10 May 2005 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check


image: s001

I. N. I. AHASVERI FRITSCHI FAMULUS PECCANS, Sive TRACTATUS De PECCATIS FAMULORUM. NORIMBERGAE, Apud WOLFGANGUM MAURITIUM ENDTERUM. Anno M DC LXXXV.


[Gap desc: toc]


page 11, image: s011

I. N. I. TRACTATUS De PECCATIS FAMULORUM.

CONCLUSIO I. Peccat Famulus, qui preces negligit, contiones non frequentat, Deumque pie colit.

PRaecipua virtus, ut in omni hominum genere, ita etiam in famulis est, Pietas, et timor Domini. Ubi Pietas non ficta, sed sincera est in famulo, per eum Dominus benedictionem in domo sua sperare potest. Exemplum est pius Iosephus, qui in


page 12, image: s012

domo Potiphari Eunuchi cuncta prospere agebat. Gen. 39. De se ipso ait David, in Psalmo 101. ambulans in viâ immaculatâ, sic mihi ministrabit. Luth. Ich habe gerne fromme Diener. Qui vero famuli impii sunt, qui preces publicas, vel privatas negligunt, verbum Dei nec legunt, nec in Ecclesia audiunt, e domo expellendi, ab eis enim non benedictio, sed maledictum. Vid. Meng. Scrut. Consc. c. 7. q. 96. Dienstboten fragen sich, ob sie auch der Sonntages Feyer geachtet, und abgewartet, auf ihrer Dienst-Herren Geheiß, Befehl, Willen und Zulassung sich zur Kirchen gemacht, und Gottes Wort hören und lernen wollen, oder ob sie viel lieber Ausflucht oder Ursach gesuchet, daß sie draussen und davon bleiben können, ihnen etwas zu thun, schicken und schaffen gemacht, mit Aufwaschen, etc. oder wol, wenn Herren und Fraven sie fort geschickt, und gemeynet, Knechte und Mägde seyn in der Kirchen, dafür spatzieren


page 13, image: s013

gangen, und unter der Predigt anderswo ihre Lust und Zeit Vertreibung gesucht und gepflogen? Solch roh und heilloses Gesinde findet man hin und wieder, das keine Kirche und Predigt achtet, darum sie auch nicht gerne dienen an Ort und Enden, da es zu heimlich und zu geistlich ist. Aber Gesinde sollen wissen, daß ihnen das dritte Gebot so woi gelte und anstehe als Herren und Frauen, deßwegen sie sich hierdurch schwerlich versündigen.

CONCLUSIO II. Peccat Famulus, qui pro Domino suo eiusque salute Deum non orat.

SAnctus


page 14, image: s014

maledicunt, graviter peccant. Placet precationis formulam ex Paschalio hîc adscribere.

Precatio Famuli.

DOmine, quia conditio eius qui servitutem servit homini, dummodo idem serviat Tibi, numquam potest esse dura, sic me institue ut imperia heri mei numquam mihi habeam molestiae. Crea in servili corpore animum liberalem, ingenuum et fidelem, qui accipiat charitatem heri; haec una sit mihi monitrix officii mei. Haec eadem faciat me diligentem famae eius, simulque rei herilis tutandae, haud aliter quam si sit mea, aeque absente eo, ac praesente, aut etiam rectius. Absit metus servilis et pravitas ingenii. Potius qui


page 15, image: s015

dicor familiaris eius, qui est paterfamilias, hunc animum inducam non timere sicuti Dominum, sed venerari ut altorem meum et observare sicuti rectorem vitae meae. Domine da ut mihi cor usque eo sit modeste situm; ut in eum nullam sumam licentiam. Ipse itidem non me aestimet hac sorte, sed moribus: talemque sibi habeat, ut sine ulla discessione dominii sui, admitti possim in convictum, in sermonem, quandoque et in consilium. Hinc semper promat solatium et opem, pro meo modo, proque meo captu. Domine, da ut ne cuius, quae mea sit cur atio sim secors et indiligens. Da mihi sollertiam, da diligentiam non simulate negotiosam, sed sinceram, occupatam, utilem; Vultum meum e vultu heri mei comparem. Neque ei magis


page 16, image: s016

lubeat imperare, quam mihi parere; quae imperabit memor sim ut compareant. Omnia postputem prae eius commodo. Tu Domino bene verte quod agam. Fac me osorem incogitantiae, futilitatis, malitiae. Numquam me praetereat oratio. Numquam quod aures exceperint loquacitas eliminet. Ablue manus meas, ut sint castae, perpurga oculos, ut sint verecundi, rege linguam ut commissa tegere sciat; eadem nesciat mentiri, et suppalpari, sit indocilis. Numquam quicquam sit, quamobrem me abdam aconspectu heri. Iniussu eius nihil mihi sit cum alienis. Domine, praesta eum integrum re, fama, valetudine. Libera eum omni invidia, me contumelia. Si forte, quod absit, eum arecto deerrantem videro, da ut retineam ad salutem,


page 17, image: s017

non etiam quô incumbit, impellam. Si quid ipse in sciens commisero, da ut propere consistam et propere quicquid a me peccatum fuerit, corrigam. Male factum nulla dissimulatione foveam. Numquam quod ipse contraxi, id sycophantiose faciam, ut innocenti expetat; ac ne subterfugia quidem circum spiciam. Imprimis, Domine, da herop meo mentem clementem erga me; ne mihi sit infestus ne mihi levia difficile igno scat. Ne non malit suâ facilitate hinc prolectare obsequia prompta et spontanea, quam coata nimiâ duritie. Mihi ipse dein adhibeam metum comitem, ut culpâ abstineam. In eo sit spectata probitas mea. Domine, ne Diabolo servitutem serviam recipe me in famulitium Tuum. Per Dominum nostrum Iesum Christum, etc.


page 18, image: s018

CONCLUSIO III. Peccat Famulus, qui Domino suo debitum honorem, et reverentiam non exhibet.

