10 May 2005 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check


image: s133

I. N. I. AHASVERI FRITSCHI FILIUS PECCANS, Sive TRACTATUS De PECCATIS LIBERORUM.

Col. 3. 20. Filii, obedite Parentibus per omnia, hoc enim gratum est Domino.


image: s135

PRAEFATIO.

CUm de Parentum Peccatis in priori libello actum sit, de Filiorum praecipuis excessibus et Peccatis nunc agere, constituimus. Placuit autem in hâc materiâ cumprimis ductum sequi Theologi Hallensis, D. Mengeringii, b. m. cùm is prae allis in suo Conscientiae Catechetice Scrutinio, breviter ac luculenter materiam conscientiariam in linguâ vernaculâ tractârit. Benivolus Lector qualem qualem hanc operam aequi consulere velit.


[Gap desc: toc]


page 145, image: s145

I. N. I. TRACTATUS De PECCATIS FILIORUM. CONCLUSIO I. Peccat Filius, qui Parentes suos iniuriis et contumeliis afficit.

FIlio semper honesta et sancta persona Patris videri debet. Ulpian. in l. liberto. 9. de Obseq. par. et Patr. Praest. ideoque Pietas, reverentia et obsequium ei debetur à liberis, l. 1. pr. ibi etiam militibus pietatis ratio in Parentes


page 146, image: s146

constare debet, quare si filius in Patrem aliquid commisit, pro modo delicti puniendus est. d. l. Graeci dicunt tima=n tou\s2 gonei=s2, en timai=s2 e)/xein, timh\n ne/mein, s1e/bein ei) ste/rgein. Ipse Deus in Decalogo praecipit. Honora Patrem, et Matrem tuam. Ambrosius in Luc. c. 2. Tu, inquit, Matri debes pudoris iniuriam, virginitatis dispendium, partûs periculum, matri longa fastidia, matri longa discrimina, cui miserae in ipsis votorum fructibus maius periculum est, et cùm ediderit, quod optavit, partu absolvitur, non timore! Nonne pro his obsequia saltim oportet rependi? Oculum, qui subsannat Patrem, et contemnit oboedientiam matris, effodiant corvitorrentis, et devorent eum (sive in acie, sive per supplicium publicum, sive per casum alium mortuum) filii aquilae. Prov. 30. ubi D. Geier. in Comment. addit: Horrendae miraeque sunt liberorum immorigerorum


page 147, image: s147

poenae, adeò, ut sicut quartum Praeceptum primum est, quod habet promissionem, ita poenae etiam delinquentium plerumque fiant prae aliis insigniores, atque certiores; plena Historicorum scripta. Maledicentis Patri suo, et Matri suae exstinguetur lucerna obscuritate tenebrarum, ait Salomo, in Prov. Cap. 20. Quibus verbis divini favoris, facultatum, posteritatis, et in universum felicitatis omnis interceptio, ac finis exprimitur, simul verò ingens aerumnarum gravissimarum evindicatur copia. Geier. in Comm. h. l. Horribilissimum igitur peccatum, quando officio pietatis naturalis neglecto, Parentes suos iniuriosis ac contumeliosis verbis afficiunt, eisvè maledicunt liberi. Inter Christianos sanè homines hoc scelus, à quo Turcae ac Barbari etiam maximè abhorrent, audiri, non deberet, sed proh dolor! non rara hocce omnium pessimo ac depravatissimo saeculo, impiorum


page 148, image: s148

filiorum sunt exempla. Capitalis autem poena in tales liberos Mosaicâ lege iure meritoqueve est statuta. Qui maledixerit Patri suo, vel matri, mali sc. aliquid illis imprecando, morte moriatur, ait Dominus. Exod. 21. sanguis sit super eum, Lev. 20. quia maledixit, id est, quia tàm atrox scelus commisit, summâ ingratitudine erga Parentes, quod morte piandum. Osiand. h. l. add. Deut. 27. ubi dicitur: Maledictus, qui non honorat, vel contemptui habet, aut tractat Patrem et matrem suam, et dicat omnis populus Amen. Vid. Mengering. Scrut. Consc. c. 8. que 14. Ut inam omnes filii quottidiè legerent cordiqueve inscriberent seriam Ecclesiastici ad hort ationem, cap. 3. ubi ait: Deus honoravit Patrem in filiis, et iudicium matris exquirens, firmavit in filiis, id est: Deus vult, ut Pater à filiis honoretur, et requirit, ut liberi etiam matri obtemperent, Qui diligit Deum, exorabit pro


page 149, image: s149

peccatis, et continebit se ab illis, et in oratione dierum exaudietur. Et sicut, qui thesaurizat, ita et qui honorificat matrem suam. Qui honorat Patrem suum, iudicabitur in filiis, et in die orationis exaudietur. Qui honorat Patrem suum, vitâ vivet longiore, et qui obedit Patri, refrigerabit matrem. Qui timet Deum is honorat Parentes, et quasi Dominus serviet his, qui se genuerunt. In opere et sermone, et omni Patientiâ honora Patrem tuum, ut superveniat tibi benedictio à Deo, et benedictio illius in novissimo maneat. Et Cap. 7. In toto corde tuo honora Patrem tuum, et gemitus matris tuae ne obliviscaris. Memento, quod nisi per illos natus non fuisses, et retribue illis, quomodo et illi tibi. Quamvis etiam Parentes malè et inhonestè vivant, non tamen propterea à liberis contumeliosè tractandi sunt. Quamvis Pater impius sit, tamen Pater est.


page 150, image: s150

CONCLUSIO II. Peccat Filius, qui Parenti benè monenti, aut obiurganti protervè obloquitur, et obmurmurat.

IN verbis, ait Plato, lib. 4. de legib. per totam vitam Parentes venerari maximè decet. Levium enim volat iliumqueve verborum gravissima imminet poena. Hoc dixit homo gentilis, ex lumine naturae, quantò magis ex lumine Scripturae id dicere licebit? Liberi, in quit S. Apostolus: obedite Parentibus vestris in Domino, hoc enim est iustum. Honorae Patrem tuum et Matrem, quod est praeceptum primum cum promissione: ut bene tibi sit, et sis longaevus super terram. Ephes. 6. Enormiter itaque filius peccat, quando Patri vel Matri benè monenti non obtemperat, aut obiurganti vel castiganti


page 151, image: s151

sese opponit, eique obmurmurat. Vid. Menger. Scrut. Consc. c. 8. que 13. ubi ait: Kinder fragen sich, ob sie ihrenn Eliern widerpeifert, sich gegen ihr Zureden, und Straff-Amt unnütze gemachet, gemurret, und lose Worte gegeben? Pfuy dich an, du ungezogenes verzweiffelt-boshafstiges Kind, daß du deinen Eltern, wenn sie dich demer Ubel und Unthat halber siraffenn, noch widerpelfern und dein Thun beschönen wilst. Solche Früchtgen waren Simeon und Levi, Gen. 34. O wie viel haben sie ihres gleichen heut zutage, unter Söhnen und Töchtern, wie schwer haben sie es zu verantworten? Vidimus aliquot exempla filiorum, qui ob hoc peccatum erga Parentes commissum, per totam vitam inselices fuêre, ac in suminâ paupertate et contemptu miserrimè perierunt. Add Menger. d. l. que 8. ubi scribit: Qui Parentum correptiones abominantur, et ferre nolunt, sed eas convitiis exagitant, ii ostendunt, se


page 152, image: s152

impios et vecordes esse, et peribunt in istâ sua vecordiâ, nisi resipuerint.

CONCLUSIO III. Peccat Filius, qui Parentibus suis impias manus inferre audet.

