Regeln fuer die Texterfassung 03/2001
not necessary
ILlme Domine. Magnam rem ausus sum hoc libellô. De Principum, quos haec aut superior aetas tulit, consiliis et actionibus, prudentiâ vel errore aliquo insignibus judicium mihi ipse sumpsi. Ea licentia excusare se tibi non potest, nisi ingenuitate et modestiâ suâ. Nemini infensa est, vel obnoxia: nec aut petulanter exultat, aut rursum foedâ adulatione se demittit. Innoxia libertas est, et fortasse, plus quam in censurâ decet, verecunda. Huius mei iudicij, ego te, Domine, Iudicem facio; cui praeter mortalitatis legem hactenus soli contigit,
Intempestiva libertas plerumque esurit. Obsequium dominantibus magis probatur. Pertinet huc Henrici III. Galliae Regis consilium, qui cum se bellô contra Protestantes nihil proficere cerneret, doleretque; pace, otiô, Regni foelicitate debellandos censuit. Nimirum in illo sereno omnia a Regis benignitate pendere: nullas ex turbis spes esse aut praemia: quanto quis Regi obtemperantior, opibus et honoribus extollendum. Igitur non tam odiô eos, quam contemptu prosequutus est; honorum aditu, et spe regiorum munerum omnino praeclusa. Procerum filios in aulam missos ab interiori amicitia gratiaque seponebat: subornatô interim Espernonio, qui religionis causa id fieri per amicitiae speciem in arcano moneret. In urbibus, his, qui Magistratum gerebant, si Protestantes essent, negotium molestis litibus facessebatur; quarum cognitionem ipse Rex sibi sumebat, ferebatque contra hos tales sententiam. Intercessit his consiliis Henrici Guisii ambitio: qui cum pace
Quomodo hoc eod. libro Tacitus de Tiberio: Cuncta per Consules incipiebat, tanquam vetere Repub. Iterum: Intercessit Valerius Agrippa; increpitusque est Galli Asinii oratione: silente Tiberio, qui ea simulacra libertatis Senatui praebebat. Et lib. 3. Annalium: Tiberius vim principatus sibi firmans, imaginem antiquitatis senatui praebebat, postulata provinciarum ad disquisitionem Patrum mittendo. IV. Annal. sua Consulib. sua Praetoribus species. Eod. lib. multa adseveratione, quasi aut legibus cum Silio ageretur, aut Varro Consul, aut illud Resp. esset, coguntur Patres. XIII. Annal. manebat nihilominus imago quaedam Reipublicae. Caetera in Notis dixi.
Aspera plerunque et immitia illorum regnandi initia sunt, qui, dum privati essent, injuriis exacerbati, earum sensum in solium inferunt. Bene , et in spem boni principatus apposite Nero disseruit, Iuventutem suam armis civilibus, aut discordiis domesticis minime imbutam, nulla odia, nullas injurias, nec cupidinem ultionis adferre. (Tacit. XIII. Annal.)
Praeterea hîc monendi sumus, eos exercituum duces, qui rebelles civium spiritus contuderunt, imprudenter domitis provinciis Praefectos
sine hostili ira, et superbiâ victoris clementer deditis consulant. (Tacitus XIV. Annal.)
Quamdiu libera urbs egit, atque a Senatu populoque Duces legebantur: fuêre semper in armis Italiae populi, quibus terrae sibi marisque imperium pepererunt. Postea vero, quam Caesar Augustus bellis civilibus confectis rerum potitus est, omnia Italicis arma ademit: militumque multas legiones descripsit, easque certis auctoramentis habuit stipendiarias; quae Romanum a barbaris nationibus tuerentur imperium. Tum fluviorum magnitudine atque fossatum, montibusque asperrimis, desertisque locis atque imperviis circumseptos Imperii limites communivit (Herodianus lib. 2.) Legionum classiumque numerum recenset, lib. IV. Annal. Tacitus. Augusti consilio institit Theodoricus Ostrogothorum et Italiae Rex, qui exarmatis Italis, et Castellô Verrucâ ad Athesim munitô, apud Augustam Praetoriam Herulos collocavit. (Orlandus Malavol. in histor. Senen. Hieronymus Rub. in Histor. Ravenn.) Sultani Aegyptii non aliam, quam Mamaluchorum militiam habebant. Ii autem
verb. plerunque inopes et vagi etc.)
Maximorum Imperiorum incommodam molem esse, ad lib. IV. Annal. (verb. Princeps proferendi imperii incuriosus) pluribus asserui. Sed hoc maxime locum habet, si disjunctae sint inter se locis, moribus,
receptum erat, ut haberent instrumenta servitutis, et Reges (Tacitus in Agric. de hoc arcano dixi ad lib. 6. verba: ut genus Arsacis etc.) quibus integra regna, florentissimasque gentes regendas dabant. Idem amicitiae vinculum cum populis quibusdam ipsis intercedebat: quos faederatos, ut Reges amicos appellabant. Tales memorantur Masinissa, Iuba, Attalus, Eumenes, Prusias, Cogidunus, Antiochus inservientium Regum ditissimus (Tac. II. Annal.) Massilienses, Hedui, aliique. Hispaniarum Rex patrociniô Genuensium, et affinitate cum Allobrogum Principe contractâ, regnorum suorum diffusam magnitudinem connectere tentavit: quod an assecutus sit, aliorum judicio relinquo. Sane non semel infida Allobrogis amicitia apparuit: et Genuenses aurum magis Hispanicum, quam Hispanorum Imperium amare videntur. Quod autem Joh. Boterus Hispanum maris dominum validâ classe cunctis regnis provinciisque
Quod hîc scripsi, vi parta Imperia non nisi per vim servari: et periculum ex misericordia: illustratur Vellei Paterculi his verbis: Laudandum experientiâ consilium est Pansae atque Hirtii, qui semper praedixerant Caesari, ut principatum armis quaesitum armis teneret. Ille dictitans, mori se quam timeri malle; dum clementiam, quam praestiterat, expectat, incautus ab ingratis occupatus est. (III. histor.)
Persto firmus in eo, quod hîc scripsi, plus Hispaniae Regem contra faederatos Batavos duodecennalibus induciis, quam quadraginta annorum bellis profecisse. Nam inde discordiae, negligentiae, ac incuriae aperta fenestra, et per eas majori vi, quam per ruinas urbium et machinarum
Eod. loco dixi, Turcas veteranum semper militem, nostros novum inexpertumque in aciem educere. Huic incommodo ut mederetur Rodolphus Imperator, superioribus annis Ratisbonae in comitiis in continuum quinquennium militem ab imperii ordinibus petiit: additô, Matthiam Corvinum Regem parvâ quidem, sed lectissimâ et sub signis assiduâ fortissimorum militum manu, quae ab armorum colore Nigra vocabatur, saepe ingentes Turcarum exercitus fudisse.
Clemens VIII. Pontifex Henrico IV. Galliae Regi foedus cum Elisabetha Angliae Regina, alleganti, respondit: Principes sibi omnia permittere, quae sibi utilia putant et eo rem devenisse: ut ob foedus neglectum nemo reprehendatur, Laudabat quoque Francisci Mariae Urbini Ducis dictum, privatum quidem ob non servatum jusjurandum merito culpari: Principibus autem regni servandi causâ licere contrahere, nec contractum implere. inire foedera, eaque negligere, mentiri, prodere, et quae his similia sunt. Quod Ossatus Cardinalis in epistolis scriptum reliquit. Henricus IV.
