10 May 2005 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check


page 1, image: s025

IN NOMINE DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI! VERITATIS AC IUSTITIAE PRINCIPIS OPTIMI MAXIMI!

CONCLUSIO I. Peccat Princeps, qui alium, quàm gloriam DEI, et populi salutem, Regiminis sui finem et scopum sibi propositum habet.

I.

NOn est potestas, nisi à DEO (Rom. 13. v. 1.) per DEUM Reges regnant, et Principes


page 2, image: s026

imperant, ait Regum Sapientissimus Salomo (Prov. 8. v. 15.) A caelesti Maiestate ipsitraditum esse Imperium, fatetur iustinianus, in Constitut. quae incipit: DEO auctore nostrum gubernante Imperium. de Consept. Digestor. Concessum autem à DEO Principibus, veluti Vicariis, imperium in homines, ut eô ad Numinis divinigloriam et subiectorum aeternam temporalemque salutem rectè utantur. Hic finis, haec meta, hic scopus est Regnorum ac Principatuum: ad hunc Principes unicè collimare, suaque consilia, labores, et actiones omnes principaliter dirigere debent.

II.

Quoad Gloriam DEI, pius quidam Iure Consultus, (quem in Resolutionibus quarundam propositionum, de Officio Principum corumque ministrorum circa promotionem Christianismi laudavimus,) optimè scribit: Die Weltliche Regimenter seynd insonderheit allesamnt von GOTT dem HErrn einig und allein darumb


page 3, image: s027

eingesetzt, und werden von Ihm erhalten, auf daß unter ihnen iedermahlige seine Kirche ihren zeitlichen Auffenthalt, Nahrung und Wachsthumb, zum Göttlichen Preiß, und ewiger der Menschen Seligkeit, finden und haben könne. Und ist diesemnach ieglicher Christlichen Obrigkeit euserste Schuldigkeit, ernsten festen Vorsatzes und gesamnten Menschlichen Kräfften dahin vor allen Dingen zu trachten, daß solches ihres GOttes, HERRN, und Stiffters Intent, Meynung, und Wille, nichts minders durch ihre Regierung vermitteln erfüllet, und dadurch die Göttliche Ehre befördert werden möge.

III.

Quoad alterum, salutem scilicet populi, eam ultimum iusti Imperii humani finem esse communis Politicorum tàm Gentilium, quàm Christianorum Schola docet, sic Xenoph.


page 4, image: s028

in memor abil. Socratis lib. 3. scribit: o( bas1ileu\s2 ai(rei=tai, ou)x) i(/na e(autou= e)pikalw=s2 melh=tai, a)ll) i(/na kai\ o(i e(lo/menoi dia\ tou=ton e)=u pra/tgws1i. id est: Rex eligitur, non ut sese molliter curet, sed ut per ipsum ii, qui elegerunt, benè beatèque agent. Aristoteles ad Alexandrum Regem scribebat: Regna dari pro\s2 e)uerges1i/an, ut benè sit Societati hominum, non pro\s2 u(brin. Cicero lib. 5. de Republic. Moderatori Reip. (ait) beata civium vita proposita est, ut ea opibus firma, copiis locuples, gloriâ ampla, virtute honesta sit. Ab Homero bonus Princeps optimè dicitur poimhn\ law=n, populorum Pastor. Eodem nomine divinum verbum eos passim appellitat. Cyrus apud Xenophontem, lib. 8. Cyropaedias. Regum et Pastorum opera dicebat maximam habere adfinitatem: ut enim ad Pastorem pertinet curare, ut pecora habeat laeta, et succulenta, sic Regis est, subditos felices facere, et opulentos, ac potiùs subditis, quàm


page 5, image: s029

sibi consulere. Claudianus ad Honorium Imp. scribit:

Tu civem, Patremque geras; tu consule cunctis;
Non Tibi; nec tua te moveant, sed publica damna.

IV.

Praeclarè Philo Iudaeus, Lib. de creatione Principis, id confirmat: *to\n a)/rxonta ou(/tw xrh= proesta/nai tw= u(phko/wn w(s2 pate/ra pa/idwn, i(/na kai\ a)uto\s2 w(s2 u(po\ gnhs1i/wn ij(w=n an)titima=tai, dio/ti koinoi\ po/lewn kai\ e)qnw=n gonei=s2, eidei= t) a)liqe\s2 e)ipei=n, a)/rxonte/s2 ei)s1in oi( a)gaqoi\ thn\ i)/s1hn, e)/sti d) o(/te kai\ peritgote/ran e)/unoian e)pideiknu/meuoi, tou\s2 d) e)pi\ lu/mh| kai\ zhmi/a| tw=n u(phko/wn mega/las2, periballo men/ous2 dunastei/as2, ou)k a)/rxontas2, a)ll) e)xqrou\s2 pros1agureu te/on ta\ polemi/wn a) s1umba/twn drw=ntas2. id est: Principem sic oportet imperare subditis, ut Parentem liberis, ut et ab ipsis, tanquàm à germanis filiis henoretur, Sunt enim Principes, ut verum fatear, publici parentes civitatum et gentium, (Landes-Väter) quotquot boni sunt,


page 6, image: s030

et quidem aequalem, imò nonnumquam maiorem, quàm ipsiparentes naturales benevolentiam exhibent. At qui in subditorum detrimentum abutuntur potentiâ, hi non Principes, sed hostes sunt appellandi, cum agant hostilia. De se ipso sacratissimus Imperator Iustinianus, in Novella IIX. praef. scribit: Omnes nobis dies ac noctes contingit cum omni lucubratione et cogitatione degere, semper volentibus, ut aliquidutile et placens DEO à nobis collatoribus praebeatur. Et non in vano vigilias ducimus, sed in eiusmodi eas expendimus consilia pernoctantes, et noctibus sub aequalitate dierum utentes, ut nostri subiecti sub omni quiete consistant, sollicitudine liberati: nobis in nosmetipsos pro omnibus cogitationem suscipientibus. Per omnem namque curiositatem et inquisitionem subtilem discurrimus, illa agere quaerentes, quae utilitatem nostris subiectis introdudendo, eos omni onere liberent, et omni damne extrinsecus illato etc. Haec piè ac paternè Imperator: cui prorsus


page 7, image: s031

convenit, quod Seneca. lib. de Consol. ad Polyh. c. 26. scribit: Omnium domos illius (Principis) vigilia defendit, omnium otium illius labor, omnium delicias illius industria, omnium vacationem illius occupatio.