FAmulo, ad instar liberti, persona Domini suisemper debet esse sancta et honesta. l. liberto. de obseq. parent. et patron. praestand. Etenim humanum est, ita revereri, cuius voluntate et iudicio quis nunc erigitur, nunc deprimitur. c. visis. XVI. q. 2. Stamm. de serv. person. L. 21. c. 2. n. 10. Unde Famulus a famosis actionibus et iis, quae fraudis et doli mentionem habent, exemplo liberti abstinere debet. l. 5. §. 1. et seqq de obseq. par. 42. et patron. praest. quod tamen limitatur, si is propriam iniuriam prosequatur. arg. l. 10. §. pen. de in ius voc. quo casu tamen actionem suam temperare, et factum eo modo, quo factum est, recensere debet, ita tamen, ut ex facti narratione


page 19, image: s019

violentia, aut aliud quid illicitum animadverti possit, concludendo. Stamm. d. c. n. 4. Peccat igitur Famulus, quando Domino debitam reverentiam negat, sese extollendo, vel inverecunde contradicendo, vel opponendo, vel etiam iniuriam Domino inferendo.

CONCLUSIO IV. Peccat Famulus, qui Dominum suum calumniatur.

PErfidi reperiuntur Famuli, qui non dubitant Dominos suos apud alios calumniari, eosqueve in discrimen vitae, aut famae conicere. Talis erat ille Ziba, qui herum suum optimum virum Mephiboseth, apud Davidem Regem sceleste criminabatur, et prodebat, quitamen innocentissimus erat. 1. Sam. 16. Tales Famuli propter calumnias suas et mendacia poenâ plectendi. Add. Menger. Scrut. Consc. c. 12. q. 115. Das Gesinde


page 20, image: s020

frage sich, ob sie ihre Dienst-Herren und Frauen, bey andern übel angegeben, ausgemacht, und zur Banck gehauen; Sie vor geitzig, hindisch, etc. gescholten und ausgetragen? Das ist gar ein gemein und Landkündiges laster deß Gesindes, wenn da ein baar Mägde einander auf der Gassen begegnen, so müssen sie ein Ständelein halten, und gehet darauf weidlich über Herren und Frauen, da weiß die eine diß die andere das bey ihrem Dienst, und an ihrem Haus-Herrn zu tadeln und aus zuecken, da gibt man nicht satt zu essen, da ist weit zu viel Arbeitens, Lauffens, etc. Solch Gesinde dencket nicht, daß ihnen das achte Gebot auch gegeben. Alsted. Catech. p. 93.


page 21, image: s021

CONCLUSIO V. Peccat Famulus, qui per scelera et flagitia domum et familiam Domini infamat.

OMnem honorem Domino Famulus debet. Hunc vero laedit, quando scelerate vivit, luxui, scortationi aliisqueve flagitiis deditus est. Et crescit iniuria ex qualitate delinquentis. §. atrox. ubi Dd. de iniur. graviusqueve puniendum est delictum in famulo, quam in extraneo. l. aut facta . 3. et seq. de poen. Stamm. de serv. person. L. 2. c. 2. n. 3. Grammaticus decis. ult. qui ait: Stuprum a Famulo in aedibus Domini sui commissum, ob loci et personarum qualitatem, gravius, quam in extraneo vindicandum esse. Nemo enim negaverit famulum stuprando uxorem, vel filiam Domini, vel famulam domesticam, longe gravius peccare, quam extraneum?


page 22, image: s022

CONCLUSIO VI. Peccat Famulus, qui clam Domino aliquid surripit.

NAtura servorum est furari. Iulianus in l. 13. 8. 1. ibi: furem. de caut. empt. l. pen. ibi: servilis ingenii nequitiam recipere C. de libertis corumque lib. Unde a communiter contingentibus bonam consequentiam esse dicit Plotus. tr. de in litem iur. §. 10. n. 14. Est servus, E. fur. Stamm. de serv. pers. L. 2. c. 1. n. 4. Vid. Epistolam S. Pauli, ad Philemonem. Id tamen de famulis nostris, qui liberi homines sunt, et certâ mercede serviunt, dici nequit. Reperiuntur tamen inter famulos nonnumquam, qui clanculariis furtis dediti sunt. Unde Mengeringius, eis hunc conscientiae examinandae casum proponit: Ob sie untreu, diebisch, nachgriffisch, und partirisch in ihrem Dienste gewesen, Herren und Fraven


page 23, image: s023

das ihre heimlich abzwacken, und vertuschen helffen, eines und das andere unterschlagen, in Berechnungen dieselben übersetzet, oder in andere Weise wider Treu und Ehre, Recht und Gewissen gehandelt? Sane, turpius est furtum a domesticis et famulis commissum, quam ab extraneis, gravius id puniendum esse, ait Harprecht. ad . si qui n. 10. et seqq. de obligat. quae ex delicto nasc. In Galliâ usitatum esse testantur a Stammio allegati d. l. Famulum furto in Domini sui bonis commisso, licet primum, at magnum fuerit, suspendi. arg. Genes. 40. ex eo, quod alium facientem ex officio Famulus prohibere, hoc kpsum admittere non debuit, l 15 si serv. vind. Sed licitumne erit, res quasdam Domino furari, aequivalentes, si is ab eo nulla diligentiâ mercedem vel salarium capere possit? Ita quidem vult Bonacossa. de serv. et fam. q. 114. quem refert Mevius, ad Ius Lubec. L. 3. tit. 8.


page 24, image: s024

art. 9. n. 11. sed nos minime probamus.

CONCLUSIO VII. Peccat Famulus, qui domestica damna non praecavere, vel avertere studet.