FIliorum est, Parentibus reverentiam et oboedientiam praestare. l. filia C. de Patr. potest. L. congruentius in fin. C. Eod. Can. est ordo XXXIII. que 5. minimè igitur permissum est filio, Patri castiganti resistere; Parentis enim persona liberis semper sancta esse debet. l. 8. de obseq. Par. et Patron. praestand. Quodsi verò is manus violentas illi intulerit, pro scelerato et maledicto meritò habebitur, at que ideò de Iure Romano exhereditari poterit. Novell. 115. c. 3. Albertus I. Imperator constituit, vid. Schneidewinus, ad Tit. Inst. de Patria Potest. n. 27. Welcher


page 153, image: s153

Sohn seinen Vatter an seinem Leibe freventlich angreifft, oder ihn verwundet, und fahet, derselbe soll Chrloß und Rechtloß seyn ewiglich, und zu keinenn Ehren oder Rechten nimmermehr kommen Mögen. Atque olim in Republica Romana Lege Serviâ capitaliter Plectebatur filius, qui Patrem verberasset: Si Patrem Puer verberat, inquit Legislator, ast ille plorassit, Puer Divis sacer esto. Lege Mosaicâ ita cavetur. Qui percusserit Patrem suum aut Matrem, morte moriatur. Exod. 21. ubi, notante D. Rungio, in Comment. h. l. Synechdochicè sub percussione, omnes iniuriae vi factae comprehenduntur. Et memorabile est, quòd poena capitalis dictat ur non occidentibus Parentes, sed tantùm percutientibus. Hodiè atroces iniuriae reales parentibus illatae, vel fustigatione, vel relegatione, leviores autem carcere vel mulctâ vindicantur; ad Parentum tamen intercessionem ac remissionem quandoque


page 154, image: s154

leniùs puniuntur. l. 3. C. de Patr. potest. H. Pist. Obs. 168. Carpz. p. 4. C. 43. def. 9.

CONCLUSIO IV. Peccat Filius, qui Parentes senes contemnit, aut inhumaniter tractat.

OPtimum est Syracidis monitum, Fili, inquit, suscipe senectam patris tui, id est, cura eum diligenter in senectute, et non contristes eum in totâ vitâ illius, et si defecerit senem, veniam da, et ne spernas eum in virtute tuâ; i. e. si Pater tuus repuerascet et delirare coeperit, boni id consule, neque eum propterea contemnas, quod tu animi et corporis viribus adhuc valeas. Osiand. in h. l. ubi addit; Rectè dicitur: Bispueri senes. Et cùm Parentes nostri infantiam nostram, et stultam pueritiam, atque adolescentiam


page 155, image: s155

pertulerint, ubi multum molestiarum et curarum ipsis exhibuimus, aequum est, ut vicissim ipsorum infirmitates boni consulamus. Sed reperiuntur impii filii, qui Parentes suos, aetate confectos, tamquam scabiosos canes tractant, eos in sterquilinio ac sordibus iacere patiuntur, verbisque contumeliosis compellare non verentur. Sie gönnen ihren liben alten Eltern nicht den Titul daß Vatters und Mutten, müssen schlecht ihve alte Narren seyn; denn eine Mutten bleibet eine Mutter, ein Vatter bleibt ein Vatter, biß ins Grab hinein, wenn er gleich kindisch ist, darffst ihn darum nicht verachten, mein Alter, unsere Alte; wie man etwan solche Reden höret, von undanckbaren Kindern, welche das vierdte Gebot aus der Acht lassen; Sunt verba M. Bauchii. Conc. Piss. 23. p. 478. Optimus senè Salvato noster Mariam Matrem suam usque ad extremum vitae halitum honoavit, eiusque curam habuit, uti


page 156, image: s156

ex Sacrâ passionis patescit historiâ. Ne glorieris, ait iterum Syracides c. 3. in dedecore Patris tui, non est enim tibi gloria, sed confusio: gloria enim hominis ex honore Patris sui, et de decus filii est Pater sine honore. Vid. Menger. Scrut. Consc. c. 8. que 7. ubi ait: Kinder fragen sich, ob sie über ihrer Eltern Schwachheit, Fehler, Anstoß, und Versehen, ungedultig worden, und solches mit Sanfftmuth und Gedult nicht übersehen, und vertragen können, und wollen? Das ist auch ein Grad der Ehren, so Kinder ihren alten und verlebten Eltern zu erzeigen schuldig und verbunden seyn, daß man der Eltern Unbilligkeit, Gebrechlichkeit und Schwachheit mit Gedult vertrage, und sie ig nicht wegen ihrer kindischen Anschläge und Unverstandes halber verachte. Denn Kinder sind wir, und zu Kindern werden wir, und die Alten sind zweyfach, oder zweym??? Kinder, sie sind oft unsauder, halten ihren Leib, Kleider und Geräthlein


page 157, image: s157

nicht allezeit rein, seynd wunderlich und greinen. Da ist es nun ein besonderer Grad der Ehren, die man denen Eltern schuldig ist, ihnen solche Gebrechlichkeit zu gute zu halten, dulden und decken, wie die zween Söhne Noch, Sem und Japhet thäten. Wo solches nicht geschicht, sondern man wird ungedultig drüber, so sündiget man wieder das vierdte Gebot.

Ne contemnas, cùm senuerit mater tua Prov. 23. Communiter in liberis deprehendi solet vilipen dium, ac neglectus, quo matres, tamquam Patri subiectas aut pari cum ipso auctoritate, vel gravitate non pollentes, etiam ipsi minoris curant, tantâ animi reverentiâ ipsas non magnifacientes, tantâ gestuum sermonumque subiectione non honorantes, tam citò promptequeve iussa eorum non exsequentes. Et senectus, ob repuerascentes, tùm sensus, tùm mores, decrescentemqueve vigorem pristinum allicere solet eò citius, ansamqueve


page 158, image: s158

dare liberis recedendi à priore observantiâ, ut proinde opus sit etiam natu maioribus hoc ipsum inculcare saepiùs, ne abripi se patiantur à debiti honoris exhibitione per statum hunc senii novum, qui honore non ita videtur dignus, ob varias ineptias, morositates etc. ut proinde absolutos se existiment liberi adultiores ab eâ, quae praecessit, obligatione. D. Geier. in Comment. h. l.

CONCLUSIO V. Peccat Filius, qui torvo vultu Patrem, vel Matrem respicit.

HOnora Parentes, inquit Syracides c. 3. in opere (ipso facto) et sermone (blando atque cum reverentia coniuncto) et omni Patientia, ut superveniat tibi


page 159, image: s159

Benedictio à Deo. Etiam vultu et gestibus externis filii Parentes honorare debent. Ne vultu quidem, ait Sanctus Ambrosius, in cap. 18. Luc. laedenda Pietas Parentum. Honorabat ipse Christus Iosephum et Mariam, non naturae debito, sed pietatis officio. Peccant igitur filii, quando Parentes suos aliquid praecipientes vel prohibentes, torvis oculis adspiciunt. Meretur, inquit Sanctus Hieronymus, caecitatis subire supplicium, qui Parentum vultus torvo visu despexerit, et elatis oculis Pietatem laeserit. Add. D. Menger. Scrut. Consc. c. 8. que 12. Kinder fragen sich, ob sie ihre Elternn in Ausfiltzung und Bestraffung der Verbrechen, und Ubelthaten, groß und schwelbisch angesehen, und mit dem Gesicht und Anblick Vatter und Mutter verunehret und beleidiget? Das geschicht offt von ungerathenen übelgezogenen Kindern, denen verschnurts leichtlich, wenn sie von Eltern


page 160, image: s160

hart angelassen, und ausgefiltzet werden, und konnen sie nicht mehr, so sehen sie aus wie ein Feld voll Teufel, und geben denen Eltern em Gesichte, als wolten sie sie mit einem Blicke tödten.

