10 May 2005 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check


image: s001

I. N. I. AHASVERI FRITSCHI MEDICUS PECCANS, Sive TRACTATUS De PECCATIS MEDICORUM. NORIMBERGAE, Apud WOLFGANGUM MAURITIUM ENDTERUM. Anno M DC LXXXIV.


image: s003

PRAEFATIO AD LECTOREM.

CUm hactenus varios conscientiae casus, certis conclusionibus comprehensos, pro Principe Aulico, Ministro et Consiliario, Advocato, Notario, Scholari, Praeceptore, ac milite proposuerimus, qualem qualem hanc nostram operam ob utilitatem suam, multis optimis Viris gratissimam fuisse vidimus; cumque eorum nonnulli nos hortarentur, ut


image: s004

in hac utilissimâ morali materiâ quantum per negotia publica liceret, pergeremus, visum est, de PECC ATIS MEDICORUM, more nostro, breviter hic agere. Publicè namque inter esse iudieavimus, peculiari libello hanc materiam tractare, et iunioribus cumprimis Medicis ostendere, in quibus casibus conscientiae laesionem cavere debeant.


page 5, image: s005

I. N. I. TRACTATUS De PECCATIS MEDICORUM.

CONCLUSIO I. Peccat is, qui artem medicandi, quam numquam didicit, temerè exercere audet.

ARs artium est, et Scientia scientiarum Medicina, ut ut vulgus hominum aliter iudicet. Verissimum enim, quod Medicorum Princeps Hippocrates, in Aphorismo 1. scribit: bi/os braxu\s2 te/xnh makra\, kri/s1is2 xaleph\, pei=ra s1falerh\. Vita brevis, ars longa, iudicium difficile, experientia


page 6, image: s006

periculosa. Est enim Medico necessaria totius naturae contemplatio, et universae Philosophiae cognitio, Non enim boni Medici est, vulgari rerum cognitioni, fallacibusque nonnullis experimentis confidere, sed in totius naturae adyta acri iudicio penetrare, ac primum elementa elementorumqueve transmutationes, et varias permixtiones contemplari, animae naturam, vires, functiones singulas, considerare, admirabilem totius humani corporis fabricam, singularium partium structuram, conformationem, situm, consensum, usumqueve exlicare, et animo comprehendere; hinc morbos, morborumqueve omnium causas, et accidentia, sive symptomata, explicare, accuratequeve dignoscere, et quaecumque latent in corpore humano manifestare, quae futura sunt, praevidere. Deinde; singulis exploratis, ut sanitas integra conservetur, amissa vel labefacta recuperetur, morbi


page 7, image: s007

morborumqueve causae è corpore submoveantur, praeter exquisitam methodi medendi cognitionem, singularem experientiam et prudentiam, requiritur, ut omnium rerum naturas viresqueve quatenus salutares, aut perniciosae sint, acri iudicio exploret, et cognoscat, ut herbarum stirpium, omniumqueve terrâ nascentium, quadrupedum, volucrum, insectorum species et qualitates expendat, metallorum, mineralium, lapidum, gemmarum omnium naturam viresque inquirat, omnesqueve maris divitias et scrutetur et cognoscat. Aëris, aquarum, regionum, ventorumque, spirantium, et horum naturam, mores consuetudinemqueve perpendat, siderum motus, motuumque varias vicissitudines contempletur, et observet, caelo futuras temporum mutationes praevideat et cognoscat. D. Ioh. Freitag. Noct. Medic. c. 2. Non eget, ait Galenus, demonstratione, eum, qui probè arte medicâ


page 8, image: s008

usurus sit, oportere esse Philosophum, nisi velit esse veneficus, et artem in contrarium scopum usurpare. Ex hisce, ad oculum pater, quàm laboriosa, et difficilis medicandi ars sit, adeò, ut non satis quis monstrosam medicastrorum multit udinem, ac temeritatem admirari possit. Medicos enim ubiqueve ferè se hodiè profit entur, qui ne hilum vel pilum honi eruditiqueve Medici possident, stentorei scilicet Circulatores, Crumenimulgae, Agyrtae, Chirurgi, Fatidiei, Uromantes, Empirici, Clysteriferi, Pharmacopoei, Rec eptarii, Sacrilegae, Anus, Sortilegae Lamiae, Praestigiatores, Magi, mercatores depauperati, Pastores superstitiosi, aeditui maleferiati apellae Iudaei, prodigiosi Paracelsistae, furiosi Cabalistae, et ut compendio dicam, nullum ferè hominum genus est, quod non alat rivalitatem cum Medicis, nec tàm proiectae quispiam sortis est, qui non ali quid artis medicae se tenere,


page 9, image: s009

persuasus sit, aut impuris eandem spurcisqueve manibus contrectare erubescat. Freytag. d. tr cap. 1. Sunt itaque hodiè ex magni Hippocratis sententiâ, oi( i)atroi\ fh/mh| men polloi\, e)/rgw| de\ pa/gxu baioi\; Famâ quidem, et nomine multi Medici, re autem ipsâ, et opere valdè pauci. In proverbium abiit: Plus esse medicastrorum in Germaniâ, quàm muscarum in Armeni1a, Iactant se Medicos, quivis idiota Sacerdos, Iudaeus, Monachus, Histrio, rasor, Anus, Miles mercator, cerdo, nutrix, et arator, lamia, decoctor, pharmacopola, magus.

Deplorandum autem est, artem hanc praeclarissimam passim ita prostitutam iacere; nullius enim artis, ut Pontanus quondam dixit, tot sunt artifices, quàm illius. P. Heig. p. 2. quaest. 26. n. 37. In culpâ autem sunt Magistratus, qui vagam ac publicè perniciosam licentiam medicandi non coërcent, et a)paideu/tous2,


page 10, image: s010

et verae artis prorsus ignaros, impostores è Republicâ expellunt. Sanè, quàm perniciosa iustitiae in Republ. Christianâ rabularum forensium, tàm perniciosa sanitati hominum medicastrorum numerosa multitudo. Nemo autem dubitet, eiusmodi medicastros artem medicam, quam non didicêre, temerè exercentes, graviter peccare: Vocationis enim metam transgrediuntur, imperitiâ suâ audaci morbos non tàm tollunt, quam fovent, et augent, pro incolumitate aegrotantium levem gerunt curam, nihil pensi habentes, eluctentur, et emergant ex morbo aegroti, nec ne: Praeterea optimis ac probatissimis Medicis, impedimento sunt, ne illi, ut velint, artem suam cum fructu exercere possint. Videant igitur medicastri, quomodo aliquando rationem Deo red dituri sint artis, quam absque legitimâ vocatione temerè exercuêre. Pium quidem est ac iustum,


page 11, image: s011

Christianum Christiano, vicinum vicino laboranti consilium dare, ac cum iudicio opem ferre, sed Medicum agere, et in alienam messem falcem mittere, nec pium, nec tutum, nec licitum. Sanè si Medicaster imperitiâ suâ hominem occiderit, ut saepissimè fit, numquam tranquillam conscientiam habere poterit. Concludimus igitur, peccare Medicastrum, qui medicandi artem exercendo causam morti dederit, peccare aegrotum, consilio et operâ Medicastri, excluso Medico perito, utentem, peccare Magistratum, Medicastros in Republicâ tolerantem. In Ducatu Würtenbergico omnes ab arte medicâ exser cendâ prohibentur, qui eam non didicêre. Würtenb. Land-Ordn. tit. 51. ubi ita cavetur: Alle und jede, so in der Artzeney nicht ordentlich studiret, noch ihrer Geschicklichkeit von den Universi taten, sondere Zeugnisse, oder mitgetheilter Graduum gnugsame Uhrkund haben, sollen sich in


page 12, image: s012

unserm Hertzogthum ohne unser Erlauben und Zulassen Leib-Artzeney zu über, und Artzeney zu geben, gäntzlich enthalten. In Ducatu Saxo-Gothano similis Constitutio publicata est, quae habetur in der Landes-Ordn. tit. 6. cuius verba inter alia haec sunt. Wir wollen ernstlich un~ nicht allein bey nahmhafster Geld-sondern auch nach Gelegenheit schwerer Leibs-Straffe, und hierneben sonderlich, bey Verlust alles dessen, was zu dergleichen Curen gehörig, gebieten, daß niemand, wer der auch seyn mag, sich unterstehe, den Leuten, weder um Geld, oder Geldes Werth, Geschencke, oder Verehrung, oder auch umsonst Artzney in den Leib zu geben, auch die Obrigkeiten, und sonderlich Nähte in Städten, keinen, der sich Artzeney-Eingebens gebrauchet, unter ihnen dulden, er habe denn seine Lehre, Kunst, und Geschicklichkeit von einer Universität, oder gelehrten Aertzten glaubwürdige Kundschafften und Zeugnisse. Pharmac opoeis non


page 13, image: s013

licere praxin medicam exercere, ordinatio provin cialis Bavarita cavet. Vid. Bäyrisch Land-Recht lib. 3. tit. 11. art. 3. Es sollen die Apothecker für sich selbst und ohne Erlaubniß der Doctoren sich nicht unterstehen, die Leute zu curiren, selbst Recepte zu ordnen, und das Amt eines Doctoris zu gebrauchen; doch was bekannte und gemeine Artzeneyen seyn, mögen sie dieselbe, auf Begehren, wol aus geben, wenn es solche Artzeneyen seny, daben keine sondere Gefabr. Add. D. Amman. Med. Crit. cas. 65. Si eiusmodi Ordinationes salutares hodiè meliùs, quàm vulgò fit. observarentur, tot peritorum Medicorum querelae, de pessimo abusu artis medicae minimè audirentur.


page 14, image: s014

CONCLUSIO II. Peccat Medicus, qui absque implor atine divini Numinis curationem aegroti adgreditur.

TAm necessaria Christiano Medico pietas, quàm scientia: harum virtutum fulcimento destitutus, parum, aut nihil artis, quam profitetur, usu proficiet. D. Ioh. Freitag. Noct. Medic. c. 2. ubi rectè pietatem potissimam in Medico virtutem esse dicit. Mallem ego à pii Medici manu pharmacum accipere, quàm ab impio, etiam experientissimo Archiatro. Pro felicissimis Medicis ii habendi sunt, qui animorum non minus, quàm corporum student integritati, deque pietate, et virtute sinceriori complectenda apprimè sunt solliciti. Probent alii insignem circa aegrotorum curam,


page 15, image: s015

laborem, et in dustriam, alii constantiam in periculis, in conficiendis Pharmacis celeritatem, in providendo consilium, miroque rerum usu sese commendent ceteri: omne tamen punctum illi tulisse videntur, qui bellâ istâ medica copulatione nihil prius ducunt, atque antiquius, illum immensae suavitatis favum, piet atem scilicet flagrantiorem cum spsis suis medicinalibus aquis destillantes, Dn. Theoph. Spizelius. Amicus noster tr. de infelici Liter ato, commonef. 33. §. 5.

