04 April 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check

CONCLUSIO XVIII. Peccat advocatus, qui in collitigatores, eorumqueve Advocatos cavillando ac maledicendo invehitur.

SUMMARIA.

1. Familiare hodie est advocatis ut in adversarios vel in ipsum etiam iudicem conviciandonimis licentiosè invehantur.


page 53, image: s063

2. Quod Vitium caninum advocatos non decet sed rabularum forensium est proprium.

3. Legibus Romanis est prohibitum.

4. Ordinatione item Camerali.

5. Nec non electorali Saxonica Torgens.

6. Uti Ordin. Proc. etc.

7. Gravissime igitur peccant Advocati constitutiones bascè negligentes.

8. Confirmatur hoc auctoritate Theologicâ.

9. Cavillationes litem magis impediunt quàm expediunt.

10. Eius modi Advocatorum temeritas multa compesci solet arbitraria

11. Iudicis multum interest non fieri à causidicis cavillationes vel factas castigari.

I.

MUltis Advocatis, Causidicis ac causarum patronis nihil hodie familiarius est, atque iucun dius, quàm si commissarum sibi causarum infirmitatem, rationibus, sive inscripto, sive vivâ voce satis munire non possunt vel in alteribus partis adversarium vel in ipsum etiam quandoque iudicem conviciando, iniuriando, obiurgando, et maledicendo, liberiùs, licentiosiùs, protervius procaciùs, ferociùs et effrenatius in vehantur.


page 54, image: s064

spitzen die Feder gar zu scharff. Eberh. Speckhan. cent. 2. class. 4. quaest. 40. Ioh. Petr. Ala. de Advoc. et causid. Christian. p. 2. exerc. 6. Carpz. de proc. Sax. tit. 5. art. 7. n. 42. Mevius. P. 1. decis. 155. n.4. Ubi ait: non leve crimen esse Advocatorum, cùm causas, utut iustas, iniustè agunt, ius per iniurias quaerunt, ac prosequuntur. Pessimum sanè, maximè exosum ac verè caninum hoc vitium est, non Advocatos, tamquam viros honestos ac cordatos, decens, sed forensium rabularum proprium. Legibus Romanis illud, ut iustissimè, ita districtissimè prohibitum et interdictum. Sic enim Imperatores in l. 6. §. 1. C. de postulando. rescribunt: Ante omnia Advocati ita praebeant patrocinia iurgantibus, ut non ultrà quàm litium poscit utilitas, in licentiam conv itiandi et maledicendi temeritatem prorumpant. Agant quod causa desiderat: Temperent se ab iniuria. Nam si quis adeò procax fuerit, ut non ratione, sed probris putet esse certandum, opinionis suae imminutionem patiatur. Nec enim conniventia commodanda est, ut quisquam negotio derelicto, in adversarii sui contumeliam aut palàm pergat, aut subdolè. Cui constitutioni consonat Ordinatio Cameralis. Part. 1. tit. 23. von der Advocaten und Procuratorn. Ambt vor Gerichte. §. 1. iunct. princ. et tit. 52. pr. von straffe der Advocaten und Procuratorn. ubi dicitur: Die Advocaten und


page 55, image: s065

Procuratorn sollen sich im Rath, in der Cantzeley, und ins Gerichte, vor Cammer-Richter, Praesidenten, und verordneten Adsessorn in ihren mündlichen und schrifftlichen Handlungen und Fürträgen, aller Schmpffwort, schimpffirens und unzüchtiger Geberden enthalten, und sich der Erbarkeit aller seits vermöge ihrer Pflicht, gebrauchen. Consonat etiam ordinatio Torgens. Elect. Sax. de anno 1653. von von Advocaten und procuratoribus. §. Wann aber. ibi. Sonderlich aber sich aller unnützer, hönischer schmähliger Worte, in Sätzen, Schreiben und Reden, enthalten, und allein der Sachen Nothdurfft kürtzlichen vorbringen. st ordin. Proc. de anno 1622. Tit. 3. verf. aller stachlichen anzüglichen orte, so wohl gegen die Gerichte, als ihrem Gegentheil und dessen Beystände sich enthalten. Item mandat. de anno 162. wieder der Advocaten Anzüglichkeitenin Sätzen und Schrifften; in Appènd. corp. Iur. Sax. nov. pag. 22.

II.

Gravissimè ergò peccant, ac conscientiam laedunt causarum Patroni, qui saluberrimas hasce constitutiones negligunt, in iudicio adversarium convitiis proscin dere non erubescentes. Sünde ist es (ait supra laudatus Theologus cit. loc.) wenn ein Advo cat in den Producten schmährühriger, schmähliger und zu der Sachen undienlicher Worte sich gebrauchet, und damit zu grösserer Weitläufftigkeit Ursach gibt. Cavillationes litem magis impediunt, quam expediunt, dienen mehr zur Verbitterung der


page 56, image: s066

Partheyen, als Beförderung der Rechts-Sachen. Parthen. Litig. L. 2. c. 7. n. 15. Cavillator enim vel nuda personalia tractat, vel dente maligno excipit merita causae, textus iuris in sensum planè alienum detorquens.

Eiusmodi Advocatorum temeritas mulctâ compesci solet arbitrariâ, non solum, quo ab eiusmodi convitiis et cavillis imposterum Causidici abstineant, sed etiam pax publica pariter et quies privata conservetur quae per iniurias maximoperè turbari solet. Thesaur. decis. 18. Parthen. litig. L. 2. cap. 7. n. 15. Klock. Tr. de aerario. cap. 5. Carpz. de Proc. Sax. tit. 5. art. [Note: 13] 7. num. 43. Quamvis Bernhardus. lic. 2. considempt 10. allegatus à Schönbornero. L. 3. Pol. c. 41. Vareiloquas horum linguas praecidendas esse scribat. Nerizan. consil. 27. num. 18. qui congruè [Note: 14] scribit: Advovati accipiunt pecuniam, iudices plagam; quidquid enim ipsorum iniquitate et iniuria peccatur, id in Iudicis contumeliam et infamiam vergit. Unde Iudicis, pro servandâ existimatione multum interest, non fieri ab ipsis talia. et facta castigari, ne incidat indè in quandam infamiam [Note: 15] Nonnumquam Advocati pro gravitate admissi delicti poenâ infamiae adfici, aut ab officio suspendi, et à limine Iudicis repelli possunt. Berlich. part. 1. d. concl. 9. num. 22. et seqq. Carpzov. Resp. Elect. L. 3. Resp. 5.


page 57, image: s067

CONCLUSIO XIX. Peccat Advocatus, qui in bonâ etiam causâ fallaciis et cautelis utitur.

SUMMARIA.

1. Advocatus ne qudiem in bonacausa fallacias vel mendacia adhibeat.

2. Causa etiam iustissima non nisi iustis remediis est asserenda.

3. Auctoritates tam ex Sacris, quàm profanis.

4. Quae sententia amplectenda licet in praxi contrarium obtineat.

5. Propter periculum animae.

6. Olim homines vitam suam conscientia dirextrunt nunc verò scientia quae saepe degenerat in sala entia.

7. Conscientia est omnium Advocator. suprema cautela.

8. Advocatus nullâ ad obruendam veritatem utatur cautela.

9. Conscientia est Angelus humanae vitae praesidens.

10. Caveant Advocati à Cautelis deceptoriis quae in hac vita honorem facientes in alia animae detrimentum adferunt.

11. Hodiè nonnulli fidelibus admonitionibus minus quàm sancto denario moventur.


page 58, image: s068

I.

