10 January 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check

ADDITIO. Cum sequentia Responsa iuris D. Dav. Mevii materiam hanc optime illustrent, eae in gratiam Lectoris adicere placuit. Responsum VII.

EXactis ad me transmissis deprehendi, inter eos, qui pecudibus mactandis in Civitate Stetinensi operam navant, quos carnarios vocamus, vel ut actores ab una, et qui mactatas carnes in foro frustratim vendunt, quibus lanionum vocabulum imponimus, velut reos ab alrera par te contr overti de iure habendi discipulos et ministros opificii, iisque impertiendi literas cum edoctae tum exercitae apud eos artis suae testimoniales, quas Lehrbriefe und Kundsch aften vocant. Hoc sibi asserunt actores, sed in eos se per Reos turbari eonquesti sunt, allegatis horum diffamationibus, per quas effectum, ut qui mactandi artem et opificium apud illos aut didicêrs in aliquibus civitatibus admitti et promo veri non potuerint. Rogarunt praeterea publico documento adversus istas diffamationes, atque turbationes sibi succurri. Cum vero Amplissimo Senatui civit atis Stetinensis placeret audiri prius, utramque partem, ac causa cognita de ista lite statui, Commislariis examen causae commisit, et facta ab iis relatione die 17. Augusti Anno. 1649. decrevit, Daß Clägeren die begehrte attestation, wie sie nemlich auf ihre Haußschlächter Handwerck, und weiter nicht, Jungen zulehren und Gesellen zuhalten, auch denselben, wann sie an außwärtige örter zuverreisen gemeinet seyn, Kundschafft mitzutheilen wohl befügt seyn, solle mitgetheilet werden.


page 61, image: s069

Cum verò Actores existimarent, hoc modo ius et usum à se praetensum nimis restringi, diversis impugnandi mediis tentarunt, ut aboleretur illa clausula, quae videtur restrictiva; auff ihre Haußschlächter Handtwergk und weiter nicht, sed frustra per aliquot instantias laborarunt. Ideoque à me quaesierunt, an ius ipsorum intentioni desit, nec ne? Initio vero videbitur forsan iniquo et inani desiderio exigi ab actoribus, ut indefinite et sine restrictione literas illas testimoniales discipulis et operariis dari liceat. Primo, quia non indesinite artem illam mactandi pecora tractant, sed saltem in iis, quae domiquisque mactari curat, ad usus domesticos aut popinam, unde Hausschlächter et Garbräter vocantur, ideoque nec aliter ac usurpant, docere et doctrinae testimonium edere queunt. Qualitas causae qualitatem tribuit effectui. Roland. à Vall. Consil. 35. num. 21. et Consil. 71 num. 23 vol. 2. inde limitata causa limitatum producit effectum, l. in agris, ff. de acquir. ver. domin. l. ca. cellaverat. ff. de his quae in testam. delent. Secundo quia nominibus distincta sunt opificia Carnariorum et Lanionum, der haußschlächter und Knochenhauer, utique diversas earum artes et diversam doctrinam esse oportet, nec quod uni convenit, alii sub generalibus titulis et scriptis fibi sumere non debent. Si enim eos vis et potestas una sociaslet, cur diversum iis vocabulum tribueretur, l. si idem. 7. C. de Codicill. Diversa nomina diversas res significant. Dec. Consil. 218. num: 10.

Tertiò, quia ipsa opificia, et ex iis operae multum inter se distant et diversa sunt, ideoque confundi minime debent. Berlich: Pract. decis: 26. num. 1. part. 1. nec permitti, ut unus artifex alterioartificio utatur. Georg. de Cabedo. detis. 158 part. 1. Confusio enim illa officiorum et collegiorum licitorum, quibus res publica carere nequit, tollit iustitiam distributivam, et non postremam humani generis partem evertit. Dauth. in tract. de Testam. num: 300. subsin.

Quartò, quia cum inter utrosque de limitibus suae artis vel opisicii ante annos plusquam centum contro versiae essent exortae,


page 62, image: s070

Illustriss. Princeps Barnimus Anno 1540: die 13. Septembris iis ex distinctione utriusque finem imposuit, constituendo: daß das Ambe der Knochenhauer und Küter geschieden sezn solle, contra decretum Principis venire aut agere non licet, §. quod principi Inst. de iur. nat. gent. et Civil. Quintò, Post distincta opificiorum iura sic in civitate agendum, ne promiscuis artibus rerum turbentur pfficia et aliis creditum alii subtrahant. l. consulta. 13. C. de Testam. Quilibet hoc tantum potestatis arripiat, quod mandatum curae suae specialiter approbatur, quod iniunctum alteri collegii iure praesumat, ne dum hoc sibi in vicem mutui officii causa partiuntur, agunt cuncti quod singulis credebatur. l. 2. C. de Exsecut. et Exactor.

Sextò, culpa est reise immiscere ad se non pertinenti, liculpa. ff. de R. I. et ab alienis abstinere iusisprudentia iubet, l. si irruptione. 8. ff. sin. regund. Ideoque ex alterius actibus quicquam ad alium illicita usurpatione transfertur, l. 1. provinciis. 4. C. de Numerar. Actuar. et qui sumere curam alterius audet, velut aliena appetens supplicio coerceri debet, l. nemo. C. de Iud. et Caelicol.

Septimò, circa opificia id eo magis statuendum quod ex iis singula non modo in solidum hominem exigunt, sed et si plura quis exercere velit, neutri satisfacit. unde proverbium: Wer viel handwerge lernet, der lernet selten eins wolund recht. Bornit. in Tract. de rer: sufficient. tract. 2. c. 5. unde existimatum, non permittendum, ut quis in duobus sit collegiis, Richter. decis. 80. num. 36. Octavò, movet non parum, quod approbata collegia non de aliis rebus ac negotiis, quam quae ad collegium spectant, statuere valeant; Extra ea, quod geritur nullum sit, l. fin. 16. gloss: Bald. Salycet. Sitbard. Vultei. C. de Iurisdict. Iason. in l. omnes papuli. num. 37. ff. de Iust. et Iur. F. Marc: decis. 165. num. 1. et seqq. part. 1. Nonò, facit quod ea, quaelanionum sunt ex concessione et confirmatione principum aut ex statutis, quae Rollen oder Innungsbriefe vocamus, ipsis privativè concessa, ideoque aliis inhibitaintelliguntur, ex Paul. de Castr. in l. cum Praetor. 12. num. 4. ff.


page 63, image: s071

de iudic: Berlich. dict. detis. 26. num: 19. undeii, qui certam artem mechanicam exercendi ius habent, alios iuste prohibent. Bartol. consil. 463. num. 5. vol. 4. Berlich. dict. decis. 26. n. 20. Decimò; multum resistit Actoribus triplex sententia adversus eos pro Reis lata, quae non sinit ulteriorem impugnationem, sive quis appellet, l. un. 16. Bartol. et Dd. c. ne lic. in un. ead. caus. sive supplicet. Nam nec supplicare permissum esse contra triplicem sententiam tradit Scaccia in tract. de appellat. quaest. 17. limitat. 1. num.

Haec verò, quaepro dubitandi occasione adducantur, minime apud mè tanti valuerunt, ut crederem iustum esse decretum in eo sensu, quem adversarii affingunt, quod Actorum artificium et eius testimonia ad domesticas operas civibus in mactando praestandas restringi debeat, sed illud tunc iuri, rationi atque utilitati publicae fore adversum ex longè valentioribus concludo argumentis. Primo, enim hoc axioma puto immotum atque à nemine negandum: Quod quam artem et in quo Actores publice privatimque iure et more sui opificii exercent, istam in eo iure doceant dilcipulos, et super eadem docti literas doctrinales et alia testimonia impartiantur. Haec enim sunt effectus, et insignia artis, ut quousque haec pertingit, et eius exercitium artificibus competit, eo usque valeat cùm doctrina, tûm eius documentum. Effectus cognoscuntur et regulantur ex sua causa. l. 2. §. fin. i. seq. ff. de Dol. l. voluntas. C. de Fidei commiss. Bald. in l. iubemus. C. ad SC. Velleian. nec deterioris conditionis esse debent quam causa est. l. 5. ff. de Iust. et Iur. Goedd. consil. Marpurg. 48. n. 223. vol. 4. Nec absurdio quicquam fingi posset, quam doctrinam et eius fidem restringi multo arctius, quam ipsam artem et eius exercitium. Quod non aliud foret, atque dicere, quae fiunt, et revera se ita habent, documentis exprimere non licere, quod esset veritatem supprimere, quae tamen ubique spectanda. l. si forte. 8. ff. de Castrens pecul. et quaerenda est. l. 3. §. inde Marcellus. 5 ff. de iure iur. Id vero constat, multis aliis modis ae locis quam circa domesticas mactationes,


page 64, image: s072

das Hausschlachten, exerceri ab Actoribus opificium. Quemadmodum inactis refertur non modo pecudes civium ad domesticos usus ab istis mactari, sed et quibus instruuntur popinae, quibus vescuntur milites ex annona militari. Imò quod cum ad ostendendam decreti eiusque sequioris intellectus iniquitatem, tum ad convincendam adversantium malignitatem sufficit, opificio ipsorummet lanionum, der Fleischhauet, operas praestant, et arte sua suppetias ferunt. Similiter, si quos alios in ministerium assumere velint, illi ius collegii illorum petere, et assumere opus habeat, sicut hoc ex tenore statutorum collegii prolixius apparet. Ex quibus etiam ostenditur, multa alia, quam quae ad solam mactationem spectant, licere, et attributa esse Actorum opificio, veluti ut carnes praeparent, et cibos coquant ad epulas nuptiales, vendant in foro suillam, et quae similia continent, certissimo argumento, latius patere artem et ius opificii, quam ut restringi debeat ad eam speciem, cuius decretum meminisse videtur.