V.

Optimè etiam in hanc rem in aureo ad Genesin commentario, cap. 41. scribit Lutherus noster: Ein Regent muß ein rechtschaffen behertzter Mañ seyn, der mit grossen starcken Muth die Beschwerung und Last des gemeinen Regiments tragen könne; In Summa, er muß saure Suppen essen, und in einen sauren Appffel beissen können. Darumb soll man im Regiment keine Lust suchen, da man dem Willen GOttes dienen soll, sondern die Tödtung unser selbst, Göttliche Ordnung, und daß damit dem Nechsten geholffen werde. Et porro: Die Obrigkeit ist allenthalben, und ist doch nirgends nicht, wenn sie ihr Amntrecht ausrichten wil. Wer aber nurt allein ihme selbst regieret, der


page 8, image: s032

wird nimmermehr ehrlich oder glückselig regieren; Denn es ist nicht genug, eine güldene Kette oder Purpur= Kleid tragen, und sich auf Wagen führen lassen, oder auf grossen Rossen daher reiten, daß du nurt deiner eigenen Lust und Begierden folgen und nachhängen mögest; Sondern es gehöret darzu, daß du deinen Unterthanen, und dem gemeinen Nutzen dienen solt.

VI.

Quicumque igitur Princeps ac Magistratus in Regimine suo non DEI ac Domini sui, gloriam et honorem, sed suam potiùs famam quaerit: qui sibi potiùs suisque commodis, quàm subditorum saluti temporali ac aeternae consulit, is contra DEum ac Rem publicam peccat, rationem malae administrationis suae in magno illo Iudicii extremi die aliquando redditurus. Utinam Principes omnes, qui ab hoc scopo aberrant, sibique potiùs quàm DEO ac populo serviunt, crederent, quod Liber Sapientiae (c. 6.)


page 9, image: s033

docet: Höret ihr Könige, und mercket, und lernet ihr Richter auf Erden. Nehmet zu Ohren, die ihr über viel herrschet, die ihr euch erhebt über den Völckern. Denn euch ist die Obrigkeit gegeben vom HERRN, und die gewalt vom Höchsten, welcher wird fragen, wie ihr handelt, und forschen, was ihr erdnet. Denn ihr seyd seines Reichs Ambt-Leute. Aber ihr führet euer Ambt nicht fein, und haltet kein Recht, und thut nicht nach dem, das der HERR geordnet hat. Er wird gar greulich und kurtz über euch kommen, und es wird gar ein scharff Gericht über die Ober-Herren ergehen. Penset Princeps, ait Gregorius in Moral. quod ad satisfaciendum districte Iudici de suâ tantummodò animâ fortaste vix sufficit, et quot regendis subditis praeest, reddendae apud DEUM rationis tempore, ut ita dicam, tot solus animas habet.


page 10, image: s034

CONCLUSIO II. Peccat Princeps, qui conscientiis dominando Religionem ferro propagarestudet.

I.

ZElus Principum pro Gloriâ DEI, et aeternâ salute subditorum sanè optimus et sanctissimus, minime tamen eò extendendus, ut homines, v. g. Iudaei, Turcae, Pagani, Religionem Christianam amplecti nolentes, vi et armis ad eam cogi debeant. vid. Esa. 11, 9. Luc. 9, 55. arg. l. 3. verb. subditos commonefacere. it. verb. institueremus. C. de SS. Trin. Equidem non desunt exempla Principum, qui gentiles ad Christianam Religionem coëgere. Multa cum Saxonibus Westphaliae proelia Carolus M. gessit: eosque magnis cladibus adflictos, coëgit,


page 11, image: s035

relicto Idolorum cultu CHRISTI religionem amplecti. Non adeò multis ante eum annis Willebrordus Episcopus Traiectensis Carolum Martellum instigaverat, ut Frisios ad Christianam Religionem cogeret. Sic Leo Imperator Iudaeos et Montanos baptizari coegit. Sed multi è Christianis eam coactionem, ut prisco Patrum saeculo ignoratam, improbant. Repugnat sane coactioni isti tàm fidei natura quàm Scriptura. Religionis Christianae Vertias, accedentibus gratiae divinae auxiliis, quae in et per verbum, quod per se satis efficax conversionis organon, dispensantur, infidelibus inculcanda est: Si verò caelestis doctrina reiciatur, id iusto DEI iudicio committendum. Praeterea, fides, in quantum est opus intellectus, legibus non subicitur, neque cogi potest ad adsensum, ac proinde poenae locus esse non potest. Nihil tàm voluntarium, quàm Religio, in quâ si animus aversus, iam sublata, iam nulla est,


page 12, image: s036

teste Lactantio lib. 5. divin. Inst. cap. 19. Coactus qui credit, non credit, sed credere simulat, ut malum vitet. Grot. de verit. Relig. Christ. l. 6. Ad haec nuspiam in sacris Scripturis legitur, vel à CHRISTO aut Apostolis mandatum, ut ad Christianam Religionem homines vi cogantur. vid. Matth. 13, 24. Luc. 9. 54. Ioh. 6, 67. Rom. 8, 15. Hebr. 11. v. 15. Ignotus etiam violentus conversionis modus Apostolicae et primitivae Ecclesiae. De Valentiniano Imper. memorat Ammianus. lib. 20. quod inter religionum diversitatem medius steterit, nec quemquam inquietaverit, nec interdictis minacibus subditorum cervices adid, quod ipse colebat, inclinarit, sed has partes intemeratas reliquerit. Procopius in arcanâ Historiae parte docet, à Sapientis simis culpatum suisse Iustiniani consilium, quòd Samaritas vi ac minis ad Christianam religionem compulerit.


page 13, image: s037

II.