NUllas Advocato, ne quidem in bonâ causa, licere fallacias, fraudulentas cautelas et mendacia adhibere nontantum iura, sed et conscientia ipsa dictitant. l. 14. §. 1. C. de Iudic. Lancell. Polit. de Offic. Advocat. cap. ult. num. 15. Baric. de Advocat. cap. 7. 8. quos refert D. Struv. Synt. Iur. Civ. tit. de Postulando. th. 7. Nicolai. de Process. cap. 6. Add. Hieron. Caevallos in Spec. suo opin quaest. 361. ubi pluribus auctoritatibus firmat, causam etiam iustissimam in iudiciis non nisi veris, iustis, legitimisque mediis esse adserendam et promovendam. Idem sentit Soarez. lit. A. num. 198. Reyger Thes. pract. v. Advocatus num. 43. Ioachim Hopper. in Libello de instit. Princip. dum hisce utitur verbis: Haut satis est bonum facere, nisi id ipsum benè facias. hoc est, ea ratione ac viâ, quâ oportet. Unde in sacris Literis iudicia Deiiustè iudicari iubentur. Nam non minus vitiosum est, rem iustam facere iniustè, quam ipsum facere iniustum. Christin. decis. Cur. Belg. vol. 2. decis. 100. num. 5. Hac sententia utut contraria in praxi forte obtineat, conscientiae Advocati optime consulit, adeoque amplectanda. Hinc Christiane monet Contardus. ad L. Diffamari. c. 4. n. 140. et seq. ne Advocati iniustis utantur cautelis in praeiudicium animae. Nam iuxta Cynum ibi relatum, qui huiusmodi cautelis utuntur, reportant quidem gloriam in hoc mundo, sed


page 59, image: s069

habebunt in futuro saeculo poenam aeternam, quemadmodum ex Angelo refertur, quod quidam vir Sanctus dixerit, Dynum sibi in somnio apparuisse. et revelasse, quòd ob malam consultationem fuerit damnatus. Nathen. de iustis. vulner. p. 2. Tit. 3. cap. 5. num. 10. Potius igitur studendum est conscientiae, quam tali scientiae; olim homines se suamque vitam conscientia direxerunt, nunc verò abbreviatum est illud nomen, et mutilatâ primâ syllabâ successit scientia, quia quevidquid proponitur in utramque partem defenditur, et tandem etiam vera scientia degenerat in sola entia rationis, in sophismara et alterationes, et demum in aeternam damnationem Nathen. d. l. Benè de Cautelarum abusus scribit Oldekop. obs. Crim. Tit. 1. obs. 11. n. 5. Sic inquit, recte cavet Advocatus sibi, quando cavet conscientiae suae, quae omnium Advocatorum suprema sit, et cautelarum cautela, prout pie monet Fichard. caut. 6. Nulla igitur cautelâ quamvis speciosè fucatâ, aut probabili, perperam vel ad obruendam veritatem velad necem alterius, remordente interim conscientiâ, utatur. Est enim conscientia Angelus humanae vitae praesidens. Sic Paul. de Castr. in L. Si per errorem de Idict. Cave, inquit, à cautelis deceptoris; quia etsi in hoc saeculo Advocatis honorem faciant, tamen in altero magnum animae adferunt detrimentum. In extremo Dei iudicio quilibet debebit reddere rationem


page 60, image: s070

dispensatio nis suae, nec ibi versutiae humanae, cavillis, vel improbis amplius erit locus cautelis. Oldekop. d. Observ. ubi addit: Quottidiè haec inculcantur, ut mirum sit, nonullos, qui Christiani audi cupiunt, in corrupto hoc saeculo, tàm fidelibus et quottidianis dehortationibus minus quàm sancto denario moveri, cum tamen Ethnici doceant, in omni vitâ suâ quemquam ne latum unguem a rectâ conscientia oportere discedere. Cic. ad Attic.

CONCLUSIO XX. Peccat Advocatus qui falsis allegationibus Iudicem in suam sententiam trahere nititur.

SUMMARIA.

1. Advocatus debet iudicem de causae meritis bent instruere ut iuscum aequumque decernat.

2. Qui iudicemfalsis allegationibus in suam sententiam pertrabere nititur gravissime peccat.

3. Imo furtum committit.

4. Advocatus iudicis mentem falsis allegationibus ne pervertat.

5. Secus faciens publico odio persequendus et severa animadversione Coërcendus est.

I

ADvocati officium est, Iudicem de causae meritis bonâ fide, rectâque conscientiâ


page 61, image: s071

instruere, quo id, quod iustum legibusque subnixum est, decernat. Quiverò iudicem falsis allegationibus in suam sententiam pertrahere nititur, is conscientiam suam periurio vulnerat, et suo honori pessimè consulit, iustitiam et iudicem supplantans, et proximo, quod suum est, iniustà sententiâ auferens. Talis certe Advocatus gravissime peccat, et licet manibus rem alienam non contrectet invito domino, facit tamen, ut proximo, quod suum est, auferatur, sub iuris etiam velamine, quae utique deterrima furti species est. Paul. Christin. dec. Cur. Belg. vol. 2. decis. 99. num. 22. Caveat ergo Advocatus, ne iudicis animum coloribus falsisque allegationibus pervertat. Christin. dec. 100. num. 2. ne illud Augustini, ad Macedonium, contra Advocatos, audire cogatur. Iustius redde, quod accepisti quando contna veritatem stetisti, iniquitati adfuisti, iudicem fefellisti, iustam causam oppressisti.

Meritò, ait Nicol. de Proc. Iudic. c. 6. Summè improbanda est pravissima ista consuetudo quorumdam Advocatorum, qui datâ operâ factum sinistrè recensent, illudque malitiosè invertunt, contra notorietatem audacter negant, vel adserunt, falsisque allegation bus utuntur. Et his aliisque nobili ingenio, et Christiano Advocato plane indignissimis cautelis Iudicem in suam pertmbere sententiam, adversae Parti sub specie recti victoriam


page 62, image: s072

extorquere, ac per fas et nefas (aus allen beyden Faß) vincere, omni opere annituntur, eoqueve modo vincentes, quasi re benè gestâ magnam exinde laudem se promeruisse putant, illos sanè publico odio persequendos, et severâ animadversione caecendos esse, nemo facilè negabit.

CONCLUSIO XXI. Peccat Advocatus, qui nimiâ verbositate ac ineptâ prolixitate, iura clientis sui proponit.

SUMMARIA.

1. Advocati iura partium prolixè proponentes litem solummodo protrahunt aures et oculos iudicis offendunt.

2. Recessus vel producta interdum in integra volumina excresunt.

3. Querela de eiusm. prolixitate auctoris Stiagraph. process. iud.

4. Advocati merita causae succinctè, breviter et nervosè proponere debent.

5. Secus facientes poenam arbitmriam incurrunt, quam Ordin. Electoral. Saxon dictitat.

6. Iudex ex officio advocato verboso interdicere potest.

I.

DElectantur Advocati quidam clientulorum suorum iura prolixissimè proponere,


page 63, image: s073

taediosis repetitionibus chartas implere, laborem hinc venditare maiorem, pinguius que honorarium exigere, velmultis quandoque etiam parum adrem sacientibus allegatis iurium, eruditionem suam ostendere, unde non modo ipsametlis protrahitur, et expensae cumulantur, sed etiam aures et oculi Iudicis offenduntur, animusque non parum defatigatur. Carpz. de Proc. Sax. Tit. 5. art. 7. n. 30. et seq. et P. 1. Const. 1. def. 4. Nathen. de Iustit. vulner. P. 2. Tit. 3. c. 5. n. 3. Besold. Thes. Pract. verb. Advocaten. Reperiuntur non raro scripta, loco Recessuum vel Productorum in integra volumina, quae ex foliis plus quam sexcentis constat, redacta. Et hoc quidem tam in superioribus, queuàm inferioribus Iudiciis. Estan zum öfftern kein Bothe die Acta tragen, sondern haben darbey zum Fortbringen, wohleines Schubkärners nöthig. Auctor Sciagraphiae Proc. iudic. art. 66. lit. ppp. qui Tit. 22. lit. C. valde de eiusmodi perniciosa prolixitate conquerens ait: Proh dolor! Clientes in refutatione contrariorum, in quibus diutius, quàm par est, desudarunt, magnos sumptus in concipiendis et describendis tàm amplis scriptis impendere coguntur. Quae tamen nihil, nisi taedium iudici creant, ideo quod permulta impertinentia iura ac vulgares (saepè dupondiis notissimas) regulas Iuris iustitiam tentate maluerint. His Advocatis per Praeconem praestaret acclamari: Venite ad factum, curia satis intelligit ium.


page 64, image: s074

Ab hoc autem vitio abstinere debent Advocati, non sibi inani ac pomposa verbositate placere, sed merita causae succincte, breviter ac nervosè adducere, nisi quandoque mulctam arbitrariam sustinere velint, quam Ordinatio Electoralis Saxon. eis dictitata Vide Edictum Elect. de anno 1605. à Carpzovio cit. loc. adductum: cuius verba haec sunt: Demnach die Advocaten bißhero öffters gantz undientlich, weitläufftige, grosse Gesetze allein zu ihrem selbst Nutzen, und Verwirrung der Partheyen, und Sachen einbracht, durch welche Unsere verordnete Praesident- und Appellation-Räthe mit lesen nur verdrießlich aufgehalten werden, so sollen hinführo bemeldte Advocaten die merita causae förmlich, kurtz und richtig, ohne unnütze Geschwärz setzen, und einbringen. Ex officio Iudicem Advocato verboso interdicere posse, ait Besoldus Thes. pract. verb. Advocaten.

CONCLUSIO XXII. Peccat Advocatus, qui non erubescit ea negare, quae Cliens ipse semel confessus est, vel clientem ipsum ad negandum instruit.

SUMMARIA.

1. Temere et impudenter advocati negant ea quae l.


page 65, image: s075

principales confessi fuerunt l. in Actis notata reperiuntur.