Peccat ergò Medicus, qui absque piis precibus, et ita illotis quasi manibus, arti suae fidens curam aegroti suscipit. Necessum enim ante omnia est. ait laudatus Freitagius cit. loc. cum Divini Numinis imploratione Medicinae usurpandae exordium facere, ut et Medicinam facienti, et remediis à Deo, in usum humanae fragilitatis, ex terrae gremio ubertim conditis, et benignè prosusis,


page 16, image: s016

legitimè utenti divina opituletur benedictio: Nam

Ni Deus adfuerit, viresque infuderit herbis,
Quid rogo, dictamnus, quid panacéa iuvat? Heurnius.

Cogitet Medicus illud Gentilis: A Iove principium; quin potius illud Apostoli Christi: Omnia quaecumque facitis, hoc facite in nomine Domini nostri Iesu Christi, gratias agentes Deo per illum. Multi Medici, teste experientiâ, mali sunt Christiani; internâ Medic orum quorundam Religio nulla, de Natura, eiusque viribus ita loquuntur, ac scribunt, ut ab atheismi suspicione vix sese liberare possint, undè ferè in proverbium abiit Religio Medici. Et Belgae, è tribus Medicis duos esse atheos, dicere solent. Quod tamen impietatis crimen resutavit Drelincurt, Anatomiae Prof. Lugdunensis, in Orat. Doctorali, quâ Medicos iugi Dei operum consideratione, atque


page 17, image: s017

contemplatione permotos, ceteris hominibus Religioni adstrictiores esse, demonstratur. Notabilia sunt verba Auctoris cuiusdam anonymi, quando scribit: Die wahre Philosophia und Medicina muß mit der heililigen Schrifft und wahrer Theologia eine Concordantz und Harmoniam haben, sonstist in der Natur kein wahrer Grund, und kan nimmermehr warhafftig demonstri ret werden. Die wahre Medic in ist eine Gabe daß höchsten GOttes, wie die wahre Theologia lehret die Erkäntniß der Seelen-Kranckheiten, und auch ihre wahre Medicin. Wer nun beyder wahren Medicinen zugleich ein Erkenner und Besitzer ist, der ist ein vollkommener Artzt, der weiß auch, daß es Warheit sey, daß der Furcht GOttes der wahren Medicin Anfang sey, als der Weisheit. Und welcher ohne Furcht GOttes und ohne Liebe daß Nächsten, nur um eiteler Ehre und Geitzes willen, ohne Erkäntniß der beyden


page 18, image: s018

Medicinen, eine oder beyde zugleich darvon angreifft, der ist ein Mörder, und nicht ein Artzt, und gehet nicht zur rechten Thür hinein, sondern durch gräbet das Dach, und kömmt, daß er stehle und morde. Erstiehlet erstlich GOtt seine Ehre, indem er sagt: Diß habe ich durch meine Vernunfft erobert, und diß ist der grosse Titul, den ich mir zu meinem Lob und Ehre erbauer. Da doch der rechte Medicus weiß, daß er ohne die Gnade GOttes arm, elend, blind und bloß sey, bekennet daß er alles von GOtt habe, und daß er sonder seiner Barmhertzigkeit nichts könne und wisse. Ja er weiß, als hat er die höchste Medicin in der Hand, so ist doch ein HErr daß Lebens, daß Todes, und der Gesundheit, und daß Zeit und Stunden in Gottes Hand stehen, darinnen einer genesen oder sterben soll. Dieweil Er ein HErz und Schöpffer aller Dinge, darum giebt er GOtt die Ehre, und theilet seine Gaben der Medicin mit Furcht nnd Zittern aus,


page 19, image: s019

flehende zu dem grossen GOtt, um seinen Segen, und danckende ihm dafür, wenn das Werck seiner Hände einen glücklichen Effect thut. Er bittet GOtt um Erleuchtung, er suchet mit Arbeiten, im Schweiß seines Angesichts, er klopffet an mit Seufftzen, auf daß ihme die Pforten der Natur aufgethan werden, und also rechnet er sich mcht, daß er Herz und Meister sey, sondern sagt: GOtt sey der HErr, er aber sein Knecht und Handlanger. Ihme gebühret keine andere Ehre und Lohn, als eines Handlangers, aber GOtt gebühret Danck, Lob, Ehr und Preis, für seine Gnade. Er stiehlet, zum andern, dem Patienten das Geld aus dem Seckel, und ermordet ihn endlich noch darzu seinen Leib. O Elend! O Jammer! Ich muß noch etwas sagen, anlangend die Medicin, daß etliche meynen und sagen: Hätten wir nur gute Medicin (weil sie wol sehen, daß alles daran gelegen, und daß Schwatzen von der Kranckheit und das Lesen vieler


page 20, image: s020

Sophisten nicht hilfft) sie wollten alsobald alles ohne Faut curiren. So sage ich, daß zwar alle Handwercker sagen können: Wo ich lebe und gesund bin, will ich, heute oder worgen, daß oder diß wachen; aber ein Medicus kan bey den höchsten Arcanen der Natur solches nicht thun Thut ers, so ist es eine Vermessenheit, und kan des Patient um seinet willen gestrafft werden, denn den Segen zu geben oder zu nehmen, das ist GOttes. Denn wo diß wäre, daß alles infallibiliter helffen müste, ohne Exception, so wäre die Natur über GOtt oder selbst GOtt, und die Medic in widerstünde auch allen Straffen und Plagen Gottes; (da doch, wo eine. Straffe GOttes ist, und Gott den Patienten unterweilen durch Kranckheiten will in Himmel haben, du ihn, indem es GOtt zuliesse, und er von deiner Medicin gesund würde, in die Hölle brächtest) darum muß ein Medicus wol zusehen, und seiner Medicin Effect wol wissen, damit, wo er


page 21, image: s021

mercket, daß die Kranckheit eine Straffe GOttes, er bey Zeit abscheide. Hiermit will ich nicht einem jeden die Thür aufgemacht haben, der eine betriegerische medicin hat, an statt einer gesegneten, daß er denn wolle sich damit ausreden, als würde der Krancke von GOtt gestrafst. Ach nein, du Ignorant, du weissest noch lange nicht, was eine gesegnete medicin sey. Zu dem weissest du das kennzeichen nicht, daraus man erkennet, obs eine Plage oder nicht, oder ob die Kranckheit zum tode oder Gesundheit gelangen werde.

CONCLUSIO III. Peccat Medicus, qui aegrotum accedens eum non monet, ut ad Deum respiciat, nec spiritualem animae curam negligat.

FIli mi, inquit Syracies, cap. 32. ne te neglexeris in infirmitate


page 22, image: s022

tuâ, ora Deum, et ipse curabit te, Avertere à peccato, et ab omni delicto, munda cortuum, et da locum Medico, etenim illum Dominus creavit. Et Sanctus Apostolus Iacobus cap. 5. Infirmatur quis in vobis, inducat presbyteros Ecclesiae, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini, et oratio fidei salvabit infirmum, et alle viabit eum Dominus, ut convalescat. Haec pius medicus aegroto inculcare, eumqueve monere debet, ut suas preces publicis Ecclesiae pro incolumitate suâ periclitante, ardenti zelo coniungat. Melè autem facit Medicus, si hoc pietatis officium neglexerit. Vid. D. Freitag. Noct. Medic. c. 2. Aegrotabat Asa, Rex Iudaeorum, dolore pedum vehementissimo, et nec in infirmitatè suâ quaesivit Dominum, sed magis in Medicorum arte confisus est. 2. Paralip. 16. Id Divina Scriputara maximè in Rege illo, aliàs iusto, improbat. medicis enim uti


page 23, image: s023

quidem licet, primò tamen corde paenitenti ad supremum Medicum, Deum confugere debemus, petentes, ut immissa mala tollat, et rogantes, ut Medicorum consiulia gubernet et secundet: aliàs Medicina non feliciter cedet, etiamsi valetudinem promissione Dei ad tempus recuperemus. Osiand. in h. l. Hoc Asae Regis exemplum medicus aegroto proponat, et ut animae salutis curam habeat, moneat.

Add. D. Arnold. mengering. Scrutin. Consc. cap. 5. q. 115. ubi inquit, medici fragen sich, ob sie die Krancken und Patienten, bey ihrer Erforderung und Rahts-Ersuchung, zuför derst und vor allen Dingen erinnert und angemahnet, hierunter aufs erste auf GOtt zu sehen, und traun dessen Hülffe und Gnade zu suchen und bitten, ohne welche kein menschlicher Raht, Hülffs-Mittel und Artzney etwas fruchtbarlich schaffen und würcken möge? Olim in Consilio generali


page 24, image: s024

Innocentius III. Pontifex hanc constitutionem fecit: Cum infirmitas corporalis nonnumquam ex peccato provenita, dicente Domino languido, quem sanaverat: Vade, et amplius noli peccare, ne deterius aliquid tibi contingat. Praesenti decreto statuimus, et districtè praecipimus medicis corporum, ut cùm eos ad infirmos vocari contigerit, ipsos ante omnia moneant, et inducant, ut Medicos advocent animarum, ut, postquam fuerit infirmo de spirituali salute provisum, ad corporalis medicinae remedium salubrius procedatur, cum causa cessante cesset effectus. Hoc quidam inter alia huic causa de dit edicto, quod quidam in aegritudinis lecto iacentes, cum eis à Medicis suadetur, ut de animarum salute disponant, in desperationis articulum incidunt, undè facilius mortis opericulum incurrunt. Si quis autem Medicorum huius nostrae constitutionius, postquam per Praelatos


page 25, image: s025

locorum fuerit publicata, trans gressor exstiterit, tamdiu isab ingressu Ecclesiae arceatur,m donec pro trans gressione huiusmodi satisfecerit competenter. Cap. 13. extr. de poenit. et remiss. Ceterùm constitutionem hanc P. Gregorius Tholosanus Syntag. Iur. univ. lib. 18. c. 25. ad hunc causum restringit, si aegrotus gravi infirmitate, quae non indigeat celeni remedio, adfligatur, ut tunc infirmum Medicus ante omnia ad confessionem inducat.