Secundò non levioris momenti id argumentum est, quod desumitur ex iis in quibus carnarii experimentum didicitae artis, quando se in collegium recipi petunt, facere teneatur, de quo ita in statutorum rotulo dispositum legimus. Wer des wercks Gerechtigkeit gewinen will, soll seine hand beweise mit kochen, Ochsenhauen und Speckseite machen, und waß sonst zu dem Handwerck gehöret; unde sic fir miter concludimus: In quo de opificio edocti tenentur edere specimen, cum ad magisterium artis suae spirant, id eos docere et discere, ideoque haustae informationis documentum haberi oportet. Haec enim ita inter se sunt con. nexa, ut alterum ex altero sequatur. At quis non videt, illa quae ad experimentum requiruntur, multo ampliora esse, quam ut sic, quemadmodum decernitur, literae testimonia les ad solam mactationem pecudum restringi debeant. Ideoque nisi haec contra statuta et iura collegii iis auferri debeant, quod divino et naturali iuri contrarium est, permittendum erit, ut documenta licet porrigere


page 65, image: s073

quoad omnia, quaead opificium spectent. Tertio, in causis opificum per decreta magistratuum nihil constitui debet, nisi quod statutis privilegiis et concessionibus superiori auctoritate indulitis vel confirmatis, quas Rollen oder Innungsbriefe vocant, consonum. Ista enim sunt veluti leges fundamentales cuiusque collogii, ex quibus huius illorumque, qui sub illo sunt, iust, potestas, libertas et commoditas censeri debet. Nec ex istis quicquam invitis iis, quibus concessio facta, immutari potest. Cum inde ius quaesitum habeant, quod nemini invito auferendum. l. id quod nostrum 11. ff. dereg. Iur. l. 2. §. merito. §. si quis à principe ff. ne quid in loc. publ. ne quidem per summum principem ex plenitudine potestatis. Anton. Gabriel. commun. conclus. l. 3. Tit. de Iur. quaesit. non tollend. concl. 3. n. 3. ne iniuria inde nascatur, unde ius nasci oportet. l. meminerint. C. und. vi. At inspectis privilegiis et statutis, quibus opificium Actorum nititur et informatur, indefinite hi vocantur Schlächter und Garbräter, et sine ulla restrictione ipsis permittitur erudite de iis, quae ad artem suam spectant, atque eruditis dare documenta. Nullibi continetur restrictio illa, imò nulla sit mentio des Hausschlächter handwergcks. Quocirca ubi privilegium, quod est lex privatorum, non distingvit, non potuit in praeiudicium eorum qui impetraverant, distingvi et restringi, sed ut sonat, indefinite accipi debet, l. deprecio. 8 ff. de public. in rem action. Quartò, ius Actorum indefinitum confirmat anterioris temporis observantia, quae est omnis iuris, omniumque actuum optima interpres. Cravett. consil. 836. n. 10. circa intellectum et praxin cum statutorum. cap. cum dilectus. ib. Antb. de Butr. X. de consvet. Menocb. consil. 192. n. 37. et 71. tum et privilegiorum praeprimis attendenda Iosepb. Ludov. Concl. 38. n. 28. Ex ea vero obtendunt Actores, numquam non à se edoctos de tota arte discipulos, et eius doctae atque exercitae indenfinita et non restricta documenta edita. Etsi vel uno et altero actu ostendant hunc usum, fundatam habent intentionem, cum ea, quatenus iuris anterioric


page 66, image: s074

interpretativa est, non desideret actuum frequentiam. Tib. Decran. consil. 31. n. 152. vol. 1. sed etiam ex unieo actu probetur. Bartel. in l. 1. n. 7. C. quom. et quand. iud. Quintò, eo magis an de novo per decretum addita restrictio in eo sensu, quem adversarii applicant, improbands est, quod Actorès ex possessione vel quasi indefinita dandi testimonia uno velutictu deicit et spoliat. Usus quippe rei et iuris est, eiusdem possessio, ut definitur in l. quaestie ff. de verbor. signif. et uti quis re vel iure usus reperitur, ita posledisse intelligitur. Nemo verò sine causae cognitione ex possessione sua deiciendus est, cap. 1, x. ut lit. pend. nihil. innov. l. un. C. de probib. sequest. pec. sed potius posseslor à magistratu in eadem defendendus. Azo. ad dict. l. un. C. dict. tit. Sextò, eo iure aequissime fruentur Actores, quia possessionem vel quasi eius iuris obtinent ex privilegiis et concessionibus magistratus, in quibus, ut dictum, indefinite ius docendi et dandi testimonia super his quaead opificium pertinent, permittitur, indeque iustitia possessionis eorroboratur. Iuste possidet, qui praetorem habet Auctorem. l. 1. §. quaesitum. 9. ff. quod Legater. Septimò, nulla iusta contradicendi causa apparet, cur Actores non debeant, id quod consue verunt ultra exercere, sed antea in solidam restrictionem pati. Non enim reperiuntur usurpasse, quod aut sibi ullo iure negatum, vel quod aliis, praesertim reis, iniuriosum et noxium, vel quod exemplo perniciosum. Ideo, ubi deficit probabilis causa, nec audiri debuit, qui contra eos nova molitur. l. non est. 6. ff. de rescind. vend. nec ê possessione deici, quirem fecit non illicitam. Iure suo eorum, quaeminus prohibita sunt facultas libera non denegetur, l statuas. 7. C. de Reliq. et sumpt. fun. Octavò, cum conquesti sunt Actores, de reis ob diffamationes et inde factas turbationes, non modo non reperiuntur hi petiisse, ut restringeret Senatus ad ius, quo illi praetendebant, sed potius negarunt à se facta, quae querelis comprehendebantur. Confessi sunt et concessere eam licentiam, sicut habet ptotocollum coram


page 67, image: s075

commissariis Amplissimi senatus habitum die 28. Ianii Anno 1649. das Rei geklagter massen solten verbote haben keine Gesellen oder Lehre Jungen zuhalten, und zufödern, sondern werde billig ein jeder bey den Privilegien, so E. E. Rath gegeben, gelassen, damit also aller Streit zwischen den Ambtern gemitten bleibe, et porro: Sagen Rei quaesiti, daß Sie Klägern Jungen und Gesellen zuhalten, zu lehten und zufödern, auch Kundschafft zuertheilen nicht verbiethen, noch verboten. Confessione illorum nulla sirmior potest esse probatio. l. generalita 13. C. de non numerat. pecun. nec quic quam irrogari debuit actoribus ab istis alienum. Desiderare id nequaquam potuere, quos stare oportet suae confessioni. l. cum de in debito. 25. §. sin. C. de Condict. Indeb ideo non desiderare ut abea recedatur. l. un. c. de Confess. Iudicem vero minime decuit propitiis, et ultro cedentibus, adversariis, quod antea habuerunt et exercuerunt actoribus adimere. Cuius partes iudicandi non sunt inter confitentes et consentientes, l. proinde. 25. §. fin. ff. ad l. Aquil. nec debet nisi ad quod imploratur impartiri officium, l. 4. §. boc autem. Ibid. Bartol. et Dd. ff. de Damn. infect. aut ultra aliquem condemnare, quam petitum fuit, l. fin. c. De Fideic: libertat. Cum ultra id, quod â parte in iudicium deductum est, excedere potestas iudicis non possit. l. ut fundus. 18. ff. commun: dividund. Ideo quando reperitur aliquid ultra preces adversarii vel necessitatem causae à iudice decretum, id mirum valde et suspectum, imò et nullum et iniquum habetur. dict. l. fin. verb. mirum, ib. gloss. Bartol. Salycet. C. de Fide com: libert. Borell. consil. 17. num. 3. vol. 1.

Nonò, nullo iure nullave ratione desiderari potest à Reis, ut ad unam velut speciem usus artis, quam exercent et docent, actores restringantur, cum extra illam ipsimet horum operis et ministerio ad sui opificii usum utantur, sicut in superioribus dictum et ex privilegiis manifestum est, quod qui lanionibus sunt ab operis, teneantur petere iura collegii ab actoribus, ideoque necessario quod artis est, illorum discere et doctrinae exhibere documenta.


page 68, image: s076

Quando ergo extra illam speciem domesticae mactationis Rei utuntur operâ actorum et qui sunt de ipsorum Collegio minime improbare possunt, quod extra illam talem non modo docent et exercent artem, sed etiam testimonia discontibus atque exercentibus praebent. Quibus enim ad sui commoditatem quis utitur, eos in aliis improbare et inidoneos allegare nequit. l. si quis. 17. ib. gloss. et Dd. C. de Testib. Decimum pro actoribus valedissimum est argumentum, quod qui ab Actoribus didicêre artem, recipiuntur ab adversariis in suum collegium, et apti habentur ad exercendum docendumve, quae sui opificii sunt, sicut refertur in Actis exemplum recepti in Collegium, et postea senioris electi Georg. Boverten, qui tamen artem didicerat â carnariis et ab iis testimonia acceperat. Ex quo necessariâ et indissolubili consequentia infertur, antem et doctrinam, quaeque isti consectaria, longe latius, quam in decreto exprimitur, patere, et Actores docere, ab iisque disci, quae reos velut laniones scire oportet, adeoque et iustissime desuper testimonia dari. Hoc non concesso sequeretur, tales iniuste recipi, habuisse seniores lui opificii imperitos, non esse artis quod tractant, et quae sunt fimilia. Quae ut absurda et ab omni ratione aliena vitare, l. nam absur dum. ff. de Bon. libertor. l. ex facto. §. ult ff. ad SC. Trebell. ê contra quod verosimile et credibilius amplecti et sequi decet; l. cum de aetate. 13. ff. de probat. vel si extraneus 6. pr ff. de condit. caus. dat. Undecimò, id permittendum est, quod non laedit alium, prodest petenti. l. pen. 6. de prec: imp. offer. lummae enim malignitatis est, id quodnobis non nocet, aliis proficit, illis invidere, negare aut auferre. l. in summa. 2. §. Varus. 5. ff. de aq. et aqua plur. arcend. Cuiusmodi invidia minime toleranda, sed atroci iudicis sententiâ coercenda est, l. un: C de bis, qui adstat. l. bac parte 10. C. de proxim. sacror scrin. At reis aut alii cuiquam nihil nocet integrae artis usum et documenta ufurpari ab actoribus. Hi quaerunt quod sine iniuria alicu ius sieri potest, ideoque merito audiendi sunt, dict. leg. pen. C. de prec:


page 69, image: s077

Imp. offer. Duodecimò, dum carent Rei iure vel iusta conquerendi de his, quae exercent et faciunt pro antiquo more actores, iis obstat peremptoria exceptio: tua seu vestra non interest; quae litis finitae est, l. si corpus. 4. §. competit. 7. 16. gloss. Bartol. et Dd. ff. si serv. vindic: et efficit ut se petitionibus non iniustis opponentes non audiantur. l. 2. §. ff. si quis in ius vocat. non ier. Decimò tertiò, id decretum, quo restringitur Actorum ius, repugnat officio boni magistratus, cui convenit, parentis vicem exhibere plebi, et subditos liberorum loco tueri, l. in defensoribus. 4. C. de Defensorib. Civit. ideoque in omni tempore subiectorum commoda tam investigare, quam quomodo iis mederi possit, procurare, l. imperialis. 23. in princip. C. de Nupt. et quantum est possibile, omnium commodis prospicere, l. si quis filium. 34. C. de in off. Testam: Id quod male observatum esset, si eô sensu decretum accipimus, quod ex iis, quibus antea actores usi et gavisi sunt, aliquid ademptum fuit. Decimò quartò, eò magis haec ratio movebit rectè cordatos, quod ea restrictio in praetacto sensu validè debilitabit et opprimet penitus id opificium in Civitate, ubi non gaudebit illa libertate et iuribus, quibus qui sunt eiusmodi conditionis alibi gaudent et fruuntur. Id enim necessariò inde eveniet, ut nemo à carnariis huius loci artem discere cupiat, cuius plenum non capiet testimonium, nec iis dem operas praestabit, quod sibi praeiudicio in exteris locis futurum, inde carebunt Actores administris. Cui consequens est, ut qui huius Collegii sunt, in urbe Stetinensi aliis despectui futuri, nec habituri sint, per quos civium necessitatibus succurratur. Nihil vero committendum est, unde ntiles et boni cives supprimantur, mediis sustentandae vitae et artis destituantur, domi egeant, foras contemnantur. Decimò quintò, reluctatur isto decreto ratio et conditio opificiorum in Germaniâ praesertim in Civitatibus Anseaticis aliisque maioribus. In his enim communi ferè more et tacitâ velut conventione recepta sunt quaecumque ad illud discendum, petendum, docendum, dum vel