2. Malè quoque instruunt clientulos ad dicend. negendum etc. quod verum non est.

3. Querela Mengeringii de hoc.

4. Malitia haec Advocatorum est Diabolica.

5. Quae poenam meretur arbitrariam.

6. Cautio Ordinationis Saxo-Gothanae.

7. Quae repetitur alibi.

8. Caveant Advocati piper negare nigrum, ne eos in agone mortis nimis sero paeniteat.

9. Nec clientes instruant ad tacendam veritaatem.

10. Auctoritas Ploti tr. de in lit. iur.

11. Alia Auctoris des Bedenckens was von dem Mißbrauch der Rechts Processen dieser Zeit zu halten.

I.

DEtestanda maximopere Advocatorum temeritas impudenter negantium ea, quae vel antea ipsimet Principales confessi fuerunt, vel in Actis et Protocollis notata repe riuntur. Omnia namque moliuntur lucri cupiditate adlecti, ut litem vincant per fas et nefas, per vera et falsa. Modo instruunt ad aliquid dicendum, respondendum, negandum, vel fatendum, quod verum non est; Modo ipsimet negant ea, quae proprià partium confessione semel probata sunt. Paris de Puteo de Syndicat. tit. de Ecess Advocat. vers. Advocati. n. 2. Wann die Advocaten offt für den Gerichten und im Nachmen ihrer


page 66, image: s076

Clienten erzehlen und vorbringen, so der Warheit nicht gemäß, und darüber stehen, starren, und es betheuren, es sey also, und sind doch nicht darbey gewesen: Gder wann sie ihren Clienten unter den Fuß geben, wie sie sollen leugnen, die Umstände verhehlen, verkehren, fälschen, und also die Gegenpart mit Unwarheit und falschen Bericht beschweren. Mengering. Serutin. Conscient. c. 20. tit. 10. Malitiam hanc Advocatorum Diabolicam dicti Carpzovius Lib. 3. Resp. Elect. Tit. 1. Resp. 5. num. 40. et P. 1. Const. 1. def. 20. n. 4. quae poenam meretur arbitrariam, cum in falsi crimen incidat. L. 1. ubi. Gl. de Falsis. Puteo. d. vers. num. 8. et 9. Carpz. de Process. Tit. 5. art. 7. n. 151. In Ordinat. Saxo-Gothanâ Part. 2. C. 1. tit. 8. optimè cavetur, daß der Advocat nicht mehr vorbringen soll, als waß ihm sem Client gleichsam in den Mund legen werde, nicht aber ihme andere unbegründete facta, oder wie sie etwan ein und der andere, sonderlich in peinlichen Sachen, verneinen, oder verkehrter Weise vorbringen solle, an Sand geben. Idem repetitur in Fürstl. Sächsischen Ausschreiben, de anno 1657. wie es mit Vereydung der Advocaten zu halten. Caveant ergo Advocati, negare piper nigrum, et aliquando id album asserere, ut loquitur Paris de Puteo: d. Tract. n. 22. ne eos in agone mortis veritatem corrupisse nimis sero


page 67, image: s077

paeniteat. Caveant etiam, ne eos instruant ad tacendam veritatem, non leviter eriim peccant. Delrio lib. 5. Disquis. Mag. q. 38. Scaccia. de Commerc. et Camb. §. 1. q. 7. part. 2. ampl. 19. num. 100. et seqq. Plotus Tr. de in Lit. iunand. §. 36. num. 2. et 3. ubi ait, quod aliqui Advocati clientulos ad negandum instruant, dicendo; Si illas fateris, perdis causam, non tamen dicunt, Si eas negabis, perdis animam, quos ob talem instructionem ad damna teneri probat. Add. Auctor des Bedenckens was von dem Mißbrauch der Rechts- Processen dieser Zeit zu halten, cap 2. §. 16. ubi ait: Die Processe werden oft geführet mit leugnen, und die bösen Advocaten selbst binden den Leuten ein, sie sollen die That leugnen weil sie können: das ist beydes von Advocaten und Clienten eine unverantwortliche Sünde. Ach! was hilffts euch doch, ihr Advocaten die ihr solches thut, daß ihr die Leute so verführet? Ists nicht genug, wann ihr selbsten sündigt, daß ihr auch andere müsset sundigen machen? Es ist euch nur darum zu thun, daß ihr etwan die Sache ein wenig verlängert, und ein paar Thaler mehr verdienet. O wehe euch mit solchen Verdienst, damit ihr einen ungnädigen Gott, ein böses Gewissen, und vor der Welt ein Verflucht Gedächtniß verdienet!


page 68, image: s078

CONCLUSIO XXIII. Peccat Advocatus, qui donisac muneribus Iudicis animum et integritatem expugnare tentat.

SUMMARIA.

1. *dwrofagi/a hodie multa iudicia corrupit.

2. Eam S. Scriptura passim severè detestatur.

3. Iudicem muneribus expugnare tentantes Advecati peccant.

4. Non licet iudici vendere iustum iudicium.

5. Qui bonam habet causam et sibi iniuriam facit et iudici Munus si offerat.

6. Hac ratione iudex adsuescit muneribus ut tandem in causis minus iustis abduci se sinat à recto.

7. Qui in mala Causa iudicem corumpit tripliciter peccat.

8. Auctoritas Christianaei de hoc.

I.

DEtestanda dwrofagi/a corruptissmo hoc saeculo sanctissima iudicia multis in locis corrupit ac pervertit, quod sanguineis lacrimis deplorandum. Quàm grave peccatum Iudicum dwrlhyi/a sit, Scriptura divina verbis severissimis passim docet. Vid. Esa. 1. 23. Exod. 23. 8. Deut. 16. 19. cap. 22. 25. Mich. 3. 11.


page 69, image: s079

Nec leve peccatum est, si vel litigantes, vel ipsorum Advocati Iudicis integritatem munerib. expugnare conantur. Non licet, ait Augustinus, in can. Licet. XI. q. 3. iudici vendere iustumiudicium, etsi liceat Advocato vendere iustum partrocinium et ICto rectum consilium. Qui bonam habet causam, et sibi iniuriam facit, et Iudici, si munus offerat. Sibi; quia videtur suae causae diffidere, Iudici, quia eum existimat talem, qui ne quidem in bona causa ex aequo sit pronuntiaturus, nisi pretio redemptus. Denique hac ratione facit, ut Iudices adsuescentes muneribus in causa alioquin iustâ, tandem etiam in minus iustis abducise sinant à recto. D. Ziegler Diastic. concl. 20. §. 16. ubi addit, eum qui in malâ causâ iudicem corrupti, triplici nomine peccare, et in se ipsum, quod talem causam fovet, sibique in iniustitiâ blandiatur, et in iudicem, quod eum in partes trahat, et corrumpat, et denique in adversarium, quod eum succumbere et condemnari faciat. Unde recte Christinaeus Decis. Cur. Belg. Lib. 2. tit. 11. decis. 100. n. 2. ait: Advocatum Iudicis animum muneribus expugnare conantem, contra viri boni officium peccare.


page 70, image: s080

CONCLUSIO XXIV. Peccat Advocatus, qui sceleratissimos homiccidas, ac famosos Latrones defendit.

SUMMARIA.

1. Defensio rei laudabilis alias et permissa non debet laedere pretatew et iustitiam.

2. Quod sit quando Advocatus sceleratissimos homicidas et famosos latrones defendit.

3. Sed hoc modo tam famae, quàm animae pessimè consulit.

4. Iudices non debent admittere patrocinium pro insignibus furibus et latronibus publicis.

5. Sententia Mengeringii de hoc.

6. Advocati qui suis iuristicis sophisticationibus iustam homicidae poenam eludunt sunt pollutores terrae, Landschänder, porro ex Mengeringio.

I.