CONCLUSIO VI. Peccat Filius, qui ad magnos honores evectus Parentes paupertinae ac vilioris sortis, despicit.

VUlgatum est, honores mutant mores: Honores etiam liberorum animos erga parentes quandoque mutare, experientia docet: non rarò enim contra pietatem liberi Parentes suos plebeiae conditionis alto supercilio despicere solent, sie schämen sich ihrer armen Eltern, und verachten dieselbe. Sed impiè faciunt filii, qui hoc faciunt. Iosephus Aegypti Prorex factus, Patrem suum


page 161, image: s161

Iacobum honorans ad Pharaonem Regem introducebat. Gen. 47. Hochumilitatis exemplum Lutherus, in Commentario ad Genesin aliis ad imitationem proponit, verba ipsius haec sunt: Du hast an Joseph ein trefflich und mercklich Erempel rechter Demuth, nach dem er so hoch erhaben war; denn wiewol er äusserlich zu grosser Dignität, Ehre und Herrlichkeit kommen, und solche Ehre immer ist gemehret worden, lässet sichs doch eigentlich ansehen, daß zugleich mit solcher Dignität und Herrlichkeit an ihm auch die Demuth grösser worden sey, darum hat er sich dessen fleissig gehalten, darzu Syrach am 3. Cap. vermahnet, je höher du bist, je mehr dich demüthige; Idem porrò scribit: Wenn du zu einem Chren-Amte befördert wirst, solt du dich befleissigen, daß du Iosephs Erempel, und seine Sitten oder Leben dir immer für Augen seyn, und dasselbe im Hertzen habest, und denckest an die Furcht GOttes, und daß du ihn für


page 162, image: s162

Augen habest, und vergissest dein selbsten auch nicht, sondern bedencke bey dir selbsten, wer du seyst? was du gewesen? und was du noch endlich wiederum werden müssest? denn es hat nie keiner so grosse Herrlichkeit, oder Ehre gehabt, welchen gleichwol endlich die Würme nicht verzehret, und gefressen hätten. Caveant igitut filii, in alto dignitatis gradu constituti, Parentes plebeios despicere, ne propeter contemptum hunc Deus eos de gradu dignitatis rursus deiciat. Adicimus verba D. Mengeringii, qui Scrut. Consc. c. 8. q. 14. ita scribit: Frage dich, ob du nach erlangten Ehren-Stande und Erhöhung zu einen vornehmen Amte und Dienste, deiner armen geringen Standes Eltern vergessen, derselben dich geschämet, mit Unwillen sie gehöret, oder gesehen, auch wol gar verachtet oder verläugnet? Das ist zumal schändlich und im Gewissen hochsträfflich, wenn Kinder, so in Ehren schweben, Doctores,


page 163, image: s163

Magistri, Cantzlar, Räthe, Secretarius, Amtmann oder höher Herren Bedienten worden, ihrer armen und einfältigen Eltern, die etwan arme Handwercksleute, oder Bauern und Kothsassen aufm Dorffe seyn, sich schämen, und nicht viel von denselben hören, sehen oder wissen wollen, das heisset auch, ihr lieben Domini, Vatter und Mutter verachten.

CONCLUSIO VII. Peccat Filius, qui Patrem Collegam, ut minùs sapientem despicit.

ACcidit Patrem et filium eiusdem Collegii Adsessores esse, filium verò orudentiâ et experientiâ celebriorem vulgò haberi, ac propterea Patrem suum, ut simpliciorem minusque sapientem, despicere, et irreverenter, ut olim Abia de Patre Rehabeam,


page 164, image: s164

apud alios loqui, Sed hoc sacto non leviter filius peccat, lgnominia enim Patris ipsius filii est ignominia. Syr. 3. Quid habes, ô fili, quod non accepisti? Vitam per Parentem à Deo habes, et bonae educationis ac institutionis curam Patri debes, quid igitur gloriaris, quasi non acceperis? Quid prae te Patrem despicis, cuius manus atque pedes per gratitudinem osculari, eumqueve humiliter propter Deum venerari deberes? Pudeat te huius impietatis, cuius aliquando poenas daturus es.

CONCLUSIO VIII. Peccant Privigni, qui Vitrico aut Novercae filialem reverentiam, et oboedientiam denegant.

VItricus suc cedit in locum defuncti Patris, et Noverca in locum


page 165, image: s165

Matris, undè etiam honorifico Patris ac Matris nomine compellantur, tenenturqueve Privigni eis, reverentiam exhibere, et in causis piis ac honestis obsequium praestare; Id si negligant, ut hodiè communissim?e fieri solet, non leviter contra quartum decalogi Praeceptum sese peccare, sciant. Audiant Privigni lectionem, quam saepè laudatus Theologus eis praescribit: Ille in Scrut. Conscient. c. 8. q. 21. ita scribit: Stieff-Kinder fragen sich, ob sie auch ihre Stieff-Uätter und Stieff-Mutter für gut und in Ehren gehalten, sie gefürchtet, geliebet und gemeyuet, wie GOtt im vierdten Gebot auch von ihnen fordert? Ob sie dieselben im Hertzen verachtet, geringe und nichts werth gehalten, ihnen zuwider gethan, was sie gekundt, trotzige Wort und Geberden wider sie gebrauchet, und sie beleidiget, betrübet, und beschimpffet, wie sie gemocht, und gekundt? Was Hertzeleid richten doch gemeiniglich Stieff-Kinder an, wie


page 166, image: s166

verschmähen, beschimpffen und durchhächeln sie doch Stieff-Eltern? da wissen sie nicht, wie verächtlich genug sie die Stieff-Mütter, den Stieff-Vatter halten sollen, sonderlich wenns eben grosse Pengel und Strutzen sind, was Dampffs sie der Stieff-Mutter anlegem, da ist manch ehrlich Weib, ob es gleich von dem Manne vor gut gehalten wird, bey denen Kindern verächtlicher im Hause den ein Hund, sonderlich wenns ein armes Mägdgen gewesen, ja was? auch wol vornehmer Leute Kinder, wenn sie Witber mit vielen und grossen Kindern heyrathen, müssen von denen Stieff-Kindern allerley Qual und Verachtung ausstehen; hier ist nun niemand der sich hierüber ein Gewissen machte, daß er gedächte: Siehe du sündigest damit wider das vierdte Gebot, sondern es leben Stieff-Kinder sicher dahin, rühmen sich auch wol ihrer Sünden, wie weidlich sie die Stieff-Eltern vexiren und trib ulir en, gleich als wenn GOtt solche Sünde und Untugend


page 167, image: s167

nicht sehe, oder rächen würde; aber, der Herr wirds sehen, und richten alle Schmach und Unbilligkeit, so Eltern von Stieff-Kindern widerfähret, das mögen sie kühnlich dencken, und ihres Gewissens daher bey Zeiten schonen, und wahrenhemen. Quemad modum iniusti vitrici, et Novercae, Privignos, ut canes tractantes vindictam divinam non aufugiunt, sic nec hi, filialis Pietatis officium negligentes.

CONCLUSIO IX. Peccat Filius, qui egentibus Parentibus alimenta necessaria denegat.