Accedunt denique Ecclesiae Patrum aliorumque piorum Virorum auctoritates. Tertullianus ait: Lex nova non se vindicat ultore gladio. Item: Religionis non est adreligionem ccgere, quae sponte suscipi debet, non vi. Tertull. ad Scapul. c. 2. Suadenda est fides, non imponenda. Bernhard. Serm. 66. in Cantic. Gregor. lib. 2. Epist. 52. (in can. quid autem. dist. 45.) Quid de Episcopis, qui verberibus timeri volunt, Canones dicant, benè fraternit as Vestra novit. Pastores enim facti sumus, non percussores. Egregius praedicator dicit, argue, obsecra, increpa in omni patientiâ et doctrinâ. Nova verò atque incondita est ista praedicatio, quae verberibus exigit fidem. Augustin. Sermon. 9. de Sanctis. DEUS, inquit, non crudelitate, sed credulitate quaerendus est. Quid iam nobis (inquit Lactantius l. 5. Instit. cap. 13.) ulteriùs relinquitur, si esset hoc, quod voluntate fieri oportet, libido extorqueat aliena? Certè inquit Erasmus, cogere non est


page 14, image: s038

Evangelicum. Add. Can. de Iudaeis dist. 45. ubi dicitur: De Iudaeis praecipit sancta Synodus, nemini deinceps ad credendum vim inferri, cui enim vult DEUS, miseretur, et quem vult, indurat. Non enim tales inviti salvandi sunt, sed volentes, ut integra sit forma iustitiae etc. et c. Praefens Clericus. XX. q. 3. Nullum bonum nisi voluntarium. Iccirco Dominus non ferendam in viâ virgam. per quam violentia ulli infer atur, praecepit. Undè Iaudatissimus Maximilianus II. crebro sermone usurpare fuit solitus: nullam intoler abiliorem esse Tyrannidem, nec ullum gravius peccatum, quàm dominari velle conscientiis. Idem in Epist. ad Laz. Schwendium (quae exstat apud Goldastum tom. 2. Const. Imp. pag. 304.) apertè scribit: Es ist in der Warheit nicht anders, als ihr vernünfftiglich schreibet, daß Religions-Sachen nicht werden mit dem Schwerdt gehandelt und gerichtet werden, kein Erbarer und


page 15, image: s039

Gottesfürchtiger, und Friedlibender wirds auch anders sagen. In eâdem Epistolâ etiam haec, latinèreddita, verba leguntur: Longè aliud nos docuerunt CHRISTUS et Apostoli eius. Nam ipsorum gladius erat lingua, doctrina, verbum DEI, et vita CHRISTO digna, ipsorumque mores invitare nos debent, atque adlicere, ut cos sequamur, quemadmodum et ipsi CHRISTUM secuti sunt. In eandem sententiam Lutherus scribit. Tom. 2. fol. 378. vet. edit. GOTT wil keinen gezwungenen Dienst haben, und soll niemand sein werden, er thue es denn mit Lust und Liebe. Ich sags abermahls, GOTT wil nicht gezwungenen Dienst haben. Was macht ihr doch ihr Fürsten und Herren, daß ihr die Leute zu GOTT treibet, ohn ihren Willen und Danck? Ists doch nicht ever Ambt und Macht zu thun; Er spricht: Niemand kommet zu mir, mein Vater ziehe ihn denn. Ist das nicht klar genug? Der Vater muß ziehen, so wil


page 16, image: s040

ein Mensch treiben? Was sich GOtt nicht unterstehet, das wil sich der arme Wurm unterstehen, darzu durch ein andern Unwilligen zu thun, was er selbst nicht kan. Item tom. 2. fol. 179. et 180. Der Seelen soll und kan niemand gebieten, er wisse ihr denn den Weg zu weisen gen Himmel, das aber kan kein Mensch thun, sondern GOtt alleine. Item: Die blinde und elende Leute sehen nicht, wie gar vergebliche und unmügliche Dinge sie vornehmen. Denn wie hart sie immer gebieten, und wie fast sie toben, so können sie ie die Leute nicht weiter bringen, denn daß sie mit dem Munde und mit der Hand ihnen folgen. Add. Cyriac. Lentulus, Libro perplexor. casuum. dubio 390. ubi ait: Ne date sanctum vestrum canibus, nec proicite maergaritas vestras coram suibus. (Matth. 7. v. 6.) Multò minùs cogendi sunt sues et canes, ut sancta verbi divini et Sacramentorum mysteria accipiant, quae profanatione polluant, aut


page 17, image: s041

pedibus immundis conculcent. Volentes admittendi sunt: instituendi priùs in Religione Christianâ, ut sciant, quid sit id, ad quod tàm benignâ invitatione compellantur, et tantò id reverentiùs accipiant. Sanè cum summo saepiùs stupore, ac gravissimo cordolio legimus, turpissimis Christianorum moribus scandalizatos in utraque Indiâ paganos à Religione Christianâ deterritos fuisse; et adhuc infinitum Iudaeorum, Turcarum et Barbarorum numerum ob scandalosissimam eorum, qui Christianos sese profitentur, deterreri, in propatulo est. Quae sanè res sanguineis Iacrimis dignissima. Pugnamus, proh dolor! invicem Christiani gladiis et anathematismis de veritate Ecclesiae incessabiliter, nec curamus, Religionis Christianae hostes indè magis ac magis ab eâ amplectendâ abhorrere. DEUS tandem misereatur populi sui, et capitale odium inter Rehabeam et Ierobeam tollat! Interim optima


page 18, image: s042

convertendi infideles media praevaleant, verbi praedicatio, precum devotio, vitae sanctimonia, et adhortationum fidelitas.

III.

Non minùs, si non graviùs illi peccant, qui in Christianos, qui de quibusdam saltim, quae aut extra legem Evangelicam sunt, aut in eâ sensum videntur habere ambiguum, dubitant, aut errant, quos vulgus Haereticos appellat, ferro et flammis grassantur: quod hoc et superiore saeculo cum tot millium hominum strage factum esse, et adhuc fieri, cum dolore meminimus. Sed videant illi Reformatores, dum ferè rabioso Zelo excaecati, gratam rem se DEO praestare sibi persvadent, quomodo in tremendo illo die pantocritico, de effuso tot millium Christianorum sanguine magno Iudici CHRISTO, rationem reddituri sint. Vulgatum sanè illud compelle intrare, ad quod tamquam ad Asylum adversae opinionis adseclae confugere solent, eos minimè


page 19, image: s043

excusabit. Vid. Gerhard. in Loc. de Magistratu et Conf. Catholic. lib. 1. part. 2. c. 19. Andr. Osiand. Inquisitio de tractandis haereticis. Ant. Benbellonade Gandentiis. de Pace Relig. Part. 2. c. 12. Grot. de I. B. et P. lib. 2. cap. 20. §. 48. et seqq. Reinking. Polit. Biblic. lib. 2. axiom. 136. Addimus verba Iacobi Augusti Thuani. in Histor. super. saeculi. Part. prim. Epistol. nuncupat. Ad coetera, inquit, quibus hoc infestum virtuti saeculum scatet, mala, religionis dissidium accessit, quod iam toto penè saeculo orbem Christianum continuis bellorum motibus vexat, et deinceps vexabit, nisi tempestiva remedia, atque adeò alia, quàm quae hactenus adhibita sunt, abiis, quorum praecipuè interest, adhibeantur; nam experientiâ satis edocti sumus, ferrum, flammas, exilia, praescriptiones, irritasse potiùs, quàm sanasse morbum menti inhaerentem: ad quem proinde curandum non iis, quae in corpus tantum penetrant, sed doctrinâ et sedulâ institutione, quae in animum leniter instillata