MInistrorum atque Famulorum est, omnia damna, quae Domino accidere possunt, quoquo modo possunt, praecavere, avertere, sollen derer Herren und Frauen Schaden warnen, und verhüten, und deren Nutz fördern. Si vero per malitiam, vel negligentiam eorum Dominus detrimentum aliquod patiatur, id vel resarcire, vel poenam sustinere debent. Sic quidam servi et ancillae negligenter pecora Domini curant, ut ea fame macerari, et perire patiantur, quod peccatum sane grave est, Vid. Menger. Scrutin. Consc. c. 9. q. 52. ubi inquit: Das Gesinde fragen sich,


page 25, image: s025

ob sie das Viehe, so sie zu warten und zu speisen befehliget sind, recht gewartet, und ihnen ihr Futter und Nahrung gebührlich gegeben, oder ob sie solches aus Fürwitz oder Nachlässigkeit hungern und darben lassen? Solch Gesinde versündigen sich hierunter, nicht allein an ihren Herren und Frauen, in dem sie so untreu und unredlich ihre Dienste und befohlene Geschäffte verrichten, sondern sie sündigen auch respectu ipsorum animalium. Sintemal Salomo Prov. 12. ausdrücklich saget, der Gerechte erbarmet sich seines Viehes, aber das Hertz der Gottlosen ist unbarmhertzig. Vid. Idem c. 11. q. 133. Ubi agit de famulis, qui cibaria domestica corrumpi patiuntur, welche die essende Speisen verwarlosen, und verderben lassen. O quam rara avis hodie Famulus, vel serva fidelis! inter centum vix unum reperias.


page 26, image: s026

CONCLUSIO VIII. Peccat Famulus, qui magis suum proprium, quam Domini commodum quaerit.

BOnum Famulum vocat Bonacossa, in Tr. de serv. et famul. in prooem. et q. 1. qui vitâ et moribus est honestus, in officio suo industrius, et in Dominum suum bene meretur, ut in casibus relatis in l. 4. de bon. libert. l. 9. et l. 13. de manum. vind. l. 2. l. 4. C. quibus ex canss. serv. pro praem. Libert. l. 3. §. 15. de Sc. Syllan. Talis autem non est, qui magis suum, quam Domini utilitatem quaerit, quales hodie plurimi dantur. Licet enim famuli nostri non amplius servili conditione censeantur, et adinstar liberorum hominum adquisita sibi retineant, si tamen in rebus dominicis, ad quas conducti, operentur, quidquid inde emolumenti


page 27, image: s027

provenit, Dominis cedit. Peccant igitur famuli, qui in famulitio aut ministerio domestico, magis proprium, quam Dominorum commoda quaerunt.

CONCLUSIO IX. Peccat Famulus, qui huc illuc otiose vagatur, pravis hominibus sese adsociat, aut sese inebriat.

VItia Famulorum multa sunt et gravia, inter quae etiam haec referas: si Famuli otiose vagentur, huc illuc discurrunt; sei per nocteme domo maneant; si prava sodalitia quaerant; si ea absentibus Dominis in domum introducant, cum eis edant et bibant; si chartis ac tesseris ludant. Quae Famulorum vitia non possunt non Domino mala et damnosa esse, et quandoqueve rei familiaris ruinam ei adferre. Hisce autem


page 28, image: s028

peccatis Famuli Deum, ac Dominum suum offendunt, eorum gratiâ sese indignos reddunt, poenaequeve subiciunt. Et testatur experientia, tales infideles Famulos, die ihren Herren kein gut thun wollen, tandem ad turpem mendicitatem redigi, vel propter furta, rapinas, aliaqueve scelera ad surcam damnari.

CONCLUSIO X. Peccat Famulus, qui Domini sui obiurgationem, castigationem et emendationem indigne fert.

FAmulus in officio suo, vel famulatu suop excedens, subiectionis intuitu, Domini sui obiurgationem, castigationem et emendationem patienter ferre eiqueve minime resistere debet. Siquidem Dominus Famulos delinquentes, quatenus modum non excedit, liocite corrigit. l. un C.


page 29, image: s029

de emend. serv. Herm. Stamm. de servit. person. lib. 2. c. 2. n. 10. eoque ipso iniuriam correctis non infert, sed iure suo utens virtutis materiam suppeditat, animiqueve vitiis salubriter medetur. l. 3. ubi Bald. C. de patr. pot. adeoque ubi offensio est permissa et licita, ibi defensio prohibita censeri debet, l. 1. ubi Dd. C. quando licet unicuique. Stamm. d. l. Peccat igitur Famulus, si indigne, et cum murmure, ut hodie multi facere solent, obiurgationem Domini, quam meruit, excipiat, castiganti sese opponit, aut castigatus aufugiat. Vid. Gen. 16. v. 6.

CONCLUSIO XI. Peccat Famulus, qui dicto Domini in iustis et licitis rebus non obedit.

HOnorem et obsequium Famulus Domino suo debet, quippe in


page 30, image: s030

quibus maxima pars fidelitatis consistit. Si vero Famulus dicto et mandato Domini in licitis rebus qudiens non sit, sed vel ei contradicat, vel negligenter commissa negotia expediat, aut dicto dominico contrarium faciat, merito malus et infidelis servus dicitur, peccatqueve contra Dei verbum gravissime, quod ei oboedientiam severe iniungit, ita enim ait S. Apostolus, ad Ephes. 6. servi, obedite Dominis secundum carnem, cum timore et tremore in simplicitate cordis vestri, tamquam Christo, non ad oculum servientes, tamquam, hominibus placentes, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo, cum benevolentia servientes Domino, et non hominibus, scientes, quod unusquisque, quidquid fecerit boni, hoc recepturus sit a Domino, sive servus, sive liber. Servus autem sciens voluntatem Domini, et non faciens eam, duplo vapulabit, ait Salvator noster. Et


page 31, image: s031

Famulus inobediens ante tempus finitum famulitii e domo expelli, et pro tempore futuro salario privari poterit. Petr. de Ubaldis. tr. de duobus fratr. p. 11. q. 9.