PArentes à liberis in egestate alendos esse, ipsa naturalis ratio dictitat, et hoc Pietatis officium etiam Barbarae gentes agnovêre. Hoc Graecis est a)ntipelaggei=n, cùm pelaggoi\, Ciconiae, dicantur à liberis ali. Arist. 8. animal. Plato. lib. 4. de LL. Parens, inquit


page 168, image: s168

Ulpianus ICtus in l. 3. §. 16. de agnosc. et alend. liberis. ali à filio, naturali ratione debet, et §. 1. d. l. vice mutuâ liberi Parentes suos alere debent add. l. 1. C de alend. liberis. Si tamen eius facultatis sint, ut sqrepth/ria praestare possint. l. 2. C. d. t. Et notum est illud Philosophi: Par entibus non posse reddi i)s1o/r)ropon, aequivalens. Gravissimè igitur peccant filii, qui Parentes suos in paupertate vivere patiuntur, eisque pium nutricationis munus negant. Sanè Solon Gentilis infames esse voluit eos, qui Parentes non alerent. Laërt. in Solone Proverbium fuit: Filii aut Parentes alant, aut vinciantur. Et testatur experientia, tales filios in hâc vitâ cum prole suâ saepè graves impiae ingratitudinis suae erga Parentes poenas dedisse. Homerus in Iliade ait: brevem aetatem ei contingere, qui Parentibus nutricationis munus non reddiderit. Godofred. in not. ad d. l. 3. de agnosc. et al lib.


page 169, image: s169

Audiant filii omnes quid Sanctus Ecclesiae Pater Ambrosius in cap. 18. Lucae, scribat: Pasce, inquit, Patrem tuum, pace Matrem tuam, et si paveris matrem, adhuc non reddidisti dolores, non reddidisti cruciatus, quos pro te passa est, non red didisti obsequia, quibuste illa gestavit, non reddidisti alimenta, quae tribuit tenero pietatis affectu immulgens labris tuis ubera, non reddidisti famem, quam pro te illa toleravit, ne quid, quod tibi noxium esset, ederet, ne quid, quod lacti noceret, hauriret Tibi illa ieiunavit, tibi manducavit, tibi illa, quem voluit cibum, non accepit, tibi, quem voluit cibum, sumpsit, tibi vigilavit, tibi flevit, et tu illam egere patieris? O fili! quantum tibi sumes iudicium, si non pascas Parentem? Illi debes quod habes, cui debes, quod es. Audiant igitur etiam Pilii Theologum Hallensem, D. Mengeringium,


page 170, image: s170

qui in Scrut. Consc. c. 8. q. 9. ita scribit: Kinder fragen sich, ob sie ihren armen unvermögenden nothdürfftigen Eltern, von ihren Uberfluß, Gütern und Gottes-Segen ausgeholffen, Unterhalt und Nahrung verschafft; oder ob sie dieselbe darben und nothleiden lassen? GOtt der HErr hasset und straffet ernstlich die Unbarmhertzigkeit, und neidische Hundes-Arth der Kinder, so ihren Eltern in ihren Mangel und Armuth nicht beyspringen. Odio habet Deus non tantum eos, qui Parentes iniuriis et contumeliis afficiunt, verùm etiam, qui Parentes suos in egesate, aut aliis calamitatifbus deserunt, quibus tamen opem ferre poterant. Osiand. in Syr. c. 3. Und ist daher das gemeine Sprichwort erwachsen, es kan ein Vatter wol zehen Kinder ernehmren, aber zehen Kinder mögen nicht einen Vatter ernehren. Al man dann heute zu Tage bey der neidischen und geitzigen Welt viel erfähret, daß offtmals Kinder ihre


page 171, image: s171

Eltern, sonderlich die Mütter, so im trostlosen Witbenstande, das Elend nach ihrer Männer Tode, eine geraume Zeit bauen müssen, ohne Hülffe Wart- und Pflegung lassen, sich auch ihrer äussern und enthalten, wo sie können; daß sie ihnen nicht viel zu Gesichte kommen: und da bißweilen viel der Brüder und Schwestern seyn, die alle mit guter Nahrung und Haus-Segen von GOtt versorget, und sich eines derselben pber die noch lebende Mutter erbarmet, sie zu sich nimmet, und mit Tisch und Lager versorget, so seyn die andern Geschwistert doch so unbarmhertzig, karg, filtzig und undanckbar gegen die Mutter, daß sie selbe gar nicht etwan auch nach ihrer guten Gelegenheit bewirthen,´alimentiren uind erhalten helffen solten. Darum auch diejenigen, so sich den Eltern also entziehen, es schwer in ihren Gewissen zu verantworten haben.


page 172, image: s172

CONCLUSIO X. Peccat Filius, qui Parentem Peste, furore vel alio morbo labor antem prorsus deserit.

MAgna est impietas, Parentem, à quo quis vitam habet, in periculo vitae constitutum, vel aliâ calamitate pressum, deserere, eumqueve alienae quasi misericordiae exponere, quam quis ipse non habet. Hodiè, proh dolor! exempla eiusmodi impietatis Filialis passim obvia sunt, quae non sine lacrimis cogitari, nedum reserri possunt; sanè Romanum Ius filium iudicat indignum successione, si furihundum Patrem deseruerit. Nov. 115. c. 3. §. 12. ibi: Si Parens furiosus fuerit, et eius liberi, obsequium ei et curam competentem non prae buerint, indigni successione habeantur, extraneum


page 173, image: s173

autem, qui suis sumptibus fuiriosum ad finem vitae ipsius procuraverit, ad eius successionem perve nire decernimus. Idem dicendum, si tempore Pestis filius Parentem deserat, modò non ob metum contagionis à Magistratu prohibitus sit, patri servire. Superioribus sanè annis, quibus pestis maximè in Provinciis nonnulli Germaniae grassata est, saepiùs factum est, Parentes à liberis separatos, et domibus infectis inclusos miserrimâ morte, nec tàm Peste, quàm fame, ac aerumnis periisse.

CONCLUSIO XI. Peccat Filius, qui Patris obaerati famam, cum levi quodam suo damno non tuetur.

SIcut filius Parentum vitae suis impensis servire et succurrere, ita etiam famam eorundem suo quodam dispendio Iucrari vel vindicare


page 174, image: s174

tenetur. D. Menger. Scrut. Consc. c. 8. q. 11. ubi ait: Kinder fragen sich, ob sie ihre Eltern wegen unvollzogener Zusage, und unabgetragener Schulden, in der Gruben schänden, schmähen und lästern lassen, da sie doch ihre Ruhe und guten Namen mit leichter Mühe hätten retten und vertretten können? Ob zwar Kinder nicht schuldig seyn, wo sie von ihren Eltern nichts geerbet, und empfangen haben, in ihre Schulden zu tretten und zu zahlen, (vid. l. 5. §. 16. de. agn. l. 1. et seq. C. ne filius pro Patre) jedoch kan keines weges gebilliget, noch im Gewissen verantwortet werden, wo man der Eltern Leymuth und Namen, nach ihrem Tode so weit denigriren, und von unvernünfftigen groben Leuten, aussehelten, schänden und lästern lässet, da sie sagen: Dein Vatter ist mir das schuldig worden, hat mich betrogen der lose Man~, etc. Hie solten Kinder ein übriges thun, und ihren verstorbenen Eltern zu Ehren trachten und sehen, wie sie tran sigiren


page 175, image: s175

und die Sache vertragen könten, wo es sonderlich ohne mercklichen Schaden und Abbruch ihrer Nahrung geschehen wöchte. Sic filius, qui pro Patre ob debitum carcere in cluso fideiubere recusat, de Iure Romano, ut ingratus ex heredari potest à Patre. Nov. 115. c. 3. §. 8. Illud de Cimone fertur, eum Patrem ob crimen Peculatûs in carcerem coniectum, ibiqueve defunctum, translatis in se vinculis ad sepulturam redemisse. Valer. Max. Lib. 5. c. 3. Sed rari hodiè sunt qui propter modicum rei familiaris damnum Parentum famam vindicare laborant, quin potius liberi propter dispendium, quod patiuntur, famam defunctorum Parentum ipsi lacerant, et impiè ac irreverenter de iis loquuntur; adeò rara hodiè est filiorum Pietas erga Parentes, et quidem rarior inter eos, qui Cihristiani esse volunt, quàm inter turcas et Barbaros.


page 176, image: s176

CONCLUSIO. XII. Peccat Filius, qui Parentem ex captivitate hostium cùm possit redimere, recusat.