page 20, image: s044

descendit, opus esse: alia quippe omnia pro arbitrio civilis Magistratus, atque adeò Principis sanciuntur, sola Religio non imper atur, sed ex praeceptâ verit atis opinione, accedente Divini Numinis gratiâ benè praeparatis mentibus insunditur: ad eam cruciatus nihil valent, quin obfirmant potiùs animos, quàm frangunt aut persvadent etc. Et certè, siverum amamus, in sacrae antiquitatis vetustis omnibus monumentis nullum supplicii de sectariis sumpti ac probati exemplum exstare, fateamur necesse est, Eccle siamque pricam à cruore fundendo semper abhorruisse, quod si quando accidit, id pii verè Episcopi detestati sunt. Haec ille.

CONCLUSIO III. Peccat Princeps, qui Libertinismum et confusionem Religionum in Republicâ permittit.


page 21, image: s045

I.

TAnta est proh dolor! saeculi huius impietas, tanta sectarum in Christianitate varietas, ut maiornon esse, nec unquam satis deplorari possit. Indies nova atque horrenda fidei dogmata à malis spiritibus protruduntur, cum gravissimo tàm fidelium quàm infidelium scandalo. Inter alia sunt, dogma novatorum de sufficientiâ fidei approbativae, excluso requisito elenchi; Item, de fide naturali Puccianâ, quâ docetur, unumquemque hominem, cuiuscumque sit religionis, sine speciali DEI gratiâ salvari posse, modò non extremè sceleratam vitam agat. Item dogma illud, unicum articulum sine solidâ evolutione ad salutem sufficere; IESUM esse CHRISTUM. Item per gratiam extraordinariam salvari eos, quibus Evangelium communicatum non est, aut qui facultate cognoscendi CHRISTUM destituti sunt: Et quae alia sunt impia, absurda, ac divinae veritati


page 22, image: s046

prorsus adversa dogmata, quae à multis cum admiratione et adplausu arripiuntur, de quibus videatur novissimè D. Ioh. Müller. in Atheismo devicto.

II.

Cùm igitur duo sint Rerum publ. fulcra, Religio et Iustitia, ad officium Principis tamquam utriusque tabulae custodis, omninò spectat, summâ cum curâ cavere, ne ea fulcra cum exitio ac ruinâ Reip. subruantu. Proindè non solum ipse à religione fucatâ sese cavere, Saavedra. Symbol. Polit. 27. sed etiam adiaphoriam seu confusionem Religionum à Republ. omnibus modis profligare debet. D. Tabor. de Regim. Imperant. in sacris. Sect. 2. thes. 8. Huc pertinet lex: cunctos populos ibi: cunctos populos volumus in tali Religione versari. et §. 1. ibi: reliquos verò vaefanos dementesque iudicantes. C. de summâ Trinit. Instr. Pacis German. art. 7. §. ult. ibi: Praeter Religiones supra nominatas (Catholicam, Evangelicam et Reformatam)


page 23, image: s047

nulla alia in sacro Imperio Romano recipiatur, et toleretur. Sic Imperator Theodosius variam, vagam, et miscellam Religionem, Gratiani indultu, manifestis incrementis, sobolescentem, omnibus modis coercere, excludere, et solam cam credendi formulam admittere voluit, quae in Nicaeno Concilio fuerat ex verbo DEI praescripta. Socrat. lib. 5. hist. Eccles. cap. 5. et 6.

III.

Quàm perniciosa autem sit in Ecclesiâ et Rep. Christianâ illa Religionum adiaphoria, Libertinismus vel Samaritanismus, (ut vocant) vix verbis exprimi potest. Veritas fidei opprimitur, plebs tàm variis opinionibus de Religione liberè grassantibus miserandum in modum confunditur, ut nesciat, quaenam vera sit Religio; tandem vix verae Religionis vestigium supermanet, et sic deficiente fide ad Paganismum vel Atheismum via sternitur, quod experientia satis hactenus edocuit.


page 24, image: s048

IV.

Si quis autem contrà dixerit, non semper in Republicâ animorum in caelsti doctrinâ concordiam obtineri posse, nec ullum Magistratui in conscientias subditorum imperium competere: is scire debet, indè minimè sequi, promiscuè varias Religiones et sectas tolerandas esse, nisi fortè Res publica ita esset perturbata; ut sine totali convulsione dissensiones componi nequeant; tum enim tempori paren. dum esse, vel ipsa necessitas dictitat. Scilic. est melius aliquam veram, quam nullam in Republicâ esse Ecclesiam. Optimè scribit Theod. Reinkingius. Polit. Biblic. lib. 1. axiom. 13. Es wäre wohl ein Stück der grössesten Glückseligkeit auf dieser Welt, wenn nurt ein HErr, ein Glaube, eine Tauffe, ein GOtt, und Vater aller, der da ist über das und in das. Eph. 4. v. 5. et 6. Und ein Weg zu dem ewigen Leben. Actor. 15. v. 11. et sequ. 1. Reg. 18. v. 21. Daß auch nur eine Religion, darinnen man unum verum DEUM, den


page 25, image: s049

einigen wahren GOTT, unâ lege et cultu, nach einem Gesetz, mit einerley Gottes-Dienst venerirte und verehrte, auf der Erden wäre; Weil iedoch die Welt im argen liegt, und der leidige Sathan sein Unkraut, sonderlich zu diesen letzten Zeiten, darvon Christus selber geweissaget, daß viel Ketzereyen seyn würden, allenthalben unter den reinen Weitzen spargirt und gesäet, muß eine Christliche Obrigkeit sehr behutsam und sorgfältig darbey seyn, und dieses pro normâ haben: Oportet esse haereses. Cognoscant autem Principes saeculi (exclamat Augustinus) DEO se rationem reddere pro Ecclesiâ, quam à CHRISTO tuendam susceperunt. Nam sive augeatur pax et disciplina Ecclesiae per fideles Principes, sive solvatur, ille ab eis rationem exiget, qui eorum potestati suam Ecclesiam credidit. Error autem, cui non resistitur, adprobatur, et veritas, cùm minimè defenditur, opprimitur. can. 3. dist. 13. Item,