CONCLUSIO IV. Peccat Medicus, qui pro salute corporis aliquid aegroto suadet, quod cum periculo animae coniunctum est.

CAveat Medicus, ne aegrotanti quid suadeat faciendum, quod conscientiam ipsius laedere possit. In Concilio generali, cuius verba


page 26, image: s026

referuntur in cap. Cùm infirmitas 13. extr. de ponit. et remiss. ita cautum legitur. Cùm anima sit multò pretiosior corpore, sub interminatione anathematis prohibemus, ne quis Mecicorum pro corporali salute aliquid aegroto suadeat, quod in periculum animae convertatur, v. g. Si iuveni, pro expellendo corrupto semine illicita Venus suadeatur: si turpis libidinis incentiva praebeantur, si Philtra commendentur, abortus promoveantur etc. Vid. D. Mengering. Scrut. consc. c. 10. q. 127. Meibomius in comment. ad iusiur. Hippocr. p. 134. et seqq. Non enim facienda mala, ut indè eveniant bona. Melius est, centies mori, quàm semel contra Deum peccare.


page 27, image: s027

CONCLUSIO V. Peccat Medicus qui plus arti suae quam divinae benedictioni confidit.

REperiuntur non pauci Mecisorum Filii, qui in curandis morbis, arti ac experientiae suae plus fidunt, quam divinae benedictioni, cum tamen cogitare debeant illud Apostolicum: Nec is qui plantat, nec is qui rigat, est aliquid, sed Deus, qui dat incrementum. Medicus igitur non arti et eruditioni suae vebntosâ, uti solent pleriqueve, arrogantiâ secundos reiexitus assignare, nec sibi plus, quàm divinae benedictioni confidere debet. Freitag. Noct. Medic. c. 2. Quando Medicus felicem curam sibi adscribens exclamat: HOC EGO FECI! tunc fiunt FECES. Impius est talis Medicus, et in Creatorem suum iniurius, qui ita cogitat vel loquitur.


page 28, image: s028

Species quidam idoloatriae est virtutem, artem, scientiam suam admirari, nec soli Deo donorum omnium largitori, suum sibi felicem curae successum adscribere. Conscientiae igitur examinandae gratiâ, saepè laudatus Theologus. Scrutin. consc. cap. 5. q. 117. Mecicis hoc proponit: Ob sie den glücklichen Fortgang ihrer Cur und Practic ihnen selbst zugeeignet, ihrer Kunst, Geschickliczkeit, Erfahrung, Sorgfalt und Dexterität zugeschrieben, und also GOtt seine Ehre geraubet und abgeschnitten; da sie doch vielmehr dencken und sagen sollen: Es heilet sie weder Kraut noch Pflaster, sondern dein Wort, HErr, welches alles heilet. Sap. 16. GOtt der HErr selbst ist der beste Artzt, der auch von ihnen um Gedeyen anzuruffen, und bey glückseliger Cur zu preisen. O quàm pauci sunt Medici, qui feliciter finitâ aegroti curâ grates ex sincero pectore Deo dicunt, et gratia divinâ sese indignos aestimant.


page 29, image: s029

CONCLUSIO VI. Peccat Medicus, qui aegroto ebrius medicamenta praescribit.

HOminem aegrotum curare, eique medicamenta proescribere, non levis res est, ideoqueve cum curâ, ac vigliantiâ curatio instituenda. Reperiuntur Medici, qui ebrietati dediti, ac vino obruti non dubitant Pharmaca aegrotantibus praescribere, dequibus non nun quam dicitur, daß sie beym Rausche die besten Recepte schreiben; quemadmodum de quodam Advocato ebrioso dicebatur: Wenn er einen guten Rausch habe, die besten Concepte mache. Sed in Medico id minimè probandum. Medici, ait D. Freitag. Noct. Medic. c. c. 2. Temperantiae sint dediti, vigilantes, et á flagitiis insolentioribus alieniores, imò nesuspectos, quidem esse fas est. Divina enim benedictio


page 30, image: s030

flagitiosis, et vitam vitiosam agentibus (inter quos etiam ebriosi recensentur) novercatur. Tale sit vitae Medici institutum, ut quavis nec essitate flagitante, aegrorum suorum fidelem curam circumspectè gerere possit. Non enim, teste Medicorum Principe, Galeno, quemquam industrium esse licet, quise vino obrunat, ventrique indulgeat.

CONCLUSIO VII. Peccat Medicus, qui aegroto persuadet, se intra tot dies vel horas morbum citò curare velle.

QUemadmodum Advocatus peccat, qui temerè Clientisuo victoriam litis promittit, cùm tamen dubius ac anceps esse soleat litis eventus. l. quod debetur 15 ff. de pecul. Vid Tr. nost. de peccat. Advoc. conclus. 3. ubi diximus id rabularum


page 31, image: s031

forensium proprium esse, quos Menochius fumi-venditores, et Knichenlus, Chimicos appellat. menoch. 2. A. I. C. cas 544. Knichen. de Sax. non provoc. Iure c. 3. n. 64. Ita etiam Medicus pecat, qui aegrotanti cert issimam sanitatem hoc die vel horâ futuram promittit. D. Mengering. Scrutin. consc. cap. 5. q. 118. ubi ita scribit: Medici und Aertzte fragen sich, ob sie sich unterwunden und vermessen, auf ihre Künste, Proben, und Experimenta so sehr verlassen, daß sie gewissen Zeit, Ziel, Tag oder Stunde gesetzt, darinnen sie der oder jener Kranckheit können abhelffen, und ihrer Cur erwünschten Success unfehlbar, und augenscheinlich demonstriren und erweisen wollen, als hätten sie es eben an einem Schnürlein, und könnten mit ihrem Process nicht einer Haar breit fehlen und umschlagen, da sie doch alles in GOttes Hand stellen und schliessen sollten. Solche Großsprecher und Praler giebt es auch manch es mal unter


page 32, image: s032

den Medicis, die sich vermessen und verlauten lassen, innerhalb so viel Tage als Wochen wollen sie Tertian-Quartan-Fieber oder eine andere Kranckheit zu Grunde curiret haben; verständige und gewissenhaffte Medici aber erkennen hierunter, daß es alles an GOttes Willen, Segen und Benedicti on, und keinesweges an ihrer Kunst und Dienst gelegen. Optimè longâ ex praxi scribit D. Freitag. quaest. Medicinal. 7. Es kan ein Medicus durch äusserliche Erwegungen und vernünfftige Muthmassungen sehr offt betrogen werden, weilder Mensch, als die kleine Welt, das Allerwunderbahreste unter den Wunderbahren ist, daß der Artzt in Heilung der Kranckheit ofst vermeynet zum Ende seyn, wenn erkaum angefangen, und steckt ein verborgener Butz dahinden, das ihm nicht hätte traumen können, daß also die Kranckheit wider deß Artzts Verhoffen sich verlängert; denn der Medicus hat nicht GOttes Segen, deß Patienten


page 33, image: s033

Natur, der Artzneyen Krafft, und der Umstehenden Fleiß in allen Zugehörigen in seiner Hand, daß er seines Gefallens nach damit könnte schaffen, sondern er muß nach dem Lauff der Natur, nach deß Patienten Constitution und Beschaffenheit der Kranckheit bandeln.

CONCLUSIO VIII. Peccat Medicus, qui me dicando artibus magicis vel super stitiosis utitur.

PRo infallibili sententiâ et hypothesi aeternum non subverten dâ ponit, cum aliis Medicis, D. Ioh. Freit agius, Noct. Medic c. 38. Quòd omnia subsidia Diabolica sint fraudulenta, animaeque et corpori adeò perniciosa, ut nemo sanae mentis, et pietatis propriae salutis studiosus ea appetere possit. Permittit quidem Deus ad probandum Christianum ut


page 34, image: s034

interdum per sacrilega remedia laiquid opis sentiant aegri, qui facilius posteà Diabolo credunt. Sed qui Religionem Christianam custodire desiderat, totâ animi virtute illa contemnat necesse est, S. Augustinus, de Tempor. Serm. 241. Mecicus sanè, qui in curatione morborum magicis, vel superstitiosis artibus utitur, gravissimè contra Deum, proximum, et conscientiam suam peccat; Magicam enim, et superstitiosam curam, Germanas esse sorores, multis probat supra citatus Achiater d. tr. c. 39. quod utraque impia, illicita, damnata, et seriò prohibita, eò duntaxat differant, quòd in magicâ curatione, intercedat manif esta, in superstitiosâ verò, tacita cum Diabolo consensio, et confoederatio. Utraque easdem materias, instrumenta et ritus, ut cara cteres, verba, herbas, amuleta, et similia usurpat, quae natura sua illam efficaciam, quam usurpat, à Magis,


page 35, image: s035

Daemonum vi adquirunt et praestand. Sunt itaqueve tàm in curatione Magicâ, quàm superstitiosâ tantùm sacramenta Diaboli, in quibus ille non res ipsas, aut earum qualitates viresqueve naturaliter insitas spectat, sed id tantùm agit, ut per eas animos et mentes hominum stringat, illaqueet, et decipiat, quasi non possit iuvare, aut nocere, nisi per eiusmodi superstitioso ritu res usurpatas. In utrâque denique curatione, magicâ, et superstitiosâ vera fides à vero omnipotente Deo ad Satanam, res frivolas, et creaturas convertitur. Vid. Navarrus in Manuali cap. 11. n. 35. ubi ait: Peccat, qui ob sanitatem alicui restituendam applicat, quod nullâ virtute ad sanan dum pollebat. Dn. Mengering. Scrutin consc. c. 5. q. 82. et 83. et q. 116. Ob Medici im Namen GOttes, und auf seine Hülffe und Providentz, ohne Aberglauben und Superstition, ihre Recepte verschrieben? Haec impietas


page 36, image: s036

(ait Osicander in cap. 2. Danielis) hodiè etiam inter Christianos reperitur. Quidam enim medicandi scientiam venditantes, admiscent multa impia, superstitiosa, Magica et commercium cum Diabolicis (quos ipsi. Spiritus familiares vocant) habent. Tales impostores, et ii etiam, qui eorum operâ utuntur, Deo sunt abominahiles. Huius modi enim artes in lege Divinâ severissimè prohibitae sunt. Lev. 20. Piè scribit laudatus Freitagius Medic. quaest. 4. Es ist weit besser mit GOtt kranck seyn, als mit dem Teuffel gesund. Und wie der lehrer Chrysostomus Christlich sagt: Ein wahrer Christ soll tausendmal lieber sterben, als daß er sein leben durch Zauberey und unordnetliche Mittel erhalten wollte. Potiùs mors homini Christiano subeunda, quàm vita ligativis redimenda. Idem Chrysostomus, Serm. 7. de Fato: Aegrotis ita consulit: Si quis bonus Medicus est,


page 37, image: s037

potionemqueve dat, accipienda, nec curiosè inquirendum, qualis ea sit, sed habenda, uti sanitati conducens. Sin verò veneficus est, Magus, incantator, non modò non inquiren dum, qualis sit, sed etiam vox fugienda.