page 70, image: s078

exercendum requiruntur. Ideoque si alicubi ex his aliquid neglectum, qui ubi eam artem discunt et docent, colunt et exercent, contemptuihabentur, non pio moventur, seu ut vulgo loquitur id hominum genus, Sie, ihre Gesellen und Lehr Jungen werden nicht geehret, indeque fit, ut qui sunt in Collegiis caveant administris et qui apud eos artem didicêre et exercuêre, alibi ad collegium non admittantur aut non sine mulctâ. Utq, ii, qui opificia tractant, consuetudinum rigorissimi sunt obserutores et exactores, atque adversus dispersos inter multas civitates difficil lima sunt coercendi remedia, quod non semel observari, ita magistratus maximè decet, si opificia in Civitate nolint turbari, impediri et artifices divexari, nihil constituant, quod moribus opificiorum, den Handwercksgewohnheiten, eontrariatur. Eo ipso enim efficiunt, ut, qui suae civitatis sunt, et qui apudillos artem hauserê, aut operis suis coluêre, alibi multas rixas, tribulationes, imo exclusiones paticogantur. Quo circa prudentes admonent et observant, ut in iis, qui concernunt, opificia non modo civitatis, in qua illi morantur, sed et communium consuetudinum accurata habeatur ratiò. Decimo sextò, sicut artificia instituta sunt, ut necessariam operam publicis utilitatibus exhiberent. l. semper. 5. §. quibusdam l. 2. ff. deiur. immun. et ex iis, qui ea exercent, potissima pars civitatis et maxima commoditas vitae consistit, ideoque beatae civitates iudicantur, in quibus Commercia et artes mechanicae florent. Carpzov. inrespens. Electoral. lib. 1. tit. 9. resp. 47. n. 1. ita maximopere per eos, qui rei publ. praesunt, contendendum, ut quam minimè eorum usus impediatur, sed omni meliori modo sublevetur et promoveatur. l. 1. C. de Excis. artif. Hyppol. à Collib. de prior. urb. cap. 15. num. sin. Petr. Gregor. Tholosan. l. 4. de republ. c. 91. in fin. Hae rationes me in eam deducunt opinionem, ut non credam, Amplissimo Senatui Stetinensi eam mentem fuisse, cum decretum, de quo agitur, publicarent, quod aliquid detractum Ivel coarctatum voluerit. ex iis, quibus hactenus


page 71, image: s079

utitur collegium in quo conniti sunt Actores, sed existimem, litue voce, quae in speciem certam sonat, usi sintö tamen magis ex vulgari usu, quo illi Haußschlächter vocantur, eos saltim ita no. minasle, reliquisse tamen ius, artem et usum pristinum; haec omnia sub intellexisse et hoc salté dictum voluisse: daß die so Haußschlächter genennet werden, auf ihr Haußschlächter Handwerck (quod, ut demonstratum fuit, latius patet nomine) wie es ihrem gewerbe und Privilegien gemeß sie bißhero gewohnet, und weiter nicht, nehmlich dem Beklagten zu Nachtheil Jungen zulehren etc. befügt seyn. Commodè istam interpretationem patitur decretum, suadent superiora argumenta, ideoque eam capiondam, et sine ista, aut extra istam non extendendum decretum opinor, cum talis sit, qualis semper accipi, ae intelligi debet, cum in quovis decreto et dicto id decernentem decrevisse vel sensisse praesumendum sit, quod benignius, l. semper in dubio, ff. de K. I. l. in tui. ff. condit. et demonstr. quod sub venit de damno vitando certanti Cepbal. Consil. 329. n. 43. quod efficit ut res in antiquo et primaevo statu permaneat, et ab eo quam minime deflectamus, cap. ab exordio, distiuct. 35. Grammat. Decis. 106. n. 3. quod consuetudini convenientibus, l. cum de lanionis §. asinam: ff. de fund. instruck. Bald. in l. 2. in princ: C. de iure iur. propt. tulum. quod nihil novi inducit Dd. in l. heredes. 21. §. 1. ff. detestam. quod fieri solitum. l. quod sinolet. §. quod si assidua. ff. de Aedilit. Edict. l. cum qui probabilem. C. de Episcop. et Cleric: quod plenius et uberius est, l. quaeritur. ff. de stat. hom: l. 1. §. qui in perpetuum ff. siaeg. vectigal. pet. Menoch. de A. I. Q. cas. 321. n. 2. quod aequitati magis consentaneum. l. in omnibus ib. Cagnol. et Dec. ff. de Reg. Iur. l. 2. §. item Varus. ff. de aqua et aq. pluv arcend. quod minus iudiciale est litigantibus. sed utrique parti consulit. l. ex his. ff. quae in fraud. credit. Castrens. in l. 1. ff. si quis caution. Dec. consil. 162. n. 11 quod neutrionerosum. l. cum apud. C. de commun. serv. manumiss. Cravett. Consil. 133. n. 13. quodrei subiectae aptius. l. quoties idem ff. de Reg. I. Quae pro


page 72, image: s080

dubitandi ratione adducta sunt, minimè efficere possunt, ut aliter quis fentiat, non enim obstant Actorum intentioni et iuri. Quod in primo continetur, id ipsum est, quo nititur et confirmatur ipsorum intentio. Qui ut ex superioribus constat, et in Actis demonstratur, artem non in una illa specie seu domestica mactatione; sed in aliis pluribus exercent, ideoque docere et doctrinae docnmenta praebere haut prohibendi sunt, Secundum ex diversis nominibus nihil aliud concludit, quam diversa esse opificia Actorum et Reorum, quod in controversia non est. At ut desistant ab iis, quae haectenus exercuer unt et docuerunt, inde non sequitur, nisi simul probetur, id quod Rei inter dictum volunt, illorum proprium ius redditum fuisse, ex quo prohibitio fiat. Quod cum non appareat nulla lege prohibitum, licitum et permissum est, l. nulla. 4. C. de iur. dot: Ex ter tiô, nihil aliud potest colligi ac inferri. quam quod proprium est et opificii lanionum der Knochenhauer, non posse usurpari ab Actoribus, quorum separatum et diversum est opificium. Sed nihil hisex iure separati opificii proprium est, quod ut in foro frustratim cedant et vendant mactatas carnes. Cetera quaead mactationem vel mactandi artem spectant, communia ipsis sunt cum Actoribus, quorum operis saepe utuntur, quos etiam velut suae artis ignaros in collegium assumunt, quorum iura petere opus habent, qui ipsis ministeria praebent, ut in superioribus allegatum fuit. Et circa mactandi opificium ea inter utrosque differentia est, quod laniones saltem ea, quae in macelle vendunt, ipsimet sua manu mactare queunt, Actores vero non modo istis operam suam praestant, sed etiam quic quid ad eam spectat, in aliis pluribus soli exercent, saltem à venditione carnis in macello, quatenus speciatim in privilegio non permittitur, abstinere soguntur. Idcirco quae istius artis sunt, etsi lege aut privilegio non specialiter data, dummodo non denegata, moribus competunt, l. magistratus. 25. ff. ad L. Municip. Quartum nihil ultra habet, quam ut quilibet intra limites opificii permeat. Illi vero constituti


page 73, image: s081

sunt ex iure ven dendi carnes in macello et arte mactandi. Ec quibus illud proprium factum est lanionum, unde quos Carnarios seu mactato, res dicimus, ex illo nihil usurpare queunt, nisi quatenus speiatim concessum: Haec vero his vicissim ita propria, ut laniones, nisi pro usu sui opificii, nempe adpraeparandas carnes, quas venum exponunt, ea in aliis exercere, et si ipsimet non sufficiunt, alios quam qui sunt exsctorum collegio adhibere nequeant. Cuiconsequens est, quicquid ad artem mactandi spectat, liberum et licitum his esse, sine ulla restrictione ad certam speciem. Ea enim species; quae à parte lanionum excepta est, confirmat ipsis generale ius in omnibus calibus et speciebus non exceptis, l. quaesitum §. idem respondit. ib. Bartal. ff. de fund. instruct. Et firmitsimo argumento hinc colligitur, quatenus ex arte illa nihil adimitur, aut ex eius exercitio restringitur, in pcivilegiis aliorum omne quod super est, permissum manere, l. ab ea parte. ff. de probat. l. suus quoque verb. propter, quae ff. de bered. instituend. cap. ad decimas de restiti. spol. in 6. His et superius dictis recte consideratis satis apparet, quam male, quae in quinta et sexta dubitandi rationus allegantur, ad praesentem casum applicentur, ibi non demonstratum reperimus, Actores sibi quiequam in iis, quae arguuntur sumere, quod alieni iuris vel opificii est. Sed ê contrario patet, quicquid hactenus ex iure opificii, ex privilegiis, ex usu et consuetudine, ex civium necessitatibus, ex commodo Reip. licere, atque in omni sine cuiusquam iniuria fieri. Quod in septimo habetur, ab intentione Actorum plane alienum est, non enim contendunt de alieno quaerendo, sed suo retinendo, ideoque eo ampliori favore dignum est illorum desiderium, l. in eo quod, 33. ff. de Reg. Iur. l. proculus. 26. in fin. ff. de damn: infect. l. si is cui. 71. in sin. ff. de Furt. Perinde nec eo pertinet Actorum intentio, quod velint esse in Lanionum collegio, aut quod eius ex privilegiis singulare est, ultra quam sibi indultum reperitur arrogare. Quod suo privilegio vel aliqua consuetudine obtinent, etsi alieni collegii est,


page 74, image: s082

iure usurpant. Nam etsi quis per longum tempus in duobus collegiis fuerit, vel aliam iustam causam habeat, etiam in duobus collegiis esse potest et tolerari debet. Ricbter. decis. 80. n. 40. Octavi, argumenti contrarii axioma spectat ad ea, quae ab opificio seu collegii iure aliena sunt. Hic vero versamur in iis, quae Actorum propria sunt et ad illorum attem pertinent, de quibus statuere literaria documenta praebere licebit. Nec enim ab adverso probatum, nec si superiota inspicias, probandum est, quicquid extra domesticas mactationes fit, ab illorum opificio distare. Nonum pertinet ad ea, quae alicuius collegii vel opificii proptia sunt, ex quibus ius nascitur prohibendiex aliis. At docere artem mactandi inuniver sum. et de edocta porrigere testimonia, non est lanionum proprium, imò ab illorum opisicio alienum, sed in Actorum collegie per privilegia conceslum est et ex ratione comperit. Idcirco allegationes istae malc hic applicantur. Quod in decimo allegatur de appellatione post tres conformes sententias, id limitatur, quod non obtineat, si notoria illorum sit iniustitia, de qua coram superiori post illos conqueri et ea de causa provocare erat, Scaccia de Appellat. quaest. 17. limit. 1. n. 26. Quando vero ex superius allegatis apparet, quomodo plane iniqua, iniusta, nulla et improba futura ut prolocutio, fi in eo sensu accipitur, in quo adversarii intellectam volunt, utique nemonon ea qua par est aequanimitate et diligentia rationum momenta expendens censebit, id decretum emendandum et ita explicandum, ut nihil Actoribus adimat ex his, quaeipsis iure competunt. Atq, sic conseo omnes illos, qui hactenus in hac caula iudic arunt, idsub intellexisse, quomodo ex privilegio, observantia et ratione documenta didicitae et exercitae artis hactenos praebita sunt, ita imposterum praebenda esse, saltem quod in ea ad iniuriam reorum vergere possit, exclusisse Id supra recenfitae interpretationum regulae, una cum praesumptione iustitiae, quae pro iudice militat l. 2. C. de offic. Civil. iudac. petsuadent. Quo cisca mihi videtur Actoribus melius