page 26, image: s050

consentire videtur erranti, qui adresecanda, quae corrigi debent, non occurrit. can. 5. dist. 83. et can. 3. dist. 86. Videant igitur Principes illi, qui ex causis Politicis quasvis Religiones, Iudaeos puta, Socinianos, Anadbaptistas, Quackeros etc. in civitates suas recipiunt, quomodo in extremo iudicio, coram Tribunali omnipotentis DEI, rationem reddituri sint. Turcicum sanè hoc est, minimè Christianum. Vide. ex Theologis, Balduin. cas. conscient. lib. 2. cap. 6. cas. 3. ubi ait: Magistratum illum graviter peccare in DEUM et subditos, qui Religiones varias, quas praecavere potuisset, in Republicâ voluntariè admittit, recipit, fovet, aut absque ullâ necessitate retinet. Is enim nihil aliud facit, quàm quòd confusam DEI ignorationem, et opinionem, (quam Plato lib. 10. de legib. summam omnium Rerum publicarum pestem appellavit) introducit, siquidem omnis humanae sosietatis fundamentum convellit, qui Religioni est noxius. Gerhard. in loc. de


page 27, image: s051

Magistr. Polit. cap. 5. sect. 5. membr. 2. Ex ICtis, Cran. de Pace Relig quaest. 13. conclus. 1. Carpzov. ad L. Reg. cap 4. sect. 6. Tabor. de Regim, imperant in sacris. sect. 2. thes. 7. et seqq. Ex Politicis Lips. de unâ Relig. Tholosan lib. 2. Pol. Effern. Manual. Polit. Saavedr. Symbol. Polit. 24.

CONCLUSIO IV. Peccat Princeps, qui omne de Religione iudicium excluso Clero ac populo, ad se trahit.

I.

QUi termini sint summae civilis potestatis circa cultum divinum, non una omnium est sententia. Nonnulli terminos eos nimium extendentes, imperium cum sacerdoti, quae tamen ab invicem diversa, ac reipsâ separata, ferè confundunt. Alii


page 28, image: s052

contra civili imperio limites nimiùm angustos praescribunt, omnem ei directionem circa externam Religionem, ut vocant, abnuentes, de quo videantur Grot. de potestate summ. potest. circasacra. D. Conr. Diss. de Maiest. civili circa sacra. Gebh. de Iuris d. Eccl. §. 3. D. Tabor. Diss. de iure imper. circa sacra.

II.

Nec minùs circa modum ac rationem statuendi de Religione dubia varia occurrere solent, inter quae et illud est: An Princeps solus, excluso Clero ac populo de rebus fidei ac Religionis quid decernere possit? fuêre Principes, qui id audacter nimis et licentiosè tentarunt, potestatem circa sacra à DEO concessam, exemplumque auctoritatem allegantes in Religionis negotio nimium potestatis sibi arrogarunt. Verùm licet Reges atque Principes, Ecclesiae curatores, ac ut Scriptura loquitur, nutritii sint. (Es. 49. v. 23.) id tamen eò intelligendum, non, ut iudicium omne de rebus ad Religionem spectantibus, ad se trahant,


page 29, image: s053

sed defensionem Ecclesiae praestent, eidemque de rebus quibuscumque necessariis prospiciant, cumprimis autem Religionem orthodoxam, quantum in ipsis est, studio indefesso provehere, et corruptam integritati suae ac sinceritati ope restituere adnitantur. Iudic. 6, 35. et seqq. 1. Chron. 13. 2. Chron. c. 31. Deuteron. 13. v. 12. Besold. class. 1. Disp. 4. thes. 1. et seqq. Althus. Polit. c. 23. Praeterea non solus Princeps ac Magistratus Ecclesiam constituit, sed tantùm eius membrum est. Constat ea triplici membro seu statu, Ecclesiastico, sub quo Ecclesiae ministri, pulari, sub quo auditores. Aequum itaque est, ut non solus is, sed cum aliis membris, quorum praecipua Ecclesiae ministri, atque ita tota Ecclesia de rebus Religionem concernentibus decernat. Id suadent exempla piorum Regum in populo DEI, Iosuae, Davidis, Salomonis, Iosaphati, Hiskiae, qui in causa Religionis


page 30, image: s054

nihil pro imperio praescripsêre, sed cum consilio ac consensu statuum universorum, quod è re Ecclesiae suit concluserunt. 1. Par alip. 14. v. 1. et 2. legitur, Regem Davidem Comitia coëgisse, et Principes Populi sui his verbis adlocutum fuisse: Gefället es euch, und ists von dem HERRN unserun GOTT, so lasset uns die Lade GOttes zu uns holen. Utinam haec verba Principes a)llotrio-*epi/s1kopoi saepiùs cogitarent, multa iuxta Apostoli monitum, in Ecclesiâ magis ordinatè ac decenter, et absque ??? Imperatores Conitantinus M. uterque Theodosius, Martianus, Carolus M. et alii, institutis Synodis, observarunt. Contrà Imperator Constantius, à Leontio Episcopo non iniuriâ reprehensus, quòd de rebus Ecclesiasticis nimis audacter discurreret, et constitutiones Ecclesiae suo unius arbitrio ordinaret. Duaren. de sacr. Eccles. Minister. lib. 1. cap. 5. Nam sicut cetera


page 31, image: s055

bona Principis acta iudicio Senatus adstringuntur: Ita quae ad Religionem spectant, ad iudicium Theologorum et ministrorum verbi divini doctiorum eò magis referenda sunt, quo minùs hîc sapere Principe ac viri Politici videntur respque ipsa maiori indiget deliberatione. Gebhard. d. tr. §. 13. n. 21. ubi addit: Non dubium esse, quin saepiùs turpiter se daturi sint, si de suis cerebris controversiafidei sibi solis decidendas sumerent, velut Michaëlem Balbum fecisse, Zonar as testis est, et hisce ??? quem, ??? Episcopus: Ne nobis in hoc genere praecipe, sed ea potiùs à nobis disce: Tibi DEUS imperium, nobis ea, quae sunt Ecclesiae concredidit. D. Chemnit. in loc. Theol. tit de Ecclesiâ. c. 4. Vid. Leyser. ad formul. Concord. dec. 9. qu. 6. Balduinus in terminis introductionis novorum rituum Ecclesiae loquens: de casib. Consc. lib. 4. cap. 1. cas. 2. ubi ait: cùm mutatio aliqua rituum