CONCLUSIO XII. Peccat Famulus, qui impia Domini mandata exsequitur.

FAmulus Domino suo in omnibus rebus honestis et licitis obedire debet, non vero in iis, quae manifeste impia, ac inhonesta sunt, sic enim Deo, tamquam supremo Domino, potius quam hominibus parendum est. Act. 5. Gesinde sind damit nicht entschuldiget für GOtt, daß sie etwas Böses, und GOtt Mißfälliges fürnehmen, und verrichten auf ihrer Herren Geheiß und Befehl. Osiand. in 2. Reg. 1. Propterea laudandi sunt Regis Saulis Satellites, qui ad mandatum Regis Sacerdotes Domini, qui


page 32, image: s032

innocentes erant, interficere nolebant. Et ministri Pontificis Iudaeorum, qui Christum in templo praedicantem capere accusabant. Ioh. 7. Rei enim turpis mandatum non est obligatorium. l. 6. §. 3. l. 12. §. 11. l. 22. §. 6 mand. Et Famulus potiùs deberet mortem oppertere, quàm malo consentire. c. item cum Balaam. 2. q. 7. c. si Dominus. etc. Iulianus. 11. q. 3. Si is verò ad iussum Domini atrox aliquod delictum v. g. homicidium, commiserit, ei ordinaria poena, propter solum oboedientiae debitum remittenda non est. Thoming. decis. 56. Hoenon. D. 2. ad tit. de I. R. Stamm. de serv. person. L. 2. c. 19. n. 14. et seqq. In his tamen, quae non habent atrocitatem facinoris, faciliùs ignoscitur Famulis, si Dominis obtemperaverint. l. is qui. l. 7. quod vi aut clàm. Gravissimè autem peccat Dominus, qui Famulo facienda iubet, quae in se illicita, minimequeve laudabilia sunt.


page 33, image: s033

CONCLUSIO XIII. Peccat Famulus, qui cum domesticis rixatur.

SI Famuli ac servi inter se rixantur, et ut nonnumquam fit, à verbis ad verbera veniunt, non potest non indè Dominus graves molestias, et incommoda in domo sua pati. Discordiae domesticiorum rem familiarem multis modis deteriorem reddere solent, deberent servi ut fratres inter se concorditer vivere, et alter alterius onus portare. Peccat igitur rixosus Famulus contra fidelitatem quam Domino sanctè promisit, omnisqueve detrimenti, quod indè nascitur, causa est. Rectè etiam à Domino corrigitur et castigatur, vel planè è domo expellitur. Quid enim à rixoso servo sperandum? Vid. Menger. Scrut. Consc. c. 8. q. 39. ubi ait: Das Haus-Gesinde frage sich, ob


page 34, image: s034

sie unter und wieder einander, Getwalt und Frevel verübet, und mit solcher ihrer Bosheit und Unart, Herren und Frauen, Unlust, Verdruß und Widerwillen verursachet und zugezogen. Denn da gibts viel beissens, neidens und keiffens, hofmeisterns, und dergleichen, da thuts immer eines dem andern zum Trotz und Verdrieß, solls gleich derer Herren und Frauen greifflicher Schaden seyn, da ist deß Holhippelns, und Verfuchsschwentzens weder Maß noch Ende, dadurch wird Herren und Frauen macher Unlust, Eyfer und Widerwill angerichtet; damit versündigen sich nun das Gesinde am 4. Gebot, in dem sie wider die Ehre, und Auctorität ihrer Herren und Frauen wissentlich und freventlich handeln, und mit solcher Uppigkeit, Neid und Bosheit, derselben Respect und Ansehen, schmählern und schimpffieren, da gilt bey solchem Gesinde kein Rath und Verbot der Obern, kein Bitten, Einreden, Ermahnen. Solte das nicht


page 35, image: s035

Ungehorsam und Sünde wider das vierdte Gebot seyn?

CONCLUSIO XIV. Peccat Famulus, qui Domino suo mentitur.

MEndacium in omni homine vitium est turpissimum, in Famulis ac servis frequentissimum est, ac damnosissimum. Exemplum mendacis Famuli est Giezi, und quem cum Elisaeus dixisset: Undè venis Giezi? respondit: non ivit servus tuus quoquam; cùm tamen apud Syrum Naaman fuisset, et illicitè contra Domini voluntatem, munera accepisset. 4. Reg. 5. Sed mendaces Famuli, ut ille Giezi, plerumque deprehenduntur et confunduntur. Domini Famulis suis illud Ecclesiastici fideliter inculcare debent, qui ait, (Syr. c. 20.) opprobrium nequam, in homine mendacium et in ore


page 36, image: s036

indisciplinatorum assiduè erit; potior est fur, quàm assiduitas viri mendacis, perditionem autem ambo hereditabunt. Mores hominum mendacium sunt sine honore, et confusio illorum cum ipsis sine intermissione. Plerumque furari et mentiri in uno eodemque homine resident. Osiander in h. l.

CONCLUSIO XV. Peccat Famulus, qui victu illo, qui ex usu et consuetudine loci, ei debetur, non vult contentus esse.