page 75, image: s083

prospectum fore, si salva et reservata appellatione declarationem decreti paulo obscurioris ab Amplissimo senatu peterent, rogantes, quid sub illa voce Haußschlächter Handwerck intellectum velint, an noe ea mens sit, quod siceat docere artem mactandi et odoctae vel cultae testim onia conscribere, prout convenit privilegiis, observantiae et arti ipsi, quam generatim non in una illa specie, evius mentio sit, colunt et exercent. Et mihi persuadere nequeo, prudentissimum magistratum ponderatis rationibo pro Actoribo facientibus aliter declaraturum mentem decreti in alio sen su iniusti, iniqui et reprobi, ita suaderem, id remedium, ultra tamen praeiudicium appellationis, mediante ea qua decet protestatione et cautione per libellum supplicem prius tentari. Sed prudentiorum iudicio id submitto, ut supra ex rationib9 de causa hac statui, ita me circa rectioris sententiae praeiudicium sentire appositione manus et sigilli attestans. Scribebam Stralsundi die 25. Augusti Anno. 1651.

Responsum VIII.

PErlectis diligenter Actis Iudicialibus inter Laniones Stetinensis Civitatis Actores ab una, et Carnarios, qui mactatione pecorum ex popinâ serviunt, ibidem Recos ab altera parte, in eo statu causam versari video, ut iudicetur, an quae 26. Martiicurrentis iam anni publicata est sententia per imploratum restitutionis in integrum auxilium rescindi mereatur? Tria vere ista continet, quae inique et contra Iuris providentiam contrase pronuntiata quaeruntur Rei, id remedium intendentes: Primo, quod confirmantur priora decreta per appellationem impugnata, quibus facultas fumo arefactam carnem et viva pecora vendendi prohibetur. Deinde quod ante plenariam eamque congruam intentionis actorum probationem, suaeque defensionis deductionem definitive decisum, quod nondum ex actis est manifestum.


page 76, image: s084

Tertio, quod poena temere litigantium condemnatione, tum ad impensas tum ad multam nimis acerbe ac iniuste sibi irrogata fuit. Quod super his bomine Reorua me rogatum fuit consilium, Ducae Deo veritatis et iustitiae fonte sincere et fideliter exponere satagam. Circa primum consultationis articulum non levia fateor argumenta contra Reos facientia occurrunt, in cautis, nec cuncta ut oportet, in dubiis et intricatis causis consideratius perpendentibus facile fucum obiectura. Initio nituntur Actores praetenso privilegio, Principis Barnimi, quod anno millesimo quinquentesimo quadragesimo opificio Lanionum concessit, in quo restringitur corum facultas, qui mactandis pecoribus operam navant, ad certam operam et negotiationem. Die Küter sollen alleine, was zu ihrer Gahrkuchen nötig, und sonst in der Statt auf eines jeglichen Behuef und fordern in der Bürger Häuser schlachten, und keinrohe fleisch oder Kaldaunen bey der Gewicht oder Stucken verkaufen, und allein ihr Ambt zu Gahrkuchen und Hausschlachten gebrauchen. Cuius intellectus videtur satis manifestus ex geminatim addita perticula taxativa, alleine, quae ut de omnibus taxativis verbis Icti tradunt, ex l. qut in alieno. §. Libertos. ff. de Negoc: gest. Paul. de castro. consil. 399. n. 2. vol. 1. Paris. Consil. 85. n. 28. vol. 2. taxat et determinat dispositionem, ut omnes alios casus praetor speciatim expressos exclusi intelligantur. 1. solemus. ff. de iudic. l. adversus C, si advers. rem. Iud. l. his solis. C. de revocat. donat. Fr. Vivius. decis. 380. n. 11. lib. Decian. Consil. 29. n. 45. vol. 2. ideoque vim expressae prohibitionis habet Amat. Decis. 9. n. 18. et decis. 14. n. 5. Nihil vero sanctius servari debet, quam quod civium privilegiis continetur, amor et obsequium erga superiores, civium inter sequies et concordia civitatis, salus et vigor ordinum, omnium iusta harmonia, singulorum Spiritus et victus, ideoque non immerito tales praerogativas sibi servari magni faciunt provinciales, l. observare 4. §. ingressum. 5. ff. de offic: Proconsul. isque violatis multum turbarum enalcitur, et tota civitatis compages non


page 77, image: s085

minus, conturbatur, quam ex unius memori aegritudine totum corpus langvescit. Secundo in statutis opisicii lanionum, quo Rorulum seu der Fleishauer Rolle vulgo vocant, ab Illustriss. Pomeraniae Duce. et Ampliss. Senatu urbano confirmatis sic definitum legimus, et quidem art. 11. quod ceteri Carnarii seu qui mactandis pecoribus addicti ex magna aut minuta pecude nihil frustatim iuxta pondus vendere, sed iis quae ipsis attributa sunt, contenti esse debeant et deinde art. 12. quod liberum et nulli oneri obnoxium penes eos abimmemoriali tempore fuerit, ius comparandi in provincia quas vis pecudes cuiusmodi indefinite constituta a collegiis negotiatorum et opificum in sua firmitate durare debet. l. 2. §. fin. C. de Constit. pecun. sicut de statutis eiusm odi collegiorum icti tradunt, valere et observari debere. Bartol. in d. l. 2. §. fin. de in s. fin. C. de iuris dict. ib. Bald. Sichard. n. 3. Schurff. Consil. 34. n. 6. cent. 3. praesertim si superioris Magistratus auctoritas et confirmatio accedit. Quae licet iuris necessitate ad substantiam eiusmodi statutorum non desideratur. Iason. ad l. omnes populi. 37. ib. Bartol. n. 23. ff. de Iust. et Iur. Vultei. in d. l. fin. n. 18. C. de Iuris dict. emn. Iud. Multum tamen roboris, iuris et constantiae addit, quo et superior eò magis collegiatos iuxta illa tueantur, et a ceteris teverentibus observentur. Schneidevvin. in §. Constat. n. 15. Inst. de iur. Nat. Gent. et Civil. Tertio pro vida antiquitas circumspecte prudenterque pro Civitatum sustentatione et annonaria cura, quam bene formare publice expedit, l. 1. C. de Offic:. Praf. Urb. prodinavit, ut collegiis discreta essent negotia et opificia, tum ad haec non sumerentur et exercerentur cum sui impedimento et turbationibus confuse, tum ut qui exercere vellent, eo rectius probarentur, tum ut legibus usui communitatum accommodatis constringerentur. Isti instituto, per quod singulis non impedita maneret victum sibi suvisque quaerendi et necessaria civitati subministrandi ratio, consequens est; ut eorum quae uni collegio opificum speciatim attributa sunt, non pateat licentia ceteris. Id quod a


page 78, image: s086

iuris praecepto, quo suum cuique relinquere et tribuere iubentur, l. iustitia. §. iuris 1. ff. d. iust. et iur. alienum est. Ex quo proficiscitur, quod iniunctum alteri fuit, ab alio Collegii iure von praesumendum nec agendum a cunctis. quod singulis credebantur, l. 2. C. de Exsecutor. et Exactor. ne, si multis passim liceat, confusio oriatur, l. pateant. 3. §. de bis qui ad Eccles. Quarto, cum multiplicibus saepius iteratis magistrato tam superioris quam immediati decretis et iudiciorum sententiis Reis iniunctum sit, intra Cancellos sui opificii semet continere et a turbationibus abstinere, non potest non adversus ea iniuste et contumaciter, ob quod toties Rei condemnati sunt fieri. Rebus iudicatis omnino standum est, l. 1. C. de re iudic: nec instaurari finita rerum iudicatarum patitur auctoritas, l. permitti. C. eod. Quinto, allegatur rerum consessio, sibi non competere facultatem mactandi boves et oves, quae non modo probationum omnium probatissima est, sed rei iudicatae aequiparatur, l. post rem. 56. ff. de re iud. unde confessus proiudicato habetur, qui quodam modo sua sententia damnatus fuit, l. 1. et 2. l. certum. 6. §. sed etsi fundum. 2. ff. de confess. l. un. C. eod.

Sextò, fundat se Actorum intentio in transactione eaque iudicili, quâ sic referunt Anno 1647. die 7. Mart. litem compositam, quod Rei ab omni turbatione imposterum desistere debeant. Cuius non minor, quam res iudicatae auctoritas esse, l. non minorem, 20. C. de Transact. ideoque quod conventum, etsi statim paeniteat, rescindi et his instaurari non debet. l. quam vis C eod. Septimo, pro Actoribus facit Dn. Camerariorum velut primae instantiae iudicum assertio, qua testantur et declarant, non esse reis ius infumatas carnes et pecudes vendendi. Quorum dicto multum fidei tribuendum esle videtur, sicut constat, quod iu dici velut viro bono, pro cuius integritate militat praesumptio, quod religiosus, honestus, et candidus, ideoque verismiliter suae salutis non oblitus nec falsum dicturus sit, cap. in nostra. 4. X. de procurat. Mynsinus. in cap. quoniam contra. 12. n. 121. X. de probat. in dictis fides. Bortol.