page 32, image: s056

suscipienda, id neque à solo Ministerio, neque à solo Magistratu attentetur, sed convocatis Ecclesiae ordinibus deliberationes eâ de re instituantur. Add. Reinking. de Reg. Sec. et Eccles. lib. 3. class. 1. c. 6. n. 6. Lampad, de Republic. Germ. part. 1. ibique in notis D. Conring. Carpzov. Part. 2. decis. 13. per tot. Besold. de Maiest. sect. 2. c. 3. et Disp. 4. thes. 16. et seqq. ubi post alios praeclarè ostendit: Magistratum aequè peccare, ac muneris sui met as transgredi, si omne de Religione iudicium, ac ius constituendi Ecclesiam ad se trahat potestatis ob??? ??? nomine Ecclesiasticae. Si verò Magistratus per abusum auctoritatis suae novos ritus violenter introducat, nemo eos servare tenetur, sed innovationes istae humiliter recusandae, et reipsâ testificandum est: nos DEO magis, quàm hominibus obedire oportere. Verba sunt Balduini, cit cas. 3. in fin. Add. Reinking. Politic. Biblic. libr. 2.


page 33, image: s057

axiom. 31. et 32. Caveat igitur Princeps, ne intempestivo Zelô, abreptus, scandalum in Ecclesiâ CHRISTI praebeat, et aliis per abusum potestatis, ut Usa, et Usia iram et vindictam divinam adversus se excitet.

CONCLUSIO V. Peccat Princeps, cumprimis bona quaedam Ecclesiastica possidens, quando Ecclesiis ac Scholis non satis debitè prospicit.

I.

AD praecipuam Principum ac Magistratuum curam spectat, optimè prospicere Ecclesiis ac Scholis, ut mediantibus eis, DEI gloria ac aeterna populi salus quovis modò propagetur. Hanc verò curam summè necessariam qui negligunt, in DEUM et Remp. gravissimè peccant.


page 34, image: s058

II.

Maiorem autem culpam illi contrahunt Principes, qui bona Ecclesiastica possidentes Ecclesiarum ac Scholarum ministris sufficientia stipendia non praestant, sed eos cum gravi salutis publicae detrimento, in egestate vivere ac mori patiuntur. Vix namque sine pudore dicere licet, quàm tenuia mutlis in locis plurimorum Ecclesiae Pastorum ac Praeceptorum sint salaria. Sanè onus sustentationis possessoribus Ecclesiasticorum redituum incumbere, extra dubium est, expressè etiam id iubent Constitutiones Imperii. Vid. Rec. Imp. de anno 1555. §. So soll doch. et §. Alsdann auch. Springer. Dissert. de Pac. Relig. concl. 9. Suevus Simil. Tract. Disp. 9. Post. 7. Adeò ut Principes salvâ conscientiâ ne obulum, ut minimum quid de reditibus sacris in profanos usus impendere possint, antequam Ecclesiis ac Scholis, pauperibus non exclusis, debitè prospectum sit. Vid. D. Myler. d. tr. c. 78. n. 20. ibi:


page 35, image: s059

modò omnium promò oneribus ordinariis fuerit prospectum. Adducitur ibidem compactatum Ducatus Würtembergici de anno 156, et seq. quo ordinatum est. daß, was über der Unterhaltung der Kirchen und Schulen bevor seyn wird, solle zu Trost und nothwendigen Schutz und Schirm der Land und Leute aufgehalten und verwendet werden. Vid. etiam quae diximus in Tr. de iure visitandi Eccles. et Tr. de iure ac privileg. Hospitalium. cap. ult. circ. fin.

III.

Sanè conqueruntur adhuc hodiè cum lacrimis multi Ecclesiarum ac Scholarum ministri, illi cumprimis, quibus sacrorum cura, et iuventutis informatio in pagis commis. sa, de extrema egestate ac miseriâ, quâ ob maximam stipendiorum tenuitatem premuntur, nec tamen à multis Magistratibus eorum querelae exaudiuntur. Ante centum annos D. Selneccer. Comment. in Psalm. CI. ita scripsit; Es werden ietziger Zeit die


page 36, image: s060

Kirchen-Güter hin und her von den Herren vertheilt, und die Krieges-Gurgeln, Weltliche Herren und ihre Stratioten, spielen umb den Rock Christi, reissen von den Schulen, Stifften, und Kirchen zu sich, was sie können, und panqvetiren darauf in aller Wollust, Schande und Unzucht, schwelgen und stoltzieren, und lassen den armen Pfarr-Herren, Schulen, und Kirchen kaum eine Partecken, daß sie sich mit Mühe und Arbeit behelffen mögen; Es gehet doch ja also immerdar, daß Armuth, Hungerund Kummer bleibt in der Propheren Häuser. 2. Reg. 4. et quòd pauper Moses cum facco vagatur et errat. etc. Et D. Arnold. Mengering. Scrutin. Consc. cap. 11. 9. 57. Wenn die in Stande Obrigkeit, sie sind hoch oder niedrig, oder andere, zugreiffen, und mit Gewalt, oder unterm Schein des Rechten, Kirchen-Guch, Hospital-Stifftungen, Renthen, und Einkommen zu sich ziehen, viel oder wenig, heimlich


page 37, image: s061

oder öffentlich, wie es vielfältig in der welt geschicht, und geschehen ist, so ziehen sie zugleich mit auf sich, und verdienen GOttes Zorn und Straffe, zeitlich und ewiglich, und laden eine solche schwere Last auf ihre Seelen und Gewissen, dafür sie an GOttes Iüngsten Gericht sollen und müssen Antwort geben. Denn erstlich so schreyet der fromme GOtt vom Himmel herab Ach und Wehe über deine Un-Christliche greuliche Undanckbarkeit, wegen des verliehenen klahren Liechts des Evangelii. Zum andern beruffen und beschreyen dich die bittern Seufzer der armen und elenden Diener der Kirchen und Schulen, daß sie für ihre schwere mühselige Arbeit kümmerlich das Brodt haben, ihren verdienten Lohn und bittern Schweiß, den ihnen GOtt im Himmel zuspricht, und die Vorfahren bey ihren Ehren und Treven durch Brief und Siegel verordnet, zeuchst du ihnen aus dem Munde, deren Seufzen und


