugubriter. Sin similiter desinentes syllabas in membrorum clausulis fecerit: Quam enim urbem hostium talem coeperunt, qualem suam hoc bello amiserunt? affectum equidem nullum movebit, nec misericordiam, sed clausigelota, qui ita Graecis dicitur, quasi dicas, risum adhibitum ploratui. Nam si ineiusmodi affectibus, praeceptis dicendi, quae suo loco bona sunt, abut aris, hoc est, quod proverbio dicitur, luctum salibus adspergere. Itaqueve perpetuum hoc sit, ut rebus convenientia componantur. Id enim nisi seruetur, unum, quod stabilitum velis, evertetur ab altero, in quo ornatum affectabis. Est tamen ubi usui sint, ut in his verbis Aristotelis. Athenis Stagira veni propter regem magnum: Stagiris Athenas propter hiemem magnam. Similefuit. Saepe qui sperat fructus maximos, is incidit in calamitatem maximam. Utrobiqueve si alter am dictionum membrae claudentium sustuleris, una sustuleris venustatem. Ad amplitudinem enim orationis contulerint huiusmodi membra, cuiusmodi multa sunt Gorgiae, in quibus contraria contr ariis opponuntur. Haec de similibus membris sufficiant.


page 109, image: s443

*sxo/lion. Ornamenta orationis non sunt negligenda. Eo enim traduntur. Igitur et periodi ornandae: sed tribus tamen locis, sive duobus non solum non adsciscenda, sed etiam, sise ultro offerant, removenda, en deino/thti, en pa/qes1i, kai\ en h)/qes1i, in vehementia, in affectibus, et in moribus. Vehementia enim omnis, sive ira, sive indignatio, affectibus continetur. Eiusmodi enim veneres affectus nullos movent in animis, sed si qui sint, eos diluunt, quan do animum alio vocant, nempe ad contemplationem eius artificii. Igitur in affectibus oberunt causae. Oberunt etiam in moribus. Quia quos etiam penicillo paullo studiosius expresserint pictores; eorum vultum non satis sincere repraesentari non iniuria suspicamur.

Quod ad Theopompum attinet, locum hunc citat plenius Athenaeus libro deipnos1o fistw=n VI. o(/qen dikai/ws2 au)tou\s2, ou)x e(tai/rous2, a)ll) e(tai/ras2 u(pe/laben: ou)de\ stratiw/tas2, a)lla\ xamaitu/pas2 pros1hgo/reus1en. an)drofo/noi ga\r thn\ fu/s1in o)/ntes2, an)dro/pornoi to\n tro/pon h)=s1an.

Deploratio Atheniensium ex Aristotelis libris de iustitia laudatur, in qua nihil similium ornamentorum adhibuit scriptor sapientissimus. Sed verba haec sunt: poi/an poiau/thn po/lin ei(=lon tw=n e)xqrw=n, oi(/an thn\ i)di/au a)pw/les1an; quae si quis comeret in hunc modum: poi/an ga\r po/lin tw= e)xqrw=n toiau/thn e)/labon, oi(/an thn\ i)di/an po/lin a)pe/balon; quasi exhalaret, quodcumque illic erat lugubre, quando auditor non iam luctuo sum urbis statum contemplaretur, sed oculos deflecteret ad simihter cadentes in membris terminos. Lysias igitur


page 110, image: s444

misericordiam movere cogitans in defensione Niciae his verbis: klai/w to\n a)ma/xhton kai\ an)ama/xhton o)/leqron. i/ke/tai me\n ga\r au)toi\ tw=n qew=n kaqi/zontes2, prodo/tai de\ tw=n o(/rkwn u(ma=s2 a)pofai/nontes2, an)akaloun=tes2 s1uggen/eian, e)ume/neian: reprehenditur a Theophrasto; cum ludum fecisse non in loco similiter desinentibus videatur. Namque, ut docet ille philosophorum eloquentissimus: to\ men i)/s1on kai\ o(/moion paidiw=des2 kaqaperei\ poi/hma. dio\ kai\ h(=tton a(rmo/ttei th=| s1poudh=|. fai/netai ga\r a)prepe\s2 s1pouda/zonta toi)=st pra/gmas1i, toi=s2 o)no/mas1i pai/zein, kai\ to\ pa/qos2 th=| le/cei periairei=n. e)k lu/ei ga\r to\n a)kroathn/. Regula prorsus aurea, quam recte sequantur multi etiam nostrae aetatis scriptores, elegantiae adprime studiosi; etsi plures quottidie prodeunt, et omnis elegantiae expertes, et linguae puritatis perpetuo negligentes. Verum ex illis discere etiam multa possis: hi, quamvis ad docendum ab omibus rebus imparati, doceri tamen nolint. Lysiae autem patrocinatur Dionysius Halicarnasseus, in iudicio a Theophrasto non dissentiens. Negat enim prorsus orationem illam esse Lysiae; et fatetur, si eam composuisset, dikai/ws2 an)\ e)pitimh/s1ews2 a)cioi=to, xarientizo/menos e)nou) xari/enti kairw=|, merito fuisse reprehensum, ut qui veneres fuisset consectatus loco minime venusto. Nec vero existimarim hoc minus esse vitae bene institutae et boni consilii, quam accommodatae orationis praeceptum. Ceterum klaus1ige/lws2 est risus simul lacrimantis: qualis Andromachae, filiolum Astyanactem ab Hectore sinu accipientis *l. *z.. a poeta pingitur. h( d) a)/ra


page 111, image: s445

min khw/dei+ de/cato ko/lpw| *dakruo/en gela/s1as1a. Ubi Eustathius, pa/qos2 yuxh=s2 dhloi= xara=| kai\ lu/ph| s3ummikto\n, xara=| dia\ ta\ paro/nta, lu/ph| dia\ ta\ me/llonta; qui scilicet est klaus1ige/lws2. Tale gaudium lacrimis, ut sic loquar, condîtum exoritur apud Lacedaemonio, cum allatus fuisset nuntius de victoria, profligatis et caesis multis hostibus, Spartanis autem ad unum omnibus superstitibus. tou\s2 me/n toie)n spa/rth| e)/fas1an (inquit Xenophon e)llhnikw=n *z) a)kou/s1antas2, a)rcame/nous2 a)po\ *aghs1ila/ou, kai\ tw=n gero/ntwn, kai\ tw=n e)fo/rwn, pan/tas2 klai/ein. ou(/tw koino/n ti a)/ra xara=| kai\ lu/ph| da/krua( e)sti. Apud eundem eodem libro: Videre erat Phliasios depulsis hostibus sibi gratulari, et mulieres viris vinum porrigere, et prae gaudio lacrimare. *enqa de\, inquit, qea/s1asqai parhn= e)pi\ th=s2 s1wthri/as2, tou\s2 me\n au)/dras2 decioume/nous2 a)llh/lous2, ta\s2 de\ gunai=kas2 piei=n te ferou/s1as2 kai\ a(/ma xara=| dakruou/s1as2. pan/tas2 de\ tou\s2 paro/ntas2 to/te tw=| o)/nti klaus1ige/lws2 ei)=xen. Huic porro rei affine est proverbium, e)n penqons1i pai/zein, quae aut e)pixairekaki/a, aut mera stultitia est.

Sed terminationum similium tamen aliquando usus est venustus, ut in loco Aristotelis: *egw\ e)k me\n a)qhnw=n ei)s2 *s)ta/geira h)=lqon dia\ to\n bas1ile/a to\n me/gan; en de\ *stagei/rwn ei)s2 *aqh/nas2 dia\ to\n xeimw=na to\n me/gan: Unde si tollas alterutrum, to\n me/gan, una venustatem sustuleris.


page 112, image: s446

CAP. XII. Quid periodus et enthyniema differ ant.

CUM autem connexa sint plerunqueve periodus et enthymema, ut imperito idem esse facile videantur; aperiemus quomodo differant. Sciendum vero initio, non esse in schola rhetorum primo loco enthymema syllogismum imperfectum, de quo tamen non solum dialectici, sed ipsi quoqueve magistri dicendi agunt, quoniam is est rhetoricus syllogismus. Sed nunc enthymema significat sententiam ex contr ariis conclusam, in qua pugna apparet. Iam videamus, ut differ ant. Periodus est quaedam compositio circumacta, unde et nomen habet: enthymea vero vim et constitutionem suam habet in sententia. Atqueve periodus est circulus enthymematis, sicut et aliarum rerum; enthymema autem quaedam sententia, quae videlicet ex pugna dicitur in consecutionis figura, id est, ac si concinne unum ex alio colligatur. Hoc enim videatur cuipiam fieri, etsi nulia necessitate, sed quasi ludendo et studio ornatus fiat. Apparet ex posteriore differentia, quandam periodum comprehendere enthymema, seu quoddam enthymema comprehendi periodo, quod tamen dissoluta periodo nihilominus maneat enthymema. Quod si enim dissolvas compositionem enthymematis, periodum quidem deleveris, sed enthymema tamen idem manebit. Enthymema est in oratione contra Aristocratem: Praeterea, quemadmodum mihi videtur, supra modum etiam impudens est huiusmodi oratio, et alios talia decreta ante condidisse. Neque enim, si quid unquam minus se cundum leges factum fuisset,


page 113, image: s447

idque tu fuisses imitatus; iccirco te absolvi convenit; quin contra eam ob causam multo magis condemnari. Quemadmodum enim, si quis illorum condemnatus fuisset; tu hoc decretum non scripsisses: ita si tu condemnaberis senrentiis indicum, tale nemo deinceps scribet. Iam si quis hoc enthymema in hunc modum dissolverit. Nolite potestatem facere oratoribus promulgandi aliquid contra leges. Si enim illis olim itum fuisset obviam, neque nunc Aristocrates hoc pro Charidemo privilegium promulgasset: neque alius ex hoc tempore tale qid promulgabit, si hic damnatus fuerit vestris sententiis. Hic periodi orbis dissolvitur permanente enthymemate.

Sed alterius quoque generis enthymema differt aperiodo: nam: enthymema est ratiocinatio oratoria; periodus nihil ratiocinatur, tantum est certa quaedam dictionum compositio. Item in quavis parte orationis collocamus periodum, ut in exordiis; enthymema non item. Enthymema enim velut posteriore loco dicitur, cum res, de qua dicitur, significta est: sed periodus dicitur ex se, suave constructione. Deniqueve enthymema est syllogismus imperfectus; periodus vero, qua periodus est, nequeve totum quiddam, nequeve imperfectum ratiocinatur. Accidit igitur enthymemati, ut periodus sit, quando est inclusum periodo; non tamen est re vera periodus; sicut aedificio accidit, ut album sit, non tamen aedificium est ipsum album, etiamsi album sit.

*sxo/lion. Cum accidat, ut periodo enthymema comprehendatur, ostendum fuit, ut hoc ab illo differat. Sed e)nqu/mhma cogitatio est, sive


page 114, image: s448

sententia. Verum hoc vocabulo, ut artis suae, utuntur magistri dicendi, primum per quam generatim, deinde pro certa argumenti forma: ita vero generatim, ut omnem paene sententiamd enthymema appellare soliti sint, sed tamen potissimum, idque kat) e)coxhn\, quae ex contrariis conflata sit. Quod nos Cicero in Topicis docet, pluribus verbis. Ex hoc, inquit, illa rhetorum sunt excontrariis conclusa, quae ipsi enthymemata appellant; non quod non omnis sententia proprio nomine enthymema dicatur, sed ut Homerus propter excellentiam, commune poetarum nomen, efficit apud Graecos suum: sic cum omnis sententia, enthymema dicatur, quia videtur ea, quae ex contrariis efficiatur, acutissima, sola proprie nomen commune possidet. Eius generis haec sunt: Hoc metuere, alterum in metu non ponere. Eam, quam nihil accusas, damnas: bene quam meritam esse autumas, dicis male mereri. Id, quod scis, prodest nihil: id, quod nescis, obest. Et Quintilianus libro V. Expugnantibus vero, inquit, quod etiam solum enthymema quidam vocant, fortior multo probatio est: adducitque hoc Ciceronis pro Milone: Eiusdem igitur mortis sedetis ultores, cuius vitam, si putetis per vos restitui posse, nolitis. Altera significatione enthymema est syllogismus rhetoricus, quod et initio dictum fuit, neque ignotus dialecticis, sive imperfectus syllogismus. Ipso atem syllogismo non utuntur oratores, aut rarius: utuntur autem enthymemate,


page 115, image: s449

in quo altera propositionum, ex quibus conclusio conficitur, omittitur; sive quod notior est, quam debeat poni, sive quod imbecillior, quam ut poni ex re sit. Discernitur autem utriusque generis enthymema a periodo, priorisque ab hac differentia satis diserte tradita est. Ambitus sua vi est talis, sive enthymema in se contineat, sive aliam sententiam: enthymema consistit, tam extra periodum, quam in periodo. Hoc loco Demosthenis probatur, ab ipsa periodo comprehenso, et deinde dissoluto, quando utrobique nihilominus est enthymema. Verba oratoris Graeci sunt. *eti toi/nun e)/moi ge dokei=, kai\ s1fo/dra an)aidh\s2 ei)=nai o( toiou=tos lo/gos, w(s2 ge/gone kai\ pro/teron tis1i\n a)/llois2 toian/ta yhfi/s1mata. ou) ga\r e)i/ti pw/pote mh\ kata no/mous2 e)pra/xqh, s1u\ de\ tont) e)mimh/s1w, dia\ tonto a)pofeu/gein s1oi\ pros1h/kei, a)lla\ tou)nanti/on polu\ ma=llon a(li/s1kesqai dia\ tau=ta: w(/s1per ga\r e)i/tis2 e)kei/nwn e(a/lw, s1u\ ta/d) ou)k an)\ e)/gra yas2, ou(/tws2 au)\ s1u\ nwn= a(lw=s2 a)/llos ou) gra/yei. Ea Quintilianus, libro ante citato, sic multo simplicius redidit, quam nos fecimus. Voluimus enim lectori sententiam magis aperire. Non enim si quid unquam contra leges factum est, idque tu es imitatus, idcirco te convenit poena liberari: quin e contrario damnari multo magis. Nam, ut si quis eorum damnatus esset, tu haec non scripsisses: ita damnatus tu si fueris, non scribet alius. Periodus vero ab altero quoque, recteque enthymemate dicto discernitur, quod nihil ratione concludit, quod enthymema facit, aut facere videtur; quod ponitur quovis loco orationis, cum enthymema


page 116, image: s450

non ubique locum habeat; quod periodus ex se dicitur, cum enthymema rei probandae gratia adhibeatur: hoc enim videtur dici verbo e)pile/gesqai; quod neque totum quiddam, neque imperfectum ratiocinatur, cum aliquid semper enthymema ratiocinetur; quoniam est quidam syllogismus, etsi imperfectus, non solum propter alterius propositionum omissionem, sicut diximus, et docet philosophus, et res est, sed forte etiam, quia raro plenc aut valide concludit. Vix enim ullum reperias, cui non aliquid opponas. Sunt enim paucissima, quae dicuntur, tekmhriw/dh, necessario aliquid constituentia, et propterea invicta. Quod autem alteri enthymemati accidit, ut simul ambitu concludatur; id non minus huic accidit: neque tamen periodus diversum quiddam est ab unius alteriusus generis periodo.

CAP. XIII. Quomodo membrum periodi definiatur.

SUPEREST forsan, ut et membrum definiamus. Id sic definit Aristoteles. Membrum est altera pars periodi: deinde subicit: conficitur et simplex periodus, scilicet ex uno tantum conflata membro. Cum autem in definitione dicat esse alterutram partem; voluisse igitur videtur, oportere periodum non nisi bimembrem esse. Archedemus comprehendit in definitione et definitionem aristotelis, et quae subiciuntur, atqueve ita periodum planius et perfectius definivit: Membrum est am simplex periodus, aut compositae periodi pars. Sed


page 117, image: s451

tamen philosophus reprehendi nonpossit, quem voluisse tantum bimembrem periodum definire, nemo dubitet, nisi qui arbitretur, illum ignor asse, quod pueri scirent, et periodos esse plurium membrorum. Nec perfectionis laudem meretur definitio Archedemi. Nam ubi ait: membrum est simplex periodus, adderet, aliqua: quoniam necesse est, ut habeat longitudinem et flexionem in extremo, ut supra dictum fuit. Praefer atur tamen Archedemi definitio Aristotelicae, quod cum inquit, compositae periodi partem esse, aperte designat, non hanc solum, quae duorum, sed et aliam, quae trium pluriumue membhrorum sit. Esposita vero ante est etiam iusta mensura periodi. Sequitur, ut de notis sive char acteribus locutionis dicamus.

*sxo/lion. Ex intervallo revertimur ad periodi partes, quae dicta sunt kw=la, sive membra. Definitio Archedemi est. kw=lo/n e)stin, h)/toi a(plh= peri/odos, h)\s3un qe/tou perio/dou me/ros. Forte vero et hic sit, quod desideres. Nam ipsum quoque ko/mma, sive incisum est periodi pars. Quinctilianus libro IX. sic discernit et definit in cisum et membrum: Incisum, inquit, erit sensus non expleto numero conclusus: plaerisque, pars periodi. Fiunt autem ex pauculis verbis, vele singulis. Membrum autem est sensus numeris conclusus, sed a toto corpore abruptus, et perse nihil efficiens. Ex his igitur, et iis quae supra diximus, satis illustrata fuerit doctrina de membris periodorum.


page 118, image: s452

CAP. XIV. De Characteribus seu formis orationis et earum numero.

CHARACTERES sunt notae rebus inustae, vel insculptae, vel impressae: quae notae sint illarum certae indices. Ad eum modum dicuntur char acteres orationis, qui indicant, cuiusmodi oratio sit, sive ocent, cuiusmodi oratio quoque loco esse debeat, ut omnibus suis partibus honesta sit, praeterquam quod res lectas et sermonem latinum esse oportet. Conabor dicere clarius. Quicunqueve sensus animi effertur, oratione effertur: iam non perinde est, quocumque genere orationis quicunqueve sensus animi effer atur in dicendo, ubi et docere debeas alium, et movere. Nam solus proprius et per spicuus sermo, perqueve omnia uniformis, vix ibi quoqueve sufficiat, ubi nihil aliud etiam, quam simplicem prorsusqueve eandem rerum explicationem tractandam aggrediaris. Sed unumquemqueu animi sensum decet convenienti et idoneo orationis genere exprimmi, ut et rem repraesentes, et in animis auditorum hoc efficias quod velis. Non convenit autem inter magistros dicendi de characterum numero, cum tamen eôdem res redeat: nos rationem et consilium Demetrii exponeus: quo intellecto nequeve erit fortasse difficile et de ceteris iudicare, et poterimus alicubi orationis nostrae suos, hoc est convenientes characteres imprimere, certe characteres improbos et adulterinos, tamquam or ationis scopulos, cavebimus. Sunt autem characteres probi et simplices quatuor, quorum aliquo vel aliquibus omnes partes orationis oportet insigniri, tenuis, magnificus, politus, vehemens. Horum quidam inter se miscentur, sive componuntur. Neque enim unusquisque


page 119, image: s453

horum cum quolibet reliquorum miscetur. Verum politus miscetur cum tenui et magnifico: sic vehemens cum utroqueve horum miscetur: sed tenuis et magnificus eodem loco non conveniunt, nequeve commiscentur, cum unus adver setur alteri, sintqueve maxime contrarii. Hoc etiam causae fuit, ut quidam politum et vehementem inter tenuem et magnificum collocarint, sic ut politum magis attribuerint tenui, vehementem magnifico, quod politus exilitatem aliquam et elegantiam in se habere videretur, vehemens molem et magnitudinem. verum haec ratio non solum falsa est, et bonis rationibus facile everti potest; sed etiam ridicula, cum ex re ipsa appareat, id sese aliter habere. Vidermus enim,ut paulo ante quoque diximus, praeter dictos characteres, contr arios omnes misceri cum omnibus, veluti Homeri carmina, et Platonis sermones, et Xenophontis, et Herodoti, et multorum aliorum habere multam vehementiam sive gravitatem, et venustatem sive gratiam. Sunt igitur numero non pauciores, sed prorsus tot characteres, quot diximus. De singulis dicemus ordine, quae elocutio unicuique conveniat.

*sxo/lion. Quatuor orationis characteres tradit Demetrius. Sunt autem i)s1xno\s2, megalopreph\s2, glafuro\s2, deino\s2. Sed cum alii plures, alii pauciores numerent, videbatur non prorsus alienum de singulis hic disputare, et videre, quid certi hac in re constitui possit. Id faciemus forte dedita opera alio loco. Hic concedamus unicuiqueve suam opinionem, quae modo nitatur ratione, si non certa et invicta, saltem probabili. Nam frustra fortasse in his rebus demonstrationem quaeremus. Non agam de consilio Hermogenis. Est enim in manibus. Ipse Tullius


page 120, image: s454

tres formas statuit, sive dicendi generatria: humile, medium et sublime. Eandem rationem sequitur et Marcellinus in vita Thucydidis: id quod indicavit quoque Petrus Victorius Sed Victorium honoris causa nomino, profiteorque me huic summo viro debere plurimum, si quid tamen profectimus in litteris: nec sane absque eius praesidio haec ela borare potuissemus. Hoc semel indicatum volui, ne quis quod mutuum ab ipso accipio: id aliter interpretetur. Ac sane nescio qui fiat, ut nihil novi tradamus, sed bona et recta ab aliis accepta libenter propagemus. Videmus tamen etiam ut plurimum fieri, ut qui nova se tradituros profiteantur; aut aliena sibi falso vendicent, aut nugas in universum agant, interdum levia et puerilia, interdum falsa e penu in scitiae incredibili fastu promentes, Nam quid ego de iis dicam, qui reprehendendis aliis ridiculos triumphos quaerunt? aut unius voculae inventione, arcem sapientiae tenere, sibi et pueris, et si qui puerorum sunt similes, facile persua dent? Marcellini verba haec sunt: triw=n de\ o)/ntwn xarakth/rwn frastikw=n, u(yhlou=, i)s1xnon, me/s1ou, parei\s2 tou\s2 a)/llois2, e)zh/lws1e to\n u(yhlo\n, w(s2 o)/nta th=| fu/s1ei pro/s1foron th=| oi)kei/a|, kai\ tw=| mege/qei pre/ponta tou= tos1ou/tou tole/mou. w(=n ga\r ai( pra/ceis2 mega/lai, kai\ to\n peri\ au)tw=n lo/gon e)oike/nai tai=s2 pra/ces1in. Cum tres sint characteres orationis, sublimis, tenuis et medius; affirmat Thucydidem affectasse principem ceterorum, sublimem videlicet: idque duplici respectu, et sui ingenii, quo summo erat praeditus, et materiae, quod perscribebat bellum


page 121, image: s455

Peloponnesiacum. Nam et naturae vires explorandae primum erant, quas non minuere quemque, sed augere oportet: at contra stulte faciat, qui humili ingenio factus, affectet grandia, non minus, quam qui tenui valetudine temere cum robusto manus conserat. Nec convenit, negotium minutum magnifice explicandum suscipere, de quo etiam paullo post dicetur, ut neque plebeium vestire purpura. Ni fallor, hoc orationis me/geqos, sive hanc megalopre/peian, sive u(yhlo\n, Longinus u(/yos nominat, quasi dicas summam et perfectamd orationem. Tenor igitur talis orationis perpetuo grandis est, sive est in ea oratione perfectio quaedam, ut nihil desideres: nec obstat, ut partes habeant simul suam elegantiam, et vehementiam denique, si variet materia, id est quae pusillae res ibi occurrant; rectum est, nec perfectioni orationis repugnat, eas tenuiter explicari. Hae igitur quatuor notae servient ne perfecto oratori, aut perfectioni orationis? Sic opinor. Nam neque in humili genere omnibus opus est. In humili genere non est, nisi tenuitas, magnificentia nusquam apparet; vehementia forte rariuscule, sed plusculum modicae elegantiae. In medio filum Orationis non superbum, sed tamen non prorsus tenue, sed et tenue et elegans; non nullibi magnificum. Nodum igitur hunc explicuimus: sed forte aliquid praeterea addemus lucis brevi comparatione. In universum sordes, nec in vita, nec in oratione probantur. Valeat faex plebis, valeat faex


page 122, image: s456

orationis. Humiles sine sordibus habent locum, etiam honestum: sic pura oratio nec cuiusuis est, et singulare quiddam. Idem Marcellinus hunc characterem tribuit Xenophonti, qui et purissime loquitur, et expolit passim, in qua re modum sevat. Medii ordinis designat Herodotum. Hi erunt instar patriciarum gentium. In his enim decus simul et animus. Reliqua est nota summa, sive summm regiumue dicendi genus: in quo est maiestas. In dicendo regii sunt, id est perfecti, quam paucissimi: neque enim ipsi reges multi: sed hi pauciores regibus: verum hanc in dicendo maiestatem tuentur; Homerus, Thucydides, Plato, Demosthenes: etsi in hoc ipso inter se differunt.

CAP. XV. De charactere magnifico.

AGEMUS autem initio de magnifico, quem et eruditum appellant, forte quia diserti et eruditi homines eo potissimum uterentur, affectantes sublime et persectum genus dicendi. Verumtamen hic agitur non de uno perpetuo dicendi genere, sed de notis, quas passim in oratione spargi oportet, pro natura rerum quae explicantur. Consistit autem in tribus, in sententia, in elocutione, in apta verborum constructione, quae hoc ordine persequemur.

*sxo/lion. Magnificum characterem etiam lo/gion appellari, videtur rei consentaneum, quasi dicas, ut interpretari quoque fuimus, eruditum, quia principes doctrinae hunc stylum affectare solent: vel quia non n isi opibus et copia


page 123, image: s457

doctrinae instructi moliri possint, et cum laude perficere talem orationis amplitudinem, prorsus ut magnificentia non est, nisi magnificentissimi atque summi viri. In unaquaque autem nota tria considerantur, quia in his tribus versantur, en th=| dianoi/a|, en le/cei, en tw=| diakei=sqai/ pws2.

CAP. XVI. De magnificentia in re ipsa de qua dicitur.

PRIMUM igitur in rebus inest magnificum quiddam, simagna et illustris res tractetur, ut pedestris pugna, vel pugna navalis, aut sermo instituatur de caelo, vel de terra Nullum est dubium, quin res ampla propria sit magnifici char acteris: nec tamen, quirem amplam tractat, propterea magnifico charactere utitur. Fit quidem ita, ut qui audit rem amplam, statim puter dicentem ample dicere, cum tamen ille iudicio erret. Oportet enim non quae dicantur, sed quomodo dicantur considerare. Fit enim, ut quis ampla exiliter exponens, committat, quod minime conveniat negotio, cuius explicationem suscepit. Hinc etiam aliquos graves dicunt; quorum res sint graves, etiamsi rebus non respondeat elocutio. Quem admodum et Theopompum gravem nominant, quia gravia quidem scripsit, sed non graviter. Verum haec tamen noneô accipienda sunt, ac si non sit habenda ratio amplitudinis rerum; sed et huius habenda ratio est, et aptae elocutionis. Itaque reprehendi non potest consilium pictoris Niciae. Hic enim etiam hoc statim dixit, artis pictoriae non exiguam esse partem, ut quis materiam iustae magnitudinis sumat, neque artem in pussillas partes concidat, ut aviculas et flores; sed sumat equestres pugnas, aut pugnas navales,


page 124, image: s458

in quibus multas aliquis figuras possit ostendere equorum, partim currentium, partim recta insurgentium, partim ingenua procumbentium, multos item iaculantes, multos equitum decidentes. Sic enim iudicabat nobilis ille pictor, argumentum ipsum partem esse artis pictoriae, quemadmodum fabulae artis poetarum. Mirum igitur non erit, si etiam in oratione ex rebus multa magnificentia parta fuerit.

*sxo/lion. Non est oratoris, longeque a veta dicendi arte remotum, quod proverbio dicitur, ex musca elephantem facere: nec convenit ita de elephante loqui, quasi de culice, ut si de proboscide loquens, rostellum nomines, cum culex leviter pungat, elephas autem armatum militem proboscide vel medium amplecti, attollere, et comprimere valeat. Igitur in unoquolibet charactere consideratur sua materia, ut si atro debeat uti pictor, non olorem sibi proponet, non nivem, non purpuram, non sosem, sed vel cuius meminimus elephantem, vel corvum, velpicem. Res igitur est primum: sed tamen etiamsi rem habeas in manibus, ut amplam, ut elegantem, eamque referas verbis tuis, non iccirco aut ampla aut elegans tua erit oratio; sed verba ampla, verba elegantia, indagare omnibus vestigiis te oportebit, et ex inventis pluribus lectissima usurpare. Utrumque meminerit orator, quod ne Theopompum quidem servasse accepimus, et ante etiam ostendimus. Nam cum tractatet gravia, non equidem ipsa tractavit graviter. Qui ita scribat, aeque peccet, ac qui amores morose canat. Sane


page 125, image: s459

Niciae pictoris exemplum et regula non negligenda est, qui non solum argumentum recte penicillo exprimendum, sed sumendum quoque, quod pro dignitate tractari possit, recte censuit et fideliter monuit, ut sunt i(p pomaxi/ai, naumaxi/ai. Elegans quidem est, sed idem puerile, non nisi flosculo aut aviculas pingere. Quid igitur de iis sentiemus, qui nobis mira somnia aut pingunt, aut scribunt? Si foede; et artis sunt rudes et inepto ingenio: nec minus tamen inepti, si in arte nihil omitrant.

CAP. XVII. De dictione magnifica.

SECUNDUM est de dictione: de qua primum atque in genere sciendum, oportere eam esse non vulgarem, neque simplicem, neque uniformem, sed eximam, et immutatam, et extra consuetudinem potius. Sic enim habebit tumorem, non tamen illum inanem, sed dignitate praeditum. Dictio vero quae tantum propria sit, et ex consuetudine sumpta, perspicua quidem est semper, sed hac decausa in contemptu est, non in admiratione.

*sxo/lion. Sordidis, inquinatis, nusquam locus erit, sed pura esse oportet omnia, ut diximus. An vero nusquam recipit hic character vulgarem dictionem`nec simplicem?`Nam omnibus partibus uniusmodi esse non deber. Pareret enim fastidium. Omnis autem vulgo nota, ut est propria et simplex, exterminari numquam potest. Perperuo enim nasceretur


page 126, image: s460

allegoria, seu potius perpetuae tenebrae orationis. Sed passim oportet esse, peritthn\, e)chllagme/nhn. Quod singulare et praestans est, Graeci peritto\n nominant, ut et philosophus in ethicis usurpat: sapientes, inquit, dicimus, peritta\, kai\ qaumasta\, kai\ xalepa\, kai\ daimo/nia ei)de/nai, quae plaerique non concupiscant, ut paene supervacanea, aut assecuturos se desperent, aut sibi opus esse non putent. e)chllagme/nh, cui modo haec, modo alia forma induitur, quod convenienter facere, artificis est, et eiusdem tamen probe exercitati. a)s1unh/qh, quae licet in vulgi ore non sint, sed audita tamen ab intelligentia omnium non abhorreant. Haec dictio habebit tumorem, in quo tamen non sit xauno/ths2 ut in spongia, sed admirandae granditatis participem. In tenui charactere saris est, esse propriam orationem, et ex consuetudine omnium, ut sit clara, id quod ibi potissimum requiritur: neque tamen perspicuitaris cura hic abicienda est, sed eam tum huiusmodi tatione, id est propriis et usitatis verbis, tum aliis quoque viis consequi oratorem oportet.

CAP. XIIX. De iis quae dictionem magnificam reddunt, et primo de translationibus.

PRIMUM igitur utendum est tr anslationibus: haeenim et voluptatem orationi et magnitudinem conferunt. Oportet vero meminisse, et quamodo recte utamur translationibus, et quaeprobae sint. Primum est, ne


page 127, image: s461

utamur frequentibus, ne pro oratione videamur dithyrambum facere. Hic stilus erat tumidus, atque, ut ille ait, plenus Deo, plenus numerorum, plenus compositarum dictionum, quas ampullas et sesquipedalia verba appellant Satyrici, plenus mirificarum translationum. Idcirco Horatius vocat audaces dithryrambos. Exsultans igitur et inconstans, et tumidus, et ut uno verbo absolvam, inquit Scaliger, totus Bacchus. Nam in Liberi patris honorem factitari solebat dithyrambus. Alterum est, ut utamur non longe translatis, sed ex illa ipsare et simili. Longe translata sunt, quae ducuntur ex rebus longissime inter se distantibus, in quibus licet aliquid sit similitudinis, tamen dissimilitudinis plus foret, aut certe similitudo illa aliquam ob causam, quarum esse multae queunt, sit ineptior. Ex illa ipsa re et simili, translata dicuntur, quae ex admodum simili, aut vicina re ducuntur, ut rei, cui accommodantur, bonis rationibus conveniant. Sic inter imperatorem, gubernatorem et aurigam non magna dissimilitudo, quod hi omnes regunt. Itaque si quis Imperatorem dicat gubernatorem civitatis, tuto dixerit; et contra qui gubernatorem praefectum navis.

*sxo/lion. Metaphorarum primus usus est in charactere magnifico: nec tamen non valent in aliis: Nam profecto ad elegantem ipsae quoque requiruntur, quia voluptate animos perfundunt. Sed non tam hac gratia, quam propter magnitudinem, huc adsciscuntur. Tamen ubi eatum maximus usus sit, observandum, mh\ puknai\, mh\ po/r)r(wqen, a)ll) au)to/qen, kai\ e)c o(moi/ou, quae satis declarata sunt. Aristoteles causlam apatit, cur non procul petitas esse oporteat;


page 128, image: s462

offundunt enim caliginem auditorum animis. a)s1afei=s2 de\, inquit, an)\ po/rrwden; o(=ion *gorgi/as2, xlwra\ kai\ e)/naima pra/gmata: quasi dicas negotium viride, necipsum exsangue. Hic animo haereas, cuiusmodi intelligas aut ille a te intelligi velit.

CAP. XIX. De conditionibus bonae translationis.

APPARET has translationes pulchriores esse, quoniam convertuntur, sed tamen non omnes bonas translationes converti necesse est. Ut vocemhumanam aliquando boatum recte dixeris, neque tamen unquam, vocem bovis, orationem. Latini dicunt, pedem betae: sed non contra dixeris: etsi illa translatio ob familiarem loquendi modum vix esse translatio videatur.

*sxo/lion. Laudantur et ab Aristotele translationes, quae converti possint, qui et plures bonae translationis conditiones ponit, etsi neque necessariae sunt in omnibus omnes, neque in una omnes possint confluere. Una est, ut sit in translatione proportio, ut qui dicat occasum vitae, recte quoque dixerit ortum vitae. Sic flos aetatis, et stipula aetatis. Sed convenire etiam rei praesenti oportet, ut non convenit, imperare remo. Aliud praeceptum est, ut laudaturus, sive ornaturus quippiam, ducas ex meliore, vituperaturus ex deteriore: ut siphilosophum laudes, dicas indagatorem sapientiae: sin vituperes, hominem otio deditum. Alia est conditio, ut habear suavem sonum: non dicatur fragor carminis. De una diximus, ut sumpta sit ex quam


page 129, image: s463

vicino loco possit fieri. Denique una est, de qua hic, ut converti possit, ut si poculum dicas clypeum Bacchi; clypeum vocare poteris Martis poculum. Hastam dices calamum militis, calamum dices hastam eruditi. Nec est tamen haec antapo/dos1is2 perperua, ut Homerus u(pw/reian, quae latinis est radix montis, po/da i)/dhs2 dicit, quod ad pedem hominis non transfertur.

CAP. XX. De imagine et quid ea a translatione differat.

SAEPE fit, ut translationobis in mentem veniat, quae etsi rei propositae perquam accommodata sit, tamen eam auditoribus non facile probaverimus. Quod si isigur quae translatio periculosa esse videatur; convertatur in imaginem. Sic enim erit tutior. Est autem imago, translatio exsuperans, in qua videlicet aliquanto plus sit, quam in nuda translatione. Ut cum Demosthenes dicit: Pytho ruit adversum vos, impetum ipsius orationis indicans. Si quis idem dicat, apposita particula, quasi ruit adversum vos, ita ex translatione imago facta erit, et oratio fuerit tutior. Verum illo modo fuerit translatio, et oratio periculosior. Quapropter Plato rem plenam periculi videtur facere, quo nomine facile reprehendi possit, qui potius utatur translationibus, quam imaginibus. Xenophon contra crebris utitur imaginibus. Sed ipsis tamen imaginibus crebrioribus non est utendum, quoniam id est poeticum. Sunt autem eliciendae ut translationes, nempe a rebus similibus, siquidem sunt translationes differentes eo, quod dictum est.


page 130, image: s464

*sxo/lion. Quaedam translationes sunt luculentae et suaves, quibus utendum libere. Contra aliae durae sunt, quas auditoris iudicium una cum oratore respuat. His igitur non erit urendum, aut si utituto velis, medicina facienda, mutata methaphora in imaginem: erit enim imago, si comparationis particulam inseras. Demosthenes in oratione peri\ stefa/nou arduam translationem usurpavit, de Pythonis Byzantini, praestantis oratoris ad Boeotos a Philippo rege missi, vehementia loquens: e)gw\ me\n tw=| *pu\qwni qras1unome/nw|, kai\ pollw=| r(e/onti kaq) u(mw=n ou)k ei)=ca, ou)d) u(pexw/rh|s1a, a)ll) a)nasta\s2 a)ntei=pon: Ego tum Pythoni, se insolentius iactanti, et ruenti adversum vos, non eessi, nec pedem retuli, sed surrexi ipsique contradixi. Quae verba, ut illustria, et ad dignitatem oratoris plurimum facientia, adducit quoque nobilis historiarum scriptor Diodorus Siculus, libro XVI. Hac metaphora princeps oratorum uti non dubitavit: sed eam mollire quis in hunc modum possit: w(/sper e(e/onti kaq) u(mw=n. Est autem ei)kas1i)a metafora\ pleona/zous1a; quam et metaphoram nominat philosophus. *esti\ de\, inquit, kai\ ei)kw\n metafora\. Pusillum enim differt imago. Quando enim poeta de Achille canit: w(st de\ le/wn e(po/rous1e; imago est. Cum dicit, lew\n e)po/rous1e: metaphora. De usu eius his verbis agit. xrh/s1imon de\ h( ei)kw\n kai\ en lo/gw|; o)liga/kis2 de\. poihti po\n ga\r. Unde ducuntur? Hoc addit. oi(ste/ai de\, w(/sper ai( metaforai\: metaforai\ ga/r ei)s1i diafe/rous1ai tw=| ei)rhme/nw.


page 131, image: s465

CAP. XXI. Optimam translationem esse quae secundum actum dicitur.

PORRO optima videtur esse Aristoteli, quae dicitur secundum actum, quando videlicet res inanimae introducuntur agentes, quasi anima forent praeditae. ut cum de telo inquit Homerus: cupere in aciem involare. Item de fluctibus: eos impaellescere: plane ac si quis cerasa, cum maturescunt, dicat erubescere. Sic Latinus poeta: pontem indignatus Araxes. Et Cicero: Quid enim tuus ille districtus in acie Pharsalica gladius agebat, cuius latus ille mucro petebat? qui sensus erat armorum tuorum? Quaedam luculentius metaphoris dicuntur, et magis proprie, quam si dicerentur propriis, ut cum cohorruisse pugnam dicit idem ille peota. Sienim quis hanc rem per propria explicaret, non diceret verius, neque luculentius. Stridorem enim illum e spiculis sive sonum, qui in ipsis continenter sit, pugnam cohorrescentem appellavit, simulque attigit quodam modo metaphoram ante dictam, in qua sit actus, ubi dicit, pugnam cohorrere, tamquam animantem, ut aprum. Et Tullius rem clariorem fieri translationibus tradit ut in his ex veteri peeta: Inhorrescit mare, Tenebrae conduplicantur, noctisque et nimbum occaecat nigror, Flamma inter nubes coruscat, caelum tonitru contremit, Grando mista imbri largifluo subita praecipitans cadit: Undique omnes venti erumpunt, saevi exsistunt turbines: Fervet aestu pelagus. Omnia fere, quo essent clariora, translatis per similitudinem verbis dicta sunt.

*sxo/lion. Quam secundum actum vel iu actu dicimus, est h( kaq) e)ne/rgeian, o(/tan ta\ a)/yuxa lo/gw| e)/myuxa poih=tai, quando de rebus inanimis,


page 132, image: s466

tamquam animatis loquimur. Ut hîc poeta, o(cubelh\s2 kaq) o(/milon e)pipte/sqai meneai/nwn. Ite, kurta\, falhrio/wnta. Vitam dedit sagittae, ubi ait meneai/nwn: etiam fluctibus, ubi falhrio/wnta. Sic et nervum et sagittam animat, *l. *d. *au)ta\r e)peidh\ kuklotere\s2 me/ga to/con e)/teinen *li/gcebio\s2, neurh\ de\ me/g) i)/axen, a)=lto d) o)i+sto\s2: ubi ne ruus sonum edit, et sagitta prosilit. Sic apud Plautum miles gloriosus ensem suum animat, dum ipsum alloquitur, et eundem suo officio fungi ait cupere. Nam ego, inquit, hanc machaeram mihi consolari volo, Ne lamentetur, neve animum despondeat, Quia se iam pridem feriatam gestitem: Quae misera gestit farctum facere ex hostibus. Gladius nec audit consolantem, nec lamentatur, nec animum despondet, nec gestit: at hîc, ubi animatur. Multa porro significantius et magis proprie dici per metaphoram, exempla docent: quorum hoc est, *l. *n. e)/fricen de\ ma/xh fqis1i/mbrotos.

CAP. XXII. Translationes debere fieri a re maiori ad minorem non contra.

OBSERVANDUM porro diligenter est, esse translationes aliquas, quae afferunt tenuit atem, cum translatio assumatur ad tumorem, ut, ubi poeta caelum tubae sonum edidisse canit. Totum enim sonans non oportebat comparare cum sonante tuba, nisi quis simul defendat poetam, aiens, ita caelum sonuisse, ut sonaret; cum totum caelum tuba caneret. Quare excogitemus, quae potius in tali


page 133, image: s467

translatione sit exilitatis causa, quam magnitudinis, quod scilicet a minori ducta sit ad rem maiorem, cum non a minoribus ad res maiores, sed am aioribus ad res minores translatio utplurimum transserenda sit. Ut, fluctuasse phalangis partem ait Xenophon. Hic enim aciei perturbationem cum fluctuante mari comparavit, et inde nomen sumpsit. Quod si quis contrariam translationem faciat, dicatque: mare turbatum acie esse, is forte neque apte transtulerit, sed prorsus exiliter. Neque tamen nullas translationes ex minoribus recte ad maiores transferri, putandum est: neque omnes recte a maioribus ad minores. Ut enim translationes neque humiles esse oportet, ita neque tumidiores, quam res postulet aut patiatur. Id autem iudicare, et eruditi est, et ingeniosi.

*sxo/lion. Regula haec est, ut plruimum translationem esse faciendam a maiori ad minus, quod sic minori aliquid dignitatis comparetur, non a minori ad maius, quod sic de hoc aliquid dirui videatur. Locus ex *l. *f. examinatur: *sun\ d) e)/pes1on, (oi( qeoi)) mega/lw| o(ma/dw|, bra/xe d) e)urei=a xqw\n; *amfi\ d) e)s1a/lpigcen me/gas2 ou)rano/s2. Videtur minui tronitru, cui tribuitur sonus tubae. In quam sententiam haec quoque referuntur ab Eustathio. to\ de\, e)s1a/lpi)gcen ou)rano/s2, ou) s3unech=rtai me\n th=| th=s2 ma/xhs2 tau/ths2 s1emno/thti. ti/ ga\r me/ga, s1a/lpi/zein to\n ou)rano\n, o(/pou bronta=|n e)/dei, Tuetur tamen hanc audaciam poetae, quantum potest. oi)kei=on de\ o(/mws2 e)sti\n, w(s2 pro/s1ge ma/xhn. pole/mou ga\r kasq) u(\ pole/mou, s1hmei=on ou) bronth/, a)lla\ s1a/lpigc. Addit polueideste/ran fieri orationem, cum hoc quoque verbo utitur, nec iterum usitato tonandi. Verum, nifallor, pro Homero magis faciat, ipsum


page 134, image: s468

voluisse, caelum ex alto classicum cecinisse confligentibus, non simpliciter tonuisse. Locus Xenophontis, cuius mentionem fecimus, hic est, ex primo a)naba/s1ews2; e)pei\ de\ poreuome/nwn e)ceku/mhne ti\ th=s2 fala/ggos. Non apte transferri videretur, si quis dicat, e)kfalaggi/s1asqai thn\ qa/las1s1an.

CAP. XXIII. Qnomodo alias etiam fulciantur metaphoraepericulosiores.

ALIA quoque ratio est fulciendi translationes, quae periculosieres esse videantur, ut muniantur epithetis, vel additione vocabuli declarantis alterum, ut Theognis arcum vocat lyram sine fidibus, quoniam et arcus et lyra propria sunt Apollinis. Nam lubricum foret, lyram de arcu dicere; sed munitur eo, quod sine fidibus esse additur. Simile est hoc apud Latinum poetam: Remigio alarum.

*sxo/lion. Theognis dixit to)con a)/xordon polyra. Sic Pindarus be/los gluku\, pro grato carmine. Item VI. Olymp: a)memfei= i)w=| melis1s1a=n. Sic si utendum sit nomine absinthii, salubre in loco dicetur absinthium, etsi amaror maxime proprius est.


page 135, image: s469

CAP. XXIV. Normam omnium illarum esse loquendi consuetudinem et artem.

CUM vero omnium aliarum rerum consuetudo magistra sit, tum ipsa cum primis docet translationes. Nam propemodum parum abest, quin, vix quopiamanimadvertente, omnia translatis verbis efferat: ut quando hominem acutum dicit, asperos mores, longum oratorem, et alia, quaecumque ita concinne transferuntur, ut propriis nominibus similia esse videantur. Hanc igitur ego normam statuo translationis, quae in oratione fit, consuetudinis artem, sive naturam. Ita igitur belle aliqua consuetudo transtulit, ut neque propriis amplius eguerimus, sed mansit translatio sede proprii occupata. Quod et sic evenisse, et usu venire quottidie, intelligitur. Cum rerum multitudo sit iufinita, sed vocabula finita, neque tot reperiri horum possint, quae illis omnibus respondeant; hoc viderunt remedii homines, ut cui proprium non facile neque cito invenirent, ei tribuerent, quod alteri, sed simili proprium esset: quae omnes sunt necessariae transiationes, et semper usurpantur non minus familiariter, de iis etiam rebus ad quas assumptae sunt, quam quaecumque proprie solent usurpari. Sic oculum vitis Graeci vocant, quam Latini similiter gemmam. Sed gemma, ut et clavicula pro certo osse, ad similitudinem dictae translationis esse videntur, sicut et pes in navi, pes betae, pes mensae, pes lectuli, ut pes animantis. Sed hae non verae translationes sunt, sed tantum dictae ad similitudinem, eôque vocantur homonyma. Itaque discernemus translationes, ut intelligatur, quas oratur suo studio debeat aucupari. Primum, similia sunt metaphoris haec homonyma, quibus tamen


page 136, image: s470

semper ut propriis utimur: sunt enim non solum pro propriis, sed ipsamet propria, cum vera propria, sive maegis propria nulla sint. Alterum genus est translationum, quae nascuntur in ore etiam vulgi, quae sunt quidem translationes, sed propter usum quottidianum propriis simillima. Itaque et his sic utimur, ut ea fere nusquam fugiamus, neque iis qui utatur habet quod triumphet de orationis suae per fectione. Restat tertium genus, quas orator invenit ingenio suo, sive arte: ex illo certe deprimendae, hac iudicandae sunt. His utetur, ut luminibus orationis, Pariunt enim et elegantiam et magnificentiam et vebementiam. Ostendimus ante, quemadmodum ex tr anslatione fieret imago. Ibi studentum est prorsus brevitati, neque quidquam adiciendum praeter particulam comparatoionis. Quod si insuper addatur aliud, erit integra compar atio: quod genus magis est poetarum: ut sunt quaedam Xenophontis. Ut generosus canis temere in aprum ferrur. Et: Quemadmodum equus per campum exsultans ac calcitrans. Haec enim non iam imaginibus, sed similitudinibus poeticis similia sunt. Hasce vero similitudines neque facile in pedestri oratione ponere oportet, neque sine summa cautione. Atque haec de translatione, veluti crasso modo.