CONCLUSIO IX. Peccat Medicus, qui pauperibus consilium et opem suam denegat.

OPera pietatis et misericordiae à quovis Christiano, et sic etiam à Medico exiguntur. Quicumque igitur Medicus, pauperi consilium suum imploranti negat, contra legem charitatis Christianae peccat. Quemadmodum enim Praeceptores Christiani pauperculis pueris gratuitam institutionem, Advocati Christiani patrocinii beneficium paupertate pressis Clientulis, sic Medici Christiani pauperibus aegrotis


page 38, image: s038

consilium et medicamenta denegare, minimè debent. Vid. Tr. nost. de peccat. Advoc. concl. 5. Alsted. Theol. Catech. p. 89. Medicus, inquit, examinet conscientiam suam, num pauperes, quod iudicabat non esse solvendo, recusaverit invisere, vel adire. Et D. Mengering. Scrutin. consc. cap. 11. q. 121. Medici fragen sich, ob sie arme nothdürfstige Leute um deß wegen, daß sie von ihnen so viel Geschencke und Belohnungen nicht zu gewarten gehabt, Raht- und Hülff-los gelassen, ihnen ihre Dienste und Cur verweigert und abeschlagen? Derer sind viel in der Welt, so der Christlichen Liebe gegen den armen Nächsten wenig achten. In memoriam Medicus sibi revocet exemplum illius Samaritani, qui vulnera iacentis ex misericordiâ fideliter curabat, illudqueve monente ipso Salvatore Christo, piè sequatur.


page 39, image: s039

CONCLUSIO X. Peccat Medicus, qui à divititibus mercedem, ex pacto maiorem, quàm par est, extorquet.

FIdeli Medico debetur Sostrum, sive ab aegroto promissum fuerit, sive non, sive is morbum curaverit, sive non: Neque enim semper in Medico est, allevetur, ut aeger: sufficit, si iuxta artem medicam Medicus suum impleverit officium. Quod si patiens Sostrum Medico neget, per ingratitudinem eum peccare, dubium non est. Peccat autem ipse Medicus, si ex pacto maiorem extor queat à divite mercedem, quàm par est. Alstedius Theol, Catech. pag. 89. Es ist ein Geitz, inquit Spangenbergius in cap. 1. Tom. conc. 10. wenn einer mehr Besoldung nimmet, und vom Herrn auszwinget, denn er


page 40, image: s040

mit guten Gewissen verdienen kan. Vid. Tract. nost. de peccat. Advoc. concl. 36. In hac et laboris et industriae ratio habenda, cum regimine charitatis Christianae. An verò Medicum oporteat curationem ordiri à mercede`dubitatur. Vid. D. Amman. Med. Critic. discurs. 9. ubi in adfirmativam inclinat. Nam, inquit, Hippocrates. lib. Parngel. §. 4. hocsudere videtur his verbis: Curare oportet de constituendâ mercede, si enim inceperis à mercede, aegroto huiusmodi cogitationem inducis, quòd videlicet ipso relicto, nonabibis; sin verò non pactus fueris, quòd ipsum negliges, et de quibusdam in rem praesentem, non monebis. Distinguit tamen ibi inter morbos chronicos, et acutos, in illis licet pacisci, in his verò non item, utpote, qui celeberrimè à principio ad statum moventur, et melius est, ut servatis exprobaret, si quid commiserunt contra gratitudinem, quàm ut


page 41, image: s041

letaliter affectos praeconturbet. Verum iurisprudentia nostra eiusmodi pacta indistinctè improbat, nec pietas Christiana, ac rationabilis consuetudo ea admittere videtur. Sic, si medicus, dum aegrum curat, eundem compulerit, ut ei possessiones suas contra bonam fidem venderet, praeses provinciae factum coërcere, itemqueve restitutionem iubere debet. Ulp. in l. 3. de var. et extr. cognit. l illicitas de offic. Praesid. l. si per impressionem ff. quodmet. causa. P. Greg. Thol. Syntag. iur. univ. lib. 18. 6. 25. n. 5. Et Imperator Valens ait, pati se Medicos potissimum publicos capere, quae sani offerunt, non ea, quae periclitantes pro salute promittunt l. Archiatri. 9. C. de Prof. et. Medic. lib. X. Praeterea in exigendo sostro omnis abesse debet acerbitas apud Patientes modestos, quod ipsum etiam consultius esse duxit Hippocrates, quem laudat Ammannus cit. loc. Ceterùm quomodo


page 42, image: s042

Medicus se gerere debeat in accipiendo praemio vid. Rodericus à Castro, in Medico-Politico lib. 3. c. 21. add. de Sostris, ordinatio medicinalis Francof. Tit. de Medicis p. 6 et 7. Meibom. in Commentar. ad Iusiur. Hippocrat. p. 91. et seq. ubi de nimii et iniusti sostri posiulatione. Excidit aliquando per ebrietatem avaro Medico pessima vox. Er führe seine Patienten wie die Ketten-Hunde.

CONCLUSIO XI. Peccat Medicus, qui aegrotum, cuius curationem semel suscepit, temerè deserit.

QUemadmodum Advocato permissum non est, absque sufficienti causâ in medio litis Clientulum suum deserere. Tr. nost. de peccat. Advocat. concl. 37. Ita Medico non licet aegrotum, cuius curationem suscepit, ex taedio, vel aliâ


page 43, image: s043

improbabili causâ deserere. Pietati Christianae eiusmodi desertio prorsus est contraria, quamvis sortè aegrotus, cui res angusta domi, non sufficiens Sostrum Medico praestare possit. Semper potior habenda ratio piae aequitatis et Christianae dilectionis, quàm rigidioris iuris. Medicus semper cogitet illud servatoris: Quodcumque vultis, ut faciant vobis homines, eadem et vos facite illis. Quid verò, si aegrotus Medico non satis fidat, vel si impatiens fuerit? Nec hisce casibus deserendus, sed fratri imbecillo ex lege charitatis condonandum quid est; patienter supportanda proximi onera.


page 44, image: s044

CONCLUSIO XII. Peccat Medicus, qui per imperitiam aegroto Medicamenta applicat.

QUamvis docto et fido Medico eventus mortalitatis imputari non possit, cùm omnes aegrotantes sanitatirestituere, impossibilè sit, et in Medicina perpendendum sit, quid fieri, non verò quid sequi debeat. Aristot. lib. 1. Topic. cap. 3. Sitamen Medicus aliquid per imperitiam commisit, id ei imputandum: praetextu enim humanae fragilitatis delictum decipientis in periculo homines in noxam esse non debet, ait Ulpianus IC. in l. illicit. 6. §. Sicutimedico de offic Praesid Nemo enim affectare id debet, quod scit, vel intelligere debet, suam infirmitatem vel imperitiam alii periculosam fore: Caius in l. idem Iuris §. mulionem


page 45, image: s045

ad L. Aquil l. imperitia d. R. I. l. damni de damno inf. et Proculus ait: Si medicus servum imperitè secuerit, vel ex locato, vel ex L. Aquiliâ competere actionem l. qua actione 8. §. fin. ad L. Aquil. l. Si quis fundum locati. Vinc. Caroc. de locat. tit. de Medico. Et Caius idem iuris esse ait, si medicamento perperam usus fuerit d. l. idem iuris ad L. Aquil. Mors aegri ex Medici inscitiâ rectè imputatur eidem Alphenus in l. Si ex plagis 53. ad L. Aquil. Non tamen ordinaria, sed extraordinariâ, sive arbitrariâ poenâ Medici imperitia punitur. Iul. Clar. in §. homicidium n. 17. refert, per imperitiam medicando causam morti praebentes exilio vel interdictione faciendi deinceps medicinam punitos esse. P. Heigius, quendam qui se Paracelsi discipulum professus quidem, periculosos morbos curandos susceperat, elusâ operâ et morte insecutâ relegatione temporali


page 46, image: s046

punitum ait. Heig. p. 2. q. 26. n. 57. ubi addit interesse Rei publicae, tàm grande scelus impunitum non relinqui. Add. Mengering. Scrutin. consc. cap. 9. q. 105. ubi ait: Medici und Leib-Aertzte fragen ihr Gewissen, ob sie aus Unverstand oder Unerfahrenheit eine Cur vorgenommen, Recept und Artzney verschrieben und verordnet, so den Patienten mehr schädlich, ja wol gar tödtlich gewesen? Es kan auch wol geschickten und erfahrenen Aertzten offtmals fehlen, die doch die mancherley Art der Pflantzen und Krafft der Wurtzeln wol erkundiget haben, Sap. 7. v. 20. Da denn sie wol entschuldiget seyn, weil bey aller Cur und Medicin an GOttes Segen auch am meisten gelegen, nach der Schrifft, 1. Cor. 3. v. 7. Hergegen wo man aus Unwissenheit, Imprudentz und Unerfahrenheit solcherley Media und Medicamenta appliciret, die ratione, qualitatum, symptomatum etc. dem Patienten mehr schädlich und tödtlich


page 47, image: s047

seyn, so werden dieselben, in epti et imperiti medicantes, an daß Nächsten Schaden, Leid und Todes-Gefahr schuldig. In medico enim duo requiruntur: Peritia rei medicae et prudentia, ut exploratis omnibus circumstantiis rectè ad hibeat remedia. Undè omninò in quintum ecalogi praeceptum, et conscientiam impingit incuria Medicorum, iuniorum praeipuè, parùm Doctorum, et minus sedulorum, qui officiosissimè, Senecâ teste, multos occidunt. Menger. d. l.

CONCLUSIO XIII. Peccat Medicus, qui negligens est in cur atione aegroti.