QUamvis pium ac laudabile dicat Guttierez. lib. 2. Qu. pract. 27. n. ult. reum delinquentem defendere. et Ordinatio criminalis Carolina, art. 88. pr. ut et ordin. Polit. Saxon. de anno 1612. tit. Von Justitz-Wesen, id permittant, defensio tamen ita instituenda, ne pietas et Sancta iustitia violetur, quod fit si Advocatus variis technis et cautelis laboret,


page 71, image: s081

ut dolosi homicidae aut famosi latrones poenas Legum effugiant. Prorsus detestabile peccatum est, quo ADvocatus tàm conscientia, quàm famae ac honori suo pessimè consulit. Nec iudices debere pati aliquem advocare pro insignibus furibus et latronibus publicis, tradit Paris de Puteo tr. de Syndicat. rubr. de Advoc. exsec. n. 13. quem refert D. Struv. ad ff. tit. de Postul. thes. 8. D. Mengering. Scrutin. Conscient. cap. 9. quaest. 101. ubi ita scribit: Advocaten fragen sich, ob sie in crimin alibus muthwillige Todtschläger, und frevelende Menschen-Blutstürtzer zu vertreten und zu verfechten sich unterfangen und vorgenommen, der Iustiz sich opponirt, und die Blut-Rache mit ihren Ausflüchten, und Iuristen-Fündlein hintertrieben, aufgeschoben, verhindert und abgewendet. Welche Criminales und Criminalium procuratores sundigen schrecklich wider Gottes fünffte Gebot, und Gewissen, den nicht alleine Menschen-Würger und Todtschläger an sich selbsten Gottes Urtheil und Sententz wider sich haben. Gen 9. v. 6. sondern es hält auch Gott der HErr solche Todtschlagfreunde, und Blut-Stürtzer- Patronen für Landesschänder. Vid. Num. 35. v. 33. et conf. 1. Reg. 20. v. 42. ubi cogitandum annon etiam illi Advocati, qui suis Iuristicis seu Iurgisticis Sophisticationibus iustam homicidae poenam et supplicitum


page 72, image: s082

eludunt, sint pollutores terrae, rechte Landschänder? Quia ipsi Domino innocentis sanguinis effusi severissimo vindici in os contradicunt eiusmodi rabulae. Das mögen sie wohl bedencken, und ihrer armen Seel und Gewissen schonen, sintemal GOtt gemeiniglich durch unselige Fälle, Verarmung, und ander grosses Hertzeleid solche Blut- und Mord- Advocaten Sünde und Händel zu rächen, und zu straffen pfleget, deßgleichen Schadens zu geschweigen, wo sie vor solchen bösen practicken nicht von Hertze Busse thun. Haec Theologus ille.

CONCLUSIO XXV. Peccat Advocatus, qui notorios Criminum reos defendere audet.

SUMMARIA.

1. Interest Rei publ. ut delicta manifesta puniantur nec defensiones admittantur.

2. Iudex denegare potest defensiones et copias indisiorum in delicto notorio.

3. Item si reus exceptiones prorsus frivolas et contra iura manifesta opponat.

4. Advocatus notoriè criminosos defendens graviter peccat.

5. In scelere praestare patrocinium legibus et ipsi na turae est contrarium.


page 73, image: s083

I.

INterest Reip. ut malum de medio tollatur, ac delicta manifesta, notoria ac indubitata, öffentliche, und unzweiffentliche Missethaten. Ordin. Crim. art. 16. ocius puniantur, nec defensiones et Advocati admittantur. Cothm. vol. 3. resp. 30. num. 242. et seq. ubi etiam ait: Iudicem denegare posse defensiones et copias indiciorum in delicto notorio, vel quando ex Actis, velrei confessione (purâ, absolutâ, non extortâ nec erroneâ) constat, ac certum est, nullam ei competere defensionem et excusationem Oldekop. Observ. Crim. in tit. 1. obs. 10. n. 13. Vid. Idem Tit. 2. obs. 14. Idem dicendum si reus exceptiones prorsus frivolas, absurdas, et contra iura manifesta opponat. Ut si quispiam latro est, captus, latrocinii crimen quidem non negans, sed praetendens, latrocinia exercere esselicitium: vel si venefica fatetur quidem Magiae crimen, sed se defendere satagit, artem esse liberalem, vel se à Sathana deceptam. Oldekop. d. obs. 10. n. 11.

II.

Quisquis ergo Advo catus notorie crimi nosos ut innocentes defendit, is contra conscientiam graviter peccat, ac divinae et humanae, temporali atque aeternae vindictae sese subicit. Sünde ist es, wenn Advocaten bekäntlich böse Händel coloriren, und wrder Wissen und Gewissen unterstehen gut


page 74, image: s084

zu machen, un also dem Rechte eine wächserne Nase aufdrehen, das edle Corpus Iuris per accidens zu einem Brieff machen, nach welchem, wie dort beydem Propheten Zacharia stehet, alle Diebe from gesprochen werden, damit gegen die Ubertreter gebührende Straffe nicht möge vorgenommen werden. Auctor Iudic. Theol. super Cons. Spen. p. 186. In scelere praestare patrocinium, legibus est et ipsi naturae contrarium l. per omnes. C. de Defens. Civ. et culpam deprehensam pertinaciter tueri, altera est culpa, ut Tabius inquit. Mager. de Advocatiâ armatâ. cap. 15. num. 149.

CONCLUSIO XXVI. Peccat Advocatus, qui innocentiae Reidefensionem in sesuscipiens, captandi maioris lucri gratiâ, per inanes subtilitates causam protrahit.

SUMMARIA.

1. Detestanda Advocatorum malitia qui processum inquisit orium confundentes velprotrahentes immoderata honoraria à reis extorquent.

2. Quales Advocati Diaboli sunt mancipia.

3. Nec non qui propter maius pretium deductiones innocentiae in infinitum fere extendunt.


page 75, image: s085

4. Probi Advocati à tali malitia ac stultitia abstinent.

5. De Advocatis nimia sua subtilitute causas involventibus et protrabentibus querela Nathen. de iustit. vulner.

I.

DEtestanda est Advocatorum malitia, qui non tàm Reos defendunt, quàm processum inquisitorium confundentes, vel protrahentes, immoderata honoraria ab eis extorquent, nec alio fine laborant, quàm ut marsupium impleant. Carpz Prax. Crim. P. 3. qu. 115. num. 94. absque conspicillis; ut vulgo dicitur, scripturas non videntes. Magon. de rectâ patrocin. rat. cap. 8. num. 23. Quales Advocati ipsius Diaboli sunt mancipia, qui lites alunt, ut sua farciant marsupia, et litigaturientes denudent. Parthen. Litig. lib. 2. cap. 7. num. 30. Idque ut adsequantur, maiusque pretium lucrentur in deductione innocentiae farraginem allegatorum hinc indè colligunt, et scripta sua in infinitum ferè extendunt, id pro magisterio venditantes. Es sey ein Meisterstück. Auctor disc. von Iustitien Wesen, p. 93. Carpzov. d. l. n. 96. ubi num. seq. addit: probos Advocatos à tali malitiâ ac stultitiâ abstinere debere, quae tanto magis detestanda, si reos ad negandum alliciant, defensionem promittentes, et veritatem subvertentes, quod verissimè Diabolicum et


page 76, image: s086

graviore poenâ dignum. De Advocatis, qui nimiâ suâ subtilitate causas involvunt, et protrahunt, Vid Nathen. de Iustit. vulner. P. 2. Tit. 3. c. 5. n. 8. ubi ait: quaedam inutilia et inefficacia ipsa subtilitas reddit, cale est multorum ingenium, quod solâ subtilitate lasciviens nulla in se resi det gravitate; sie decretum fertur, illud protinus evertere studet, aut revocari petit, seu sine morâ appellat, lites litibus nectit, et causas Appellationes in infinitum protrahit. Hic est, de quo verificatur ille versus:

Atque per ambages seriem deducere rerum.

CONCLUSIO XXVII. Peccat Advocatus, qui in litis progressu causae iniustitiam deprehendens, eam non deserit.

SUMMARIA.

1. Advocatus causam in progressu litis iniustam deprebendens deserat.

2. Licet iuramento ad finem usque operam suam se praestiturum promiserit.

3. Iuramentum non debet esse vinculum iniquitatis.

4. Cautio de hoc Ordinationis process. Saxon. Gothan.


page 77, image: s087

5. Ob spem lucri id negligentes conscientiam suam laedunt.

6. In omnibus potior iustitiae quam pecuniae ratio, conscientiae, quàm crumenae cura habenda.

7. Auctoritas Baldi de hoc.

8. Item Chassanaei et aliorum.

I.

CLientis causam, quam statim initio iniustam scit Advocatus, suscipiat minimè. Quod si vero eam in progressu litis iniustam deprehenderit, deserat. l. 14. §. 1. C. de Iudic. Amesius de Conscient. lib. 5. cas. 54. n. 40. et seq. Magon. de rectâ patroc. rat. c. 42. num. 15. Berlich. P. 1. concl. 9. num. 37. seq. Oldekop. obser. Crimin. Tit. 1. obs. 10. etiamsi iuramento se ad finem litis usque operam praestiturum promiserit. Iuramentum enim non debet esse vinculum iniquitatis c. 28. de Iureiur. Treutl. D. 8. th. 3. liter. A. Scotan. ad p. D. 17. th. 9. quem refert D. Struv. ad p. tit. de postuland. thes. 5. Undè in Ordinat. Process. Gothan. P. 2. c. 1. tit. 8. optimè cavetur, Daß iedweder Advocat, da er in processu causae die Sache falsch und unrecht befinden würde, solche fallen lassen solle. Qui vero obspem lucri id negligit, quod hodie plurimi faciunt, is conscientiam suam laedit, ac maledictum in se sucosque provocat. Omnino in omnibus potior iustitiae, quam pecuniae ratio, maiorque cura conscientiae ac bonae famae, quam


page 78, image: s088

crumenae habenda. Quandocumque videt Advocatus se laesam habere conscientiam ex litis improbitate, à patrocinio desistere debet, ut Baldus notat in d. l rem non novam 14. §. 1. C. de Iudic. Specul. in Tit. de Salar. Advoc. n. 1. Mager de Advocat. armatâ. cap. 15. n. 148. Imò Advocati in conscientiâ obligati sunt, non amplius causâ iniustâ repertâ, Advocatum agere, atque ita variare licitum, per notata à Chassanaeo in Consuetud. Burg. rub. 4. de droicts. et appert. §. 23. Nathen. de Iustit. vulner. P. 2. Tit 3. cap. 5. num. 8. add. Nicol. de Process. iudic. cap. 6.