ACcidit, Parentem, tempore belli in capitvitatem hostium abduci, eiusqueve liberationem pro certo lytro liberis offerri; hîc Pietas naturalis exigit, liberos, si tantum habeant in facultatibus, aut aliundè ad quirere possint, pro Patre redemptionis pretium solvere,m si verò hoc Pietatis officium eis negent, non leviter peccant, ac sese successionis beneficio in dignos reddunt, Vid.l Nov. 115. c. 3. §. 13. ubi ita cavetur: Si unum de Parentibus in capitvitate detineri contigerit, et eius liberi non festinaverint eum redimere; siquidem voluerit calam itatem captivitatis evadere, in eis sit potestate, utrum hanc causam


page 177, image: s177

ingratitudinis Testamento suo velint adscribere; si autem per negligentiam liberorum, vel contemptum non fuerit Parens liberatus, et in captivitate decesserit, illos ad successionem eius venire non patimur, quia non festinaverit eius redemptionem citiùs procurare.

CONCLUSIO XIII. Peccat Filius, qui prohilbet Parentem Testamentum, seu ultimam voluntatem condere.

TEstamenti factio debet esse libera; gravis autem est iniuria, prohibere aliquem, ne ultimum suum condat elogium. Si filius id fecerit, indignum se facit hereditate paternâ. Vid. l. 1. ff et l. 2. C. si quis aliquem testari prohib. Nov. 115. c. 3 §. 9. ubi dicitur: si convictus fuerit aliquis liberorum ex eo,


page 178, image: s178

quia prohibuerit Parentes suos condere Testamentum, ut si quidem postea facere potuerit Testamentum, sit eis pro tali causa filium exheredandi licentia. Si autem in ipsa prohibitione sine Testamento aliquis ex Parentibus decesserit et alii, sive qui ab intestato ad hereditatem defuncti, aut cum ipso filio, qui Testamentum fieri prohibuit, aut post illum vocantur, sive illi quos heredes aut Legatarios habere volebat, vel qui Iaesionem aliquam ex prohibitione Testamenti sustinuerunt, hoc ipsum approbaverunt, secundum alias leges super hoc positas talia negotia terminentur.


page 179, image: s179

CONCLUSIO XIV. Peccat Filius, Matrimonium initurus, qui pium ac salutare Parentum consilium prorsus negligit et reicit.

GRavis est iniuria, et ingratitudo, quando liberi Parentum consilia in contrahendis nuptiis spernunt, ac prorsus reiciunt, et sic eis invitis heredes obtrudunt. Gentiles ipsi ex naturae lumine viderunt, contra Pietatem, et filialem reverentiam agere filios, si in hâc re tanti momenti Parentum suorum consilium audire nolint. Luther. Tom. 5. Ienens. p. 255. ita scribit: Wo sichs begiebt, daß ein Kind sich sperret wider seinen Vatter, und will das Evangelium branchen zu seinem Muthwillen, weiln er weiß, und sich darauf verlässet, man soll es nicht zwingen, sondern seines Willens lassen, da es vielleicht


page 180, image: s180

hinhänget, mit einer tollen Liebe, und damit einen Heyrath abschlägt, die doch ihm löblich und ehrlich wäre, nach Erkänntnüß guter Freunde, oder auch deß Pfarrers und Obrigkeit! Hie soll man nun warlich dem Vatter Macht lassen, das Kind zu straffen, denn weil die Heyrath ehrlich, und dem Kinde nach guter frommer Leute Erkänntnüß zu rathen ist, daß an dem Vatter hierinnen kein Frevel und Muthewille, sondern rechte vätterliche Treue gespüret wird, soll das Kind, wo es keine andere Ursach hat, denn seine tolle Jugend-Liebe, damit es anderswo hafftet, billig solche Liebe lassen, und vätterlichen treuen Rath kindlichen Gehorsam leisten, und wissen, wo es das nicht thut, daß es ihme nicht frey sey ohne Sünde, solchem vätterlichen Willen zu widerstehen. Idem porrò scribit: Die Prediger sollen das iunge Volck fleissig berichten, und das Gewissen zu kindlichen Gehorsam halten, mit anzeigen, wo sie mit Unrecht sich entschuldigen, daß sie


page 181, image: s181

zwiefach wider vätterliche Obrigkeit sündigen, beydes mit Ungehorsam und auch mit Betrug, welches ihnen hernach nichts gutes thun wird, und zu besorgen, daß sie eine unselige Ehe zur Straffe, oder ein kurtzes Leben werden kriegen. Daß sie zusehen, und schertzen hierinnen nicht, sie teuschen nicht den Vatter, sondern sich selbst gewißlich, denn GOtt wird ihre Lügen und Teuschen wol finden; wann das genug wäre ungehorsam zu seyn, daß ich etwas anders Lieb hätte, und nicht lassen wolte, so bliebe wol gar kein Gehorsam, weder im Himmel noch auf Erden: Add. D. Müller. Tract. von der ungerathenen Ehe. pag. 235. ubi ait: Es ist billig, daß die Kinder der Eltern Rath folgen, und nichtohne Ursach widerstreben, denn das wäre eine Verachtung und Sünde wider das vierdte Gebot: Vermuthlich ist es, daß die Eltern allemal der Kinder ihr Bestes suchen, und nicht leichtlich ihr eigen Fleisch und Blut mit ihren Rath


page 182, image: s182

verrathen werden; drum hat ein Kind destoweniger Ursach, sich denen Eltern zu wider setzen, bevorab da es noch selbsten sein eigen Besies nicht zu suchen weiß; Im Fall auch dasselbe denen Eltern zur guten Heyrath nicht folgen wolte, bleidet dem Vatter die Macht das Kind zu straffen. D. Mengeruing. Scrut. Consc. c. 8. q. 17. quae haec est: Ob sie Kinder ehrlichen und guren Heyrath, den ihnen die Eltern aus vätterlicher und mütterlicher Treue vorgeschlagen, muthwillig und vermessen, aus toller unbesonnener Jugend-Liebe, damit sie anderswo hafften, verweigert, und abgeschlagen, und also ihrer Eltern Nath und Willen nicht folgen wollen? Add. Dedecken. Cons. Eccles. Vol. p. 137. D. Spener. Tab. Catechet. 4. ubiait: Imprimis Parentibus esse parendum in matrimonio ineundo. Undè Matrimonium sine Parentum consensu irritum est.

Exod. 22. 16. 17.


page 183, image: s183

CONCLUSIO XV. Peccat Filius, qui spreto Parentis Consilio, certum vitae genus, v. g. militiam sibi eligit.