HOdiè Servi et ancillae saepè consuetis cibariis contenti non sunt, sed meliora fercula desiderant. Das Essen ist ihnen immer nicht gut gnug. Quando autem quaeritur, quis alimentorum modus esse debeat? Respondet Albericus Gentilis. de iure belli l. 3. c. 9. satis esse cibarii; quod à fame defendit. Alii verò boni viri arbitrio relinquunt, ut is ex


page 37, image: s037

conventione, inter Dominum et Famulum initâ, et hac deficiente, ex usu et consuetudine loci, habitâ semper ratione et Domini et Famuli personarum, modum victus inveniat. Stamm. de serv. person. lib. 2. c. 5. n. 6. ubi ad ducit ordinationem politicam Imperii, de anno 1575. tit. 25. §. 1. ibi: Daß die Dienstboten nach jeden Landes Gelegenheit und geminen Nutz mit Essen und Trincken, und anderer Belohnung angesehen werden, add. l. sed etsi §. sufficientes de usufr. iunct. l. 99. de Leg. 3. Bonacossa tr. de fam. et serv. q. 32. ubi ait, quòd servi Nobilium fercula meliora habere debeant. Peccant sanè Famuli et ministri, qui victu illo, qui ex consuetudine loci eis datur, nolunt contenti esse. Vid. Menger. Scrut. Consc. c. 11. q. 133. ubi scribit: Dienstboten fragen sich, ob sie ihren Herren und Fraven vergebliche Unkosten oder Schaden an Speiß und Tranck zugezogen, essende Speisen verwarloset, und verderben lassen,


page 38, image: s038

oder noch wol gut und frisch Fleisch hinweg gethan, weggegeben, ja weggeworffen, oder Hunden und Katzen vorgesetzet? Welches üppigen Gesindleins gibt es viel in der Welt, in grossen Städten, und bey vornehmen Leuten. Es ist aber solcherley Muthwill und Frevel, Untreu und Büberey deß Gesindes, Verachtung, Eckel und Verschwendung der Speise, auch schwere Sünde, so GOtt hefftig zu straffen pflegt. Denn GOtt weiß sie zu seiner Zeit wol zu finden, daß sie das ihre auf keinen grünen Zweig wieder bringen können, sie müssen essen auf dem Sonntag, oder auf die höchste Feste, was sie zuvor auf den Freytag und Sonnabend nicht gemocht.


page 39, image: s039

CONCLUSIO XVI. Peccat Famulus, qui Domino suo non indicat, quae impiè aut inhonestè in domo fieri videt.

QUemadmodum Famuli ferendi non sunt, qui clanculum mendaciis, et calumniis domesticos apud Dominos onerant, neque illis, quos calumniantur, in faciem ea dicere audent, quae occultè de ipsis loquuntur: Ita reprehendendi sunt illi, qui ratione famulitii, et ex caritate non revelant Dominis, quae impiè, et inhonestè in domo fiunt, et quae detrimentum aliquod Oeconomiae adferunt. Osiander in Psalm. 101. ubi ait: hoc esse officium debitum, et pium, omniqueve laude dignissimum; etiamsi scelerati hoc falsò vocent proditionem. Si verò Famulus taceat, quae à domesticis impiè fieri


page 40, image: s040

videt, dominoque sincerè non aperiat, contra fidelitatem, quam ei debet, peccat. Confer Stamm. de serv. person. L. 2. c. 14. ubi de quaestione agit, an Famulus sciens delictum, quod alius in Dominum vult committere, deferre teneatur, et annon revelans delictum puniatur? ubi distinguit n. 20. an famulus delictum probare possit, annon? adducens l. 8. C. de calumn. can. quapropter 2. q. 7. Sanè Famulus semper tenetur ad admonitionem, daß er seinen Herrn warne, ne incautus damno afficiatur, vel opprimatur.

CONCLUSIO XVII. Peccat Famulus, qui Dominum suum prodit.

EXtrema est impietas, et perfidia, si famulus Dominum suum hostibus prodere, et in discrimen vitae conicere aut tempore belli eius pretiosa, pecunias, vestes at que alia quae


page 41, image: s041

occultata sunt, militibus aperire audeat. Vid. Menger. Scrut. Consc. c. 11. q. 47. detestandum proditionis exemplum est Iudas, proditor dictus, qui???cuniâ acceptâ, optimum ac fidelissimum Dominum ac Magistrum suum Iesum abiuratis ipsius hostibus prodere non dubitavit. Aliud exemplum ap. Q. Curtium occurrit alicuius ministri, qui Regem Darium prodidit. Hoc proditionis scelus, ut est gravissimum, ita apud omnes nationes semper exosum fuit, et meritò. Quis enim inter proditores tutus? Quae spes salutis in domo, si Dominus serpentem in sinu fovet nescius? Eiusmodi proditorum merces aliquando in igne aeterno erit.


page 42, image: s042

CONCLUSIO XVIII. Peccat Famulus, qui Dominum suum, in periculo constitutum, cùm possit, non liberat, nec eum defendit.

BOni Famuli officium est, Domino suo esse fidelem. Quapropter si v. g. Dominum ab alio iniquè oppressum esse videat, eum omnibus, quibus potest modis, contra violentiam tueri debet. Herm. Stamm. de serv. person. L. 2. c. 2. n. 2. ubi exempla fidelium servorum adducit Vid. Valerius Maximus L. 6. c. 8. qui de servo Panopionis tradit, qui cùm cognoverit, milites ad occidendum Dominum suum venisse, commutatâ cum eo veste permutato etiam annulo, Dominum clàm postico emiserit, et se in cubiculo et lecto Domini occidi passus sit. Apud Sleidanum L. 15. est simile exemplum Famuli,


page 43, image: s043

qui corpore suo superin cumbens iacentem Principem, Ducem Saxoniae Mauritium, protegit, et tantisper Turcas sustinuit, donec equites supervenerunt, qui Principem eriperent. Obstringuntur autem Famuli ad amolitionem instantis periculi à dominorum suorum personis, non per omnia ad eum modum, quo servi antiqui. Nam quòd servus salutem Domini propriae anteponere iubetur, in l. 1. §. 28. ibi: non debent saluti eorum (Dominorum) suam anteponere, et §. tulisse. ibi: Si corpus suum obiciat. et in l. 19. ibi: Obiectum corporis. de Sc. Syllan. hoc in famulis nostris non obtinet. Ultra enim Famuli obligati non sunt, quàm ut Dominum cùm citra propriae salutis, et vitae discrimen possunt, bonâ fide defendant. Bonâ fide dico: Quia si Famulus armis, manu, aut clamore ad auxilium Dominum defendere possit, fingeret verò, non posse, aut si simularet et opem


page 44, image: s044

ferre, et gladio oppressorem vulnerare, cùm potuisset, nihil verò effecit, officio suo functus non est, ac umbraticè, ut Zasius loquitur, P. 1. cons. 15. n. 81. quod fecit, pro nihilo habetur. Stamm. de serv. person. L. 2. c. 13. n. ult.