CONCLUSIO XXVIII. Peccat Advocatus, qui in medio litis clientis sui patrocinium sine sufficienti causa deserit.

SUMMARIA.

1. Quidam non satis praegnanti ratione moti causae patrocinium deserunt.

2. Advocatus non potest in medio litis causam deserere.

3. Alias ad interesse tenetur.

4. Eiusmodi enim litis desertio cum damno clientis est coniuncta.

5. Assexti huius ratio.

6. Advocatus sine causa clientem deserens varie se prostituii.


page 79, image: s089

7. Et videtur colludere.

8. Qui non tantum falsi sed pluribus poenis tenetur.

I.

SUnt qui vel taedio causae vel clientuli paupertate, vel alia non satis praegnanti ratione moti, causae susceptae patrocinium deserunt. Id autem minime probandum. Advocatus enim non potest in medio litis causam et clientis patrocinium deserere, secundum Angel. de Aretin. in §. praeterea. n. 2. I. de L. Aquil ibidem ait, eundem teneri ad interesse, quem sequitur Franc. Marci. decis. 464. n. 3. vol. 1. Cùm manifesto namque damno Clientis eiusmodi litis desertio coniuncta est. Clientibus enim non tantum priori Advocato de stipendio satisfacere cogitur, si Acta ab eo impetrare vult, verum etiam multum temporis saepè perditur, antequam novus causae patronus se ex Actis informaverit. Sanè Advocatus, quisine iustâ causâ clientem deserit, eo ipso apertè docet, ipsum non amore iustitiae, sed pecuniae, non Dei et proximi, sed proprii commodi intuitu, operam patrocinii sui praestitisse Sed hoc turpissimum. Et communiter tales deserentes eorum Clientis causam videntur coludere, qui non tantùm poenâ falsi, sed pluribus poenis tenentur. Paris de Puteo. tr. de Syndicat. Tit. de Expens. Advocat. Christinaeus decis. Cur. Belg. Lib. 2. Tit. 11. def. 103. n. 4.


page 80, image: s090

CONCLUSIO XXIX. Peccat advocatus, qui visis Clientis sui iuribus parti adversae patrcinatur.

SUMMARIA.

1. Advocati debent plena fide clientes suos defendere.

2. Advocatus unius partis patrocinio recepto alteri adversae parti patrocinans incurrit crimen praevaric ationis.

3. Advocatus ium Clientis sui adversae parti pandens falsum committit.

4. Licet Adversarii causam iustiorem putet.

5. A praevaricatione tamquam ab igne abstinere debet Advocatus.

6. Clientis causam prodere simile latrocinio habetur.

7. Advocatus in prima instantia Actori Patrocinium praestans, in secunda Reo patrocinari et vice versa non debet.

8. Huius assertae ratio.

9. Peccat Advocatus, qui Clientem malitiosè deserit. et prodita causa ex parte Actoris in partem rei transit, etc.

10. Et punitur infamia ac exclusione ab Advocati munere vel alia poena arbitraria.

11. De qua inordinat. crim. cap. 115. cautum.


page 81, image: s091

I.

ADvocati tenentur plena fide Clientes suos defendere et audire, alias perfidi dicuntur, secundum Gloss in Can. irreligiosum 87. dist. Quicumque ergo. Advocatus qui semel unius partis patrocinio recepto visis eius iuribus actis ac fundamentis alteri adversae parti patrocinatur, de iure civili in crimen praevaricationis in currit, l. 1. de praevacat. l. 1. in fin. de calumn. l. 3. de crim. stellion. Insuper, si iura Clientis adversae parti panderit, falsum committit l. 2. Si quis 2. §. instrumenta, ubi Bart. et Ias. C. de legib. Menoch. A. I. Q. L. 2. cent. 4. c. 323. num. 3. Gutierez. L. 1. pract. quaest. 30. num. 1. Farinac. in prax. Crim. tit. de praevar. q. 4. Speckhan. cent. 2. class. 4. q. 41. Licet adversarii causam iustiorem computet, et Clienti suo solarium restituere velit. Richter. p. 2. decis. 85. n. 1. 2. et 4. Variare enim non licet Advocato, et modo illam partem suo patrocinio vel consilio iuvare, sed ab hâc variatione, vel praevaricatione, tamquam ab igne abstinen dum, monet Angelus in l. Labio de servit. rust. praed. Heig. P. 2. q. 4. n. 15. Clientis enim causam prodere simile latrocinio habetur. Schneider. de Proc. iur. prov. Struv. tlt. 8. n. 30. Nec permittendum Advocato, qui in prima instantia actori praestitit patrocinium, ut Reo patrocinetur in secundâ instantiâ et vice versa. Graeven. in prooem. Concl. pract. n. 41. nec in exsecutione.


page 82, image: s092

Farinac. Pract. crim. lib. 1. tit. 1. q. 4. n. 15. Vix enim Advocatus ex Actis et iuribus Actoris informatus ipsi magis obesse poterit, quàm contra exsecutionem opponendo exceptiones à parte Rei, quibus totam causam multis vigilibus ac sumptibus partam Catilineo negotio eludere valet, ut certè tantò praviori poena dignus iudicetur eiusmodi Rabula, in isto exsecutionis actu Deserens suum Clientulum telaque adversae parti subministrans. Carpz. lib. 3. Respons. Elect. 3. n. 18.

II.

Cum ergo secreta unius partis alteri revelare ex praecepto Dei omnibus prohibitum sit Carpz. d. Resp. n. 1. Peccat sane Advocatus, qui Clientem malitiose deserit, et proditâ causâ ex parte Actoris in partem Reitransit vel clam utrique parti patro cinatur, aut secretam intelligentiam ein heimlichen Verstand cum parte adversa habet quos utrâque maxillâ comedentes vocant Mengering. Scrutin. consc. cap. 11. quaest. 116. ubi ait Advocaten fragen sich, ob sie die Sachen un~ Sätze dem Widerpart zum besten verkehren und corrumpiren helffen, mit dem Gegentheil colludiret, un~ unter dem Hütlein gespielet, welcher Schelmerey gibt es viel in der Welt, daß manche Advocaten also bestochen, und mit der Argenthilnâ Demosthenis behencket worden. Welcherley Ungerechtigkeit und Büberey den~


page 83, image: s093

so mercklich und greiflich, daß es keines Ausführens bedarff. Vid. Exod. 23. verl. 8. Deut. 27. 27. Psal. 62. 9. 10. Prov. 17. 23. Esa. 5. 23. Qui Secretò vel publicè parti adversae favet, peccat. Navarr. in manual cap. 25. Magon. de rect. patroc. rat. c. 23. num. 7. Tales Advocati de iure civili graviter puniuntur, infamiam enim incurrunt, ab Advocati munere repelluntur, Clienti ad damna et interesse tenentur, et poenä arbitrariâ mulctantur. Menoch. d. l. n. 9. Christinaeus decis. cur. bell. lib. 2. tit. decis. 113. Speckh. d. q. Magon. d. l. n. 10. Carpz. d. l. vid. ordin. crim. c. 115. ubi ita cavetur So ein Procurator für sätzlicher gefährlicher Weise seiner Parthey in Bürgerlichen und peinlichen Sachen zu Nachtheil und dem Widertheil zu gute handelte, und solcher Ubelthat überwunden würde, der soll zuförderst seinem Theil nach allen Vermögen seinen Schaden, so er solcher Sachen halber empfäher, wie derlegen, und darzu am Pranger und Salßeisen gestellet, mit Ruthen ausgehauen, des Landes verbothen, oder sonst nach Gelegenheit der Mißhandlung in andere Wege gestrafft werden,


page 84, image: s094

CONCLUSIO XXX. Peccat Advocatus, qui superfluas dilationes petendo, processum protelare studet.

SUMMARIA.