QUemadmodum Parentum officium est, prudenter curare, ut filii certum, aptum ac honestum vitae genus eligant; ita Pietas à filiis exigit, ut Parentum consilium sequantur; si id verò protervè negligant, eos contra quartum Decalogi praeceptum non leviter peccare, manifestum est. Exempli gratiâ: pater suadet filio, ut cùm ad studia liberalia excollenda ineptus sit, opificium aliquod, ex quo honestè panem quaerere possit, discat, ille verò mavult ion otio vivere, aut in militiam absque Magistratûs iussu, abire, hâc suâ inobedientiâ filius peccat, Vid. D. Spener. Tab. Catechet. 4. ibi: in vitae genere eligendo Parentibus


page 184, image: s184

Parentum. Menger, Scrut. Consc. c. 8. q. 16. ubi scribit: Kinder fragen sich, ob sie ihren Eltern zu vorgeschlagenen ehrlichen Gewerb, und Mittel der Nahrung nicht folglen wollen? Der Kinder Gehorsam den sie den Eltern schuldig seyn, ist vornemlich auch zuverstehen, quoad certum et honestum vitae genus, wenn die Eltern ihren Kindern bey Zeiten, da sie nicht tüchtig zum studiren seny, oder darzu Lust haben, zu einer ehrlichen Handthierung rathen, und beförderlich seyn wollen, daß sie sie us ein Handwerck zu thun gedencken, weiln sie nun heran wachsen, und zu Jahren kommen, da wollen denn die Söhnichen offtmals nicht dran, der Müssiggang und Schlingschlang gefället ihnen so wol, daß sie von keinem Handwercke hören wollen; werden sie auch gleich durch vätterlichen Zwang und Auctorität zu etwas genöthiget, so dauren sie nicht lange, springen aus und laufsen vom Handwercke. Das alles ist


page 185, image: s185

mercklicher Ungehorsam, und im Gewissen nöthig zu rügen, daß alle die jenigen wol zu bedencken haben, die in ihrer Jugend nichts redliches und richtiges gelernet, ob sie nicht hieran selbst schuldig und sich darmit an ihrer Eltern Wunsch, Willen und Begehrem schwerlich versündiget haben? Add. matthes. in Syrac. p. 13.

CONCLUSIO XVI. Peccat Filius, qui Parentum iussa ac mandata vel planè non, vel negligenter exsequitur.

INomnibus, quae Deo supremo Patri non sunt adversa, liberi Parentibus obedire debent, D. Spen. Tab. Catech 4. si verò inobedientes fuerint, iussaqueve Parentum, vel spernant, vel non debitè exsequantur, graviter in legem Dei peccant. Et


page 186, image: s186

liceat Patri qualemcumque honorem exhibeant, et obsequium praestent, si tamen, ut saepissimè fieri solet, matrem contemnant, eiusqueve monita floccipendant, non minùs peccant. Dixit enim Dominus, honora Patrem, et Matrem tuam. Iudicium Matris exquirens firmavit in filiis, inquit Syracides. c. 3. id est, Deus vult, ut liberi etiam Matri obtemperent; Osiand. inh l. Lutherus: der HErr will gehalten haben, was eine Mutter die Kinder heisset; D. Menger. Scrut. Consc. c. 8. q. 20. Ob Kinder zwar den Vatter gefürchtet und geehrer, aber auf jdie Mutter nichts gegeben, ihre Gegenwart, Willen und Geheiß, nichts überall, oder gar kaltsinnig, und verächtlich halten wollen, und gelten lassen? derer Kinder sind sehr viel leider! in der Welt, die mütterliche Gewalt, Auctorität, Willen und Befehl, wenig, oder gar nichts achten, und ansehen, und im Abwesen, oder auch nach Absterben daß Vatters,


page 187, image: s187

nicht so viel auf die Mutter geben, meynen auch, so weit ihnen der Vatter befiehlet, oder gethan haben wolle, waren sie schuldig und vrpflichtet, nach dem vierdten Gebot; mit der Mutter Besehl und Gebieten, sey es so genau nicht zu nehmen, wie denn manchesmal die Mutter selbst mit indulgenz und Verzärtelung, nicht wenig Anlaß und ursach geben helffen; Es ist aber eine schwere Sünde wider das vierdte Gebot; daher der alte Tobias seinen Sohn erinnert, und vermahnet, Thre deine Mutter alle dein Lebenlang, dencke dran, was sie für Gefahr ausgestanden hat, da sie dich unter ihren Sertzen trug. Tob. 4.


page 188, image: s188

CONCLUSIO XVII. Peccat Filius, qui Parentem criminaliter accusat, aut eum in Iudicio defert.

OMnibus modis liberi parcere debent Parentum vitae, ac famae, quippè à quibus vitam habent, quae inaestimabile beneficium, cuiaequivalens numquam reddere possunt. Caveant igitur filii, ne Parentum propriorum sint accusatores, aut delatores, ne famosas actiones contra eos instituant, aut in Iudicio contra eos testimonium dicant. Omnia enim haec Pietati ac reverentiae, quam Parentibus debent, adversa sunt. Sanè, de Iure Romano Pater filium delatorem vel accusatorem suum exheredare poterat. Vid. Nov. 115. c. 3. §. 3. ubi Imperator ait: Causas ingratitudinis, ob quam filius exheredari potest, sunt, si Parentes in


page 189, image: s189

criminalibus causis accusaverit, quae non sunt adversus Principem, sive Rem publicam. Si delator contra Parentes exstiterit, filius, et per suam delationem gravia eos dispendia sustinere fecerit. Tanta hodié plurimorum liberorum est Impietas, et a)stoggi/a ut nec Deum nec Parentes timeant, sed abiecto omni pudore, Parentes, saepè et iam ob levissimam causam, in ius trahere non erubescant.

CONCLUSIO XVIII. Peccat Filius, qui temerè à Parente iuramentum exigit.

FIliis, ut saepè diximus, Parentis persona sancta et honesta videri debet, semper igitur bonam opinionem de eo habere debent; creduntur enim Parentes per naturam semper liberis suis benè velle, eorumqueve commoda quaerere. Non igitur


page 190, image: s190

filius in causa aliquâ Civili, temerè et absque legis aut Magistratus auctoritate, à Parente iuramentum exigere debet, cùm iuramentum dicatur esse tortura Conscientiae; Quod si verò res magni sit momenti, et Pater contra se praesumptionem habeat, Iudexqueve Iuramentum approbet, filius quidem nonnumquam id petere potest à Patre, sed salvâ Pietate et reverentiali honore, quem ei debet; si verò importunis, ut saepè fit, aut durioribus verbis id exigatur, ut ut causa sit iustissima, filius tamen peccat, cùm Patris sui per naturam debitor sit maximus, quod debitum ei numquam reddere potest.


page 191, image: s191

CONCLUSIO XIX. Peccat Filius, qui nimis rigorosè ex obligatione vel iure aliquo debitum à Patre suo exigit.

SI Parens filii ex mutuo, vel alio contractu, aut iure aliquo debitor sit, humaniter tractandus est, ita ut semper salva maneat Pietas et reverentia filialis, Si Pater in morâ solvendi, non statim minetur ei actionem aut exsecutionem, non rapiat eum in ius aut contumeliosis in eum utatur verbis, sed cogitet benignitatem Caelestis Patris, quantum ei debeat; cogitet beneficium, quod per naturam à Patre suo acceperit, quantum illud sit, quantumqueve ei contrà debeat; Indulgeat Parenti spatium solvendi sufficientissimum, nec dubitet, aliquam debiti partem


page 192, image: s192

petenti remittere, et damnum aliquod indè pati. Romano Iure Pater tenetur liberis in quantum facere potest. Cogitet filius, se Parenti animam debere, quae omnibus mundi divitiis pretiosior. Quod si verò rigore exactionis aut exsecutionis gemitus Patris in se provocaverit, sciat, hoc ei non lucro cedere, nec Deo nec piis hominibus iplacere.

CONCLUSIO XX. Peccat Filius, qui Parentem ad secundas nuptias transire vetat.