*sxo/lion. Quae transfert consuetudo: ea aliter in aliis linguis transfert, ut accurati interpretes norunt, qui hoc munus non aggrediuntur, nisi proprietatem linguarum ad unguem cognitam habeant, et eius, e qua convertunt, et alterius, in quam conertunt. Graeci dicunt leukhn\ fwnhn\, o)cun\ a)/nqrwpon, traxu\ h)=|qos2, makro\n r(h/tora, quorum aliqua Latini se quuntur, aliqua respuunt. Necessariae sunt plaeraeque hae


page 137, image: s471

translationes, sicut et vitis o)fqalmo\s2. Non sunt metaphorae in his, sed homonymiae, e similitudine aliarum rerum natae: s1fo/ndulos, klei\s2, kte/nes2, cum intelliguntur de certis partibus corporis: s1fo/ndulos peri\ tw=n th=s2 r(a/xews2 o)stw=n, cum alias significet verriculum seu verticillum, quod mulieres nentes appendunt fuso: sed plures quoque s1fondu/lou significationes tradit Hesychius: kte/nes2 sunt pectines, et in Latino est utraque significatio, quemadmodum et in clavicula. Ex homonymia kleido\s2 natus fuit iocus Philippi Macedonis ad medicum: la/mbane, o(/s1a bou/lh|. thn\ ga\r klei=n e)/xeis2. Hanc et philosophus initio V. h)qikw=n o(mwnumi/an nominat. kalei=tai, inquit, klei\s2 o(mwnu/mws2, h(/, te u(po\ to\n au)xe/na tw=n zw/wn, kai\ h(=| ta\s2 qu/ras2 klei/ois1in. Cautio de imagine facilis est, ne degeneret in similitudinem: cum similitudines sint poetarum. Passim occurrunt apud Homerum et Virgilium. Similitudo Xenophontis est lib *i. ku/rou paidei/as2, ubi imperum Cyri ruentis in Assyrios describit his verbis. w(/sper de\ ku/wn geunai=os a)pronoh/|tws2 e)pi\ ka/pron fe/retai. Altera unde de prompta sit, non liquet. w(/sper i(/ppos2 luqei\s2 dia\ pedi/ou ganriw=n kai\ a)polakti/zwn. Ei admodum similis est Homerica, in extremo *l. *z. w(s2 d) o(/te/ tis2 stato\s2 i(/ppos2, etc. qua comparatione alacritas Paridis ob oculos ponitur.


page 138, image: s472

CAP. XXV. De magnificentia quae ex nominibus compositis oritur.

SECUNDUM, quo magnificentia orationi comparaetur, est nomen iunctum. Sumenda sunt enim et iuncta nomina, non tamen dithyramborum more concreta, quemadmodum Catullus in Atyscripsit, ubi cerva siluicultrix, ubi aper nemorivagus: et qui dixit versutilo. quam sapientiam: similia apud Plautum, quae prorsus locum habent in comoedia. Risus enim ibi etiam quaeritur, qui argumentum est, quod poeta placeat. In universum vero facio hanc normam, omnis nominum conformationis, quae dicat legislatores et architectos. Eiusmodi multa alia tuto componentur. Est autem in iunctis nominibus non una commoditas. Simul namque et varietatem aliquam habent ex compositione et magnitudinem; denique etiam brevitatem. Nomen enim ponitur pro tota oratione; ut cum onager dicitur pro fero asino. Sed cavendum est, ne iunctis crebrioribus utamur. Haec enim forma discedit apedestri oratione.

*sxo/lion. Quae frigus orationis pariant, infra ostendetur in iis sunt, quae hic s1un/qeta, ab Aristotele dipla= o)no/mata dicuntur, quorum non una ratio est. Alia sunt dithyrambica: ut qeotera/tous2 plan/as2, a)/strwn dia/puron strato\n: et haec Lycophronis, to\n polupro/s1w pon ou)rano\n th=s2 megalokoru/fou gh=s2; kai\ a)kthn\ de\ stenopo/ron: alia Gorgiae, Alcidamantis: et talia passim apud Aristophanem occurrunt, nec rara sunt apud Pindarum. Haec locum non habent in soluta oratione: quin haec hac ipsa ratione colligabitur. Altera sunt u(p)


page 139, image: s473

a)lhqei/as2 s1ugkei/mena, ut dicimus nomoqe/tas2, a)r xite/ktonas2; quae ad magnificentiam conferunt et in iis tamen servandus est modus, ne iterum poetae videamur. Ubi autem, et quibus usui sint haec iuncta nomina, his verbis quoque diserte docet Aristoteles. oi( d) an)/qrwpoi, inquit, toi=s2 diploi=s2 xrw=ntai, o(/tan a)nw/numon h)=|, kai\ o( lo/gos e)us1un/teqos. o(=ion to\ xronotribei=n. *a)ll) an)\ polu\, pan/tws2 poihtiko\n. dio\ xrhs1imota/th h( diplh= le/cis2 toi=s2 diqurambopoioi=s2. ou(=toi ga\r yofw/deis2.

CAP. XXVI. De eadem quum oratione dicitur quod verbo poterat.

TERTIO, sinomen et orationem solvas, variam, aut orationem ponas pro nomine, orationem ampliorem feceris. Hoc non dubitavit affirmare Aristoteles, ac verum est, si in loco fiat. Ut, si pro gubernatore dicas eum, qui mari periculoso intempesta nocte inter saevissimos fluctus navim rexerit.

*sxo/lion. Variatur oratio, si nomine utamur, quo uno res tota ostendatur: amplior efficitur, si oratione tota, quae rem ostendat, etsi nomine fieri poterat: de qua re sic philosophus, ubi agit peri\ o)/gkou th=s2 le/cews2. ei)s2 o)/gkon de\ th=s2 le/cews2 s1umba/lletai ta/de, to\ lo/gw| xrh=sqai a)nt) o)no/matos: oi(=on, mh\ ku/klon, a)ll) e)pi/pedon to\ e)k tou= me/s1ou i)=s1on. ei)s2 de\ s3untomi/an to\ enanti/on, a)nti\ ton= lo/gou o)/noma. kai\ e)ai\ ai)xro\n h)] a)prepe\s2, e(an\ me\n e)n tw=| lo/gw| h)=| ai)xro\n, tou)/noma le/gein; e)an\ de\ e)n tw=| o)no/mati, to\n lo/gon. ubi etiam docemur, utro utamur in loco; nempe, si quid turpefuerit aut indecorum, idque in oratione,


page 140, image: s474

utendum erit nomine: sint illud in nomine, utendum oratione.

CAP. XXVI. De eadem quae in novitate nominis psoita est.

QUARTO, facta nomina, quae sic definiuntur: quod ed antur imitatione alicuius rei, quam quis aut patiatur, aut faciat. Eiusmodi multa divinitus ab Homero inventa sunt, neque pauca in usu vulgari nata simul e consuetudine ut haec: mugitus, sibilus, murmur, sursurrus, bombus, belatus, quo initio utebantur, teste Varrone, quem deincepsbalatum dixerunt. Efficiunt autem amgnificentiam potissimum, quia quasi strepitribus similia sunt: atque adhuc multo magis propter peregrinitatem. Non enim qui his utitur, dicit nomina quae sint, sed quae modo nascantur: ac simul novi nominis fabricatio aliquam redolet sapientiam ceu consuetudinis, quando talium nominum novator videtur similis esse primis nominum inventoribus. Ceterum in novando nomine proponere sibi quis debet, ut et perspicuum sit, et eius auditi statim ab auditoribus vis intelligatur, et ex consuetudine videatur esse non novum, licet sit novum, sed ex vulgi sermone desumptum. Praeterea proponat sibi similitudinem ad ea nomina, quae in usu sunt: ne quis inter Graeca Phrygiis aut Scythicis uti videatur. Aut enim fabricanda sunt nomina, quae prius non exstiterunt; ut qui mollium hominum vitam in voluptatibus transigentium instrumenta, ut tympana et similia vocavit cinaedias, et Aristoteles qui praefectum elephantis elephantistam. Aut derivantur a nominibus, quae tam posita sunt, ut scaphiten aliquis vocat eum,


page 141, image: s475

qui remo ageret scapham. Apud Plautum in Trinumo: ipsissimus. Sic enim inter se Sycophanta, et Charmides. Syc: Quamobrem? Char: Quia illum, quem ementltus es, ego sum ipsus Charmides, quem tibi epistolam dedisse aiebas. Syc: Ehô, quaeso tu is es? Char: Is enimuero sum. Syc: Ain' tandem, ipsus ne es? Char: aio. Syc: Ipsus es? Char: Ipsus, inquam, Charmides sum. Syc: Ergo iipsus ne es? Charm: Ipsissimus. Atque haec dictio, facta recens in hac sermonis lucta, non tam invenitur, quam extunditur. Sic est apud Aristophantem au)to/tatos. Ita apud eundem Plautum geminissimus in Persa. Toxilus. Tate stulte: hic eius geminus frater est. Dord. Hiccine est? Tox. geminissimus. Lubrica sane res, ut dixi, etiam ipsis poetis. Quare considerationis et cautionis in huiusmodi nonparum adhibendum est. Duplex quoque nomen, facti nominis species fuerit. Omne enim, quod, componitur, ex aliquibus videlicit exsistit.

*sxo/lion. Quae dicuntur facta nomina pepoikme/na, duplici modo considerari videntur. Fiunt enim duplici modo: aut enim ad imitationem rei, quam repraesentatura videantur: aut novantur alioquin. Prioris generis sunt haec Homerica: s1i/ze, lapto/ntes2. De stridore edito, cum vecti Ulysses Polyphemo oculum effoderet, *l. *i. w(s2 tou= s1i(z) o)fqalmo\s2 e)laine/w| peri\ moxlw=|: ubi sic quoque scholion erudite kai\ tonto w)nomato pepoi/h??? tai, a)po\ tou= kata to\ li=pos ginome/nou s1is1iligmon. Alter locus est. *l. *p. a)po\ krh/nhs2 melanu/drou *aa/yontes2 glw/s1s1h=|s1in a)raih=|s1i me/lan u(/dwr Ubi ficto verbo sonus aquam lambentium luporum exprimitur. Huius generis sunt, donpos2, a)/rabos, bo/mbos,


page 142, image: s476

r(oxqei-, klwgmo\s2, krwgmo\s2, quaedam a Plutarcho notatae: sed coaceruari u(po\ filomh/rwn inter legendum plura possunt. Ea omnia sunt o)nomatopoih qe/nta. Alterius vero generis pepoihme/na arbitratu scriptoris formantur. Sed ea formari haud insulse oportet, sed arte, hoc est accommodari ad eius linguae, in qua formantur proprietatem, sive consuetudinem. Ita quidam dixit kinaidei/as2, Aristoteles e)lefantisthn\. Eius locus est II. de natura animalium. e)/xei de\, inquit, mukth=ra toiou=ton kai\ thlikou=ton, w(/ste an)ti\ xeirw=n e)/xein au) to\n. pi/nei ga\r kai\ e)sqi/ei o)re/gwn tou/tw| ei)s2 to\ sto/ma, kai\ tw=| e(lefantisth=| an)/w o) re/gei. Sic dixit quispiam nono vocabulo s1kafi/thn, qui scapham remo ageret: et au)ti/thn Aristoteles, para\ to\ au) to/s2. Xenophon quoque a clamore militari e)lelen finxit a)lala/zein: quod tamen neque priscis ignotum fuisse apparet ex Homero, apud quem est a)lalhto\s2: *l. *d. w(\s2 trw/wn a)lalhto\s2 a)na\ strato\n e)urun\ o)rw/rei. Sed et apud Xenophontem est e)leli/zein, item para\ to\ e)lelen: ersi aliis aliud significat, concuti videlicet, idque etiam apud Homerum, ut *l. *q. e)le/lice de\ makro\n o)/lumpon.

CAP. XXVII. De amplitudine quam efficit allegoria.

QUINTO, amplum quiddaem est allegoria quando aliud dicitur, aliud intelligitur. Et maxime locum habet in interminando, ut Dionysius ad Locrenses. Futurum, ut ipsis humo canant cicadae, denuntians populationem agrorum. Quod si simpliciter dixisset, se excisurum agrum Locrensium; et iracundior visus


page 143, image: s477

fuisset, et humilior. Iam vero sicut velo orationis, sic allegoria usus est. Quicquid enim intelligendum relinquitur, terribilius est, adeoque alius aliud ariolatur. Quod autem perspicuum est, licet terribile quoque sit, tamen facilius contemni credibile est, ut exuti vestibus. Quamobrem etiam mysteria in allegoriis dicuntur, quae in hominum animis consternationem et horrorem pariant, ut in tenebris et noctu. Similis autem est et allegoria tenebris et nocti: neque tamen ipsa eo utimur, ut prorsus inducat caliginem, sed ut magis moveat. Quo fit, ut et rem advertenti illustriorem saepe faciat. Sic ad Pomponium Tullius: Nec sum mirarus, eum, qui caput ipsum reliquisset, reliquis membris non parcere. Caput, Romam: reliqua membra, municipia Italiae intelligit. Romam reliquerat Pompeius; relicturus igitur videbatur et cetera oppida. Allegoria est in his verbis Plauti in Epidico: Utcumque in alto ventus est, Epidice, ex imo velum vertitur. Quo versu ostenditur, pro temporibus mutari voluntates et cupiditates hominum. Sunt vero allegoriae quaedam simillimae aenigmatis. Cavere igitur hic oportet continuationem, ne oratio nobis evadat aenigma ut in carmine de curcubitula medicorum.

Aes alii durum vir saevo adglutinat igni:
Iamque aeris bibitur plurimus ore cruor.

Idem praecpetum sic tradit Cicero: Est hoc magnum ornamentum orationis, in quo obscuritas fugienda est. Etenim ex hoc genere fiunt ea quaedicuntur aenigmata. Lacones autem quoniam se in acute dictis quottidie excercebant, multa dicebant in allegoriis, praesertim si metum iniciebant, ut illud ad Philippum: Dîonysius Corinthi; quaeque hiusmodi suntpauca.


page 144, image: s478

*exo/lion. Dionysii minae: te/ttiges2 au)toi=s2 a)/s1ontai xamo/qen. Cicadae in arboribus, maxime in ulmis canunt. Excisis arboribus humo canunt, et quidem testimonium dicunt populationis agrorum. Quinctilianus allegoriam inversionem interpretatur, quod aliud verbis, aliud sensu ostendit, ut Horatius his versibus: O navis referent in mare te novi Fluctus? ô quid agis? fortiter occupa Portum; ubi, ut idem magister dicendi ait, navim pro republica, fluctuum tempestates pro bellis civilibus, portum pro pace et concordia dicit. Qui autem alle gorias allegoriis attexit, aenigmata construit, aliena ab oratione, quae intelligi debeat, cum illa auditores suspensos, et quidem in una re detineant, ex qua se vix tandem explicent. Tale est epigramma peri\ s1uki/as2, cuius et in rhetoricis Aristoreles meminit, refert integrum Athenaeus. *andr) ei)=don puri\ xalko\n e)p) a)ne/ri kollh/s1anta, h(\tw s1ugko/llws2, w(/ste s1un\ ai(=ma piei=n.

CAP. XXVIII. De ea quam concisio orationis et reticentia.

SEXTO. Concisio alicubi magnifica est, et cumprimis reticentia: quaedam enim si in oratione praetereantur, atque in animis suspicio de iis excitetur; maiora videntur. Ut quando Neptunus interininatur ventis apud poetam. Quos ego. Sic Ciero ad Atticum. O celeritatem incredibilem: huius autem nostri: Sed non possum sine dolore accusare eum, de quo angor et crucior. Hic quid in Fompeio


page 145, image: s479

improbaret reticens, plus videtur dixisse, quam si id multis verbis et disertis exposuisset. Est igiyur haec ratio non solum notae magnificae, sed etiam vehementis. Verum animadvertendum est, ubi brevitas tantum possit. Interdum enim orationem faciet multo humiliorem; interdum longe obscurissimam.

*sxo/lion. Magnifica oratio multum illustrium verborum postulat; tenuis contenta est et simplicibus et paucis. Tamen interdum brevitas conducit orationis amplitudini; quando videlicet plurimum succi, sive virium habet ea s3untomi/a apos1iw/phs1is2 autem, quam reticentiam interpretantur, multum adferre ponderis videtur. Ea aliquando vocem supprimit, aliquando abscindit, ut docet Fabius. Posterioris exempla vidimus. Suppressit vocem Tullius pro Ligario. Quod si in hac tua fortuna lenitas tanta non esset, quantam tu per te, per te, inquam, obtines: intelligo, quid loquar. Tacuit enim illud, quod nihilominus accipimus, non deesse homines, qui ad crudelitatem eum impellerent.

CAP. XXIX. De ea quae ex iteratione oritur.

SEPTIMO. Quoniam brevitas amplitudinem non raro infringit; igitur iterationes interdum orationem ampliorem faciunt. Quemadmodum ubi Xenophon inquit de falcatis curribus: Ferebantur vero currus, alii per medios socios, alii etiam per medios hostes. Sic enim hoc elatum, maius est, quam si dixisset: currus ferebantur per socios et hostes.


page 146, image: s480

*sxo/lion. Magnitudinis exemplum e)k dilogi/as2, hoc est ex I. an)aba/s1ews2. ta\ de\ a(/rmata e)fe/reto, ta\ me\n di) au)tw=n tw=n fili/wn, ta\ de\ kai\ di) au)tw=n tw=n polemi/wn. Apparet quemadmodum haec sive iterarit, sive dilatarit, ut viderentur ampliora. Essent enim dicta exiliter, manente tamen sententia, si scripsisset: a(/rmata dia\ tw=n fili/wn kai\ dia\ tw=n polemi/wn e)fe/reto.

CAP. XXX. Item quae ex casuum obliquitate.

OCTAVO. Saepe etiam obliqua ad ampliorem notam plus valent, quam recta. Recti enim casus natura procedere videntur, et perspicuitatem adferunt. Obliqui arte adsciti non ita luculentam faciunt, quam admir abilem orationem. Cicero: Cogitanti mihi et memoria veterirepetenti, perbeati fuisse, Q. frater, illi videri solent, qui in prima republica etc.

*sxo/lion. Recti simplicitatis sunt et perspicuitatis, obliqui addunt granditatis aliquid, qui dicitur plagias2mo\s2. Exemplo est locus Xenophontis de quadrigis falcatis. h( de\ gnw/mh h)=n, w(s2 ei)s2 tas2\ ta/ceis2 tw=n *ellh/nwn e/lw/ntwn, kai\ diakoyan/twn, pro dienou=nto e)la/s1ai kai\ diako/yai. Idem docet Hermogenes exemplis Herodoti. to\ ga\r, h)=n *kandau/lhs2, kai\ to\, *kroi=s1os h)=n, kai\ ta\ toiau=ta, ou(/tw me\n ei)s1fero/mena kat) o)rqo/tita, kai\ kaqaro\n poiei= to\n lo/gon kai\ s1afh=. ei) de\ plagia/s1ais2, ou) toiau=ta e)/stai: o(=ion, *kroi/s1ou o)/ntos, kai\ *kandau/lou o)/ntos, ei)le/geis2. Non attinet omnia adscribere. Apparet enim per se aliam esse rationem, et haec ipsa spectare ad quiddam


page 147, image: s481

grandius et magnificentius, cum ob secuturam sententiam tum ob constructionem membrorum. Recti casus oratio est apud Demosthenem Philipp. III. oi( men ga\r a)/lloi pan/tes2 an)/qrwpoi, pro\ tw=n pragma/twn ei)w/qas1i xrh=sqai tw=| bouleu/esqai: u(mei=s2 de\ meta ta\ pra/gmata. Alia erit forma, et prorsus ampliorem fieri necesse est, si eam sententiam sic a)po\ o)rqo/thtos ei)st plagias1mo\n deducamus. tw=n men ga\r a)/llwn pan/twn an)qrw/pwn pro tw=n pragma/twn tw=| bouleu/esqai xrh=sqai ei)wqo/twn: h(mw=n de\ meta ta\ pra/gmata. Sic enim haec inchoata, pllicentur ampliorem sententiam et maiorem ambitum, Idem pro Cresiphonte oblique dixit. tou= ga\r fwkikon s3ustan/tos pole/mou, ou) di) e)me\: gravius est, quam si scripsisser: o( fwkiko\s2 tolemo\s2 ou) di) e)me\ s3une/sth.

CAP. XXXI. Vel ex nominum similitudine aut asperitate.

NONO. Convenit et similitudo nominum, et asperitas vocis, quae appareat, magnificentiae: quod enim asperum auribus est, id multis locis tumorem efficit. Quemadmodum apud Graecum poetam, ubi ait, Aiacem semper pressisse Hectorem. In eo enim versu et similitudo et collisio verborum maiorem faciunt Aiacem, quam clypeus ille semptemplex; qui tamen tantus erat, ut eo non nisi Aiax solus uti posset.

*sxo/lion. Cur similitudo nominum dictionesque asperae iuvent hanc notam, causae non sunt obscurae. Namque ea similitudo rem ob oculos maxime ponit, et propemodum, quanta est. De altero; laevor elegantiae solius propius est:


page 148, image: s482

cuiusmodi nimia venustas officit quodammodo amplitudini: sed hoc magis ad compositionem pertinere videtur, de qua proxime. Locus autem Homeri hic est: *ai)/as2 ai)e\n e)f) *ektori xalkokorusth=.

CAP. XXXII. Demagnificentia dictionis quae oritur ex epiphonemate.

DECIMUM est epiphonema, quod ita definiri possit: locutio ornatum afferens singularem: neque est quiddam eo magnificentius. Locutionis enim altera pars inseruit, altera exornat. Apud Lucretium haec pars seruit: Aulide quopacto Truiai virginis aram, et quaesequuntur. Ornat autem, quod adiungitur, veluti e superioribus expressum: Tantum relligio potuit suadere malorum. Plena horum est Homeri poesis, neque iis raro utuntur Latinipoetae. Neque vero huius generis acclamationes ornamenta mera sunt; sed etiam animos movent et penetrant; interdum etiam docent; et in summae, epiphonema simile est ostentationibus opulentorum, gesis dico et rigliphis, et laxis purpuris. Namque ipsum quasi quoddam divitiarum orationis indicium est.

*sxo/lion. Praeclare mihi de epiphonemate dictum videtur, esse le/cin e)pikos1mou=s1an, dictionem exornantem, sive partem orationis, quae decus addat parti superiori, non solum elegantia verborum, sed etiam sententiae praestantia. Itaque epiphonema magnificentissimum esse oportet in oratione. Nam ut in civitate, qui operas faciunt, etsi sunt honesti, tamen principem locum


page 149, image: s483

tuentur nobiles et fortunati viri, ita, quae pars auditoribus seruit in explicanda re, suum officium facit, sed quae ei parti attexitur, ornatus gratia, convertit oculos et animos in oratorem. Quare non iniuria etiam comparatur cum iis, quae divitiores ostentant, ut sunt aedium vestibula, gei=s1a, tri/glufa, apices tectorum, laxae item diffluentesque purpurae, torques aurei. Nec tamen incommode definitur ab Hermogene, o(/ti e)sti\ lo/gos2 e)/cwqen e)pi\ tw=| pra/gmati par) h(mw=n lego/menos. Nec tacet, ut attexatur superioribus. dei= de\ au) to\n kai\ pros1e/xesqai tw=| u(pokeime/nw|, w(s2 e)kei/nou me/ros o)/nta, i(/na mh\ a)pa/dh|, kai\ e)/cwqe/n ti pros1eilhfe/nai, i(/nah)=| kai\ h( to=u e)pifwnh/matos fu/s1is2 fanera\. to\ de\ pros1lambano/menon e)/cwqen, tetolmh=sqai dei= a)s1falw=s2. dia\ tonto ???ar/ toi kai\ e)pi fw/nhma le/getai, ou)x o(/ti au) to\ to\ pra/gma le/getai, a)ll) o(/ti tw=| genome/nw| e)pifwnei=tai. Exempla posuimus his praeceptis accommodata, cuiusmodi est et hoc veteris Graeci poetae. *oi(/an ta\n u(a/kinqon e)n ou)/res1i poime/nes2 a)/ndres2 *pos1s1i\ katastei/bous1i: xa/mai de/ te porfu/ron a)/nqos. Ubi ultimam particulam ornamento esse apparet: poterat enim omnitti: tamen etiam pendet a superiori parte, et ab ea est alia. Igitur epiphonema. Sic *d. *p. ubi ulysses moliens caedem procorum Telemacho mandat arma e conspectu amovere, et procis suspicionem eximere, quod corrupta iam sint fumo: ne ite!, in prompru positis, poti in vestram pernitiem abutamini: ferrum sua vi ad se viros rapit. Hoc enim epiphonema est plurium versuum.

*e)k kapnou= kate/qhk), e)pei\ ou)ke/ti toi=s1in e)w/|kei,
*oi(=a pote\ *troi/hnde kiw\n kate/leipen *odus1s1eu\s2.


page 150, image: s484

*alla\ kath/kistai, o(/s1s1on puro\s2 i(/ket) a)u(/tmh/.
*pro\s2 d) e)/ti moi to/de mei=zon e)ni\ fres1i\ qh=ke *kroni/wn,
*mh/ pws2 oi)nwqe/ntes2, e)/rin sth/s1antes2 e)n u(mi=n
*allh/lois2 trw/s1hte, katais1xun/hte de\ dai=ta,
*kai\ mnhstun/. au)to\s2 ga\r e)fe/lketai an)/dra s1i/dhros.

Facta fuit gei/s1wn mentio et triglu/fwn. gei=s1a sunt suggrundia, id est prominentes tecti partes, quae a parietibus pluviam arcent, de quibus plura apud grammaticos. *tri/glufa autem, ta\ eu)= glufqe/nta, arte sculpta et celata, sive de columnis, sive de quibusuis aliis ornamentis agatur. Parasitus apud Diphilum, ut est apud Athenaeum libro VI. deipnos1ofistw=n ait, ubi ab opulento vocatus sit ad cenam, se non contemplari caelata opera, nec laqueata tecta, nec vasa Corinthia, sed fumum considerare, atque ex eo de cena coniecturam facere: o(/tan me, inquit, kale/s1h plou/s1ios dei=pnon poiw=n, *ou) katanow= tri/gluf), ou)de\ ta\s2 ste/gas2, *ou)de\ dokima/zw tou\s2 korinqi/ous2 ka/dous2.

CAP. XXXIII. Quid epiphonema ab enthymemate et sententia differat.

VIDENTUR vero esse epiphonematis, cum tamen non sint, et enthymema et sententia, quaedam species. Primum enim enthymema non est aliqua species epiphonematis, licet videatur esst. Non enim ornatus gratia, sed demonstrationis adhibetur, nisi cum in extremo ponitur, more epiphonematis. Ut est hoc Ciceronis Philip. II. Quid indignius, quam vivere eum, qui impo suerit diadema? cum omnes fateantur, iure interfectum esse, qui abiecerit.


page 151, image: s485

Enthymema est. Caesar qui abiecit oblatum sibi diadema, iure caesus fuit: ergo iure pereat Antonius, qui Caesari imposuit diadema. Sed haec ita in extremo posita, non solum enthymematis, sed epiphonematis etiam vim habent. Eadem vero ratione et sententia similis est cuidam, quod ante dictis acclametur. Sed neque haec epiphonema est, siquidem saepepriore loco dicitur: tamen aliquando sedem epiphonematis occupat, ut apud Plautum Bacchidibus, ubi sic Lydus servus ad Mnesilochum adolescentem. Mihi discipulus, tibi sodalis periit, huic filius. Nam ego illum periisse dico, cui quidem periit pudor. Sic Livius libro II. Huic tantae tempestati cum se consules obtulissent, facile experti sunt, parum tutam maiestatem esse sine viribus. Simile etiam videatur hoc epiphonemati, quod iacitur in Asium Hyrtaci filium, qui contempto consilio Polydamantis, bigis ad Graecorum naves profectus periit. Quam fatuus! nec enim fatum euitavit acerbum. Neque tamen epiphonema existimari possit. Neque enim super additur, quasi ex superioribus quodam modo profluxerit; neque novi aliquid ornamenti addit, neque prorsus simile est epiphonemati, sed compellationi, sive acri obiurgationi.

*sxo/lion. Enthymema et sententia habent similitudinem cum epiphonemate: sed hoc tamen ab illorum utroque differt, et facile discerni possunt. Primum enim non idem finis est epiphonematis, qui enthymematis. Hoc enim adhibetur demonstrandi, sive probandi gratia, illud non nisi ornandi. Enthymema autem in extremo etiam saepe ponitur, ut solent epiphonemata: ubi forte quis ipsum utriusque vices explere iudicet. *gnw/mh quoque vel initio vel in fine ponitur. Initio


page 152, image: s486

positam nemo suspicabitur esse epiphonema. In fine non est absurdum sentire, quod aliis quoque in mentem venit: interdum sententiam esse simul epiphonema: etsi epiphonema neque enthymema, neque sententiam esse necesse est. Cum autem quodcumque rei narratae subicitur, ut non exornet: neque hoc est epiphonema. Ut in hoc versu Homeri: *nh/pios, ou)d) a(\r e)/melle kaka\s2 u(po\ kh=ras2 a)lu/cein: sed esse videtur vel pros1fw/nhma, vel e)pikerto/mhma. Non igitur erit epiphonema *d. A. in oratione Minervae; ubi persecuta fuit exitium Aegitsthi: w(s2 a)po/loito kai\ a)/llos, o(/, tis2 toiau=ta/ ge r( e/zoi: kata/ra.

CAP. XXXIV. De magnificentia quae nascitur ex dictione. poetica

ULTIMUM est in charactere magnifico, dictio poetica. Poeticum vero in oratione amplum esse, vel caeco appareat, ut dicitur. Ceterum in adsciscendis poeticis non eadem ratio est. Aliqui enim nuda prorsus utuntur imitationepoetarum, quaeque potius non imitatio, sed transpositio vocari debeat: quemadmodum Herodotus. Alia est Thucydidis ratio, qui quamvis a poeta sumpserit, suum id tamen facit. Ut cum Homerus de Creta inquit: Formosa et pinguis, circumflua. Hac postrema dictione usus est, ut ampliorem orationem rederet, quam si simpliciter in sulam appellasset. Thucydides autem pulchrum esse putat, Siceliotas concordia coniungi, cum una sit regio, atque ea circumflua. Qui cum eadem omnia dixisset terram pro insula, et eodem modo


page 153, image: s487

circumfluam, tamen aliud dicere videtur, quia non ad amplitudinem orationis, sed ad concordiam persuadendam iis usus est. Neque tamen non, quia poetica est dictio, aucta videtur esse orationis dignitas. Haec sufficiant de dictione.

*sxo/lion. Pleraque poeticam maximam partem repudiantur ex oratione soluta, ut sunt vocabula iuncta non simpliciter, peregrina pleraque, procul petitae et crebriores translationes, hyperbolae, epitheta, et quae alia poetae affectant; tamen quaedam poetica non solum admittuntur, sed etiam addsciscuntur, ad pariendum aliquid granditatis. Praecipue ex Homero veteres multa sumpserunt. In his sunt principes, Herodotus, Thucydides, Plato. Laudantur ii potissimum, qui non transponunt, sed arte imitantur, et ad se transferunt, ut illa aliorum non fuisse, nedum hi ab aliis accepisse videantur. Exemplum artificiosae imitationis hoc est apud Thucydidem. Cum enim de Creta sic Homerus. *d. *t. *krh/th tis2 ga=i) e)sti\ me/s1w| e)ni\ oi)/nopi po/ntw| kalh\ kai\ pi/eira peri\ r)r(itos ; hanc postremam dictionem in usum suum convertit magna arte Thucydides lib. IV. hoc loco. to\ de\ cu/mpan gei/tonas2 o)/ntas2, kai\ cunoi/kois2 mias2= xw/ras2, kai\ perir)r( u/tou, kai\ o)/noma e(\n keklhme/nous2 *sikeliw/tas2. Sed huius poeticae imitationis alia est prorsus aliena, uti diximus, alia summi artificii, quae laudem meretur singularem, tertia est mediocris, non prorsus abicienda, et alicubi etiam non inepta. Licet autem utriusque posterioris exempla invenire apud bonos scriptores; prima non utuntur, nisi cum

???


page 154, image: s488

CAP. XXXV. De magnificentia quae in constructione verborum consistit, et primo de numeris characteris magnifici.

IAM agemus de compositione characteris magnifici. Primum est, ut pedes apti adsciscantur. In hoc enim omnibus magistris dicendi convenit, numerosam esse oportere orationem, sed non ita astrictam numeris, ut sunt versus poetarum, verum liberius multo. Non enim, ut omnium syllabarum omnibus in locis habeatur ratio, sed quorundam alicubi. Debent enim numeri esse non nimis crebri, neque affectati, etsi quaesitos esse nihil prohibet. Sed non omnibus numeris locus est in oratione soluta, non quod villi ab ea excludatur. Fieri enim non potest, quin alicubi incidat modo hi cpes, modo alius: sed alibi aliis utendum est: et quidam alii characteres alios postulant. Sed quoniam unum est, ut sciamus, quos pedes, sive quorum pedum continuationem vitemus; alterum, quos usurpemus, neque tamen ipsos continentes, sed inserentes paullo frequentius; de pedum simplicium viagemus initio breviter. Simplices autem sunt vel dissyllabi, vel trisyllabi: quadrisyllabi ex dissyllabis compositi sunt, ideoque de iis multum hoc loco praecipere nihil attinet, quod, qui quid illi valeant intelligit, de his facile iudicabit. Dissyllabi quatuor sunt: pyrrichius, spondeus, iambus, trochaeus. Pedum brevi syllaborum dux est pyrrichius, constans e duabus brevibus, ut neque simi is e rit pa tris. In hoc nihil amplitudinis aut gravitatis est. Spondeus dignitatem habet et multum gravitatis, ut: Quare numquam conser vabunt urbes Hic usurpatus ordine continuato roationem efficit non


page 155, image: s489

amplicus gravem, sed lentam et veluti pigram. Iambus constans ex priore brevi, et longa altera, generosi prorsus nihil habet, estque plane plebeius, ideoque humilis, ac propterea fugienda et ipsius multa continuatio, ut: Et il le nunc super bus et super fluens. Pedem ipsum fugere neque debemus, neque ullo modo possumus. Trochaeus constans ex longa priori, et brevi altera, multo adhuc mollior, et generositatis habet minus, ac vicinus cordaci, quemadmodum loquitur Aristoteles: ut: Perge mi pu er, bo nas que litte ras a ma. Octo sunt pedes simplices trisyllabi. Choreus dictus etiam, uti est, tribrachys, constans tribus brevibus. ut: Facile canere potero fidibus. Celebris habitat apud o lida pe cua sto liditas. In hyporchemate Scaligeri. Humilis est, nihil habens grave, neque quidquam generosum ex eo confieri queat. Itaque in oratione eius usus non est, sed tantum in ludicris et levibus carminibus. Molossus constans ex tribus longis, ut: Quare con turbas rem civilem? Grandis est et dignitatem habet, neque tamen continuandus, ut neque spondeus. Amphibrachys constat, ut nomen indicat, ex prima et ultima breivibus, longa media. Non est ex admodum laudatis pedibus, sed confractus et effeminatus, nihil habens generosi. Ut, recurrit. Anapaestus constat ex brevibus duabus, et longa ultima. Habet gravitatis multum, eique locus est, ubi amplificare rem, aut movere auditorem velis. Ut, redeunt. Dactylus constans ex prima longa, reliquis duabus brevibus: Ut: In sonu ere ca vae, gemi tumque de dere ca vernae. Creticus constans ex media brevi, et extremis longis. Non habetur ingenerosus, ut: Constat ex pluribus rebus o ratio. Baccheus, constans


page 156, image: s490

duabus longis et mediabrevi. Formam virilem appellat, et ait accommodatum ad gravitatem Halicarnasseus. Ut, integros. Hypobaccheus constans prima brevi, et duabus longis: qui et ipse dignitatem habet et magnitudinem. Ut, redirent. Hi pedes appellantur simplices. Pedes porro quadrisyllabi sedecim sunt, quos relinquemus etiam nos, praeterea duos paeanas, primum scilicet et quartum. Aristoteles enim auctor est, magnificam esse compositionem ex paeanibus. Sunt autem paeanis species potissimum duae. Unus principiis congruit, cius principium est syllaba longa, tres vero breves terminant. Ut: desinite, incipite, comprimite. Alter accommodatus clausulae, priori oppositus, cuius initium sunt tres breves, terminat una longa. ut. Domuerunt, sonipedes quemadmodum olim fuerunt Arabei dicti modi. Oportet autem in orationis magnificae membris ita utrumque collocare, ut nomina adepti sunt, initialem praecedere, finalem sequi. Exemplum est apud historicum cumprimis magnificum Thucydidem, initio descriptionis pestis Atticae: Principia vero mali fuerunt, ut aiunt ex Aethiopia. Liceat enim, etsi minus concinne, interpretari, sevatis tamen utrobique pedibus. Qua igitur pitissimum de causa Aristoteles sic praecepit? Quoniam oportet et frontem membri sive initium magnificum statim esse, et finem. Utrumque autem fiet, si a longa ordiamur et in longa desinamus: quemadmodum et tubicines canere consuerunt, dato tuba initio, sonoproductiore, subsequentibus correptis, facto itidem fine longo brevibus antecedentibus. Natura enim magnificum quiddam est in syllaba longa, atque ipsa initio edita ferit statim: et desinens in magno quodam relinquit auditorem. Itaque omnes et prima et postrema potissimum


page 157, image: s491

recordamur, et ab iis movemur: ab intermediis vero minus, utpote quae veluti tecta sint, et evanescant. Hoc dutem maxime apparet in Thucydide. Ferme enim in universum in omnibus apud eum magnificentiam parit numeri longitudo: et parum abest, quin apud hunc scriptorem magnifica sint omnia, ratione solius compositionis, aut certe ea potissimum, quod maximum sit. Animadvertendum autem est: si exquisite paeanas orationi applicare non possimus utrinque ambos, paeanicam tamen faciamus compositionem: veluti si a longis ordiamur, et in longis terminemus. Hoc etenim videtur praecipere Aristoteles, qui tamen duplex paeanis genus in arte tradit, ut esset exquisitus in ea re. Quapropter Theophrastus hoc membrum ponit exemplum magnificentiae: Qui res quoque pre tii nullius philosophantur. Non enim ex paeanibus exquisite constat, sed est tamen quiddam paeanicum, etsi syllaba longa ante primum paeanem posita sit, et ultimum paeanem una etiam sequatur syllaba. Recipiamus igitur in orationem paeanem, quia mixtus aliquis est et tutior, qui quod mafinicum est, petit a syllaba longa, quod aptus orationi, habet a brevibus. Ceteri vero, primum herous gravis est et non aptus orationi, sed sonorus; neque numerosus est, sed caret numero, quod et supra de spondeo dictum est, cum uniusmodisit, et prorsus hic. Crebritas enim longarum syllabarum transit mensuram orationis: et quidem haec de heroo altero. De dactylo etiam ex superioribus non est ob scurum. iambus vilis est et humilis, similisque dictioni vulgi. Igitur multi versus iambicos loquuntur, et se loqui nesciunt. Paean autem inter hos medius et moderatus et veluti mixtus est. Quare et non immerito in magnificis compositio paeanica sumenda sit.


page 158, image: s492

*sxo/lion. In compositione characteris magnifici prima consideratio est de numeris. Namque ut ait Aristoteles, to\ s1xh=ma th=s2 le/cews2 dei= mh/te e)/mmetron ei)nai, mh/t) a)/ruqmon. Oportet formam orationis neque e versibus conflatam esse, neque omnium numerorum expertem. Cur non e)/mmetron? Haec enim ratio nihil valet ad persuadendum, immo officit plurimum, cum tamen illud orator potissimum, paeneque unicum spectet. Hoc enim fictum magnaque arte ad fraudes cogitata formatum esse creditur. Alterum est, quod auditorem avertit ab attentione rei praesentis. Facit enim, ut advertat in simile quiddam, et quando id secuturum sit, exspectet. Utrumq? nocet instituto oratoris, qui oratione sua, ut diximus, velit fidem facere. Nemo enim fingenti, autei, quem putat aliquid fingere, credit: nemo item audit attente artis cuiuscumque ostentatorem, nisi quod ad id artificium attinet. Cur autem non a)/ruqmon? Quia etsi non versu poetico, aut huic simili, terminari tamen orationem oportet. Terminantur autem omnia mensura numerorum. Igitur numeris opus est in dicendo. Quod si contra numeros tollas, in infinitum labetur oratio, vel in nimis longum quoddam, quod mente assequi nequeas, producetur. Hoc autem et iniucundum molestumque est auditori, et facit, ut nihil eorum, quae dicuntur accipias, vel parum accipias, vel non recte accipias. Huiusmodi igitur forma oratori fugienda est. Altera igitur deligenda et usurpanda. Nec vero perinde esse putandum est, cuiusmodi numeris comprehendatur atque


page 159, image: s493

terminetur oratio, sive partes orationis. Sunt enim alii lenti, alii celeres, alii graves, alii aliter se habent, qui omnes omnibus locis non queant convenire. Itaque omnes cgnoscendi sunt, et exploranda singulorum vis, ut, ineptos excludamus, sive ex omni oratione, sive ubi inepti sint? utamur convenientibus, sive per omnem orationem, si ubique conveniant, sive in illis eius partibus, ubi conveniant. Itaque de pedibus, qui sunt mensura numerorum, recte aliqua tradunt magistri dicendi: quae dicat quis esse obvia, sunt tamen minime negligenda. Non attinet de omnibus denuo dicere. De Baccheo sic Dionysius, *ean\ de\ thn\ ar)xhn\ ai( du/o makrai\ kata/s1xws1i, thn\ de\ teleutai\ braxei=a: oi(=a/ e)sti tauti\: s1oi\ foi=be mou=s1ai/ te s3umbw=men. Andrw=des2 de\ pan/u tou=to s1xh=ma, kai\ ei)s2 s1emno/thta logi/an e)pith/deion. De Hypobaccheo vero: kai\ ga\r ou(=tos o( r(uqmo\s2 a)ci/wma e)/xei kai\ me/geqos2: cuius hoc exemplum subicit. ti/n) a)ktan/; ti/n) u(/lan dra/mw; poi= poreuqw=; Paeanas autem prae omnibus commendat, et sic partitur Aristoteles. e)/sti de\ paian=os du/o ei)/dh, an)tikei/mena a)llh/lois2: w(=n to\ me\n a)rxh=| ar(mo/ttei, w(/ sper kai\ xrw=ntai. ou(=tos d) e)sti\, ou(= a)rxh\ me\n makra\, teleutw=s1i de\ trei=s2 braxei=ai. e(/teros d) e)c e)nanti/as2, ou(= braxei=ai a)/rxous1i trei=s2, h( de\ makra\ teleuta=|. ou(=tos de\ teleuthn\ poiei=. ei) ga\r braxei=a, dia\ to\ a)tele\s2 ei)=nai, poiei=kolobo/n. *pai/wnas2 nominat Demetrius, et quidem primum, proka tarktiko\n, quod principio, ultimum katalhktiko\n quod fini conveniat. Exemplum Thucydidis de peste Attica, e libro II. hoc est, h)/rcato de\ to\ kako\n e)c *ai qiopi/as2: etsi haec verba apud scriptotem paullo aliter leguntur: nec tamen non eodem


page 160, image: s494

facit exemplum, licet non praecise. *hrcato de\ to\ men prw=ton, w/s2 le/getai, e)c *ai)qiopi/as2, th=s u(pe\r *ai)gu/ptou. Et observatu dignum est, non exquisitos paeanas requiri; quod probat exemplum Theophrasti: tw=n men peri\ ta\ mhdeno\s2 a)/cia filos1ofoun/twn. Heroum, hoc est spondeum, Phalereus appellat, s1emno\n kai\ ou) logiko\n; a)ll) h)xw/dh; ou)d) e)/r)r( uqmon, a)ll) a)na/ruqmon. Exemplum: h(/kein h(mw=n ei)s2 thn\ xw/ran: ubiomnia lenta et uniformia orationis figuram facile deformant. Sunt autem heroi et spondeus et dactylus, de quibus sic philosophus: tw=n de\ r(uqmw=n o( men h(rw=os, s1emno\s2 kai\ lektiko\s2, kai\ a(rmoni/as2 deo/menos. De cuius loci sententia paucis disputari non potest. de eo igitur alias, et est omnino operaepretium. Longinus autem alterum heroum, dactylum videlicet valde probat. Ubi hunc locum Demosthenis producit ex oratione pro Ctesiphonte. *tou=to to\ yh/fis1ma to\n to/te th=| po/lei perista/nta ki/ndunon parelqei=n e)poi/hs1en, w(/sper ne/fos2. Addit enim. *all) au)th=s2 th=s dianoi/as2 ou)k e)/latton th=| a(rmoni/a| pefa/nhtai. o(/lon te ga\r e)pi\ tw= daktulikw=n e)/ritai r(uqmw=n. e)ugene/sta toi ou(=toi, kai\ megalopoioi\. dio\ kai\ to\ h(rw=n, w(=n i)/s1men ka/lliston me/tron s3unista=s1in. Quod autem asseverat de dactylicis rythmis, id ita intelligendum iudico, ut pedes, etiamsi sint crebri, vel quaesiti, tamen lateant, nec versum heroicum, aut eius particulam insignem faciant. Sic nascetur heroicus rythmus, quem artifex intelligat, pariat, iudicet, cererorum animadvertat nemo. Hoc voluisse nobilem illum dicendi magistrum ex oratoris loco coniecturam facio: habet enim nec multos et tectos tamen, dactylicos


page 161, image: s495

rythmos. De iambo quis nesciat esse plebeium, in omnium usu, et propterea vilem? Hac etiam de causa comici iambo utuntur maxime, quia ad populi sermonem debent, voluntque proxime accedere: est enim in comoediis negotium plebis, et actio ad populum.

CAP. XXXVI. De magnitudine quae amembrorum productione oritur.