1. Lites abbreviari publicè interest.

2. Huius ratio.

3. Tolerabiliorem patibuli poenam quam laxiorem processus iudiciari tractum reputat Nissenus Theolog. Hispan. huiusque nationem.

4. Lis protelatur petendis dilationibus.

5. Multi tamen Advocati lucri gratia frustratorias terminorum dilationes saepe petunt.

6. Imò quidam gloriantur sibique de protelatione litis gratulantur.

7. Quod tamen non solum perniciosum sed etiam detestabile peccatum.

8. Propter enormia damna et pericula ex frivolis dilationibus enasci solita.

9. De quibus Advocatus in Extremo Iudicio rationem Deo reddere tenetur.

10. Monitum Auctoris.

11. Verba ex Ala Cremonensi de peccati huius gravitate agnoscenda.

12. Alia ex Arnoldi Mengeringii Scrutinio conscientiae. etc.


page 85, image: s095

I.

LItes abbreviari publicè interest. l. 13. C. de Iudic. l. fin. ff. pro Suo. l. 2. C. de Re Iudic. l. 2. pr. de Aqua et aqu. pluv. arc. l. 10. C. de Transact. Litium siquidem immortalitas maximum est rei publ detrimentum, cuius status et potentia civium litibus diminuitur, odia et dissensiones oriuntur, omnia in maximas angustias reducuntur, praecipuè cum cives membra Reip sint, et ex eorum ruinâ non parum damni etiam Reip. accedat, ut hactenus Germania nostra satis experta est. Nissenus, Theologus Hispanus, tolerabiliorem reputat patibuli poenam, quàm laxiorem processus iudiciarii tractum, intuitu lenti diuturni et intolerabilis cruciatus, quem durante lite litigans perferre cogitur. In controversiis enim causarum corporales inimicitiae oriuntur, fit amissio expensarum, corpus quottidiè defatigatur, labor animi exercetur, multa et in honesta crimina indè consequuntur, bona et utilia opera postponuntur, qui saepe credunt obtinere, frequenter succumbunt, ac si obtineant, computatis expensis et laboribus nihil acquirunt. Quae incommoda non aliter ac pillulas devorare necessum est. Ayrer [(printer); sic: Aycer] . P. 1. proc. iudic. c. 3. obs. 3. n. 4.

II.

Protelari autem litem petendis dilationibus ita manifestum est, ut illud latius declatrare volens, ligna in silvam ferre videatur,


page 86, image: s096

ait Rutger Ruland. de Commissar. et Commiss. lib. 2. cap. 9. num. 6. Id tamen minimè considerantes Advocatorum nonnulli, qui crumenam ex prolixitate longioris processus adimplere satagunt. Parthen. Litig. lib. 1. c. 9. n. 26. frustratorias terminorum iudicialium dilationes saepius petere non dubitant. Quin imò eorum quidam se glorianrur, quod lites per biennium, triennium, et ultm protelare sciant. Hanc autem artem procuratoriam non tantum rem esse in se perniciosam, sed etiam detestabilem, ex iam dictis patescit. Gravissimum sanè peccatum committit Advocatus, qui dilationem malitiosè, aut calumniose petens, litem protrahit. Enormia enim damna ex mala, et pericual ex indebitis dilationibus et iustitiae procrastinationibus enasci solent, ita ut altera pars ob has saepe depauperetur, aut mendicare vel maleficia patrare cogatur, aut maerore contabescat, et moriatur, liberique ipsius squaloribus et inediâ pereant. De his omnibus Advocatus, qui per frivolas dilationes ac procrastinationes processus causam his malis praebuit in extremo iudicio rationem Deo iusto iudici strictam red dere tenetur. Monemus igitur seriò, imò etiam atque etiam rogamus, omnes, qui causarum patrocinium in se suscipiunt, legant ac relegant sequentia verba, quae ex Alâ Cremonensi Aract. de Advocat. et Consid. Christian. quaest. 43. adducemus,


page 87, image: s097

ac peccati gravitatem ex eo agnoscant. Ita autem scribit Auctor ille: Excutiant intelligentiam suam ad hunc punctum temporis Advocati et Causidici, ut intelligant, quâ ratione sine peccato debeant uti dilationibus, quae iure communi et municipali conceduntur in causis pertractandis. Sciant ergo has dilationes fuisse introductas, ut partes possent proponere, et probare, quae pertinere putant ad suam causam rectè instruendam. Quamobrem si Advocatus et Causidicus petierint dilationem superfluam, hoc est, quando reverâ nibil probare volunt, aut possunt, gravissimè peccant, actenentur ad restitutionem expensarum, et damnorum, quae patitur Adversarius ex Dilatione litis. Silvester in §. Advocatus. num. 16. Sum. Astensis in ver. Advocatus. col. 1. Graffius decis. aurear. lib. 3. cap. 8. num. 8. part. prima. Navar. in Manual. cap. 25. num. 28. versic. quarto. peccat. Sum. Confessor. in Rubr. de Advoc. quaest. 172. Nat. in clem. saepe in fine princip. de verb. significat. Et hoc est unum ex gravissimis periculis in quo assidue versantur Causidici, qui, ut toties dixi, perficiunt proceslus sine Advocato, Alber. in l. 1. num. 2. versic. Undecimum periculum. C. de suffrag. Caccialup. in tract. de Advoc. quaest. 4. et ab omnibus passim observatur, quinimo nocent etiam hac ratione proprio clienti, quem iu dex propterea praesumit habere causam iniustam, cum subterfug iat sententiam, Abb. et


page 88, image: s098

Anton de Butr. in cap. nullus. de praesumpt. Alberic. in l. providendum. Cod. de postuland. Quamobrem studiô divinae gloriae semper stomachor, atque indignor, cum audio haec quottidiana peccata mortalia in quibus vivunt mali Causidici, denuntio absentiam, et tamen cliens non abest. Peto terminum ad in formandum, et cliens non eget informatione. Postulo dilationem ordinariam viginti dierum, atque iterum postulo aliam loco dilationis habendae ab Excellentiss. Senatu, et saepe ego observavi nihil eos habere in promptu, quod re vera probari possit. Quod si tot peccatis praetenderent stylum fori sciant eodem stylo fori, et lege Divinae iustitiae, in aeternos cruciatus se esse detrudendos. Nec in divino tribunali, aliae dilationes sperari poterunt, posteaquam tota anteacta vita nihil aliud fuit nisi dilatio ad causam spiritualem benè praeparandam. Qua occasione commemorare iuvat exemplum adductum à S. Antonio ubi supra cap. prim. col. tertia. in fin. de quodam Advocato scelerato, qui huiusmodi frustatoriis dilationibus, animam suam multis peccatis cumulaverat, cum enim ageret in lecto extremas horas, et videret imminentem damnationem, clamabat, Inducias inducias, et sine induciis captus fuit miser in ignes sempiternos: sed et aliud genus occultae malitiae explicandum est, et monendus causidicus, ne dilationibus


page 89, image: s099

abutatur: si enim statutus fuerit terminus viginti dierum ad probandum, et possit spatio duorum, aut trium perficere perficienda, aut re vera perfecerit, non tamen continuo probatur aut deferuntur processus ad Iudicem, sed variis mendaciis producit negotium, etiam ultra tempus dilationis: non deberet ergo Causidicus Christianus his malis artibus retardare exitum iudiciorum, quia cessante causa dilationis cessat ipsa dilatio l. liberto. §. ult. ubi Bart. et Alber. ff. de annu. legat. l. à filia. §. alumno. et ibi Doctor. Digest. ad Trebellian. et in leg. si quis ita heres scriptus. Digest. de acquir. hered. Tiraquel. in tract. cessante causa. n. 76. cum multis seqq. licet enim adhuc duraret tempus probatorium, posset tamen Iudex probatis probandis, et productis producendis ad alteriora procedere, ut concludunt Doctores in locis supra citatis, sed illi Causidici, qui nihil faciunt, divina mandata, omnes suas cogitationes in eo defigunt, ut lites reddant immortales. Vid. Reichs-Soffraths Ordn. Tit. 7. §. Weiters sollen. Torgauisch Aus schreiben. de anno 1583. lit. von Advocaten. §. Wann aber auch Colleg. Iur. Argentor. tit. de postul. thes. 34. Rosbach. de process. tit. 18. n. 21. Addimus verba D. Arnoldi Mergeringii. Scrutin. Consc. cap. 11. qu. 114. ubi ait: Juristen, und Advocaten fragen sich, ob sie ohnbefugter Ursachen, die Sachen, und Rechtshändel aufgesch oben, und


page 90, image: s100

verzögert, darmit nur der lis und Rechtstreit desto länger wehre, und hange, und ihnen desto mehr Geld trage, es begibt sich offt, daß Juristen die Sachen vielfältig aufschieben, die Rechts-Tage, und Termine abschreiben, verlängern, Frist und Zeit zur replic, inrotulation der Acten, und Endursachen procrastiniren, und aufhalten, und die Partheyen in so grosse Unkosten einführen, daß dieselbe mehr anlauffen, als die Streit-Sache an ihn selbst halten thut. Immassen solches Innocentius de vilit. cond. human. fein anzeigen thut, sagende: Saepè causas tantum differunt, quod litigantibus plus quam totum auferant, quia maior est expensarum sumptus, quam sententiae fructus. Nec terminantur negotia pauperum coepta, quousque eorum marsupia sunt evacuata etc.