MEdicorum vitia ex tribus causis ferè oriri, imperitiâ, negligentiâ, et avaritiâ, ait: Ioh. Gryphiander. Oecon. legal. lib. 1. c. 16. n. 424. Quemadmodum verò


page 48, image: s048

Medici imperitia culpae adnumeratur, ac L. Aquiliâ vindicatur l. Si Servus 27. p. 18. ad L. Aquil. l. 7. §. ult. de offic. Praesid. ita etiam Medici negligentia, quando is susceptam curationem, ut nonnumquam fit, negligenter administrat. Ne simplex putetur negligentia Medici, observanda est Regula: negligentiam appellari dolum, et peccatum mortale in illis, qui ex officio ad diligentiam obligantur. Cravert. cons. 132. col. 2. Gloss. in l. 8. ad si Aquil. scribit: Teneri Medicum de culpâ ante factum, non providendo, in facto, malè secando, et post factum, dimittendo. Caius in d. l. 8. idem iuris esse ait, si medicamento perperam usus fuerit, sed et qui benè secuerit, et curationem dereliquerit, securus non erit, sed culpae reus intelligitur sive gratis, sive mercede ductus operas suas adhibuerit. Gloss. in d. l. Vid. Caroc. de locat part. 4. q. 36. Ne igitur Medicus per negligentiam suam


page 49, image: s049

vel etiam praecipitantiam, dum morbi causam non satis diligenter investigat, aegrotanti noceat, ac conscientiam suam vulneret, memoriâ teneat verba pii ac cordati Medici, D. Iohannis Freitagii, quem saepiùs in hoc tractatu laudavimus, quae in quaestione medicin ali septima leguntur: Daß nemlich GOtt eben sowol deß Patienten Blut von deß Artzts Sand fordern wolle, wo er nicht über deß Patienten Leib wachen werde, sowol ers von dem Prediger fordert, der über dessen Seele nicht wachet. Si hoc verum, uti est verissimum, mirum est, tot medicastros reperiri, intrepidè absque ullô vindictae divinae metu medicantes.


page 50, image: s050

CONCLUSIO XIV. Peccat Medicus, qui tempus curationis ob maius lucrum protrahit.

AVaritia omnibus Medicastris familiaris est, undè Apuleius eos lucripetas, appellat, qui etiam mercedes à mortuis expetunt, et faciunt reditus, dum tempus curationum extrahunt, suntqueve ipsis morbis graviores. Parthen. litig. lib. 5. cap. 6. n. 4. Quâ de re ita scribit Plinius Iunior in princip. librisui. Frequenter mihi in peregrinationibus accidit, ut propter meam, aut meorum infirmitatem varias Medicorum fraudes experirer, quibusdam vilissima remedia ingentibus pretiis vendentibus: aliis, quae curare nesciebant, cupiditatis causa suscipientibus, quosdam verò comperi, hoc genere grassari, ut languores, qui paucissimis diebus vel etiam horis


page 51, image: s051

possint repelli, in longum tempus extraherent, ut aegros suos diu haberent in reditu, saevioresqueve ipsis moribs exsisterent etc. Huiusmodi tamen crudelitas, quae mortem trahit, propriaest sectoribus, et vulnerum Medicis. Qualis Arthagatus Medicus Romae propter crudelitatem vulnerarius dictus, item carnifex, ab urendi secandiqueve saevitiâ. Godofr. in l. 4. §. 2 ad L Cornel. de Sicar. Ut igitur gravissimè peccant Advocati processum litis ob pecuniarium quaestum protelantes. Vid. Tract. de peccat. Advocat. concl. 30. Ita non minùs peccant Medici, curam aegroti studiosè vel per negligentiam protrahentes vid. Iuramentum Medici, in quo haec leguntur verba: Daß der Medicus memanden durch seine Kunst die Kranckheit aufziehen und verlängern wolle.


page 52, image: s052

CONCLUSIO XV. Peccat Medicus, qui in morbo periculoso alium in arte peritum Medicum admittere recusat.

DE Medicis plerisque verum est, quod de Poëtis, et Oratoribus Cicero scribit: Neminem horum esse, qui quemquam meliorem, quàm se arbitretur. D. Freitagius Noct. Medic. cap. 15. Indè est, quod saepè Medicus, etiam rogante aegroto, minimè pati velit, ut ei alius in curatione adiungatur, vel alterius consilium in morbo periculoso petatur; Quod tamen in Medico minimè probandum, conscientiam ille suam laedit, si nimium arti ac peritiae suae fidens alium excludat, et aegrotus morte abripiatur. Hoc ipso, ait laudatus Archiater, artem medicam suspectam reddunt vulgo censenti,


page 53, image: s053

altercantes, et aemulantes Medicos nequaquam artem regulis veritatis munitam habere. Diffidentia sanè erga Medicum in aegroto minimè probanda, non tamen semper ex diffidentis alterius Medici consilium desiderat aegrotans. Experientia docet, et optimos ac peritissimos Archiatros in curâ falli, ac errare posse, cur igitur dubitet Medicus, aegroti curae suae commissi desiderium, absque praegnanti causâ, hac in re implere? Vulgò quidem dicitur: Multitudo Medicorum perdidit Regem; id tamen universale non est, aliàs frustra collegia ac consilia Medicorum in aulis Principum instituerentur. Potest equidem alterius Med i ci sententia contraria aegrotanti magis nocere, quàm prodesse, id tamen non est perpetuum. Summatim dicendo: Consulat Medicus in hac re conscientiam suam, videatqueve quid faciendum vel omittendum, ne pravo affectu obrutus contra Deum et


page 54, image: s054

aegrotantem peccet. In iuramento Medicorum continentur haec verba: Da die Krancken neben mir auch andere Doctores gebrauchen wollen, daß ich mir solches nicht entgegen seyn lasse, sondern mit denselben so mir zugeordnet werden, hieraus freundlich conferire.

CONCLUSIO XVI. Peccat Medicus, qui pecuniâ corruptus aegrum veneno tollit.

DOlendum maxime est inter Christianos eiusmodi flagitia perpetrari, quae etiam infideles ac Barbari horrent.

Non novum est, Medicos pecuniâ corruptos, veneno, vel alio modo enecasse aegros, quos sanare debebant. Exempla occurrunt apud Latherum de Censu lib. 3. c. 21. n. 60. Et de Iudaeis Medicis apud


page 55, image: s055

Magerum, de Advocat. armat. cap. 8. n. 227. Novissimum exemplum hoc ipso anno, et mense quo haec scribimus, vidit Muscovia, in perfido quondam Medico aulico, magnum Ducem, quem Czar appellitant, veneno tollente. Relationis verba haec sunt: Es haben sich wider deß Czars Leben einige Grosse zusammen verschworn, um selbigen Gifft beyzubringen, wozu sich auch die Gelegenheit fügte, indem zwey von Hof-Medicis sich einiger von den Groß-Fürsten versprochenen Wolthaten verleiten lassen, aber wegen deß Verzögerns der Erfüllung ungehalten waren. Als nun solches von einigen der Mit-Verschworenen gehöret worden, haben sie ihnen ihr Verhalten entdeckt, und selbige endlich auch ohne grosse Mühe darzu beredet. Funde demnach der eine von denen Medicis, Daniel genannt, sich ein, und weil er mit dem Czar, welcher grosses Vertrauen zu ihm hatte, sehr fa miliar war,


page 56, image: s056

praesentirte er ihm einen sehr schönen und wegen sonderlicher Grösse raren Apffel, den er mit einem auf einer Seiten vergissteten Messer durchschnitte, und nach Landes Gewohnheit, (so darininnen bestehet, dem Czarn nichts zu offeriren, man muß denn selber die erste Probethun die eine Helffte aufaß, die andere aber dem Printzen darreichte, welche dieser auch in jenes Gegenwart verzehrete. Kurtz darauf bekam diefer Her ein solch hefftiges Brennen in seinem Leibe, daß er vermeynete, er müsie gleich sterben, lebete auch in der That so lange, daß er die Bojaren und andere Grosse bey Hofe beruffen lassen kunte, um ihnen zu recommendiren, nach seinem Absterben niemanden, als seinem blinden Bruder zu gehorchen, da er denn auch so fort vor ihren Augen entschlieff. Als aber die gespielte Practic entdecket worden, ist ein erschrecklich Blutbad unter den Grossen darauf erfolgt, und sind beede Medici vom Fenster herunter gestürtzt, von denen


page 57, image: s057

Strelitzen mit ihren Lantzen aufgefangen, und nebst denen Conspiranten jämmerlich erwürget worden. Ceterùm poena Medici dolo aegrotum necantis est ultimum supplicium, ac pro qualitate personae, gladius, vel rota Clar. Pract. Crim. §. fin. q. 84.

CONCLUSIO XVII. Peccat Medicus, qui alteri Medico invidet.

OLim in proverbium abiit Medicorum invidia, quod hac nulla vel capitatior vel vehementior fuerit, adeò ut quemadmodum figulus figulo, et mendicus mendico, ita medicus medico inviderit. Vid. Meibom Comment. in Iusiur. Hippocr. p. 102. et seqq. D. Iohann. Freitag. Noct. Medic. cap. 15. Medici homines, inquit Cornelius Agrippa lib. de vanit. scient. omnium sunt discrodantissimi, et


page 58, image: s058

invidentissimi; si enim omnes à se invicem dissentiunt, ut nullus reperiatur Medicus, qui citra exceptionem, additionem, vel permutationem, praescriptum ab alio pharmacum comprobet: quin imò, qui laceret, mordeat, ne videlicet ipse non melior videatur Medicus, si alterius vel optimo consilio nihil detraxerit, vel his, quae etiam saepè nimis multa sunt, non aliquid addiderit. Nam quidquid probat unus, ridet alter, et quae pauca sciunt, recondunt, monstrare nolunt, quasi neminem docere in auctoritate scientiae sit, invident esqueve alii, vitam nostram spoliant alienis bonis. De se ipso scribit laudatus Freitagius, cit. loc. Quid hâc, ait, tempesatate mihi aliisqueve artem exercentibus non semel usuvenerit, recensere operae pretium duxi. Aegros moribs aegrè sanabilibus, perniciosis, aut chronicis affectos cùm tractarem, frequenter contigit, alios meo consilio et rogatu


page 59, image: s059

convocatos esse, cum longior curatio vulgò suspecta fiat, licet morbus eandem requirat. Ceteri in consilium unum convocati, ut soli lucrum et honorem aucuparentur, me vel alios, qui priùs manum medic am admoveramus, non intellexisse morbum, errasse in caussâ, legitima methodo in remediorum exhibitione curandiqueve processu, haut usos fuisse, ut se promoverent, alios eliderent, clanculariè, aegris inslillabant. Arbitror ego, avaritiam, quae radix omnium malorum Apostolo dicitur, huic invidentiae vitio originem et succendiculum praebere. Dubium verò nullum est, Medicum, dum alii cum detractione invidet, graviter peccare. Malum namqueve invidiae detestandum, et pietati Christianae prorsus adversum est. Quapropter fugiat Medicus cane peius et angue pessimum invidiae ac aemulationis malum, sciens, alienis commodis invidere, et iniquitate obsistere,


page 60, image: s060

prorsus esse Satanicum. Qui enim in Christum credimus, unius corporis membra sumus. Intra membra autem etsi aliud alio dono praeditum est, maxima tamen est agnatio, et communio omnium commodorum. Cùm igitur simus inter nos membra invicem, nullus sentire debet, quod alterius commoda sint sua incommoda, sed potiùs agnoscat, tantum sibi utilitatis contingere, quantum Dominus largitur. Brentius, in Iohann. homil. 30. Invidia, inquit S. Chrysostomus in Math. homil. 41. pestiferum malum hominem in Diaboli conditionem, ac Daemonem immanissimum convertir. Licèt misericors sis, licèt in vigiliis assiduus, si sratri invides, omnium malitiam excesseris, Vid. Analect. nostr. sacra lib. 1. c. 59. et lib. 3. c. 58.


page 61, image: s061

CONCLUSIO XVIII. Peccat Medicus, qui alterius Medici famam calumniosè lacerat, eiusque cur ationem invidiosè carpit.