SECUNDO, productiones quoque membrorum efficiunt magnitudinem, cuiusmodi sunt principia Thucydidis et Heroditi. Thucydides Atheniensis conscripsit bellum Peloponnesiorum et Atheniensium. Heroditi Halicarnassei historiae narratio haec est. Tale est initium epistolae Servii. Posteaquam mihi narratum est de obitu Tulliae filiae tuae. Quod si enim statim conticescas; quod fit brevi posito membro; conteritur orationis gravitas, etiamsi tum subiecta sententia, tum dictio sit magnifica.

*sxo/lion. Longa membra in Thucydide passim sunt obvia. Tali exorsus fuit. *qoukudi/dhs2 *aqhnai=os cune/graye to\n po/lemon tw=n *peloponnhs1i/wn, Ante hunc vero etiam Herodotus. *hrodo/tou *alikarnas1s1h=os i(stori/hs2 a)po/decis2 h(/de

CAP. XXXVII. De ea item quae ex orationis circumductione.

TERTIO magnificum etiam est, si in compositione orationis circumductione ut aris, ut hic


page 162, image: s496

Thucydidis lib. II: Achelous enim fluvius ex Pindo profluens per Dolopiam, perque Agrianorum et Amphilochorum et per Acarnanicum solum, sursum ad urbem Straton in mare ingrediens ad Oeniadas eorumque urbem lacu ambiens, inundinatione sua impedimento est, quo minus hieme iis locis expeditio suscipi possit. Universa enim haec magnificentia, ex circumductione nata est, et iude, quod tum ipse scriptor, tum auditor vix quievit. Quod si quis ea omnia dissolvat, et sic componat: Achelous enim fluvius fluit ex monte Pindo, et in mare praecipitat ad Oeniadas, sed prius tamen in solo Oeniadum stagnum facit, ut hibernas incursiones hostium aqua arceat. Qui hoc modo illa mutata reddat; is et dederit, ubi conquiescat oratio, et magnitudi nem ademerit. Quemadmodum enim frequentia diverticula longas vias faciunt breviores, atque solitudines viarum quantumvis brevium, quandam habent speciem longitudinis; ita quoque in membris fieri videatur.

*exo/lion. Exemplum Latine reddiimus. Verba historici libro II. haec sunt. *o ga\r *axelw=os potamo\s2 r(e/wn e)k *pi/ndou o)/rous2 dia\ *dolopi/as2 kai\ *agrianw=n kai\ *amfilo/xwn, kai\ dia\ tou= *akarnikon pedi/ou an)/wqen para\ *strato\n po/lin e)s2 qa/las1s1an dieciei\s2 par) *oi)nia/das2, kai\ thn\ po/lin au)toi=s2 perilimna/zwn, a)/poron poiei= u(po\ tou= u(/datos2 e)n xeimw=ni strateu/ein. Sic autem resolverentur. *o ga\r *axelw=os potamo\s2, r(ei= men e)k *pi/ndou o)/rous2; e)kba/llei de\ par) *oi)nia/das2 e)s2 qa/las1s1an; pro\ de\ th=s2 e)kbolh=s2 tw=n *oi)nia/dwn pedi/on li/mnhn poiei=, w(/s2t) au)th=s2 tas2\ xeimerinas2\ e)fo/dois2 tw=n polemi/an e)/ruma kai\ pro/blhma gi/nesqai u(/dwr.


page 163, image: s497

CAP. XXXVIII. Et quae ex compositionis asperitate.

QARTO etiam asperitas compositionis in multis magnitudinem facit, ut in illo versu quo Aiacem poeta semper ingruisse in Hectorem canit: alias enim fortasse molestus auribus foret concursus litterarum: ipsa autem exsuper antia magnitudinem herois ostendit. Laevor enim, quodque gratum est auribus, non admodum habent locum in magnificentia. Et Thucydides fere ubisque fugit laevorem et compositionis aequabilitatem, et semper potius impingenti similis est, quemadmodum qui asperis viis ingrediuntur: quod plurimis locis ostendiposset. Si vero suavitatem sequeretur, (saepe enim facile foret) decederet multum de magnificentia, vel potius haec ipsa multis in locis evanesceret. Quem admodum enim nomen asperum magnificentiam efficit, ita et compositio. Nomina aspera sunt, ut fragor, horror. Huius generis omnibus utitur Thucydides: sumit enim similia nomina compositioni, et compositionem similem nominibus facit, ut nomina sint aspera, compositio confragosa.

*sxo/lion. Probatur hic quoque sonus horridus et asper, tum in dictionibus, tum in compositione. Versum Homeri de Aiace ante produximus, qui cum mihi non occurrat, puto intellexisse de Teucro, qui versus est, *l. *o. *teu=kros d) a)/llon o)i+sto\n e)f) *ektori xalkorusth=| *ai)/nuto. Thucydides hoc genus affectasse creditur. Potuisset enim multa, si voluisset, eloqui suavius. Ut hoc ex libro II. de peste Attica. to\ men dh\ e)/tos, w(s2 w(molo/ghto, an)/os1on e)s2 tas2\ a)/llas2 a)sqenei/as2 e)tu/ixanen o)/n. Hoc ex


page 164, image: s498

asperitate compositionis apparet magnificum. Transpositione enim huiusmodi facta: a)/nos1on e)s2 ta\s2 a)/llas2 a)sqenei/as2 o)/n e)tu/gxanen: sustulisset magnificentiam. In quibus autem dictionibus plurimum sit asperitatis, una etiam littera ostendit. *kekragw\s2, pro bow=n. *rugnu/menon, pro fero/menon. Talia sunt: Consequitur clamorque virum stridorque rudentum. Et haec apud comicum: Ceteros agerem, raperem, ruerem, tunderem, et prosternerem: quae tamen etiam deino/thta arguunt.

CAP. XXXIX. Quo ordine voces in compositione magnifica collocaniae sint.

QUINTO in compositione magnifica hoc ordine nomina oportet collocare; ut prima sint, quae non valde evidentia sunt, secundo et tertio loco evidentiora. Sic enim etiamprimum audiemus, ut evidens, et quod sequitur, ut evidentius. Quod si nonfaciamus, videbimur defecisse, et veluti delapsi a validiore ad debilius. Illustre exemplum est apud Platonem. Si quis se det musicae, ut ipsa animum circumsonet, et in eum influat. Secundum enim evidentius est priore: atque iterum progressus inquit: Quod si in ea perseverans, non desierit demulceri; tandem co res progredietur, ut liquescat fluatque voluptate: Nam eo, quod prius dixerat, liquescere, significantius est fluere, et proprius accedit ad poema. Quod sipriore loco posuisset, tum alterum postpositum infirmius visum fuisset. Sic et Homerus in Cyclope auget hyperbolen, ubi Ulysses refert, monstrum esse ingens,


page 165, image: s499

non simile cuiquam mortalium, sed vertici syluoso celsorum montium, qui solus praeceteris emineat. Semper enim quaeprius magna essent, minora videntur, quando ipsis praeterea maiora subiciuntur. Obvia sunt alia exempla apud bonos scriptores, estque hic veluti canon amplificationum. Alterum de ordine huius characteris est de coniunctionibus. Pertinet ad emendatam orationem, ut in cuiusque linguae consuetudine particulae debitae reddantur. Sunt enim aliquae, sibi quae proprias alias correspondentes flagitent, ut quamquam, tamen, ne in soloecismum incidamus. Sed hoc non admodum exquisite in huius characteris compositione observatur. Quidquid enim exquisitum est, idem minutum. Sed licet connexionibus illius generis liberius, et quodam modo sine ordine uti, ut fecit Antiphon. Saepetamen positae quodammodo deinceps coniunctiones, etiam quae exigua sunt, faciunt magna, ut apud Homerum Boeoticorum oppidorum nomina, humilia exsistentia et parva, molem quod ammodo habent, et magnitudinem propter coniunctiones, quae crebriores deinde positae sunt, ut in hoc IV. Georg. Drymoque Xanthoque Ligeaque Phyllodoccque. Expletivis autem coniunctionibus non utendum est, veluti explementis, et quasi adnatis, aut notis, quoquo modo expressit, quem admodum quidam utuntur particula, quidem, sane, et similibus, sed si conferant aliquid magnitudini orationis. Exempla passim obvia sunt apud Platonem, Homerum, Virgilium. Sed te qui vivum casus, age, fare vicissim. Initiis enim apta coniunctio illic posita, et quaedistrahat a prioribus ea quae sequuntur, amplum quiddam molita est. Sed huius observationis vis in Graecae linguae particulis, quae satis multae sunt, evidentior est.


page 166, image: s500

*sxo/lion. Vis huius praecepti est, ut obscurius praecedat, sequatur illustrius: atque in universum valet, ut quod minus sit, primum locum teneat, secundum, quod gravius. Locus Platonis III. de Republica cohaeret, quo utrumque exemplum comprehenditur: habet autem plura orationis ornamenta. ou)koun=, inquit, o(/tan me/ntis2 mous1ikh=| pare/xh| kataulei=n kai\ kataxei=n th=s2 yuxh=s2 dia\ tw=n w)/twn, w(/sper dia\ xw/nhs2 (a(\s2 dh\ nun= h(mei=s2 e)le/gomen tas2\ glukei/as2 te kai\ malakas2\ kai\ qrhnw/deis2 a(rmoni/as2) kai\ minuri/zwn te kai\ geganwme/nos u(po\ th=s2 w)dh=s2 diatelh=| to\n bi/on o(/lon, ou(=tos to\ me\n prw=ton, e)i/ti squmoeide\s2 e)=ixen, w(/sper s1i/dhron e)ma/lace, kai\ xrh/s1imon e)c a)xrh/ston kai\ s1klhron e)poi/hs1en. o(/tan d) e)pe/xwn mh\ a)ni/h|, a)lla\ khlh=|, to\ meta\ tonto h)/dh th/kei kai\ lei/bei e(/ws2 an)\ e)kth/ch| to\n squmo\n, kai\ e)kte/mh|, w(/sper nenrae)k th=s2 yuxh=s2, kai\ poih/s1h malqako\n ai)xmhthn/. Apponamus et verba poetae ex *d.. I. qui e magno quopiam ad maius, a maiore ad maximum ascendit, non tam verbis, quam integris paene sententiis. Primum enim monstrum perterrefacit; magis adhuc moles cacuminis instar; sed maxime si ille vertex excelsis montibus impositus sit.

*kai\ ga\r qau=m) e)te/tuxto pelw/rion, ou)de\ e)w/|kei
an)dri/ ge s1itofa/gw|, a)lla\ r(i)w| u(lhe/nti
u(yhlw=n o)re/wn, o(/te fai/netai oi)=on a)p) a)/llwn.

Haec quidem hyperbole oratoris non est; tamen exemplum egregie convenit rationi compositionis, de qua hic agitur. Ut dixi, haec ipsa ratio ad amplificandum pertinet, etiamsi non obscura, sed clara praemittantur, ut deinceps significantiora sequantur. Cuiusmodi sunt haec M.


page 167, image: s501

Tullii ad Atticum. Ut plane inter clusi captique sumus! Ante sollicitus eram et angebar. Non angor, sed ardeo dolore. Bellum crudele, et exitiosum. et pro Roscio. In hac vita iudices, quos sumptus quottidianos, quas effusiones fieri putatis? Alterum in compositione est de coniunctionibus, quarum quae ex linguae proprietate sibi respondent, hic non simili religione construuntur. Exemplum ex Antiphonte obscurius est, quia mendosum. Ter autem posuerat expletivam me\n, cui semel de\ responderet, in hac periodo, quam partim ex emendatione Mureti, partim ex mea coniectura ponam. h( me\n ga\r nh=s1os (nempe Samothracia) e)rxome/nois2 dh/lh me\n kai\ po/r)r(wqen, kai\ e)sti\ men u(yhlh\ kai\ traxei=a, kai\ ta\ men xrh/s1ima, kai\ e)rga/s1ima mikra\ au)th=s2 e)sti\; ta\ de\ a)rga\ polla\ s1mikra=s2 au)th=s2 ou)/s1hs2. id est: Insula apparet accedentibus, etiam procul, et edita est atque aspera: agros, qui fructus ferant, et colipossint, habet pauculos: plerosque pigros, cum ipsa etiam pusilla sit. Copulae tamen quoque iusto ordine positae magnitudinem interdum pariunt. Ut in catalogo navium multa nomina oppidulorum sunt, e)utelh= kai\ mikra\: in quorum recensione singulari arte usus fuit poeta, ut nihilominus dignitatem carminis, quo caneret, et rerum, quas caneret, tueretur.

*boiwtw=n men *phne/lews2, kai\ *lh/i+tos h)=rxon,
ar)kes1i/lao/s2 te, *proqohn/wr te, *klo/nio/s2 te
oi(/sq) *uri/hn e)ne/monto, kai\ *au)li/da petrh/es1s1an,
*sxoi=no/n te, *skw=lo/n te, polu/knhmo/n t) *etewno/n.
*qe/speian, *grai+an/te, kai\ e(uru/xoron *mukalh|s1s1o\n,


page 168, image: s502

oi(/ t) a)mf) *arm) e)ne/monto, kai\ *ei)le/s1ion, kai\ *eruqras2\,
oi(/ t) *elew=n) ei)=xon, h)d) *ulhn, kai\ *petew=na,
*wkale/hn, *medew=na t) e)u+kti/menon ptoli/eqron.

De quibus sic Halicarnasseus. ou(/tws2 au)ta\ kalw=s2 e)kei=nos s1unu/fane, kai\ paraplhrw/mas1in e)ufw/nois2 diei/lhfen, w(/ste megaloprepe/stata fai/nesqai tou/twn o)no/mata. Sunt autem hic paraplhrw/mata, non solum copulae, sed etiam epitheta. Ceterum coniunctionibus paraplhrw matikai=s2 non oportet uti, ut prosqh/kais2 kenai=s2 id est accessiunculis nihil ad rem facientibus, vel ut pros1fu/ma s1i aut paracu/s1mas1i. pro/s1fuma, quod membro annascitur, nec solum nulli usui est, sed et deforme et grave. para/cus1ma videtur significare, quod abraditur, sive ramentum: quod tamen cu/s1ma, et a)po/cus1ma dicitur. Forte igitur, ut Victorio visum est, quod scarificando vel fricando intumuerit. Seu, ut alii, quod in scalptura, ut appendix additur. Sed res ipsa plana est, ut de verbo minus conveniat. Sunt autem particulae notae, nu, ken, pote, toi, dh/. Quartum postrema granditatis est. Ut apud Platonem in Phaedro: o( me\n dh\ me/gas2 h(gemw\n e)n ou)ranw=| zeu\s2. Apud Homerum. *l. *c. a)ll) o(/ti dh\ po/ron i(=con e)ur)r(ei=os potamoi=o. Quodsi dixisset: a)ll) o(/te e)pi\ to\n po/ron a)fi/konto tou= potamon, visus fuisset mikru= logei=n, et praeterea tamquam de una re dicere. Vis autem huius particulae etiam paqhtikh\ est, ut Calypso ad Ulyssem *d. *e. *diogene\s2 laertia/dh polumh/xan) *odus1s1en; ou(/tw dh\ oi)=ko/n de\ fi/lhn ei) patri/da gai=an. Ubi sublata ea particula, una affectum sustuleris. Prorsus enim quemadmodum Praxiphanes affirmat, huiusmodi coniunctiones pro singultibus


page 169, image: s503

assumebantur et suspiriis, quemadmodum a)i\ a)i\, et fen, quale est et hoc poetae: kai\ nu/k) o)durome/nois1i e)/du fa/os h)eli/oio quod habet vim et speciem miserabilis nominis. Qui autem expletivas particulas ingerunt non in loco, similes sunt histrionum. Hi enim praeter versus poetarum qnando quotiesque ipsis videtur, plorandi parti culas a)i\ a)i\, fen, inter agendum pronuntiant et infarciunt quo nomine forte non semper sint reprehendendi.

CAP. XL. Quae figurae locutionis compositionem magnificam reddant.

SEXTO. Figurae locutionis sunt certae species quaedam compositionis: nam qui eadem bis dicat, sive duplicet, sive iterato referat, sive commutet; is videtur aliter et aliter componere. Oportet igitur quae ex his commodae sunt cuique characteri, ordine collocare: ut haemagnifico, de quo nunc agimus. Primo, anthypallage, quae est commutatio casuum, ut Virgilius: Urbem, quam statuo vestra est, subducite classes. Multo enim amplius est, quam si dixisset hic simpliciter: urbs vestra est. Usitato enim more dictum esset. Omne autem usitatum pusillum. Quare hoc quoque in admir ationem inducit neminem. Nirea autem, et ipsumparvum, et res ipsius minores, tres videlicet naves et paucos milites, ipsum magnum, et ipsius res magnas fecit poeta, multaque expaucis duplici figura et mixta usus, et relatione et dissolutione. Inquit enim: Nireus tres naves: Nireus Aglaiaeproles: Nireus, quipulcherrimus. Ac parum abest, quin Nirei, cuius


page 170, image: s504

in universo poemate non nisi uno loco mentio facta est, non minus recordemur, quam Achillis et Ulyssis, quamvis hisingulis poene versibus decant antur. Causa autem huius rei est figurae vis. Quod si ita dixisset, Nireus Aglaiae filius e Syma tres naves duxit; visus fuisset silentio praeterire Nireum. Quem admodum enim in conviviis pauca quaedam modo aliquo collocata, multa videntur, ita et in or atione. Multis tamen in locis, id quod dissolutioni contrarium est, videlicet connexio, potius fit causa magnitudinis: Ut, Militabant Graeci, et Cares, et Lycii, et Pamphylii et Phryges. Livius in oratione T. Quinctii: Varia enim genera armorum, et multa nomina gentium inauditarum, Dacas, et Medos, et Cadusios, et Elimaeos, Syros omnes esse. Eiusdemenim coniunctionis positio prae se fert infinitam quandam multitudinem. Neque tamen non aliquando sublatione copulatae amplius quiddam efficitur, quam si iteretur: ut si dicas: Omnes sapientissimos, fortissimos, viros. Amplum etiam in figuris est, neque in eodem casu manere, ut exempla sunt apud Thucydidem. Etiam conduplicatio efficit magnitudinem: ut in hoc loco: Dracones erant in Caucaso, magnitudine, magnitudine et multitudine. Sic Aeschines: Ad Athenienses scribimus; ad Athenienses vero, non quibus praeerat Themistocles. Ceterum figuris non ita crebris utendum: est enim ineptum, et prae se fert quandam sermonis inaequalitatem. Prisci igitur, qui multas figuras in oratione posuerunt, propius accedunt ad cousuetudinem, quam qui modo nullis utuntur, quoniam eas artificiose ponebant.

*sxo/lion. Figurae dictionis (xh/mata le/cews2) ad compositionem quoque faciunt singulorum characterum. Commode igitur, quae characteri


page 171, image: s505

maxime inserviant, eidem inseruntur, Sic enim earum usus magis apparebit, quam si, ut alii faciunt, simul explicentur omnes. Magnifici characteris sunt, an)qupallagh\, e)panafora\, an)a/lis1is2, s1una/fea, digressio a casu, an)adi/plws1is2. Primum an)qupallagh\, quando casus pro casu ponitur, minus usitatus pro vulgatissimo. Sic Homerus *d. *m. oi( de\ du/o s1ko/peloi, o( men ou)rano\n e)urun\ i(kan/ei *ocei/h| korufh=|. Usitatum foret ac propterea mikroprete\s2, ac propterea vacaret admiratione: tw=n de\ du/o s1kope/lwn. *epanafora\ est eiusdem nominis repetitio. Ut apud eundem in catalogo. *nireu\s2 men trei=s2 nhas2= a)/gen; *nireu\s2 *aglai/hs2 sq) ij(o\s2; *nireu\s2, o(\s2 ka/llistos. In quibus est et an)a/lus1is2, id est dissolutio, sive nulla connexio facta per copulas: quae ipsa quoque ratio, quasi res plures indicat. Quo autem consilio his figuris poeta usus fuerit, quantumque profecerit, ante diximus. *suna/feia, contraria ratio est, qua itidem pauca sive minuta, multa videntur, sive grandia. Hoc Herodoti exemplo ostenditur, qui sic in Polymnia. *ekstrateu/onto *ellhne/s2 te, kai\ *ka=res2, kai\ *lu/kioi, kai\ *pa/mfuloi, kai\ fru/ges2. Sed oratori viden dum, utra figura quo loco magis rei conveniat. Omissio coniunctionis hic convenit: Deus optimus maximus. Tenuior erit oratio, si dicas: optimus et maximus. Ita amplior evasit oratio, kurta\, falhrio/wnta, de fluctibus, quam si dixisset, kurta\ kai\ falhrio/wnta. Sequitur aliud xh=ma, to\ mh\ e)pi\ th=s2 au)th=s2 ptw/s1ews2 me/nein. Non manere in eodem casu, sed alium usurpare quam in quo caeperis. Quo fecit Thucydides lib. IV. in


page 172, image: s506

narratione de Brasida. kai\ to\n e(autou= kubernh/thn a)nagka/s1as2 o)kei=lai thn\ naun=, e)xw/rei pro\s2 thn\ a)poba/qran, kai\ peirw/menos a)pobai/nein, a)neko/ph u(po\ tw=n *aqhnai/wn; kai\ traumatisqei\s2 e)leipo yu/xhs1e/te, kai\ pes1o/ntos a)utou= e)s2 thn\ pareceires1i/an, h( a)spi\s2 perir)r(u/h e)s2 thn\ qa/las1s1an. Hic a recto casu in obliquum transgressus, fecit orationem grandiorem, quam si in illo manens dixisset: e)/pes1en ei)s2 thn\ pareceires1i/an, kai\ e)/pes1en ei)s2 thn\ qa/las1s1an. Huc pertinet, idem que facit etiam transitio a numero in numerum, et a genere in genus: ut apud poetam. *d. *l. h)=lqe d) e)pi\ yuxh\ *qhbai/ou *teires1i/ao *xru/s1eon s1kh=ptron e)/xwn. ubi initio inquiens, yuxh\, subicit e)/xwn. Et eadem rhapsodia. to\n de\ met) ei)s1eno/hs1a bi/hn h(raklhei/hn *ei)dw/lon, au)to\s2 de\ met) a)qana/tois1i qeoi=s1i *te/rpetai e)n qali/h|s2. Ubi cum dixisset bi/a, et ei)/dwlon, subicit tamen, a)uto\s2. Neque vero me fugit, Plutarcho videri, etiam alio Homerum respexisse hac generis mutatione. Tamen hi modi ad magnificentiam orationis et ad ornatum pertinent. Ceterum a)nadi/plws1is2, conduplicatio, sive palilogi/a, dictionis iteratio, sive e)pana/lhyis2, nominis resumptio, seruit huic notae, nec non venustae, et gravi, ut utrobique ostendemus. Exemplum Herodoti est: dra/kontes2 de/ pou h)=s1an e)n *kauka/s1w| me/geqos2, me/neqos2 kai\ plh=qos. Sic Aeschines in quadam ad Athenienses epistola: *aqhnai/ois2 men e)piste/llomen, *aqhnai/ois2 de\, ou)k e)n oi(=s2 *qemisqoklh=s2 e)politeu/s1ato. Recensitis et explicatis hisce figuris, monere studiosum dicendi oportet, ut iis utendum, sit. Nam quin sint utiles, dubitari non potest: etsi, ut ait Quinctilianus, omne schema esset vitium, si


page 173, image: s507

non peteretur, sed accideret. Atque idem paullo post. Una tamen in re maxime utilis, (haec orationis virtus) ut quottidiani et semper codem modo formati sermonis fastidium levet, et nos a vulgari dicendi genere defendat. Quo si quis parce, et cum res poscet, utetur, velut asperso quodam condimento iucundior erit: at qui nimium affectaverit, ipsam illam gratiam varietatis amittet, quamquam sunt quaedam figurae ita receptae, ut paene hoc ipsum nomen effugerint: quae etiam si fuerint crebriores, aures consuetas minus ferient. Nam secretae, et extra vulgarem usum positae, ideoque magis nobiles, ut novitate aurem excitant, ita copia satiant, nec se obvias fuisse dicenti, sed conquisitas, et ex omnibus latebris extractas congestasque declarant. Hucusque Fabius. Raro igitur utendum est hoc genere. Frequenter enim figuris uti est a)peiro/kalon, ut si quis omnis generis cibos aromatis condiat; et generat a)nwmali/an lo/gou. Inaequalitas est, cum una parss tamquam humi iacet, altera prorsus attollitur: aliquam attolli pulchrum est, plerasque partes aequabiles esse decet: quin rari flores orationi aspersi eius ceteras partes non dehonestant, sed exornant mirifice. Hoc igitur praeceptum in omnibus dicendi generibus meminisse oportet. Crebrioribus tamen figuris prisci cum laude usi fuerunt, quod quoniam artem adhibebant, ad sermonem quottidianum proprius accedebant, quam deinceps alii oratores a(xhma/tistoi, qui neque figuris uterentur, noque probe uti nossent.


page 174, image: s508

CAP. XLI. De concursu vocalium in eadem compositione.

ULTIMUM in compositione consider andum, concursus vocalium, de quo alii aliter senserunt: Isocrates enim, quique eius disciplinam secuti sunt, eas committere cavebant. Contra alii quidam commiserunt temere, idque ubicumque. Oportet autem compositionem neque sonoram facere, quod fit meris vocalibus, ut eas temere committas, et ut casus tulit, quoniam haec ratio est quasi orationis divulsio et dissipatio; neque tamen penitus cavere continuationem litter arum, quod sic fortasse levior fieret compositio, et minus concinna, planeque muta, cum de dulcedine vocis ex eo concursu vocalium natae multum decesserit. Considerandum autemprimum, et inprimis, quod consuetudo has litter as in nominibus iungit, quamquam ipsa maxime spectat suavitatem, ut Aeacus, Aiax, et multa nomina e solis vocalibus componuntur, ut Aeaee, Euie. Et certe nihilo asperiorem sonum habent aliis, sed forte etiam sunt suaviora. Non dicam, quod poetae saepe affectent concursum vocalium. Neque attinet plura dicere de hacre, quae magis ad sermonem Graecum, quam ad Latinum spectare videtur.

*sxo/lion. De concursu vocalium quid sequendum sit, minus mihi pertinere videtur ad latinam orationem. Maior enim ille accidit apud Graecos, ni fallor, quod plures vocales et diphthongi. Hac in re valet versus: s1oi\ men tau=ta dokoun=t) e)sti\n, e)moi\ de\ ta/de. Isocrates primum vitavit, thn\ tw=n fwnhe/ntwn s1u/gkrots1in h)\ s1u/mplhcin: intellexit enim


page 175, image: s509

nimios hiatus et ad pronuntiandum esse difficiles, et auribus molestos. Qui si non aliquando declinentur, ita se id prorsus habere videtur: nec tamen propterea necesse est eos nusquam admittere. Ab exemplo sive etiam regula Isocratis stare prorsus videtur Hermogenes, cum inquit: s1unqh/kh traxei=a, h( s1ugkrou/s1eis2 fwnhe/ntwn e)/xous1a. Et alibi de membris loquens: mhd) ei)/h s1u/gkrous1i/s2 tis2 e)n au)toi=s2 fwnhe/ntwn, a)lla\ s1une/xoito pan/toqen toi=s2 s1umfw/nois2, oi(=a/ e)sti ta\ *is1okra/tois2, ou(=ge, ou mo/non ta\ tw=la s3une/xetai toi=s2 s1umfw/nois2, a)lla\ kai\ ta=s2 o( lo/gos. tos1onton a)utw=| th=s2 e)ufwni/as2 kai\ tou= ka/llois2 meme/lhke. Atque iterum concursu vocalium vocare oportere venustam orationem ait: o(/ti ma/lista dei= th=s2 a)/neu s1ugkrou/s1ews2 tw=n fwnhe/ntwn. Mediam rationem probat Phalereus, ut neque nimis sonoram orationem faciamus, vocales temere fortuitoque committentes, neque prorsus vitemus earundem continuationem. Quid compositionem laeviorem esse attinet, si hac ratione fiat a)mous1ote/ra et muta? praesertim cum nec iniucundus sit sonus vocalium, quarum beneficio aliquem consonantes edunt. Sine iis enim ad unam omnes obmutescerent. Nisi etiam essent suaves, neque consuetudo eas coniungeret, ut ai)ai/h, e)/uios. Poetae item propterea affectant: ut h)e/lios, o)re/wn, pro h(/li+os2, o(rw=n Alicubisi exteratur vocalis, horridior effi citur dictio, ut in hoc: pan/ta men ta\ ne/a kai\ kala/ e)stin; si dicas kala/ e)sti, pro kala/ e)stin. Denique etiam sacerdotes in Aegypto deos septem vocalibus celebrant, quas sonant ordine, auditurque harum litterarum sonus loco tibiae et


page 176, image: s510

citharae ob suavitatem vocis. Qui igitur ab oratione vocalium concursum eximit, idem etiam concentum et musam eximit: verum hac de re satis. Addam unum, quod apud diodorum Siculum Dei nomen, iussum divinitus ab Hebraeis usurpari, meris vocalibus *iaw= scribitur.

CAP. XLII. De frigore orationis, vitio amplitudini eius propinquô et affini.

PORRO quemadmodum in vita hominum fit, ut mores aliqui non probati vicini sint admodum et persimiles moribus laudatis et prorsus urbanis, ut fidentiae audacia, verecundiae pudor cum turpitudine, quia accidit in virtutibus et vitiis, ut haec pro illis, illa pro his habeantur saepenumero: eodem etiam modo notis elocutionis propinquae sunt aliquae vitiosae. Primum autem dicamus de ea, quae proxime accedit ad notam magnificam, cui nomen est frigida. Theophr astus sic definit. Frigidum est quod superat propriam enuntiationem, cum sine ratione quid multo grandius effertur, quam aut rei vilitas tenuit asue patiatur, ut si de luscinia Hesiodea ab accipitre prehensa, dicas, sublato clamore testatam, aut etiam ululatu, calamitatem, lusciniae querelam intelligens: haec enim minuta res tantum tumorem non sustinet. Nascitur autem frigidum in tribus, quem admodum et magnificum, aut in sententia, aut in dictione, aut in compositione. In sententia, ut si quis, quod poeta dicit, Cyclopem saxo insecutum navem Ulyssis, sic referat: in ea rupe, quam iaceret Cyclops, duntiaceret, capellas pavisse: cum enim sententia omnem sidem excedat, et hoc


page 177, image: s511

prorsus fieri non possit; hinc frigus nascitur. Porro in dictione nasci frigus quatuor modis ait Aristoteles; aut enim esse in lingua, aut in attributo, aut in compositione, aut in translatione. In lingua, si peregrinis vocabuli utaris nulla necessitate, cum linguae nostraepropria in promptu sint, etsi hinc poetae aliquando ernatum petunt. cumprimis epici. In compositis, quando more dithyramborum iuncta fueris duplicatio nominis: namque in communi consuetudine composita non minus, quam simplicia recte usurpantur. Neque poetica sunt adhibenda, neque horum similia invenienda, ut, desertivagus. In epithetis, non quod his prorsus non utendum sit, quod non solum iis suus locus est, sed ipsorum quoque aliquando necessitas, sed videndum ne longa sint, ne intempestiva, ne crebra In translationibus, si sint inconvenientes, ut comicae et tragicae, quod hae nimis sunt grandes, illae utplurimum ridiculae: si sint obscurae, quoniam inventae sunt, ut rem luculentam reddant. Obscurae autem, quae ex longinquo ductae sunt, ut quis dixit cruenta negotia. Quatuor igitur modis in dictione hoc pacto fieret frigidum. In compositione frigus est, non quae numerosa est, sed quae numeris caret, et non nisi longis syllabis constat. Exemplo sit. Quando veni in vestram urbem, audivi cunctos plaudentes. Nihilenim habet conveniens orationi, neque firmum, ob continuatas longas syllabas. Etiam frigidum est, versus continuos vel suos vel alienos orationi intexere, quod aliqui consueverunt, nisipoetae testimonio utaris, neque eos in continuatione occultare: poema enim non in loco adhibitum, frigidum est non minus, quam in versu numeri supervacanei. Atque in universum, cuiusmodi est ostentatio, tale et frigus: qui enim homo glorio sus est, quae sibl bona non adsunt, iactat tamen se habere. Sic,


page 178, image: s512

quiparuis rebus adiungit tumorem; et ipse in paruis ostentanti se similis est. Ac demum quale est, quod in proverbio est, ornatum pistillum; tale est et quod in locutione elatum est in paruis rebus. Atqui aiunt quidam oportere res parvas ample dicere, et signum hoc esse putant eximiae facultatis dicendi. Ego autem Polycratiquidem oratori concedo, laudanti quempiam in anthitetis et translationibus, et omnibus tropis ad laudandum accommodatis: ludebat enim, non serio agebat: et ipse ille eius scriptionis tumor lusus est. Ludereigitur liceat mea sententia; quod vero decet, in omni re servandum est; hoc est, apte et accomodate ipsis verbis res singulae sunt exponendae, exiles exiliter, et amplae ampli, quem admodum Xenophon de Teleboa amne, qui parvus et pulcher est, inquit: Brevitate enim compositionis et terminationis tantum non monstravit nobis, parvum eum amnem esse. Alius autem quidam loquens de fluvio, simili Teleboae, inquit: qui ex Lauricis montibus ruem defertur inmare, tamquam de Nilo lequeretur praecipitante, aut de Istro, cum irrumpit in mare. Omnia igitur haec frigus vocantur. Ceterum pusilla alio modo magna fiunt, idque non praeter modum, sed nonnumquam etiam necessario. Seruit enim orator causae suae, ad quam quod conferre putabitur, id necessarium iudicabimus. Exempli gratia, si ducem, qui parva quaedam feliciter gesserit, ita efferre laudibus velimus, quasi res illae maximas feliciter administr asset. Item, quod ephorus Lacedaemone puerum, qui delicate, et non ex institutis patriae pila lusisset, virgis caecidit: ibi enim hoc, quod per se auditu pusillum est, magnifice exagger amus; quod qui pravos mores licet exiguos missos faciunt, maioribus malis fenestram patefaciunt; item, ob minuta delicta puniendos magis esse, quam ob


page 179, image: s513

gravia. Hinc natum proverbium: principium medium totius, quod id simile sit pusillo malo: aut sic: malorum nihilparvum esse: quod etiam philo sophorum aliquibus visum fuit, qui aequalitatem delictorum asserebant. Ad eundem hunc modum rem non magnam, quae bene gesta sit, verbis magnam feceris, non tamen, ut decorum violes, sed ut res magna utiliter extenuatur, ita et parva extolli possit.

*sxo/lion. Unusquisque ex bonis characteribus adversarium habet improbum, qui tamen boni personam sibi sumit, ut propter affinitatem et similitudinem, non nisi arte discerni possint, prorsus ut in vita communi fit. Saepe enim timidus appellatur cautus; asotus, liberalis; audax fortis. Contrarius autem magnificio characteri est frigidus. Frigidum est u(perballon thn\ o)ikei/an a)teaggeli/an; cum res non effertur, quanta est, sed multo tumidius. Ut, a)punda/kwtos ou) trapezou=tai ku/lic, pro a)pu/qmenos e)pi\ trape/zhs2 ku/licou) ti/qetai. Hesychius testatur dictione a)pundakwtos usum fuisse Sophoclem Triptolemo, atque idem interpretatur a)pu/qmenon, fundo carentem. Nam res minuta talem tumorem respuit. Primum ut interpretentur a)punda/kwton, diximus: tamen differre maxime video pun/daka kai\ puqme/na. puqmhn\ fundus est, pun/ndac operculum: illud imum, hoc summum: illud coniunctum, hoc forte impositum. Dicitur enim pun/dac a)mfore/ws2, amphorae operculum. Hic igitur in nomine etiam nobis tenebrae. *trapezou=sqai autem et ipsum videtur novatum: etsi trapezw/mata sunt vasa, quae mensae imponutur, et cibi ipsi, ut apud Platonem comicum,


page 180, image: s514

Menelao, e)pitrapezw/mata, citante Athenaeo lib. XIV. ei)=pe/ moi/ *ws2 o)li/ga loipa\ tw=n e)pitrapezwma/twn. *o ga\r qeoi=s1in e)xqro\s2 au)ta\ ka te/fage: denique et quidem peculiariter, secundae mensae, quae etiam e)pidorpi/des2, quo nomine suas sententias inscripsit Scaliger. Sed haec ad rem parum. Frigus orationis non solum est, cum ita inflatur, veluti inani verborum spiritu; sed etiam cum aut rei tractandae sententia vitiosa, maxime hyper bolica affingitur, aut compositio numeris carens adhibetur. Nam, ut magnificentia, ita frigus in tribus est, in sententia, in dictione, in compositione. Frigus sententiae frigidissimum est, cuiusmodi hoc timaei, qui laudans Alexandrum Magnum, paucioribus ipsum annis occupasse ait universam Asiam, quam quot annis de bello Persis inferendo orationem scripsit Isocrates. Mira vero, inquit, in censura sua Longinus, Macedonis cum oratore contentio. Liquet enim, Timaee, haec de causa Lacedaemonios, quod ad fortitudinem, Isocrate multo fuisse inferiores, quod hi Messenen triginta annis occupaverunt, ille orationem solis decem composuit. In dictione, ex doctrina ab Aristotele III. rhetoricorum tradita, frigus inest quatuor modis: e)n diploi=s2, e)n glw/ttais2, e)n e)pi qe/tois2, e)n metaforai=s2. Iuncta perperam sunt, ut e/rhmo/planos, ptwxo/mous1os ko/lac, teles1fo/ros peiqw/. Peregrina usurpantur, si nostra desint: alias iis uti tantum licet poetis. Ut Lycophron Xerxen nominavit pe/lwron an)/dra. Epitheta quaedam sunt ne cessaria, quibus uti oportet: non necessariis licet rarissime; et prorsus fugienda eorum longitudo,


page 181, image: s515

intempestivitas, et crebritas. Translationes denique vitabimus a)prepei=s2, kai\ a)s1afei=s2. Indecorae sunt quaedam ob ridiculum, ut comicae, quaedam ob nimiam gravitatem, ut tragicae. Obscurae sunt: ut tre/monta kai\ w)xra\ gra/mmata. Tertium est compositio, si non sit e)/r)r(uqmos, sed a)/ruqmos, cum prorsus negliguntur numeri, ut in exemplo quodam superiore, in quo merae sunt longae, quale et hoc est: pa/s1hs2 h(mw=n o)rqh=s2 ou)/s1hs2: ubi et dictiones i)s1os1u/llaboi, quae res et ipsa fastidium parit. Quare et dictiones varie miscendae sunt, imprimisque crebrae makros1u/llaboi fugiendae. Ad compositionem pertinet, ne versus, aut versuum partes faciamus, aut membra proxime ad versus accedentia, aut similia versuum: omnia enim haec sunt frigida. Exciderunt tamen etiam summis oratoribus versus inter dicendum. Sed neque unus flosculus omnem orationem satis expoliet; nec eam unus naevus, nisi valde insignis, prorsus dehonestabit. Fugiendus autem est tumor orationis non minus, quam a)lazonei/a in vita: ut enim in quottidiana consuetudine ia ctatores odiosi et invisi sunt omnibus; sic ridiculi, qui tumide dicunt; atque equidem haec est a)lazonei/a lo/gou. Reliquum est, ut videamus, quantum valeat quod dicitur, et magnum argumentum singularis dicendi facultatis existimatur, to\ mikra\ mega/lws2 le/gein, quae erat una e)paggeliw=n inanium, quas perpetuo sophistae habebant in ore. Quin se quoque et alios in hoc genere exercebant, et eorum plaerique vix unquam ullam rem gravem aggrediebantur. In his erat Polycrates, qui Busiridis laudationem confecit,


page 182, image: s516

itemque Clytemnestrae, vituperationem vero Soeratis, eius accusatoribus Anyto et Melito gratificans, quibus secundam viri illius innocentissimi accusationem scripsisse legitur. Huic generi et quibusuis mele/tas2 scribentibus fortasse venia danda sit, ut materias infames, aut nihili arbitratu suo ornent. Volunt enim illi hac ratione aut exercere ingenium, aut ostentare. Neutrum forte conveniat viro gravi. Hoc excusationem in adolescente mereatur, illud etiam laudem. Alioquin pros1fo/rwst e(rmhneute/on, ta\ me/n mikra\ mikrw=s2, ta\ mega/la de\ mega/lws2. Sic de Teleboa fecit Xenophon, ut de pusillo etiam minute loqueretur: hoc enim conveniebat. Qui contra de simili amne scripsit his verbis: o(\s2 a)po\ *laurikw=n o)re/wn o(rmwmenos e)kdidoi)= e)s2 qa/las1s1an, de parva re magnifice locutus, in frigus incidit. Quae ratio etsi falsa est; tamen oratori licet suae causae servienti amplificationibus uti. Id exemplis satis declaratur. Quae huc faciant, ex primo Aristotelis de arte dicendi peti plura possunt. A principio petuntur argumenta in omni genere dicendi, ad laudandum et vituperandum, ad suadendum et dissuadendum, ad accusandum et defendendum. Ipsi iudices hanc regulam sequuntur, ut fecerunt Areopagitae, qui puerum coturnicibus oculos eruentem, tollendum censuerunt, quod male fici ingenii puer civis inprobus futurus videretur, et Carthaginienses, qui Hannonem condemnarunt: quam rem his verbis Plinius complexus est. Primus hominum leonem manu tractare ausus, et ostendere mansuefactum Hannon e clarissimis Poenorum traditur


page 183, image: s517

damnatusque illo argumento, quoniam nihil non persuasurus vir tam artificis ingenii videbatur, et male credi libertas ei, cui in tantum cessisset etiam feritas

CAP. XLIII. Maximum frigus ex hyperbolis nasci.

CETERUM, quia frigus in nimio est, iccirco quae ratio hyperbole dicitur, a nimio nomen nacta, omnium frigidissima est. Est autem triplex: aut enim per similitudinem editur, ut cum poeta Rhesi equos cursu ventis esse similes cecinit; aut per exsuper antiam, ut de iisdem eodem loco, nive esse candidiores; aut per id, quod fieri non potest, ut quod Graecus poeta de Contentione, Laetinus de Fama: Ingrediturque solo et caput inter nubila condit. T. Livius commemor at in historia, dictum esse a Caelio: Volucres ad terram delapsas clamore militum: etsi enim quaevis hyperbole impossibilis est: neque enim quid esse queat nive candidius, neque cursu ventis simile; tamen hanc speciem impossibilem praeceteris appellare mihi visum fuit. Quae etiam potissimum causa est, ut omnis hyperbole frigida esse videatur, quoniam ei, quod fieri non potest, similis est. Non fortasse nullus erit usus hyperboles in oratione soluta, sed rarissimus, cum ea quoque cautione, ne longius a vero recedas, quod et poetae aliquando fecisse videri possint, quibus tamen id studio est. Aristoteles eas iuveniles appellat, quoniam vehementiam indicant, iccirco iis iratos uti maxime, quibus eas effingere conveniat. Salis est oratio Achillis repudiantis nuptias filiae Agamemnonis. Alia de causa iis maxime comici utuntur, ut risum ex impossibili excitent. Quemadmodum quis de voracitate Persarum dixit, rem sine modo augens, totos campos reliquiis ventris eos implesse, in quo


page 184, image: s518

scurrilitas accessit ad hyperbolen. Item; in malis gestasse boves, Eiusdem generis et hoc; magis calvus quam serenitas. Item; cucurbitula sanior. Item Sapphicum; auro magis aurea. Non minus in hyperbole hoc dicitur, et impossibiliter; sed tamen in ipso impossibili gratiam habet, non frigus. Quare et aliquis maxime miretur divinam hanc Sapphonem, quod replena periculi, et plane omnem emendationem respuenti, tamen eleganter usa fuerit. Ex eodem genere fuerit, et fortasse non improbandum; vero verius: item; ita verum, ut oraculum Apollinis: hoc Plautinum; Lubentiorem te faciam quam lubentia est: hoc item Terentii; Ipsa, si cupiat Salus, Servare prorsus non potest hanc familiam: multa denique similia, quibus poetae, saepe tuto satis, et cum laude, oratores rarius uti possunt. Atque haec de frigore et hyperbole: sequitur, ut de eleganti nota dicamus.

Nihil frigidius est hyperbole. Igitur raro in orationem adsciscenda: Non enim feceris sine periculo, quod et Longinus sensit. Fabius audaciorem ornatum nominat. Poetae iis frequentius uti possunt, et utuntur tutius. Sunt autem hyperbole triplices; h)\ kaq) o(moio/thta, h)\ kaq) u(peroxhn\, h)\ kata to\ a)du/naton; aut per similitudinem, aut per exsuperantiam, aut per impossibile. Exempla sunt passim apud poetas. Homerus *l.. K. de equis Rhesi:

tou= dh\ kalli/stous2 i(/p pous2 i)/don, h)de\ megi/stous2:
leuko/teroi xio/nos2, qei/ein a)ne/mois1in o(/moioi.