page 79, image: s087

in auth. Nisi breviores. num. 4. C. de sent. ex brevit. recand. et quidem simplici eius informationi atque relationi tribuatur, Ful v. Pacian. de prob at. l. 1. cap. 48. n. 78. maxime in iis, quae aliis non tam facile possunt este perspecta, Felin. in cap. tum a nobis. 28. n. 12. X. de Testib. vel quae ad iura aut mores civitatis pertinent, quorum nulla quam ex curia, quae leges scire et tenere censetur, potest parari cognitio. Octavo asseritur, Lanionum proprias et peculiares esse partes, ne in civitate desit copia carnis, ideoque non possunt sine culpa se immiscere rei ad se non pertinenti, l. culpa 36. ff de reg. Iur. nec ex alterius actibus quicquam ad alteram partem illicita usurpatione transferri debet. l. in provinc. 4. C. de Numerar. Actuar. Nono quia Regis nullibireperitur concessa ea facultas vendendi infumatas carnes, aut vivas pecudes, sibi ipfi sumere non debent eam licentiam, praeprimis cum ad Politicam ordina. tionem et curam annonae spectet, talia Iura et privilegia negotiationum indulgere l. fin. C. de Commerc: et Mercator. Decimo, arguitur factum Reorum, praesertim quo ad ius emendi et venden. diviva anim alia, contrariari politicae ordinationi Civitatis, quae continetur in Civiloquio, quod quotanis publicatur ê curia, et prohibet eiusmodi praemetiones, ex quibus vexatur et flagellatur annona. Quod genus illiciti mercimonii illi exercent, qui merces praeemunt, ut aliquando carius vendant, quos Dardanarios vocamus, quorum avaritiae obviam itum est tam mandatis, quam Constitutionibus, uti ait Ictus in l, annonam. 6. ff. de Extraord. criminib. Ideoque velut perniciosi annonae flagellatores severe cum iam allegato textu iuris communis, tum et legibus patriae puniuntur. Undecimo, quia Regis singulari gratiâ et indulgentia concessum est, mactare et in macello vendere per certa tempora carnem dorcinam, hircinam et caprinam, non trahendum in in consequentiam. l. ius singulare. 16. ff. de leg. sed inde collige ndum, quomodo aliarum carnium venditio prohibita fit, l. 1. §. 2. ff. ad Municipal. Duodacimo, cum Actores, quo ad iam memoratas


page 80, image: s088

species de iure suo cesserint, et plus quam competiit reis indulserint, co iniquius hi cupiditates extendunt, quibus satis esse abundeque sufficere debuit, vel in paucis per amicos sibi consuli, l. Tutori. 20. C. de Negoc. gest. l. tutores. 39. §. qui se negotiis. 2. ff. de Admin. et Peric: Turtor. Quam speciose vero hae dubitandi rationes pro actoribus adducuntur, tam parum illorum intentioni proficiunt, si consideratur quo pacto huic causae male applicantur. Longe potioribus innititur rationibus Reorum defensio. Primam pro istis decidendi causam praebet commerciorum libertas, quam gentium consensus et iuris prudentia constituit, l ex hoc iure. 5. ff. de Iustit, et Iur. ex qua libera unicuique potestas est habendi vel non habendicontractus, l. sicut. 5. C. de obliq. et Actionib. quae nemini sine iniuria adimi potest, nisi lex specialiter quasdam personas hoc facere prohibuerit. l. dudum. 15. C. de contrab. empt. At nulla lex exstat, quae Reis, aut qui eius dem conditionissunt, iufumatas carnes autviva pecora comparare et iterum vendere interdicitur. Ex quo exsurgit secunda deciden diratio, quod in iis, quae sunt de genere permissorum, quicquid non reperitur prohibitum, id intelligtur permissum. l. mutus. 43. §. cum quaeritur. 1. ff. de procur, l. qui accusare inpr. ff. de Accusat. praesertim quorum licentia durat, donec speciali lege adimitur. Tunc ubi deest lex, manet libertas. l. nulla. 4. C. de iur. dot. et iure suo eorum, quae prohibita non reperiuntur, unicuique libera facultas non denegatur, l. statuas, 7. C. de religios. et sumpt. fan.

Cui accdit tertia ex conditione eorum, quae opificibus sui collegii iure competunt. Nam ex quo opificia sunt distincta, et singulis ius Collegii, et ex hoc certa specialia iura sunt data, per quae uni concessum alteri non licet, ideoque circa ea, quae peculiariter iure opificii competant, adversus alios prohibendi ius nascitur, eam immotam certamque regulam, ex qua iura opificii aestimamus, iuste et rationabiliter constituimus, quod quaecumque in statutis seu rotulis velut fundamentali lege opificiorum, iis qui


page 81, image: s089

illa exercent sunt assignata, atque peculiariter addita, ea illi, quam qui in collegium opisicum sunt assumpti, exercere nequeant, sed iurecollegii recte prohibeantur: E cotnra, quicquid collegio seu opificio non est proprium redditum, seu lege certa adsignatum. id quoque sibi solis opifices vindicare, et alios ab illo ab arcere nequeant. Quod cum non mutatur, illud in naturali lege stare non prohibetur, l. sancimus 2. C. de Testam. et quiequid lege speciali collegii seu opificii non expressum reperitur, id veterum legum constitutionumque regulis omnes relictum intelligant, l. praeeipimus. §. fin. C. de Appellat. Quare cum inter privilegia statuta opificii Lanionum non reperiatur ullo verbo iis assignatum ius vendendi illa de quibus nunc agitur, utique firmissimum oritur argumentum. iis, cuius concessione carent, ius prohibendi aut agendi non competere. l. si pupilli. 6. §. fin. ff. denegot: gest: ê contra Reis opitulari eam exceptionem, quod liberas aedes habemus, l. loci corpus 4. §. pen ff. si serv. vindic: Quartò, quae opificiis ita indulgentur, ut soli opifices ista exerceant, elaborent et vendant, alias si non extaret specialis provisio, cuius vis exercitio vel mercimonio libera, fiunt privilegia et iura singularia ius commune limitantia, extraverborum tenorem et proprium sonum non extendenda. l. ius singulare. ff. de legit. Panorm. in cap. Abbate. num. 6. X. de U.S. continenda intra casus et terminos in priiulegio positos, Iason. in l. si constante num. 71. ff. solut. matrim: Bolognet. in l. omnes populi n. 2235. ff. de iust. et iur. Cravett. in tr. de Antiq. tempart. 4. num 75. quare quod privilegium non dicit, nostrum non est dicere, arg. l. ult. C. de fals. caus: adeict. Alber. de Rosa. ad l. hoc legatum. ff. de Leg. 3. Natta. consil. 139. n. 10. At quaecumque Actores hactenus exhibuerunt privilegia et praerogativas, nullum verbum de controversiis rebus continent nedum istarum mercimonium solis Laniis addicunt. Ex quo certissima illa atque indubitata ad litis huius decisionem vel sola sufficiens oritur conclusio. quod cum nullo privilegio aut statuto carnium infumatarum et vivorum pecorum


page 82, image: s090

mercimonium Laniis concessum reperiatur, illos adversus reos propositum tam iniuste usurpare, quam sine litera ad privilegia et iura provocant.. Facti sunt privilegia. Gail. 1. observ. Pract. 1. n. 9. nec praesumuntur aut argutiis colliguntur, sed manifeste probaxi debent. l. 1. C. de mandat. Princip. cap. tum in iure. ib. Dd. X. de offic: Delegat. Bald. in l. fin. C. de re iud. Quintò huc facit quod privilegia sunt stricti iuris. Socin. Regul. 381. Diaz. reg. 588. strictissime accipienda et interpretanda, Wesenbec. consil. 78. n. 8. Cephal. 616. n. 25. et consil. 704. n. 9. vol. 5. ut quam mibnime ludant aut tollant ius commune, Bartol. in s. fin. off. de constitut. Bellon. consil. 52. n. 3. praesertim, ne quod alteri iure communi competit, auferant, l. nes avus. c. de Emancip. liberor. l. 2. §. merito. §. fi quis a principe ff. ne quid in loc. publ. l. si impuberibus. 16. Bartol. ff. de Administr: tutor: Cacheran. decis. 90. num: n. Secto non ad controversas species pertinere privilegia et statuta lanionum, apparet satis ex eorundem fine, cuius ipsamet mentionem faciunt. Idcirco enim indulta sunt, ut in macello ad pondus et particulatim mactate carnis emendae copia a certis ad id constitutis praeberetur, qui dum ab aliis praeripi sibi Iucra met vere non cogerentur, eo diligentius istae curae vacarent. Id vero non spectat ad carnes fumo arefactas et vivas pecudes, quae in macello venum non exponuntur, ut privilegia ad unum finem et causam concessa adalium porrigi non debent, ne quidem etsi eadem occurreret ratio. Gloss. in l. bene a Zenone. c. de quadr. praescript. Septimo, quicquid privilegis lanionum continetnr, spectat saltem ad ea quae sunt illorum opisicii, seu ob quod hoc paratum est. Quemadmodum de ceteris opificum iuribus et praerogativis ex ratione creditur et asseritur, minime ea porrigenda ultra limites, causas et finem opificii. Gloss. Azo Bald. Sichard et Dd. alii in sin C. de iuris dict. om. iud. Quae igitur non sunt certi alicuius opificii, illa nec ab opificibus solis assumi, nec aliis negari queunt. At minime ad opisicium lanionum, qua tales sunt spectat infumatas carnes et pecora viva vendere.


page 83, image: s091

Hoc mercaturae, non poisicii est. Vel ipsum nomen Knochenhauer aliud innuît, a quo argumentum iurisprudentiae ducere consuevit. l. si idem. 7. c. de iur. Codcill.

Octavò, cum ut refertur, in actis omnibus aliis, tam peregrinis quam civibus in mercimonium, de quo in praesenti causa agitur licitum sit, nec praetextu privilegiorum per laniones impediri possit, inde firma ducitur collectio, in Civitate Stetinensi non id esse ius peculiare seu privilegium opificii lanionum, sed liberum commercium, et licitam cuivis mercaturam. Privilegium enim est ius singulare, lex privatorum, cap. privilegia dict. 3 quasi privans legem seu iuricommuni detrabens. coler. de process. exsecutiv part. 1. cap. 4 num. 3 Menoch. consil. 279. n. 24. Nec potest haberi pro iure singulari aliquorum, quod ab aliis communi iure usurpatur et exercetur.

Nono, pro Reis valde facit quod sub eodem genere opisicii cum Actoribus comprehenduntur mactandis nempe pecudibus intenta communi functione, sed ad diversum finem, qui distinctas postea species constitut, ut nempe Actores in macello venum exponerent mactatas carnes, Rei popinis instruendis et domesticis civium nec essitatibus operam commodarent. Inde multis illis adhuc communia esse memoratur, adeo ut tam minime inter singulorum artificium intersit, ut qui ab altera parte didicerit artem eandem, in alia specie vicissim exercere queat. Inter communia est, emere et vendere pecora et carnes. Istis consequens, quod, in quo alteri parti vel speciei communis generis non reperitur data praerogativa, in eo quoque coesset differentia. Quae enim olim fuere communia, permanent talia quamdiu non reperiuntur expressim divisa vel distincta. Nec enim oportet distingvere, quae lex non distingvit, l. de pretio. g. ib. gloss. ff. de publ. in rem act.

Decimò obtendunt Rei et iuxtale probare velle a sserunt possessionem vel quasi venditionis carnium insumatum et


page 84, image: s092

vivorum pecorum, eamque longaevam et tanti temporis, ex quo ius, quod non competit, quaeri solet. Cuiusmodi actus tam diu longa serie continuati non modo observantiam docent, et sunt certus interpres privilegiorum, quae ab adversa parte allegantur l. si de interpret. 37. ff. de Legib. ut appareat, iis non esse prohibite, quae tamdiu sunt, nemine hactenus per legitima remedia impugnante, exercita, sed efficunt, ut rei tuti sint longae possessionis praerogativa, l. apparet. 5. §. si quis 3. ff. de Itin. actuque privat. Ea vetustas mercaturae vel exercitii venditionum semper pro lege habetur ilitium minuendarum gratia, l. si in summa. 2 pr. ff. de aq. et aq. pluv. arc: et iuris auctoritatem praebet, etsi ius alias non probaretur. l. fin. ff. eod. Idque eo magis obtinet, quod Actores non probarunt aliquod istis actibus longo annorum spatio exercitis contrarium, unde istos prohibere potuerint. Quare et frustra vitiosam illam possessionem arguunt, dum ius in quod peccatum sit, non docent Quinimo, si ius prohibendi iis competisset, ramen ex diuturno silentio desiisselt. Qui in longo prolixoque spatio ius suum consecutus non est, serapaenitentia ad pristinam prohibitionem vel postulationem revetti desiderat, l. fin. pr. c. de servitut.