Caeteris, quos recitavi, principibus qui breviarium Imperii sibi confecerunt, adde Guilielmum primum ex Normannis Angliae regem, qui quicquid Gentium suo pareret imperio, cunctas simul urbes, oppida, vicos, pagos, Episcopatus, coenobia, quantum quisque terrae possideret, quantum quotannis vectigalium acciperet, milites quoque, qui stipendia facerent, ac singula juga boum passim omnibus locis recenseri, inque tabulas referri jussit. (Polydor. Virg. IX. hist. Angl) Quod dixi, ex praeteritâ regnorum conditione de hodierno statu judicari non debere, exemplis demonstrandum est. Itali Parisiorum urbem octingenties mille hominibus habitatam credunt. Francisc. Bocch. de magn. Rom.) et tamen
Thuan.) Genuenses aliquando sexcentarum viginti septem navium classem in mare deducebant (P. Bizar.) Ex urbe Patavina olim in hostem educta centum viginti millia (Iac. Cavac.) Quae utique praesenti conditioni minime respondent.
Non muto, quod integras familias rebellione infames in historia notavi. In Anglia tamen non tam ad infamiam, quam generis claritudinem Pertinet, majores habuisse magnarum conjurationum duces aut conscios. Et eorum, qui majestatis crimine damnati ac supplicio affecti sunt, liberis ad honores aditus minime praeclusus est. Quam prudenter, non dico.
De hoc regiae dominationis munimento dixi ad lib. VI. (verb. plebem primoribus tradidit.)
Non in militia modo et castris salutaris cautio est, labore subigere militem: sed in universum inter singulares publicae tranquillitatis tuendae modes et hîc traditur, expeditionibus bellicis occupatos tenere subjectos populos, ne in alia facinora ociosus ardor erumpat. Ita Romani quanquam Faliscorum obsidionem rem
Iustin. XX.) Et Demetrius occupatô Syriae regnô novitati suae otium periculosum ratus, ampliare fines regni et opes augere finitimorum bellis statuit. (Iust. XXXV.) Porro Dionysius Halycarnassaeus VIII. Antiq. pro regula tradit, prudentes Reip gubernatores semper alere bellorum semina: quippe satius esse foris conflictari, quam domi. Qui in causas accuratius inquirunt, cur Hispania hodie nullis bellorum civilium fluctibus agitetur: cum ex contrario Gallia ab iisdem fere nunquam interquiescat, inter alias eam quoque meo judicio mire probam adducunt: quod Hispania perpetuo bellis externis insudet: cum Gallia fere solis civilibus armis robur suum viresque impendat. Nec regnum Hispaniense ab intestinis tantum discordiis tranquillum haec causa praestat, sed et ab externâ vi tutum reddit. Nullibi non Hispana arma sunt: omnibus bellis immixti Hispani sunt: omnia tentant, omnia
Non erit alienum hoc loco quaerere, an Princeps civium suorum in se mutuo saevientium
et indecorum est attrectare, quod forsitan non obtineatur, et utrique parti coli, nec suspectum haberi, quam alteram sibi hostem sacere praestat. Quo pertinet, quod Leonem X. Pontificem imprudenter egisse nonnulli disserunt, cum damnata Lutheri causâ, quae initio Pontificis Majestatem in dubium non revocabat, Sylvestro Prierati et sociis accessit. Quin imo satius fuisse, libertatem calami, quem utique utrinque Pontificis censurae subjiciebant, in Monachis ferre, sibique semper integrum servare judicium, quam praecipiti damnatione alterius exasperare ingenium. Et haec distinctio servanda erit, quotiescunque
Dixi supra (hoc lib. verb. Laetique interdum nuntii) velocissime plerunque de principum morte famam diffundi: ideoque excessum eorum supprimendum: donec provisis, quae in rem sunt, de certô successore transactum sit. Sed et caeterorum quoque negotiorum publicorum, cladium, victoriarum casus fama portentosâ celeritate procul dissitis locis saepe nuntiasse memoratur: quod non nisi Spirituum Geniorumque; per aërios tramites incredibili pernicitate volantium ministeriô fieri potuit. Plura ex veteri historia exempla prudens praetereo. Ex recentiori clarissima duo recensebo. Florentinis grave bellum erat cum Gregorio XI. Papa: quod non nisi post triennium Pontificis ipsius morte finiri potuit. Anno post mundi Redemptorem natum M. CCC. LXXVIII. Serezanam Papa, Florentinorum Procuratores, aliorumque Italiae principum oratores, pacis conficiendae causâ convenerant. Cúmque Florentiae summum in
lib. XXVI.) Syracusae a Saracenis gravissimâ obsidione premebantur. Adrianus Brasinius Patricius a Basilio Imperat. ad succurrendum missus, ignavô mari et malacia in Peloponneso apud Hieracis portum detinebatur. Quae causa fuit, vi captae interim urbis: Ejus
Satius esse, quaedam ministrorum, in bello maxime , prudentiae relinquere, quam nimium strictis mandatis rerum gerendarum occasiones corrumpere, recenti exemplo docemur. Immanis ille virium maritimarum paratus, quem in Angliam effudit Philippus II. Hispaniarum Rex, non aliam magis ob causam successu caruit, quam quod Medinae Sidoniae Dux Classis Imperator, semper Regis contraria mandata causatus, omnes rei bene gerendae occasiones omitteret. Nam ut in terrestri expeditione ducis potestas certis limitibus circumscribi possit: Ita in maritimis tam stricte itineris et rei peragendae ratio praescribi non potest. Maxime fortuitorum capax mare est. Opportunitas venti, temporis, caeli, fluxus ac refluxus, tenebrarum, lucis, et locorum profunditatis diversa consilia exposcunt.
Ferdinandus Catholicuus Hisp. Rex omnes suas cupiditates colore religionis texit. Et tamen jurisjurandi religionem hic tantae pietatis Princeps adeo neglexit, ut ipse Consalvus Magnus non semel in magnorum virorum coronâ de fluxa ejus fide conquestus feratur. Inde ejusdem jocus in vulgus emanavit, dicentis: ejus se Numinis metu adstricturum Principem suum, cujus majore reverentiâ tangeretur. Quô dicteriô parum sinceram in eo de religione Christianâ opinionem, adeoque Judaismo infectam (quâ labe hodieque ex Lusitanis plurimi laborare dicuntur) notabat. P. Bizar. XIII. Hist. Genuen.) Idem Ferdinandus cum aliis principibus acturus, non ex optimatibus oratorem legebat, sed ab alicujus monasterii solitudine extractum: quod hodieque Hispaniae Regibus usitatum est. Ita praeter recisos Legationis sumptus fidem quoque ejusmodi feciales et reverentiam negotio conciliant.