Primum ornat particula expletiva, de qua supra: cum maximos fuisse ait, non discernit magnitudinem a pulchritudine, sed indicat ad hanc


page 185, image: s519

illam etiam requiri: ou) ga\r to\ ka/llos an)/eu to=u mege/qois2; casum etiam mutat ab obliquis divertens ad rectos; denique addit convenientes carmini hyperbolas, duas duorum generum; prior exsuperantiae est, altera similitudinis; asseverans nive candidiores, celeritate ventos aequare, ut ostendat candidissimos et velocissimos; minuit vero hyperbolen parte versus altera, ut ambae facilius ferri possint. Hyperbole enim magis ad a)dun/aton vergit, si dicatur, equos cursu ventos praecurisse. Apriscis autem acceptum fuisse hoc scholion Eustathius quo que testatur: o(/ti du/o u(perbolas2\ e)pe/qhken e)nte/xnws2, thn\| men e)c u(perqe/s1ews2, thn\ de\ e)c o(moiw/s1ews2. Plutarchus etiam hoc exemplo, ut insigni usus fuit, cum dixisset: ke/xrhtai polla/kis2 kai\ th=| u(perbolh=, h(/ths2 u(perai/rous1a thn\ a)lh/qeian pollhn\ e)pita s1in e)mfai/nei. Horatio autem cura est, Ocior cervis, et agente nymbos, Ocior Euro. *ec a)duna/tou vero hyperbole est. *l. *d. peri\ e)/ridos:

ou)ranw=| e)sth/rice ka/rh, kai\ e)pi\ xqoni\ bai/nei

ubi th=| pros1wpo poi/a| hanc hyperbolen annectit. Primum, ut interpres Graecus ait, to\ ou)ranw=| e/sth/rice ka/rh, strufnw=s2 pe/frastai, an)ti\ tou= e(/ws2 ei) ou)rano\n e)lqons1a ou) dun/atai u(peranabhn=ai. Firmat caput caelo, non solum, ut contentionem magnam, sed etiam ut ortam non facile sedari intelligamus, nec tamen caput caelo infert: igitur e)n telw=s2 a(/ma kai\ a)s1falw=s2 e)/fras1e. Nam omnem fidem superaret, Erin, ut mulierem, in terra pedes figere, caelo caput abscondere; immo nulla pars Eridis latet, tota ab omnibus cernitur. Haec hyperbolarurn tertia species a)dun/atos dicitur, quia hoc


page 186, image: s520

eximium habet, cum ceterae quoque sint a)dun/atoi. Non igitur mirum, cum quotquot sunt hyperbolae, habeant in se, quod fieri non possit; frigidas utplurimum esse, si accuratius considerentur. Deprehenduntur autem statim u(perbolai\ u(perba/llous1ai, cum scilicet figura omnis evanescit, et nudum mendacium ab omnibus conspicitur. Tum qui eas usurpavit stultitiam prodit, et merito suo ridiculus est. Sed sapiunt in hoc comici, cum hoc genus studio quaerunt, ut risum excitent: qua de causa neque scurrilia fugiunt, quae tamen ab omni sermone et oratione procul exigunt boni viri. Comica sunt: pedi/a e)ce/xezon o(/la. Item: bou=s2 e)n gna/qois2 e)/feron. Item hyper bolae, sive potius mendacia militis gloriosi et parasiti apud Plautum. Quo igitur loco orator risum movere volet, utetur et comicis hyperbolis, etsi non omnis generis. Diximus initio non esse omnes frigidas. Hae sunt non nimis impudentes. Verecundiores aliquae etiam in vulgi ora venerunt; ut sunt, falakrw/teros e)udi/as2, kolokhn/ths2 u(gie/steros, quarum quaedam ne quidem hyperbolae esse iudicantur, cum ita tritae iam sint. Simile est hoc Sapphonis, xrus1ou= xrus1ote/ra, non carens sua venustate, etsi est hyperbole, quod magis aureum, quam ipsum aurum, nihil esse possit. Meretur igitur Sappho, quantam laudem diximus in re tam ardua. Aristoteles peri\ a)stei/wn docens, refert e)udokimou/s1as2 u(perbolas2\ inter translationes et meirakiw/deis2 nominat, quia acrem animi motum indicant. Igitur iis irati maxime utuntur, ut Achilles *l.. I. ou)d) ei)/ moi to/s1a doi/h, o(/s1a


page 187, image: s521

ya/maqo/s2 te ko/nis2 te, Et paullo post: ou)d) ei) xrus1ei/h| *afrodi/th| ka/llos e)ri/zoi, e)/rga d) *aqhnai/h| glauklw/pidi i)s1ofari/zoi, ou)de/ min w(/s2 game/w. Quare crebris utendum non est: et quibus in dicendo et scribendo uti velis, videndum, cum omnis hyperbole sit ultra fidem, nec tamen ultra modum. piqanai\ gar/ ei)s1in, o(/tan to\ me/trion e)/xws1in. Hyperbole est de Memmio, homine praelongo, caput eum ad fornicem Fabii offendisse. Ubi risus etiam quaesitus videtur. Cicero de M. Antonii ingluvie, Philippica II. In coetu vero populi Romamani, negotium gerens magister equitum, cui ructare turpe est, is vomens, fructis esculentis vinum redolentibus gremium suum et totum tribunal implevit. Addam exemplum, quod Graecus quoque magister dicendi mirifice probavit, ex libro VII. historiae Thucydidis, ubi narrat in fluvium descendisse Peloponnesios, eosque trucidasse, qui in fluvio essent, unde aquam statim corruptam, tamen haustam coenosam et cruentam, ac de ea concertasse multos. oi(/ te *peloponnh/s1ioi, inquit, e)pikataban/tes2, outto/ e)n tw=| potamw=| ma/lista e)/sfazon; kai\ to\ u(/dwr e)uqu\s2 die/fqarto, a)ll) ou)de\n h(=s1s1on e)pi/ne to/ te o(mou= tw=| pulw=| h(matw me/non, kai\ perima/xhton h(==n toi=s2 polloi=s2. Subicit censor. ai(=ma kai\ phlo\n pino/mena, o(/mws2 ei)=nai perima/xhta e)/ti, poiei= pisto\n h( to=u pa/qois2 u(peroxh\, kai\ peri/stas1is2. Valent autem hyperbolarum aliae e)pi\ to\ mei=zon, aliae e)pi\ to\ e)/latton, aliae rem augent, aliae minuunt. Nam u(perba/llei et is, qui cui manus attulerit, eum se digito vix attigisse contendat.


page 188, image: s522

CAP. XLIV. De charactere orationis eleganti seu venusto.

ELEGANS oratio est venustas et respersa hilaritate oratio. Venerum autem aliquae maiores sunt et graviores, ut poetarum, aliae humiliores et magis comicae, ut veneres Aristophanis, Sophronis et Lysiae: eius hoc de vetula dictum est, cuius quis citius dentes, quam digitos numer arit; et alterum: quot plagas acciperemeritus erat, tot accepit drachmas. Haeurbanitates non discrepant a dicacibus vocibus, neque multum absunt a scurrilitate. Contra quod canit Latinus poeta:

-- -- illa pharethram
Fert humero, gradiensque deas supereminet omnes:

Latonae tacitum pertentant gaudia pectus: quae huiusmodi sunt dicuntur graves veneres et amplae. Utitur et iis Homerus etiam ad exacerbandum aliquando, et vim rebus addendam, estque terribilior, dum ludit; ac videtur primus invenisse veneres terribiles. Eiusmodi est, quod affinxit personae ab omni venere, et gratia alienissimae, Cyclopi videlicet: Ut in extremum ego comedam; ceteris ante devor atis, quod Cyclopis munus est. Neque enim usque adeo dirum demonstravit ex aliis, neque cum duos Ulyssis socios devorat, neque ex ingenti saxo, quod foribus antri quottidie obvoluebat, neque e clava: quantopere ex hoc urbano dicto, quo simul crudelium bonitas, sic ut audienti terrori sit, depingitur. Utitur vero eiusmodi specie etiam Xenophon, atque ipse acerbitates inducit in leporibus, veluti in armata saltatrice. Cum enim induciis cum Coryla


page 189, image: s523

factis in convivio non unius generis saltationes fuissent institutae; in medium producitur pulcherrime ornata mulier, levem manu clypeum ipsa ferens, quae facilime saltaret pyrrichen cum plausu maximo. Ibi tum quaerebat Paphlago, numquid una cum ipsis proelium inirent mulieres, respondit quispiam: eas esse, quae ipsorum regem e castris in fugam vertissent. Elucescit autem duplex vehementia ex hoc tam venusto responso; una, secutas fuisse non mulieres, sed Amazonas, quae in pugnam una descenderent; altera adversus regem, si adeo nullarum er at ille virium, ut a mulieribus in fugam verteretur. Tot igitur sunt et tales species venerum orationis. Inq vibus autem haereant hae veneres, quomodoque eas venemur porro pro instituta methodo aperiendum est.

*sxo/lion. Orationis u(/yos maxime informat character inagnificus, in cuius ratione explicanda quaedam tradidimus, profutura in charactere eleganti, et altero gravi, nihil forte, quod ad tenuem faciat, quoniam hic humilis dicendi generis magister est. Hic character glafuro\s2 appellatur, elegans, ornatus, nitidus, venustus, comptus, politus, lepidus, salsus, urbanus: libet enim pluribus verbis interpretari, quo vis verbi, et res ipsa facilius magisque innotescat. glafura\ sunt Graecis ta\ texnikw=s2 koilaino/mena, para\ to\ gla/fein, quod interpretantur cavare, et transferunt ad alia, si qua natura cava sint. Homerus in nobili comparatione de apibus scripsit: *l. B. pe/trhs2 e)k glafurh=s2 ai)ei\ ne/on e)rxomena/wn: pe/tran glafura\n nominans, quod Hesiodus gla/fu petrh=en, uterque e)pi\ sphlai/ou. Transfertur ulterius, dicuntur que noh/mata glafura\, et in his


page 190, image: s524

dicendipraeceptis xarakth\r glafuro\s2, xari/eis2, terpno\s2, lampro\s2, etsi lampro/thtos2 verbum proxime accedit ad megalopre/peian. xarientis1mo\s2 definitur, kai\ i(laro\s2 lo/gos2. xa/rites2 autem aliae sunt graviores et honestiores, aliae viliores et humiliores. Hae comicorum, quorum locutioni similis est et oratoris Lysiae locutio, qui ab humili dicendi genere vix unquam altius ascendit? illae poetarum, epicorum potissimum. Nam comici, quod ad sermonem, minus accedunt ad poetas, quod lo quuntur ut populus. Lysiae comica venus est de anu: h(=s2 r( a=on an)/ tis2 a)riqmh/s1eien o)do/ntas2, h)\ tou\s2 daktu/lois2. Item; o(/s1as2 a)/cios h)=n labei=n plhgas2\, tos1au/tas2 ei)/lhfe draxmas2/. Quae ipsa sunt dicteria et poene contumeliae. Scomma enim est loido/rhma/ ti, secundum philosophum. Lysiae autem ipsa verba ex oratione, qua insectatus fuit Aeschinem Socraticum haec sunt, ut prorsus in extremo deipnos1ofistw=n libri XIII. referuntur ab Athenaeo. *alla\ ga\r ou) thn\ ou)s1i/an ke/kthtei *ermai/ou tou= muropw/lou; thn\ gunai=ka diafqei/ras2 e(bdomh/konta e)/th gegonij=an, h(=s2 e)ra=|n pro spoihs1a/menos, ou(/tw die/qhken, w(/ste to\n men an)/dra au)th=|, kai\ tou\s2 ij(ou\s2 ptwxou\s2 e)poi/hs1en; au) to\n de\ an)ti\ kaph/lou muropw/lhn a)pe/deicen. ou)/tws2 e)rwtikw=s2 to\ ko/rion metexeiri/zeto th=s2 h(liki/as2 au)th=s2 a)polau/wn, h(=s2 r(a=|on tou\s2 o)do/ntas2 a)riqmh=s1ai. o(/s1ou e)la/ttois2 h)=s1an, h)\ th=s2 xeiro\s2 tou\s2 daktu/lois2. Exemplum prioris generis est in hac comparatione. *d. Z.

*oi(/h d) *artemis2 ei)=s1i kat) ou)/reos i)oxe/aira,
h)\ kata\ *thu+/geto perimh/geton, h)\ *eru/manqon,
*terpome/nh ka/prois1i, kai\ w)kei/ais2 e)la/fois1i.
*th=| deq) a(/ma nu/mfai konrai *dio\s2 ai)gi/oxoio


page 191, image: s525

*agrono/moi pai/zois1i, ge/ghqe de/ te fre/na *lhtw\.
*pas1a/wn d) u(/per h(/ge ka/rh e)/xei h) de\ me/twpa,
*rei=a d) a)rignw/th pe/letai, kalai\ de/ te pa=s1ai.
Quae aemulatus est latinus poeta. Aeneid. 1.
Qualis in Eurotae ripis, aut per iuga Cynthi,
Exercet Diana choros, quam mille secutae
Hinc atque hinc glomerantur Oreades, illa pharetram
Fert humero, gradiensque deas supereminet omneis:
Latonae tacitum pertentant gaudia pectus.

Est et aliud genus Homericarum xari/twn pro\s2 dei/nws1in kai\ e)/mfas1in. *d. I. *ou)=tin e)gw\ pu/maton e)/domai meta oi(=s2 e(ta/rois1in. Cyclopis xenion. Locus Xenophontis est an)aba/s1ews2 VI. plane in principio, sed huc potissimum haec verba spectant: h( de\ w)rxh/s1ato pur)r( i/xhn e)lafrw=s2. e)ntau=qa kro/tos h)==n polu\s2. kai\ oi( paflago/nes2 h) rw/twn, ei) kai\ gunai=kes2 s3unema/xonto au)toi=s2; oi( d) e)/legon, o(/ti au(=tai kai\ ai( treya/menai ei)=en to\n bas1ile/a e)k tou= stratope/dou.

CAP. XLV. Veneres orationis partim ex rebus ipsis, partim ex dictione nasci.

PRIMUM igitur in rebus ipsis sunt veneres, ut sunt nympharum horti, hymenaei, amores, univer sa poesis Sapphonis, item Anacreontis. Haec enim, et quae huius generis sunt, etiam si ab ipso Hipponacte, aspero et virulento poeta, exponantur, venusta sunt: et ipsa resper se laeta est. Nemo enim hymenaeum iratus canit, neque quisquam in expositione sua Cupidinem, Erinnyn aut


page 192, image: s526

Giantem, neque risum ploratum, faciet. Ceterum rebus ita elegantibus si ornatus etiam dictionis addatur, illae multo efficiuntur elegantiores, ut hic:

Sicut vere novo iucundum gutture carmen
Filia Pandarei Chloreis promit Aedon.

Hic enim luscinia est avicula elegans, et ver natura elegans. Ornamenti vero praeterea multum accessit e locutione: atque haec venustiora sunt, nempe Chloreis et Pandarei filia, quando dicuntur de avit, quae poetae propropria sunt. Ita in sequenti loco Catulli, et res, quae incidunt in versus, et verba, quibus versus constant, elegantia inter se certant:

Ut flos in septis secretus nascitur hortis,
Ignotus pecori, nullo contusus aratro,
Quem mulcent aurae, firmat sol, educat imber,
Multi illum pueri multae optavere puellae.

Non solum autem iucunda elocutione fiunt iucundiora, sed res etiam sua natura iniucundae et odiosae, saepe a loquente efficiuntur hilares. Cuius artisicii primus inventor fuisse videtur Xenophon: nactus enim aliquando personam minime ridiculam Aglaitadam, Persam, ex eorisum venustum invenit. Ibi enim cum in ser mone dixisset ad Hystaspen Aglaitadas: conaris ex me risum exprimere, inquit alter. Sanus non foret, siquidem ex te, mea opinione, ignem excuderit quis facilius, quam risum elicuerit. Haec autem venus valet plurimum, et maxime posita est in dicente: res enim ipsa et natura erat odiosa et venustati inimica, quemadmodum Aglaitadas. Xenophon igitur quasi rationem ostendit, qua e talibus sales liceat exprimere, quemadmodum a calidis frigefieri, et a frigidis calefieri. Hactenus praeter species


page 193, image: s527

venustatum tradita sunt quaedam simul de rebus venustis et venusta dictione, tamquam principia plurium praeceptorum. Itsdem vestigiis deinceps insistemus, et locos indicabimus, e quibus ducuntur veneres; cumque harum aliad esse in verbis, alias in rebus, satis iam constet, indicabimus locos utriusque generis seorsim, sed prius eos priore loco qui sunt in verbis sive in dictione.

*sxo/lion. Considerantur et hic, res, dictio, compositio. Sunt enim huic characteri etiam certae materiae subiectae. Tales sunt ostensae quoque ab Hermogene, capite peri\ gluku/thtos, cum exemplis. Exponere licet, inquit, honestas voluptates simpliciter: o(=ion ka/llos xwri/ou, kai\ futei/as2 diafo/rois2, kai\ r(euma/twn poikili/as2. tau=ta ga\r kai\ th=| o)/yei pros1ba/llei h(donhn\ o(rw/mena, kai\ th=| a)koh=|, o(/te e)cagge/llei tis2, w(/sper h( *sapfw/. *amfi\ de\ u(/dwr yuxro\n keladei= di) o)/s1dwn mhli/nwn, kai\ ai)qus1s1ome/nwn de\ fullwn kw=ma katar)r(ei=, kai\ o(/s1a pro\ tou/twn ge kai\ meta\ tau=ta ei)/rhtai. toiou=to/n e)sti kai\ to\ para\ tw=| *pla/twni e)n fai/drw|; o(=ion, nh\ to\n *hran kalh/ ge h( katagw|gh\. h(/te gar\ pla/tanos au)th\, kai\ ma/lista a)mfilafh/s2 te kai\ u(yhlh\, kai\ ta\ e)ch=s2. In utroque exemplo res venusta venustior fit elocutione. Utrumque est in hoc Homeri loco. *d. T.

*ws2 d) o(/te *pandare/ou kou/rh xlwrhi\s2 a)hdw\n
*kalo\n a)ei/dhs1in e)/aros ne/on i(stame/noio,
*dend re/wn e)n peta/lois1i kaqezome/nh pukinoi=s1in,
*hte qa/ma trwpw=s1a xe/ei poluhxe/a fwnhn\,
*pai= d) o)lofurome/nh *itulon fi/lon, o(/n pote xalkw=
*ktei=ne di) a)fradi/as2 kou=ron *zh/qoio an)/aktos.

Debet igitur convenire res elocutioni, et elocutio rei, nec debet, ut docuimus, pusillum


page 194, image: s528

quiddam magnifice explicari: at in charactere eleganti videtur res quoque haudquaquam lepida, lepide interdum explicari posse, quod et rarum est, et singularis artis. Exemplo est apud Xenophontem Cyri paid: B. Aglaitadas to\n tro/pon tw=n strufnwte/rwn an)qrw/pwn: narratio inde petatur, cuius haec est poene clausula. Irritatus ille nonnihil ad Hystaspen inquit: *kai\ s1u\ d) au)=, w)= *usta/sph, ge/lwta peira=| poiei=n e)c e)mou=; kai\ o( loxago\s2 ei)=pe, nai\ ma di)\ an)o/htos a)/ra e)sti/n e)pei\ e)/k ge s1ou= pnr oi)=mai r(a=|on an)/ tis2 e)ktri/yeien, h)\ ge/lwta e)caga/goi..

CAP. XLVI. Sexdecim loci, unde veneres ducuntur quae in dictione exsistunt.

STATIM igitur prima venus est e concisione; si idem oratione productum, venustatis amittat aliquid. Est igitur a celeritate illa venus, veluti apud Xenophontem Agiasias Stymphalius de Apollonide, qui Boeotice loqueretur: Re ipsa nihil ei cum Graecia commune est. Vidi enim hominem, ut Lydum, utraque aure perforata, idque ita erat: ipsa concisione venerem parit. Idem si productum fuisset pluribus verbis; verum dixisse Agiasiam; omnino enim Apollonides habebat aures per for atas; nata fuisset nuda narratio pro venere. Saepe vero etiam duaeres exponuntur uno verbo, ex quo venustas oritur, quem admodum quis de dormiente Amazone dixit: intensus iacet arcus, sagittarum plena erat pharetra, scutum sub capite, neque enim ipsae solvunt cingula. In postremo enim hoc membro, et explicatur lex Amazonum de cingulis, et hanc ipsam non solvisse cingulum narratur. Sunt igitur duaeres


page 195, image: s529

una membrorum explicatione declaratae, atque ita haec concisio elegantiam peperit, quae nulla esset, aut certe minor, si ita res exponeretur. Neque etiam dormitur a cingulum solverat. Nam cum somnum capere volunt Amazones, lege quadam sua ipsae non solvunt cingula.

Secundus locus est ab ordine: eadem enim res, si aut in principio, aut in medio collocetur, gratiae et venustatis nihil habet, in extremo autem plurimum, quemadmodum Xenophon ait de Cyro, qui regulum Syennesin cum muneribus a se dimittebat: Donat ipsi, inquit, etiam munera, equum et vestem, et torquem, et agrum amplius non diripi. In his enim quod ultimum est, venustatem parit, hoc videlicet, agrum deinceps non diripi, quia munus hoc et novum est, et proprium. Causa autem veneris, locus est: Si namque primo loco fuisset positum, plurimum venustatis amitteretur, si eadem sic exponantur. Munera abeunti dedit, agrum amplius non diripi, et equum, et vestem, et torquem. Iam vero cum dicendo praemisisset usitata dona, ultimum subiecit novum et inusitatum, e quibus omnibus venustas collecta est. Simile sit, si cuius benignitatem praedicaveris, qui quem in litteris educaverit et opibus, auxerit: Dimissum esse onustum auro et sapientia.

Tertius locus est, ex replicatione. Nascuntur et venustates e figuris, ipsaeque perspicuae sunt utplurimum apud Sapphonem. Veluti cum ex replicatione sponsa sic ad florem virginitatis: Virginitas, virginitas, quo me relicta te confers? Haec autem interroganti eandem figura respondet: Non denuo revertar ad te, non denuo revertar. Magis enim venustas apparet, quam fi semel dictum fuisset, nulla adhibita figura, etsi haec repetitio ad vehementiam magis videtur inventa. Verum haec


page 196, image: s530

poetria divinitate quadam ingenii sui vehementissimis quibusque abutitur, etsi recte utitur ad pariendam venustatem.

Quartus locus ex relatione est, e qua eadem aliquando ducit veneres, ut cum de Hespero inquit. Hespere omnia fers, fers ovem, fers capram, fers matri filium. Namque et hic venus e dictione, Fers, ad idem relata, exsistit. Multas autem quis a talibus veneres deprompserit.

Quinto nascuntur veneres e dictione, videlicet e translatione: si enim translatio e re eleganti ducta sit; nimirum elegantem faciet orationem, ut si dicas, ocellum Italiae, lumen patriae, florem aetatis, sexcenta alia. Hoc item de cicada: carmen ex alis argutum fudit. Catulus. Ego gymnasii flos, ego decus olei.

Sextus locus. Dithyrambicis et compositis inquinari orationem ante docuimus, ineptis videlicet, nec in loco adhibitis, et crebrioribus. Horum aliqua, sed tamen non nisi rarissime usurpata, et ubi maxime conveniat, ornamento orationi fuerint. Veruntamen eorum usus maxime est in comoediis et satyris. Sic apud Plautum, plagipatidae, et plurima alia, ut in dicterio aut ioco fortasse nugivendam, non inepte dixeris, quemadmodum Catullus famulos herifugas.

Locus septimus e vulgari nomine, ut Aristoteles dixit monoten, pro eo, qui solitariam vitam ageret, poene abiecto vocabulo. Oratio e plebeis verbis conflata humilior est, neque satis digna oratore: tamen eius dignitatem non atterit unicum vocabulum a vulgo petitum, sed ornamento est, verum in loco.

Locus octavus: e facto sive novo verbo, atque a te sive invento, sive aliter inflexo, ut qui dixit primum


page 197, image: s531

piissimus, quod tamen communis loquendi usus postea recepit.

Nonus locus. Multa verba exeo, quod de aliis dicuntur, elegantia sunt. Ut quod quidam de ave, adulatricem esse et adulatoris. Hic venus nascitur, quia non usitatum nomen attribuit avi. Sic de eo, qui tyranno serviat, dixeris, esse mancipium, et mancipii. De opulento avaro, aureum esse, et auri. De divite aetate confecto, ditem esse et ditis. Nec tamen nego, aliam esse horum rationem: neque tamen non et ipsa satis elegantia sunt.

Decimus locus, e collatione: ut de viro praestanti Sappho cecinit, ita excelluisse, ut ceteris Alcaeus. Hic enim potius elegantiam peperit oratio, quam magnitudinem, cum posse dicere, eum veluti lunam ceteris sideribus, vel solem, esse illustriorem, aut quaecumque alia magis poetarum essent. Sic Augustum lunae comparat Horatius: Micat inter omnes Iulium sidus, velut inter ignes Luna minores. Epicurum suum Lucretius cum sole: Et omnes Restinxit stellas exortus, ut aethereus sol. Uterque more poetico, ut res non ornetur solum, sed amplificetur, qui modus minus conveniret orationi, in quo videlicet affectatio, et hyperbole. Docet autem et Aristoteles, comparationes non esse oratorum, sed poetarum, im aginibus vero in orationibus locum esse.

Undecimus locus. Est vero proprie aliqua venus Sapphica ex immutatione, si immutet quod dixerit, quasieam dicti paeniteat. In altum, inquit, attollite superius limen forium, sponsus ingreditur Marti aequalis, viro procero multo procerior, ac si animadverterit, se usum hyperbole impossibili, neque quemquam esse Marti aequalem. Eiusdem formae est hoc alius scriptor is de Telemacho. In vinculis ante regiam Telemachi duo canes excubabant,


page 198, image: s532

et queam eorum nomina dicere, sed quid mihi cum istis nominibus? Nam et hic mutato consilio, interea urbane lusit, et reticuit canum nomina. Simile est hoc Terentii: Filium unicum adolescentulum Habeo: ab quid dixi habere me: immo habui Chreme.

Locus duodecimus. Etiam in versu alieno oritur venus, sive ille integer sit, sive paululum immutatus, sive aliqua eius pars. Neque hoc facete solum fit, sed et graviter, cum auctoritas quaeritur. Sic et argumentum erit, et pondus insuper addet sive magnitudinem orationi, ut apud M. T. Non ex iure manu consertum, Apud Demosthenem illud Hesiodeum: Ingens malum vicinus malus.

Locus decimustertius. Habent et festivum quiddam allegiorae, ut si dicas in eum, qui auctore iniuriae misso servulum ulciscatur, canes solere tactore misso saxum dentibus petere. Sic Annibal de Fabio Maximo apud Livium: tandem eam nubem, quae sedisset in iugis montium, sollicit at am procella imbrem dedisse.

Locus quartus et decimus. Est quaedam in iis venus, quaepraeter exspectationem dicuntur, cuiusmodi permulta sunt apud Aristophanem et Plautum. Talis est Cyclopis. Ut in ego extremum comedam. Nam tale munus neque Ulysses exspectabat, neque lector. Sic in nubibus de Socrate Aristophanes: Conspersa mensa cinere flexit obeliscum, ac deinde sumpto diabete, e palaestra vestem abstulit. Iam ex duobus locis hic orta est venus. Non enim hoc tantum praeter exspectationem illatum est, verum neque cohaeret cum prioribus. Haec autem incohaerentia griphus appellatur, quemadmodum Bulias, qui apud Sophronem se pro oratore venditat, et apud Menandrum prologus Messeniae.


page 199, image: s533

Locus decimus quintus. Saepe quoque similia membra pariunt venustatem, ut Aristoteles: Stagira veni propter regem magnum. Stagiris Athenas propter hiemen magnam. Cum enim utrumque membrum in idem nomen desierit, venus nata fuit: quod si alterutro membro praecidas dictionem. Magnum; simul et venustatem sustuleris, ut et in doctrina de periodis diximus.

Locus Sextus decimus. Tectae item accusationes quandoque similes sunt veneribus, quemadmodum apud Xenophontem: Heraclides Maronita adiens quemque convivarum, quos Seuthes regulus vocaverat, et singulos hortans, ut velint Seuthen munere aliquo eleganti et eximio afficere, quo possint. Haec enim venustatem aliquam ostendunt, et tectae sunt accusationes avaritiae reguli. Confirmatur etiam hoc, quod paene in proverbium abiit: Auaros esse quicquid barbarorum est. Haeigitur sunt veneres, quae in elocutione sunt, et loci. Nunc accedimus ad res, e quibus nascuntur veneres.

*sxo/lion. Loci venerum ali! sunt in dictione, alii in re. Cum dicimus esse in re, non intelligimus u(/lhn glafura\n, de qua diximus, sed eius pusillam particulam, quae ad propositum argumentum expoliendum aliquid facere videatur, quod ut se habeat, ex locis, qui eas res ostendunt, videre erit. to/pous2 xari/twn tw=n e)n th=| le/cei, locos venerum, quae in sola dictione, recensuimus, hos videlicet: e)k s3untomi/as2, e)k ta/cews2, e)c a)nadiplw/s1ews2, e)c an)afora=s2, e)k metafora=s2, e)c o)no/matos i)diwtikon, e)c o)no/matwn tw=n para\ thn\ qe/s1in thn\ e)pi/ tinos, e)k parabolh=s2, e)k metabolh=s2, e)k sti/xou a)llotri/ou, e)c a)llhgori/as2, e)c a)pros1dokh/tou, e)k th=s2 tw=n kw/lwn o(moio/thtos, e)k kathgori/as2 a)pokekrummenhs2. Nec


page 200, image: s534

ipsi obscuri sunt: paucula de iis, quae ex Graecis auctoribus adduntur, subiciemus. Concisionis exemplum est an)aba/s1ews2 III. ubi sic Agiasias de Apollonide. *entenqen u(polabw\n *agias1i/as2 stumfa/lios ei)=pen, *alla\ tou/twge ou)/te th=s2 boiwti/as2 pros1h/kei ou)de\n, ou)/te th=s2 e(lla/dos panta/pas1in; e)pei\\ e)gw\ au)to\n ei)=don, w(/sper *ludo\n, a)mfo/tera ta\ w)=ta tetrupime/non; kai\ ei)=xen ou(/tws2. Alterum concisionis exemplum est concisius, uno verbo comprehensae, dictum de Amazone dormiente cincta: *zwsth=ras2 ou)lu/ontai. Ostenditur enim utrumque et illam fuisse cinctam, et id quidem lege. Si pluribus verbis narratum fuisset, esse hoc in Amazonum institutis, ut dormientes non solvant cingula, et hanc ita quoque somnum cepisse, periret elegantia. De ordine exemplum e I. an)aba/s1ews2. *sue/nnes1is2 men *ku/rw| e)/dwke xrh/mata polla\ ei)s2 tai\ stratian\, *ku/ros d) e)kei/nw| dw=ra, a(/nomi/zetai para\ bas1ilens1i ti/mia, i(/ppon xrus1oxa/linon, kai\ strepto\n xrus1oun=, kai\ ye/llia, kai\ a)kina/khn xrus1oun=, kai\ stolhn\ pers1ikhn\, kai\ thn\ xw/ran mhke/ti ar(pa/zesqai. Cetera erant regia et usitata, hoc novum et proprium huius temporis, omnium maximum. Habet igitur haec oratio quod magnificum simul est et elegans. De replicatione exemplum Sapphus est: parqeni/a, parqeni/a, poi= me lipou=s1a oi)/xh; quae respondet: ou)k e)/te h(/cw pro\s2 s1e\, ou)k e)/te h(/cw. Ex relatione eadem eleganter cecinit: e(/spere pan/ta fe/reis2, fe/reis2 o)/i+n, fe/reis2 ai)=ga, fe/reis2 mhte/ri pai=da. Sic enim lego, ut vidi olim Romae apud Paullum Manutium, sive e manuscripto libro, sive ex igenio notatum. Quod enim legitur, fe/reis2


page 201, image: s535

oi)=non, ni fallor, cum sequentibus minus concinit. De translatione dubium esse non potest, quin elegantiae plurimum conferat. Numquam enim ipsa caret elegantia, quae proba sit, in qua habeatur scilicet non solum rei, unde ducatur, sed ipsius quoque soni ratio. Sic formica ex alis carmen fundere dicitur: *pteru/gwn d) u(pokak xe/ei ligura\n a)oida\n. Sic apud poetam e lingua Nestoris manat melle dulcior oratio: tou= kai\ a)po\ glw/s1s1hs2 me/litos gluki/wn r(e/en au)dh\. De composito nomine *de/spota plou/ twn melanopteru/gwn, exemplum corruptum, aut equidem obscurum. De plebeio nomine, exemplum ex Aristotele, qui monw/thn dixit. De novato, cum idem finxit au)ti/ths2. o(/s1w| ga\r au)ti/ths2 kai\ monw/ths2 ei)mi\, filomuqo/teros ge/gona. De eo nomine, quod cui tribuitur, cui primum, quando inveniebatur, tributum non fuit. Exemplum est de adulatore: ita is dicitur, qui homini assentatur utilitatis suae gratia, sed si ita psittacum nomines aut etiam canem, gratiae aliquid sermonis accesserit: sed plus accedit, cum avis dicitur adulatrix et adulatoris. De similitu dine ea dem cecinit: *pe/r)r(oxos w(s2 o)/, t) a)oido\s2 o( *le/s1bios a)llodapoi=s1in, ubi videtur Perrochum comparare cum poeta Lesbio, Alcaeo videlicet, claro etiam alibi gentium. Sophron tali parabolh= usus etiam fuit in hoc carmine. *qa=s1ai, o(/s1a fu=lla kai\ ka/rqea/ toi pai=des2 outto/ an)/dras2 balli/zonti, oi(=o/n per fanti\ falatou\s2 trw=as2 to\n *ai)/anta tw=| pa/lw|. Vide ut pueri folia et festucas in viros coniciant, ut aiunt bonos Troianos in Aiacem coniecisse sortes. Manet tamen obscura sententia. Si coenum


page 202, image: s536

interpreteris, fuerit palw=| pro phlw=|. De correctione: eius exempla passim exstant apud oratores; sed eiusdem feminae illustre est: *uyidh\ to\ me/laqron a)ei/rate te/ktones2; ga/mbros e)s1e/xetai i)=s1os a)/rhi+; an)dro\s2 me/galou pollw=| mei/zwn. Alterius exempli de canibus Telemachi auctor silentio praeteritur: *du/o kun/es2 dede/ato pro\ th=s2 au)lh=s2; kai\ dun/amai ta\ o)no/mata ei)pei=n tw=n kunw=n; a)lla\ ti/ an)/ moi bouloi/to ta\ o)no/mata tau=ta; sive haec sit nominanda praeteritio, sive correctio. De versu alieno exemplum comicum est e nubibus Aristophanis: *alla\ to\n au(tou= ge new\n ba/llei, kai\ *sou/nion a)/kron *asqhnw=n; quod est h(misti/xion Homeri. Sic enim Nestor *d. *g. *all) o(/te *sou/nion i(ro\n a)fiko/ mesq) a)/kron *aqhnw=n. Quo versu non Iuppiter kwmw|dei=sqai, id est deludi videtur, sed Homerus, et ipse versus Homericus; hinc plus venustatis natum fuit. De allegoria, ut in Sophrone, apud quem, ut videtur, senex ad aequales ait. Hic etiam ipse ad vos, quibus capilli eiusdem coloris sunt, navem appello, tempus navigandi exspectans. Qui enim tot annorum sunt, his stant in alto ancorae. *enqa/de w)\n kh)gw/ par) u(/mme outto/ o(mo/trixas2 e)c ormi/zomai, plo/on doka/zwn. toi=s2 thli/kois1de tai\ a)gku/rai. Sic Pindarus a)llhgorikw=s2, bonum esse, navem tempestuosa nocte duabus ancoris inniti, intelligens commodum esse, civem esse duarum urbium in rebus adversis. Olymp. V. a)gaqai\ de\ pe/lontai e)n xeimeri/a| nukti\ qoas2= e)k nao\s2 a)pos1ki/mfqai du/) a)gku/rai. Nec vero minus allegoria magnifici characteris est. De iis, quae praeter exspectationem, exemplum est munus Polyphemi, de quo


page 203, image: s537

ante. Quis enim tale exspectasset? sed crebra sunt apud Aristophanem, ut hoc nefe/lais2; kata\ th=s2 trape/zhs2 katapa/s1as2 lepthn\ te/fra, *ka/myas2 o)beli/s1kon; ei)=ta diabh/thn labw\n *ek th=s2 palai/stras2 qoi ma/tion u(fei/leto. diabh/ths2 circinus est: exspecta batur igitur circulus: ille aliud refert, sed ad risum. De membris paribus etiam ante dictum fuit: quae ut venusta sunt, ita perpetua esse non oportet. Nam et in varietate venustas. De tecta acusatione historia exstat apud Xenophontem, an) aba/s1ews2 libro VII. Nec solum Maronita docet unumquemque de rege munerando, sed Gnesipus etiam Atheniensis monet Xenophontem, o(/ti ar)xai=os ei)/h no/mos ka/llistos2, outto\ men e)/xontas2 dido/nai tw=| bas1ilei= timh=s2 e)/neka; toi=s2 de\ mh\ e)/xous1i dido/nai to\n bas1ile/a: i)/na ka)|gw\, e)/fh, s1oi e)/xw dwrei=s1ai, kai\ timan=. Ibi Xenophon, ut qui regis assideret in sella proxima, animi dubius, consilium invenit, dixitque para\ pros1doki/an. Neque enim vel hoc munus exspectabatur. *egw\ de/ s1oi, w)= *seu/qh, di/dwmi e)miunto\n, kai\ outto\ e)mou\s2 e)tai/rois2 fi/lois2 ei)=nai pistou/s2.

CAP. XLVII. Quinque loci, unde ducuntur Veneres, quaein rebus ipsis sunt.

PRIMUM E proverbiis. Suapte enim natura venustum et elegans est proverbium ut alicubi Sophron: Ex ungue leonem pinxit: Troynam edolavit: Cuminum sevit. Etenim duobus proverbiis aut tribus ordine coaceruatis utitur, ut quamplurimae nascantur veneres


page 204, image: s538

quae res est ac si palae unius eiusdemque annuli plures gemmas incluseris. Ita autem crebra apud Sophronem sunt proverbia, ut paene ad unum omnia ex ipsius fabulis seligas.

Secundo, Fabula in tempore usurpata venusta est, sive illa petus sit, siverecens. Vetus, ut Aristoteles de aquila: Aquilam fame mori incurvato rostro. Ita enim plecti, quod homo cum esset iniuria hospitem affecisset. Philosophus inventa iam et communi fabula est usus. Multas etiam praeterea excogitamus, quae usui nobis sint, accommodataeque rebus, Quemadmodum quis de fele, qui diceret, eam simul cum luna pinguescere et macescere; affinxit, hinc fabulam esse natam, quod luna felem enixa sit. Non enim tantum ex ipso figmento est venus, sed etiam fabula aliquid venustum prae se sert, quae felem sacit lunae filiam, Cum autem fabularum non Aesopicarum, sed etiam aliarum satis sit, tum non est difficile homini litterato, neque prorsus naturae rerum rudi, alias invenire rei convenientes, quam explicandam susceperit.

Tertius locus. Saepe etiam ex immutato metu venus nascitur, si quis sine causa timuerit, veluti cingulum ut serpentem, furnum ut hiatum terrae: sed tamen ipsa magis comica sunt, quam or atoria. Exemplum huius rei luculentum est in ep. M. Tullii ad Q. fratrem: Marium autem nostrum, inquit, in lecticam me hercule coniecissem; non illam regis Ptolemaei Asitianam. Memini enim cum hominem portarem ad Baias Neapoli, octophoro Asitiano, machaerophoris centum sequentibus, miror risus nos edere, cum ille ignarus sui comitatus, repente aperuitlecticam, et paene ille timore, ege risu corrui.


page 205, image: s539

Quartus locus. Etiam imagines, quarum et prius mentionem fecimus, perquam venustaesunt. Ut si gallum Medo similem dicas, quia cristam rectam fert, regi autem, quia purpureus est, aut quia canente gallo subsilimus, quemadmodum et rege clamante surgimus et metuimus.

Quintus locus. Ex hyperbolis veneres maxime oriuntur, quae frequentantur in comoediis. Nonenim omnes hyperbolaefrigus, neque ubique efficiunt. Oblectat enim et ridetur, cum id quod fieri non potest, affirmatur. Esse autem impossibiles hyperbolas, antea dictum fuit. Aristophanes de ingluvie Persarum inquit: Assabant boves in furno pro panibus. Alter autem de Thracibus: regem Medocen integrum bovem gestasse in malis. Huius formae esse ante quoque dictum est: magis sanus cucurbita: magis calvus serenitate. Et illa Sapphonis: pactide multo suavior, auro magis aurea. Omnes enim huiuscemodi veneres ex hyperbolis profectae sunt, etfi discrepant inter se, quod alia venustae sint, alia ridicula. Neque enim idem est ridiculum et venustum, sed pluribus inter se rebus differunt. primum materia. Venerum enim materiae sunt, quas ante ostendimus, quae non ridentur, sed alioquin in animis hilaritatem commovent. Risus autem materia: irus et Thersites: item ille Sambaulae amicus apud Xenophontem, supra modum hirsutus et turpis. Tantum igitur inter ipsa discrimen erit, quantum inter Thersitem et Cupidinem. Secundo differunt ipsa quoque dictione. Venustum enim cum ornatu effertur, et explicatur nominibus pulchris et splendidis, quae imprimis veneres pariunt, ut in bis admodum similibus locis Lucretii et Virgilii, in qiub shis cum illo certasse de laude ingenii videtur. Sic Lucretius initio libri II.


page 206, image: s540

Si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes,
Lampadas igniferas manibus retinentia dextris,
Lumina nocturnis epulis ut suppeditentur:
Nec domus argento fulget auroque rendiet,
Nec citharis reboant laqueata aurataque templa;
Attamen inter se prostrati in gramine molli.
Propter aquae rivum, sub ramis arboris altae.
Non magnis opibus iucunde corporae curant.
Praesertim cum tempestas arridet, et anni
Tempora conspergunt viridantes floribus herbus.

Sic autem Virgilius lib. II. Georgicon.

Sic non ingentem foribus domus alta superbis
Mane salutantum totus vomit aedibus undam,
Nec varios inhiant pulchra testudine postes,
Illusasque auro vestes, Ephyreiaque aera:
Alba nec Assyrio fucatur lana veneno,
Nec casia liquidi corrumpitur usus olivi:
At secura quies, et nescia fallere vita;
Dives opum variarum, et laetis otia fundis,
Speluncae, vinique lacus, et frigida tempe,
Mugitusque boum, mollesque sub arbore somni.
Non absunt: illic saltus ac lustra ferarum,
Et patiens operum paruoque assueta iuventus.

Similis est locus in culice Virgiliano

Si non Assyrio fuerint bis lauta colore
Attalicis opibus data vellera: si nitor auri
Sub laqueare domus animum non tangit avarum:
Picturaeque decus, lapidum nec fulgor in ulla


page 207, image: s541

Cognitus utilitate manet: nec pocula gratum
Alconis referent, Baetique toreuma: nec Indi
Conchea hacca maris pretio est: at pectore puro
Saepe super tenero prosternit gramine corpus:
Florida cum tellus geminanteis picta per herbas,
Vere notat dulci distincta coloribus arva.

His nihil per se pulchrus, nec quicquam fieri potest ornatius: atque equidem venustissimis illis rebus debetur elegantia. Ridiculum autem est nominum humilium et communiorum. Quod si quis ridiculo illinere colorem velit; is ornatu affectato deleatidipsicm, et pro ridiculo mir aculum efficiat. Veneres sane sunt cum modestia, verum ridicula verbic expolire, est exornare simiam, quod alienum esse minimeque convenire docemur proverbio: Simia semper est simia, etiasi aurea habeat monilia. Quare etiam Sappho, cum de forma canit, elegantibus verbis utitur, et tota suavis est, item de cupidinibus et aere, et Halcyene: ibi eius poesi intextum est quicquid est elegantium nominum, quorum ipsa quaedam fabricata fuit. Aliter vero illudit agrestem sponsum et ianitorem in nuptiis, quam humillime, et pedestribus potius nominibus, quam poeticis. Quare haec ipsius poemata rectius in sermonibus recenseri possint, quam canimeque ullopacto quadrent ipsa choro, aut lyrae, nisi in choro alterni canant. Tertia differentia est ex voluntate sive consilio Non enim similia vult, sive in animum inducit, qui veneres captat, et qui risum concitat, sed ille ut oblectet, hic ut rideatur. Quarta differentia a fine sive a consequentibus; risus enim comitatur risum moventibus, laus venustis. Ultimo differunt ratione loci: non enim ubique conveniunt. Nam artes risus et venerum in satyra et in comoedia locum haben, sed non ambo in tragoedia. Haec enim veneres in


page 208, image: s542

multis quoque locis admittit, verum risus inimicus est tragoediae. Nec enim quis cogitare possit tragoediam ludentem, ut neque glaciem calidam: siquidem qui hoc egerit, non iam ipse tragoediam sed satyram scribet pro tragoedia. neque tamen nullus usus est ridiculorum. Ridiculis enim etiam prudentes utuntur quibusdam temporibus, ut festis diebus et inconuiviis, item in increpationibus adversus delicatiores, ut saccus nitidus, quem sermonem scripsit Aeschines Socraticus, quo fortassis cuiusdam hominis ingluvies carperetur, cui venter abdomine distentus esset: item Cratetis poetica, et lentis laudatio, quam quis apud luxuriosos legeret. Eiusmodi utplurimum ratio est Cynica. Talia enim ridicula, fiunt veluti vitae praecepta, sive sententiae. Hoc enim agebat eorum princeps Diogenes, ut cum neminem non carperet, ad vitam ea ratione nova, et tum ingrata, tum ridicula alios erudiret. Nec ridiculorum haec cantemnenda est utilitas; quod hominum mores detegunt, et aperte ostendunt, sintne apti salibus, an petulantes, an agrestes: ut qui viysnum effusum cohibuit, dixit Pelea esse, non Oenea, ridiculo excitato ex nominibus heroum, quorum hoc ad vinum, illud ad coenum significatione vergere videtur. Haec enim nominum oppositio, quamvis accuratius ab auctore quaesita, nullum ingenii acumen, sed mores frigidos, et animum disciplina non excultum indicat. Porro de dictis, quae scommata dicuntur: ea sunt imaginibus similia: ut quod iactatum fuit in Zenonem Cittieum: clematis Aegyptia: quoniam longus erat et niger. Item hoc de fatuo: ovis marina: iccirco, ut suspicor, quod cum alioquin pecus amens sit ovis, tum nihil amentius, si pastura, non in pascua se recipiat, sed in mare immergat. Ita Diogenes hominem praedivitem, sed eundem litter arum


page 209, image: s543

rudem, ovem appellavit aureo vellere. Huiuscemodi uti licebit: sin alius generis sint, fugiemus ipsa, ut convicia: quod est iniuriarum: a quibus se boni in universum abstinent, et eas propulsat unusquisque honoris sui non negligens.