PEssimum est calumniae ac detractionis vitium, quod etiam Medicorum ordinem occupare solet. Alter enim alterius famam per aemulationem, invidiam, aut ambitionem nonnumquam calumniosè lacerare, mordere, ac medicamenta praescripta carpere, sugillare, ac ridere non veretur. Impium autem, ac Christianismi sanctitati adversum, Deoqueve ac hominibus exosum hoc est. Medicum ratione utentem alterum numquam invidiosè calumniaturum, Hippocrates iureiurando affirmare audet, lib. d. Praeceptionibus. Hic gentilis Medicus Christianis Medicis, qui sese invicem invidiosè


page 62, image: s062

calumniis lacerant, ruborem incutit. A verò namqueve Christiano, cuiuscumque ordinis is sit, omninò ab esse debet invidentiae, calumniae et obtrectationis malum. In iuramento, quod Medici in actu promotionis alicubi praestant, promittit Candidatus: Daß er keinen in seiner Cur seines Gewinnstes oder Ehrgeitzes halben, gefährlichen insectiren und calumniiren, noch um Gewinnstes willen, einem andern zum Nachtheil, sich eindringen wolle.

CONCLUSIO XIX. Peccat Medicus, qui ob contagionis periculum statim, et inter primos fugit.

PEstis tempore fugere, in se illicitum non est, nisi officii publici, sive Ecclessiastici, sive Politici necessitas aliud exigat. Haec tamen fuga hominum saepè cum peccato


page 63, image: s063

ineredulitatis et gentilis timoris coniuncta, adeoqueve in Christiano homine minimè probanda est. Vid. Lutherus, tom. 3. Ienens. p. 392. et Seqq. Selnecc. in Ps. 91. Mengering. Scrutin. consc. cap. 5. et c. 9. ubi duos conscientiae casus proponit, quorum primus est: Ob du in Sterbens-Läufften, der Pestilentz und dem Tode zu entgehen, dich von deiner Stadt, Haus und Wohnung weit hinweg gemacht und davon gezogen, und hierunter eher und mehr auf die Noth und Gefahr, als auf G Ottes Schutz, Hut und Providentz gesehen? Alter: Ob du in Sterbens=Läufften, sobald, auf einige ereignete Infection, oder Vermuthung der Gifft in der Stadt aufgepritscht, und davon gezogen, in solchen Gedancken, Wahn und Meynung, wenn du nur etliche Meilwegs flugs davon, so wärest du schon sicher genug, und exlex von aller Plage und Todten-Gefahr? Vey solcher Flucht und Wegzuge, weil sie aus


page 64, image: s064

Furcht, und um Gefahr willen geschiehet, ist eine menschliche Schwachheit und Blödigkeit, da ein Stück deß Unglaubens mit unterläufft. Dahero fromme Christen bey ihrer Gewissens-Prüfe erkennen, sich ihres Unglaubens in solchem Paß für G Ott schuldig geben, und um mehr Muth, Hertz, Zuversicht und Vertrauen seufftzen und bitten sollen. Es ist eine lautere Wahnsinnigkeit und unchristliches Fürnehmen, wenn man dencken und meynen will, man wolle dem Zorn G Ottes über eine Meilweges entlauffen. Ut igitur privati hominis fuga nonnun quam cum peccato coniuncta est, ita etiam Medici, licet is Pestilentialis publicè constitutus non sit, cumprimis quando vel fuga est intempestiva, vel aliàs exemplo perniciosa. Vid. Thomson. in epilogismis Chymicis, Passim. Probè igitur examinet medicus, quid in hoc casu in conscientiâ tutum, aequum, et laudabile. Maximß laudat,


page 65, image: s065

Eusebius. Hist. Eccles. lib. 7. c. 20. et 21. priscorum Christianorum pietatem, quam sub Imperatore Gallieno, tempore pestis in urbe Alexandriâ grassantis, alter alteri, visitando, consolando, mutuam opem praestando extribuit; contrà improbat gentilium immisericordiam, quòd peste infectos deseruerint, ac fugâ salutem quaesiverint. Illi verò Christiani, qui hoc pietatis et charitatis exercitio peste mortui sunt, inter Martyres pia antiquitas referre non dubitavit. Vid. Maynardus, libro de Martyrio per pestem. edit. Lugduni, Anno 1630. Tales hodiè Martyres rarissimi, tristissima enim experientia hactenus satis docuit, si in aliquâ urbe, vico, vel pago pestis grassari coepit, ditiores fugam arripuisse, pauperes deseruisse, infectasqueve ferè aedes et urbes clausas, miserosque homines omni ope destitutos, deiectos fuisse. Otempora! ô mores! Ubi Christiana charitas? ubi fides?


page 66, image: s066

CONCLUSIO XX. Peccat Medicus, qui ex filarguri/a| Panaceam crepat.

MEdicastrorum est, non Medicorum, ex filarguri/a|, vel stultâ persu asione Panaceam crepare. Panacaeam inter non-Entia, cum Doctissimis Medicis refert, multisqueve argumentis probat, D. Ioh. Freitag. in quaest. Medicinal. quaest. ult. Inter alia ipsius verba haec sunt: GOtt allein kan mit einem eintzigen Mittel alle Kranckheiten abwenden, der natürlichen Sachen Kräffte aber sind auf etwas Gewisses, und hat nicht einerley Artzney alle Tugenden in sich, anders G Ott vergebens so mancherley und entschiedene Mittel geordnet; und wären alle Apothecken umsonst, welches ohne grosses Aergerniß nicht mag gesaget werden. GOtt lässet die Artzeney aus der Erden wachsen, und der Apothecker bereitet sie, so ist es nicht


page 67, image: s067

glaublich, daß eine allgemeine Artzeney seyn kan, weil keine allgemeine Kranckheit gefunden wird. Wenn die Panacea in der Erfahrung sowol als in Worten stünde, wollte ich selber rahten, man sollte bey der nothdürfftigen Welt dergleichen unnütze Geld-speesen erspahren, die Professoret Medicinae von den Universitäten abschaffen, und an statt derselben solche Philosophos in Bestallung nehmen, welche der Jugend die allgemeine Artzeney lernten machen, und hierinnen keines Kostens erspahren. Aber man singe und sage mir von solcher Panacea oder allgemeinen Artzeney was man will, so sind es nur spaniolosiete Rodomondaden, und beweiset die lang observiete Experientz, daß bishero noch keine solche Artzeney erfunden, welche an statt unterschiedlicher könnte gebraucht werden, und alle Kranckheiten, wie sie mögen Namen haben, curiren. Wenn ich die Warheit bekennen will, so muß ich gestehen, daß solche alle, welche die


page 68, image: s068

Panaceam ausgeben, nur vor andern groß wollen gesehen seyn, und indem sie aus unersättlichem Geitze die höchste Artzeneyen suchen, fallen sie selber in Kranckheit und sterben vor ihrer Zeit. Non datur Panacea vel Panchrestum medicamentum propriè loquendo. Nam debet omnes iuvare, et semper omnes etiam indiscriminatim morbos tollere. D. Amman. Medic. Critic. discurs. 65.

CONCLUSIO XXI. Peccat Medicus, qui arcana sua communi utilitati consecrare recusat.

PUdendum tenacitatis et avaritiae medicae genus est ait D. Spizelius, Amicus noster de infelici Literato, commonef. 23 §. 8. Si Hygeae alumni e(urh/mata sua neutiquam communi utilitati consecrata volunt, sed veluti absconditum quempiam


page 69, image: s069

thesaurum diligenti studio collectum, sibi servandum ducunt, vix ulli mortalium usui futurum. Perversè illi agunt Philiatri, qui medicas manus insignium arcanorum et remediorum Gazis refertas, pertinaciter clausas tenent, maluntqueve inventiones suas secum mori, quàm aliorum fidei commissas publicae consecrare utilitati. Pia nostra iurisprudentia aliud docet, hominis scilicet interesse, beneficio hominem adfici l. Servus 7. ff. de Serv. export. cum natura inter nos cognationem et societatem quandam constituerit. l. 3. de I. et I. Eadem inculcat, nos nonsolùm nobis, sed et patriaenatos esse. Pietaticertè Christianae minimè conveniens est, vel ex invidiae vel pleonezi/as2 vitio supprimere rem, quae publicè utilis est. Quid habes, ô home! quod non accepisti? Longè aliter sentiebat pientissimus D. Godofredus Schultzius, Medicus Islebiensis, quondam Amicus noster,


page 70, image: s070

nu=n makari/ths2, qui, in Appendice Scrutinii cinnabarini, Anno 1679. editi, piè ita scribit: Cur, inquit, in corporalibus et temporalibus tam invidi sumus, qui sqeansqrw/pou nostri vestigia premere exactè iubemur? Omnis arcanorum suppressio bigâ illâ idololatricâ nititur, quae dicitur filodozi/a, et filarguri/a. Aut videri et adorari volumus instar Numinis, aut aurei luti sacra fames nos vexat, si arcana crepamus et celamus. Abstrahe ab omnibus obiectionibus, et exceptionibus hanc larvam, et vide, annon advigilans conscientia nos compellat, communicare cum aliis, quae è re bonae valetudinis vel conservandae, vel reparandae fore, certò scimus, et quae Deo nobiscum communicante possides. Quidquid iam tempus et experientia circa scrutinium simplicium et compositiorum retexit, in singulis regnis naturae arcanum est, et fuit, quod omnia, si taceri debuissent à primis ob


page 71, image: s071

servatoribus, quid quaeso cum nobis ageretur, si alia facta velint, ut et nos morbis adfligamur? Audiant hoc monitum omnes Medicae professionis socii, semperqueve cogitent, illud Salvatoris nostri. Beatus esse dare, quam accipere. Quis beatior est, quàm qui suo gratiae dono, quamplurimis prodesse potest? Quis non gaudeat Deiqueve benignitatem glorificet, si non tan tùm per brevem hanc vitam, sed etiam post ultima fata multis servire idoneus est? Peccatum in Spiritum S. committere, qui arcana subticet, et non revelat, statuit Michael Savanorola, Tr. 6. c. 1. de aequitudin. Capitis. Et Renatus Morean. in Schola Salern. c 37. quos refert. D. Amman. Med. Critic. discurs. 24.


page 72, image: s072

CONCLUSIO XXII. Peccat Medicus, qui temerè secreta vitia aegrotorum propalat.