Ostentatio multiloquentiae, et verborum anxius delectus in Principe nescio quid scholasticum sapit. Indigna tantô rege oratoria erat, cum Jacobus Magnae Britanniae Rex orationem ob temporis brevitatem minus elegantem in Comitiis regni excusaret. Est aliquid in Principum sermone ipsâ horriditate,
Non carebit utilitate adnotare hîc, quibusdam Principibus, quibus suorum sides suspecta est, usitatam cautionem, mutare cubilia. Abas Persarum Rex qui superiori anno decessit, singulis diebus plures sibi lectos in diversis cubiculis parari jussit: undenemo, ubi Rex dormiret, scirepoterat: maxime , cum unâ nocte pluries surgere, et ab uno loco in alium transire soleret. Quae providentia Henricum quoque III. Angliae regem morti eripuit. Nam cum miles quidam incognitas ob causas Regi infensus per fenestram noctu cubiculum Regium ingressus esset, et ferro pulvinar, Regem se fodere iteratis ictibus percussisset: commodum accidit, quod Rex ea nocte alibi dormiret: uti libro decimô sextô hist. Anglicanae tradit Polyd. Virgilius. Similis cautio fuit, quâ usus est Ladislaus Neapolis Rex, quem
in lib. de vita Ladislai.(non tam , quod populare rebatur, misceri militum vulgo, quam quod a venenis, quae aurea regum pocula miscere solent, hoc modo setutum arbitrabatur. Denique scitum est, quod idem Amiratus in parallelis scribit: Heleonoram Toletanam Cosmi Magni Hetruriae Ducis uxorem, primis imperii annis et invalidis adhuc novi principatus fundamentis longissima noctium spatia lusu et aleâ transegisse: non pravâ ludendi libidine, sed contra crebras, quae tum in maritum detegebantur, conjurationes.
Abas Persarum Rex, de quo modo dixi, jucundissimâ comitate exterorum regum gentiumque legatos apud se habebat. Tartari animalium cornibus pro poculis utebantur: Igitur in his Tartarorum legatis vinum miscebat. Moschovitas largis compotationibus ad hilaritatem provocabat. Hispani equis donabantur. Hiberis (quos Georgianos hodie appellamus) suilla caro, quâ mire delectantur, apponebatur, quanquam eâ vesci Mahumedis lege interdictum sit. Apud eosdem Iberos honoris et reverentiae genus est, propinatos scyphos humili manu tradere: cum
Nihil tam suâ naturâ bonum et sanctum est, quod noncorrumpat hominum improbitas! Publicis nominibus privatos affectus tegimus. Majestatis judicium, aliorumque criminum persecutio res est sanctissima: et tamen, quoties illa medicina in toxicum evaluit? Inimicitiae, aut judicantium avaritia, quot homines vita et fortunis everterunt, et hodieque evertunt? Domitius Corbulo, plurima per Italiam itinera fraude mancipum, et incuriâ Magistratuum interrupta et impervia clamitando executionem ejus negotii susceperat. Sed id haud perinde publice usui habitum, quam exitiosum multis: quorum in pecuniam atque famam damnationibus et hastâ saeviebat (Tac. III. Annal.) Inter initia Imperii Flaviani, cum nihil aeque fatigaret, quam pecuniarum coquisitio: non jus aut verum Mucianus in cognitionibus, sed solam magnitudinem opum spectabat. passim delationes, et locupletissimus quisque inpraedam correpti. (Tacit. II. Histor) In Franciâ, regnante Henrico II. severissimâ proscriptione ibatur in illos, quos vulgus per mutatam religionem invisos, Hugonatas appellat: non religionis curâ: sed adiatiandam cupidinem Dianae Valentinae,
Quas factiones externum Principem in alieni regni possessionem introducere hîc dixi, eaedem plerumque instabilis hautque diuturni Imperii causa fuerunt. Cave enim credas, proditione alieni domini jugum quemqam emere velle. Inimicitiae sunt, aemulationes, metus, ambitio, quae peregrinam amicitiam commendant: quas ubi causas removeris: qui tuâ operâ non ultra egebunt, odisse te incipient, exsaturatis odiis, et subversis aemulis aut conciliatis: gravis est amicitia, quam ut necessariam ante ambiveramus. Uttaceam, quod vel nimiâ cupiditatum suarum professione, vel superbâ beneficii conscientiâ, vel aliâ aliqua causa suspecti plerumque fiunt, aut invisi, quos ut tutelares Genios paulo ante colueramus. Carolus VIII. Galliae Rex a Ludovico Sforza, utse contra Aragoniorum potentiam muniret, in Italiam accitusfuit. Ubi metus cefsit, et suspecta Caroli fortuna erat: Ludovicus ipse cum foederatis ejiciendo ex Italia
Unum adhuc supra notatis addam: Turcicae potentiae ut initium causamque, ab armorum studio, ita occasionem ex Principum Christianorum multitudine, aemulatione, discordiisque fuisse. Ita non modo per nostra dissidia invaluerunt, sed
Praeter mutuas inimicitias, Christianorum consilia foedusque in Turcas disjungit periculi a communi hoste impendentis major, aut tanquam ex longinquo minor et incertior vis ac metus. Quo fit, ut propriores tam voraci incendio aut misere absumantur, aut iniquis pactionibus salutem redimant. Diu est, quod Pannones et Austriacae ditiones (Italorum Germanorumque auxilia mediocra erant.) tanti hostis impetum sustinuerunt: caeteris Principibus Christianis alte securitati suae indormientibus. Gallis, Anglis, Batavis faedus quoquecum Turcis intercedit, non eâ opinor necessitate, quâ Veneta Resp. coactam cum Turcis amicitiam colit. Nam populus ille mediis undis velut innatans, nequit arare terram, quae urbi panem suggerat: et
His igitur obicibus publicum bonum, et communis periculi depulsionem retardantibus nescio sane , quid in nostris armis, faederibus, viribus spei ponendum sit: Legatos belli redemptores hucusque in aulam Byzantinam misimus: scilic: ne furiis nostris intercederet hostium misericordia, nëve ferrum in nostra viscera saeviens ex manibus nobis eriperentinimici. Sancte Deus, Fortis, Magne, Terribilis! Peccatorum haec a te nostrorum poena est. Tu quidem faedam gentem, cum tibi visum fuerit, infortunio et excidio mactabis. Hoc gementes sub tam ferae Tyrannidis mole expectant a te Christiani, hoc templatua, quae vesani deleverunt: hoc denique Justitia tua: cujus esttot innocentium sanguinem fusum barbarorum libidinem, et caetera nefanda belluarum istarum flagitia vindicare. Sed hoc non faciunt federa nostra. Domine. Tu armabis manum ejus, quem elegeris, Tu facies, Domine Sabaoth.
Cum Augustus ex S. P. Q. R. voluntateimperium singulare, quod minus legitimum ante videbatur sibi uni stabiliisset: quo regni occupandi omnem a se
v. Onuphr. Panv. III. Comment. de Repub. Rom.