AUdent nonnumquam filii Parentem vergentis aetatis, prohibere, ne ad secundas transeat nuptias, ac substantiae partem ad Novercam et liberos secundi Matrimonii transserat. Quamvis autem secundae nuptiae sua habeant in co mmoda, liberisqueve primi Matrimonii serè


page 193, image: s193

perniciosae esse soleant, quemadmodum id etiam agnovit optimus Ecclesiae Pater Ambrosius, quando ad viduam ita scribit: Generare liberos vis, non fratres suturos tuorum, sed adversarios filiorum. Quid est ergò generare alios liberos, nisi spoliare, quos habes liberos? quibus pariter auferantur et pietatis officia et facultatum compendia. Nihilominus tamen filiis ius prohibendi secundas nuptias Parenti non competit, contrarium hoc est pietati, cumprimis, si Parens iustas causas habeat. Dissuadere possunt filii eas, sed ex bono affectu et ex amore, non cum iniuriâ, non per invidiam, ne fortè aliquod in bonis paternis dispendium patiantur. Non legitur in divinis Scripturis, Isaacum filium prohibuisse grandaevum Patrem Abrahamum, ne mortuâ matre Sarâ ad secunda vota transiret. Videant igitur Liberi, ne eiusmodi


page 194, image: s194

prohibitione contra Pietatis ac reverentiae filialis officium peccent.

CONCLUSIO. XXI. Peccat Filius, qui de ultimâ voluntate Patris sui certus est, ob defectum fortè alicuius sollennitatis, eam non adimplet.

NOn rarò ac cidit, filios ultimam voluntatem Parentum implere, et legata in eâ relicta, propterea praestare nolle, quòd in externâ sollennitate legibus humanis requisitâ, aliquis sit defectus; sed potior habenda ratio veritatis, et conscientiae, quàm sollennitatis deficientis. Peccant sanè Liberi, si certissimi sint de Parentum voluntate, et per avaritiam praestare nolint, quod eis iniunctum est. Vid. Fern.


page 195, image: s195

Vasq. de Testator. Potent. lib. 1. §. 1. 24. ubi ait: Si voluntas testantis, de quâ explendâ agitur, certa, et apud heredem indubitata est, nihil aliud in foro animae desideratur. Add. Molina de I. et I. tr. 2. D. 81. Zasius ad Tit. qui Test. fac. poss. n. 43.

CONCLUSIO. XXII. Peccant Filii, qui Parentum contractus, et pacta non observant.

QUando obligatio ex contractu nata ad heredes est transitoria, tunc heredibus incumbit fidem contractûs servare; maximè verò liberorum est, facta Parentum defunctorum praestare, et praecavere, ne post mortem, ob non servatam fidem, Parentum fama periclitetur. Impii sunt filii, qui nullam bonae fidei ac formae rationem habentes, temerè rescindunt, irritaqueve reddunt, quae à


page 196, image: s196

Parentibus gesta et acta. Conf. Reincking. Biblische Policey lib. 3. axiom. 31. ubi ait: Fromme Kinder thun rühmlich und wohl, daß sie ihrer Vätter Verordnungen, Verträge, und Geschäffte, auch nach deren tödtlichen Hintritt in gebührender Veneration halten, und darwider nicht handeln, sie haben auch von GOtt deßwegen Segen zu erwarten.

CONCLUSIO XXIII. Peccat Filius, qui clàm de Parentum facultatibus aliquid subtr ahit.

QUi subtrahit aliquid à Patre suo, ait Salomo in Proverbiis. cap. 28. vel à Matre, et dicit, hoc non esse peccatum, particeps est homicidae. ubi Osiander in paraphrasi ait: Liberi, qui clàm de Parentum


page 197, image: s197

suorum facultatibus subtrahunt, (die ihren Eltern abtragen,) existimantes, leve aut nullum esse peccatum, modò non alienorum facultates furentur, ipsi vastant oeconomiam, et Parentum, ac suis rebus pessimè consulunt, sequeve et ipsos Parentes ad egestatem redigunt. Et stultè faciunt Parentes, qui pecuniam et alias res, quae subtrahi facilè possunt, ita negligenter adservant, ut saepè liberis surandi praebeant occasionem. Stultè etiam faciunt Parentes, quando liberis pecuniam dant, quâ ludant, vel res non necessarias sibi ipsis emant. Manche Eltern, ait Theologus quidam, lassen ihren Kindern von Iugend auf den Muthwillen, und ihren eigenen Sinn, da muß das liebe Töchterlein und Iüngkerlein sein eigen Geld haben, damit fahen sie an zu partiren, kauffen und tauschen in der Schule, und lernen fein zugreiffen, ietzt bringen sie ein


page 198, image: s198

Buch heim, das haben sie gebeutet, bald ein Messer, oder Gürtel, das ist denn ein guter Anfang, darnach mausen sie der Mutter im Nässer, dem Vatter in der Taschen, wann man dann etwas findet, das muß auf den Spiel-Platz, oder ins Wirths-Haus, für ein Quärtlein Wein. Also lässet man sie, wie die jungen Hündlein erstlich Leder nagen, biß sie ein gantz baar Schuh fressen lernen; denn je grösser die Kinder werden, jemehr sie darnach wollen Geld haben, gibt mans ihnen nicht, sehen sie, wo sie es finden, ehe es andere verlieren, biß sie endlich gar zu öffentlichen Dieben werden, und die Eltern Spott und Schande an ihnen erleben. Add. D. Menger. Scrut. Consc. c. 11. q. 125. ubi scribit: Kinder fragen sich, ob sie ihre Eltern in der haushaltung berucker, bestohlen, mit Dietrichen und Nachschlüsseln, Gewölde, Geld-Kasten, Korn-Böden, Spieß-Kammern


page 199, image: s199

eröfnet, und eines und das andere ihnen also entzogen, und abgenommen? O mein! wie wird das so vielfältig in der Welt practiciret, die Töchter zur Nätherey und Hoffarth, die Söhne zu Fressen, Sauffen und Galanisiren.

Liberi inquit D. Geier. in Comment. ad h. l. vel cogitant, vel disertè eiam pronuntiant, se subtractione bonorum paternorum nil iniqui aded admittere, cùm bona haec iam anteid se, tamquam futuros heredes, pertineant, cùm Parentes parcè nimis ea sibi erogent, cùm illi his carere possint. Sed facinoris haec est horrenda detestabilitas, talem scilicet filium non modò non effugere furis rapt orisqueve titulum, verùm insuper socium quoque ipsum fieri cum homicidis, Sicariis, vel vastatoribus, qui omnia corrumpunt. Talis Filius ob depositam, adeò omnen Parentum reverentiam


page 200, image: s200

pudoremqueve aequiparatur homini nequissimo, qui nihil non audet, qui ad perniciem exitiumqueve aliorum vergit, qui etiam sceleratissuis moribus praefractâque ac impulente planè proterviâ, quottidiè configit Parentes, usque dum maerore ipsos planè excruciatos, è vitâ hâc sustulerit, vel veneno aliisve nediis mortem horum citiorem procurârit. Officium igitur liberorum est, bona Parentum intacta relinquere, modis omnibus augere, a damnis munire, suisqueve interea quae vel Parentes erogant, vel labore proprio adquisita sunt, aequanimiter uti frui.


page 201, image: s201

CONCLUSIO XXIV. Peccat Filius, qui quocumque modo Parentes suos contristat.