IN iuramento Medicorum Hippocratis cavetur, ne Medici aegrotorum secreta vitia detegant. Vid. Walter. Tr. de privileg. Doctorum. Propalatio enim ista aegrotis, virginibus cumprimis, nonnumquam ignominiam vel aliud incommodum creare potest. Caveat igitur Medicus temerariam secretorum vitiorum corporis propalationem ac silentio premat, quae medicando in hac re didicit, ne contra faciendo se ipsum reddat exosum, artemqueve suam contemptui exponat. Pia est prudentia in omni hominum genere, tacenda tacere, et dicenda eloqui. Vix causa praegnans datur, quae Medicum urgeat, occulta aegrotantis detegere vitia.


page 73, image: s073

CONCLUSIO XXIII. Peccat Medicus, qui Pharmacopoeo taxam medicamentorum transgredi connivet.

PHarmacopoei non rarò graviter peccant, taxam medicamentorum publicam negligendo, corrupta simplicia pharmacis miscendo, alia pro aliis substituendo. Vid. Mengering. Scrut. consc. cap. 21. pag. 1528. ubi ait: Apothecker versündigen sich mit Verfälschung der Specierum, mit Ubersatz unbillicher Verkauffung der Simplicium, wenn sie in die verschriebene Recepte nicht alle Ingredientien nehmen, mit hohen und unvernünfftigen Tax der verfertigten Medicamenten: Denn das ist der beste Schnitt in Apothecken, wenn sie alte verlegene Waare für frisch Gut verkauffen. Medicus quidam Parisiensis Pharmacopoeum ita descripsit, quòd sit animal benefaciens parum, et lucrans


page 74, image: s074

mirabiliter. Quapropter in benè constitutis Rebuspulicis publico salario conducti sunt Medici, qui Stadt-Physici appellantur, quorum curae incumbit, Pharmacopolia diligenter visitare, et ut taxa medicamentorum publica servetur, vigilare. Vid. iuramentum Medici ibi: Daß ich mit den Apotheckern keinen heimlichen Verstand machen, oder mit ihnen colludiren, noch ihnen die Leute zu übersetzen Ursach geben will, etc. Quod si verò in inspectione negligentes sint, vel cum pharmacopoeis, ut nonnumquam fit, propter privatum interesse colludant, in Rem publicam eos peccare, nemo negaverit. Vid. ordinatio Gothana, Tractatui huic adiecta.


page 75, image: s075

CONCLUSIO XXIV. Peccat Medicus, qui medicamenta secretiora venditans, pharmacopolium publicum, ac privilegiatum civitatis destruit.

INter Pharmacopoeos, et Medicos non rarò lis oriri solet, dum hi medicamenta ipsi componunt, et intra privatos parietes divendunt, illi verò hanc rem publico pharmacopolio damnosam et illicitam esse clamitant.

Quilibet hic, intra limites suos sese continere nec lucri vel quae stûs gratia contra charitatis Christianae officium, proximo suo nocere debet. Sanè, si Medicus praestantiora quaedam secreta chymica apud se habeat, eorum compositio et venditio ei vix prohiberi potest. Prudens (inquit D. Sennertus, Instit. Medic.


page 76, image: s076

lib. 5. part. 3. sect. 2. cap. 1.) et doctus Medicus, quid suarum partium sit, facilè noverit, non etiam quaestûs gratiâ componet medicamenta, et omnibus venalia proponet, sed si vel necessitate ad hanc operationem compellatur, vel selectissima, praestantissima, addo etiam nova hominibus ignavis vel negligentibus ob aegrorum salutem committere nolit, nescio quid praeter ius vel etiam decorum, et sui ordinis dignitatem committat? Vulgaria autem quaestûs gratia medicamenta pro lubitu divendere, et hoc ipso privilegiatum pharmacopolium civitatis contra magistratus ordinationem destruere, id publicè perniciosum, minimèqueve admittendum. Domini Wittenbergenses, Anno 1629, ita responderunt: Wir halten dafür, daß es denen Medicis nicht gebühre, wollbedächtige Ordnungen zu turbiren, und Privat- Apothecken anzurichten, und um Eigennutzes wegen allerhand


page 77, image: s077

Medicamenta in ihren Häusern zu praepariren, und unter dem Schein, als ob sie bey ihren Patienten vornehme Secreta oder Arcana gebrauchten, den Patienten zu verhendeln. Es sollen die Medici intra limit es sibi constitutos verbleiben, den Apotheckern ihre Nahrung durch Praeparirung und Verkauffung allerley Artzeneyen nicht entziehen, noch die Apothecken in Verachtung bringen, und Ursach geben, daß sie in Abnehmen gerathen, oder gantz destruiret werden, sondern vielmehr auf dieselben ein fleissiges Aufsehen haben: Und da ja ein Medicus selectissima, praestantissima et secretiora Chymica, oder andere Medicamenta hätte, die er einem andern zu offenbahren Bedencken trüge, so möchte er zwar dieselbe privatim bereiten, und seinen Patienten um einen billigen Anschlag zukommen lassen, oder zu Vermeidung alles bösen Verdachts, dem Apothecker bereitet zustellen, und in einem gewissen rechtmässigen Tax,


page 78, image: s078

also daß er der Christlichen Liebe hierbey eingedenck sey, und darwider nicht handele, überlassen. Responsum Facultatis Medicae Lipsiensis in hoc casu apud Ammannum, Medic. Critic. cap. 25. hoc est: Wir halten dafür, daß ein jeder Medicus sich der Ordnung und alten Herkommen gebrauche, und nicht einen Argwohn eines sonderlichen Quaestus, mit Verkauffung gemeiner und sonst wolbekannter Medicamenten auf sich lade, es wäre denn Sache, daß die Apothecke nicht richtig bestellet, und der Apothecker neben seinen Ministris nicht so qualificiret wäre, daß ihme sonderliche Praeparationes zu verfertigen anvertrauet werden könnten, oder aber der Medicus unter andern auch etliche sonderliche Medicamenta für sich gemein hätte; auf solche gesetzte Fälle kan kein Medicus, der die Artzeney selbst praepariret, von iemanden verdacht werden, daß er sich in acht nimmet, damit nicht durch deß Apotheckers Schuld,


page 79, image: s079

beede, deß Patienten Gesundheit, und denn seine Existimation periclitire, oder auch seine geheime Medicamenta, so er mit grosser Mühe und Unkosten erlernet und erfahren, alsobalden und wider seinen Willen propaliret werden möchten.

CONCLUSIO XXV. Peccat Medicus, qui iur amentum in promotione Doctorali praestitum temerè violat.

GRave est fidem fallere, ait Iuris-Consultus noster, in l. 1. ff. de pact. longè gravius autem est, iuratam fallere fidem. In nonnullis Germaniae Academiis, moribus ac statutis introductum est, Medicinae Candidatos in actu promotionis in certa capita, quae iurisiurandi forma continet, iurare. Alicubi sequens iuramenti formula proponitur: Ich


page 80, image: s080

schwere, daß ich dem Dechant und Doctorn deß Collegii Medicorum, so lange ich bey diser Universität bleibe, schuldige Reverentz und Ehrerbiethung erzeigen will, daß ich im Lehren, sowol im Artzeneygeben und Practiciren, der ordentlichen Regul, und dem richtigen Kunst-Wege und Methodo nachgehen, und darinnen nicht, wie die Landfahrer thun, ohne Richtigkeit deß Methodi hin und her schweiffen will, daß ich behde, in Studien und Curiren bey den Krancken, den Fleiß und die Treue, so sich bey einem solchen Werck zu thun gebühret, anwenden will. Da auch etwa in Kranckheiten dermassen zweiffelhafftige Fälle vorfielen, daß man ohne Gefahr den Patienten nicht wol etwas eingeben mag, daß ich mich solches nicht für mich alleine unterstehen, sondern soviel ohne Versäumniß deß Patienten gescheehen kan, hieraus mit anderen conferiren, und mit gemeinen Raht handeln will, und


page 81, image: s081

insonderheit, da die Krancken neben mir auch andere Doctores gebrauchen wollten, daß ich mir solches nicht will entgegen seyn lassen, sondern mit denselben, so mir zugeordnet werden, hieraus freundlich conferiren, und hindangesetzt aller andern Affection, allein deß Krancken Bestes bedencken wolle. Deßgleichen daß ich niemals, durch meine Kunst, die Kranckheit aufziehen und verlängern, noch einigerley Weise Schaden zufügen, auch den schwangern Weibern solche Artzeney, welche die Früchte tödten und abtreiben möchte, nicht eingeben wolle. Daß ich die Krancken nicht übersetzen, sondern mich an einer ziemlichen Belohnung, nach unterschiedlicher Gelegenheit, deß Krancken Vermögen, begnügen, und insonderheit auch die Armen in acht haben wolle, daß ich keinem in seiner Cura, meines Geniesses und Ehrgeitzes halben, gefährlich insectiren und calumniren, und um meines


page 82, image: s082

Gewinnstes willen, einem andern zum Nachtheil, mich eindringen will. Daß ich mit den Apotheckern keinen heimlichen Verstand machen, oder mit ihnen colludiren, noch ihnen, daß sie die Leute übersetzen, Ursach geben, sondern, so viel an mir, darob seyn wolle, daß sie die Artzney recht und wol praepariren, die Leute nicht übernehmen, und sich der ihnen zugestellten Ordnung in allwege gemäß verhalten: Und in Summa, daß ich mich, so viel menschlich und möglich ist, eines ehrbaren und Christlichen Wandels befleissigen, und der Artzeney-Kunst, mit ehrbaren und guten Sitten zu Ehr und Zier leben wolle, als mir GOtt helffe.