Occidere, privare oculis, aut naso, in Monasterii solitudinem detrudere viros eminentes, et regnandi suspectos, Tyrannica cautio est. Cui adde, quod Normannici generis in Sicilia Reges super effossos oculos nervos super talum magnis viris incidere, eosque perpetuo postea carceri mancipare solebant: quod ex Thomae Fazelli historia constat. Cautionem a CHR. Besoldo
Non se duxisse uxorem, nec liberos suscepisse, ut essent, qui ejus Consilia interturbarent. (Thuanus: XCIII.) Carolus Emanuel, qui nunc Allobrogibus imperat, Saluciarum Principatus invadendi eam rationem habuit, quod Deum tam pulchrâ et numerosâ sobole minime se auxisse diceret, ut ditione, quam a majorib. acceperat, exiguâ contentus esset (Thuan. XCII.) Denique sunt, quibus de magnis hominibus audacter, et plerumque in deterius judicare mos est, qui Mauritio Nassovio, faederatorum Belgarum summo Imperatori non constituram integritatem fuisse putant, si ex unâ et legitimâ uxore liberos sustulisset. Eodem loco necessarium praeceptum posui, magna imperia haut diuturna sinere. Quo pertinet, quod Philippus II. Hisp. Rex testamento filium jussit, Pro-reges Indiae Occidentalis crebro mutare: quique revocabuntur, consilio Indiarum adhibere, alterosque alteris per vices succedentes, quasi exploratores apponi. Ita futurum, ut nec diuturnâ absentiâ corrumpantur, et potius de
Vires maritimae magnum pondus addunt expeditionibus bellicis. Nam sine his nec miles cogi in tempore, nec commeatus et instrumenta belli convehi tam commode possunt: Milites quoque et jumenta per inopiam et labores fatiscunt. Denique rerum bello necessariarum subvectio terrâ longe majores requirit sumptus, quam mari. Unde fit, ut cum Turcarum Imperatores cum Hungaris et Persis bellum habent, eundo et redeundo non modo major aestatis pars, sed etiam tot milites miseriis et itinerum incommodis absumantur, ut fere nunquam lucrum im pensae respondeat. Nec tamen iis assentimur, qui maritimam potentiam terrestribus viribus praeferunt, quos ipsa satis experientia refellit. Neque enim aut Cretenses olim, aut Polycrates Sami Rex, qui mille naves armatas habuisse dicitur, aut Rhodii, aut Phoenices, aut denique Veneti, Genunenses, Pisani, Britanni, Batavi, quamvis mari potentissimi autfuerint, aut adhuc sint, in terra continenti unquam late protulerunt imperium. Ex diverso Romani,
vide Boter. X. della ragion distat. et lib. 1. dell. Rep. di Venet.)
Ad haec verba adnotavi, moris esse, ut cum duo Principes conveniunt, is, qui dignitate antistat, prior ad constitutum locum veniat. Honoris enim speciem esse, quod alter posterior, et ad hunc accedere videtur. Consimilis observationis est, quod Arnoldus Ossatus Cardinalis in epistolis tradit; Principum oratores, qui posteriores advenerunt, a caeteris, quamvis majorum legatis primos honoris causâ adiri, salutarique.
Templum Divo Claudio apud Britannos constitutum, quasi ara aeternae dominationis aspiciebatur. (Tacit. XIV. annal.) Genuenses Alfonso Regi quotannis auream pelvim ex pacto mittebant. Hanc cum ille, convocatis omnibus procerib. et populo inspectante, non secus ac devictarum gentium manubias in
P. Bizar. XII. hist. Genu.) Prudentius Serenissimus Sigismundus Poloniae Rex, Serenissimum Maximilianum Austrium a Samoscio captum Cracoviam adduci vetuit: ne tantae dignitatis Princeps potius in triumpho duci, quam custodiri videretur: neque incensis semel contumeliâ animis ad reconciliationem via praecluderetur. Adid, quod odia ultra inimici mortem non extendenda dixi, spectat, quod Elisabetha Angliae Regina Mariae Scotae ipsius sententiâ damnatae, et postea capite truncatae exequias c. florenorum M. sumptu instruxit. (Thuan. LXXXVIII.)
Retuli hoc loco inter causas, propter quas diuturniora nostrorum temporum bella sunt, et cur nostri Principes quanquam potentissimi, non ut veteres parvo temporis spatio extendere regnorum suorum terminos potuerunt, tormentorum bellicorum incommodam molem et pondus. Sed huic difficultati tollendae facit Abae, qui superiori adhuc anno Persarum regnum tenuit, consilium: Sermo eratinter Regis familiares de expeditione Ormuzanâ, quam tum ipse animo agitabat: videbaturque impedita plerisque ac pene impossibilis; quod naves regiae
Praemia ipse Princeps tribuere, poenam non nisi per magistratus irrogare debet. Quod Philo Hebraeus pulcre docet in libro de Abramo, his verbis: Cum illi sapienti (Abrahamo) oblata esset trium virorum species: duos tantum adexcisam regionem eloquia divina dicunt venisse, ut delerent ejus incolas: cum tertius indignos adventu suo duceret. Is quantum equidem intelligo, erat ille, quivere Est: aequum judicans, ut bona per seipsum largiretur, contraria vero exequenda suis potentiis relinqueret: et sic solorum bonorum author praecipuus, malivero nullius existimaretur. Id quod mihi videntur, et reges ad imitationem naturae divinae facere: dum per se ipsos gratias porrigunt, poenas per alios sanciunt.
Retuli in notis ad librum primum Theodosii Augusti moderationem,
ne formidine sparsâ per multos, reviviscerent provinciarum compositi turbines. Interdum alii respectus a poenarum immaturitate abstinendum suadent. Quidam crudelitatis famam horrent: alii ex paucorum caede surgentia plurium odia verentur. Viennae urbis magistratus liberiores de Ladislao Rege Pragae veneno sublato in Eizingeri, qui eum in Boëmiam deduxerat, invidiam jactas voces cohibuêre: non tam Eizingeri amore, quam ne Boemi irritarentur: quos pacatos sibi vicinos, quam infensos malebant. (Aeneas Sylvius histor. Boëm. c. XXI) Jovius autor est, quanquam veneno perempti Leonis X. Pontificis multa et magna suppeterent argumenta, tamen in autores inquiri vetitum: ne in nomen magni cujusdam Principis inexpiabili cum invidia quaereretur.
Francisci Simonetae exemplo commonstravi, Principes fere reconciliari, et depositas iras in ministros primarios vertere, ac velut ex pacto alteros ab alteris invisos sibi ad poenam deposcere. En tibi alia duo hujus rei documenta. Hadrianus IV. Pontifex opere procerum Apulorum et Calabrorum, Guilielmo Regi, cum eas provincias ademisset; non multo post, inconsultis
Fazell. XXVI.) Friderici Siciliae et Caroli Neapolis Regum bella composita sunt; additâ lege, ut Proceres, qui ad alterutrum Regem transierant, omni patrimonio, quod in violatis regnis possederant, in perpetuum privarentur. (Fazell. lib. XXIX.)
Notavi hîc, Venetos in majoribus suae ditionis civitatibus Justitiae curam, caeteramque civilem administrationem, et armorum praefecturam nunquam in unum aliquem conferre. Cui addendum est, quod Arnoldus Ossatus Cardinalis in Epistolis praecipit: Vrbis praefecturam, et arcis in eâ sitae custodiam nunquam uni alicui committendam. Idem Ossatus monet, nunquam provinciarum praesidibus concedi debere, ut ipsi civitatibus provinciae suae Rectores, aut praesidiis Praefectos imponant. Ipsius Principis id munus esse: eaque in re, ut in plerisque regnandi capitibus graviter errasse Henricum III. Gallorum regem, quod, cum maximarum provinciarum administrationem gratiosis in aulâ hominibus tradidisset, iisdem, civitatibus, quos vellent, Juridicos, quosque vellent Tribunos centurionesque arcibus imponere permiserit.
Refragari quanquam injustis desideriis suis, injuriam potentes putant. Piso Atheniensibus iratus erat, quod eum infra justitiam colebant. Rodericus Gomezius Sylva, ille in Philippi II. Hispan. Regis gratiâ adeo potens, Piscarae Marchioni, tunc Siciliae Pro-Regi, duos, qui se proximo sanguine contingebant, in opulentarum nuptiarum spem (splendidissimae enim in illo regno dotes dicuntur) commendaverat. Cum autem, nisi vis adhiberetur, confici negotium non posset; et Pro-Rex ab omni injustitia abhorreret: duo illi, laesos se, quod Pro-Rex potestate suâ usus non esset, arbitrati, et jus malevolentiam interpretantes, ex Insula se in Hispaniam proripuerunt, questibus aulam et Sylvam implentes. Nec a periculo longe aberat Pro-Rex: cum ipsum opportuna mors rebus humanis exemit.