*sxo/lion. Veneres in rebus sunt ex hisce quinque locis, e)k paroimi/as2, e)k mu/qou, e)k fo/bou a)llas1tome/nou, e)c ei)kas1i/as2, e)c u(perbolh=s2. Proverbii autem usus est, ut condimenti: crebris sine reprehensione uti potuit Sophron: nec hoc tamen liceat oratori. Quae autem hic referuntur: e)k ton o)/nuxos to\n le/onta e)/grayen, torun/an e)/ces1en, ku/mnon e)/speiren, eodem minime spectant, ni fallor. Namque ex ungue leonem pingere, est ex minimo signo de toto negotio iudicium facere. Finxisse leonem inspecto tantum ungue Phidiam memoriae proditum est. Plutarchus e)n tw=| peri\ tw=n e)k leloipo/twn xrhsthri/wn, hoc proverbio utitur, non longe a principio libri, uti accepto ab Alcaeo. qauma s1an/twn de\ tw=n paro/ntwn, inquit, tou= de\ *dhmhtri/ou kai\ ge/loion fan/tos ei)nai, a)po\ mikrw=n pragma/twn ou(/tw mega/la qhra=n, ou) kat) *alkai=on e)c o)/nuxos to\n leo/nta gra/fontas2, a)lla\ qrualli/di kai\ lu/xnw| to\n ou)rano\n kai\ ta\ s1u/mpanta meqistan/tas2. Sed pistillum dolare, forte est magnum studium ponere in re pusilla. *torun/a enim tripth\r, to\ kinhth/rion th=s2 xu/tras2, apud Suidam, et scholiasten Aristophanis. Hic enim in Auibus:

*ou(=to/s2 g) a(/t) oi)=mai pro/teron an)/qrwpo/s2 pot) w)\n;
to/te men e)ra=| fagei-=n a)fu/as2 falhrikas2\,
tre/xw e)p) a)fu/as2 e)gw\, labw\n to\ tru/blion.
e)/tnois2 d) e)piqumei=, dei= toru/nhs2 kai\ xu/tras2?


page 210, image: s544

tre/xw e)pi\ torun/an. Fabas desiderat: pistillo opus est et olla: curro, ut pistillum feram. Proverbii instar est hoc Platonis, apud quem Hippia Maiore ita Socrates: po/teron pre/pei, o(/tan ti\s2 thn\ xu/tran thn\ kalhn\ e)yh=| e)/tnous2 kalon mesthn\, xrus1h\ torun/h au)th=| h)\ s1ukun/h; Denique cuminum serere, sorte laboris aliquid impendere, in quam rem non erat operae pretium, vel invitum quid agere, siquidem cum diris seminasle cuminum, superstitione quadam, accepimus. Quod de proverbiorum, id de fabularum usu perinde se habet. In tempore enim depromptae et orationem faciunt elegantiorem, et sunt pro probationibus. Est enim paradeigma/twn species. Nec una igitur est, nec parva fabularum utilitas. De iis sic quoq; Tullius in partitionibus. Fabula etiam nonnumquam etsi incredibilis, tamen homines commovet. Theon sophista in ea re multus est: sic autem definit. mnqo/s2 e)sti lo/gos yeudh\s2, ei)koni/zwn a)lh/qeian: sed iis, inquit, agitur, oi(=s2 meta\ thn\ e)/kqes1in e)pile/gomen to\n lo/gon, quae tamen doctrina intelligitur saepe, ne monente quidem oratore. Non desunt exempla nobilium fabularum, qualis Stesichori ad Himerenses, de equo frenum accipiente et sessorem, Aesopi ad Samios de ricinis, Dionis Chrysostomi, quae inscribitur Libyca. Fabulam de aquila Aristoteles attingit libro IX. peri\ i(stori/as2 zw/wn, his verbis. ghra/s1kous1i de\ toi=s2 ai)etoi=s2 to\ r(u/gxos au)can/etai to\ an)/w, gamyou/menon ai)ei\ ma=llon, kai\ te/los limw=| a)po qnh/s1kois1in; e)pile/getai de/ tis2 kai\ mnqos2, w(s2 ton to pa/xei, dio/ti an)/qrwpo/s2 pot) w)\n, h)di/khs1ece/non. Secundus locus e)k fo/bou a)llas1s1ome/nou


page 211, image: s545

exemplis emplis suis clarus est. *apo\ ei)kas1i/as2 exemplum ex Auibus Aristophanis, ubi nugatur gallum regem fuisse maximum: *au)ti/ka d) u(mi=n prw=t) e)pideicw to\n a)lektruo/n) w(s2 e)tura/nnei. *h)/rxeto *pers1w=n prw=ton pan/twn, *darei/ou kai\ *megabu/zou; *wste kalei=tai *pers1iko\s2 o)/rnis2 a)po\ th=s2 a)rxh=s2 e)/t) e)kei/nh|s2. *e*p. *dia\ tau=t) a)/r e)/xwn kai\ nau=, w(/sper bas1ileu\s2 o( me/gas2 diaba/s1kei, *epi\ th=s2 kefalh=s2 thn\ kurbas1i/an, tw=n o)rni/qwn mo/nos, o)rqhn/. Interpres e Clitarcho refert, solos reges gestasse tiaram erectam, ceteris non licuisse, sed e)ptugme/nhn kai\ proba/llous1an ei)st to\ me/twpon. De hyperbolis ante diximus. Locum habent in sermone familiari, in poetis, sed maxime in comoediis. Aristophanes batra/xois2 ait: boun= a)phn sqra/kiz) o(/lon. Idem *akarnens1i. pareti/sqei d) h(mi=n o(/lois2 e)k kriba/nou bons2. Ut magis osten deret et ob oculos poneret barbarum morem, de quo ante dixerat. *oi( ba/rbaroi ga\r an)/dras2 h(goun=tai mo/nois2, outto\ plei=sta duname/nois2 katafagei=nte kai\ piei=n. Ex alio citatur: o(/ti *mhdo/khs2 o( bas1ileu\s2 boun= e)/feren o(/lon e)n gna/qw| Simile: u(gie/steros koloku/nths2, sanior cucurbita, quo usus fuit Epicharmus hoc versu: *ugie/stero/nt) h)=n e)/ti koloku/ntas2 polu\, qui exstat apud Athenaeum deipnos1of. B. Ceterum discrimina ridiculi et venusti explicata sunt satis plene. Differunt u(/lh, le/cei, proaire/s1ei, toi=s2 e)pakolouqou=s1i, to/pois2. De Thersite multa A. B. in iis, *all) o(/ti oi/ ei)s1aito geloi/i+on *argei/ois1in *emmenai. De Iro *d. *c. Sambaulas est apud Xenophonrem II. ku/rou paidei/as2, u(pe/rdas1is2 kai\ u(pe/rais1xros. Definitur ridiculum, a(mar/thma/ ti kai\ a)=ixos2 an) w/dunon, kai\ ou) fqartiko/n. Exempla venustarum rerum venusta oratione


page 212, image: s546

expressapressarum: poiki/lletai men gai=a poluste/fanos, et de quo supra, xlwrhi\s2 a)hdw/n. Proverbium de simia sic habet: *pi/qhkos2 o( pi/qhkos, ka)|\n xru/s1ea e)/xh s1u/mbola. Quem interpretati sumus nitidum saccum, est thlaugh\s2 qu/lakos: forte libri inscriptio, quo quis ventres in sectaretur. De Cynica ratione erudent nos plurima Diogenis apophthegmata, quae petere licet e Laertio: et multa passim leguntur apud veteres scriptores: sic eiusdem facta, ut cum ipso meridie accensa luserna in medium forum prodiit: quando hoc addidit, se homines quaerere. Quis tum Diogenem non risit? quem tamen ille non erudiit, in quo aliquid mentis esset? Una etiam refertur ex utilitaribus, quae capiuntur e ridiculis, quod produnt cuiusque ingenium. Qui vappam dixit Pelea, vin um Oenea a)groiki/an sive an)agwgi/an suam detexit. Victorius de indicio Michaelis Sophiani correxit hunc locum. Erat homo Graecus ille Sophianus, quem ipse non vidi, sed cum viverem Bononie, vivebat Patavii, ni fallor, doctis viris ob probitatem, et reconditas litteras, (totus enim erat in philofophia) carissimus, familiaris etiam Ioachimo Camerario doctissimo tum iuveni, magni illius Ioachimi filio. Cum incurabili morbo multos annos conflictatus, non sine incommodo litterarum diem suum obiit. Latine interpretatus fuit libros Aristotelis de anima. Osten derat autem haec in Eustathio, quae in A. I. refert. h( de\ toiau/th kat) oi)=non e)/nnoia peri\ tou= h(/rwos *oi)ne/ws2, e)/fh|ne kai\ lo/gon a)stei=on e)pi\ kaph/lw| oi)=non tara/ttonti, w(s2 kai\ to\n trugi/an s1unapem pola=|n. h)/kous1e ga\r po/qen


page 213, image: s547

e)utrape/lws2 to\, mh\ poi/ei to\n *oi)ne/a *phle/a, toute/sti mh\ to\n trugi/an kukw=n, kai\ tw=| krhth=ri paramignu\s2, meta/balle to\n oi)=non w(s2 ei)s2 phlo\n, w(=| dokei= parwnoma/sqai paigohmo/nws2 o( *phleu\s2. Nec attinet, quam grammaticus hoc urbane dictum iudicet: nos stabimus iudicio Phalerei, et politorum hominum.

CAP. XLVIII. De nominibus elegantibus et venustis.

DIXIMUS paullo ante in differnetiis venusti et ridiculi, venusta elegantibus nominibus exponenda esse: atque equidem, quae dicuntur elegantia et pulchra nomina efficiunt genus orationis elegans. Ea sic definit Theophrastus: Pulchritudo nominis in eo est, si hoc ipsum auribus oculisue iucundum sit, aut sententia honestum. Aristoteles ait: pulchra esse voce, aut vi, aut visu, aut alioquin ex sensibus. In hoc igitur auditori cum magistro prorsus convenit. Ad aspectum sunt iucunda eiusinodi: sloriferi saltus, mellificae apes, auricomus sol; item:

Et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbos:
Nunc florent silvae, nunc formosissimus annus.

Quae enim libenter videmus, eadem oratione quoque explicata pulchriora sunt. Ad auditum vero: allata, Callistratus, Anna. Nam collisio duorum LL. sonorum quiddam habet; itemque duorum NN. et suaviter aures afficit; prorsusque Attici liter am N. quibusdam in locis dedita opera ob soni suavit atem adsciscunt. Sunt eiusdem litterae per quam studio si etiam Germani, quae scilicet asperitatem consonantium concurrentium vel molliat vel tegat. Est enim hoc unum quoque ex praeceptis magistrorum dicendi, ut insuavis soni dictiones in ceteris occultentur, et cooperiantur


page 214, image: s548

melioribus, ne horrida fiat oratio, cuius artificem fuisse Homerum probat Dionysius halicarnasseus, politus inprimis scriptor et scriptorum censor acerrimus. Denique propter sententiam haec plena dignit atis sunt, ut senem potius dicamus, quam decrepitum: senes enim pleniores sunt honoris. ita potius matronam, quam anum aut mulierem. Ceterum musici quando sonos dictionum examinant, eos distingunt accuratius: apud ipsos enim aliud nomen leve, aliud asperum dicitur, aliud compactum, aliud tumidum. Laeve, quod ex omnibus (si tamen in unam dictionem omnes coeunt (pluribusue vocalibus conflatum est, ut Aeea de Circe, Eoaepro matutinis. Asperum, ut fragor, horror: atque hoc ipsum asperum nomen imitatione sui siverei, quam repraesentat, elatum est. Compactum est anceps et mistum aequaliter litteris, conflatum videlicet non ex paucioribus vocalibus, quam consonantibus, ut, bonitati. Tumidum est in tribus, latitudine, longitudine, fictione, ut brontapro bronte, quod habet asperitatem a priore et posteriore syllaba, longitudinem propter productam, latitudinem propter Doricam consuetudinem. Quare, cum aliquos notabant, Dorico sermone minime utebantur, sed amare atticissabant: habet enim Attica lingua rotundum quiddam et populare. Sed haec praeter institutum. E dictis autem nominibus leviae solum sumenda sunt, quae scilicet elegans quiddam habent: tamen ab his secunda putentur quaecompacta nominavimus.

*sxo/lion. Ad elegans genus orationis faciunt et elegantia nomina. Elegantiam nominis sic definit Theophrastus. *ka/llos o)no/mato/s2 e)sti to\ pro\s2 thn\ a)kohn\, h)\ pro\s2 thn\ o)/yin h(du\, h)\ to\ th=| dianoi/a| e)/ntimon. Aristoteles rhetoricorum III. in eandem


page 215, image: s549

sententiam ait esse kala\, h)\ th=| fwnh=|, h)\ th=| duna/mei, h)\ th=| o)/yei, h)\ a)/llh| tini/ ai)sqh/s1ei. Itaque inter ipsa pulchra discrimen est, quid alia aliis pulchriora. Multum interest, si dicatur: r(ododa/ktulos h)w\s2: hoc enim pulchrius, quam si foinikoda/ktulos2. Hoc deterius e)ruqroda/ktulos2. Plenius de eleganti dictione praecipit Dionysius e)n tw=| peri\ s3unqe/s1ews2 o)noma/twn. pollh\, inquit, a)na/gkh, kalhn\ me\n ei)=nai le/cin, e)n h(=| kala(/ e)stin o)no/mata, kalw=n de\ o)no/ma/twn s2ullabas/ te kai\ gra/mmata kala\ ai)/tia ei)=nai, h(dei=an te dia/lekton e)k tw=n h(duno/ntwn thn\ a)kohn\ gi/nesqai. Quod ad litteras non solum pulchriores affectare in hoc charactere oportet, sed eleganter quoq; pronuntiare. h)du/nei to\ la/mbda, inquit idem, kai\ e)sti tw= h(mifw/nwn gluku/taton. Medium sonum habent *mu= et *nn. Quin tamen Atticilittera *nu= atque item *tan delectari fuerint, fugerintque to\ *ei=gma, nemo dubitat. *nu= enim adsciscebant, multis in locis, cum dicerent, *dhmosqe/nhn, *swkra/thn, o)/rnis1in, e)/tupten, th/meron, glw=tta, non autems1h/meron, glw=s1s1a, Quo iniquiores sunt, qui exempla potius aliorum, quam rationem secuti, Saxonicam Germanorum dialectum despiciunt. De *si=gma autem audiamus eundem. *axari de\ kai\ a)hde\s2 to\ *s. kai\ ei) pleona/s1eie, s3fo/dra lupei=. qhriw/dous2 ga\r, kai\ a)lo/gou ma=llon, h)\ logikh=s2 e)fa/ptesqai dokei= fwnh=s2 o( s3urigmo/s2. tw=n gou=n palaiw=n spani/ws2 e(xrw=nto/ tines2 au)tw=|, kai\ pefulagme/nws2. ei)s1i\ de\, (o(\i a)s1i/gmous2 w)da\s2 o(/las2 e)poi/oun. Itaque Pindarus etiam *sa\n ki/bdhlon appellavit. Distinctio a musicis sumpta non plane est contemnenda, quibus aliud nomen lei=on, ut ai)/as2, aliud traxu\, ut be/brwke, aliud


page 216, image: s550

e)upage\s2 erat. Leve e vocalibus et diphtongis, asperum potissimum e)k tou= *rw=. *traxu\ ga\r, ut e)r)r( i/ghs1en, a)/yor)r(on, e)/r)r(e: item, w)mo\n bebrw/qois2 pri/amon, A. *d.. Compactum ut o)noma/twn. Ex compactis et levibus, ut, mhn=in a)/eide qea\ *phlhia/dew *axilh=os. Tumidum exemplum bronta\, dwrikw=s2. oi( ga\r dwriei=s2 plate/a lalou=s1in. Itaque hac dialecto usi fuerunt bucolici carminis scriptores: comici vero habent s3unestramme/non, sive stroggu/lon quiddam, idest rotundum atq; breve, non dilatatum, et dhmotiko\n, populare, sive auribus populi gratum, et quicquid praeterea ad sales autlepores requiri videatur, nec tantum ad honestas e)utrapeli/as2, sed etiam ad bwmoloxi/as2, s1kw/mmata kai\ loidori/as2, quae erant familiarissima primae veteri comoediae.

CAP. XLIX. De compositione eleganti.

TERTIUM est de compositione, quae et ipsa parit elegantiam. Est autem nequaquam facile de modo huiuscemodi disputare. Nemo enim ante nos quic quam de eleganti compositione tradidit. Tamenpro viribus cenandum est, ut haec quoque persequamur. Fort asse aute~generabitur aliqua voluptas et venus, si non insulse (hoc enim summopere cavendum esse, accurate ante monuimus) sed singulari arte poeticam compositionem aemulabimur: id est, sicoaptemus compositionem e versibus sive integris sive dimidiatis: neque ita tamen, ut in connexione or ationis versus ipsi appareant, sed siquis que~que separet atque distinguat, tunc nos ipsi deprehendamus versus esse, facileque numeros


page 217, image: s551

agnoscamus. Verum de numeris et pedibus initio nonnihil diximus, et forte quod satis sit ad hanc rem. Sic si versus speciem habeat, eandem pariet venerem. Ita autem exhuiusmodi voluptate irrepit venustas, ut minime deprebendatur. Sunt autem huiusce formae plurimae apud peripateticos, et apud Platonem, et Xenophontem, et Herodotum, forte et passim apud Demosthenem. Verum Thucydides prorsus hanc formam fugit. Nobis exemplo sit hoc ex Tullii Catone Maiore. Quaeplaerisque senibus sic odiosa est, ut onus se Aetna gravius dicant sustinere. Hic locus siaccurate consideretur, vel e versibus paene compositus est, vel certe formam versuum atque numeros habet: id erudito facile est animadvertere. Elumbis erit, et veneris amittet aliquid, si hanc dictionum connexionem turbes. Plato sane multis in locis ipso numero nonnihil extenso elegans est, neque videlicet habente sessionem, neque longitudinem, Horum enim illud exile est et acre, longitudo autem magnificum. Sed veluti lubricae rei similia sunt membra, ac neque prorsus versibus, neque orationi carenti omnibus numeris, Exempla Platonis obvia sunt.

*sxo/lion. In compositione eleganti non parum profecerit, qui confragosam vitave rit, nec magnificam affectet, et neglectam fugiat. eu)/fwna bou/letai pa/nta o)no/mata, kai\ lei=a, kai\ ma/laka, kai\ parqenwpa\; traxei/ais2 de\ s1ullabai=s2, kai\ a)ntitu/pois2 a)pe/x qetai/ pou: to\ de\ qras1u\ pa=n kai\ parakekind un eume/non, kai\ di) e)ulabei/as2 e)/xei. Halicarnasseus. Non solum nomina nominibus aptissime connecti oportet, sed etiam membra membris, omniaque concludi ambitu: membra esse nec brevia nimis, nec nimis longa, sed modica: sic ipsos ambitus, quae


page 218, image: s552

plenus dicentis spiritus sine molestia terminet. Sint inprimis numeri non neglecti, et crebri, et venusti. Quemadmodum recte sit metroeidh\s2 h( s1u/nqes1is2, satis explicavimus, quando quae in hac re maxime fugienda essent ostendimus. Qui autem a vitiis ongissime abit, ad virtutem accedit proxime, et eam in omni refacilius deincepspotest assequi. glafurw/tata sua monumenta composuisse accepimus, Hesiodum, Sapphonem, Anacreontem, Simonidem, Euripidem, Ephorum, Theopompum, Isocratem: nec ego de Theophrasto dubito. isocrates in manibus est, itemque Euripides et Hesiodus; quaedam Anacreontis, fragmenta paucula Simonidis et Sapphonis. Huius oda, sed mendosa admodum pro exemplo politissimae compositionis ab halicarnasseo ponitur. Eam lubet subicere, ut ab Henrico Stephano in fragmentis lyricorum poetarum multo emendatior deinceps fuit edita.

*poikilo/qron), a)qan/at) a)frodi\ta,
*pai= dio\s2 doloplo/ke, li/s1s1omai/ s1e,
mh/ m) a)/tais1i, mhd) an)i/ais1i dia/mna
po/tnia, qumo/n:
*alla\ th=| d) e)/lq) ai)/pote kat) e)/rwta,
ta=s2 e)mas2= au)da=s2 a)i+/ois2, as2(= polla/k)
e)/klues2, patro\s2 de\ do/mon lipoi=s1a
xru/s1eonh)=lqes2,
*arm) u(pozeu/cas1a, kaloi\ de/ s1 a)=gon
w)ke/es2 strouqoi\, pte/rugas2 melai/nas2
pukna\ dine/ontes2 a)p) w)ra/n) ai)qe/.
ros dia\ me/s1s1w:


page 219, image: s553

*ai)=ya d) e)ci/konto. tu\ d) w)= ma/kaira
mei dia/s1as1) a)qana/tw| pros1w/pw|
h)/re), o(/tti d) h)=n to\ pepo/nqa, k) o)/tti
denro kaloi=mi:
*k) o)/tti g) e)mw=| ma/list) e)qe/lw gene/sqai
maino/la| qumw=|, ti/na d) au)= te peiqw/,
kai\ s1aghnens1an filo/thta. ti/s2 s1) w)=
s1apfoi= a)dikei=;
*kai\ ga\r ai)\ feu/gei, taxe/ws2 diw/cei:
ai)\ de\ dw=ra mh\ de/xet), a)lla\ dw/s1ei
ai)/ de\ mh\ filei=, taxe/ws2 filh/s1ei,
k) o)/tti keleu/h|s2.
*elqe/moi kai\ nun=, galepan= de\ lns1on
e)k merimnan=. o(/s1s1a de/ moi tele/s1s1ai
qumo\s2 i(mei/rei, te/les1on: s1u\ d) au)ta\
s1u/mmaxos e)/s1s1o.

Locum priorem Platonis e III. de rep. supra in scholio integrum posuimus: posterior priore loco ex eodem libro hic est. *lu/ra de/ s1oi (h)=nd) e)gw\) kai\ kiqa/ra lei/petai, kai\ kata\ po/lin xrh/s1ima, kai\ au)= kat) a)grou\s2 toi=s2 nomens1i s1u/rigc an)/tis2 ei)/h.

CAP. L. De kakozhli/a| seu male affectata elegantia.

CETERUM sicut magnificae notae propinqua erat frigida, ita et eleganti propinqua est quaedam vitiosa, longeque a vera elegantia aberrans. Eam communi nmine cacozelon nominant, in qua apparet perversum affectatae elegantiae studium. Nascitur vero et ipsa in tribus. Primum in sententia: quem admodum qui dixit Centaurus se ipsum equitans. Item, cum quispiam


page 220, image: s554

Alexandrum hertaretur ad certamen Olympicum currendum; ita inquit: Alexander curre matris nomen. Deinde in nominibus sic gigneretur: ut ridebat rosa suavicolor. Ubi translatio verbi praeter decorum sumpta est, et compositum illud in carmine non poneret bene sanus aliquis, aut quem admodum alius dixit: subfistulabat pinus auris. Compositio denique vitiosa est anapaestica, et maxime fractis et sine ulla dignitate versibus, qualia potissimum sunt Sotadea, quia sunt melliora. Si ex Homerico versu Sotadeum facias, erit veluti in aliam mutatus formam, quem ad modum fabularum auctores, mares mutatos in feminas nugantur, ut Caeneum, aut si incessum masculum in muliebrem mutes: Ita explicata sit haec nota, eleganti vicina, sed opposita tamen, dicta prava imitatio.

*sxo/lion. Reliquum fuit, ut character etiam eleganti contrarius ostenderetur. Is dicitur kako/zhlos. Facile intelligitur esse fuco illitam formam, quam forte imperitus laudet, et qui sibi peritus vi deatur saepe non statim deprehendat, sed considerata paullo accuratius ipsa sit turpitudo, si sententiam, dictionem, et compositionem spectes. Primum, ut ubi narina forma non est, id auro, gemmis, veste frustra ornes, ita inepta sententia omnibus orationis luminibus picta nihilo erit pulchrior. Quod si quae tractes, habeas per se elegantia, tamen verbis expolienda erunt. Deformari enim possunt non turpibus solum et alienis, sed affectatis etiam et speciem pulchri ostentantibus, ut aliquis scripsit: e)ge/la pou r(o/don h)du/xroon. Nam nec translatio laudata est, neque iuncta dictio. Item alius: o(/ti de/ge tai=s2


page 221, image: s555

u(pes1u/rize pitu\s2 au)/rais2. Compositio deformis quae sit e superioribus intelligitur. Etiam quae apud poetas pulcherrima est, ut ipsius Virgilii, quoniam poetica, nihil ornatus ad orationem solutam adferet, sed anapaestica, ut fracta et mollis, longissime removenda est. Talia sunt Sotadea, non magni videlicerprecii: sed heroica semper magnificenriam et pulchritudinem in ipsa compositione habent. Valere autem non parum vel compositionem patet ex hoc versu Homerico, non nisi leviter traiecto: *sei/wn meli/hn phlia/da de/cion kaq) w)=mon. Aliter poeta: *sei/wn phlia/da meli/hn kata\ de/cion w)=mon. Hoc ut probaret Halicarnassens, quibusdam poetae versibus aliam atque aliam quasi numerorum vestem induit, ut neque ita pulchri videantur esse, et revera nativae pulchritudinis non parum amiserint. Quam hoc loco kakozhli/an velimus, liquet; alii autem etiam alia kako/zhla nominant.

CAP. LI. de tenui charactere et eius materia.

DICEMUS de tertia nota, detenui videlicet, sequentes methodum initio institutam. Primum igitur haberemus fortasse res pufillas, et huic notae accommodatas, ut apud Lysiam in oratione, quam scripsit Er atosheni: aedicula mibi est duplex, similia habens superiora inferioribus. Talis narratio Terentiana. Interea mulier quaedam abhinc triennium. Ex Andro commigravit buic viciniae. Huius generis plaeraque privatorum, et cumprimis humilium.


page 222, image: s556

*sxo/lion. Accedimus ad tertium characterem, i)s1xno\n kalou/menon: tenuem, gracilem, exilem interpretabimur. *is1xno\n est, minime s3arkw=des2 kai\ mononou\ chro\n. Est autem et huic sua materia. Exemplum tenuis rei est depromptum ex oratione Lysiae, quae etiamnum exstat. Ipse autem Eratosthenes narrationem suam simplicem simpliciter orditur, ut tenuis oratio tenui negotio respondeat: prw=ton me\n ou)=n, inquit, w)= a)/ndres2 (dei= ga\r kai\ tau=q) u(mi=n diagh/s1asqai) o(iki/dion e)sti/ moi diplou=n i)/s1a e)/xwn ta\ a)/nw toi=s2 ka/tw, kata thn\ gunaikwni=tin kai\ kata go\n a)ndrwni=ti\n. e)peidh\ de/ to\ paidi/on e)gen/eto h(mi=n, h( mh/thr au)to\ e)qh/lazen; i(/na de\ mh\, o(/pote lou/esqai de/oi, kindune/uoi kata th=s2 kli/makos2 katabai/nous1a, e)gw\ me\n a)/nw dih|tw/mhn, ai( de\ gunai=kes2 ka/tw. Similis est reliqua narratio, in qua plaeraque sunt tenuia tenui etiam oratione exposita.

CAP. LII. De dictione tenui et cumprimis de perspicuitate sermonis.

ALTERUM est de dictione. Dictionem autem omnem oportet propriam esse. Omnibus enim minus et tenuius est, quodin quottidiana consuetudine maximum est, contra inusit atum et translatum, idem magnificum. Quare neque sumenda sunt magnifica nomina in nota tenui: sunt enim etiam ipsa notae contrariae, nempe magnificae, ut suo loco ostendimus: neque facta: neque ulla denique quae magnificentiam pariunt, ut allegoriae, abruptiones, casus obliqui, epiphonemata, poetica, et similia. Ceterum ante omnia oportet dictionem esse perspicuam. Perspicuitas autem


page 223, image: s557

est in multis: primum in propriis, quorum mentionem iam fecimus: deinde in copulatis. Causa haec est, quoniam id, quod caret coniunctionibus et totum dissolutum est, omne obscurum est. Cuiusque enim membrorum initium incertum est propter dissolutionem, cuiusmodi sunt Heracliti Ephesii. Haec enim maximam partem obscur at dissolutio. Aptior igitur sit certaminibus dissoluta dictio. Sed dictio conveniens scriptionibus est quae facile legi potest. Haec autem est connexa, et veluti minuta coniunctionibus. Quare etiam Menandri comoedias in theatrum ad agendum producunt, pluribus partibus dissolutas, Philemonem autem legunt. Dissolutionem autem esse convenientissimam ad agendum, exemplo sit hoc M. Tullii de Catilina. Abiit, excessit, evasit, erupit: sic enim dissolutum vel nolentem coget agere. Sin colligata oratione sic dixeris: Catilina abiit, et excessit, et evasit, et erupit; coniuncti onibus affectuum concitationem admodum sustuleris. In quo autem nullus affectus est, id ineptum erat ad agendum. Sunt vero etiam aliae animadversiones accommodataeactionibus, veluti apud Euripidem, Ion arcum arripiens et cycno minitans, avi inquinanti stercore deorum simulacra. Multos enim histrioni motus praebet, cursus ad arcum, et vultus elatio ad caelum personae sermonem instituentis ad cycnum, et omnis reliquae confirmatio, ficta ad ornandum histrionem. Talis est apud Terentium Thrasonis aciei instructio, In medium hoc agmen cum vecti Donax: Tu Simalio in sinistrum cornu: tu Syrisce in dextrum. Sed hic de studio histrio num non proposuimus agere. Ad institutum revertamur. Fugiat vero etiam perspicua scriptio ambiguitates, et figura utatur, quae epanalepsis dicitur, quasi superiorum resumptio. Est autem epanalepsis eiusdem coniunctionis illatio in


page 224, image: s558

illis orationis partibus, quae bene longo intervallo post inferuntur. Cicero ad Atticum. Cum essem in Tusculano: erit tibi hoc pro isto tuo, cum essem in Geramico: verumtamen ibi cum essem. Idem pro A. Licinio. Quoties ego hunc Archiam vidi iudices? Utar enim vestra benignitate, quoniam me in hoc novo genere dicendi tam diligenter attenditis: quoties ego hunc vidi cum litteram scripsisset nullam? et reliqua. Illata enim copula, Quoties, redigit nobis in memoriam quod propositum fuerat, et reducit nos ad principium.

Quarto, Perspicuitatis gratia idem quoque duobus verbis dicendum sit, ut scilicet prius declaretur aposteriore, Quod enim concisius est, quodammodo est iucundius, quam apertius. Ut enim qui curriculo praetereunt, aliquando non cernuntur, qui si pedetentim procederent, oculos astantium minime fallerent: ita quod celerius aut uno verbo dicitur, facile aures praeteruolat.

Quinto fugienda est ea ratio expositionis quae obliquis casibus constat: hoc enim obscurum est, quemadmodum Philisti dictio. Brevius exemplum obliquae dictionis, et iccirco obscurae, hoc est apud Xenophontem. Triremes audiebat navigantes ab Ionia in Siliciam, habentem Tamon Lacedaemoniorum et ipsius Cyri: idem enim rectis easibus diceretur ad hunc forte modum. Triremes in Siliciam navigaturae exspectabantur: multae Laconicae: multae quoque Persicae, quae ea de causa aedificabantur a Cyro. Navigabant autem ab Ionia, atque classipraeerat Tamon Aegyptius. Ita fortasse longior exstitisset oratio, sed planior.

Sexto. Prorsus naturalio ordine nominum utendum est, ut in hoc Thucydidis. Epidamnus est civitas ad


page 225, image: s559

dextram naviganti in sinum Ionium. Sic Virgilius, Fama malum, quo non aliud velocius ullum. Possit vero et contra fieri, ut propterea non obscuretur oratio. Ut Virgilius;

Urbs antiqua fuit, Tyrii tenuere coloni,
Carthago.

Non enim penitus hunc ordinem probamus, neque improbamus alterum, quando exponimus solam naturalium formam.

Septimo. In narrationibus sive a recto incipiendum est, sive ab accusandi casu. Arecto: Epidamnus est civitas. Ab altero: Epidamnum aiunt civitatem esse. Ceteri autem casus obscuritatem aliquam obicient, et difficultatem, velutique poenam tam ipsi loquenti, quam auditori.

Octavo. Danda est opera, ne in longitudinem extendamus circumscriptiones, sed in re desinamus, et ipsi auditori etiam quietem paremus. Ut: Achelous ex Pindo effluit, et mare ingreditur ad Oeniadas. Hoc enim multo planius est, quam descriptio Thucydidea, in qua non solum quas urbes alluat, aut circumfluat, sed etiam per quas gentes fluvius ille transeat, persequitur. Sic igitur erunt probae circumscriptiones conformatae: et ita gratae erunt, quemadmodum viae, quae multis sunt notatae signis, habentque frequentia diverticula ad quiescendum. Haec enim signa ducibus similia sunt; quin sunt pro viae monstratoribus. Earum vero, quae signis careat, sitque uniusmodi, etiamsi sit brevior, incerta esse videatur. De perspicuitate haec dicta sint, ut pauca e multis. Eius autem orator tum semper rationem habebit, tum ipsam maxima cura in tenuioratione servabimus.


page 226, image: s560

*sxo/lion. Tenuem esse oportet tenuis characteris dictionem, ut civis honesti, nec primarii tamen, vestem conditioni consentaneam. Intelligimus igitur fugienda quaecumque characteris magnifici esse diximus: nec multa admittenda ex eleganti, neque ex gravi, de quo ultimo loco agetur. Sed tamen neque locum habent abiectissima quaeque ut sunt sententiae, vel etiam proverbia quaedam prorsus plebeia, a quorum aliquibus ne foeditas quidem abest; item vilia sordidaque vocabula; denique confusa vel penitus neglecta omnium partium constructio. His incommodis declinatis dominatur et sufficit sola perspicuitas. Sed quae res; an non ceterorum characterum omnium est s1afh/neia, an ulla oratio, aut ulla eius pars perspicuitatis in ops probari potest? Minime vero. Silentium enim mentis tenebrae, a quibus paullum recedit orationis obscuritas. Nec aliud vult oratio, quam ut quod abstrusum latet in mente dicentis, menti auditoris tamquam ob oculos ponat. Recte igitur philosophus, o(/ti o( lo/gos, e)a\n mh\ dhloi=, ou) poih/s1ei tou= e)autou= e)/rgon. Quod vero perspicuitatem unicuique orationi necessariam sentiret Fabius; eam ob causam summam orationis virtutem, et primam eloquentiae nominavit. Sed tamen in tenui nota nihil fere amplius praeter ipsam requiritur. Quare ipsam hoc potissimum loco consideramus. Postulat autem nomina ku/ria kai\ s1undedeme/na; amat e)pana/lh yin kai\ dilogi/an, o)rqa\s2 ptw/s1eis2, ta/cin fus1ikhn\; vult a)/rxesqai a)p) o)rqh=s2 h)\ ai) tiatikh=s2, declinat e)/ktas1in tw=n peria gw gw=n ei)s2 mh=kos2. De singulis horum diximus: nec de


page 227, image: s561

propriis in dubium venit, quoniam, quae minus propria sunt, facile vel tenebras, vel umbram submolestam inducunt. Igitur perpaucae translationes hic locum habent, nec nisi vel prorsus tritae, vel supra modum perspicuae: sunt enim quaedam et propriis luculentiores. *sundedeme/na autem etiam clariora sunt non vinctis vi particularum, ut haec connexa sunt apud Xenophontem ku/rou paidei/as2 IV. kai\ mesth\ ei)/h kai\ o)i+/wn, kai\ ai)gw=n, kai\ bow=n, kai\ i(/ppwn, kai\ s1i/tou, kai\ pan/twn a)gaqw=n. Intelligi autem debet haec connexio peri\ s1ugkathgorhma/twn vel certe s1unde/s1mwn omnis generis. Heracliti autem Ephesii, s1koteinon dicti, scripta quoque distingui difficulter posse, ac propterea obscuriora esse Aristoteles nos monuit. *ta\ h(raklei/tou, inquit, diasti/cai e)/rgon, dia\ to\ a)/dhlon pote/rw| pro/s1keitai, tw=| u(/steron, h)\ tw=| pro/teron. Elocutio autem dissolutra, nec ligata sedulo coniunct ionibus, contentionibus accommodatio est, kai\ e)nagw/nios. Convenit enim actionibus, ut, e)deca/mhn, e)/tikton, e)ktre/fw fi/le. Hic pronuntiantem oportet actionem adhibere, nolit, velit: sin dicas, e)deca/mhn, kai\ e)/tikton, kai\ e)ktre/fw, feruor ille incisus est, et nata pollh\ a)pa/qeia. Ubi enim nullus affectus, id actioni minus convenit. Sequitur e)pana/lhyis2, cuius ante quoque meminimus, sed a)po\ dilogi/as2 kai\ an) adiplw/s1ews2 nondum discrevimus, quod non est negligendum, hic tamen, quae ipsa proprie dicatur, apparet. Exemplum hoc est ex oratore Attico: *os1a men e)/prace *fi)lippos2, kai\ w(s2 thn\ *qra/khn katestre/ yato, kai\ *x er)r(o/nhs1on ei(=le, kai\ *buzan/tion e)polio/rkhs1e, kai\


page 228, image: s562

*amfi/polin ou)k a)pe/dwke, tau=ta men paralei/yw. Hic per, tau=ta men, refer untur superiora omnia. *dilogi/an autem hic intelligo, cum bis idem dicitur, raro repetitis iisdem verbis, numquam odiosa iteratione, quae tau=tologi/a dicitur, sed ubi aliquid auditor desiderare videri possit. Recti casus conveniunt huic characteri, non obliqui, quia per obliquos brevior, et ea re obscurior fit oratio, ut in hoc Xenophontis ex l. an)aba/s1ews2, trih/reis2 h)/koue peripleou/s1as2 a)po\ *iwni/as2 ei)s2 *kiliki/as2, *ta/mwn e)/xonta tas2\ *lakedaimoni/wn, kai\ a)utou= *ku/rou. Perspicuum magis foret rectis casibus elatum hoc pacto: *trih/reis2 pros1edokoun=to ei)s2 *kiliki/an, pollai\ me\n *la/kainai, pollai\ de\ *pers1i/des2, *ku/rw| nauphghqei=s1ai e)p) a)utw=| tou/tw|; e(/pleon d) a)po\ *iwni/as2; nau/arxos d) au)toi=s2 e)pesta/tei *ta/mws2 *ai)gu/ptos. Ad ordinem accedimus. Hic rectissimus est, quem natura docet, idem que simplicissimus, ut de quo dicturus sis, hoc ante colloces: deinde, quid: denique quomodo, aut ubi, aut quodcumque circumstantiarum, ut Thucydides libro I. *epi/damno/s2 e)sti po/lis2 e)n decia=| e)s1ple/onti ei)s2 to\n *iw/nion ko/lpon. Neque tamen hoc plane perpetuum est. Nam sic de Corintho poeta: *l. *z. *esti po/lis2 *efu/rh, muxw=| ar)/geos i(p pobo/toio. Est et una legum perspicuitatis, ut narrationem ordiamur a recto, vel ab accusandi casu, ut in Thucydideo: *epi/damno/s2 e)sti po/lis2, aut, *le/getai *epi/damnon ei)nai po/lin. Denique vel ex iis quae initio diximus, vel ex iis, quae paullo post dicemus, liquet, non convenire longas circumductiones, cum ipsae sint magnifici characteris. Ex magnifica de Acheloo


page 229, image: s563

circumscriptione faciemus simpliciorem, videlicet huius notae, et unicuique perspicuam. *o( ga\r *axelw=os r(ei= men e)k *pi/ndou o)/rois2, e)/ceis1i de\ ei)s2 qa/las1s1an. Nec tamen eo reprehendimus Thucydidem, nec Xenophontem, quibus licuit in suis narrationibus, tenuitate missa, sublimius loqui, nec tamen non etiam perspicue, si quis attendat. Hoc enim ab omni genere scriptorum requiri, iampridem diximus.

CAP. LIII. De notae tenuis compositione.

SEQUITUR, ut de huius quoque notae compositione dicamus. In ea fugienda primum est, quod ex eo, quod paullo ante dictum fuit intelligi quoque potest, membrorum magnitudo, quae convenit notae magnificae. Omnis enim longitudo magnificum est, quem ad modum etiam in herois metris hexametrum heroicum, quod ita vocatur ratione magnitudinis, et quod convenit heroibus. Comoedia autem nova, qua explicantur res, a vulgo non multum remotae, contracta est in trimetros sive senarios, quos poene in vulgari usu loquendi esse initio quoque dictum fuit. Quare etiam plerumque membris trimetris utemur, non puris senariis, sed factis illis ad horum similitudinem, ut Plato inquit: Heri descendi in Piraeum cum Glaucone. Verum extremae partes membrorum habeant etiam sedem firmam, veluti crepidinem, cui in sistant: nam extensiones in extremis partibus magnificae sunt, ut in loco Thucydidis ante adducto: Achelous fluvius fluens e monte Pindo: et quae sequuntur. Secundo igitur etiam fugiendi sunt longarum litterarum concursus in hac nota et


page 230, image: s564

diphtongorum: omnis enim extensio tumidum, ut in passu quoque transeuntis animadvertimus. Quod si concursus fieri necesse est, brevia cum brevibus committi possunt, aut brevia cum longis, aut alia quapiam ratione per brevem litteram. Ac prorsus apparere oportet, hunc dictionis modum esse abiectum et vulgarem et studio etiam factum. Denique in hac nota fugiendae sunt insignes figurae: quodcumque enim singulariter signatum, est praeter consuetudinem, et haudquaquam vulgare.

*sxo/lion. Ut membrorum longitudo vitanda sit, quod est compositionis, non semel iam dictum fuit, ne scilicet in magnificum characterem incidamus, in quo tamen ipso neque membra immania, neque ambitus iustum finem excedentes esse oportere intelligimus. Hoc enim nulli prorsus notae conveniret, nec legitimae denique orationi. Longitudinis mensura est tri/metron. Sit igitur membrum tri/metron, non exquisito syllabarum numero, neque certis pedibus, sed habeat speciem trimetri. Verum et hoc praeceptum ad fastidium usque inculcavimus. Sic Plato initio librorum de Rep. *kate/bhn xqe\s2 ei)s2 tw=n *peiraia= meta *glau/kwnos. Sic Aeschines Socratius: *ekaqh/meqa e)pi\ tw=n qa/kwn e)n *aukei/w|, ou)= oi( a)qlsqe/tai tw=n a)gw=na diatiqe/as1in. Usus vero est non solum membrorum modicorum, sed incisorum etiam. Habeant suam crepidinem, non productiorem, ut Thucydidea: careant diphtongorum et longarum vocalium collisionibus: sed vel brevia cum brevibus concurrant, ut in exemplo, quo et supra usi fuimus:


page 231, image: s565

pa/nta me\n ta\ ne/a kala/ e)sti; aut haec eadem cum longis: ut, h)e/lios d) a)no/rous1e. Denique in hac nota locum non habent s1hmeiw/dh xh/mota. pa=n ga\r para/s1hmon a)s1un/hqes2, kai\ ou)k i)diwtiko/n. Cum hic usitata conveniant et vulgaria, illustres et longius petititae et sublimes translationes vitandae erunt, quaeque horum similia sunt, quorum quaedam ante quoque indicavimus.

CAP. LIV. Eam notam maxime recipere evidentiam et probabilitatem et quid utraque sit.

CETERUM haec nota maxime recipit evidentiam et probabilitatem. Quare et de his dicemus. Est autem evidentia facultas aliqua, quae subicit sensibus ea, quae dicuntur. Unde Aristoteles evidentiam nominat, ante oculos ponere. Oritur autem ipsa primum ex accurata narratione, cum neque relinquas aliquid, neque reseces. Exempla apud Homerum nusquam non sunt obvia, cuiusmodi hoc est de eo, qui aquae ductum facit, quemadmodum ille initio facto a fonte per medios hortos praeit, ligone fossam faciens, impedimenta removens, donec in calculos aquairruat, ipsaque celeri fluxu campos irriget, suumque antevertat ducem. Simile est hoc in certamine equestri, honori patrocli instituto, ubi sic poeta de Diomedis equis: Non longe aberant ab antecurrentibus bigis, sed proxime. Eas enim iamiam conscensuri videbantur. Quin et Eumeli sinciput et humeros afflatu suo calefaciebant: ita in eum, quasi capitibus positis volabant. Exemplum evidentiae est apud Latinum comicum in Phormione in narratione Getae, ubi inquit:


page 232, image: s566

Ubi in gynaeceum ire occipio, puer ad me accurrit Mida:
Pone apprehendit pallio, resupinat, respicio rogo,
Quamobrem retineat me: ait esse vetitum intro ad heram accedere.
Sophrona modo fratrem huc, inquit, senis introduxit Chremem,
Eumque nunc esse intus cum illis: hoc ubi ego audivi, ad fores
Suspenso gradu placide ire perrexi, accessi, astiti.
Animam compressi, aurem admovi: ita animum coepi attendere,
Hoc modo sermonem captans.

Talis quoque locus est Catulli deparcis nentibus:

His corpus tremulum complectens undique vestis
Candida purpurea Tyrios exscinxerat ora.
At roseo niviae residebant vertice vittae,
Aeternumque manus carpebant rite laborem.
Laeva colum molli lana retinebat amictum,
Dextera tum leviter deducens fila supinis
Formabat digitis: tum prono in pollice torquens,
Libratum tereti versabat turbine fusum:
Atque ita decerpens aequabat semper opus dens:
Laneaque aridulis haerebant morsa libellis,
Quae prius in tenui fuerant exstantia filo.
Ante pedes autem candentis mollia lanae
Vellera virgati custodibant calathisci.

Saepe vero etiam repetitio evidentiam facit potius, quam si semel dicamus. Ut, quod exemplum supra quoque fuit positum: Tu in viventem invehebaris acriter: iam in mortuum scribis acriter: bis enim positum,


page 233, image: s567

acriter, evidentiorem ostendit contumeliam. Simile est: Abste hoc est dictum male: abs te et hoc est factum male. Hoc vero etiam obiciunt Ctesiae, quasi loquacior sit propter repetitiones. Fortassis id ei multis in locis recte obicitur; multis vero in locis non animadvertunt scriptoris evidentiam. Idem enim ponit, quod saepe maiorem vim habeat, cuiusmodi haec sunt. Medus quidam Stryaglius nomine, cum in praelio Sacida ab equo deiecisset, (proeliantur enim et mulieres apud Sacas, sicut Amazones) cumque ridisset eam formosam et aetate florentem, potestatem ei fecit, ut salva abiret. Postea vero icto foedere, cum amaret mulierem, repulsam passus est; quapropter constituit inedia finire vitam. Verum ante ad eam litteras scribit, graviter ipsam accusans: Ego te servavi, et tu per me servata es, ego vero opera tua perii. Hic fortasse brevitati studens aliquis reprehenderet, quod bis esset positum nulla de causa: ego te servavi, et tu per me servata es: ambo enim idem significant: verum si alterutrum abstuleris, una etiam evidentiam abstuleris, et affectum, qui nascitur ex evidentia: praeterea quod infertur, perii, pro pereo, evidentius est ipsa perfectione. Nam quod accidit gravius est et hoc quod eveniet et altero quod iam fit. Denique hic poeta (neque enim quis iniuria ipsum appellabit poetam) evidentiae opifex est in universa historia. Quo nomine ipsum quoque in Artaxerxe Plutarchus reprehendit. Oportet, quae evenerint, non exponere, nisi paullatim, atque auditorem suspensum tenere, et cogere in similes animi motus, cut quasi nobiscum luctetur. Hoc facit in Cyro mortuo Ctesias: cum enim venisset nuntius, non subito dicit matri Parysatidi, Cyrum esse mortuum: fuisset enim hoc, quae proverbio dicitur Scythica vox; sed primum nuntiat, Cyrum vicisse: ibi gavisa totoque animo commota, deinceps


page 234, image: s568

sciscitatur. Rex vero, ut agit? tum ille. Fugit, inquit. Atque illa suscepto sermone: Etenim horum ipsi causa Tissaphernes est: atque denuo sciscitatur: Ubi autem modo Cyrus est? Respondet nuntius: quo loco decet viros fortes degere. Paedetentim et paulatimprogressus, vix tandem, ut dicitur, abrupit rem. Admodum morate et evidenter ostendit Ctesias, et nuntium invitum narrare calamitatem, ut matrem coniciat in luctam veluti animi, et auditorem. Denique evidentia oritur ex eo, cum dicuntur quae consequuntur res, ut qui dixit de incedente rustico homine, abeuntis pedum strepitum auditum esse, quod non ille iret, sed veluti calcibus terram tunderet. Et hinc oritur evidentia, si quae videantur esse in verbis tenebrae, quod fit maxime, si contraria dici videantur, eas ratione exposita discutias. Ut apud Platonem in Protagora de Hippocrate: Erubescebat ille nocte; nonnihil enim illucescebat, ut color dinosci potuerit. Hoc evidentissimu~esse, neminem fugit, quae evidentia nata est e cura adhibita ad scriptionem, cum ante retulisset, nocte ad se venisse Hippocratem. Oritur item ex asperitate soni evidentia, ut non orationem solum, sed rem quoque ipsam audire videamur, ut in hoc Virgilii:

Tum ferri rigor, atque argutae lamina serrae.