CONCLUSIO XIX. Peccat Famulus, qui iniquam et iustô maiorem mercedem postulat, vel à Domino extorquet.

MAximae hodiè passim audiuntur querelae, quòd servi, Famuli, et ancillae à Dominis suis in solitam et iustô maiorem servitii mercedem exigere non vereantur, undè Domini in re familiari damna gravia patiuntur. Vid. Chursächs. Gesind-Ordnung. de anno 1651. tit. 7. ubi dicitur: Unter andern Beschwerden, so in etlichen Iahren hero, aus


page 45, image: s045

angemasten Muthwillen überhand genommen, die so unser Land auch drücken, allenthalben tägliches Seufftzen und Klagen verursachen, und fast unerträglich fallen, ist die unersättliche Steigerung deß von Knechten, Mägden und Taglöhnern, über alle Gebühr und Billigkeit erzwungenen Lohns, nicht vor die geringste zu achten, womit es auch so hoch kommen, daß fast kein Hauswirth, wie emsig und fleissig derselbe auch sey, seiner schweren Mühe und Sorge einigen billigen Nutz und Ergetzlichkeit erwarten kan.


page 46, image: s046

CONCLUSIO XX. Peccat Famulus, qui quòd Domino suo in administratione familiae utilis sit, ac feliciter negotia expediat, superbit, ac Domino et domesticis insultat.

REperiuntur servi et Famuli, qui cùm videant, se fortè prae aliis domesticis ad negotia domestica expedienda idoneos et felices esse, superbiunt, alios prae se contemnunt, ipsiqueve Domino verbis inverecundè insultant. Sed hoc non est Domino, ut ipsi Christo, in simplicitate cordis servire. Peccant igitur servi et Famuli, qui in debitâ famulitii fide insolentes sunt; cùm omnia fecerint, dicere deberent, servi inutiles sumus, fecimus, quod debuimus. Iam dudum conquestus est Lutherus de hac servorum et mercenariorum


page 47, image: s047

insolentiâ, quando in Postillâ domest. p. 401. scribit: Ein Knecht, der sonst fromm ist, so er arbeiten kan, wird bald stoltz, und läst sich düncken, man dürffe sein. Ein Taglöhner deßgleichen weiß nicht, wie er sich soll verwehnt gnug machen, wenn man sein darff. Et hodiè multi patresfamilias cum damno suo id experiuntur, wegen jetziger wolfeilen Zeit. Vid. Meng. Scrut. Consc. c. 8. q. 27. Das Gesinde frage sich, ob sie ihrer Gaben und Geschicklichkeit sich erheben, und gegen die Herren und Fraven deßwegen übermütig, trotzig und derwehnt werden? Wenn ein Knecht, Encke, Sehirrmeister wol mit Pferden, Pflügen, etc. umgehen kan, so macht er sich leicht verwehnt, trotzt und pocht die Herren, darüber hin und wieder viel Klagens ist. Wenn eine Dienst-Magd etwas mehr weiß, als eine andere, kan mit Kühen, spinnen, nehen, etc. und dergleichen umgehen, ey wie behrt und brüstet sie sich, gibt keinem Mensch im Hause ein gut


page 48, image: s048

Wort, schnautzet und schendelt, und meynet, Herren und Frauen können ihr so wenig entrathen, als der lieben Sonne. Solch übermütig Gesinde, das mit seinen Gaben also pranget, und stoltzieret, versündiget sich schwerlich am Herren und Frauen, wider das 4. Gebot. Add. Stamm. de serv. person. L. 2. c. 2. n. 10. ubi ait: servum decet esse subditum et humilem; abstineat igitur à superbiâ. Quò enim se extollet? aut quid miserâ suâ superbiâ efficiet? Nihil aliud, quàm Dominum, et quosque bonos alios sibi adversos, iuxta illud Salomonis; pauperem superbum odit anima mea. Et hinc Bernhard. in epist. de cura et regim. domus. Famulum, ait, alti cordis repelle, ut futurum inimicum, et Famulum rixosum, tuisqueve blandientem moribus evitare cura. Et Virg. lib. 3. Aeneid.

Stirpis Achilleae fastus, iuvenemque superbum,
Servitio enixae tulimus.


page 49, image: s049

CONCLUSIO XXI. Peccat Famulus, qui quae audit et videt in domo, eblaterat et propalat.

PArs est fidelitatis, quam Domino Famulus promittere solet, ut sit taciturnus, ut quae videt, vel audit in domo Domini, taceat, nec divulget. Ex temerariâ namque propalatione eorum, quae in domo dicuntur aut fiunt, multa incommoda et gravia pericula nasci possunt, ut exempla quottidiana docent. Famulus non sit loquax, ne ei dicatur à Domino: Garrula picatace. Stamm. de servit person. L. 2. c. 2. Peccat igitur Famulus, si os ipsius sit quasi vas, quod plenum est rimarum hac illac diffluens. Audiat ille benè monentem Ecclesiasticum, qui c. 19. scribit. Ne iteres verbum nequam, et durum, et non minoraberis. Amico et inimico noli narrare sensum


page 50, image: s050

tuum (seu, id quod nosti) etsi tibi non est delictum, noli denudare. audiet enim te, quitibi auscultat, et custodiet, et quasi defendens peccatum, odiet te. Audivisti verbum? (in domo Domini) commoratur in te, fidens, quod non te dirumpit. Dixisse me, ait Philosophus ille, aliquando paenituit, tacuisse numquam. Quae de aliis audivisti, non revelaveris, si modò salvâ conscientiâ tacere possis. Osiand. in d. c. 19.