Similis morum Armeniorum descriptio extat lib. XIII. Annal. in his verbis: Armenii ambiguâ fide utraque arma
invitabant; situ terrarum, similitudine morum Parthis propiores, connubiisque permixti, ac libertate ignotâ, illuc magis ad servitium inclinantes. Hodie non valde absimilis Armeniae Hungaria est: inter duo maxima imperia, Romano-Germanicum et Turcicum posita. Cum neutris gentis illius mores conveniunt: Turcae tamen veteres hostes, et religione diversi, quotidianis denique injuriis infesti, sine exceptione inimici habentur. Adde vel praecipuam causam (quâ ab Armeniis, quosignotâ libertate ad servitium inclinare Tacitus ait,) differunt Hungari) quod non alia in isto regno ingentior nobilitati cura, quam ne quid de iis praerogativis decedat, quas a tam multis aetatibus intemeratas habent. Turca autem in unam servitutem omnis claritudinis sanguinisque familias premit. Inde ex necessitate in Imperio et Austria Domo quaesitum contra inimicam potentiam subsidium, et reges ex Germania sumpti: quos tamen inde petere, quam habere, hucusque maluissevidentur. Nam nec Ferdinando I. nec Rudolfo II. nec Serenissimo Nostro Ferdinando II. pacata semper illius regni possessio fuit. Suspicax optimatibus ingenium: quod opum et potentiae conscientia, ac vicini Turcae prompta auxilia acrius irritant. Stephanus Botscaius non vi, non armis subigi potuit: pace obstrictus est. Nuperrime Buthianus cum Turcis incendiô, caede, rapinâ ad Viennae usque
XII. Annal.) barbaros Româ petere Regem, quam habere malle; eorumque acres impetus cunctatione languescere, aut in perfidiam mutari, dixit; praeterid, quod de Pannonum gente nunc retuli, aliud exemplum occurrit in Moschorum populo. Stephanus Bathorius Poloniae fortissimus Rex Livoniam illis et Plescoviam armis abstulerat: et ad majora aspirabat.
Ita de Rhescuporide Thraciae Rege hoc eod. libro Tacitus inquit: Damnatum in Senatu, ut procul regno suo teneretur. Et Antistio Veteri e primoribus
Macedoniae, ut turbido, et Rhescuporidis consilio permixto aquâ et igni interdictum est: additumque, ut insulâ teneretur, neque Macedoniae, neque Thraciae opportunâ (Tacitus III. Annal.) Hoc argumentô Plautum et Syllam Neroni invisos reddidit Tigellinus: nobilitatem eorum et propinquos, huic Orientis, illi Germaniae exercitus commemorans (Tacitus XIV. Annal.) Et Valerius Asiaticus Claudio suspectus fuit, quod genitus Viennae, multisque et validis propinquitatibus subnixus turbare gentiles nationes promptum haberet. (Tac. XI. Annal.) Caesari Atestino inter alias transactionis cum Clemente VIII. Pontifice leges, ea quoque dicta fuit: ut intra praestitutum tempus omne patrimonium, fundosque, quos in Ferrariensi ditione habebat, divenderet. Henricus III. Galliae Rex Britanniae Armoricae praefecturam Philippo Emanueli Lotharingo Mercurii Duci concessit: contradicentibus prudentioribus, et praecipue Philippo Huraltô Cevernio: Quod Mercurianus ab uxore Maria Luxemburgâ tanquam Penteuriae Domus haerede Jus in Britanniam sibi vendicaret. Et cum postea Henricus IV. Carolo Guisio provinciae praefecturam detulisset: idem Cevernius regni Cancellarius intercessit: regni arcanum esse dicens, neulli procerum, qui jus in aliquâ provinciâ haberet, praefectura ejus attribueretur. atqui notum esle, ab Jolanda, Renati Andini, Siciliae Regis F. prognatos Lotharingos jus in Provinciae Comitatu sibi semper
Adde quae scripsi ad lib. VI. verb. Vt genus Arsacis etc.)
Pari fallaciâ Archelaum Cappadociae Regem Tiberius matris literis Romam elicuit. (Tacitus V. h. lib.) et Otto III. Imperator Crescentium in Mole Hadriani obsessum fide per Tanaum hominem sibi familiarissimum praestitâ sese dedentem, suspendio necavit. Denique Henricus IV. Galliae Rex Bironum per Petrum Fugaeum Escurium, et praesidem Janinum, quibus ille multum tribuebat, (alter etiam castrorum metatoris munere sub eô defunctus erat) in aulam ad supplicium pertraxit.
Nota haec facinorosorum ars est. Henricus VII. Angliae Rex Johannem Lincolniensem, quem fabulam de Pseudo-Eduardo cudisse suspicabatur, ut de sociis ex eo rescisceret, interfici vetuerat. Interfectus tamen est in praelio a consciis, metu indicii. (Polyd. Virg. XXVI. Angl.) Comprehenso Scarano quodam Turcâ, qui Cantacuzeno Imperatori insidias struxerat, cum qui circum sistebant ad eum trucidandum prosilirent; edixit Imperator, pro hoste habiturum, qui ei manus intulerit: sumpturumque in argumentum communicati cum eo consilii. (Ioh. Cantacuz. lib. III. Hist.)
Suspectum est omne nimium officium: et vix unquam suspicione carent abhoste profecta amicitiae ostentamenta. Cum Domitianus Cn. Agricolam aegrotantem crebrius per nuncios vileret, et libertorum primi, et Medicorum intimi, cottidie adessent: non tam curam illud quam inquisitionem fuisse Tacitus ait, (In Agric.) Fredegundis Chilperici Galliae Regis primo pellex, mox justa uxor, Praetextatum Rhotomagensem Antistitem in templo sacra peragentem percutiendum curavit; lethali quidem vulnere, sed cui aliquandiu supervixit. Moesta eo
Eadem pene verba eundem in sensum tendentia sunt lib. 1. si auxilia et socii adversum abscedentes legiones armarentur: civile bellum suscipi. Seditiones et rebelliones, praeterquam uno casu (quem notavi ad hunc lib. II. verb. Cunctaque ejus facta, cum prohibere etc.) adhucin herba, et antequam adolescant, viresque acquirant, armis, aut quovis modo opprimi debent: certo tum successu, et nullo regiae majestatis periculo. Verum dubiis rebus et ubi ambiguus exitus esse potest; omnia prius tentanda sunt, quam arma: nec nisi ex necesiitate civile bellum suspiciendum. Videtur igitur minus prudenter fecisse Serenissimus Sigismundus Poloniae Rex, qui, cum Carolus Sudermanus Patruus adhuc omnia ad Regis obsequium, re gnique commodum referret, ac, ut verbis fidé faceret, eodem tempore naves bellicas, quae regem ex Poloniâ in Sueciam transportarent, Dantiscum misisset: non nisi instructo cum exercitu in regnum venire maluit. In de
Sigon. de Regn. Ital.)
Meo tamen consilio et judicio consultius fecerit Princeps, abstinere ministrum ab executione consilii, quod non probavit. Vix enim magnis coeptis debitam alacritatem adhibet, qui de exitu non bene sperat.