Imitatus est enim asperitate soni stridorem serrae. Omnis autem imitatio habet quiddam in se evidens. Denique facta nomina evidentiam gignunt, quemadmodum si lambentes canes dicas, imitatione exprimens vocem Homeri, quod fuit evidentius dictum, quam si bibentes dixisset: quod vero addidit linguis; id adhuc evidentiorem reddit orationem. Atque haec de evidentia dicta sint, ut rudi modo facere consuevimus. Sed institueramus quoque de persuadbili dicere, non omni: neque enim de altero, quod


page 235, image: s569

argumentis fit, hic agimus; sed de eo, quod dictione efficitur. Hoc autem est in duobus, videlicet in plano, et in usitato: nam quod obscurum est et remotum a consuetudine communi, ad persuadendum ineptum est. Dictio igitur non eximia neque inflata sectanda erit, si probabiliter velis loqui. Ita neque compositio stabilis, neque prorsus carens numeris. Hic enim in vitio est negligentia: illic si tamquam certis pedibus omnem constringamus orationem, suspectum reddit oratorem auditori. In his igitur et persuadibile, et in eo, quod tradit Theophrastus, quod nequaquam oportet omnia accuratissime verbis narrare, sed quaedam relinquere intelligenda auditori et cogitanda: ubi enim intellexerit id per se, quod a tefuerit praeteritum, non auditor solum tuus, sed et testis efficitur. Praeterea habet simul plus benevolentiae videtur enim accuratior tua opera, qui ei ansam praebueris adintelligendum. Contra vero omnia referre et inculcare, velutiparum sanae mentis homini; illud est, quasi contemnas et stultitiae condemnes tacite auditorem. Satis iam de nota tenui diximus.

*sxo/lion. Ceterum huius characteris proprias esse e)na/rgeian et piqano/thta vel exemplo est Lysias, cuius omnis oratio hunc ipsum characterem potissimum sapit. Testatur etiam Halicarnassaeus in illius oratoris vita, fuisse eum evidentiae perquam studiosum, nec non eodem loco, de hac ipsa re non diligenter erudit. Sed ipsius magistri verba, quando ad rem multum faciunt, adscribam. *exei de\, inquit, kai\ thn\ e)na/rgeian pollhn\ h(\ *lus1i/ou le/cis2. a(/uth de/ e)sti du/nami/s2 tis2 u(po/ ta\s2 ai) sqh/s1eis2 a)/gous1a ta\ lego/mena. gi/netai de\ e)k th=s2 tw=n parakolouqoun/twn lh/yews2. o( de\ pros1e/xwn thn\ dia/noian


page 236, image: s570

toi=s2 *lus1i/ou lo/gois2, ou)x ou(/tws2 e)/stai s1kaio\s2 h)\ dus1a/restos, h)/ bradu\s2 to\n nomi=, o(\s2 ou)x u(polh/yetai ta\ dhlou/mena w(s2 gino/mena o(ra=|n, kai\ w(/sper parons1in oi(=s2 an)\ o( r(h/twr ei)s1agh| pros1w/pois2 o(milei=n. Definit e)na/rgeian facultatem, quae sensibus subiciat quae dicuntur: potissimum igitur oculis, quod hic sensuum acerrimus. Unde fiat, docet, nempe e)k tw=n parakolouqoun/twn lh/yews2. Neque haec non dicuntur a Demetrio, sed plura explicantur, quando ordine multae rationes evidentiae parandae recensentur. Namque e)na/rgeian Tullius evidentiam et illustrationem nominat; neque ab illo dissentit Fabius institutionum oratoriarum libro VI. Est enim e)narge\s2, quod evidenter in oculos incurrit. Homerus *d. *p. *ou) ga]r dh\ pan/tes1s1i qeoi\ fai/nontai e)nargei=s2. Hinc grammatici e)nargh= interpretantur, leuko\n, kai\ faeino\n, kai\ kat) o)/yin fanero\n, para\ to\ a)rgo\s2, o(\ e)sti\ leuko\s2, o(/qen e)nar gei=s2 qeoi\ o( h(/lios kai\ s1elhn/h e)le/gonto para\ toi=s2 palaioi=s2. *kai\ e)nargh\s2 fai/nesqai le/getai o( o)fqalmofanw=s2 faino/menos. an)ti/keitai de\ to\ e)narge\s2 tw=| nohtw=| kai\ fantastw=|. Haec Eustathius. Est igitur in hac evidentia, ut ante oculos rem constituat, quod dicitur pro\ o)fqalmw=n poiei=n. Est enim in ea luculenta perspicuitas. Nec est eadem e)n ar/geia, quae e)ne/rgeia. *peri\ e)nargei/as2 diximus: e)ne/rgeia dicitur para\ to\ e)nergei=n, quam actum interpretemur, ab agendo dicta, inquit Quinctilianus, et cuius propria sit virtus, non esse quae dicuntur otiosa: ta\ a)/yuxa e)/myuxa poiei=, kai\ e)nergoun=ta: in quibus sensus non est, nec animus, iis dat sensus et animos. Ut: pontem indignatus Araxes. Item: *en gai/h| d) i(/stanto lilaio/menai xroo\s2


page 237, image: s571

a)=s1ai, quasi fluvius animo fuisset graviter commotus, aut hastae sanguinem sitierint. Apparet e)ne/rgeia in optimo genere translationem, quae ipsae quoque rem ob oculos ponunt, nec carent evidentia. *ene/rgeia igitur a)p) e)nargei/as2 non excluditur, sed nec idem sunt ambae, quoniam aliae etiam sunt species e)nargei/as2, ut narratio quam accuratissima, a)kribologi/a dicta, cuius duo exempla ex Homero adducta sunt: prius est *l. *f.

*ws2 d) o(/t) a)nh\r o)xethgo\s2 a)po\ krhn/hs2 melanu/drou,
*amfuta\ kai\ kh/pois2 u(/datos r(o/on h(gemoneu/ei
*xers1i\ ma/kellan e)/xwn, a)ma/rhs2 d) e)c e)/xmata ba/llwn,
*tou= me/n te prore/ontos u(po yhfi=des2 a(/pas1ai.
*oxleun=tai, to\ de\ t) w)=ka kateibo/menon, kelaru/zei
*xw/rw| e)ni\ proalei=, fqa/nei de/ te kai\ to\n a)/gonta.

Alterum *l. *y.

ou)de/ ti pollo\n an)/euq) e)/s1an, a)lla\ ma/l) e)llu\s2.
*ai)ei\ ga\r di/frou e)pibhs1ome/nois1in e)i/kthn:
*pnoih=| d) *eu) mh/loio meta/frenon, e)ure/e t) w)/mw
*qe/rmet). e)p) a)utw=| ga\r kefalas2\ kataqe/nte pete/sqhn.

Sed exemplorum satis est, quibus libet ex Claudiano unum atque alterum subicere. Hic igitur in Ruffinum, non solum pros1wpopoiei=, sed eriam e)nargw=s2 pro\ o)fralmw=n ti/qhs1in unam furiarum, his versibus:

Complentur vario ferrata sedilia coetu,
Totaque collectis stipatur curia monstris.
A lecto stetit in mediis, vulgusque tacere
Iussit, et obstantes in tergum repulit angues,
Perque humeros errare dedit, etc.

In eodem carmine de praecipitanti fluvio.


page 238, image: s572

Haud secus hiberno tumidus cum vertice torrens
Saxa rotat, voluitque nemus, pontesque revellit;
Frangitur obiectu scopuli, quaerensque meatum
Spumat, et illisa montem circumtonat unda.

Alia species huius evidentiae est dilogi/a, cum idem plus quam semel dicitur. raro iteratione eiusdem dictionis, plaerumque sententiae repetitione aliis verbis explicatae. Eo genere frequenter usus narratur historiale Persicae scriptor Ctesias, quo nomine immerito suo aliquando reprehenditur, uti interdum culpa non vacat. Ex eius libris hoc exemplum illustre est. *strua/glio/s2 tis2 a)nh\r mh=dos2, gunai=ka s1aki/da katakalw\n a)po\ tou= i(/ppou. ma/xontai ga\r dh\ ai( gunai=kes2 e)n s1a/kais2, w(/sper ai( *amazo/nes2. qeas1a/menos dh\ thn\ s1aki/da e)upreph= kai\ w(rai/an, meqh=ken a)po s1w/zesqai. meta\ de\ tonto spondw=n genome/nwn, e)rasqei\s2 th=s2 gunaiko\s2, a)petu/gganen; e)de/dokto me\n a)utw=| a)pokarterei=n. gra/fei de\ pro/teron e)pistolhn\ th=| gun aiki\ memfo/menos, toian/de. *egw\ me/n s1e e)/s1ws1a, kai\ s1u\ me\n di) e)me\ e)s1w/qhs2; e)gw\ de\ dia\ s1e\ a)pwlo/mhn. *enargei/a| huius generis neque ipsum Platonem uti piguit, politeiw=n VI. quo loco filalh/qeian in philosopho flagitat. *thn\ a)yeu/deian, (an)a/gkh e)/xein to\n filos1ofh/s1onta e)n th=| fu/s1ei) kai\ to\ e(ko/ntos2 ei)nai mhdamh=| pros1de/xesqai to\ yendos, a)lla\ mis1ei=n, thn\ de\ a)lh/qeian ste/rgein. Maluit philosophus dilogei=n propter evidentiam, quam simpliciter dicere, quo tamen plus non voluit, o(/ti dei= to\n filo/s1ofon filalh/qh ei)nai. De Ctesia Gnidio non attinet hic dicere pluribus: quem Phalereus non iniuria poetam vocari iudicat, partim, ut puto, propter elocutionis studium, vergentis ad dictionem


page 239, image: s573

poeticam, partim, et quidem potissimum propter fabulas, quibus historiam suam contaminarit. Hoc enim testatur Plutarchus in vita Artaxerxis, cum eius fidem accusasset, oi(=a pa/xei polla/kis2, inquiens, o( lo/gos2 a)utou= pro\s2 to\ muqw=des2 kai\ to dramatiko\n e)ktrepo/menos th=s2 a)lhqei/as2. Sequitur aliud praeceptum de evidentia: o(/ti dei= ta\ geno/mena ou)k e)uqu\s2 le/gein: quod non tam ad orationem, quam ad ipsos mores pertinet: usque adeo verum est, animo moribusque formatis, linguam formari multo facilius. Illustravit exemplo eiusdem Ctesiae, narrantis, quemadmodum nuntius mortem Cyri Parysatidi minus incommode exposuerit. Nam secundum poetam: e)sqlo\n kai\ to\ te/ tuktai, o(/t) a)/ggelos a)i/s1ima ei)dh=|: idque ex usu ipsius quoque nuntii est, quando, ut rem adversam aversamur, ita eius nuntium: quod et tragicus poeta scripsit, o(/ti ou)dei\s2 filei= a)/ggelon kakw=n e)pw=n. Ita qui rem tristem exponit, habet rationem et sui et alterius: quorum neutrum prudens negligat. Sententia autem proverbii, s1kuqikh\ r(h=s1is2, per se clara est. Nam quod non leviter inelegans, sed plane barbarum esset, id Scythicum dixerunt. s1kuqrwpoi\ dicti sunt toruo et inhumano vultu, etiam qui tristi essent, quod demissio animi oris quoque hilaritatem tollat. Quartum praeceptum, e)k tw=n parepome/nwn toi=s2 pra/gmas1i, consentit cum iis quae initio proposuimus ex Halicarnassaeo. Quinctum, ut quae obscuritas sit, adiectis clarioribus verbis, vel ratione exposita tollatur. Ut cum in Protagora Platonis ante lucem Hippocrates venit ad Socratem, et uterque


page 240, image: s574

summo diluculo ambulantes colloquuntur, nec habebat Hippocrates, quod Socrati quaerenti, quamobrem Protagorae sophista operam daturus esset, erubuit. Ait, erubuit? Nondum enim intellexerat. Tenebrae igitur et in his verbis. Has removet Plato, cum ait: Iam enim lucescebat. Sic enim scribit. *kai\ o(\s2 ei)=pen e)ruqria/s1as2, (h)/dh ga\r u(pe/faine/ tih(me/ras2, w(/ste katafanh= au)to\n gene/sqai) kai\ ta\ loipa/. Haec igitur etiam ratio evidentiam parit, aut certe discutit caliginem, quae evidentiae inimicissima est: ratio ipsa, si quid video, necessaria in unoqueque characterum. Sextum praeceptum est peri\ kakofwni/as2. Ut *d. I. de immanitate Polyphemi, duos sociorum Ulyssis in terram sternentis. *sun/ de\ du/o mar/yas2, w(/ste s1ku/lakas2, poti\ gai/h| *ko/pt), e)k d) e)gke/falos xama/dis2 r( e/e, dene de\ gai=an. Ubi ko/ptein, an)ti\ tou= krou/ein kai\ pros1ara/s1s1ein est kako/fwnon. Sed de iis versibus etiam Halicarnassaeus praeclare sensit. *arattome/nwn de\, inquit, peri\ pe/tras2 an/qrw/pwn, yo/fon te kai\ mo/ron oi)=ktron e)ndeiknu/menos, e)pi\ tw=n a)hdesta/ twn te\ kai\ kakofwno ta/twn xroniei= gramma/twn, ou)damh=| leai/nwn thn\ katas1keuhn\ ou)de\ h(du/nwn. Item *l. ultima rapsodia, de iis, qui ligna ex Ida conveherent: *polla\ d) an)/anta, ka/tanta, pa/ran ta/te, do/xmna/ t) h)=lqon. Reliqua est ratio peri\ pepoihme/nwn, cuius generis est, w(s2 to=u s1i/z) o)fqalmo\s2. Item, la/myontes2 glw/s1s1h|s1in: de quorum utroque ante. Sic, *li/gce bio\s2, neurh\ de\ me/g) i)/axe, a)=lto d) o)i+sto\s2, in quo est praeterea e)ne/rgeia. Nam, ut puto, i) a/xein, e)nerghtiko\n est, nec simpliciter sonum edere, sed quem constitueris. Nam alibi ait: *argei=oi de\ me/g) i)/axon. Sic de saltu sagittae. Igitur e)ne/rgeia kai\ e)na/rgeian poiei=n


page 241, image: s575

dokei=, vel potius hoc dubii nihil habet. Denique peri\ h(=s2 nun= le/getai piqano/thtos, ea est verborum et compositionis, ne videantur quaesita et ad circumscribendum multo singularique studio parata. Quae Theophrastus autem docuit, neque ea praeterierat Aristoteles in libris de arte dicendi.

CAP. LV. De charactere epistolico obiter, quod is e tenui et elegante componatur.

ETSI vero ex nota tenui mera aut sola non conflatur epistola: tamen cum epistolica nota tenuitate etiam egeat; de illa quoque dicemus. Artemon igitur, qui Aristotelis epistolas in ordinem redegit, earumque volumen edidit, it, eodem stilo scribendas epistolas, quo scribitur dialogus. Esse enim epistolam velut alteram dialogi partem. Ac forte aliquid dicit, sed non dicit omnia. Oportet enim quodammodo plus accuratae considerationis adhibere ad exarandas cum laude litteras, quam ad scribendum dialogum. Dialogus enim imitatur ex tempore loquentem; sed epistola scribitur et donum mittitur aliquo modo. Quis igitur ita loqueretur cum amico, ut Aristoteles cum Antipatro, scribens pro exule, inquit? Si quocumque hic exilio periit, ut desperatus ei sit reditus, nimirum iis, qui apud inferos sunt, redire volentibus, non sit invidendum. Qui enim sic loquitur, videtur potius demonstrare, non familiariter loqui. Etiam solutiones crebrae non conveniunt epistolis. Videatur enim nasci disputatio pro epistola. Praeterea quae imitationis sunt,


page 242, image: s576

non ita scriptionis sunt, nedum conveniant epistolae, veluti in Euthidemo Platonis: Quis erat, mi Socrates, qui cum heri in Lyceo disserebas? certe multi nos circumstabat. atque paullulum progressus ita infert: ac mihi vide batur hospes quispiam esse, qui cum loquebare: quis erat? Huiusmodi enim omnis explicatio atque imitatio personae magis convenit, quam epistolis, quae scribantur. Plurimum autem morati habeat epistola, ita ut dialogus: sic enim quisque scribit epistolam, ut animi suit effigiem. Ac videre licet ex quavis oratione mores, unde et est proverbium; sermonem esse certam animi notam; sed ita evidenter ex nulla, uti ex litteris; nec facile quis ita litteras pingere fucoque illinere potest, vel potius nemo eas ita semper potefl pingere, ut scriptoris animus intimus non aliquando deprehendatur. Si enim nihil aliud, aut si non certum malitiae genus, fraus ipsa hinc inde emicat. Quare etsi hic canon vitae est, ut et bene sentiamus et bene saciamus: tamen serviet, ni fallor, orationi non minus, quam quidquam praeceptorum. Ita qui bene sentiat, et bene faciat, non magna difficultate idem etiam bene scribat, aut certe in id, quod foedissimum est in oratione, numquam incurrat; cetera mediocri studio et usu facile sibipariat.

Magnitudo vero etiam contrahatur epistolae. Quae enim valde longae sunt, atque insuper oratione tumidiores, equidem epistolae esse nequeant, sed opera, in quorum fronte scripserimus S. P. quemadmodum sunt multae Platonis, et praeceteris ad Dionysium et Dionis propinquos, et epistolae Thucydidis; quaedam item Isocratis et Demosthenis. Nonnullae tales sunt M. Tullii; prae ceteris nobilis illa ad Q. Fratrem, Asiae tunc proconsulem: liber


page 243, image: s577

enim est, quo virum politicum magna ex parte eudit.

Habenda est et compositiones ratio. Sit igitur fiructura verborum dissolutior potius, qualis est paene omnium Ciceronis ad Atticum, Ridiculum est enim orbes orationum facere, quasi non epistolam, sed causam scribas; neque solum ridiculum, sed neque amicitiae conveniens, quoniam arrogans, cum excludatur familiaritas, comes et index benevolentiae. Quod enim in proverbio est, ut ficum ficum dicamus; id servandum dum prorsus in epistolis, si uspiam in oratione; quod in omnire tamen boni viri facient. detestati quicquid cum veritate non congruit.

Videamus quoque quaesit materia epistolae: non solum enim certa quaedam locutio, sed quaedam etiam res propriaeconveniunt epistolis.Aristoteles igitur, ut qui plurima, ita doctissimorum hominum iudicio praeter ceteros formamepistolicam pidetur assecutrs.Hocautem, inquit, nonfcribo adte. Non esset haec res accommodata epistolae, Si quis enim litteris persequitur sophismata et natura rationer: scribit ille quidem, sed non fcribit epistolam, cuiusmodiexstant tres Epistolae Epicuri apud Laertium. Debet enim esse epistola, ut multa simul complectantur, brevis aliqua benevolentiae significatio, et negtii simplicis expositio, et conflata verbis simplicibus. Haec autem simplicitas elegantiam nonrespuit, sed praecipue est haec epistolae elegantia, benevoli animi indicationes et crebra proverbia adspersa. Haec enim sola sapientia in epi stola sit, non peculiar is quaeda et recondita, quoniam populare quiddam est proverbium et commune, Si quis vero sententias edit et cohortatur; non iam illeper epistolam aliquid significare, sedper machinam videtur.


page 244, image: s578

Aristoteles sane etiam demonstr ationibus alicubi utitur epidtolicis, ut quando docere vult, eodem pacto et nagna oppida et pusilla beneficiis afficienda esse, inquit: Dii, in utrisque aequales:siquidem igitur Gratiae deae, in utrisque tibi ae quales constituentur.Hic et quod demonstraur, est epistolae accommodatum, et ipsa quoque demonstratio. Cum vero etiam et ad res pub. inter dum et ad reges scribamus; sint sane hae epistolae nonnihil elatae, acrecedant a stylo tenui aliquanto proprius ad magnificum. Nam habenda est ratio etiam personae, ad quamscribas. Sic tamen elatas eas esse oportet, utnon opus nascatur pro epistola, quemadmodmodum illa Aristotelis ad Alexandrum, et Platonis ad Dionis propinquos. Quod tamen exemplo talium virorum fit, et tantis auctoribus, id fortasse non magnopere reprehendi possit. In univer sum autem, quod ad elocutionem, misceatur epistold ex duab us notis, eleganti et tenui. Atque haec de epistola dicta sint, simulque denota tenui.

*sxo/lion. Orationes rhetorum conflantur e dicendimotis omnibus, quas ita misceri oportere existimamus, ut unicuique reisua dictio, sua compositio tribuatur. Suam dico, quae maxime conveniat. Convenire autem maximeiudicanda sunt, quae sialiter, vel esserrantur, vel constituantur; neque decus idem obtineant. Ita perfecta erit oratio, on qua non multum desideremus, quam potius admiremur. An vero haec ratio se quenda est in exaradis litteris? Nam videtur dsse operae pretium hac etiam de re aliquid praecipere. Namque huiusmodi praeceptorum usus erit singularis et quottidianus. Vix enim


page 245, image: s579

dies praeterit, quin politi homines epistolas conscribant, sive id ipsis necessarium est ad expedienda alibi per alios negotia, sive quia ita volunt, quod sentiunt, unam hanc esse neque contem. nendam rationem tuendae amicitiae, aut colendae humanitatis. Humanitatem autem qui tollat e societate mortalium, plantas omnium bonorum radicitus exstirpet, et omnium contra malorum semina iaciat, quorum per se, ut lolii, amplissimu est proventus. Litterae dicuntur, quia hae sunt scriptionis elementa. Sed an haec sola scriptio? Videtur omnium prima, quoniam maxime necessaria; ceterae, quae multiplices orte deinceps. Epistolae aute, quia mandata de nostris rebus exponunt: nam e)piste/llein etiam mandare est. Sic Thucydides libro I. e)piste/llous1i toi=s2 a)/rxous1i tw=n new=n, potidaiatw=n o( mh/rois2 labei=n. Et e)pistolh\ apud aeschylum initio promhqe/ws2 des1mw/tou; *soi\ de\ xrh\ me/lein e)pistolas2: quae paullo post dicuntur e)n tolai/. Idem pi/rs1ais2; *ce/rchs2 d) e)mo\s2 pai=s2, w)\n ne/os2, nea\ fronei=, ko)n mnhmoneu/ei ta\s2 e(mas2\ e)pistola/s2.Qui autem epistolas recete scribent, utentur potissimum nota tenui. A quo iudicio Artemon non videret dissentire, Putavit enim, qua ratione sermones componuntur, eadem et exarandas litteras, quod hae sunt sermonis pars altera. Hinc apparet eum voluisse tenuem characterem convenire epistolis, quoniam ex eo constant dialogi. Habentur enim ex tempore, et sic conscribuntur, quasi ex tempore habiti, nec admittunt, nisi familiarem sermonem, aut avi ad familiarem accedat proxime. Appareat igitur


page 246, image: s580

haec negligentia, sive orationis humilitas inscriptis dialogis, cuius tamen non multa vestigia oportet exstare in scriptis epistolis. dei= ga\r u(pokates1keua/sqai pws2 ma=llon to=u dialo/gou. Oportet epistolam esse magis adornatam, sive paullo maiore diligentia scriptam, quam sermo aliquis, quod quodammodo muneri amico mittitur. Munus autem sordidum nemo amico mittit, qui sapiat. Ne sint igitur inquinatae, ne abiectae epistolae, ne careant cura, ne tamen multam perpetuamque praese ferant. Nec enim hoc convenit amicitiae aequalium, inter quos ea contrahitur, sed est inferiorum adversus multo superiores. Ex epistolis praestantium virorum exempla peti possunt, quae accuratiora esse patet, quam ut sermonibus conveniant, Tale est Aristotelis ad Antipatrum: *ei) de\ pro\ a(pa/s1as2 oi)/xetai ta]s2 fugas2\ ou(=tos2, w(/ste mh\ ka ta/gein, dh=lon w(s2 toi=s2 ge e)n a)/|dou, katelqei=n boulome/nois2, ou) dei\s2 fqo/nos. Quilocus clarior esset, si integra exstaret epistola: hoc tamen non est obscurum, acutiorem esse orationem, quam familiariorem. Sermones item soluti sunt, neque coniunctionibus quasi conglutinati. Convenit enim actioni solutio, quod prius quoque monuimus. At etpstolarum partes copulis oportet connecti; quod nisi fiat, nascetur obscuritas, quo loco perspicuitate opus erat. Exemplum ex Euthydemo Platonis hoc est: ti/s2 h)=n, w)= *sw/krates2, w(=| xqe\s2 e)n *lukei/w| diole/gou; h)= polu\s2 u(mas2= o)/xlos2 perieisth/kei: paucis vero interiectis: *kai/ moi e)/docen ei)=nai ce/nos2 ti\s2, w)=| diele/gou. ti/s2 h)=n, Haec epistolae aut num quam, aut admodum raro conveniunt. Namque etiam intelligens


page 247, image: s581

huiusrei, quando convenientissimum iudicat, (recte autem iudicabit) vel aliquid dialogiko\n, vel dialogis1mo\n includet epistolae. Non dubitavit hoc facere in hoc genere princeps Cicero: inclusit idem et partes orationum. Verum exceptio haec est, non regula, quarum hanc semper sequi tuto possis. In altero convenit ratio dialogi et epistolae. Nam h)qiko\n in utroque requiritur. Ut igitur in sermonibus exprimuntur loquentium mores et deteguntur animi: ita in litteris quoque ipsum scribentem totum apparere, qualis est, oportet; inprimis autem benevolum; quin haec est natura rei. Utplurimum enim secundum veterem versum, *andro\s2 xarakth\r e)k lo/gwn gnwri/zetai; quanto magis ex litteris? Se quitur praeceptum de magnitudine epistolae. Respondeat dictioni: haec sit tenuis, illa modica pro negotiis, quae explicantur. Non nascatur liber pro epistola, qui nihil habeat praeter initium epistolicum, videlicet sallutationem, ut xai/rein h)\ eu)= pra/ttein. Ceterum et sua est compositio epistolae, non periodica, sed liberior atque solutior. Ambitus sunt causarum: hîc foret ridicula eorum ostentatio. Aliena enim est a moribus amicorum. Non quod excludantur e litteris omnes periodi, sed ne crebrae sint, et quae sint, ne productiores. Sunt autem breviores unimembres et bimembres. Neque hae pro periodis a quivis agnoscantur, ut quem in vili amictu videas, non agnoscas pro patritio. Reliquum est peri\ u(/lhs2. Non enim omnes res proprie conveniunt epistolae, nisi quis contendat,


page 248, image: s582

cuique licere, in qua re ipse versantur, de ea epistolas scribere non minus quam aliud ingenii monumentum condere. Hinc inscripserunt aliqui, poterunt item alii, e)pistola\s2 qeologika\s2, nomika\s2, i)atrika\s2, filos1ofika\s2, fus1iologika\s2, kritika\s2, ne plura dicam genera. Verum audiamus Aristotelem, qui cum abdita naturae eruerit, et ad agnoscendum non stupidis, nec inertibus ingeniis proposuerit; hoc quod in sensus paene ipsos incurrit, non viderit? Vidit autem, et protulit, cum in quadam epistola scripsit: tou=to de\ ou) gra/fw/ s1oi. ou) ga\r h)=|n e)pistoliko\n: Id est, hoc ad te non scribo: neque enim conveniret epistolae. Magnam iacturam fecit e)pistolikh\ te/xnh amissione epistolarum huius philosophi, quarum gustum habere licet ex pauculis, quae in manibus sunt, longe politissimae, et plenae succi sapientiae. Quas adhuc Simplicium legisse apparet. Mentionem enim earum facit e)n prolegome/nois2 ei)s2 ta\s2 kathgori/as2. Affirmat autem in arte scribendarum epistolarum Aristotelem ceteros omnes post se reliquisse. Facit quoque idem locus ad ea, quae diximus, quaeque dicemus de perspicuitate, ut necessaria ad hoc genus scriptionis. Nec non probat comparationem, cum conditione tamen, sermonum et epistolarum: *to\ de\ dun/asqai, inquit, s1afw=s2 ei)pei=n, dhloi= ma/lista o( tw=n e)pistolw=n a)utou= (tou= *aristote/lois2 dhlono/ti) xarakth\r, to\n an)a\ xei=ras2 dia/logon, o(\s2 e)pistolai=s2 pros1h/kei, met) e)uprepei/as2 a)potupou/menos; kai\ ou)de\ e)sti/ tis2 tw=n s1unegnws1me/nwn *aristote/lei peri\ tw=n e)pistoliko\n xarakth=ra pros1o/moios. Non sunt igitur revera epistolae, quibus


page 249, image: s583

s1ofi/s1mata kai\ fus1iologi/ai explicantur, tum quia carent benevolentiae notis, quas lucere in omnibus litterarum partibus convenit, tum quia non sunt expositio simplicis negotii, simplici orationis genere facta. Haec enim sunt uniusc viusque epistolae propria. In primis ornant epistolam filikai\ filofronh/s1eis2, id est amicorum inter se suaves compelationes atque blanditiae. Item crebra proverbia, quae sunt condimenta non nimis exsuqisita, uti diximus. Non convenit gnwmologei=n, sive verba fundere sapientia. Nec sententias dicit orator, nisi ubi locus admodum postulet. Denique hoc nec omnium est, nec cuiusque tempporis, neque de quacunquere. a(rmo/ttei de\. inquit Philosophus gnwmologei=n, h(liki/a me\n pres1bu/teron, peri\ de\ tou/twn, w(=n e)/mpeiro/s2 tis2 e)sti/n. Senibus convenit sententias dicere, quorum est auctoritas, quod habentur prudentes, quoniam usu rerum praediti; de iis autem tantum rebus, in quibus longo vitae tempore fuerint versati; de re rustica rusticus, de negotio civili civis, de republica senator, de militia dux aut veteranus. Adolescentiorem haud qua quam decet. Ita que idem recte et discerte admodum, w(s2 to\ me\n mh\ thlikou=ton o)/nta gnwmologei=n, a)prepe\s2, w(/sper kai\ to\ muqologei=n. to\ de\, peri\ w(=n a(peiros, h)li/qion kai\ a)pai/deuton. s1hmei=on d) i(kano\n. oi( ga\r a)groi=koi, ma/lista gnwmotu/poi ei)s1i\, kai\ r(a|di/ws2 a)pofai/nontai. Qui minor aetate sententias dicat, indecore faciat, ut et idem, si fabulas inveniat, aut in oratione usurpet. Qui vero de negotio, quod non habet longo multoque usu exploratissimum, pronuntiat, prodit


page 250, image: s584

stultitiam suam et rude ingenium. Agrestes enim homines maxime solent sententias dicere, et suum de unaquaque reiudicium temere et confestim aperire. Cum autem sententiis refer. cire litteras non oporteat; videntur neque cohortationes esse epistolarum, quae tamen saepe comprehenduntur litteris. Scilicet merae esse gnw=mai et protropai\ non debent: hae vero rarae ad ae quales rarissimae ad superiores, vel nullae potius, nisi alia res eos quodammodo aequet, ut si sapiens ad potentem scribat. Quod si quis quid in epistola probare velit; oportet esse probationes non nimis subtiles aut sublimes, sed epistolicas; cuiusmodi usus fuit Aristoteles, ut doceret, pusilla oppida non minus esse beneficiis afficienda, quam amplas urbes. *oi( ga\r qeoi\, inquit, e)n a)mfote/rois2 i)/s1oi. w(/ste e)pei\ ai( xa/rites2 qeai\, i)/s1ai a)pokei/s1on tai/ s1oi par) a)mfote/raia Ex iis, quae diximus, intelligitur, potissimum tenui charactere scribendas, nec oportere esse incomptas supina scribentis negligentia. Itaque non omnem elegantiam ad epistolas conquiremus, sed nonnihil tamen. Quid enim amicum sive filiko\n absque venustate? Ex magnifico huc nihil adferemus, nisi sit ad reges scribendum, aut ad res publicas. Tum enim elatiores esse debent, quod ratio sit habenda eius personae, ad quam scribimus. Tamen ut meminerimus, nos epistolam scribere, non opus condere. Ex gravi forte nihil ad hanc artem faciat, nisi rarissime. Acria enim quid ad epistolas, quas docuimus constare magna ex parte benevolentia? Sed dicat quis,


page 251, image: s585

expostulationes etiam consignari epistolis? Non debent tamen illae humanitates leges migrare: carere convitio omni et omnibus contumeliis debent. Qui secus faciat, non egeat legibus politae artis epistolicae, sed barbare vivat et sentiat et scribat, ubio, quemadmodum apud Aetnaeos fratres, a)ko/uei ou)de\n ou)dei\s2 ou)deno/s2. Igitur in hoc charactere multum erit elegantis notae, vel quia amabilia pleraque, tenuis plurimu. Quare non alieno loco inculcamus haec praecepta de scribendis epistolis: nec alienum existimo, si quae de eadem re visa fuerunt summo theologo, viro doctissimo, Gregorio Nazianzeno, subiciam. Comprehendit autem omnem suam sententiam quadam ad Nicobulum epistola, quam nos omnium primi edidimus, iam ante anno sedecim; postea quoque vidimus editam in Italia ab Aldo Manutio, Paulli filio. Mecum vero pluribus adhuc annis ante vir Graece doctissimus et praeclare de Graeca lingua meritus, Arnoldus Arlenius Belga communicaverat. Floruerat iuvenis Bononia, doctissimis hominibus familiaris et carus. Praeter enim quam, quod Graecorum aliquot scriptorum publicationem fideliter procurarat, in quibus et Iosephus est, ediderat quaedam ingenii monumenta non inerudita. Fatum etiam vobis Arlenii narrabo. Ille Bononia iter facturus, si recte memini, Romam, postridie in via, in tramitibus A pennini, ex equo delapsus, crus fregit, et aegre Florentiam delatus, eo in loco consedit, ubi et plures annos vixit: tandem ingravescente aetate


page 252, image: s586

Taurini bonas litteras docuit. Incredibile olim studium posuerat in emendatione veterum scriptorum, quos ego permultos apud ipsum vidi, collatos summa diligentia cum manu scriptis libris. De illis ipsius laboribus ex eo tempore nihil cognovi. Mihi donabat quandam Libanii orationem pro bonis litteris, et de qua memini, Nazianzeni epistolam, non indignam, quam hic quoque consideremus, quod ex ea fortassis aliquidlucis etiam superioribus accesserit. Sive autem eam velit Arlenio, sive Manutio debere lector: haec ipsa est.

*g*r*h*g*o*r*i*o*s *n*i*k*o*b*o*u*l*w.

*t*w=n grafo/ntwn e)pistolas2\, e)peidh\ kai\ tonto ai)tei=s2, oi( men, makro/tera gra/fois1in, h)/per ei)ko\]s2; oi( de\, kai\ li/an e)n de e/stera; kai\ a)mfo/teroi tou= me/trou diamartan/ois1in, w(/sper tw=n s1kopw=n oi( toceu/ontes2, an)/te ei)/s1w pe/mpws1in, an)/ te u(perpe/mpws1i. to\ ga\r a)potugxan/ein i)/s1on, kan)\ a)po\ tw=n e)nanti/wn ggi/nhtai. e)/sti de\ me/tron e)pistolw=n h( xrei/a; kai\ ou)/te makro/tera grapte/on, ou(= mh\ polla\ ta\ pra gmata; ou)/te mikrologhte/on, e)/nqa polla\. ti/ ga\r h)\ th-| pers1ikh= xoi/nw| motrei=sqai dei= thn\ s1ofi/an, h)\ paidikoi=s2 ph/xes1i, kai\ ou(/tws2 a)telh= gra/fein, w(s2 mhde\ gra/fein; a)lla\ mimei= sqai tw=n s1kiw=n tas2\ mes1hmbrinas2\, h)\ tw=n ke/n trwn tas2\ kata\ pro/s1wpon a)pantw/s1as2, w(=n s1unizan/ei t/a\ mh/kh, kai\ parafai/netai ma=llon, h)\ fai/ne tai tw=n a)/krwn tini\ gnwrizo/mena; kai\ e)/sthn w(s2 an)/ ei)/poimi kairi/ws2, ei)kas1ma/twn ei)ka/s1mata; de/on a)mfote/rwn feu/gonta thn\ a)metri/an, tou= me/trou katatu gxan/ein. peri\ men th=s2 s1untomi/as2, tau=ta ginw/s1kw. *peri\ de\ s1a fhnei/as2, e)kei=no gnw/rimon, o(/ti xrh\ feu/gonta to\ logoeide\s2 o(/s1on e)nde/xetai, ma=llon ei)s2 to\ laliko\n a)pokli/nein, kai\, i(/n) ei)/pw


page 253, image: s587

s1unto/mws2, au(/th tw=n e)pistolw=n a)ri/sth, kai\ ka/llista e)/xous1a, h)\ an)\ kai\ to\n i)diw/thn pei/qh, kai\ to\n pepai deume/non; to\n men, w(s2 kata\ outtu\ pollou\s2 ou)=s1a, to\n de\, u(pe\r outtu\ pollou\s2; kai\ h( au) to/qen gnw/rimos. o(moi/ws2 ga\r a)/kairon, kai\ gri=fon noei=qai, kai\ e)pistolhn\ e(rmhneu/esqai.

*tri/ton e)sti\ tw=n e)pistolw=n h( xa/ris2; tau/thn de\ fula/comen, ei) mh/te panta/pas1in chra\, kai\ a)/xari gra/foimen, kai\ a)kallw/pista, a)ko/s1mhta/ te, kai\ a)ko/rhta, o(\ dh\ le/getai; o(=ion dh\ gnwmw=n, kai\ paroimiw=n, kai\ a)pof qegma/twn e)k to\s2; e)/ti de\ s1kwmma/twn, kai\ ai)nigma/twn, oi(=s2 o( lo/gos kataglukai/netai; mh/te li/an tou/tois2 fainoi/meqa kataxrw/menoi. to\ men ga\r a)/groikon, to\ de\ a)/plhston. kai\ to s1au=ta tou/tois2 xrhste/on, o(/s1a kai\ tai=s2 porfu/rais2 e)n toi=s2 u(fa/s1mas1i. tropa\s2 de\ para deco/meqa men, o)li/gas2 de\; kai\ tau/tas2 ou)k an)axu/ntous2. an)ti/qeta de\, kai\ pa/ris1a, kai\ i)s1o/kwla, toi=s2 s1o fistai=s2 a)por)r( i(ywmen. ei) de/ pou kai\ parala/boimen, w(s2 katapai/contes2 ma=llon tonto poih/s1wmen, h)\ spouda/zontes2. pe/ras2 tou= lo/gou, w(/per tw=n komyw=n tinos h)/kous1a peri\ tou= a)etou= le/gontos2; h(ni/ka e)kri/non to peri\ bas1ilei/as2 oi( o)/rniqes2, kai\ a)/lloi a)/llws2 h(=kon e(autou\s2 kos1mh/s1antes2, o(/ti e)keinou ka/lliston h)=n, to\ mh\ oi(/esqai kalo\n ei)nai. tonto ka)\n tai=s2 e)pistolai=s2 ma/lista thrhte/on, to\ a)kallw/piston, kai\ o(/ti e)gguta/tw tou= kata\ fu/s1in. tos1au=ta/ s1oi peri\ e)pistolw=n, w(s2 di) e)pistolh=s2 par) h(mw=n: kai\ tau=ta i)/s1ws2 ou) pro\s2 h(mw=n, oi(=s2 ta\ mei/zw spouda/zetai; t) a)lla\ de\ au)to/s2 te filoponh/s1eis2 e)umaqh\s2 w)\n, kai\ oi( peri\ tau=ta komyoi\ dida/cous1in.

Eruditissimae huius epistolae sententiam et ipse conatus sum Latine reddere, quod forte non prorsus assecutus fuero, vel de meo iudicio. Neque enim diffiteor, esse in quo haeream.


page 254, image: s588

QUI epistolas scribunt, quoniam et hoc petis, eorum alii pluribus verbis scribunt, quam conveniat, alii vero etiam ita paucis, ut aliqua desiderentur. Atque utrique a modo aberrant, quemadmodum a scopo sagittarii, sive hi inferius, sive altius feriant. Aequalis enim utraque aberratio, etiamsi a contrariis fiat. Est autem epistolarum modus, ispemet usus. Neque igitur pluribus verbis scribantur, ubi non multae sunt res, neque pauculis, ubi multae. An enim metiri sapientiam decet, aut schoeno Persica, aut puerili cubito, et adeo imperfecta scribere, ut ne scribere quidem videaris? sed imitari umbras meridianas, aut centrorum in oculos incurrentes, quarum longitudines considunt, et magis visum nostrum fallunt, quam *extremo aliquo cognita appareant, suntque, ut commode loquar, imagines imaginum, cum quod utrinque immodicum est, fugere, et observare modum oporteat. De brevitate ita sentio. De perspicuitate, nemo est qui nesciat, similitudinem orationum fugiendam esse, quantum fieri potest, et magis in clinandum ad sermonem familiarem. Atque ut uno verbo dicam, haec epistolarum optima est, quae et cuique e vulgo et erudito persuadeat, quod vult: illi, ut ad captum populi, huic, ut supra captum populi facta, statim que intelligatur perse. Aeque enim intempestivum foret, griphum intelligi, et ad litteras interprete opus esse. Tertium, quod in epistolis requiritur, est venustas: eam assequemur, si neque prorsus arida et invenusta scribamus, et


page 255, image: s589

incompta, et inornata, et immunda, ut dicitur, exceptis sententiis et proverbiis, et apophthegmatis, praeterea dicteriis et aenigmatis, quibus conditur oratio; neque nimium illis abuti videamur. Illud enim est rusticum, hoc satietatem parit. Et tantum illis uti oportet, quantum purpuris in textilibus. Figurae autem adsciscemus paucas, easque non impudentes. Opposita vero, et aequalia aequalibus relata, et aequalia membra sophistis relin quamus. Quod si alicubi accipiemus, hoc tamquam ludibundi faciamus, non rem seriam agentes. Extremum orationis hoc sit, quod ex eleganit viro de aquila narrare audivi, cum aves de regno contenderent, et ornavissent sese aliae aliter, in illa hoc fuisse pulcherrimum, quod se pulchram non opinaretur. Hoc etiam in epistolis maxime observandum est, ut nihil ibi sit fuco illitum, omniaque quam proxime ad naturam accedant. Haec tibi de epistolis, veluti per epistolam a nobis habe: ac forsan haec ad nos minus pertinent, qui gravioribus studiis occupamur. Cetera vero tum ipse labore tuo erues, cuius docilitas mihi perspecta est, tum qui in iis praestant, te docebunt.

Annotabimus et ad hanc epistolam aliqua, cuius argumentum, si ea sequamur, quae tradidimus, minus convenit epistolae: haec enim doctrina opusculum desiderabat. Quod vidit et Nazianzenus. Quare se quoque purgat non solum de paucitate praeceptorum huius artis, sed hoc quoque nomine, ut opinor, tau=ta peri\


page 256, image: s590

e)pistolw=n, inquiens, w(s2 di) e)pistolh=s2. Quibus verbis videtur dicere, omnem hanc rem neque epistolae esse, neque brevi epistola omnem posse explicari. Erudit autem studiosum elegantiae scribendi litteras de tribus potissimum, de magnitudine epistolae, de perspicuitate, de gratia. Nec quidquam obscuri est in hisce tribus praeceptis, aut diversum ab iis, quae supra exposuimus: aliquae forte partes declarationem postulent: videtur certe postulare una earum, si modo quid lucis adferre possimus. Primum est de brevitate, quae videtur aliquibus placuisse, cuius loco probat iustam epistolae magnitudinem. Non enim de magno pluribusue negotiis ita breviter scribendum erit, ut qui legat, non intelligat, quid velimus: neque de re parva et plana longam o rationem instituemus. Hoc enim ostentatoris foret, aut garruli. Qui alterutrum sequantur; faciunt quod toco/tai minus exercitati, qui cum habeant sibi certum s1kopo\n propositum, sagittam supra infrave eum mittunt, et ex contrariis aeque aberrant. Magna est vis medii in moribus, in actionibus, in artibus; nec minor in omni oratione. Magna igitur etiam in scriptione epistolarum. Res autem ipsa, de qua agemus, est scribentis quasi scopus, et medii index, et mensura longitudinis. Hoc est, quod Phalereus: to\ de\ me/geqos2 s1unesta/lqw th=s2 e)pistolh=s2. Magno negotio longiorem epistolam, paruo breviorem destinabimus. Metiri oportet quamque rem sua mensura, quod illustratur similitudine. Sapientiam enim metiemur, neque


page 257, image: s591

schoeno Persica, neque cubito pueri. ph=xis2 est e mensuris minoribus, e maximis xoi=nos. De cubito cuilibet notum: schoenos multa stadia, immo duos parasangas continet. Sunt autem ambae dictiones Persicae, docente Athenaeo deipnos1of. libro III. para\ toi=s2 ar)xai/ois2 poihtai=s2 kai\ s1uggrafens1i toi=s2 s1fo/dra e(llhnizois1in e)sti\n e(urei=n kai\ *pers1ika\ o)no/mata kei/mena, dia\ thn\ th=s2 xrh/s1ews2 s1unh/qeian, w(s2 outtu\ paras1a/ggas2 kai\ thn\ xoi=non h)\ to\n xoi=non. me/tron d) e)sti\ tonto o(don, me/xri nun= ou(/tw kalou/menon. Quae mensura tamen sit, non indicat; sed docet Herodotus *eu)te/rph. dun/atai de\, inquit, o( me\n paras1a/gghs2 trih/konta sta/dia; o( de\ xoi=nos me/tron e)w\n *ai)gu/ption, e(ch/konta sta/dia. Schoenus igitur IIX. M. passnum, vel paullo minus duobus miliaribus Germanicis. *metrei=n de\ thn\ s1ofi/an xoi/nw| ante scripserat Callimachus, ut Plutarchus testatur e)n tw=| peri\ fugh=s2, qui neque schoenis, neque parasangis metiendam addit beatitudinem, id est neque latifundiis, neque regionibus aut regnis, quorum domini saepe longissime absunt a beata vita, vel sunt etiam mortalium miserrimi. Haec si ad locum epistolae minus faciunt, at sunt non inerudita. Sic autem Plutarchus. *o(/pou ga\r ou) fau/lws2 dokei= le/gein o( kalli/maxos, to\ mh\ xoi/nw| pers1/i/di thn\ s1ofi/hn; h)= pou thn\ e)udaimoni/an xoi/nois2 kai\ paras1a/ggais2 metroun=tes2, e)an\ nh=s1on oi)kw=men diakos1i/wn stadi/wn, a)lla\mh\ tes1s1a/rwn, h(merw=n w(/sper h( *sikeli/a peri/ploun e)/xous1an, o)duna=|n e(autou\s2 kai\ qrhnei=n o)fei/lomen w(s2 kakonaimonoun=tes2; ti/ ga\r h( platei=a xw/ra pro\s2 to\n a)/lupon bi/on; ou)k a)kou/eis2 ton tanta/lou le/gontos e)n th=n tragw|di/a|;


page 258, image: s592

spei/rw d) ar)/ouran dw/deka h(merw=n o(do\n
*bere/kunqa xw=ron: ei)=ta met) o)li/gon le/gontos2:
qumo\s2 de/ poq) a(mo\s2 ou)ranw=| kurw=n an)/w,
e)/raze pi/ptei, kai/ me pros1fwnei= ta/de.

gi/nws1ke tan/qrw/pea mh\ s1e/bein a)/gan. Aurea omnia, et ad auri potentiaeque sitim restinguendam a sapientibus divinitus inventa. Sed haec de schoeno et cubitis comparatio plus forte huic rei non congruit, quam ut intelligamus, quamque rem sua mensura metiendam. Sed difficilior nodus est in similitudine de umbris, quem alii quoque relinquunt, et ego ne ope quidem amicorum, qui doctrinam peri\ s1kiw=n ad unguem tenent, solvero. Cum sententia convenit, non oportere breviora scribere, quam res sit, quod qui faciat, imitetur umbras meridianas, quae ipsae cum toto anno, tum maxime solstitio, sunt brevioris iis rebus, quarum sunt umbrae, quod maxime ibi verum est, ubi illa scripta sunt: aut imitetur umbras gnomonum ad parietem ad oculos nostros versas, quod hae similiter nos fallant. Sed plura quaeret eruditus lector, ut et ipse quaero: forte et nobis aliquando to\ zhtou/menon a(lwto\n, secundum Sophoclem. Sunt autem minimae umbararum, sive curtissimae solstitio, maxime quibus magis erit sol kata\ korufhn\, ei)ka/s1mata ei)kas1ma/twn: eodemque modo pusillae litterae de rebus maximis. Alterum caput est de perspicuitate. De hac nihil praetermissum fuit ante. Etenim de nota tenui dicta, intelligantur et de nota epistolica. Quod iubemur a)pokli/nein pro\s2 to\ laliko\n; idem est, quod de affinitate epistolae et dialogi


page 259, image: s593

dictum fuit: et haec prorsus conveniunt, paullo graviores debere esse litteras, quam sermo vel in scripto dialogo, vel inter eos, qui confabulentur. Ne sint igitur etiam comicae, atque hoc minus, quô plus in comoediis et plebeiae locutionis, et vilium nugarum, et scurrilitatis. Non pertinet autem etiam ad nudam dictionem, quod ait optunam este epistolarum, quae accommodata sit ad persuadendum, et plebeium quemque et doctum. Hic apparet enim, quo genere argumentorum nos uti velit, non exquisito videlicet, sed polito tamen. Hae sunt superiores a)podei/ceis2 e)pistolikai\. Ultimum degratia praeceptum idem est, cum eo, quod docuimus, ex eleganti etiam charactere ad epistolam multum accedere. *ako/rhta autem sunt hoc loco sordida. *ako/rhtos enim praeter significationem notissimam, est impurus et sordidus. Ut apud Aristophanem Strepsia des, paene initio nefelw=n:

e)moi\ ga\r h)=n a)/grikos h(/distos bi/os,
e)urwtiw=n, a)ko/rhtos2, ei)kh=| kei/menos,
bru/ton meli/ttais2, kai\ proba/tois2, kai\ stemfu/lois2.