Undecimo tendit Actorum desiderium ad introducendum pro se monopolium, quod cummultifariam committatur, ut exponitur per Menoch. l. 2. A. 1. Q. cas. 569. Damhaud. in Practic: Criminal. cap. 34. tum maxime, quando apud unum vel paucos saltem est facultas vendendi aliquas species, arg. l. un. C. de Monop. Carpzov. in respons.Electoral. 41. num. 10. tit. 5. l. 1. At quicquid monopolium sapit, iure communi et Imperii Romani Constitutionibus prohibitum et severis poenis obnoxium est, velut reip. et singulorum commodis valde perniciusum, d. l. un. C. de Monopol. Recess. Imper. Augustan. de Anno 1500. tit. von wucherlichen Contracten. Rocess. Imper. Spriens: de Anno 1526. §. Item nachdem die monopolien. Recess. Augustan. de Anno 1530. §. und nach dem etwan/ Recess. Ratispon. de Anno 1532. tit. Policey-Ordnung zu Augspurgk,


page 85, image: s093

de Anno 1648. tit. die Monopolia Policey-Ordnung zu Franckfurth, de Anno 1577. tit. 18. die Monopolia. Et licet aliqui existiment, ex specialibus privilegiis aut praescriptione induci posse monopolia. Sichard. in d. l. un. num. 11. C. de Monopol. Borchold. consil. 17. resol. 1. id tamen constitutionibus Imperialibus, quae tollunt privilegia, et consuetudines contrariatur, uti expresse constitutum in utraque proxime memorata Ordinatione Politica, tit. die Monopolia. 18. verb: Vnd sie hinwieder einig geleidt, Sicherheit oder Freyheit, in was Schein die immer seyn, oder fürgebracht werden möchten, weder schützen noch schirmen noch fürkragen. Rationi non congruum, ideoque ab Ictis potioribus non probatur. vid. Iohann. Goeddeum in Consil. Matpurgens. 17. num 188. et seq. vol. 4. Praeterea h. l. nulla tenus applicabitur, uti ta. le privilegium aut consuetudinem Actores pro se nondum produxêre, in quibus ipsis solis controversa venditio concessa sit, ideoque co iniustius ac iniquius sibi arrogant.

Duodecimô Adversatur Actorum intentio, commerciorum libertati, quae maxime promovenda, minime vero restringenda est. Coler. de Process. Exsecutiv. part. 1. cap. 10. num. 68. Cum commercia sint ubera civitatis atque terrarum, quae quo sunt am pliora alunt et beant incolas felicius faciliusque. Aliquando quidm utilitatis publicae causa ad certos limites rediguntur, et constringuntur quomodo et fieri videmus per constituta collegia mercantium et opificum. Carpzov. in Respons. Electoral. 42. num. 16. tit. 5. lib. l. sed talis quoad controversas species non occurrit, quin potius cum multa in civitatem adduci pecora ad consequendi facilitatem et ad amoliendam caritatem expediat, publice quoque et privatim utile sit a pluribus vendi, quibus plures praesertim pauperes egent, non sinet noxa communis ad paucos redigi tam ence ssarium mercimenium.

Tandem cum haec res ad curam annonae spectet si magistratui, qui velut communis omnium pater, Cravet. Consil. 9. num. 37. omnia ad subditor um utilitatem dirigere debet, l. si quis filium. C.


page 86, image: s094

de in off. Test. incumbat studere. quae annonae ratio fir metur et amplietur. l. 1. C. de off. Praef. urb. nec ista oneretur aut vexetur. l. annonam. 6. ff. de extraord. Crim: utique non poterit permittere. ut in paucorum arbitrio sit quid et quanti ad istam spectans venum exponere velint. Id quod nihil aliud foret quam societate coire, quo annona carior fiat, id quodvalde damnosum et expressô iure vetitum, l. 2. pr. ff. ad L. Iul. ae Annon. Ei quod pluribus utile est. cedit merito, quod paucorum lucra concernit, l. un: §. haec autem. 14. C. de caduc: tollend.

His ut decet recte diligenterque consideratis, in propatulo est, quomodo quod in reis arguitur libertati commrciorum naturali innitatur, nulla lege ipsis interdictum. Quod vero ab actoribus petitur ab ipsorum iure alienum, nullo iusto fundamento seu legitimae petendi causae innixum, nullis eorum privilegiis ipsis solis attributum, aut aliis adomtum utilitati publicae et singulorum adversum sit, ideoque quae opponuntur nullo negotio exsistis diluuntur.

Primum argumentum contraeium intendit privilegium Barnimi quod vero eius loco ostentatur, minime privilegium est, sed decretum in quo aliquid controversiae, quae Lanionibus cum aliis intercessere deciduntur. Quod non potest extendi ultra obiectum, super quo facta fuit. Id enim cuivis dispositioni convenit, ut restringatur ad suam causam, Bald. in l. iubemus. c. ad SC. Velleian. nec extendatur ultra casum ac super quo facta fuit, l. praecipimus in sin. ib. Bartol. C. de Appellat. Auth. quas actiones C. de Appellat. tam includendo quam excludendo regulanda intra terminos, Bald. in l. si defunctus. C. de suis et legit. Simon. de Praet. consil 90. n. 79. vol. 1. Termini vero et obiectum dicti decreti quoad ea verba, quae inde actores pro se adducunt, sunt controversia, quae inter istos fuit, minime concernens mercimonium seu ius vendendi infumatas carnes et vivas pecudes, sed saltem usurpatum a Reorum praedecessoribus venditionem recentis carnis in macelle secundum pondus, ut habent verba: Daß auch die Kürter ins


page 87, image: s095

gemein des frepschlachtens und roh Fleisch mit der Gewicht abgewogen zu verkauffen/zuversellen/und des Schlachthauses zugebrauchen sich unternommen. Super hac Lanionum querela decisio ea facta, super qua se fundant Actores, ut manifeste appareat particulam illam taxativam allein excludere saltem, quae in querelam et sub decisionem fuere deducta; non pertinere ad alia praesertim ea, quae non sunt pars et proprietas opisicii, sed communis et nulla lege restrictae libertatis naturalis atque commercii publici quale est mercaturam, de qua agitur, satis in superioribus probatum fuit.

Eum intellectum ostendit expresse formula et tenor verborum: Daß sie ihr Ambt alle in zur Garküchen und Hußschlachten gebrauchen sollen; Unde indicatur, haec esse sola opificii reorum. At in macello iuxta pondera venditionem carnium esse opisicum Actorum. Cum autem ad horum opificium id, de quo hic agitur, non spectet, velut ad casum longè ddiversum, et in quo diversitas rationis apparet, non trahenda dispositio, cum nec de isto verbulum aliquod ea contineat, restringenda saltem ad expressa, l. 3. ff. de Transact. Brusas. Consil. 13. n. 17. vol. 1. Praesertim ubi in eo privilegium suum seu ius singulare a reis praetenditur, quod stricti iuris censetur, et ultra sonum verborum extensionem non patitur, uti in 4. et 5. decidendi ratione expositum.

Secunda dubitand ratio ex statutis Lanionum desumpta eo ipso dicitur, quod de vero recto que sensu praefati decreti Ducis Barnimi apparet. Ad id si referunt, et ex eo redigere um tenotem, ut nihil magis continere debeant quam relatum, l. 2. 16. Bald de Error. Advocat. Decius in l. certi §. si nummos num. 17. ff. de reb. Credit. cum iidem sint ter mini referentis, qui sunt ter mini relati l. si ita scripsero. ff. de Condit. et Demonstrat. l. asse toto. ff. de hered. instit. Bald. in Auth. si quis in aliquo C. de edend. Quando quidem ergo certum ex litera et mente decreti nihil a liud Actorum praedecesloribus ademptum ex eo, quo antea opificii utriusque sub


page 88, image: s096

eodem genere commune fuit, quam ne venum in macello carnes recentes exponerent, in statuta aliud redactum non fuit, nec etiam redigi debuit et potuit. Non enim talia statuta valent, si rationi non congrua iuri communi adversa. l. fin. ff. de colleg. et corporib. si aliorum iuri damnosa. l. unus §. ante omnia ff. de Pact. Schnei dewin. in §. constat. num. 15. inst. de iur. Natural. Gent. et Civil. si monopolium sapiunt. l. un. C. de Monop. Moller. l. 2. semestr. cap. 15. si negotia quae ad opisicium spectant excedunt. arg. l. fin. ff. de iurisd. Vultoi. in l. fin. C. de Iurisd. Huius modi esse quod hic Auctores obtendunt sed non probant, ex superioribus constat. Eoque minus verba cum decreti Ducalis, tum praetensi statuti, quando quod omnibus licet, non prohibent Reis, nec Actoribus solis attribunt, ad restringendum commercium iure Gentium liberum, ut ut aliquod ducium suborietur, extenden da sunt. Id quod nemo non intelligit, qui recte considerat, quomodo distingvenda sint quae opificii lanionum propria sunt reddita, a quibus removentur Actores, et quae illorum opificio non sunt, cum proprietate assignata: In quibus Reis mansit libertas lege non restricta, Actoribus nullum ius prohibendi competit.

Hoc consirmatur ex clausula confirmationis Ducalis salvô iure tertii, cuius is est effectus, quod omne praeiudicium a iure libertate et facultate alterius removeat et isti non obstent, quae ista mediante confirmantur Affict. in cap. inter monasterium n. 3. X. de sent. et re iud. Modificat illa quod conceditur et relervat, quod ante quis habuit, quatenus non in illo instrumento adimitur, gloss. in l. item Labbeo, ib. Bald. ff. de famil. ercis. Paris. consil. 70. n. 15. vol. 3. Angel consil. 290. n. 4. ubi scribit, eam habere tantam vim, ut cum non invenit, quod modificet orationem praecedentem exstingvat potius et ad nugationem resolvat quam ut otiosa sit. Accedit tandem ad resolutionem omnis dubii observantia, quae est omnium interpretationum regina. uti eam vocat Iohann. Baptist Costa. in tr. de iur. et fact. ??? [(reading uncertain: page damaged)] inspect. 47. n. 7. Dum ab


page 89, image: s097

immemoriali tempore Rei in possessione vel quasi iuris vendendi merces controversas mansêre, nec a magistratu, nec a Reis unquam impediti, unde constat, quae in decreto vel constituto habentun minime ad illos actus pertinere. Observata enim non fuisse illicica, aut per dispositio nem prohibita in de necessariâ consequentiâ colligitur. Cravett. consil. 836. n. 10. Menoch. consil. 454. vol. 3.

Tertia dubitan diratio pertinet ad ea, quae opificii vel collegii cuiusque propria sunt reddita quorum illa est conditio ut aliis non liceant, ideoque is effectus, ut et quibus concessa alios prohibere queant, et quibus non indulta exercere non debeant. At minime porrigi ista possunt ad ea commercia quae nemine nec speciatim attributa necinterdicta. Quroum licentia cessante prohibitione manet non interrupta Equorum genere id mercimonium esse de quo agitur, ex supra scriptis.