Saepe mihi mirari contigit improbitatis ingenium, cum veneficii varias species in historia legi: Ecce, quam solerti scelere Britannicum sublatum Tacitus refert. Claudius veneno delectabili boletorum cibo infuso necatus. Otto III. Imperator chirothecis venenô illitis peremptus. Conradus Friderici II. F. infectô venenis clystere a Manfredo fratre extinctus. Ladislaus Neapolis Rex ex coitu cum puella ab ipso patre, pretiô conducto, venenatâ periit. Et ô scelus! etiam
I. Princeps in ministeriis secretiorib. puerorum magis operâ, quam adultorum, et horum, quam senum, (nisi et illi exploratae fidei sint,) utitor.
II. Paucisunto, qui haec intima ministeria curent. Nam inter multos semper unus erit, sceleri paratus.
III. Indusia, caeteraque linea supellex a sidissimis asservator: sitque infecta fumo odorifero ex foliis lauri et rosarum.
IV. Reconditas et atrâ bile involutas mentes caveto.
V. Aleae deditos fugito.
VI. Uno ciborum genere nimis impense se delectari ne monstrato (adde quae dixi in his parolipomenis ad lib. 1. verb. Extractum cubile Caesarem.)
VII. Boletos, fungos, ranas ne edito: ne sub praetextu, quod his cibis suâ naturâ maligni aliquid insit, tutius veneficia patrentur.
VIII. Plerumque appositum sibi panem, quaesito colore duriorem esse, aut non satis coctum, mutato.
IV. Si cibus aut potio peregrinum oluerit, aut sapuerit, exspuito.
Haec Septalius: qui idem falli eos ait, qui se ovorum sorbilium esu tutos putant. Nam et his venenum facilime infundi. Quod quî fiat, equidem non me intelligere fateor. Illud sane scio, DEI et Genii tutelam esle, quae non a venenis modo, sed caeteris quoque insidiarum dolis securos nos et inviolatos praestat. Absque his nulla cura, nulla diligentia, nulla denique cautio profecerit.
Invidiae irritamentum Pisonis domus foro imposita hîc dicitur. Quae eadem res saepe affectati
Liv. II.) Genuae olim privatorum turres depressae sunt, et ad altitudinem LXXX. pedum redactae. (Sigon. XV. de reg. Ital. P. Bizar. I. hist. Genu.) Et ante illa tempora iidem Genuenses Pisanos hostes suos pertinaci obsidione coëgerunt, aedessuas usque ad unam contignationem demoliri (Sigon. XI. de reg. Ital.)
Cantacuzenus Imperator, in historia gloriae suae adscribit, filios habuisse, quorum haud raro consilium exquirebat, et sequebatur. Scipio Amiratus in Parallelis tradit; Philippum Valerium jamjam cum Patre, Cosmi Medicaei jussu capite truncandum, his verbis usum. alii quod patrum monita negligant, ego, quod nimis patris autoritati obsecutus sum, ad mortem adigor.
Principes nullô se pacto, nullô faedere aut reconciliatione cum perduellionisreô teneri putant. Cum apud Sixtum V. Pontif. de Henrici Guisii in urbem Parisiorum adventu referretur; exclamasse ajunt: ô temerarium hominem, qui omnis salutis suae posthabitâ curâ irritatum Principem vitae et mortis suae arbitrum fecit:
Thuan. XC.) Caetera vide sis in Notis.
Nimium frequens Principale secretum, aut in arcanarum libidinum, aut saevae cogitationis argumentum plerumque trahitur. In Tiberii secessu foedae libidines et crudelium consiliorum digestio erat: in Julio III. Pontif. nulla publici curâ marcidae voluptates: In Henrico III. Franciae rege, cum solus esset, atrox et magni alicujus facinoris praevia meditatio: hyberno maxime tempore, quo Melancholiâ pleumque vexabatur. Tunc enim domestici tractabile ejus, reliquô anni ingenium morosum et difficile experiebantur: tunc parcisomni erat, et totam noctem vigilans, aut temporius surgens: IV. viros a secretis epistolis, et Cancellarium tractandis assidue negotiis fatigabat. Denique parum illo tempore a furore aberat. Naturam ejus Cevernius, qui pueritiae ejus admotus erat, optime noverat: qui et fore praedixit, ut, si Guisius eum ultra lacessere pergat, ab eo sine strepitu in cubiculo quodam die interficeretur. (Thuan. XCV.)
Id nisi virtuti olim Romae precium erat. Veneti
Certe Clandianis temporibus quindecim dierum alimenta non amplius urbi superfuisse, Tacitus refert: (XII. Annal.) cum magnâ Deûm benignitate, et modestiâ hyemis tebus extremis subventum est. At hercule olim ex Italiae regionibus longinquas in provincia, commeatus portabant: nec tunc infaecunditate laborabatur. Sed Africam potius et Aegyptum Romani exercebant: navibusque et casibus vita populi permittebatur (Tacitus XII. annal.) Verum hodie , quanquam Italia aliquot locis, ut apud Benacum, in Gallia-Cisalpina et Campania, amoena et fertilis sit, supra caeterarum regionum felicitatem: tamen alibi tellus stequentiâ montium aspera est, aut nimio et maxime sterili aestu aret. Malis quidem aureis, punicisque, et diversa ficuum stirpe, olivis quoque abundat: sed frumento a Siciliâ et ex Oriente, denique a Belgicis Anglicisque navibus advecto (ipsi Gedano, Lubecâ, Hamburgo petunt.) vivit. Ut inde dicendum videatur, quod hodie navibus
Lazarus Superant in Othom.]
Hispaniam autem non soli vitio sterilem esse, sed habitatorum et agricolarum infrequentiâ laborare verius puto. Eratenim olim fertiliffima, et omne genus frugum feracissima, hominibus quoque abundabat. Nec vanum est Roderici Archiepiscopi Toletani elogium, quod extat lib. III. rerum Hispan: Hispania quasi paradisus Domini vere principalibus fluminibus navigatur, scilicet Ibero, Doriâ, Tago,
vide, quae dixi in his paralip. 5. ad lib. 1. verb. intermiserat munia solita.]
Anglia quidem felicibus pascuis, et pabuli bonitate excusat ut spontaneam, sic utilissimam et ad ovilia factam sterilitatem: et jam Henrico VIII. Rege caeperant rari coloni esse, casae rusticae complanari, ac solitudines agriculturâ neglectâ armentis et gregibus frequentari. Sed exitiosum hoc fuisse regno consilium tunc quoque patuit: cautumque ideo fuit Principis constitutione, ut domus dirutae reficerentur, coloni reducerentur, septa pascuorum refringerentur. Verum tam sanctum praeceptum precium, ut fere semper, et Vuolsaeus, apud
Polyd. Virg. XXVII. hist. Angl.) Post illa tempora, cum Elisabetha per summam iniquitatem a praedecessoribus suis concessas Hanseaticis urbib. immunitates rescidisset, et lanae Anglicae pannorumque commercium in Germaniam propagaslet: adeo lucri dulcedo agriculturae studium in contemptum neglectum que adduxit, ut jam tunc Caecilius Reginae â secretioribus Consiliis regno exitium inde praedixerit. Nam valde inde numerum hominum imminutum iri: pro mille agricolis, gregibus pascendis decem sufficere pastores: qui in otio et sub umbrâ, lacte et semper ad os fistulâ viventes, bellicis laborib. prorsus sint inepti. Et sane jam tum hominum penuria in nobilium familiis, mercatorum tabernis, et artificum officinis, in militia denique laborabatur. Sed praesens commodum futuro damno potius habebatur.