Quando igitur Medicus, vel dolo, vel culpâ praestitam iurisiurandi fidem fallit, quis non dixerit, eum graviter peccare, ac conscientiam suam temerariâ transgressione laedere? Quamvis etiam Philiater non


page 83, image: s083

graduatus iuramentum hoc numquam praestiterit, nihilominus tamen in conscientiâ suâ ad ea obstringitur, cum in se pia, iusta, et aequa omnia sint, quae iuramenti formulâ continentur, adeoque à Medico, absque speciali iuramenti vinculo, servanda.


page 84, image: s084

ADDITAMENTA. Der Christliche MEDICUS. Ex libello Auctoris, Von der Gebühr und Schuldigkeit eines Christliches Regenten, Rahts, Medici, etc.

BEy seiner Cur gebrauchet er sich deren von GOtt und der Natur geordneten Artzeney-Mitteln, meidet alle andere verdächtige, fürwitzige, unnatürliche Zauberey und abergläubische Experimenta. Er betet ernstlich zu GOtt, daß er seine Gnade und Gegen zur Artzeney geben wolle; Den Patienten vermahnet er, daß er sich zuförderst durch ein hertzlich Gebet und wahre Busse zu dem himmlischen Artzt


page 85, image: s085

wenden, dessen Hülffe in Christlicher Gedult, ohnverzagt erwarten, die Kranckheit als eine von GOTT ihme zum besten zugeschickte Creutz-Probe und vätterliche Züchtigung seiner barmehertzigen Hand gerne annehmen, und keinesweges auf menschlichen Raht, Hülffe und Mittel ausser GOtt vertrauen und bauen solle. Die gute Würckung der Artzeney schreibet er nicht blößlich denen Kräfften der Natur, als einem fleischlichen Abgott, oder seiner erlangten vieljährigen Experientz, sondern dem gütigsten Schöpffer alleinezu, deme ja die gantze Creatur unterworffen, ihme gehorsamen und dienen muß.

Er ist Tag und Nacht bereit, und ohnoverdrossen, denen, so seines Rahts bedürffen, an Hand zu gehen, und lässet sich keine Ohnbequemlichkeit, Gefahr und Unlust der Kranckheit davon abschrecken. Arme und nothdürfftige Leute, von denen er keine Belohnung und Recompens zu gewarten, lässet er


page 86, image: s086

nicht Raht- und Hülff-los liegen, sondern ist gantz willig, ihnen, als seinen Mitbrüdern, aus Christlicher Liebe, mit Raht und That treulich beyzustehen, ingedenck, daß unser Heyland solch an seinen Mit-Gliedern erwiesenes Liebes-Werck, an ienem grossen Gerichts- und Vergeltungs- Tage rühmen und reichlich belohnen werde, und daß mit seiner Kunst, Weissenschafft und Erfahrung sowol denen Armen als Reichen er zu dienen im Gewissen verbunden, und GOtt dem HEren einsten Rechenschafft zu geben schuldig sey. Wird sein Fleiß, Mühe und guter Raht, von dem Patienten mit Undanck belohnet, so murret er nicht aus Ungedult, lässet auch hierdurch von seinem treven Fleisse sich nicht abschrecken. Einen andern neidet er nicht, wann dessen Cur glücklichern Fortgang als die seinige erreichet, wol wissende, daß der Segen von oben herab komme, und der Schöpffer sich nicht an diese oder iene Mittel der Natur


page 87, image: s087

binden lasse. Er zürnet nicht, wann der Patient etwa zu einem andern Artzt ein besser Vertrauen setzet, wenigers versaget er ihm dessentwegen weiteren Raht und Hülffe. Vor die glücklich verrichtete Cur und wiederbrachte Gesundheit, dancket er seinem GOtt hertzlich, lobet und preiset dessen Güte, und ermahnet den Patienten zu Leistung ebenmässiger Schuldigkeit.

THEOPH. SPIZELIUS, De infelici Literato, Commonef. XII. p. 258.

MEdico in Hierosophico nosttro Collegio artis suae periculum facturo, enixè cogitandum est, qua ratione contra singulos animi morbos oportuna quaevis remedia, cum primis saluberrimum paenitentiae catapotium adplicari, contra ulcera et tumores superbiae humilitatis drachma praescribi, contra gultam et luxuriam diaetae, h. e. sobrietatis


page 88, image: s088

Christianae ratio ostendi, contra phthisicam livoris malignitatem pudendam queve linguae maledicae asperitatem calores item irarum subitaneos, aliaqueve symptomata exitialia, optima quaeque pharmaca adhiberi queant. Ea semper Hiero-Medicum cura versabit atque cogitatio ne philosophorum in morem duntaxat de vitâ, et tempore, et duratione disserat, sed potius tum in ex cutientis pestiferis morborum mysticorum seminariis, tum oportunis etiam remediis subministrandis diutius moretur, ipsumqueve illud perniciosum et plurimis familiare literatis Malum Hypochondriacum, h. e. inveteratum deliquendi assuetudinem eliminet at que eradicet penitùs. Et cum valentibus opus non sit medico, sed malè habentibus, hinc est, ut de iuvandis miseris potissimum et graviter laborantibus, iustam ille habeat sollicitudinem, eosqueve caelesti enixè commendet


page 89, image: s089

Archiatro, qui in hospitale huius mundi adveniens, instar veri Samaritani vulnera nostra non cataplasmatis aut pharmacis, sed pretiosissimo sanguinis sui emplastro sanavit.

PRECATIO MEDICI, Ex C. Paschalio.

DOmine, qui animae immortali circumgelasti corpus mortale, ac proinde morbis obnoxium iis, qui in putri et fluida materia scaturiunt à discordia humorum, da ut arte magistra sublevem eos, quibus nulla neque dignitas, neque opes opitulari possunt. Da ut dubiae valetudinis sim sollers praecautor, et ingruentium morborum felix depulsor. Laborantibus sedulò admoveam adminicula non cumulandae rei meae, sed affectu patrio, qui arti addat se comitem fidelem et individuum. Hinc mihi prima sit dignitas, hinc prima auctoritas. Quia verò morbus


page 90, image: s090

intelligi debet ut curari possit, circumda me praesidiis doctrinae et instrue veris et fide libus experimentis, ne cui insciens noceam, ac ne quem officiosè interimam. Dum salus et salburitas hominis mihi est meta, huc dum tendo, praesta Domine, ut me nullus error deducat à recta via. Qubisu non dederis ut sim remedio, da saltem ut sim levamini, sim solamini, nulli pernic iosus, omnibus utilis. Tu, Domine adesto mihi tua ope, ut ego mea his adesse possim, quibus sublevandis inventa est ars, quam profiteor. Esto director menti meaae, ne caecutiam in hoc texto corporeo vix enarrabili, vix explicabili; ne quid in tot latebris temerè coniectem. Adsit mihi gnaritas omnium exigui huius mundi regionum. Non item nesciam herbarum potestates, occultas rerum vires, medic amentosas tot stirpium sacultates. Hinc legam remedia non temeraria, sed obices morborum vesaniae


page 91, image: s091

arcendae, arma pellendae. Vocatus adsim quantum potest validus auxiliator, instructus arte, cui sit multa suppellex, aliena ab omni ineptia et ostentatione, non se venditante, non morbos consulto extrahente, non operosè nihil agente, sed expultrice morborum et experimentis inclita; neque tam sollicita de fama sua, quam de saluti aegroti; ceterum ita facili et simkplice, ut me numquam pudeat parabilia remedia praeferre operosis et detractionem additioni Nulla sim contentus mediocritate aegritudinis, sed usque opprimendae animosus insisistam; nulla eius vestigia relin quam Ac ne pulso quidem morbo subsistam, sed tum demum valetudinem revocatam putem, si eâdem revocentur vires, laetitia, alacritas. Ut quihuic meo muneri apud aegros fuit, apud valentes sit honor. Potissimum si constiterit, non tam me ex stipe curationum petere fructum, quam ex conscientia.


page 92, image: s092

Mea probitas sic me hominum animis insinuet, ut vel sola persuasio meae sedulitatis, et affectus, ne dicam pietatis, aegrum refocillare possit. Saltem is, ne viso, sibi melius fore putet. Tu interea, Domine, ades domitor portentosae luxuriae, quae grassatur exacta continentia. Hinc scilicet, prodeunt aegritudines multiformes, et morbi inexplicabiles, et dolores insanabiles; quibus coërcendis fateor omnem artem esse invalidam. Mihi da firmitatem animi, ne desperem posse curari morbum so non à me, at abs te, Domine, servatore hominum. Ideoqueve numquam parcam labori numquam industriae, ac ne officiosae quidem deceptioni, si modo ex ea sanitas. Quos nulla nars morbo aut morti eripere potest, sed metus pulsat, ego stupeotacitus, his maturè curem uti adsit medicina animae, ne et haec una cum corpore periclitetur. Domine, daut cui patet aditus ad


page 93, image: s093

penetralia domuum qui frequens intersum secretis alienis, qui non rarò adsumor in conscientiam rerum abditarum, qui multa video, indequeve mihi plura datur suspicari, quae vulgari nefas est, sim fidelis ac taciturnus, nesciam id quod scio. Vitem infamiam curiosi, suspicacis, loquacis; Inprimis, ne specie artis ullo me foedem spurco ministerio, nullius pretio caput sollicitem; nulli praebeam operam ad privatas ultiones, non ad saevitiam ambitionis: ne inambulem pestis et pernicies hominum. Nulla neque simplicitas, neque aetas, neque innocentia, nullus item pudor reformidet mores, mentem, linguam, contactum meum. Postremo, Domine, concede, ne qui alienas curationes obeo, eo morbo implicitus deprehendar, qui est fabricator mortis aeternae, potius te medico coëant vulnera conscientiae meae. Me ipse indesinenter curem detractione virtutum, quae sunt altrices, et


page 94, image: s094

exercitatrices Christianae pietatis. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Amen.


[Gap desc: toc]