page 38, image: s062

Wehklagen allzumahl an deiner letzten Stunde über dich kommen wird, und nimmermehr wider dich ruhen in Ewigkeit. Vid. idem d. cap. quaest. 64. ubi ita conqueritur: die armen Schulmeister an manchen Ort müssen bey ihren treuen und fleißigen Dienst summam miseriam schmeltzen, und mit vielen Rennen und Lauffen, Lamentiren und Suppliciren, ihre elende und geringe Partecken gleichsam erbetteln, werden noch wohl darüber zum heffligsten angefahren, und ihnen der Stuhl wohl gar vor die Thür gesetzt. O Sünde! O Schande! O Undancke und schnöde Verachtung der Diener GOttes! Und solten auch offtmachls Pfarr-Herren und Superinte denten sich solcher armen Schul-Diener eyfferiger annehmen, und ihre Nothdürfftigkeit zu Hertzen gehen, und mehr auf solcher Schul- Collegen Wohlfahrt und Bestes sehen, als etwan auf eine gute Suppen und guten Trunck, den sie dißweilen


page 39, image: s063

bey den Regeten einnehmen, und herzeischen solche unverantwortliche Gewissenlose Hörtigkeit, und Unbilligkeit, nngerüget, und unerinnert lassen. Hactenus Mengering. Vid. etiam D. Weber in Tract. cuius titulus: Fugitivus Levita. et Tract. de iure Consistor. sect. 17. ubi verba Melanchthonis allegat, quae leguntur part. 3. Fxplic Evangel. et inter alia haec sunt: Videte, quomodo illi vastent Ecclesiam, qui nomminant se Episcopos. Retinent umbram ceremoniarum ad opes et potentiam suam retivendam; inter trucidant Ecclesiam, necant fame miseros Pastores et Scholasticos: Sehet, wie der Hunger den armen Kindern und Weibern der Pastorn aus den Augen siehet. Videtis quàm multi Scholastici miserrimè vivant, qui ne quidem habent necessaria corporis etc. His add. D. Prid. Lenz. IC. in Tract. Manuscr. Von Geistlichen Stifftern. D. Meysart in kurtzen Bericht. Carp. zov. Iurispr. Eccles. L. 1. def. 98. et 99.


page 40, image: s064

it. def. 109. et sequ. Qnàm egregiam curam laudatissimae et aeternae memoriae Princeps, Serenissimus Dux Saxo-Gothanus, ERNESTUS Tertius, pro Scholis habuerit, testatur ipsius piè transactae Vitae Curriculum, ex quo sequentia producimus: Was Ihre Fürstl. Durchl. vor ein Freund der Diener des Göttlichen Worts, wie mild und gutthätig gegen das Armuth, wie ein grosser Beförderer alles dessen, so Kirchen und Schulen angegangen, gewesen, das muß das gantze Land mit heissen Thränden bezeugen; Es reden es auch die ansehnlichen, und heutiges Tags bey denen Grossen der Welt gantz selltzame Stifftungen, da Ihre fürstl. Durchl. vornehmlich zu der Ehre des Allmächtigen GOttes, und hierenchst auch mit nicht geringer prudenz, zu sublevation und Erleichterung derer ordentlichen und beständigen Intraden Ihrer Fürstenthume, grosse bagre, durch GOttes Segen und ihre rühmliche


page 41, image: s065

Haußhaltung, ersparte Capitalien, die etwan anderer Orten der Pracht und Uberfluß hingenommen hätte, und sich in Summa bey Geistlicher die und Weltlichen Sachen an???ulden Fünff hundert Causend ???rch denn belauffen, gewidmet; d???en-Lehrern vornehmlich denen K???nd Auskommen die Besoldungen ???und der Schuldiener verbessert, ih???n Wittben und Wäysen hinterl???ffe gethan, der studirenden Be???gend Stipendia gereicht, Gottselige Haußarme Leute in ihren Nöthen sublevirt, fünff neve Pfarren, und über zwantzig Schulen, an Orten, wo selbige von nöthen, und biß daher nicht gewesen, gestifftet und erhalten, auch sonsten viel herrliches nützliches Absehen mehr, zum besten und Aufnehmen Land und Leute, und Fortpflantzung Christlicher Lehre und Religion befördert werden. etc. Zu bessern Außkommen der Pfarrer und Schuldiener, haben Sie ihre, ie zu weilen


page 42, image: s066

gar geringe Besoldung durchgängig mit grosser Milde verbessert, sie sonsten auch extraordinari. sie da??? mehrmals reichlich begabet, wie perinten Anno 1662. einem ieden Suler, und Annten von 50. biß 100. Tha- iuncto 20. Thale 666. einem ieden Adrer und Diacono 10. einem ieden Pfarnem ieden Schuldiener ???er, und eiaus eigener freyer Bewe Thaler, verehren lassen. Insonderheit harg, Sie vor dero hinterlassene Wittben und Wäysen einen Pfarr und Schul- Fiscum aufrichten, und jenem über 2000. Thaler, diesem aber 500. fl. an Capitalien zugewendet. Piam hanc pientissimi Principis liberaltatem DEUS benignissimus, paucos post annos centuplo imò plusquam millecuplo compensavit, dum praeter multorum spem Ei ipsiusque Posteritati, lineae Altenburgicae exstinctae Principatus tres dedit.


page 43, image: s067

CONCLUSIO VI. Peccat Princeps, qui extra casum necessitatis, aut evidentis utilitatis publicae, bona Ecclesiastica ad usus saeculares transfert.

I.

BOna Ecclesiastica, quae perperam vulgò spiritualia, Geistliche Güter, vocari videntur, à rebus sacris, DEO consecratis, ac directò et immediatè ad divinum cultum spectantibus, discernenda, quippè quae diversis Ecclesiarum et Ecclesiasticorum usibus inserviunt, quamvis saepè promiscuè ea ab auctoribus accipi in venias.

II.