Haec causa plerasque in Austria mea dites olim nobilium familias afflixit. Incredibile est, quantum prodegerint in luxu mensae, vestis, equorum, domestici instrumenti. Sola Bacchanalium insana pompa, in honorem Caesaris (ita loquebantur,) instituta, integra patrimonia abligurivit. Inde lapidum et serici causâ nostra pecunia ad exteras gentes translata est: Inde nobilium patrimonia, Castella, praedia, mercatoribus et foeneratorum
Ex eo quoque quod Principum filiorum, etiam contra matres suas odia vetera, necheri tantum cognita sunt, apparet: cunctis affectib. flagrantiorem dominandi libidinem esse. Reginae plerumque veltutelae potestate, vel saltem quod matri in filium omnia licere putant, tyrannidem nimis intendunt, nec tam filium Principem esse, quam se matrem, cogitant. Muliebre quoque fastigium pro diminutione principalis potestatis
Adnotavi hîc, quae sint aedificia publica aut privata, quae Principis magnificentiam deceant: dixique insaniam Neronis, qui domum aedificaverit, in qua haut perinde gemmae et aurum miraculo essent, quam arva et stagna, et in modum solitudinum, hinc sylvae, inde aperta spacia et prospectus. Pyramides quoque in AEgypto regum pecuniae otiosa et stulta ostentatio fuerunt. Tamen faciendi eas causa a C. Plinio hist. nat. lib. XXXVI. traditur, quae mihi valde probatur, ne plebs esset otiosa. Egregia tranquillitatis publicae conservandae ratio: occupatum tenere populum, pascereque plebem. Potentiores honorum satietate, oppidani negotiationib. et mercaturâ, tenuiores victus quaerendi occasione subministrâ in officio continentur. Inde Pisistratus, quos in foro otiose
Aelian us variarum histor. IX. c. XXV.)
Illorum, qui Seiano similes in animo Principius omnia possunt, primam artem dixi, dominum abintimâ rerum cognitione, quam maxime possunt, excludere, atque ad vitam molli ocio degenerem impellere, sibique omnium adrogare arbitrium. Quo pertinet, quod Abas Persarum Rex, cujus jam saepius mentionem fecimus, cum ab amico reprehensus familiariter esset, quod nimiâ popularitate, assiduoque sui conspectu majestatem minueret, quam Turcarum Rex paucissima sui ostentatione egregie tueri sciret, respondisse fertur: Has voces a ministrorum fraudibus et ambitione esse; quibus Principes in regiae suae solitudinem deportare inter artes sit: quo ipsi tutius peccent. Veram regnantis magnitadinem esse, audire omnes, omnia scire, et jubere omnia.
Ejus, quod scripsi, vicinos Principes solere tantae potentiae viros, clam vel muneribus aggredi, vel omni honore. cultuque pene ut aequales, colere, exemplum est, Thomas
Quod Reges immensis donis non amari, sed si quid in illis, quos sic extollunt, verae amicitiae fuit, imprudenti liberalitate extingui dixi; duabus Taciti sententiis comprobatur, quarum prima de Vitellio est; III. histor. amicitias, dum magnitudine munerum, non constantia morum contineri putat, meruit magis, quam habuit. Altera ibidem: Liberalitas, ni adsit modus, in exttium vertitur.
Sejani artes, quibus ad tyrannidem, et ad
Herodianus lib. II.) Guilielmus, qui postea Mali cognomentum adeptus est, Siciliae, Apuliae, Calabriae Rex, Majonem quendam, patre ortum, qui Bari oleum vendere solebat, primum ab epistolis habuit, inde per gradus magnum Regni
Quod dixi ministros Principum commissa sibi negotia ita plerumque gerere, ut sui magis commodi, quam domini rationem habeant, Domitii Corbulonis, et Andreae Auriae summorum Imperatorum exemplis comprobatur. Corbulo nulla evidenti necessitate coactus exercitum Romanum a Tigranocertis deduxit: deseruitque per otium, quae bello defenderat: atque distulit arma, ut Vologeses hostis cum alio, quam cum Corbulone certaret: Corbulo meritae per tot annos gloriae periculum non faceret. (Tacit. XV. annal.) Andreas Auria, quanquam ad Nicopolim prope Actiacum promonorium, anno a Christo nato M. D. XXXVIII. tcertaspes esset vincendi classem Turcicam, confligere tamen noluit. Amicitia illi cum Hariadeno Ahenobarba hostium Imperatore olim in Gallia contracta: multa hinc inde commeantibus nunciis inter illos acta. Duae rostratae
Maurocen. V. histor. Venet.)
Utnegari non potest, aliquos per virtutem sibi ad honores gradum fecisse: ita quibusdam fortuna pro virtutibus fuit: et multis fata per casum et fortuita favorem aulae conciliarunt. Tiberius vescebatur in villa, cui nomen speluncae, nativo in specu. Ejus os laspis repente saxis obruit quosdam ministros: hinc metus in omnes, et fuga eorum qui convivium celebrabrant. Sed Seianus genu, vultuque et manibus super Tiberium suspensus, opposuit se incidentibus: atque habitu tali repertus est a militibus, qui subsidio venerant. Major ex eo, et quanquam exitiosa suaderet, ut non sui anxius cum fide audiebatur. (Tac. IV. Annal.) Aliud exemplum ha bet in Jcone animorum Joan. Barclaius: Princeps, inquit, cum equo in itinere prolapsus afflicto latere febricula tentabatur. Quidam ex aulâ tristi perculsoque, ut videbatur, vultu, tota nocte institit insomnis. Sive ars sive pietas fuit, ita domini animum permulsit, ut
Explicavi hunc locum ad lib. I. (verb. pridem invisus etc) Illis adde, quod Guilelmus I. Siciliae Rex lege sanxit, ne Virginibus nobilibus sine sua veniâ nubere liceat. (Tho. Fazell. lib. XXVII. hist. Sicul.) Et Paulus IV. Pont. Joannae Aragoniae Ascanii Columnae, qui Pontifici hostis fuerat, uxori filias suas sine suo consensu elocare interdixit.
Vehementer falli Principes, qui a ditibus civibus sibi periculum, ab exhaustis, et
Praescripsi ad hunclocum aequissimam cautionem ea tributi nomine exigere quae quibusque locis vilissima habentur. Hoc modo Romani a Frisiis (Tac. hîc) et Angliae Reges ab Hybernis (Polyd. Virg. XIII. hist. Angl.) coria boum, et praeterea Romani a Siculis frumentum, a Corsis ceram sumebant. Veneti a Iustino politanis vinum, a Polanis oleum
P. Marcell. in gest. duc. Venet.) Edgarus Angl. Rex Ludovallo Vallorum Principi vectigalisn omine in annos singulos trice noslupos imperavit (Polyd. Virg. VI. hist. Angl.)
Ad Exempla illorum Principum, qui quod frugalitatem et largiendi modum quendam tenerent ad exercitus sustentandos et viros praestantes praemiis afficiendos, caeteramque regiam liberalitatem pecuniae satis habuerunt, adde, quod Henricus IV. Gall. Rex, ille, qui initiô regni paulo ante Arquensem pugnam se Regem sine regno, maritum sine uxore, militum Imperatorem sine pecunia dixerat, aerarium XVII. millionibus ditavit: et quod magis mirêre, tantundem Augustus Saxoniae Dux et Elector comparsit.