Est para\ to\ kopei=n, verrere sive purgare. Si absint sordes, satis erit mundiciei; satis purae erunt, si non impurae vel si purae, satis elegantes. Quid de sententiis, et ceteris? Puto dici, non esse excludendas, quoniam subicit, (an non de iisdem?) non esse iis abutendum. Verum prius visae fuerunt excludi sententiae? Non arbitror, sed to\ gnwmologei=n, seu frequens illarum usurpatio. Proverbia vero crebra admisimus: modus hîc antefertur: hoc probat Aldus: nos


page 260, image: s594

quoque subscribemus huic sententiae, nec puto aliud voluisse alterum, quod similia exempla apud priscos non exstant: non voluit certe conflari maximam partem litterarum oportere ex proverbiis. Monebo unum pare/rgws2: pauci hodie recte aspergunt aliquid litteris, vel ex Homero, vel ex Euripide, vel ex aliis myrotheciis Graeciae. Putidum est hic eadem saepe usurpare, quae alii; non satis pepaideume/nou, nullis prorsus uti, aut nullis aliis. *apofqegma/twn kai\ ai)nigma/twn forte erit usus rarissimus, aut certe non minus rarus, quam ceterorum. *skw/mmata intellige hic salse dicta, immo urbanos sales. Ubi ait: to\ de\ a)/plh/ston, habui rationem sententiae, quam ego viderem. Vult enim hoc, ni fallor, ut aromata in omnibus cibis fastidium pariunt, ita illa sine modo usurpata satietatem legenti, non voluptatem. Igitur comparat ea iterum cum purpura, quae togae intexitur: non toga e purpura consuitur. Cum regum vero purpura non scite comparabitur epistola. Namque epistolam satis est esse puritate elegantem, non adscitis aliunde ornamentis, sed natura sua, ut est in fabella de aquila. Sic Tullius de iis, quae Atticus scripserat: Quam quam tua illa, (legi enim libenter) horridula mihi atque incompta visa sunt; sed tamen erant ornata hoc ipso, quod ornamenta neglexerant, et ut mulieres ideo bene olere, quod nihil olebant, videbantur. Hoc autem fuisse iactatum, veluti proverbio Mostellaria Plauti videtur indicare. Quia aecastor, inquit ancilla, mulier recte olet, ubi nihil olet.


page 261, image: s595

Nam istaec veteres, quaese unguentis unctitant, interpoles,
Vetulae, edentulae, quae vitia corporis fuco occulunt,
Ubi sese sudor cum unguentis consociavit, ilico
Itidem olent, quasi cum una multa iura confudit coquos:
Quid oleant nescias, nisi id unum, ut male olere intelligas.

Nec ab his dissimile st, quod de bellariis Varro satyra Menippea scripsit, ut refertur apud Macrobium. Bellaria ea maxime sunt mellita, que mellita non sunt. Sed ad Mostellariam redeo, in qua quod eodem loco dicitur: Pulchra mulier, nuda erit, quam purpurata, pulchrior: id in epistolam moratam convenit. Moratae enim mundicies facile superabit, quidquid addi aut illini queat ornamentorum.

CAP. LVI. De ariditate orationis.

SEQUITUR, ut de vicina, re tamen ipsa ei contraria nota dicamus, quae arida dicitur. Haec aridit as sive ieiunitas est itidem in tribus. Primum in sententia, ut, qui de Xerxe dixit: Xerxes descendit cum omnibus suis, quod de privato, ducente saltem familiam paucorum servulorum, etiam diceretur. Rem igitur supra modum extenuavit, cum diceret pro hoc: cum universa Asia: cum omnibus suis. In locutione aridum efficitur, si quis rem magnam minutis verbis exponat, quem admodum ille Gadareus de navali praelio ad Salaminem scripsit. Item de Phalaride tyranno: Cuiusmodi enim Phalaris molestiis


page 262, image: s596

afficiebat Agrigentinos. Nam ita tenuiter neque de tanto navali praelio, neque de tyranni saevitia loquendum erat, neque utendum molestandi verbo, sed magnis, et rei, de qua agebatur, congruentibus. Denique in compositione nascitur, si crebra sint incisa, quale est initium aphorismorum Hippocratis: Vita brevis: ars longa: occasio acuta: experientia lubrica. Aut si in re magnae recisum sit membrum, neque expletum, ut qui Aristidem accusavit, quod non venisset in proelium ad Salaminem: atqui inquit, ultro Ceres venit et in praelio a nostris partibus stetit: Aristides autem non. Nam haec recisio et indecora est et intempestiva: neque taemen non locus est eiusmodi recisionibus sive abruptionibus. Igitur aliquando etiam iis utemur. Quod si enim qua frigida sit sententia, ob rei, quae exponitur turpedinem, ibi conveniet recisa compositio, sententiae talis licentiam abolens sive tegens.

*sxo/lion. Infra tenuem notam est, etsi propinqua et similis, attenuatior quaedam, et prorsus arida, humi prostrata, nihil virium habens, et nihil nativi succi. Eam licet deprehendere, primum in sententia. Aridam enim sententiam usurpavit, qui de Xerxis expeditione in Graeciam sic scripsit: *kate/ bainen o( *ce/rchs2 meta pa/ntwn tw=n e(autou=. In dictione: quemadmodum Gadareus locutus fuit de Phalaride tyranno: *atta ga\r o( fa/laris2 h)no/xlei toi=s2 *akraganti/nois2: e)noxlei=n enim est verbis aut re pusilla molestiam creare, quod non respondet magnitudini crudeliotatis tyranni. Si quis studio sic loquatur, causae suae serviens, visus, fuerit uti meiw/s1ei. Denique in compositione, si frequentia et minuta sint incisa, aut


page 263, image: s597

instituti ambitus pars amputatione deformetur, utaccusator Aristidis scripsit: *all) au)to/klhtos h( me\n dhmh/thr h)=lqe, kai\ s3unenau ma/xei, *aristei/dhs2 de\ ou)/. Talis concisio Sallustio fammiliaris est, quam vitareiubet in dicendo Fabius, ersi eam in histo rico non reprehendit. Vitanda etiam, inqui, illa Sallustian, (quamquam in ipso virtutis locum obtinet) brevitas, et abruptum sermonis genus. Ceterum saepe sensus frigidum quiddam est, inquit Phalereus, quod nominatur kako/zhlon: et compostio recisa, ipsius sententiae licentiam occulit: cumque sit vitium hoc e cacozelia propter rem, et ex arido propter compositionem, concreto quoque nomine appellatur xhrokakozhli/a. Sed kako/zhlon, id est, mala affectatio, per omne dicendi genus peccat, inquit Fabius. Nam et tumida, et exilia, et praedulcia, et abundantia, et arcessita, et exsultantia, sub idem nomen cadunt. Denique kako/zhlon vocatur, quid quid est ultra virutem, quoties ingenium iudicio caret, et specie bonisallitur, omnium in eloquentia vitiorum pessimum. Nam cetera cum vitentur, hoc petitur. Est autem totum in elocutione. Haec nobilis ille dicendi magister: plura Hermogenes.

CAP. LVII. De charactere gravi.

REliqua est quarta dicendi nota, gravis videlicet, de qua quae dici possint, patet ex superioribus. Atque haec ipsa versatur itidem intribus, in quibus superiores.


page 264, image: s598

Primum enim res quaedam per se ipsas graves sunt, ut quieas dicunt, graves videantur, etiamsi non graviter dicant, quemadmodum Theopompus, referens tibicinas in Priaeeo, et lupanaria, et canentes tibiis, itemque voce, et saltantes: quae gravia sunt omnia: ea etsilanguide quis dixerit, tamen gravia videntur.

*sxo/lion. Postremus xarakth/rwn est deino\s2. Alia est deino/ths2, docastikon me/ros, acumen, ni fallor, altera eiusdem pars ipsa prudentia. De illa est in scholio Homerico: deino/ths2 h( e)p) a)gaqw=|, fro/nhs1in, o(/s1a kai\ mh/thr, a)po genna=|. Ita prudentia, illa non est, ut et philosophus ait, sed non absque illa. Sed missa hac significatione, et aliis huc non pertinentibus, peri\ deino/thtos r(htorikh=s2 agamus; neque tamen de omni. In genere enim dicitur deino\s2 r(h/twr o( e)pide/cios le/gein h)\ duna/mei r(htorikh=| xrh=|sqai. Hic deino\s2 xarakth\r est nota gravis, acris, vehemens: quae pondus habet, et urget et premit. Primumres quaedam sunt graves, ut cum dicit Theopompus, tas2\ e)n tw=| *peiraiei= au)lh/trias2, kai\ ta\ ponei=a, kai\ outto\ au)loun=tas2, kai\ a)/dontas2, kai\ ar)xoume/nois2, quae nomina etsi sunt mollia, nec acriter dicta, tamen orator propter res videtur gravis, et oratio gravis, non exquisite iudicantibus. Namque ut huic notae sit consentaea oratio, non ipsum solum negotium, quod exposuimus, sed etiam elocutionem oportet esse gravem, tum quod ad dictionem, tum quod ad compositionem.


page 265, image: s599

CAP. LVIII. Quomodo ex figuris oriatur gravitas.

SEcundum est quemadmodum es elocutione sive ex figuris oriatur gravitas. Ac primum ex omissione, ut apud Demosthenem III. Philippica: Olynthum et Methonem, et Apoloniam, et triginta duo oppida Thraciae omitto. In his etiam quae voluit, dixit omnia, etsiease praeterire ait, quasi avior habeat, quae diceret et acerbiora. Sic M. Tullius Philippica VII. Cuius ut omittam innumer abilia scelera urbani consulatus, in quo pecuniam maximam publicam dissipavit, exules sine legere stituit, vectigalia vendidit, provincias de pop. Romaniimperio sustulit, regna addixit pecunia, leges civitati per vim imposuit, armis aut obsedit, aut exclusit senatum: Ut haec, inquam, omittam. etc.

Secundo reticentia, cuius ante quoque meminimus, iisdem moribus affinis, graviorem quoque efficit orationem.

Tertio assumatur. item figura sententiae ad gravitatem, quaeprosopopoeia dicitur, ut: Putate vobis maiores obicere et haec dicere: aut Graeciam, autpatriam sumpta forma muliebri: quemadmoum Plato in oratione funebri: O filii, qnod bonis parentibus orti esti: ubi non ex propria, sed exparentum personaloquitur. Apparet enim haec multo evidentiora et gravior a esse ut per sonarum, quae introductae sunt: quin potius res dramata fiunt, ut res coram agi videantur. Hae formae et figurae sententiarum in hoc genere sumi possint, ut diximus. Haec enim exempliloco tradita voluimus.


page 266, image: s600

Accedimus ad figuras dictionis, quas adhuc magis varie licet seligere. et hocpacto orationem graviorem reddere. Primum enim duplicatione, ut Aeschinesin orationem contra Ctesiphontem: Thebae autem Thebae, cituitas vicina, e media Graecia abrepta est, Iteratum enim verbum gravitatem efficit. Sic Demosthenespro Corona: Malum est, Athenienses, malum sycophanta semper, et ab omni parte invidum, et ad omnes accusationes intssntum. Et M. Tullius Philip: 4: Laudo, laudo vos, Quirites, cum gratissimis animis pro sequimini nomen clarissimi adolescentis. Secundo ex reiteratione, quae anaphora dicitur: ut Cicero ad Atticum: Cneus autem noster, ôrem miseram et incredibilem, ut totus icacet? non animus est, non consilium, non copiae, non diligentia. Hunc locum tria simul ornant et accuratiorem faciunt, exclamatio, admiratio, anaphorae, Sic et Aeschines: Contra te ipsum vocas, contra leges vocas, contra populum vocas. Fortassis anaphora dicta est, quia idem verbum refertur ad idem principium. Est et hic asyndeton. sine coniunctionibus enim dicta sunt. Denique idem finis est ob terminationem verbi quoque saepius iterati. Atque ita gravitas ex tribus coaceruata est. Quodsiautem quis ita dixerit: Contra te ipsum, et leges, et populum vocas, una cum figuris sustulerit gravitatem, neque perinde elegans erit oratio. Tertio sciendum est, dissolutionem omnium maxime opificem esse gravitatis, ut Demosthenes in oratione de falsalegatione: Ambulat per forum, buccis inflatis, sublatis superciliis, incedens instar Pythoclis. Si enim haec duo coniunctionibus copulata sint, mittiora erunt. Sic Cicero in Antonios: His vos taeterrimis fratribus


page 297, image: s601

portas aperietis? hos umquam in urbem recipietis? non, tempore oblato, ducibus paratis, animis militum incitatis, populo Romano conspirante, Italia tota ad libertatem recuperandam excitata, deorum immortalium beneficio utemini? Et paullo ante: Vastantur agri, diripiuntur villae, matresfamiliae, virgines. peri ingenui abripiuntur, militibus traduntur. Quarto sumi item potest climax, quam gradationem vocant, quali usus est Demosthenes pro Ctesiphonte: cum haec et his similia dixissem; descendi: approbantibus autem universis, neque vollo quidquam contradicente: neque ego hoc dixi, neque item scripsi, neque legationem obivi, neque persuasi Thebanis. Hoc in loco Halicarnasseus elegantiam quoque ostendit, quae evanesceret, quocumque modo alio haec exponerentur, Ferme autem similis est or atio maiora supra maiora collocanti. Quod si vero quis haec ita dicat: Haec ego cum dixissem atque scipsissem, legationem obii atque persuasi Thebanis, narrationem tantum, nihil autem grave dixerit. Ut in universum dicam, figuae dictionis et actionem et certamen suppeditant dicenti, inprimisque dissolutum, hoc est, cum illae, tum hocpraecipue parit vehementiam sive gravitatem. Ac de utriusque generis siguris haec tradita sint. Nunc ostendemus etiam, quae dictiones praetera ad gravitatem faciant. Sumantur igitur quaecumque in magnifica nota; verum non ad eundem finem. Nam translatio seruit (ut in superioribus perspeximus) etiam magnificae et eleganti notae, non minus, quam gravi, prout ab ipsa re dicta fuerit. Primum enim transferendo licet graviorafacere, ut hoc Demosthenis pro Ctesiphonte: Pythoniferocienti et multo ruenti contra vos. Ubi oratio petita a torrente acriorem orationem


page 268, image: s602

facit. Deinde graviorem quoque orationem faceris imaginibus; ut hoc item Demosthenis ex eadem oratione: Hoc plebisitumsecit, ut tunc imminens civitati periculum, veluti nimbus, praeteriret. Sic Cicero auxilio harum imaginum res atrociores reddidit, ut cum pro sexto Roscio inquit: Quem tu e matrimonio, tamquam e naufragio, nudum expulisti. Item Philippica XII: An is non reddet, qui domini patrimonium circumplexus, quasi thesaurum draco, Pompeii servus, liebertus Caesaris, agri Lucanipossessiones occupavit? Sed comparationes gravitati minime conveniunt propter magnitudinem, ut hoc Xenophontis e primo Cyripaediae de ipso Cyro: Quemadmodum genero sus canis, rudis adhuc, temere in aprum fertur: in hoc enim elegantia apparet, et exquisita explicatio. Verum gravitas acre quiddam requirit et concisum, et cominus ferientibus similis est. Tertio nascitur quoque ex composito nomine gravitas, quemadmodum et consuetudo Graeci sermonis multa huismodi habet, et apud oratores utique multa talia sunt. Latini sermonis videtur esse diversa ratio, in quo huius generis exempla reperias rarius, praeterquam apud comicos. Quartum est, ut enitamur nominibus uti, quae rebus conveniant, ut de vi irrumpere, de dolo irrepere, de celeritate advolare, de tarditate obrepere et prorepere. Quinto, Elatio non solum magnitudinem facit, sed etiam gravitatem, ut Demosthenes de ementita legatione: Non dicere oportet. Aeschines, manus intus habentem, sed legationem obire, manus intus habentem. Sic et hoc eiusdem pro Ctesiphonte: Verum ille, qui Euboeam suae ditionis facit: non enim, ut grandem or ationem faceret, ita insurrexit, sed ut gravem, id est vehementem. Fit autem hoc, cum illo ipso tempore, quo sic


page 269, image: s603

insurgimus, quem accusaverimus. Illic enim Aeschinem; hic Philippum accusat. Sexto etiam grave est; si interrogans auditores, quaedam dicas, neque tamen enunties, sed auditori aliquid in medio relinquas, ut in loco Demosthenis paullo ante adducto. Verum ille, qui Euboe am suae ditionis facit, et castellum, unde adoriatur Atticam, aedisicat, utrum cum baec faceret, iniuriam inferebat, et pacem solvebat, an non? tamquam in dubium enim auditorem vocat, qui iam quasi convictus esse, et nihil ad respondendum habere videatur. Quod si haec sic mutasset: iniuria sfficiebat, et solvebat pacem; diserte visus fuisset docere, non etiam convincere. Huius igitur generis interrogatio urget auditorem, et assentiri cogit, et quasi constrictum tenet. Exempla non minus obvia sunt apud M. Tullium: cuiusmodi est hoc pro Archia: Quid enim horum infirmari Gracche potest? Heracleaene eum adscriptum negabis? Sepimo, quae vocatur commoratio est dictio, maior re, et quaedam species amplificationis, additque orationi non solum elegantiae alquid, sed etiam magnificentiae; neque non insuper ipsa confert ad gravitatem. Exemplo sit locus Demosthenis de falsa legatione: Morbus enim gravis in Graeciam incidit, et difscilis, ad quem tollendum singulari quadam fortuna, et vestra diligentia ipus sit. Quod siroator paucis verbis dixisset, morbum gravem incidisse in Graeciam, omissis sequentibus; non foret ita vehemens, seu gravis oratio. Octavo fortasse quoque qui euphemismus dicitur, habeat aliquid gravitatis, et quires odio sas bonis verbis edit, et impiae item facta piis nominibus appellat: qnemadmodum qui Victorias aureas conflari iubebat, eaque pecunia ad bellum uti, non ita locutus est temere: percutiamus Victorias ad bellum: odiosum enim hoc fuisset, et fuisset ille visus


page 270, image: s604

illudere deabus; sed bonis verbis dixit: utemur victoriis ad bellum: cum enim sic dictur, videtur ille non conflaturus Victorias, sed sibi socias belli facere. Denique Demadea dicta licet propriam et absurdam rationem habere videantur, gravia sunt. Eorum enim gravitas seu vehementia oritur ex emphasibus, ac quodam assumpto allegorico, et quod tertium est, ex hyperbole. Apparet igitur peregrinum esse hunc modum et acrem. Cuiusmodi hoc est: Non mortuus est Alexander, Athenienses: odoraretur enim orbis universus cadaver. Nam quod usus est odorandi verbo pro sentiendi, habet simul et hyperbolen. Sentire autem universum orbem, declarat opes Alexandri. Ac simul haec oratio habet quiddam ad consternandum, coacuatum e tribus. Omnis autem consternatio acre quiddam est, quoniam terrorem incutit. Eiusmodi generis hoc quoque est nobilis oratoris Hyperidae, qui cum censuisset, ut inquilini cies Athenienses fierent, serui libertate donarentur, tenera aetas et mulieres in Piraeeum amandarentur; de hac lege, tam nova, prorsusque adversante universo iuri civitatis sesepurgans, inquit: Hic plebiscitum non ego scripsi, sed bellum, Alexandri hasta scribens. Hic apparet, quam non voluntatesua, sed necessitate orator hoc consilium, quod plebiscito explicantur, dederit. Item haec vox Leosthenis, qua ostendit, non ita terribiles esse Alexandri copias ipso mortuo. Similis est, inquit, Macedonum exercitus, postquam Alexandrum amisit, Cyclopi effosso oculo. Et alio loco ita de infractis viribus Graeciae, ubi cum anu ipsam comparat: Non, inquit, maiorum aetate in classe praelitricem, sed vetulam sandalia indutam et sorbentumptisana. Nam quod vetulam appellat, ex obsuritate erutum interpretatur, infirmam


page 271, image: s605

et exilemiam, ac simul patefaciens eius imbecillitatem hyperbolice. Ceterum hoc, sorbentem ptisana addidit, quod divisione carnium et epulis occupata disperderet pecuniam militarem. De Demadea igitur gravitate haec sufficiant, etsi ea habet aliquid lubricum, quodque initari non admodum facile possis. In ea namque forma inest poeticum quiddam, siquidem poeticum est allegoria, et hyperhole et emphasis. Poeticum autem tale, quod mixtum sit comoedia.

*sxo/lion. Visum mihifuit secundo loco de siguris cicere, quibus tamen etiam compostionem variari, me non fugit. xhma/twn primum est para/leiyis2, omissio, sive omissionis siumulatio, cum videri volunt silentio praeterire, quae vel maxime dicunt, vel si non pluribus verbis explicant, tangunt tamen, ut vehementior sit oratio, quae si produceretur, ponderis minus esset habitura. Locus Demosthenis hic est. Philippica III. *olunqon me\n dh\ kai\ *meqw/nhn, kai\ *apollwni/an, kai\ du/o kai\ tria/konta po/leis2, ta\s2 e)pi\ *ora/khs2, e)w=|. Et aliquanto superius: *kai\ pan/sq) o(/s1a toiau=t) an)/ e)/xoimi diecelqei=n paralei/yw. Idem pro Ctesiphonte. *muri/a toi/nun e)/tera, ei)pei=n e)/xwn, paralei/pw, nanmaxi/as2, e)co/dois2, pezas2\ stratei/as2 kai\ pa/lai gegonij/as2, kai\ nuo= e)f) h(mw=n au)tw=n. De reticentia, quae est a)pos1iw/phs1is2, ante diximus: et haec acriorem orationem facit. Item pros1wpopoii+/a, personae fictio. Unus est modus, ubi ficta persona introducitur, ut Fama a virgilio, Fames ab Ouidio. Hic non est figura, sed pars argumenti poetici, inquit Scaliger. Haec igitur prosopopoeia est fictio personae, vel fictae, velm mortuae, vel


page 272, image: s606

absentis, vel praesentis, nec tum tamen loquentis, quae te quasi coram obiurget, aut moneat, aut doceat, aut quiduis dicat: vel est mi/mhs1is2 non loquentis, ac si ipsa verbis suis agat. De hoc genere Quinctilianus: Illa adhuc audaciora, et maiorum, ut Cicero exitimat, laterum, fictiones personarum, quae pros1wpo poii+/ai dicuntur. Mirifice namque cum variant orationem, tum excitant. His et adversariorum cogitationes, veluti secum loquentium protrahimus; quae tamen ita demum a fide non abhorrent, si ea locutos fin xerimus, quae cogitasse eos non ist adsurdum; et nostros cum aliis sermones, et aliorum interse credibiliter producimus; et suadendo, obiurgando, quaerendo, laudando, miserando, peronas idoneas damus. Quin deducere deos in hoc genere dicendi, et inferos excitare, concessum est. Urbes etiam populique vocem accipiunt. Ubi excitare ipsas orationem ait, acriorem facere agnoscit. Exemplum sit: *do/cate u(mi=n outto\ progo/nous2 o)neidizein kai\ le/gein ta/de tina/. Locus Platonis e Menexeno hic est, quasi lugentium patres sic alloqnantur filios: *w pai=des2, o(/ti me/n e)ste pate/rwn a)gaqw=n, au)to\ mhnu/ei to\ paro/n. Aeschines in extremo orationis contra Ctesiphontem, ipse quoque pros1wpopoiei=, Solonem, Aristidem, Themistoclem, Platraeenses introducens, simulque, non quae dicerent, sed dicere illi possent, referens. Sunt igitur variae rationes prosopopoeiarum. Sequuntur figurae dictionis, quae gravitatem faciunt. Primum a)nadi/plws1is2, duplicatio, est iteratio vocis, statim subiens


page 273, image: s607

priorem, familiaris tragicis, cuius usus est in magnis affectibus, ut utar verbis Scaligeri. Ut Euripides Medea. oi(/kteiron, oi(/kteiro/n me, thn\ dus1dai/mona. Aeschines contra Cresiphontem: *qh=bai dh\, *qh=bai, po/lis2 a)stugei/twn, e)k me/s1hs2 th=s2 e(lla/dos2 an)h/rpastai. Sic Demosthenes, Philippica IV. *ana/gkh ga\r, an)a/gkh, polla\ luphra\ e)k tou= pole/mon gi/gnesqai. Idem pro corona: *ponhro\n, w)= an)/dres2 *aqenai=oi, ponhro\n o( s1ukofan/ths2 a)h\, kai\ pantaxo/qen ba/s1kanon, kai\ filai/tion. Etiam ad Atticum scribens hoc pa/qei utitur Tullius? Occidimus, occidimus, Attice, posteaquam unum, quo tenebamur, amisimus. Secunda est an)afora\. Locus Aeschinsi: *epi\ s1a/uto\n kalei=s2: e)pi\ outto\ no/mois2 kalei=s2, e)pi\ thn\ dhmokra ti/an kalei=s2: in quo confluunt, an)afora\, a)s1un/deton, kai\ o(moiote/leuton. Quod tri/kwlon insuper hoc cum ceteris praedicat Dionysius. *ti/ de\ dh\ to\ par) *ai)s1xun/h| lego/menon touti/; inquit, verba oratoris subiciens. *tri/kwlon e)n toi=s2 pan/u e)painou/menon, ou)xi\ th=s2 i)de/as2 e)/xetai; o(\ ga\r oi(=o/n te h)=n e(ni\ kw/lw| perilhfqhn=ai to/nde to\n tro/pon: e)pi\ s1eauto\n kai\ outto\ no/mois2 kai\ thn\ dhmokriti/an kalei=s2; tonto ei)s2 tri/a dih/|rhtai, th=s2 au)th=s2 le/cews2, ou) tou= an)agkai/ou e(/neka, tou= de\ h(dei/w poih=s1ai thn\ ar(moni/an, polla/kis2 teqei/s1hs2, kai\ pro/s1esti pa/qos2 tw=| lo/gw|. Cum igitur hic sit pa/qos, est et deino/ths2. Sic Xenophon a)pomnhmoneuma/twn *d. ubi potissimum seruit elegantiae. *ei) pau/s1ontai men oi( dikastai\ di/xa yhfizo/menoi, pau/s1ontai d) oi( poli/tai peri\ tw=n dikai/wn an)tile/gonte/s2 te kai\ stas1ia/zontes2, pau/s1ontai d) ai( po/leis2 dia fero/menai peri\ tw=n dikai/wn, kai\ polemons1ai. Sed et ante tradidimus, anaphoram elegantiae quoque seruire. Tertia est dia/lis1is2, quam


page 274, image: s608

vocat e)rga/tin, opificem acris orationis. Demosthenes e)n tw=| peri\ parapres1bei/as2 de Aschine: pore/uen dia\ th=s2 a)gora=s2 ta\s2 gna/qous2 fus1w=n, ta\s2 o)fru=s2 e)phrkw\s2, i)/s1a bai/nwn *puqoklei=. Praeter a)s1un/deton kai\ dia/lus1in est hic evidentia, quando ipsum hominem ob oculos ponit, dum per forum ingreditur, inflantem buccas, attollentem supercilia, imitantem gerssus Pythoclis. Horum et hoc evidentius, quod cum Pythocle potius comparat, quam magnis ingreslum passibus dicat. Sunt et paria incisa, sed ita, ut sequens semper accessione unius syllabae superet antecedens. Sequitur kli\mac, gradatio, quam Fabius ait rariorem esse debere, quod apertiorem habet artem et magis affectatam. Exemplum praeter nostrum, de quo postea, subicit: Africano virtutem industia, virtus gloriam, gloria aemulationem comparavit. Et Calui: Non ergo magis pecuniarum repetundarum, quam maiestatis, neque maiestatis magis, quam legis Plautiae, neque Plautiae legis magis, quam omnium legum iudicia perierunt. Haec exempla huius figurae rationem et vim satis indicant. Quarto ad Herennium libro sic definitur. Gradatio est, in qua non ante ad consequens verbum descenditur, quam ad superius conscensum est, hoc modo: Nam quae reliqua spes manet libertatis, si illis et quod libet licet, et quod licet, possunt, et quod possunt, audent, et quod audent, faciunt: et quod faciunt, vobis molestum non est? Scaliger scalam interpretatur, nec poterat


page 275, image: s609

quisquam rectius: rectius equidem sic, quam gradationem. Nam et significat scalem, et est scala orationis, in qua sunt gradus, plures, pauciores, ut res videbitur postulare. Vocavit idem et concatenationem, quod quemadmodum medius annulus annulos, utrinque singulum, continet, ita idem verbum connectit inferiora superioribus. Totidem enim verbis definit hanc figuram, quam haud multum gravitatis prae se ferre, nec ea usum uspiam Virgilium affirmat. Sed videamus locum Demosthenis, e)k tou= peri\ stefan/ou. *tau=ta kai\ paraplh/s1ia tou/tois2 ei)pw\n ka te/bhn. s1unepaines1an/twn de\ pan/twn, kai\ ou)deno\s2 ei)po/ntos2 e)nanti/on ou)de\n, ou)k ei)=pon me\n tau=ta, ou)k e)/graya de\. ou)de\ e)/gra ya me\n, ou)k e(pre/s1beus1a de\: ou)de\ e)pre/s1beus1a, me\n, ou)k e)/peis1a de\ *qhbai/ois2. a)ll) a)po\ th=s2 a)rxh=s2 dia\ pan/twn a)/xri th=s2 teleuth=s2 diech=lqon, kai\ e)/dwka e)mauto\n u(mi=n, a(plw=s2 ei)s2 outto\ periesthko/tas2 th=| po/lei kindun/ois2. Quo loco, ut exemplo kli/makos, praeter Demetrium, utuntur, sciptor librorum ad Herennium, Quinctilianus, Halicarnasseus et Hermogenes. In Fabio pars, in qua gradatio, sic Latine expressa est. Nec haec dixi quidem, sed nec scripsi: nec scripsi quidem, sed nec obii legationem: nec obii quidem, sed nec persuasi Thebanis. Primum, scholiastes, klimakwto\n xh=ma indicat. Halicarnasseus, cum docuisset, o(/ti ou)k au)to\ dun/atai poiei=n to\ au) to\ kw=lon ou(/tw xhmatisqe\n, h)\ ou(/tws2, exempli causa hunclocum profert et ornat: ei) tonton, inquit, e)ch/negke to\n tro/pon o( *dhmosqe/nhs2 thn\ le/cin tau/thn, tau=ta ei)pw\n e)/graya, gra/yas2 d) e)pre/s1beus1a, pres1beu/s1as2 d) e)/peis1a *qhbai/ois2, a)=r) ou(/tws2 an)\ s1une/keito


page 276, image: s610

xarie/ntws2, w(s2 nun= s1u/gkeitai; kai\ ou)k ei)=pon me\n tau=ta, ou)k e)/graya de\; ou)d) e)/grayame\n, ou)k e)pre/s1beus1a de\; ou) d) e)pre/s1beus1a men, ou)k e)/peis1a de\ *qhbai/ous2. Quod hic de ornatu contendit, et probat; id non minus ita se habet de gravitate. Si enim illam dissolutionem quis usurpet, vim orationis etiam exciderit. Elegantiam vero etiam commendat et evidentiam huius loci Hermogenes, etsi fatetur apud oratorem hanc figuram omnium rarissime reperiri, atque adeo vix semel atque iterum. *eti, inquit, tw=n e)pifanw=n kallwpizo/ntwn e)sti\ meta\ e)nargei/as2, kai\ to\ klimakwto\n kalou/menon xh=ma, o(\ dh\ spa/nion para\ tw=| r(h/tori, ma=llon de\ ou)de\ spa/nion, a)ll) a(/pac, h)\ di\s2 ei)rhme/non. *esti de\ ou)de\n a)ll), h)\ pleona/zous1a an)astrofh/. Cum vero omnes figurae dictionis serviant actioni et certamini, tum maxime dictio dissoluta. Sic enim e)xhmatis1me/nois2 nisi orator vocem, vultum, latera addat, pereunt? quae si non nisi legantur, languescit omnis oratio. Accedamus ad dictiones: primum occurrunt, quae magnificum characterem decent; etsi hic alius finis proponitur: primae funt translationes, ut quod Demosthenes dixit de Pythone, quem locum supra satis accurate declaravimus. Valent quoque ad gravitatem imagines, ut ex eadem oratione videre est, ubi orator ait: tonto to\ yh/fis1ma to\n to/t) e)pio/nta th=| po/lei ki/ndunon parelqei=n e)poi/hs1en, w(/sper ne/fos. Sic Xenophon e(llhnikw=n *d. a)/llote a)/llh th=s2 xw/ras2 e)ph/ei, w(/sper noma/des2. Non autem ut imagines, ita comparationes huc faciunt. Hae enim gravi


page 277, image: s611

characteri prorsus non conveniunt: nec causam difficile est perspicere e superioribus. De utraque autem et earum differentia supra satis docuimus. Composita item faciunt orationem gravem, non quae ante repudiavimus, ut ex Pacuvio, Nerei Repandirostrum incurviceruicum pecus, verum, quae usus linguae iunxit, aut ipse orator ita, ut ille iunxisse videatur, qualia sunt Graecis muri/a; ut xamaitu/ph, paraplh\c, o)nio/fluc, sqras1u/deilos, i)xurognwmos1un/h. Herodotus, *qalei/a|: *ei) me/n nun maqw\n tau=ta o( *kambu/ths2 e)gnws1ima/xee. gnws1imaxei=n. autem, ut zogomaxei=n. Atque hac lege composita simul ad magnificum, elegantem, et acrem characterem conferunt. Ceterum, ut vonvenientia sint, hoc quoque ad gravitatem pertinet: quod tamen in omni characteri religiose servandum putarim. De primis duobus non dubito: in tenui autem si tonto to\ pre/pon saepe negligas, non humilem solum, sed sordidam etiam orationem seceris. Sunt autem, ut quod vi quis fecerit simulque callide, diebiba/s1ato: quod vi aperte, sine consilio, e)ce/koyen, e)cei=len: quod fraude et clam, e)tru/phs1e, die/fugen. Sed diabiba/zein etiam significat simpliciter traducere, ut in histoiis, strato\n diabiba/zein. trupa=n| proprie est terebrare: translate erit veteratorem agere. tru/panon enim etiam pro veteratore usurpatum auctor est scholiates Aristophanis, explicansconuitium, tru/mh. tru/mh, inquit, o( perite trumme/nos e)n toi=s2 pra/gmas1in, o(\n h(mei=s2 tru/panon kalonmen. diafugei=n furtim sibi fuga consulere. Porro elationem vocat e)cai/resqai, quod


page 278, image: s612

intelligo de verbis, et quibusdam amplificationibus. Etsi enim hae sunt primum magnisicae notae: tamen quid obstat, quo minus et hiuc aliquae serviant? Nam quod dicit Demosthenes in Aeschinem: ou) le/gein ei)/s1w thn\ xei=ra e)/xonta dei= *ai)s1xun/h, a)lla\ pres1beu/en, ei)/s1w tai=s2 xei=ra e)/xonta, eiusmodi est, ut dixi. Nec tamen orator non aliquid addidit agendo, ad auditorem se convertens, atque etiam corpore insurgens. Sic in altero loco: *a)ll) o( thn\ e)/uboian e)kei=nos s1feterizo/menos. Interrogatio autem ad auditores directa, acre quid item habet, ut in iam indicato loco: *a)ll) o( thn\ *eu)/boian e)kei=nos s1feterizo/menos, kai\ katas1keua/zwn e)pitei/xis1ma e)pi\ thn\ *attikhn\, po/teron tau=ta poi=wn h)di/kei, kai\ e)/lue thn\ ei)rh/nhn; h)\ ou)/ *eleixos hic etiam est, non simplex accusatio. Convincit enim Philippum de pacis violatione, atque acriter, ut qui audiant, statim assentiantur. Nec interrogare debet orator, nisi convictus iam sit adversarius, vel persuasus auditor, aut ipsa interrogatione nobis assentiri cogatur. Ita enim verum erit, quod ait Hermogenes: to\ kata\ pens1in xh=ma an) anti/r)r(hto/n e)sti. Si enim hac figura temere quis utatur, se ipse in fraudem coniicti, aperiens campum contradicendi aliis. gi/gnetai d), inquit idem, h)\ peri\ tw=s2 fu/s1ei o(mologoume/nwn, h)\ peri\ tw=s2 tw=| lo/gw| proapodedeigme/nwn. kai\ ga\r ta\ tw=| lo/gw| proapodedeigme/na i)/s1a toi=s2 fu/s1ei o(mologoume/nois2 th=| duna/mei e)sti/n. Huic figurae, prudenter usurpatae contradici non potest, cum vel his nitatur, quae se ita natura habere nemo nagat, vel iis quae demonstrata iam sunt. Eius idem tres


page 279, image: s613

species facit: h)\ pro\s2 outto\ a)kou/ontas2, h)\ pro\s2 outto\ an)tele/gontas2, h)\ a)utou=\ proste(auto\n tou= r(h/toros. Sed posterioribus duabus relictis, hic de ea agitur, quae dirigitur ad auditores. De secunda ad adversarium, quando ea uti orator debeat, explicat philosophus, libro de arte dicendi III. Verum de eadem re quo que Fabium consule lib. IX. *erw/ths1in sequitur e)pimonh/, id est, in eiusdem rei explicatione inhaerere: quod fecit Demosthenes, e)n tw=| peri\ para pres1bei/as2. *no/s1hma ga\r, w)= an)/dres2 *aqhnai=oi, deino\n e)mpe/ptwken ei)s2 thn\ e(lla/da, kai\ xalepo\n, kai\ pollh=s2 tino\s2 e)utuxi/as2, kai\ th=s2 par) u(mw=n e)pimelei/as2 deo/menon. Quod si dixisset, miserum esse statum Graeciae, comprehendisset eadem omnia: nec si revem characterem sequaris, pluribus verbis opus erat, sed animos non commoviset. Itaque et hac commoratione in re, et translationibus fatis evidentibus utitur. Sequitur peri\ e)ufhmis1mon, quod definiunt xh=ma lo/gou, kaq) o(\ a)gaqh=| tini\ o)nomas1i/a| periste/lletai to\ fau=lon pra=gma, figuram orationis, qua res invisa minus odioso nomine appellatur, ut moi/ras2 Latini Parcas dixerunt, quae tamen nemini parcerent. Sic Graeci e)rinnu/as2 quo que e)umeni/das2 nominarunt, quasi benevolas, quae tamen neminem non sceleratorum exagitarent, unde Latinis Furiae fuerunt dictae. M. Tullius cum capitis damnasset C. Licinium Macrum. ipse mitiore verbo usus, scripsit ad Atticum his verbis: evi cum aequi fuissemus: quasi non a)kribodi/kaios in illum, sed e)pieikh\s2 exstitisset. Idem in Tulliano capite plexis coniuratis: vixerunt, inquit populum. ou(/tw de\


page 280, image: s614

inquit Plutarchus, r(wmai/wn oi( dus1fhmei=n mh\ boulo/menoi, to\ teqna/nai s1hmai/nois1in. Qui autem Victorias, quae erant simulacra aurea sive argentea, conflandas tempore necessario rei publicae censuit, dixit e)ufh/mws2; s1ugxrhs1o/mes1a tai=s2 ni/kais2 ei)s2 to\n po/lemon; non autem, quod du/s1fhmon erat futurum; ka tako/ywmen tas2\ ni/kas2 ei)s2 to\n po/lemon. Sic enim visus fuisset impii consilii auctor, nec ullo modo superstitiosum vulgus pertraxisset in suam sententiam. Quod si cui haec ratio ad gravitatem facere non videatur; prudentiae esse, nemo, opinor, negabit. Prudentiae enim in dicendo est non plebeiae, nec ea dicere, quae obsint causae, nec eo modo dicere, ut auditores potius te aversentur, quam eum virum iudicent, cuius consilio sibi utendum censeant. Est vero etiam deino/thtos2 quaedam species, quam forte praeceptis non facile ostenderimus, quod naturae munus esse videatur. Acria multa singularia edidit Demades, paucique eius similes. Est autem ea ratio simul e)mfatikh\, a)llhgorikh\ kai\ u(perbolikh\, ut cum Demades iudicium fecit de fama, quae sparsa falso fuerat de more Alexandri. *ou) te/qnhken *ale/candros, w)= an)/dres2 *aqhnai=oi. w)=ze ga\r an)\ h( oi)koume/nh tou= nekrou=. Similis huius vox Hyperidis de necessario plebiscito, quae ante relata fuit. Item Leosthenis: o(/ti e)/oiken h( *makedonikh\ dun/amis2, a)polwlekij=a to\n *ale/candron, tw=| ku/klwpi tetoflwme/nw|. Item de Graecia: *ou) thn\ e)pi\ progo/nwn thn\ nau/ maxon, a)lla\ graun=, s1anda/lia, u(podedeme/nhn, kai\ ptis1an/hn r(ofw=s1an. Idem Demades, referente Athenaeo lib. III. dixit, *ai)gi/nan lh/mhn to=u *peiraiw=s2 *sa/mon a)pw/ruga


page 281, image: s615

th=s2 po/lews2, e)/ar tou= di/mon outto\ e)fh/bois2, to\ tei=xos e)sqh=ta th=s2 po/lews2, tw=n s1alpigkthn\ koino\n *aqhnai/wn a)le/ktora. Quorum quaedam non eundem genium redolent, si quid video: et est longe difficillimum hoc genere sic uti, ut oratoris locum et dignitatem tuearis.

CAP. LIX. De compositione gravis notae.