Quae circa quartum dubium totios inclamantur, et ingeminantur iudicata causae huius obiectum minime concernunt. Ut numquam de iure infumatas carnes et viva pecora venden di fuit, ante hac controversia, sic nec, de isto potuit pronuntiari aut pronuntiata intelligi sententia. Sententia debet esse conformis libello. l. ut fundus ff. commun. dividund. l. cum quidam: C. de fideicom: et haec cua semper in processu correspondere oportet, petitionem, probationem et sententiam Alphons: de Azeved. in Constit. Hispan. Reg. lib. 4. t. 17. lib. 10. n. 118. seq. ita ut nec quod deest petitioni aut probationi iudex supplere queat, Gloss. in l. verbum oportere ff. de verb. signif. Bald. in cap. 1. de milit. vasal. qui contum: unde quod articulatum, deductum et probatum, certissimum sententiae inzellectum prae bet et eam regulat. Iasan. in l. sub praetextu num. 6. C. de Transact. Matth. de afflict. decis. 95. n. 8.

Quare cum numquam in libellum aliquem, ne dum deductionem aut probationem pervenerit id, de quo haec movetur actio, certum est, male super aliis capitibus iudicata huic ab istis alisnae et diverlae liti opponi. Mala est a diversis illatio, l. fin. ff. de


page 90, image: s098

Calumn. Nec ex sententiis, quae non idem concernunt punctum, desumenda cum istae ius opponendi non porrigunt, nisi ubi idem corpus idem ius ea dem quantitas, eadem causa petendi, eadem res est, l. cum quaeritur, 17. l. seq. ff. de except. rei iud. Stricti quoque iuris sunt, ultra verborum tenorem non intelligenda, l. 1. C. siplur. un. sent. l. terminato. 3. ib. DD. C. de fract. et lit. expens. Quisquis verba iudicatorum inspe xerit, quae opponuntur, ex iisdem satis dispiciet, quam ad alias lites ab hac diversissimas, et praeprimis ad causas non mercimoniorum, sed opisicium eiusque leges concernentos. Unde in quibus sit quaedam prohibitio venditionis coniunguntur haec duo schlachten und kauffen, ut eluceat, reis interdictum mactare publice pecora, et carnem vendere; ex qua prohibitione minime sequitur, quod viva pecora vendere, id quod ad lanionum opisicium non pertinet licitum sit.

Nihil moratur quinto loco oppsito confessio, veluti quae nullibi reperitur. Perinde sexta alle gata Transactio, quodad controversa in praesentiarum capita, actis non educetur. Nam ut sententiae quaedam, ita et compositio facta agit et loquitur coniunctim de mactatione et mactati venditione. Dum in aedibus publicis mactare pocora et carnem in mascello vendere non debent, inde minime prohibentur, quae sub hac lege opisicii non continentur, carnes et pecudes vivas emere et vendere. Transactio est stricti iuris Gloss. ad l. sub praetextu. ib. Bartol. n. 6. Iason. n. 5. C. de Transact. nec exten ditur a re ad rem non expressam. Bald. in l. 1. C. de Tit. Wesenbec: consil. 15. n. 4. Ideoque quod in eadem speciatim non continetur, a iudice non suppletur l, ad probationem C. de probas. Bald. in l. interest. C. de sout.

Ad septimum respondetur, allegata pertinere ad ea, quae facta legitimâ causae cognitione, et per quis ita veritate pronuntiat. Pro istis praesumi bene non negamus, ut ut appellatum fueris. Atminime p rrigendum id est ad assertiones vel attestationes iudieum quas gro astra partium pendente processu proferunt.


page 91, image: s099

Oportet iudicem de allegatis et probatis pronuntiare, non vero de allegatis testimonium ferre, et ultra quam probatum in alterius partis praeiudicium asserere debet. Felin. in cap. cum a nobis 23. n. 5. X. de te stib. et attest. id enim ab officio eius, quod in quam vis partem aequum et neutri, nisi in sententia, adversum esse debet alienum erit. Quo circa assertioni iudicis ad detrimentum alterius partis non creditur. Iacob. Menoch. l. 2. A. L. Q. cas. 187. n. 31. Fulv. Pacian. de probat. l. 1. cap. 48. n. 20. sed id testimonium suspectum habetur, velut favori eius pro quo iudicatur dicatum. Farinac: in tr. de testib. quaest. 60. n. 89. et seq. Deinde iudceis seutentia, a qua appellatum fuit, non facit plenam fidem, nec praesumptionem iuris et de iure, hanc enim cum effectu illius suspendit appellatio, l. 1. §. ult. ff. ad SC. Turpill. cap. venientes X. de iure iur. cap. cum ad sedem X. de restit. spollat. Felin. in cap. quoniam contra. n. 19. X. de probat. sed saltem aliqualem opinionem atque praesumptionem, quae tamen contratia probatione et demonstratione diluitur. Paulus de Castr. in l. si instituta 27. §. de in officios. 2. in 3. lect. u. 3. ff. de in offic. Test. Menoch. de praesumpst. lib. 2. praef. 67. n. 37. et 47. Mynsing. in cap. quoniam n. 161. et seq. X. de probat. At si quae inter decidendi rationes adducta sunt, recte perpendantur, praesertim considerata, tum huius controversi mercimo nii nullis legibus circum scripta libertate, tum opisicii conditione, tum in veterata poslessione et usus, apparet assertionis niquitas et contrarietas. Et cum nulla a iudice dicti ratio adicitur, ei caeca fides haberi non debet.

Octavum argumentum spectat ad eam, quae opisicii propria sunt, nempe frustratim, et ad pondus vendere carnes in macello, At reliqua mercatura pecorum praesertim vivorum non est opisicii pars, nec lanionibus, propria nec aliis interdicta, ideo allegatis regulis non obnoxia.

Nona dubitandi ratio nihil movere potest, cum ius vendendi merces in soro et alibi venum exponi solitas sit libertatis


page 92, image: s100

communis, et ad commercium gentium iure liberum spectet, cuiusnon oportet impetrare speciale in dultum velprivilegium, sed sine hoc licentia est.

Superfluum est precibus postulare quod communi iure permissum est. l. un. C. Thesaur. Sufficit, non reperiri id mercimonium lege aliqua esse prohibitum, id quippe permissum et licitum censemus. l. nulla. 4. C. de Iur. Dot. In istiscnim, quae sunt de genere permissorum, usurpam us Icti sententiam in l. Magistratus. 25. ff. ad h. Municipal. Lego municipali etsi non sit datum, dum modo non denegatum, moribus competit. Circa decimam dubitationem discernere oportet comparationem pecudum aliarumve mercium, quae statim venum exponuntur, et eam quae suppt imit merces donec exorta caritate liceat longe carius et cum incommodo hominum vendere Haec Dardanariorum propria est, et quia annonam vexat et flagellat, illicita l. fin. ff ad L. Iul. de annon. et poenis coercenda. l. 3. §. sin. ff. de Stellion. l. in Dardanarios 37. ff. de Paen. Illae vera est advectio rerum ad victum spectantium civitati utilis, augens annonam, non vexans, ideoque non illicita nec prohibita neque in ulla civitate id civibus interdictum foras emere victui necessaria, et iterum in civitate vendere. Hoc nisi permissum foret praesertim quoad pecora multis decederet occasio de victu commode prospiciendi, imo ad monopolium noxium lanionum recideret res pecuniaria, id quod minime concedendum l. un. C. de Monopol. Interest inter Pantapolas seu Propolas qui alibi emunt, et in urbem ut revendant advehunt, quorum diligentiam intemendis vendendisque mercibus ab urbe secludere, utilitati annonae adversum iudicavit Iimp. et inter Dardanatios qui ex annonae caritare Iucrum sperant minusque uberem annon am exspectant, ut quae suppresserunt sub iniquo lucro, aliorum damno tunc expromant, ad quos spectant leges supra allegatae ut plutibus hoc exposuit Cuiacius lib 10. obs 39. Reliquae duae obiectiones nihil huc faciunt, dum constat quae iam inlitem devenere, non competere actoribus iure


page 93, image: s101

opificii; reis licere iure liberi mercimonii. Quare nihil hi usurpantilliciti, aut in quo gratia adversariorum opus habeant.

Spectant cetera ad opificii partes, cum quibus haec, de quibus agimus, minime confundenda esse apparet. Nec valet ea consequentia. Ex iis, quae ad opisicii sui ius spectabant, indulsisse actores reis, ideo iis non licere, quae non dependent ex illorum voluntate, ut et hoctenus exercuerunt, et aliis permissa sunt. Hoc foret contra iura, beneficum dedisse captiosum l. Paulus. 8. pr. ff. de Praetor. Stipulat, et sub benevolentiae specie texisse iniurias. contr. l. nec avus. 4. C. de Emancipat.

Quando vero ex hactenus breviter discussis constat, quomodo intentio actorum iure careat, defensio vero rcorum libertati communi valde favorabili, possessioni inveteratae, publicae utilitati, ab omnibus annonae iuvandae facilitati innitatur, ex inde simul discitur, quam iniuste sententia Illustriss. Dicasterii Stetinensis rescissa sit, quae nihil complecitur, quod non aequum, iustum et rationabile, ideoque minime impognandum, aut revocandum fuit.

Omne quod pronuntiat innititur voluntati et consensui actorum, a quibus id ex presse concesium et oblatum fuit, quod in sententiam postea redactum, ut quis consensum, quem somel accommodavit, revocare nequit. l. per fundum. ff. de servit. ruslic. praed l. in diem. ff. de aqua et aqu. pluv. arcenda. l. 1. §. prodest. ff. quod Legator. Ita nec audiendus, qui contra id quod semel approbavit, venire cupit, l. post mortem. ff. de Adopt. l. sicut. C. de Oblig. l. cum provide oris. C. de Donat. Undo nec petitur, nec conceditur iuste contra semel placidum restitutio in integrum, cum desiciat gravamen, dum volenti nulla potest fieri iniuria, d. l. in diem. §. 1. ff. de aq. et aq pluv. arcend. concedunt hoc Actores, sed replicant, sine voluntare sua a quibusdam collegiis consen sum additumiis, quae rata habere non postunt. At apparet ex actis, seniores collegii, et quidem istos, quibus ius currandi et negotia agendi, opificii seu collegii nomine stetise in iudicio et causam


page 94, image: s102

communem egisse; De in de notum est ex vulgata consuetudine, istos seniores esle velut curatores et Actores rerum et litium collegii, quibus cum statutis tum consensu data potestas illas tractandi, et in statutis lanionum Stetinen sium id ex pressim sic ordinatum reperitur. Istis consequens est, cos seniores esse volunt Actores collegii lege constitutos. l. nuvi3. ff. quod cuiusque univers. per quos, quod communiter agi fierique oporteat, agatur et fiat, l. 1. §. 1. ff. cod. Sic hard. in l. fin. C. de Iuris dict. Hos constat assimilari procuratoribus, quorum partibus singuntur. l. item eorum. 16. §. fin. ff. quod cuiusque univers. Quicquid autem a procuratoribus factum, id ut prodest, sic et obest iis, quorum causam agunt. l. rescriptuns. 10. §. fin. l. nam. et 12. ff. de Pact. l. ius iurandum. 17. §. fin. ff. de iure iur. l. si procurator C. de procurat. l. transactiones. C- de Transact. l. 1. §. fin. ff. quand. appell. sit ibid. gloss. Bartol et Dd. Et si vero communi Ictorum sententia exstimetur, dari dominis restitutionem in integrum adversus gesta procuratorum in iis, qui pecuniariam existimationem recipiunt, si procurator solvendo non sit, alias sine distinctione facultatum sicut id prolixius exposuit Gail 1, observ. 45. per tot. Hartm. Pistor. Pract. quaest. 36. numer. et seq. part. 1. Graven. pract. conclus. l. z. cap. 45. tamen id minime huc applicari potest, ubi nulla apparet laesio, nec dum probata est, sine qua tamen restitutio in integrum non conceditur. l. 1. l. 2. ff. de restit, in integ. l. 1. et tot. tit. ff. ex quibus caus. maior. Nec enim aut fecere Seniores opificii, nec iudicatum in illustrissimo iudicio, quod non iustum, aequum et iudiciorum ordini congruum fuit. Id quod ab omni laesione abost, cum iustanon habeant iniurtiam. l. iniuriarum 13. §. 1. ff. de iniur. Nec enim laeditur, qui fecit ad quod de iure tenebatur.