Jocos, qui multum ex vero trahunt, acrem sui memoriam relinquere, quod dixi hîc, idem a Macrobio in septimo Saturnalium asseritur his verbis: Sunt scommata, quae in superficie habent speciem contumeliae, sed interdum non tangunt audientes, cum eadem, si obnoxio dicantur, exagitent: ut contra sunt, quae speciem laudis habent, et personam audientis
Nihil magis commune est, quam ad militem alendum, ad urbes, et oppida munienda, ad vim fluminum coercendam, et caeteras publicas necessitates exigere, quod denique per vanitatem et luxum, atque prodigentiam consumant principes. Pauci sunt qui Athalaricum Gothorum Regem imitari velint: qui cum pecunia pro maenibus reparandis extorta provincialibus, in alios usus adhibita diceretur, aut restitui illam, aut maenia, si opus esset, refici scivit. Nimis enim inquit, absurdum est, spondere munitiones, et dare civibus execrabiles vastitates. (Hiero. Rubeus III. Hist, Raven.)
Maroboduus Suevorum Rex duo de viginti annos Ravennae a Tiberio habitus, si quando in solescerent Suevi, quasi rediturus in regnum ostentabatur (Tac. II. Annal.) Et Cn. Agricola, qui in Britannia exercitibus Romanis praesidebat, expulsum seditione domestica, vnum ex Regulis Hybernicis recepit, ac specie amicitiae in occasionem turbandarum illarum gentium retinuit. (Tac. in Agr.) Caetera dixi ad hunc locum, et ad lib. 1. verbo, cuncta inter se connexa.
De suspecta Proceribus Germaniae Imperatorum potentiâ satis multa ad hunclocum dixi. Porro, quanquam Pontificis autoritas omnibus Italiae Principibus sacrosancta est: tamen ob familiarem, quam in Notis attigimus, Regibus aemulationem, nec illi augeri pontificiam ditionem aequis ferunt animis. Et Hisp. quidem Rex non potest non expavescere potentem Pontificem: non modo, quod inter vicinos et accolas odiorum bellorumque causae facile exardescunt: sed et, quod injuriis lacessisse Papas conscius sibi sit, vindicemque metuat: nec ignoret, exosam esse Italis Hispaniensem dominationem: eamque a nullo subverti promptius posse, quam a Pontifice. Venetis quoque nulla potentia placet, quae nimia est: et arbitrium rerum Italicarum, quod nunc vel soli, vel cum Pontifice conjunctum
Notavi alibi in externum militem has cautiones, I. Numerô inferior sit ex nostris civibus lectô milite: ut hujus metu disciplinam pati discat. II. ductores accipiat ex nostris, quorumque nobis explorata fides sit. III. Castris contineatur: et in acie virtutem ostendat: praesldia et loca munita civium fidei concredantur. IV. Aut si urbium custodiam illis quoque committere necessitas suadeat, vigilias nunquam soli, sed civibus permixti obeant. V. Stipendia eis justô tempore et maxime posito bello solvantur, ne magno cum subjectorum damno manendi praedandiq, occasionem et praetextum inveniant.
Turbasset hostes Tyridates, junxisset se amicis, firmasset dubios, et qui ad inimicos inclinabant mutare consilia coacti fuissent. Nunc assidendo castellum hosti spacium dedit arma virosque cogendi: et amicos prodidit, et qui ad ipsum transiissent, si tuto licuisset, nunc metu subsistere, et nihil movere adacti sunt. Barbarorum impetus acres cunctatione languescunt, aut in perfidiam mutantur. (Tac. XII. Annal.) Et denique generaliter dicendum est, meliori plerumque conditione esse, qui invadit hostem, quam qui sustinet. Nam et pulsu sonituque ac nube ipsa operit, ac
Saepe desperatis rebus tempus medetur, et quae ineluctabila videbantur, fatum, et fortuna confecta dederunt. Florentini non semel in perdendae libertatis articulo erant: cum salus, unde minus sperabatur, affulsit. Ut cum Castrutius Castracanus subitâ morte sublatus: iterum, cum Henricus Luxenburgus Imp. Bonconventi, et alio tempore, cum Gregorius Pontifex Serezanae extinctus est. In eadem felicitatis parte ponenda fuit Joh. Galeatii ducis Mediolanensis mors: et quod Albericus Cuneus, cum mox urbis potens futurus videretur, majore rerum necessitate in regnum Neapolitanum avocatus est. Alphonsus itidem Aragonius cum potiendae Genuae, quam obsidebat, haut dubiâ spe teneretur, morte suâ Genuensibus victoriam peperit. Superioribus annis quorundam Imperii Principum consiliis et molitionibus Henricus IV. Franciae Rex, Caesareo nomini et
Laudatus est Verginius a Consule Cornelio Tacito. Nam hic felicitati ejus supremus cumulus accessit, laudator eloquentissimus.
Respondit Cornelius Tacitus eloquentissime , et quod eximium orationi ejus inest,
Auguror, nec me fallit augurium, historias tuas immortales futuras.
Cornelium Tacitum, scriptorem historiae Augustae, quod parentem suum eundem diceret, in omnibus bibliothecis collocari jussit: et ne lectorum incuria deperiret, librum per annos sin gulos decies scribi publicitusin archivis jussit, et in bibliothecis poni.
Ut caeterorum historicorum laudi detrahere nihilausim: ita Cornelium Tacitum nulli cedere constanter affirmo. Certat sermonis gravitas cum elegantia, mavultque aliqua animo lectoris cogitanda relinquere, quam longis eum narrationibus oneratum dimittere. Qua ratione fit, ut tametsi delicatioris stomachilectorem, ejus nunquam satietas capiat, cum huju smodi viris etiam lactea Livii ubertas plerumque fastidio sit: ut, sicut illi non nisi inepte aliquid addideris, ita huic non nisi temere quicquam detraxeris.
Acer scriptor, Dii boni, et prudens: et quem si unquam in manibus hominum versari utile fuit, his certe temporibus, et hacscena rerum expediat. Hîc mihi quisque Principum aulas, Principum interiorem vitam, consilia, jussa, facta consideret, et obvia in plerisque nostrorum temporum similitudine, abiisdem causis Pares exitus animo praecipiat. Invenies sub tyrrannide adulationes, delationes, non ignota huic seculo mala: nihil sincerum, nihil simplex, et necapud amicos tutam fidem: frequentatas accusationes majestatis, unicum crimen eorum qui crimine vacabant: cumulatas illustrium virorum neces, et pacem quovis bello saeviorem. Accedit genus ipsum sermonis minime sordidum aut vulgare, distinctum crebris et nescio unde ex abdito erutis sententiis, quas vel veritate, vel brevitate, vicem oraculi possis accipere.
MAgnus scriptor est (Tacitus) et qui proprie facit magnis: id est, iis qui tractant Reipub. clavum, aut a Consiliis monitisque tactanti adsunt. Quae pars prudentiae est, militaris sive civilis: quis affectus hominum, etsi occultus: qui casus aut eventus rerum, quos iste non palam aperit, aut sub velo ostendit? Audeo et debeo asserere, hunc hominem videri in alta quadam specula rerum humanarum fuisse: et illinc gnarum scientemque proclamare, Hoccave, hoc facito: Juuabit, aut laedet: Ille et ille effectus erit. etc. Non est in Graecis, aut Latinis, et fidenter dicam, non erit, qui prudentiae omnigenae laude huic se comparet: adeo non veremur, ne quis anteponat. Singulae paginae, quid paginae? singulae lineae, dogmata, consilia, monita sunt: sed brevia saepe , aut occulta, et opus sagace quadam mente ad odorandum et asse quendum. etc.
TAcitus horrida oratione atque