Flli, ait Syracides, ne contristes patrem tuum in totâ vitâ illius, nec exaspera matrem tuam, is enim maledictus est. Syrac. 3. Saepissimè autem in hâc re liberos, hoc cumprimis corruptissimo saeculo peccare, tristis experientia loquitur; undè etiam tot infelicissimorum filiorum exempla quottidiè videmus. Superioribus annis in quadam civitate filius piam matrem suam viduam, malis moribus et actionibus suis valdè torquebat, multasqueve lacrimas, ex oculis eius extorquebat, paucos autem post annos defunctâ matre, filius iste in egestate ac contemptu hominum miserrimâ morte periit. Discant igitur filii sibi à lacrimis ac


page 202, image: s202

tristitiis Parentum cavere. Vid. D. Mengering. Theol. Hallens. Scrut. Consc. c. 8. q. 18. Kinder fragen sich, ob sie ihren Eltern einig Hertzelid, Bekümmernüß, Sorge, Schmertzen, Schmach und Gram zugezogen, und sie mit ihren Trotz, Frevel, ärgerlichen Leben, oder in andere Wege gekräncket, und Unmuths gemachet? solches geschiehet auf viel Wege und Weise; also wenn Söhne unsleissig und faul in studiren seyn, mehr im Luder, als über denen Büchern liegen, dahero die Eltern manchen Stanck von ihren studir en den Kindern mit grossen Hertzeleid erfahren etc. Item, wenn sie das Geld und Unkosten unnützlich anwenden, veriunckeriren, etc. Item, mit öffentlichen groben Lastern wider ein und das andere Gedot, Untreu, Dieberey, Unzucht, etc. Eltern und Freundschafft betrüben, und in Schimpffbringen, oder fürsetzlich und mit Willen sie in Sorge und


page 203, image: s203

Bekümmernüß setzen, durch allzulangen Verzug und aussenbleiben in der Fremde, oder mit Wegziehen und peregriniren in ferne Lande, wie der ungerathene Sohn. Luc. 15. und was dergleichen mehr seyn mag, sintemal sie dadurch den Eltern das leben sauer machen.

CONCLUSIO XXV. Peccat Filius, qui captandae hereditatis caussâ longaevam parentibus vitam invidet.

VOtum captandae mortis alienae, ob spem hereditatis, velut impium damnarunt leges Romanae. Magis impium est liberorum votum, ut Parentes fortè senes moriantur, ipsorum verò bona captare, ac inter se dividere possint. Gravissimis verbis in tales filios invehitur Lutherus, tom. 5. Ien. p. 523. quem adducit. D. Menger. Scrut. Consc. c. 8. q. 1.


page 204, image: s204

ubi ita scribit: Kinder fragen sich, ob ihnen die Eltern zu lange leben, oder gelebt haben, daß sie ihr überdrüssig worden, und gerne gesehen, daß sie schon todt wären, damit sie in die Güter und volle Besitzung kommen möchten. So schändlich ist der Undanck mancher Kinder gegen die Eltern, ob gleich Vatter und Mutter arbeiten, und lassens ihnen blutsaver werden, ziehen in Mühe und Arbeit die Kinder auf, wagen für sie Leib und Leben, so verdienen sie nichts darmit, denn so sie alt werden, daß ihnen die Kinder das Leben nicht gönnen, wolten lieber, daß sie todt wären, daß sie in die Güter kämen; Ist das nicht ein schändlich verdrüßlich Ding, daß die Kinder ihren Eltern nicht das Leben vergönnen? O Welt, sagt Lutherus, du edles Kind, man solte dich billig krönen, daß du so undanckbar bist, kanst du denen nicht Gutes thun, von denen du alles Gut, ia das Leben hast, wem soltest du denn


page 205, image: s205

Gutes thun? Sie haben dir zwantzig, dreissig, viertzig Jahr gedienet, und dich ernehret, und du kanst ihnen nicht vierzehen Tage dienen, und sie ernehren. Psuy dich, du schändliche Welt, kanst du Vatter und Mutter nichts Gutes thun, die dich aus dem Dreck erzogen hoben, wem wilt dus denn thun? Add. Selnec. Comment. in 2. Tim. c. 3. ubi ait: Multi liberi a)/stoggoi suorum Parentum malè habentium prorsus obliviscuntur, ac mortem ipsorum potiùs exoptant, quàm ut eos iuvare, et liberare studeant. Ibidem ille horrendam Historiam de du obus siatribus refert.


page 206, image: s206

CONCLUSIO XXVI. Peccat Filius, qui Patrem cogit, ut vivus adhuc substantiam suam cum ipso dividat.

REperiuntur liberi, qui mortem Parentum exspectare nolunt, sed adhuc vivis iis, portionem hereditariam, quae demum post obitum Parentum eis iure debetur, cum impetu extorquent, quemadmodum perditus ille filius, cuius in Evangelio Luc. 15. mentio fit, qui patri suo dixit; Pater, da mihi portionem substantiae, quae me contingit. Quasi is vivo adhuc Parente bonorum ipsius Dominus sit, at que arbiter. Cùm tamen vulgatum sit, viventis non esse hereditatem. Gravis sanè est in iuria, quae Parentibus infertur, quando nolentes volentes,


page 207, image: s207

absque auctoritate legis, aut Magistratûs, cum liberis bona dividere coguntur; saepè enim accdit, Parentes factâ divisione bonorum, ad egestatem redigi, et in eâ ab ingratis filiis deseri. Talem senè iniuriam non immeritò Parens exheredatione vel privatione aliquâ bonorum Partis punire posset.

CONCLUSIO XXVII. Peccat Filius, qui pecuniam ad studia vel aliam artem discendam à Parente acceptam, ad alios usus convertit, vel luxuriosè perdit.

SUffurando Parentibus esculenta, potulenta, nummos etc. Filium peccare, praecedente


page 208, image: s208

conclusione diximus. Peccat etiam Filius, quando pecunias à Parentibus v. g. ad studia discenda, acceptas, genio suo satisfaciens, luxu, fastu, Venere, aleâ perdit, aut in alios usus non necessarios contra expressum Parentis mandatum expendit. Nesciunt liberi, quanto sudore et labore Parentes, hoc cumprimis calamitosissimo, ac Martiali tempore, pecuniam quaerere soleant, quapropter discere deberent, eam parciùs ad necessitatem expendere, omnemqueve luxuriam et prodigalitat em noxiam cavere, ne aliquando serò nimis, ut filium illum perditum, eos iacturae temporis, et pecuniae, et salutis paeniteat. Qui nauci verò sunt, ut hodiè multi, poenas dabunt inobedientiae ac luxuriae.


page 209, image: s209

CONCLUSIO XXVIII. Peccat Filius, qui impia Parentum mandata exsequitur.

POtestas patria non superior est caelestis Patris potestate, sed ea longè inferior. Si Pater liberis aliquid praeceperit, quod voluntati divinae ad versum, ei minimè parendum est. Oboediendum enim Deo magis est, quam hominibus Act. 5. Quando superiorum omnium Mandata pugnant cum praecepto Dei, satiùs est, ut homines potiùs, quàm Deum offendamus, quia ius Superioris semper excipitur, Osiand, in h. l. Nemo quemquam tàm carum habeat, ut in ipsius gratiam peccet. Idem in Deut. 13. qui locus valdè est notabilis. Peccant igitur liberi, quando in eiusmodi causis Parentibus suis


page 210, image: s210

oboediunt, quae manifesté impiae, iniustae verboqueve divino contrariae sunt. Patria namque Potestas eò usque se non extendit, sed limitibus honesti atque iusti circum scripta est. Longè tamen graviùs peccant Parentes, impietate et iniustitiâ mandatorum suorum, quàm liberi eorum impletione, in magno illo die Pantocritico, propter scandalum, quod liberis praebuêre, duplici poenâ damnationis plectendi.

FINIS.