CONCLUSIO XXII. Peccat Famulus, qui munera, vel Eleemosynas, quas pauperibus erogare debet, pro se retinet.

SPecies furti domestici est, retinere munera, quae mandato Domini aliis danda. Vel Eleemosynarum partem sibi vindicare. Menger. Scrut. Consc. c. 11. q. 134. ubi ait:


page 51, image: s051

Dienstboten fragen sich, ob sie ihrer Herren und Frauen Geschencke und Gaben, so sie andern zubringen, zutragen und überreichen sollen, an sich behalten, und unterschlagen, und also den Dürfftigen darum gebracht, und betrogen? Also pflegen offt Herren und Frauen etwas dem Gesinde, Knechten und Dienern zuzustellen, Hochzeit-Geschencke, Paten-Geld, oder andere Gaben, auch Allmosen für die Armen, die behalten solch Diebisch Gesinde an sich, es ist gut mit, denn sie wissen wol, daß es nicht leicht für ihre Herren kommen wird, ob sie es gegeben oder behalten. Sunt etiam famuli et ministri, qui pauperes Eleemosynam petentes, duris verbis ab aedibus repellunt, aut Domino eorum supplicationes offerrerecusant, quâ immisericordiâ graviter peccant, ipsiqueve aliquando ex iusto Dei iudicio, sortem non meliorem exspectabunt.


page 52, image: s052

CONCLUSIO XXIII. Peccat Famulus, qui ante finitum tempus ex famulitio malitiosè discedit.

OBligatur famulus ex contractu locationis, absque probabili causâ ante finem anni, vel temporis conventi, ex famulitio suo non discedere, si id fecerit, peccat contra fidem contractûs, et tenetur vel ad servitium redire vel alium aequè habilem ac probum Domino sistere et arbitrariam poenam pati. Vid. Ius Provinciale Bavar. tit. 43. art. 3. Chur-Pfältzisch Land-Recht p. 2. tit. 4. ubi dicitur: Daß solcher Dienstbote solches Muthwillens balben in deß Amts Straffe stehen solle. Tali etiam samulo insalutato Domino auffugienti nulla debetur merces, sed ea per malitiosum suum discessum se prorsus facit indignum. Treutl.


page 53, image: s053

volum. 1. D. 29. thes. 6. Bonacossa de famulo et serv. q. 104. Escobar. de ratioc. p. 1. c. 27. n. 19. ubi addit: Legitimam discessûs causam ex parte famuli non esse, si eum Dominus calore iracundiae incensus domo suâ exire, et ad eum numquam rev erti iusserit; ex his namque verbis calore iracundiae prolatis, famulum à servitio promisso liberatum non esse, nisi Dominus ipse evacuatâ iracundiâ in eadem sententiâ perseveraverit. Add. Stamm. de serv. person. l. 2. cap. 11. n. 4. et seqq. sed licetne famulo ante tempus è famulitio discedere, si Dominus morosus, dissolutus et asper fuerit? Minimè. Obedite, ait Apostolus, non tantùm Dominis bonis et aequis, sed etiam dyscolis i. e. duris et iniquis 1. Petr. 2. Nec obiciat quis, Apostolum ibi non loqui de samulis hodiernis, qui liberi homines sunt, sed de mancipiis et servis, qui olim velut pecudes tractabantur. Resp. enim, cùm famuli


page 54, image: s054

hodiè aequiorem servitutem serviant, eò promptiùs ac liberaliùs Dominis servire debere; Cùm verò multi ferè petulantiores sint, quàm olim servi fuère, improbitatis suae eò graviores poenas dabunt. Osiand. in d. l. Add. Ier. Dyke Tract. Nosce te ipsum c. 21. ubi ait: Das stoltze und eigensinnige Gesinde dencket offt, was soll ich denen viel treu seyn, die unbillich und untreulich mit mir handeln; wie kan ich solchen wunderlichen und seltzamen Leuten mit unverdrossenen Willen und guten Hertzen dienen? Aber je seltzamer und ungerechter deine Herrschafft ist, je getreuer, fleissiger, williger und aufrichtiger solst du dich erzeigen, damit du der Belohnung GOttes desto tröstlicher in deinem Hertzen versichert seyst, thue es nur mit einfältigen Hertzen und mit Gottesfurcht GOtt zu gefallen; und wenn du schon deiner Herrschafft nichts recht thun kanst, und von derselben übel belohnet und tractiret wirst, so wird dich doch dein HErr im Himmel


page 55, image: s055

dem du in deinem schweren und harten Dienste von Hertzen gedienet, auf dessen Befehl, in dessen Gehorsam du den Menschen gehorchet und gedienet hast, in allen was nicht wider das Gewissen ist, der wird dich gewiß nicht unbelohnet lassen. Es ist gnug, daß dir die Menschen unrecht und zu kurtz thun, dir deinen Lohn so saur machen, und dich darum betriegen. Warum woltest du dich durch Ungehorsam deß Lohns zugleich berauben, den dir GOtt verheissen zu geben? Warum wilt du dir selber zu kurtz und unrecht thun.

CONCLUSIO XXIV. Peccat famulus, qui tempore pestis, aut morbi contagiosi, Dominum suum deserit.