DIcendum est denique de compositione gravis notae: in quaprimum praeceptum, ut incisa sint pro membris. Longitudo enim dissolvit vehementiam. Nam quod in paruo magnum videtur, gravius est, ut plumbi massa. fasciculo plumarum. Exemplum est illud Lacedaemoniorum ad Philippum. de quo ante diximus: Dionysius Corinthi. Hoc enim si extendisset: Dionysius pulsus regno mendicat Corinthi, et docet litteras, fere, potius fuisset narratio pro contumelia. Quin et in aliis natura breviores erant Lacones. Nam quod bruius est gravius est, et aptius ad imperandum: contra producere orationem oportet supplices et petentes aliquid. Quare et symbola habent gravitatem, quia sunt similia dictis brevissimis. Etenim ex breviter dicto conicere plurima oporte, velut e symbolis, quem admodum hoc quoque, de quo ante etiam egimus, Stesichori ad Locrenses: Humo vobis cicadae canent, allegorice enuntiatum multo gravius est, quam si simpliciter dictum fuisset, arbores vobis exscindentur, vel simplicius: hostes depopulabuntur agros. Secundo, ne omnis periodus ab hac nota exterminarivideatur, oportet periodos maxime contortas esse. Nam cirnmductio quiddam grave est: contra solutius, simplicius et signum animi


page 282, image: s616

humanioris, quemadmodum omnis illa prisca elocutio: Erant enimpriscisimplices. Quapropter in gravitate fugere oportet et mores et numeros, quiprisci saeculi speciem habent. Hiusmodi igitur depositiones sive clausulae membrorum: quibus equidem, quod in me est, praesto sum; dependent maxime ab eo numero, quem in hoc genere probanus. Tertio vero etiam violentia, sive coacta vompositio, ac proterea confragosa efficit quandam gravitatem: grave enim est multis in locis, quod aegreprofertur, quemadmodum viae inaequales, in quibus cum molestia procedas. Quarto. Contraria contrariis opposita, et similia verba in periodis ipposita, fugienda sunt: Faciunt enim tumorem non gravitatem, quin multis in locis pro gruitate frigus. Ut Theopompus in sedales Philippi dicens, gravitatem dissolvit oppositione: Cum homicidae natur a essent, impudici moribus erant. Molissime dictum apparet in homines flagitiosos et crudeles. In hoc igitur studium inimicum vel inane, vel potius pravum, auditor animadvertens, nulla parte ir acundiae afficitur. Tamen vero etiam ab ipsis rebus cogemur rotunde componere et graviter, ut Demosthenes contra Aristocratem: Ut enim, si illorum aliquis reus esset, tu haec non scripsisses: ita cum tur reus agaris; alius non scribet. In multis enim rebus componimus, quod reprehendi non potest, et recte omnino fieri existimandum est, quando res ipsae dant sese, seupotius nos ipsos trahunt, quemadenodum, qui per declives vias currunt, per quas procedere pedetentim non possunt, nisi difficillime. Oppositio autemea, quam reprehendimus in Theopompo, neque etiam convenit in his Demosthenis, quo loco nobilissimus or ator vitam praeteritam suam cum vita Aeschinis comparat, ubi in quit; tu initiabas, ego initiabar: tu docebas litteras, ego ludum frequentabam: tu


page 283, image: s617

explodebaris, ego sibillabam. Arte enim non bene uti videtur, cum redditionem usurpat, et ludere potius, quam graviter indignari, Qui elegantiorem or atinem facere cogitant, hanc similes que figuras venantur, non qui in adversarium invehuntur. Simili vitio videtur afsinis esse M. Tullii locus, ubi gravissime accusat Antonium, ut principium et imperatorem belli civilis civilis, quod gestum fuit inter Caesarem et Ponpeium. Ut igitur, inquit, in seminibus est causa arborem et stirpium, sic huius luctuo sissimi belli semen tu fuisti. Doletis tres exercitus populi Romani interfectos? interfecit Antonius. Desideratis clarissimos viros? eos quoque vobis eripuit Antonius. Auctoritas huius ordinis afflicta est? afflisit Antonius. Omnia denique quaepostea vidimus, quid autem mali non vidimus? firecte ratiocinabimur, uni accepta referemus Antonio. Ut Helena Troianis, sici iste huic rei publicae causa belli, causa pestis atque exitii fuit. Hactenus Cicero. Comptior autem non iniuria putetur haec oratio, quam ut animos ad indignationem commovere valeat. Est similitudo ab initio, est in clausula, cum poene in universum ab oratore comparationes removerint magistri dicendi, et relinquant poetis, qui undique expoliendis operibus suis student, ut invitent auditores ad se discendos. Ad docendum saepe quoque facit similitudo, ut philosopho etiam convenire videatur. In secunda quoque similitudine peculiariter notari possit, quod Helenae mentionem secit, cuius formae recordatio non accenderit animos audientium, sed flexeritpotius ac delinierit. Sunt item opposita, quibus in nota gravi locum non esse hic docemur. Opponuntur enim interfectos, interfecit: desider atis, eripuit: agglicta est, afflixit. Sed hic ea oratio excusari


page 284, image: s618

possit, sicut et laudari quaedam alia. In universum tamen tot argumentorum coaceruatio huius loci non videtur fuisse. Denique si illic Demosthenes, hic aberr averit quoque M. Tullius, quod tamen de aliorum iudicio dico, a quibus non dissentio, nisi quis pro ambobus artis dicendi principibus et plures et meliores rationes proferat. Quinto etiam gravitatem efficit, in extremo collocare, quod gravissimum est: medio enim loco inclusum hebescit: cuius exemplum exstabat apud Antisthenem. si namque quis orinem mutat in componendo, non videbitur idem dicere, etiam iisdem verbis usus, sed iudicabitur dicere aliquanto lenius. Simile sit: propulsavi hominem, cum me adortus esset stricto gladio. Videberis minus dicere inverso ordine: cum stricto gladio me adortus esset, propulsavi hominem. Sexto convenit gravitatiperiodorum crebritas, etsi in ceteris notis non probetur: ea enim continuata carmini similis erit, quod continuum dicatur, ac quidem gravi carmini. Ut choliambi sunt, quos ut profundius vulneraret quos peteret, invenisse Hipponax Ephesius dicitur, ut simplices iambos Archilochus, cum uterque ad maledicendum sive ad carpendum calamum exacuerit. Ceterum in celeritate periodorum videndum est, ut concisae quoque sint, videlicet bimembres quaedam. Quia si multorum membrorum sint, elegantiam potius parient, non gravitatem. Adeo autem concisio huic notae utilis est, ut et reticere multis in locis sit gravius. Ut in principio or ationis pro Ctesiphonte apud Demosthenem: verum ego. Nolo enim quidquam grave dicere. Propemodum enim, cum tacuerit hic, gravior fuerit, quam si qnaecumque diceret. Atque equidem serme obscuritas multis in locis gravis est. Gravius enim hoc est? quod ad suspiciandum et cogitatione


page 285, image: s619

eruendum relinquitur. Contra quod explanatum est, contemnitur. Septimo, alicubi cacophonia gravitatem efficit, et maxime, si res, de qua agitur eiusmodi pravo sono indigeat: ut in versu Homerico, ubi ad conspectum serpentis cohorruisse Troianos cait: in quo poeta affect avit insuavem fonum, sive dissonum, cum suavis non minus in promptu esset, si eo uti voluisset. Eum versum ea in parte Graeco similem sic latine reddit Terentianus:

Attoniti Troes viso serpente pavitant.

Hoc igitur exemplo spectato, alia etiam similia asseque mur; ut cum membrum sive incisum clauditur monosyllabo, quod vitari poterat: si secus tamen fieret, politior fortassis, sed minus esset gravis oratio. Aliquando etiam, si de sinatur in coniunctiones copulativas encliticas, etsi praecipitur fugiendam esse huiusmodi terminationem. Verum multis in locis haec usui est. Exemplo sit, ubi fugere eam oportear leviter mutatus hic locus M. Tullii in oratore. Neque me divitiae movent, quibus omnes Africanos et Laelios multi venalitii mercatoresque superarunt. Iam si mutes, ut sit: multi super arunt venaligtii mercaoresque, neglecta erit et humilis compostio. Ubi autem locum habeat, sunt exempla apud poetas, ut hoc, Drymoque Xantoque Lygeaque Phyllodoceque et deinceps: Nesaee, Spioque, Thaliaque, Cymodoceque. In his Virgilianis et similibus Homericis magnitudinem efficit terminatio in conium ctione. Efficiat vero aliquando et gravitatem, ut: contra fasque nefasque. Prorsus enim levor, et quod suaviter pervenit ad aures, elegantis notae proprium est, non gravis. Haeautem notae maxime contrariae videntur. Octavo. Sane quoque multis in locis ex ioco admisto gravit as quaedam exoritur,


page 287, image: s621

quemquod et ex hoc et ex altero Stesichori videre est, de quo item supra. *su/mbola enim, sive signa rerum cum dicuntur, fiunt allegoriae. Secundum, o(/ti dei= e)s1fi/gxqai tas2\ perio/dois2, id est in orbem agi, maxime in extrmeo, et a priscorum ratione simplici ongissime abire. Exemplum est: w(molo/ghs1a tou/tois2, w(s2 an)\ oi(=o/s2 te w)=, s1unerei=n, Apparet to\ stroggu/lon, kai\ e)c a)utou= to\ derno\n. Quod si ita mutes: w(molo/ghs1a tou/tois2 s1unerei=n, w(s2 dunh/s1omai, nec erir prior stroggulo/ths2, nec deino/ths2. Tertium est, violentia compositionis, quod quae difficulter pronunicare possumus, sunt instar viarum asperiorum: ut in hoc Demosthenico: *e)n de\ tw=| pros1gra/yai, mhde\ to/ loipo\n e)cei=nai u(mas2=, to\ doun=ai h(mi=n e(cei=nai. Quincto, fugienda sunt an)ti/qeta kai\ paro/moia. Conveniunt enim magnisicae notae et venustae: in hac, quando videlicet adhibentur rei gravi, frigus pariunt, ut Theopompea, de quibus et ante. Hic igitur verum est, o(/ti peris1s1otexni/a kakotexni/a gi/netai; o(/pou d) e)utexni/a, ou)k an)\ ei)/h peris1s1otexni/a. e)n tw=| ga\r eu)=, ou)de\ to\ h(=tton, ou)de\ to\ a)/gan, o(/per kai\ peris1s1o\n, w(s2 e)kei=no tou= de/ontos e)nde e/steron. Res autem quaedam sunt aptae ad stroggulo/thta kai\ deino/thta, ut et rotunde et graviter dicantur, sive orbe eleganti graviter includi natura sua videantur. Hanc autem rotundam dictionem, ut admirabilem, dilaudat Halicarnasseus, eiusque inventorem suspicatur Lysiam, etsi traditum sit a Theophrasto fuisse Thrasymachum, cum hi oratores aequales fuerint, non dubitat tamen affirmare, e)n tau/th| th=| stroggu/lh| le/cei palmam obtinuisse Lysiam. Ex verbis Dionysii


page 288, image: s622

pleniorem quoque huius rei cognitionem hauriemus, et magis assentiemur Phalereo, quoniam ille potissimum iudiciis convenire ostendit, ubi maxime opus est gravitate, ipsaque potissimum, re ita cogente, usurpatur: *ti/s2 de/ e)stin, inquit, h(/n fhmi a)re/thn; h( s1ustre/fous1a ta\ noh/mata kai\ stroggu/lws2 e)k fe/rous1a le/cis2, oi)kei/a pan/u kai\ an)agkai/a toi=s2 dikanikoi=s2, lo/gois2, kai\ panti\ a)lhqei= a)gw=ni. tau/thn o)li/goi men e)mimh/s1anto: *dhmosqe/nhs2 de\ kai\ u(pereba/leto: plhn\ ou)x ou(/tws2 e)utelw=s2 ou)de\ a)felw=s2, w(/sper *lus1i/as2, xrhs1a/menos au)th=|, a)lla\ perie/rgws2 kai\ pikrw=s2. lege/sqw ga\r w(s2 e)moi\ fai/netai. Locus autem Demosthenis, qui ut nimia arte factus, seu quasi affectatione artis importunae devenustatus, reprehenditur, hic est, e)k to=u peri\ stefan/ou, *edi/das1kes2 gra/mmata, e)gw\ d) e)foi/twn; e)te/leis2, e)gw\ d) e)telou/mhn; e)xo/reues2, e)gw\ d) e)xorh/goun; e)gramma/teues2, e)gw\ d) e)k klhs1i/azon; e)tritagwni/steis2, e)gw\ de\ e)qew/roun; e)ce/piptes2, e)gw\ de\ e)s1u/ritton; u(pe\r tw=n e)xqrw=n pepoli/teus1ai pan/ta, e)gw\ de\ u(pe\r th=s2 patri/dos2. Litteras docebas, ego ludum frequentabam; initiabas, ego initiabar: scriba eras, ego contionabar: tertias partes agebas, ego spectabam: non placebas, ego exsibillabam: remp. gessisti pro hostibus, ego pro patria. Perpolita esse haec apparet, sed quaesivi tamen apud me, numquid pro Demosthene dici posset. Forte hoc, vehementi orationi conveniens, quod incisa haec sunt omnia, et pleraque brevia. Item alterum, quod oratoris vox, vultus, motus, omnem elegantiam illam aut maximam eius partem, forte sustulerint. Verum e)pe/xw, aliisque permitto, ut iudicent, ecquid in his rationibus insit ponderis.


page 289, image: s623

Quincto, quod gravissimum est, in extremo periodi seu sententiae collocandum erit, ut fecit Antisthenes. xedo\n o)dunh/s1ei an)/qrwpos2 e)k fruga/nwn a)nasta\s2: cuius tamen exempli e media quadam forte oratione deprompti, explicationem nemo facile protulerit. Sextum, crebritas periodorum, quas in ceteris notis rariores esse oportere ex eo apparet, quod docuimus ante, varietate opus esse, et artem arte contegendam. Sed hic crebras esse decet, breves modo sint. Ita autem hic convenit brevitas, ut reticere quoque passim gravius sit: ut in loco Demosthenis pro Ctesiphonte. *allo\ ga\r e)gw\: vel ut hodie in editis libris legitur: *all) e)moi\ men. *ou) bou/lomai de\ ou)de\n duxere\s2 ei)pei=n. ou(=tos2 de\ e)k perious1ias2/ moukathgorei=. sed in nostris libris post, ei)pei=n, subicitur: ar)xo/menos tou= lo/gou: quod e margine grammatici irrepsisse videri potest. Scholiastes autem reticentiam notat. *to\ xh=ma, inquit, a)pos1iw/phs1is2; to\ men i(/na mh\ bla/s1fhma le/gh| e)n ar)xh=| tou= lo/gou; to\ de\ i(/na mh\ plei/ona tw=| a)krath=| paremba/llh| s1iwph=s1ai thn\ fu/s1in. Sed scholii alteram partem minus intelligo. Si Phalereum audimus, in hac reticentia gravitas est. Quod potest autem a)pos1iw/ths1is2, idem et hoc genere a)s1a/feia. Septimum est kakofwni/a, praesertim re postulante, ut Homerus sic maluit: *l. *m. *trw=es2 d) e)r)r( i/ghs1an, o(/pws2 i(/don ai)o/lon o)/fin, kei/menon e)n me/s1s1ois1i, dio\s2 te/ras2 *ai)gio/xoio, quam, trw=es2 d) e)r)r( i/ghs1an, o(/pws2 o)/fin ai)o/lon ei)don. Quid spectaverit, praeter Phalereum, indicat hoc scholion, quod in commentarios suos Eustathius retulit, forte ex ipso Phalereo depromptum:P sententiam enim refert, et his


page 290, image: s624

verbis fusius explicat. ei)s1i\ de\ oi(/ kai\ e)/mfas1i/n tina e)/xein ei(=pon to\ tou= sti/xou toiou=ton pa/qos2. *kai\ ga\r e)ixwroun= ei)pei=n, trw=es2 d) e)r)r(i/ghs1an, o(/pws2 o)/fin ai)o/lon ei)=don; o(/mws2 o(/mhros to\n e(llhniko\n e)mfai/nei fo/bon, kai\ thn\ s1ustolhn\, kai\ thn\ ei)s2 to\ taxu\ feu/gein r(ophn\ th=| s1ustolh=| to=u me/trou kai\ tw=| ta/xei tou= e)/pois2, ei)s2 braxei/as2 teleutw=ntos2 s1ullabas2\. *taxe/a me\n ga\r ei)s2 e)kfw/nhs1in ta\ braxe/a, fwnh/enta mous1iko\s2 an)\ ei)/poi a)nh\r, e)mbradun/ei de\ ei)s2 profora\n ta\ makra\. Praeter consueturdinem et leges heroicorum, sex species refert, tw=n xwlw=n e)pw=n videlicet, Hephaestion: esse enim initio proke/falon kai\ a)ke/falon; in medio prokoi/lion kai\ lagaro\n h)\ s1fhkweidh\; in fine dolixo/ouron h)\ makros1kelh= kai\ mei/ouron. Verum Athenaeus libro XIV. tantum a)ke/falon, lagaro\n, et mei/ouron nominat, putatque incuria tales excidisse Homero, cum tamen hunc ipsum )ouk a)frontisti\, ut ostendisse videmur de plurium etiam iudicio, sed singulari studio mei/ouron fecerit. Similia exempla sunt, e)/grayen an)\, pro pan/t) an)\ e)/grayen, paregen/eto ou)xi\, pro ou) paregen/to. Coniunctionum exempla sunt: ou)k e)ufh/mhs1e me\n a)/cion o)/nta, h)ti/mas1e de/. Item Homerica: *sxoi=no/nte, s1kw=lo/nte, quae supra, nec carereelegantia, et habere magnificum quiddam diximus. In his vero aliquando quis gravitatem sic efficiat: *egra/ye de\ u(po\ th=s2 a)fros1un/s2 te, u(po\ th=s2 a)s1ebi/as2 te. Item, ta\ i(era/te, ta\ o(/s1ia/te. Quod postremo dictum fuit de salibus, et hos habere aliquid inter dum asperitatis facile est videre. Quod enim aliorum animos vel vulnerat, vel pungit, vel tangit; id habet quandam deino/thta, ut Diogenis apophthegmata, et plaeraque Cynicorum, Tale est carmen


page 291, image: s625

Cratetis Thebani, quo per risum iocumque suae sectae humilitatem antefert splendori, voluptatibus, divitiis, et honoribus circumfluentium. Id autem quia paucorum versuum est, adscribam ex laertio:

*ph/rh tis2 po/lis2 e)sti\ me/s1w| e)ni\ oi)/nopi tu/fw|,
*kalh\ kai\ pi/eira, peri/r)r(utos, ou)de\n e)/xous1a,
*ei)s2 h(\n ou)/te/ tis2 ei)s1plei= a)nh\r mwro\s2 para/s1itos,
*ou)/te li/xnos po/rnhs2 e)pagallo/menos pugh=|s1in,
*alla\ qu/mon kai\ s1ko/rda fe/rei, kai\ s1u=ka, kai\ ar)/tois2,
*ec w(=n ou) polemou=s1i pro\s2 a)llh/lois2 peri\ tou/twn,
*ou)x o(/pla ke/kthntai peri\ ke/rmatos, ou) peri\ do/chs2.

Habent quoque haec suam venustatem ex parodia: notus enim et locus Odysseae: *krh/th tis2 po/lts2 e)sti\ me/s1w| e)ni\ oi)/nopi po/ntw|.

CAP. LX. De figurato in oratione.

POSTREMUM est, ut dicamus de figur ato in or atione, ut appellatur, quando aliud dicitur, quam intelligitur, sive minus dicitur quam intelligi volumus, sive tecte dicitur, quod diserte intelligi velimus, et intelligi non magno negotio possit. Figur aturm autem, quasi dicas vestitum sivepalliatum. Hoc genus illius aetatis oratores ridicule tractabant, cum emphasin quandam ignobilem simul et veluti res in memoriam revocantem adhiberent: non enim hic usus est, et hoc figura talis orationis effici non debebat. Ipsa enim obtinemus, ut dicamus, quae nos deceant, et quae tuto dicere possimus. Nam cum ea utimur, alterutrum eorum agimus: quorum illud boni viri, ut nihil foedum, nihil maledicum, nihil


page 292, image: s626

denique se indignum dicat: alterutrumprudentis est, ne se, ubi nihil proficiat in periculum praecipitet. Igitur utrumque consideremus: ac prius de decoro, quale est hoc Platonis, cum Aristippum et Cleombrotum, ipsos quoque auditores Socratis, contumeliis, ut digni videbantur, vexare vellet, quod in Aegina cuticulam curarent, et coniecto in vincula magistro Socrate, pluribus diebus non navigarent ad sodales et doctorem, quamquam non aber ant Athenis ne ducenta quidem stadia. Haec omnia aperte non dixit. Nam talis oratio fuisset contumelia, indigna philosopho et in univer sum viro bono. Sed dixit, ut se dignum er at. Interrogatus enim ab Echecrate Phaedon de iis, qui adfuissent Socrati, omnes recensuit ordine. Praeterea vero interrogatus, numquid et Aristippus et Cleombrotus adfuissent: non aderant, inquit. Erant enim in Aegina. Omnia ante dicta indicat his verbis: In Aegina erat. Et videtur multo gravior oratio, cum res ipsa ostendat gravitatem, non qui dicit. Atque ita igitur Aristippum, eiusque sodalem, quibus fortasse contumeliam dicere periculo vacaret, tamen figur ate contumeliis vexavit Plato. Saepe autem, cum vel ad tyrannum, vel ad hominem alioqui violentum verba facimus, eique exprobare aliquid prorsus volumus, hac tota figur a necessario nobis opus est, declinandi discriminis gratia: ut Demetrius Phalereus in Craterum Macedonem in aurea sella sedentem loco editiore, et indutum chlamyde purpurea, et superbe legationes Graecorum accipientem, sigur a usus inquit, cum illum notaret: Etiam nos olim accepimus legationem obeuntes et hosce et Craterum hunc. In hoc enim demonstr ativo. Hunc, apparet omnis Crateri superbia, notata figurate. Eiusdem quoque formae est hoc


page 293, image: s627

Platonis ad Dionysium qui mentius fuerat et negaverat: Ego tibi, Plato, nihil promisi. Tu certe per Deos immortales. Nam et convictus fuit mendacii, et habet haec oratio figur am aliquam amplam et vacuam a periculo. Utrumque fuer at Philosopho indignum, et humili animo tacere, ferentem se mendacii argui, et sic causam dicere, ut se in di scrimen praecipitaret. Saepe etiam ancipites sunt: quibus, si quis esse similis velit et dubias vituper ationes fingere, exemplo erit Aeschinis Socratici liber de Telauge. Omnis enim de Telauge narr atio dubitationem adfert, sit ne admir atio sive irrisio. Cum enim refert ipsum fulloni ad eluendum pallium in dies singulos semiobulum pendere, cingi solitum corio, calceamenta item habere e sparto, materia admodum vili atque insuper putrida, non magis hominem avarum et sordidum videtur notare, quam laudare virum magno animo praeditum, contentum vitae necessariis, et contemptorem denique deliciarum et voluptatum, Est autem ambigua huiusmodi forma, ac sane etiamsi ironia non sit, habet tamen quandam ironiae speciem. Possit autem quis etiam alio modo haec figura involuere, ut in hunc modum. Cum dynastae et domininon aequo animo audiaant sua peccata, multoque minus, quam privatus quispiam, si iis velimus suadere, nepeccent, non recta via id dicemus, sed sive alios quosdam vituper abimus, qui similia perpetr averint: ut ad Dionysium tyr annum contra Phalaridem tyrannum dicemus, et eius crudelitatem: sive aliquos laudabimus Dionysio, qui contr aria fecerint, ut Gelonem et Hieronem, qui patres Siciliae et magistri visi fuerint. Etenim qui audit; et eruditur simul, nec tamen contumelia petitur, et aemulatur Gelonem, quem laudari intelligit, similemque laudem et ipse appetit. Multa autem eius generis


page 294, image: s628

sunt apud tyrannos. ut Philippus, quia altero oculo carebat, quem ad Methonen amiser at, irascebatur, si quis se praesente Cyclopem nominasset, vel omnino oculum. Hermeas item, Atarnei dominus, etsi, ut praedicatur, mitis erat, non aequo animo tulit, si quis cultellum, aut sectionem, sive ex sectionem nominaret, quod eunuchus esset. Haec autem dixi, ut ostenderem maxime mores et naturam potentum: quae maxime eget oratione minus lubrica et expertepericuli, quae appellatur figurata. Ac sane saepe etiam populi magni et potentes egent huiusmodi forma orationis, quemadmodum et tyranni: veluti Atheniensium populus, qui imperium Graeciae habebat et assentatores alebat, et Cleones et Cleophontes. Assentari autem turpe est: obiurgare periculosum. Optimum igitur, quod inter haec interiectum est, id est, figur atum: quod non nisi singulari prudentia invenitur, et magno artificio elaboratur. Est vero interdum unar atio, ut illum ipsum laudemus, qui peccat, non ob ea, in quibus peccat, sed in quibus non peccavit. Fit enim, in quo utplurimum peccemus, ut in eo aliquando nos recte gesserimus. Ut ir a commotum sic tractabimus, quod heri laudabatur, quod delinquente aliquo mitis fuit cognitus, idque cives ita admiratos, ut eius virtutis aemuli viderentur. Magni autem momenti est haec ratio. Unusquisque enim se ipsum imitatur maxime, et laudem laudi annectuere conatur: immounam aequabilem laudem facere, quam nolit contrario facto a se contaminatam videri. Atque hoc causae est, quamobrem praestans in quocumque genere artifex nullum opus rude aut vulgare faciat, ne quid suae laudis amittat: atque ideo fortunarum potius iacturam saciunt. Nihil enim habent sua illa gloria antiquius, nedum alicuius emolumenti priorem rationem ducant. In universum


page 295, image: s629

autem, ut ex eadem cera alius bovem, equum alius: ita etiam eandem rem sive sententiam alii aliter explicant: ut aliquis enunicans et praedicans inquit: homines pecuniam relinquunt filiis, verum scientiam non simul relinquunt, qua illis simul relictis utantur. Haec autem orationis forma Aristippea dicitur. Alius idem more praecipientisedit, cuiusmodi sunt Xenophontis multa: ut hoc: Oportet non solum pecunias relinquere suis filiis, sed etiam scientiam, qua utantur illis. Prior modus humilior est, sive exilis, convenitque narrationi vel querelae: alter sublimior, habens aliquid magnificum aut grave, ac debere videtur ab auctoritate proficisci. Superest tertia quaedam forma, proprie Socr atica dicta, quam maxime videntur aemulati Aeschines et Plato. Haec transmutare consuevit rem ante dictam in interrogationem. Exempli gratia. Quantam tibi ô puer pecuniam reliquit pater? num magnam, et quam non facile numeres? Magnam ô Socr ates. Numquid igitur scientiam tibi reliquit, quae uti ipsa possit? Simulenim puerum ante in dubitationem coniecit, quam ille animadverteret, ipsique in mentem redegit, quam parum sive nihildum intelligeret: denique eum ad discendum impulit: atque haec omnia et mor ate et concinne: neque hoc, quod vulgo fertur a Scythis ductum. Probati autem tum fuerunt maxime huiusmodi sermones, tum etiam primum invecti: vel potius stupore impleverunt omnes, quod in iis, et honor haberetur ei, ad quem instituti essent, et appareret evidentia, et erudiretur alius cum loquentis auctoritate. De figmentis autem orationis et rationibus figur andi haec sufficiant.

*sxo/lion. In quibus est sive sententiae sive dictionis figura, omnia dicuntur e)xhmatis1me/na. Verum hoc loco agimus peri/ tinos e)xhmatis1me/nou


page 296, image: s630

a)nwnu/mou; sive dicamus esse speciem aliquam deino/sthtos, quod cur negem? sive praeceptum civilis prudentiae, quod affirmare non dubitarim: teque NICOLAE CAASI, (patere, ut hic te quoque alloquar) hac in re mihi facile assensurum, puto: sed volo tamen, ut de meo iudicio, ut de omni hac mea opera, libere iudices. Alucinari enim neque in ceteris, neque in hoc potes, qui ingenuas artes non solum a pueritia didiceris, sed etiam cum omnem rationem vitae studiose semper consideraveris, tum rei publicae negotia fideliter geras, a quibus tibi neque unum diem liceat, neque abesse, siliceat, velis. Tanto amore prosequeris patriam, ut prin cipe primi ordinis dignum esse intelligis. Sed non digrediar hic in praedicationem reconditae doctrinae tuae, eloquentiae singularis, et maximarum virtutum. Cum enim ab assentatione prorsus abhorream, tum eiusdem quoque suspicionem a me remotam volo. Quare, quae de te, si non luculente, sed vere possem dicere, ea ad te scribens relinquam, et commodiori loco reservabo. Sed ab institutam disputationem redeo: eam ego magis politikhn\ esse censeo, quam r)htorikhn\, cum in ipsa hoc sit potissimum, quemadmodum potentiores, vel coram, vel per litteras sine periculo compellemus, ita ut interim boni viri officium non deseramus. Haee magnae prudentiae sive artis oratio, cum verbis aliqua tantum velit exprimere, rem autem omnem ab eo, quîcum loquimur, penitus intelligi; kat) e)coxhn\, ni fallor, appellatur e)xhmatis1me/nh, ut


page 297, image: s631

profecto etiam est suo modo figura. Ea autem utimur e)uprepei/as2, kai\ a)s1falei/as2 xa/rin. Unicuique enim salus sua cara est, et curae esse debet, quam par)r(hs1i)a| stulti, (quid refert quam vera dicendo?) in discrimen temere coniciunt, in quos to\ e)uripi/deion recte dicitur; o(/ti a)xali/nwn stoma/twn to\ te/los dustuxi/a. Hoc ita est inter aequales; quid igitur, cui res sit cum potentioribus? Quod si etiam humanitatem colimus, uti plaerique profitemur, ita etiam loquetur unusquisque, quemadmodum se deceat. Excludantur ab omni consuetudine bwmoloxi/ai, loidori/ai, boai\, omnis denique sermonum par)r(hs1i/a, quae vel moribus officiat, vel ullam partem humanae societatis turbet, aut molestia afficiat. *toigaroun= kai\ o(/poi a)ki/ndunon ei)/h, dia\ e)upre/peian tou/tw| tw=| e/xhmatis1me/nw| xrhs1o/meqa, e)an\ kaloikagaqoi\ an)/dres2 kai\ xari/entes2 ei)=nai/ te kai\ le/gesqai boulw/meqa, ma/lista d) u(po\ mous1w=n pepaideume/noi. *eu)= ga\r ei)/rhtai u(po\ *aristofan/ois2; *eleix), e)le/gxou loidorei=sqai d) ou) pre/mpei *andras2 poihtas2\, w(/sper ar)topwli/das2. e)ce/stw de\ toi=s2 s1ofistai=s2 pan= o(/, ti bou/lointo le/gein. au)toi=s2 ga\r mo/non th=s2 te fainome/nhs2 nikhs2, kai\ feudons2 do/chs2, kai\ pros1e/ti xrhma/twn, th=s2 de\ a)lh sqei/as2, kai\ th=s2 e)uprepei/as2, kai\ th=s2 koinh=s2 s1wthri/as2, oi(=a/ te tou= o)/ntos kalon makra\n ou)=s1in, ou)de\n me/lei. Indignum autem est philosopho, etiam lacessito, contumeliam dicere; sed quam velit refutare, ratione id faciat et argumentis; quem etiam vituperandum censeat, in eum non impotenter invehi barbaricum in morem. Quod qui seruet; neque modestiae leges transierit, neque veritatem deseruerit, neque non malos mores


page 298, image: s632

reprehenderit, ou)k an)/eu deino/thtos, tum ne cui iniuria facta videatur, tum, ut emendentur alii, atque id quod vituperatur et oderint et fugiant. Exemplo est Plato in Phaedone, ubi non leviter sane, sed arte tamen accusantur Aristippus et Cleombrotus, non magis vitae intemperantis, quam deserti studii sapientiae et magistri. Sic enim quaerit e Phaedone Echecrates: *etuxon de\, w)= fai/dwn, ti/nes2 para geno/menoi; fai/d. *ou)=to/s2 te dh\ o( *apollo/dwros tw=n e)pi xwri/wn parhn=, kai\ *krito/boulos, kai\ o( path\r a)utou= *kri/twn kai\ e(/ti *ermogen/hs2, kai\ *ai)xi/nhs2, kai\ *antisqe/nhs2. hn)= de\ kai\ *kti/s1ippos o( *paianneu\s2, kai\ *mene/cenos, kai\ a)/lloi tine\s2 tw=n e)pixwri/wn: *pla/twn de\ (oi)=mai) h)sqe/nei. E X. *ce/noi de/ tines2 parh=|s1an; fai/. *nai/. *simmi/as2 te/ ge o( *qhbai=os, kai\ *ke/bhs2, kai\ *fasdw/ndhs2 kai\ *megaro/qen, *eu)klei/dhs2 te kai\ *teryi/wn. e)x. ti/ de\, *ari/stippos kai\ *kleo/mbrotos paregen/onto; *fai/d. *ou)dh=ta, e)n *ai)gi/nh| ga\r e)le/gonto ei)=nai. *ex. *allos de/ tis2 parhn=; *fai/d. *sxedo/n ti oi)=mai tou/tois2 paragene/sqai. Qui ita se gerat adversus ae quales, cum contentio aliqua incidit; (Nam et boni offendi solent iniuriis et iniquitate aliarum rerum, et ipsi offendunt alios, ubi hoc officii ratio postulare videbitur, in emendatione videlicet morum et tuenda veritate) multo ille magis decorum sibi servandum exsistitimabit, quoties cum potentioribus agit, ubi consuetudo, ubi orationis libertas non vacat periculo. Securius ille vivit, qui est, quemadmodum in veteri versu dicitur, me/s1os e)n th=| po/lei, et non nisi exemptus e plebe iucunda sui similium consuetudine perfruitur, nec observandis potentioribus, aut


page 299, image: s633

voluntate sua, aut necessitate aliqua occupatur. Sed cum non nobis omnem fortunam et vitae conditionem arbitratu nostro fabricare possimus, illaque inter dum in aulas regum molentes volentes trudat; primum est, quod cum in omni vita, tum hic valere debet maxime, ut innocentia et officio salutem nostram tueamur: alterum, ut cum recta faciamus, non recta solum dicamus, sed in hoc ipso quoque nos ita caute geramus, ut nostra oratio neque nos in discrimen coniciat, et idonea sit, ad id persuadendum, quod rectum atque ex re esse statuimus. Nam qui verbis suis se nihil profecturos videant; tacere aequius est, nisi eos loqui officii ratio postulet. Qui secus faciant, et superiores irritent, ut animo suo morem gerant; paenas intemperantis linguae daturos, nihil mirum. Exempla et vetera et recentia, in promptu sunt. Historiae loquuntur, quid Calistheni, quid Anaxarcho, quid Sotadi evenerit. Calisthenus cum Alexandrum reprehendisset liberius, periit sive laqueo, sive in vinculis. Itaque pronuntiavit de eo vere quoque Aristoteles: o(/ti dunato\s2 me\n h)=n kai\ me/gas2, noun= d) ouk ei)=xen. Anaxarchus autem cum caenaret apud Alexandrum, et Alexander quaereret, ut caena placeret: w)= bas1ilen, inquit, pa/nta polutelw=s2, e)/dei de\ loipo\n kefalh\n s1atra/pou tino\s2 parateqei=sqai, Nicocreontem innuens. Non oblitus fuit huius contumeliae Nicocreon, cumque mortuo rege, Anaxarchus tempestate reiectus in Cyprum appulisset; captum pistillis in mortario contundendum iussit, quando tamen ille non


page 300, image: s634

prorsus indignam philosopho vocem edidisse scribitur: ptu/s1s1e *anaca/rxou squ/lakon; to\n *ana/carxon d) ou) plh/tteis2. Sotades avem Maronites Alexandriae intempestiva dicacitate usus fuit in Lysimachum, et alios reges alibi, nec pepercit Ptolemaeo Philadelpho, in quem iecerat hoc quoque scomma, quod duxisset sororem Arsinoen: *ei)s2 ou)x o(s1i/hn trumali/an to\ ke/ntron w)qei=s2. Cum igitur Alexandria navigans, se fuga periculum avertisse putaret, intercepit ipsum Patroclus, Alexandri dux in Cauno insula, co~iectumque in lebetem plumbeum in mare praecipitem dedit, ut e Hegesandri commentariis Athenaeus refert libro deinos1of. XIV. Ceterum Phalerei vox, sed e)xhmatis1me/nh, qua Craterum tetigit, haec est: u(pedecameqa/ pote pres1beu/ontas2 h(mei=s2 tou/s2 de, kai\ *kratero\n tonton. Platonis item verba, quibus Dionysium refutavit, sua ipse refert in epistola ad Dionis propinquos: s1oi\ d) e)/fh (o( *dionu/s1ios) e)gw\ ou)/te/ ti s1mikro\n, ou)/te me/ga w(molo/ghs1a. nh\ outto\ qeou\s2, h)=nd) e)gw\; s1u/ge tau=ta, a(/ s1ou nun= ou(=tos dei=tai, mh\ poiei=n: at que haec locutus, avertit se a Dionysio, et abiit. Ita consuluit simul dignitati suae, nec imprudenti oratione aut a)kai/rw| par)r( hs1i/a| sibi periculum creavit. Solent vero etiam sapientes interdum uti oratione ancipite, de qua non facile statuas, quid laudetur, aut vituperetur. Eius exemplum fuit Aeschinis Telauges, quod magis appareret, si ex ipsius dialogis vel ille exstaret: verum omnes interciderunt: quorum hosce septem praecipuos nominat Diogenes Laertius: Miltiadem, Calliam, Axiochum, Aspasiam, Alcibiadem,


page 301, image: s635

Telaugem, Rhinonem. De Telauge haec sunt apud Athenaeum, V. deinos1ofistw=n; *ai)xi/nhs2, inquit, o( *swkratiko\s2 e)n me\n tw=| *thlau/gei *krito/boulon to\n *kri/twnos e)p) a)maqi/a| kai\ r(uparo/thti bi/ou kwmwdei=; to\n de\ *thlau/ghn au)to\n i(mati/ou me\n forh/s1ews2 kasq) h(me/ran h(miobo/lion knafei= teloun=ta misqo/n, kwdi/a| de\ e)zws1me/non, kai\ ta\ u(podh/mata sparti/eis2 e)nnhme/non s1a proi=s2; kai\ *tele/s1anta to\n r(h/tora ou) metri/ws2 diagela=|. Quod autem Phalereus yo/gois2 ei)kaio yo/gois2 nominat, habet aliquid ambiguitatis: quod forte posterius nomen alibi non reperietur. Tamen ex eo, quod procedit, colligi potest significari incertas vituperationes, aut minus veras: ac venit aliquando mihi in mentem, legi posse, kai\ yo/gois2 ei) kai\ a)yo/gois2 ei)=nai qe/loi tis2: de quo tamen nihil affirmarim. *ei)kai=on interpretantur, ma/taion, ar)go\n, an)wfele\s2, mwro\n to\ ga\r ei)kh=, w(s2 e)/tuxen; kai\ ei)kaior)r( hmonei=n, ma/taia le/gein. *ei/ka/zein vero est comparare, vel imagine uti, vel coniecturam facere: si quid hoc quoque ad illius vocis declarationem adferat. In cohortandis autem tyrannis, vel alios tyrannos vituperabimus, vel bonos principes laudabimus, vel quod ab ipsis recte administratum fuerit, itidem laudabimus, ut quemadmodum curdelium exempla detestentur, ita etiam et exempla bonorum sectentur, et sua imitentur. Non enim solum se imitatur quisque libentissime, sed etiam superare enititur studiose: quando id quisque sibi turpe putat, sia se discedat. Suos autem mores et animi vitia tangi nolunt potentes, ac ne quidem corporis ea vel verbo notari, quae vel a natura


page 302, image: s636

habeant, vel casu acceperint. Ludibrio enim se haberi suspicantur, atque omnem hanc quam somnient etiam esse iniuriam, acerrime persequuntur. Sed omnis haec doctrina paucis paginis explicari non potest. Usui autem est non minus in amplis civitatibus haec ratio. Nam populus quoque facile irritatur, eiusque furor difficulter compescitru; et accendunt plebem turbulentae contiones, quoque adversum optime meritos: cuius rei exemplis historiae abundant. Turbant enim remp. dhmagwgoi\, populi adulatores, populo grati: cuiusmodi Cleonem fuisse accepimus et Cleophontem. Cleon ex historia veteri Graeca notus est, et ex Aristophanis comoediis: maxime exagitatur i(ppens1in: ubi cum piscatoribus comparatur, qui aqua turbata, anguillas capiunt. Sic enim ibi a)llantopw/lhs2: *oper ga\r oi( tas2\ e)ixe/leis2 qhrw/menoi, pe/ponqas2: *otan men h( li/mnh katasth=|, lamban/ous1in ou)de\n: *ean\ d) an)/w kai\ ka/tw to\n bo/rboron kukw=s1in, *ai)/rous1i: kai\ s1u\ lamban/eis2, hn)\ thn\ po/lin tara/tth|s2. Cleophontem, ipsum quoque ducem Atheniensium, sed Thracem patria, batra/xois2 exagitat idem comicus, eius eloquentiam cum garritu hirundinis comparans: *ou(= s1ofi/ai muri/ai ka/qhntai, inquit, filotimo/terai *kleofw=ntos2, e)f) ou(= *dh\ xei/les1in a)mfila/lois2 *deino\n e)pibre/metai *qrhi+ki/a xelidw\n, *epi\ ba/rbaron e(zome/nh pe/talon, *keladei=s1) e)pi/klauton a)hdo/nion *no/mon: quod loquacitate sua malum arcessat civitati. Plato etiam comicus comoediam huius nominis edidit, qua eum, ut utar scholiastae verbis, kwmw|dei=, w(s2 ce/non, kai\ a)maqh=, kai\ flu/aron, kai\ dus1genh=, *qra=ka ga\r au)to\n e)/legen,


page 303, image: s637

an)tepoiei=to de\ tw=n prwtei/wn th=s2 po/lews2. Cum autem oratione nihil sit flexibilius, ut quam instar cerae esse dicere possimus, ipsaque ab homine ingenioso, praeceptis erudito, et aliquo usu praedito, in varias formas agi nullo negotio possit; non parum tamen refert, qua forma, quo loco potissimum utamur. Possumus enim eadem a)pofantikw=s2 h)\ didaktikw=s2 h)\ kathgorikw=s2 enuntiare, vel u(poqhtikw=s2 h)\ prostatikw=s2 vel e)rwthmatikw=s2 h)\ tro/pw| dialo/gou; quarum rationum prima Aristippus, secunda Xenophon, tertia Aeschines et Plato potissimum usi fuerunt. Alia autem forma alio loco commodior est: sed palmam videtur obtinere Socratica, in qua est artis, comitatis, humanitatis kai\ peiqou=s2 plurimum. Qui eiusmodi orationem non ferat, nullam omnium ferat. In quibus est aliquid humanitatis, accipiunt, quae cum benevolentia dici intelligant. Quare M. Tullius ad Pomponium recte: Quod me admones, inquit, tu vero etiam si reprehenderes, non modo facile paterer, sed etiam laetarer: quippe cum in reprehensione est prudentia cum eu)menei/a|. Contra s1kuqikh\ r(h=s1is2 non aequo animo accipitur, quippe in qua appareat fastus, et alii videantur despici. Quia vero Socraticus modus excellit, iccirco e)ce/plhcan initio tw=| timhtikw=|, tw=| e)nargei=, kai\ tw=| meta megalofros1mn/hs2 nouqetikw=: observantia eornm, quibusdam agitur, (sic enim interpretor, cum in altero sit to\ katafronhtiko\n) et evidentia, et dignitate consulentis.


page 304, image: s638

CAP. LXI. De vitio notae gravi propinquo.

SED ut ad superiora quaedam revertamur, levor in compositione, quali imprimis usi sunt, qui e disciplina Socr atis exiere, qui in univer sum vitandam censuerunt vocalium collisionem, non admodum accommodatus est gravitati. Sunt exempla apud Demosthenem, quae ubi transmutaveris et colligaveris: non parum gravit atis exemeris, siquidem multis in locis sonor a illa collisio forsan erit gravior. Namque quod ipsum neglectum est, et veluti nativum, gravitatem aliquam repraesentabit, maxime si nos iratos aut iniuria affectos ostendamus. Cura autem in levore, concinnaque structur a posita, non irascentis, sed ludentis est, et eum decet, qui in hoc totus est, ut quam ornatissima proponat, laudem ex iis dicendi aucupans. Ac quem admodum figura, quae dissolutum dicitur, gr avitatem facit, ut ante dictum est, ita eam quoque faciet in universum dissolut a compositio. Indicio huius rei est et Hipponactis consilium, qui cum inimicos contumeliis vexare in animo haberet, confregit versum, et claudum pro recto fecit, quodque careret iusto numero, id est gravitati et contumeliae consentaneum. Quod enim elegantibus numeris inclusum, et auribus suave, id magis laudationibus, quam vituperationibus conveniat. Atque haec dicta sint de collisione.

Explicata nota gravi, nihil ex iis, quae tr actanda suscepimus, reliquum est, praeter unam notae gravi contrariam notam sive propinquam: propinqua enim est gravi notae, ut consent aneum est, vitiosa aliqua. Et ipsa


page 305, image: s639

nascitur in tribus, ut ceterae. Primum in rebus, si quis res turpes et obscenas aperte dixerit, quemadmodum qui Timandrum accusabat, et peluim, et numulos, et lectulos, et multam huiusmodi meretricum suppellectilem, a qua etiam aures abhorrent, effudit in foro. Eiusmodi multa scurrae et impuri homines in ore habent; nec ab iis tantum elegantes poetae sed in foedas quoque ipsi voluptates demersi, prorsus abstinuerunt. Compositio porro videtur invenusta, si diunlsae similis fuerit, quemadmodum qui dixit: si autem sic se habuerit hoc vel hoc, interficere. Talem orationem Cicero in oratiore dissipatam vocat, quae non recte numeris contineatur. Item, si membra nullam inter se connexionem habeant, quam cuiusmodi esse oporteat, initio libelli traditum est; sed veluti disrupta et disiecta sit. Item, periodi continentes, et longae, et intercludentes Ipiritus dicentium, non solum satietatis plenae res est, sed etiam minime suavis. Denique verba saepe res venustas invenustas faciunt, quemadmodum clitarchus de tenthredone inquit. Bestiola api similis, depascitur montana loca, inulat in cavas quercus: ita loquitur, ac side bove fero, aut apro Erymanthio, non de quodam gener apis loqueretur. Factum est igitur, ut or atio simul et invenusta fieret, et frigida. Haec ambo enim quodammodosibi ipsis vicina sunt.

*sxo/lion. Non est, ut multis verbis denuo doceamus, ubi levor orationis locum habeat, ubi minus: certe in acrinota nulla eius vis est, sed valent confragosa, cuiusmodi est hoc Demosthenis ex oratione pro Ctesiphonte: tou= ga\r fwkikon s1usta/n tos2 pole/mou, ou) ga\r e)/gwge e)politeu e/mhn pw to/te. Hoc si sic mutes: ou) ga\r e)politeuo/mhn e)/gwge to/te: sono fracto aliquid gravitatis exemeris. Hoc facile


page 306, image: s640

animadvertat, qui Graeca considerans, aurium etiam iudicium adhibeat. Graeca autem perpetuo in scholiis adduxi, quo magis consulerem iuventuti: praesertim toi=s2 file/llhs1in. Exempla enim neque Latine potui reddere omnia: neque ita commode, quae reddidi, ut ipse mihi satisfacerem, nedum aliis, vel ipsi rei. Itaque addidi scholia, ut minus desiderare studiosus artis dicendi possit in hac parte, quae elocutionem spectat: nec dubito, quin ab eo, qui primus huic libro opem tulit, mea opera sim proximus: licet aliquo tandem intervallo proximus. In hoc equidem laboravi, ut ab aliis accepta, et breviter, et perspicue comprehenderem, et ipse quoque meam, nec aspernandam symbolam conferrem. Ceterum in hac nota non valet Isocratea le/cis2. ou) ga\r, ut indicat Halicarnasseus, thn\ s3un/qes1in e)pidei/knutai thn\ fus1ikhn\, kai\ a)felh=, kai\ e)n agw/nion, w(/sper h( lus1i/ou. Hic autem requiritur to\ a)fro/ntiston kai\ to\ w(/s1per au) tofue\s2, sed haec aliquoties ante attigimus, neque negligenter tractuimus. Superest gravi contrarius character, invenustus videlicet, eversor gravitatis. Est to\ a)/xari. in rebus, si turpia, foerda, spurca, obscena diserte commemores. Talia profecto honestorum et elegantium animi aversantur, aures non ferunt. Qui igitur ea narrat, auditorem a se et a re avertit. Deinde compositio est invenusta, quae dissipata, nec quidquam habet numerosum: ut ou)tws1i\ d) e)/xon to\ kai\ to\, ktei=nai. Item, in qua non sit iusta membrorum conglutinatio: ipfaque sint, veluti confracta vel disiecta. Item, si sint


page 307, image: s641

perpetui ambitus, et longi, qui suffocent dicentes. Quod ad verba, quae non conveniant, e superioribus obscurum esse non potest. Ut autem his nimis lecta et levia officiant, ita quoque in venustarum rerum explicatione to\ a)/xari inducant, et verba et compositio affectatae venustatis, aut magnificae. Reprehenditur igitur Clitarchus, qui peri\ tenqrhdo/nos sic scripserit: *katane/metai de\ thn\ o)reinhn\, ei)s1i/ptatai de\ ei)s2 ta\s2 koi/las2 drns2: invenuste et frigide. Itaque cuilibet rei convenientem dictionem et compositionem tribuere oportet, ne de passer culo ut de aquila, nec de aquila, ut de passerculo loquaris. Quod vero non ad hoc institutum, sed ad naturam tenthredonis facit; bestiola est e)c e)nne/a genw=n melitopoiw=n: de quibus de historia animalium Aristoteles libro nono.

FINIS.