Primum quod est sententiae ut permissum sit rois, id quod ex carne, quam venum exponere licet, non venditur, infumare atque frustratim vendere, id consequens est licentiae recentem istam carnem vendendi, exqua dum laniones sibi solis quoad cetenas


page 95, image: s103

carnium species adstruunt ius venden di in fumata, nulla aequitatis ratione peslunt non sinere Reis ob eadem facultatem vendendi ex licitis infumeat.

Quod quis iuris contra alium usurpat, eodem ipsemet contra se, ut iste utatur, permittere debet, l. 1. et tot. tit. ff. quod quis que iur. Si ea ratio ab actoribus iusta putatur ad inferendum pro ipsis ius peculiare venditionis carnium infumatarum, utique et iustam reputare debent contra se pro Reis ad arguendam communem licentiam, quoad ea, quae communiter mactare et vendere licet.

Alterum quod Actores obtulere et sententia impoosuit, deprobando praetenso iure prohibendi, ex quo constet Reis non esse permissum, id de quo controvertitur mereimonium, iure aliter fieri non debuit nec potuit.

Id enim incumbit ipsis ut Actoribus, tumex processus naturali ratione, quia Actoris est probare. l. actor. Co de probat. eoque non probante reus licet nihil praestiterit, absolvitur l. qui accusare C. de Edend. l. pr. C. de rei vindit. zum conditionis Actorum intentionis asserentium, Reos iure prohiberi facere, quod alias iuris et libertatis communis est, quibus eam exceptionem ex certa lege probare opus est l. abeaparte. 5. pr. ff. de probat. tum ex Reorum posse Gone eaque inveteratâ, cuius is fructus est, quod possessorem ab onere probandi relevat, et id in adversarium transfert. Cap. sepe. X. de restitut. spoliat. cap. ad. aures. X. de praesiript. cap. ex literis X. deprobat. l. 2. 1 vis eius. 15. l. sive possidetis. 16. C. eod. Idque non in vera, sed et in quasi possessione obtinet. Ioseph. Mascard de probat. Conclus. 1194. per tot. vol. 3. Non potest quoque prospici, quomodo laesos se queripossint Actores, ideoque restitutionem in integrum inpetrare, dum certa est reorum possessio vel quasi, ius autem adversariorum sub lite et valde dubium, cum liti, eventus possit esse incertus. l. quod debetur si ff. de pecul. non possint allegare à Seniceibus aliquid remissum quod sibi competit. Praeterquam autem cuodnulla laesio probata est, quae mereatur ex aequitate aliqua in


page 96, image: s104

integrum restitutionem, apparet falsitas causae, quae mavit Referentem, ut istam indulgeret, nempe quod putavit, controversiam hanc dudum per iudicata fuisse decisam, uti memorat in fine conceptae, sententiae. Ut vero hoc fundamentum eius, est erroneum, et nulla tenus probatum, dum numquam ante hac de quoiam agiturin contro versiam venit, nedum aliquo iudiciali pronuntiato super eo quicquam definitum fuit, adeoque ex errore repuratum, quas Actores ad Acta tulere sententias alia capita concernentes, huc pertinere, dum ab iis haec lis diversissima est, ita quod ex ea ratione conceptum nullum et invalidum.

Sententia continens expressum facti errorem, aut falsam erroneamque causam, qua iudex ad sic pronuntiandum motus fuit, ipso iure nulla est. Ioh. de Ferrar. Pract. in form. sent. defin. in verb: non Bernhardinus vers. item est nulla. Mynsing. respons. 6. num. 62. cent. 1. Maranth. in specul. aur. part. 6. ac sententia. num. 218. Cessante causa sententiae, Cessat sententiae effectus. Soin. Sen. in 1. si à te per ill. text. ff. de except. Sub et obreptitie enim impetrata censetur, ut detecta falsitate causae et allegationis adversae partis nequeat effectum aliquem sortiri. Oldrad. consil. 81. num. 1. et consil. 227. num. 12. et seq.

Tertiae inspectionis nostraede poena litis temerè motae discussio prolixior, superflua est, cum quid de ista censendum ex superioribus satis eluceat. Iuri qui dem convenit, ut qui sine iusta causa et legitima petitione convicti fuerint litigasse, omnes suntus, quos ab exordio controversiae captae ipsorum vitia alii telerasse constiterit, redhibere cogantur, ut hac censurae iustissimae formidine revocari qui improbis assiduè conflictationibus occupantur, acquiescant l. omnes 33. §. sin. C. de Epise. et Cleric. attamen non itroganda est illa poena ubi victus iustam litigandicausam habuisse reperitur 1. qui solidum. 78. §. etiam resp. 2. ff. de Legat. 2. Gail. 1. Obs. 151. num. 2. 3. seq. Non enim victoriae meritum aut praemium, sed temeritatis supplicium ista condemnatio est. l. cum quem


page 97, image: s105

79. pr. ff. de iudic. Rationes vero decidendi supra allatae omnes spero evincent, inique reos in ius vocatos esse, ne dum iuste eose contra petitionem defendisse.

Iustitiam causae quoque arguit, quod per sententiam iudex ad quem appellatum est, gravamina Reorum, quae pro iustificanda appellasione attulerunt, relevantia fuisse recipiendo pronuntiavit, postea pro Reistulit sententiom, actoribus iniuncta, ut oportebat, probatione allegati iuris prohibendi. Qui pro se obtinuit sententiam, ut ex hac praesumitur fovere iustam et non deserendam causam, ita in expen sas condemnari non debet. Gail. 1. obs. 192. n. 5. Cothman. consil. 146 vol. 2.

Quando etiam ab Actoribus delatum est Reis iuramentum calumarae, ab hic accopta iurandi conditio et impleta fuisset, nisi adversarii sententiam impugnassent, adeoque uti impositum fuit primo loco sine suspicione sauciae conscientiae iur arerecusassent, ideoque iuramenium acceptatum pro praestito habetur, cum paria sint, id acceptare, et in continenti iurare. Bartol. in l. non erit. 5. §. ult. num. 2. ibid. Iason. in pr. ff. de iureiur. praesertim ubi ne praestaretur, per adversarium stetit, suspicio temeritatis purgata fuit. Unde non sine ratione existimatur, quando iuramentum caluin niae praestirit, aut quod perinde est, pro praestito habetur, victum non damnari in expensas. Carpzov in iurispr. forans part. 1. conssit. 31. defin. 30.

Causa huius condemnationis refertur et ponitur in praetensa contu macia, et haec arguitur ex contemptu saepius iudicatorum. Sed cum iuxta superius demosstrata nulla un quam de iis capitibus, quae iam sub lite sunt, controversia fuerit, ideoque nulla sententia super iisdem processerit, nec inde iudicatum, salva veritate obtendi potuerit, utique falsò allegatur contemptus eorum, quae non exsistunt et in illum iniucte dictatur, poena.

Nulla est iudicis sententia, in qua corruit fundamentum istam proverentis. Mynsing. respons. 6. n. 63. decad. 1. Divinis atque


page 98, image: s106

humanis legibus id contrarium est, poenam infligi ubi non est delictum. Sine hoc enim isti locus esse nequit. cap. cum ex literis, X. de Cleric. Ordin. cap. in cunctis X. de Election. cap. quia frustra X. de Usur. 1. sipoena ff. de Poen.

Nullus dubito huic satis appariturum quam nihil iniusto habeat sententia Illustriss. Archidicasterii, adeoque causa nulla subsit, ob quam Actores ad versus illam in integrum restituti, nedum Rei condemnari debuerit. Ideoque spero, si quae pro Reis militant dextre diligenterque deducantur, et discutiantur, alia pronuntiatione Reos non impunes modo, sed et in possessione et usi mercimonii permansuros fore. Praepedire illam studebunt forte Rei oppositione trium confoe mium sententiarum, quae ulteriorem provationem non admittunt. l. un. ib. Gloss. pat. et Dd. omnes C. ne sic. in un. ead. caus. Sed frustra, ut puto, cum ea dispositio iuris, ut ter provocare non liceat, non obtineat in remedio restitutionis in integrum, quod etiam post tres conformes sententias admittitur. Sigismund. Scacc. in Tract. de appellat. quaest. 15. limit. 1. n. 64. Sicut et in Pomeraniae iudiciis Ducalibus id obtinere et admissum fuiste non uno exemplo mihi constat. Quo pertinet communis Ictorum opinio, in quibus casibus à sententia appellate non licet, restitutionem tamen in integrum adversus eandum locum habere. l. 1. C. si advers. rem iudic. Sfort. Odd. in tr. de Restit. in integr. quaest. 15. n. 31. et 32. ut et n. 44. Vestrius, in praex. Iudic lib. 8. cap. 3. in pr. et n. 1.

Cùm etiam ex falsitate fundamenti, cui superstructa est ultima sententia, nempe quod iudicata nulla exsistunt, constet de nullitate notoria eiusdem, utique ea non obstat iis remediis, queis nullitas arguitur aut in iustitia accusatur, ut ut iam bis provocatum sit. Caes. Barz. decis. Bononiens. 55. n. 5. Sacace. de quaest. 17. limit. 1. n. 62.

Nam est post tres conformes sententias appellabitur si nullitas ex actis constet, aut statim possit probari. Alexand. in l. de pupillo §. qui opus in fin. ff. de oper. nov. nuntiat. Fr. Vivius. Decis. 304.


page 99, image: s107

n. 6. Oldraet. consil. 106. Sententia quippe nulla in rem iudicatam transire non potest. l. 1. C. quand. provoc: non est ne cess. 1. 4. §. condemnatum 16. gloss. et Dd. de re iudit: Bartol. in l. 1. C. sent. rescind. non poss. Atque ita sine mente rectiori quicquam detrahendi iudi. cio me sentire manus et sigilli mei adiectione testor. Scribebam Stralsundi die 1. Iunii Anno 1650.