[Note: 13] Peccant etiam Advocati, quando de re leviculâ forte apices processus concernente inter se, cum protractione causae principalis, litigant, ac neuter alteri cedere vult, sed transmissionem Actorum, ac sententiam Collegii Iuridici temerè urget, wil die Acten Zum verspruch Rechtens verschicket haben, und darüber rechliche Erkäntniß haben, cum tamen absque damno ac praeiudicio Clientis sui id amitti posset.


page 91, image: s101

CONCLUSIO XXXI. Peccat Advocatus, qui contra sententiam latam frivolam Leuterationem vel appellationem interponit.

SUMMARIA.

1. Per Leuterationes nimium protelantur lites.

2. Per Leuterationes ad multus imo ultxa novem, instantias saepe ascenditur, ut lites per multos annos durent.

3. Querela de hoc Imperatoris ad statum Imperii.

4. Verba R. I. de ann. 1654.

5. Advocatus qui calumniae aut litis differentiae causa leuterationem vel appellationem interponit, peccat.

6. Ad evitandam hanc calumniam in quibusdam iudiciis adinventum est malitiae iuramentum.

7. Querela Mengeringii de lites prorahendi studio Advocatorum.

8. Querela Selnecceri de eodem.

I.

PEr Leuterationes nimium protelari lites, ait Auctor Discurs. von Iustitien-Werck. p. 33. et num. 126. et experientia ipsa id satis docet. Saepiùs ego vidi, scribit Auctor Sciagraphiae processus iudiciarii. Tit. 24. lit. E. quòd ab unâ, et quidem primâ sententiâ, ad sex, alibi,


page 92, image: s102

ubi Ober. Leuterationes frequentantur, ad novem instantias fuerit adscensum. Wann eine iede instanz per triennii metam à iure Civ. in l. 13. §. 1. C. de iudiciis, praefixam, abgelauffen, so sind entweder 18. oder 27. Jahr dazu erfordert worden. Sed ego memini vel unam instantiam per decennium durasse, tribus vel quatuor Advocatis saepè praemortuis. Und ist hoch zu beklagen, daß fast kein Urtell, es sey so klar, wie es wolle, publiciret werden kan, daß nicht ein oder der andere Theiles leutere Conqueruntur de eiusmodi libidine litigandi Imperator et Status Imperii in Recess. Imper Ratisbon. de anno 1654. §. und nach dem. 120. ibi: Nach dem im Reich die libido litigandi dermassen biß anhero zngenommen, daß bey den Unter-Richtern fast kein Urthel gefället, vor welche nicht appelliret werde, so soll auch dargegen, und wider solche temerè appellirende Theile die Straffe erhöhet, und der frevelmührige Advocatus causae mit gebührender Straffe, nach gestalt des Verbrechens, und Muthwillens angesehen werden.

II.

Advocatum autem, qui calumniae aut litis differendae causa Leuterationem vel appellationem interponit, peccare in propatulo est. Unde etiam in quibusdam iudiciis adin ventum est malitiae iuramentum, ut


page 93, image: s103

timore Sacramenti contentiosa Advocatorum ac litigantium malitia coerceatur. l. 1. C. de iureiur. propt. cal. ibique Ioh. Sichardus. n. 9. quamvis nonulli, neglectâ Sacramenti religione, frivolis Leuterationibus vel appellationibus lites protrahere non vereantur. Mengering. Scrutin. Consc. cap. 12. quaest. 107. cuius verba haec: Iuristen fragen sich, ob sie beschwerliche und langwierige Processe denen Partheyen erwecket, und vernrsachet, und den Richter zu keinem End-Urtel kommen lassen, sondern mit allerhand tergiversiren, Leuteration und Gberleuteration auch einmal erkantes Recht corrumpiren, oder suspendiren wollen: Hierüber hat schon der liebe Prophet Habacuc zu seiner Zeit geklaget. c. 1. v. 4. Es gehet gar anders, denn Recht, und kan keine rechte Sache gewinnen. Dieser ist die Welt voll, sagt Lutherus, und heissen fromme Leuthe man darff sie auch nicht anders schelten. Summa, es kommen wenig guter Sachen unter die Juristen, oder Rechtsprecher, wie sie selbst fühlen, und bekennen, sie tragen auch nicht Geld, und müsten wohl Bettler seyn, die itzt gantz gülden und seiden sind, wo böse Sachen thäten in Recht. Die weitläufftigen, und fern gesuchten Rechte sind nur Beschwerung der Leute, und mehr Hinderniß, den~ Förderung der Sachen, Ia, sprechen aber die silberne


page 94, image: s104

Juristen: Recht kan man niemand versagen, und wer sich wil darinnen einlassen, dem soll und muß man es gestatten. Respondet D. Selneccer. im Psalm. Solche Rede an ihr selbst ist recht, aber da ist die Frage, was Recht sey ob es sey der Zungendrescher Waschen, neue process, Verdrehung, Verlängerung und Lüste, unzehlige Tücke und Betrug???oder ob es sey der Gbrigkeit rechter Christlicher Beschluß iuxta legem divinam et ius scriptum: Recht ist Recht, wenn mans Recht bleiben lässet, aber einiger Juristen Räncken, und Geitz, die oft schreiben, und reden, das gar nicht zum Sandel gehöret, und lassen die Sache gang und gar an seinem Ort bleiben, suchen Umschweiffe, und bringen damit viel unnützliche Zeit zu, sind Unrecht. Haec Selneccer. Videant autem [Note: 9] tales Advocati, ne ipsis contingat, quod de quodam refert Döringius tom. 1. Biblioth. Iuricons. verb. Advocatus. num. 778. quòd instante horâ mortis, sine omni paenitentiâ his verbis; Appello Appello in fata concesserit, cum tamen illic non esse Appellationi locum, constet.

CONCLUSIO XXXII. Peccat Advocatus, qui debita liquida et confessata, frivolè disputat, et eorum solutionem protrahit.


page 95, image: s105

SUMMARIA.

1. Hodiè saepe debita liquidissima vel negantur penitus, vel exceptionibus quamvis frivolis tempus solutionis in infinitum protrabitur.

2. De quo Owenus.

3. Advocatus debita liquida disputans graviter peccat.

4. Confirmatur auctoritate Rebuffi.

5. Senecae.

6. Syracidis.

7. Lutheri et aliorum.

8. Ignominiosum est Advocato, klare Brieff und Siegel zu durchlöchern.

9. An Advocati praesumantur parum conscientiosi.

10. Negatur de omnibus, nam bonos adhuc reperiri nemo dubitat.

11. Propter malorum tamen exempla apud Plebem boni etiam saepe male audiunt.

12. Rabulae forenses Iuris Consultorum ordini cui se immiscent non levem iniuriam contrahunt.

I.

ITa perditissimo hoc saeculo est constitutum, ut debita liquidissima saepè vel negentur penitus, vel debitores aliquas exceptiones, quantumvis frivolas in medium adducant, se satis obtinuisse rati, si distulerint tempora solutionis, eamque in infinitum protraxerint. De his illud Poëtae vere dici potest:


page 96, image: s106

Quae tua stultitia est, quod debes, non mihi solvas;
Solvis Causidico, quae tua stultitia est?