Cùm superioribus annis in multis Germaniae provinciis pestis maximè grassaretur, saepiùs audivimus, samulos ac ancillas Dominos suos


page 56, image: s056

deseruisse, ac fugâ salutem quaesivisse. Id verò minimè probandum, Famulorum enim fidelitas in eius modicasibus maximè necessaria est, quam si negligant, ac Dominos deserant, non leviter peccant. Vid. Menger. Scrut. Consc. c 9. q. 63. ubi ait: Es fragen sich die Gesinde, ob sie in solchen elenden Zeiten ihre Herren und Frauen verlassen, sich deren geeussert und absentiret haben? Es sind etliche Leute zu solcher Zeit auch so viehisch, daß sie sich nicht allein für fremden scheuen, sondern auch das Gesinde für ihrer Herrschafft. Wo ist bey diesen ein einiger Glaube? fragt D. Selnecc. in Psalm. 91. Wo ist ein Zuversicht zu GOtt? Wo ist ein Trost in ihren Hertzen? Wo ist ein Werck der Liebe? Weil der nun keines kan bey ihnen seyn, so folget unlaugbar, daß sie nicht Christen seyn, denn sonsten würden sie gedencken, siehe, du bist schuldig, deiner Herrschafft alle Treve zu leisten, warum woltest dusie denn in dieser letzten Noth verlassen, und wider


page 57, image: s057

dein Gewissen und Christliche Liebe thun, und GOtt dadurch erzürnen, daß er dich auch angreiffe? Ja, sagen sie, lieber, es ist nicht zu schertzen, er hat die Pestilentz, und andere können sie von ihm auch bekommen, bald und weit davon ist gut vor die Schüsse. Ey, ein feiner Glaube, steckts da, daß du eines stinckenden Madensacks halben wilt meineidig und treuloß für GOtt, und der Welt werden?

CONCLUSIO XXV. Peccat famulus, qui semel susceptum famulitium temerè renuntiat.

INter Dominum et famulum (servum, ancillam) s1una/llagma super mercede et servitiorum praestatione iniri solet, et ut plurimum, manus dextrae porrectione, tamquam indubitato fidei signo, vel etiam denarii datione, durch einen


page 58, image: s058

Dienst-Groschen. Nonnumquam etiam Dominus, quò minus de promissis famuli dubitet, iuramentum assecurationis, vulgò Dienst-Pflichte, à famulo suo exigit, quod etiam super officio suo praestare cogitur. Stamm. de serv. person. l. 2. c. 1. n. 17. Peccat igitur famulus (famula) si paenitendo, vel alterius persuasione inductus, promissum famulitium non praestet, et denarium receptum remittat. Contractus enim, iuxta vulgatum illud iuris, ab initio sunt voluntatis, ex postfacto autem fiunt necessitatis. Tales famuli à Magistratu meritò carcere puniuntur, et ad praestandum famulitium inviti coguntur. Vid. Meng. Scrut. Consc. c. 13. q. 33. Gesinde fragen sich, ob sie sich von andern wider ihre Herren und Fraven, denen sie Dieust gelobet, und versprochen haben, oder auch in Dienst bishero gewesen, verhetzen und abspannen lassen, daß sie den Dienst aufgesagt und abgekündiget, Herren und


page 59, image: s059

Fraven das Geld (oder den Dienst-Groschen) so sie darauf genommen, wieder geschickt, an fremde und andere Orte gezogen, oder sich kranck gestellet, und anderswo Unterschleiff gesucht, bis die Herren andere gemietet, darnach sie denn wieder frisch worden, und zu andern Dienst sich begeben haben? Solch Gesinde soll wissen, daß sie grosse Sünde damit begehen, denn 1. so handelt es treuloß, und hält nicht was es zusagt, welches gar unchristlich ist, denn Christen sollen warhafftig seyn, (Knechte und Mägde nicht weniger) weil sie auch Christen seyn, wie GOtt warhafftig ist. Darnach 2. so leugt das Gesind nicht schlecht, sondern es geschiehet mit Schaden ihres Nächsten, welcher sich auf ihren Verdienst verlassen hat, und versäumet unterdeß ander gut und besser Gesinde. Aber die Obrigkeit, so es ihnen geklaget wird, soll das Gesinde zwingen, daß sie den Herren, welchen sie Dienst zugesagt, dienen müssen, und so sie es


page 60, image: s060

nicht thun wollen, ihnen nicht allein andern zu dienen nit gestatten, sondern sie auch mit Gefängniß straffen, daß sich andere desto mehr daran kehren. Vid. Theat. Diab. 1. fol. 195.

CONCLUSIO XXVI. Peccat famulus, (servus, ancilla) qui ignavum otium pro famulitio eligit.

COnqueruntur hodiè multi Patresfamilias, quòd propter vilitatem annonae, bey jetziger wolfeilen Zeit, nec servos nec ancillas facilè invenire possint, cùm plerique malint ignavo otio liberè vivere, quàm Dominis servire. Sed hoc peccatum est. Ait enim S. Apostolus: Unusquisque in quo vitae genere vocatus est, in hoc permaneat apud DEUM, 1. Cor. 7. Nec tempore sic abutendum est. Es sündigen Dienstboten wider GOtt und ihr Gewissen, in dem sie ohne rechtmässigen Beruff


page 61, image: s061

und Versehung GOttes, ausser, und ohne Dienst und Vermietung seyn, und leben wollen, daß sie lieber ihre eigene Herren für sich seyn, etwa wo einmieten, und auf der Bärenhaut liegen, gute faule und müssige Tage begehren, und sich solches freyes und Dienst-loses Leben so angelegen und lieb seyn lassen, daß wenn sie schon bey guten ehrlichen Leuten Dienst und Unterhalt bekommen könten, sie doch lieber ohne solchen Dienst und Zwang sich zu behelffen gedencken, stochern etwas ums Lohn, werden Näterin, Wäscherinnen etc. Verba sunt Meng. Scrut. Consc. c. 8. q. 28. ubi adducit Matthesium in Syr. p. 62. in quibusdam Civitatibus, tales homines, qui servire nolunt, à Magistratu collectis praestatione onerantur, müssen Kopfsteuer erlegen. Nec immeritò; fruuntur enim libertate, et securitate communi, gaudentqueve otio, aliis in servitio constitutis.

FINIS.


[Gap desc: toc]