Advocatos autem, qui debita liquida disputant, et solutionem iudiciorum tricis protrahunt, in conscientiâ graviter peccare, et ad restitutionem teneri, ait Stephan. Nathen. de Iustit. Vulnempt, P. 2. Tit. 4. cap. 5. num. 3. Et Advocatum sub poenâ male dictionis aeternae debitori dicere teneri, ut solvat, si sciat eum debere, in quit Rebuffus, in Consit, Regn, tr. de Mercat. qu. ult. n. 5. tom. 2. apud Arnold. de Reyger Thes. Pract. verb. Advocatus. n. 20. Nam aequissima vox est, inquit Seneca, lib. 3. de Benef. c. 14. et Ius Gent. prae se ferens: Redde quod debes. Et Syracides, cap. 29. v. 2. Redde iterum proximo in tempore suo. Luth. das Anlehn gib wieder zur bestimten Zeit. Mutuabitur peccator, et non solvet, ait Psalmista. Psalm. 37. v. 21. Luth der Gottlose borget, und bezahlet nicht. Caveat ergo Advocatus debita liquida disputare, et sumptuosis processuum tricis involvere, sciens non esse gloriosum, sed potius ignominiosum, manifestissima documenta in dubium vocare, klare Brieff und Siegel durchlöchern. Nolumus sanè simpliciter admittere, quod Arnold. de Reyger. Th. pract. verb. Advocatus. n. 12. ex Marsilio et P. Greg. Tholosano adfert, quod Advocati praesumantur parum conscientiati: Nam advocatos adhuc bonos reperiri quis dubitet? quis


page 97, image: s107

contrarium salvâ conscientiâ dicere poterit! Nathen. de Iustit. vulner. P. 2. tit. 2. cap. 7. num. 10. accidit tamen apud plebem, propter malorum exempla, malè etiam bonos audire. Rabilae sanè forenses, qui lites malunt constituere, quam tollere, ut conqueritur Ludovic. Vives. lib. alt. de caus. corrupt. discipl. non sine maculâ ICtorum, quorum ordini se tales immiscent, non levem iniuriam levitate suâ ei inserunt, ex quo suggillatio haec originem traxit: Daß es mit einem Juristen nunmehro ist, gleich wie mit einem Apothecker mit seinem Rram, und einem Lauffen Cheriacks-Krämer auf einer Dorff-Rirchmesse; Wenn der nicht, wie jene, von seinem Kram ein groß Geschrey machen kan, wird er damit verlachet. Die grossen Brillenweisen, und Schlangenfresser haben die beste Losung; Also achtet man auch zu unsern Zeiten die grossen Schwätzer, und unverschämte Streit-Röpsse für die besten Juristen, bey welchen auch die alter Meister, aus welcher Bücher das Recht mehrentheils gezogen, schamroht werden müssen. Et rursus: Es pflegt auch gemeiniglich also zui gehen, wan~ Ortorn vor Rechtsgelehrte gebrauchet, die grössesten Schwätzer und Streit-Röpfe für die besten uristem gehalten werden. Solche Gesellen wissen das Recht zu drehen, wie man es


page 98, image: s108

haben wil, wissen böse Sachen zu verblümen, und gut zu macen, mögen kein gewisses Recht leiden, ziehen alles fürsetzlich in Zweiffel, disputiren allezeit, seynd im Schliessen ungewiß; Es kan ihrer einer mehr verwirren, als ihrer zehem schliessen mögen, rühmen sich, daß keine Verschreibung so starck, dadurch sie nicht ein Loch machen könten, welcher unbesonnenen Rede wegen sie billig in das engeste Loch, so vorhanden, damit sie kein anders machen möchten, gesteckt würden. Haec Auctor discurs. von Iustitien-Wercken, pag. 841. Egregium sanè encomium non piorum Advocatorum, sed Causidicirum ac Rabularum!

CONCLUSIO XXXIII. Peccat Advocatus, qui Acta iudicialia, aut literarum instrumenta delendo, radendo, mutialndo, velalio modo corrumpit.

SUMMARIA

1. Advocati quidam acta iudicialia clandestine radunt vel alio modo corrumpunt.

2. Quae temeritas in crimen et poenam falsi incidit.

3. Eiusmodi corruptio praeter quam quod peccatum sit in partibus litigantibus altercandi materiam praebet.

4. Mandat. Elect. Saxon. de an. 1526.


page 99, image: s109

I.

ADvocatorum mommulli adeò temeraii sunt, ut non metuant, Acta iudicialia, Registraturas, vel instrumenta, in iis locis, quae ipfis adversa, et causae clientis minimè faventia videntur, clandestinè radere, delere, mutilare, addendo aut detrahendo corrumpere. Haec temeritas in crimen falsi incidit, eiusque poenam iustissimè meretur. Non tantùm enim in se pecatum est, veritatem rei gestae corrumpere, sed etiam eiusmodi corrupti partibus litigantibus disputandi et altercandi materiam praebet. Vid. Mandat. Elect. Saxon. de anno 1625. in Corporis Saxon, novi Appendice pag. 17. ubi sub poena Advocatis iniungitur, daß sie sich nicht weiters unterfangen, bey denen Copisten es dahin zu richten, daß sie die Cage un~ Stunde beym Versetzen nicht, wie es in rei veritate geschehen, sondern ihres selbst eigenen Gefalles registiren müssen, welchen einem falso nicht ungleich, und gantz unverantwortlich, etc.

CONCLUSIO XXXIV. Peccat Advocatus, qui Clienti svadet, ne pendentelite erga adversarium suum signa Christianae benevolentia exhibeat.


page 100, image: s110

SUMMARIA.

1. Quando iniuriatus iniuriantem amice salutavit, iniuria praesumitur remissa.

2. Advocati non debent Clientibus suis disvadere, ne ulla benevolentiae signa adversariis adbibeant.

3. Auctoritas Balduini.

4. Ab officio Christiani hominis alienissimum ect, quando litigantes ad S. Synax in accedunt animo non conciliato.

5. Dedekenn Consi. Theolog. vol. 1. p. 2.

6. Mengering. Scrutin. Consc. cap. 9. q. 100.

7. Auctor des Bedenckens, was von dem Missbrauch des Rechts-Processzu halten sey, c. 2. §. 27.

I.

QUamquam inivira praesumitur remissa, quando iniuriatus iniuriantem amicè salutaverit, minimè tamen decet Advo catum Christianum, clienti suo disvadere, ne ulla benevolentiae Christianae signa erga adversariumä exhilbeat; Sathanae enim ansa et occasio datur, hominem tentandi, eiusque cor irâ, odio, et accerbitate cum summo animae periculo inflammando. Undè rectè scribit D. Balduinus, cas. Consc. lib. 2. c. 12. cas. 4. Minimè ad probare possumus, quod causarum patroni clientibus suis disuadent colloquium, aut conversatioinem similem cum adversario, eò quodleges prohibeant, et causae


page 101, image: s111

bonitati huius modi conversatio obsit. Undè fit, quod Litigantes saepe simul ad sacram Synaxin accedant, et tamen neutet alterum adspectu vel salute dignetur. Quo sane nihil ab officio Christiani hominis alienius esse potest. Huiusmodi enim gestus sunt indicia non obscura animi irati, et in proximum malè affecti. Christus autem iudicat, posse aliquem etiam gestibus huiusmodi gravissimis poenis sese obnoxium reddere. Vide etiam Dedekenn. Consil. Theol. Vol. 1. P. 2. D. Mengering. Scrutin. Consc. cap. 9. q. 100. ubi itia scribit: Iuristen fragen sich, ob sie gebilliget, recht gesprochen und gut geheissen, daß Partheyen pendente lite, mit einander nicht reden, grüssen, oder gegrüsset dancken, einander keine officia vel signa Christianissmi et benevolentiae debita er weisen, und bezeigen sollen, sonsten sie die Sache und praetensionen auf einander verlustig wären: Das läufft wider Gottes Wort, und Christen Stand; sintemalhl hier nothwendig der Unterschied zu machen inter iudicium poli, und inter iudicium soli, wie die Alten recht disting virt haben, und vergibt einer der Sachen vor der weltlichen Chrigkeit gar nicht, wenn er sich schon mit der Person vor Gott und der Welt verträgt: Sondern das heisset recht gerichtet, wenn ihrer zweene ihre Händel dem Richtet untergeben, und lassen über die


page 102, image: s112

Sache iudiciren, sie aber unterdessen sind gute Freunde. Add. Auctor des Bedenckens, was von dem Mißbrauch des Rechts Process diese Zeit zu halten, cap. a. §. 27. ubi ita scribit: Daß die Rläger einander begegnend, sich nicht grüssen noch bancken, ist eine rechte thörichte Einbildung von den Advocaten daß sie die Leute bereden, sie würden dadurch ihrer guten Sachen verlustig. Es müste ein toller Richter seyn, der darnach wolte das Urtheil sprechen. Wann die Advocaten in vorigen Zeiten bey den Schuel-Lehrern in solcher Meynung gewesen, und den Rlägern das Grüssen und Dancken verboten, ists so sehr nicht zu verwundern, in Betrachtung dessen, daß die Scholastici selbst dazumal zu solchen Wercken, mit ihrer Lehre Anleitung gegeben, wie davon in ihren commentis hin und wieder zu lesen. Aber von unsern itzigen Advocaten ists mehr denn zu viel. Ich hätte es fast ne geglaubet, daß heutiges Cages, bey so klarem Licht des Eangelii ein Advocat so alber und einfältig seyn solte, wenn ichs nicht selbst erfahren von meinem guten Freunde, dem sein Advocat dergleichen Racht gegeben, er solte seniem Widersacher nicht dancken, wenn er von ihm gegrüsset würde, etc.


page 103, image: s113