Eiusmodi bonorum ac rerum sacrarum parten aliquam nonnumquam ob urgentissimam Rei publicae


page 44, image: s068

necessitaten, quâ Salus publica maximè periclitatur, ad usus profanos transferri posse, adeòque eorum saecularisationem, ut hodiè appellitant, aliquo casu piam, iustam ac licitam esse ipsa etiam ratio dictitat. Quamvis enim vulgò dicatur, semel DEO dicata bona in alienos usus transferri, nefas esse; cap. quod semel. X. de Reg. iur. Illa tamen regula non tàm iuris divini moralis, quàm positivi Ecclesiastici esse videtur. adeòque pro temporum ac rerum statu mutationem accipere potest. Vid. sis Tract. nostr. de praesidio necessit. contr. legem sect. VI. concl. V. naturae lex sacris bonis perpetuam et immutabilem aliquam vim indidit, quod latè probat D. Conring. animadv. in Bullam Innoc. X. cap. 6. p. 184. ubi addit: Commune sacris pariter et profanis bonis, ex hominum instituto et moribus, accedente Rei publicae auctoritate, aliam atque alisam conditionem subire. Vid. etiam ex Theologis


page 45, image: s069

Hornbeck, ad eandem Bullam Dorschaeus, Wagner et alii. Dissert. Inaugural. de Saecularisat. D. Maurit. praefat. Disput. Academ. de Secalarisat. bonor. Eccles. quae iam est in Part. 3. var. exerc. iur. publ. n. 8. ubi plures allegat, et inter eos ex Pontificiis Caramuel. de Pace licitâ German. Casp. de Guzman, Hispanum, cuius verba tom 2. des memoires pour l' Histoire du Cardinal de Richenlieu. p. 365. leguntur: La defensa, ait, propria, y la publica salud. y la mismae Religion, iustificael vender los Calices; porque non iustificaran, quanto es menos, que esto, sin exception de nada. Praeterea, cùm Ecclesia sit in Republicâ, et ab huius salute illius salus dependeat, consequens omnino est, si alia media servandi Rem publicam prorsus deficiant, ab eo, penes quem po\ku/rion in eâ est, redituum aut bonorum sacrorum partem pro Republicâ insumi posse, immò debere. Si igitur vel pax Imperii ab hoste redimenda; vel Turcarum arma repellenda,


page 46, image: s070

aut alia vera non simulata necessitas publica ingruat, bona illa consecrata in usus Reip. iure meritoque impenduntur. Conservatio namque sanguinis Christiani, et communis periculi aversio, quibuslibet rebus pretiosior esse cnesetur, ut ipse Imperator tradit, in l. sancimus 21. C. de SS. Ecclse. Hinc Clinodiae et aliae res Ecclesiasticae pretiosae pro thesauro Christiano populi reputantur, quae casu necessitatis et ingruente subitâ belli calamitate ad repellendum hostem alienari possunt. Rec. Imper. de Anno 1542. §. Aber der. ibi: Der Kirchen Kleinodien und Zierde sollen in dieser Anlage nicht mit begriffen, sondern als zu einem Schatz der Christenheit, wo man biß zu einer eilenden, nothwendigen, unvermeidlichen Hülffe bedürffen würde, gesparet und behalten werden, quod repetirur in Rec. de anno 1544. §. Aber der Kirchen. vid. Cacheran. decis. Pedem. 68. n. 8. Lans. de Relig. cur p. 70. P. Frider. l. 3. de


page 47, image: s071

Processu. cap. 18. num. 51. Reinking. de Regim. Eccles. l. 3. class. 1. cap. 3. num. 6. et seqq.

III.

Huc faciunt dicta quorundam veterum. Ambrosius l. 2. Offic. c. 28. ait: Qui sine auro misit Apostolos, et Ecclesias sine auro congregavit. Aurum Ecclesia habet, non ut servet, sed ut eroget, et subveniat in necessitatibus. Idem: Ornatus Sacramentorum redemptio captivorum est, et verè illa sunt vasa pretiosa, quae redimunt animas à morte; ille verus thesaurus est Domini, qui operatur, quod sanguis eius operatus est. Tund vas dominici sanguinis agnosco, cùm in utroque video redemptionem, ut calix ab hoste redimat, quos sanguis à peccato redemit. Hugo de S. Victoria. lib. 2. sacr. fid. part. 2. cap. 7. Numquam (inquit) possessiones à Regiâ potestate it a elongari possunt, quin si ratic postulaverit, et necessitas, et illis ipsa potestas debeat patrocinium et illi ipsae possessiones debeant in neccssitate obsequium. Accedunt exempla


page 48, image: s072

antiquitatis. Assa et Eyechias Reges Iudaici religiosissimi, ex consecratâ gazâ, quae necessitas postulavit, deprompsêre, hic etiam confractas Dominici templi valvas, quasque ipse adfixerat auri laminas, pacis redimendae cauâ Assyriorum Regi tradidit.

IV.

Ubi verò nulla urgens necessitas, aut evidentissima Reip. utilitas bonorum Ecclesiasticorum subsida exigit, ab eis penitus abstinendum esse, dicimus. Peccant igitur illi Principes, qui pro libitu bona sacris usibus, iis forte deficientibus, destinata, in formam patrimonialium redigunt, nec potiùs in alium aut meliorem pium usum convertunt. vid. Schurff. apud Kirchev. vol. 2. cons. 30. Ernest. Cothmann. consil. 100. vol. 2. Wesemb. cons. 37. num. 3. Hortleder. in Reichs-Handlungen. lib. 4. cap. 7. n. 10. Cran. de pace Relig. part. 1. probl. 5. Thumm. de bonis Eccles. quaest. 7. novissimè Buscher. de bon. Eccles. part. 2. §. 7. et seqq. Item §. 4. ubi hanc assertionem


page 49, image: s073

ponit: Bona et possessiones, quae olim à piis Christianis ex singulari devotione, ad sacros et pios usus, dedicata et donata sunt, ea in privatos et profanos usus, non sunt convertenda. Secus qui faciunt et bona Ecclesiastica, neglectâ, ut saepè sit, Ecclesiarum, Scholarum, et pauperum curâ, fisco suo vindicant, maledictionem divinam in se provocant; quemadmodum experientia docuit, eos Principes, qui eius modi bona ad se traxêre, non ditiores sed pauperiores redditos esse. Es gehet noch heute zu Tage also zu, (inquit Theod. Reink. Polit. Bibl. lib. 1. axiom. 19.) da sich viel finden, die sich umb den ungeneheten Rock C Hristi, das ist, umb die Geistlichen Güter, hochbekümmern, gber auf seinen Geistlichen Leichnam, das ist, auf seine Christliche Kirche, die reine Lehre seines Worts, die Geistliche bedrängte Gliedmassen seines Leibes, und umb den Schaden Iosephs sich wenig bekümmern: Darumb gehet es auch,


page 50, image: s074

wie es kan, und nicht wie es soll. Viel halten hafür, wenn sie in ihren Registern eine grosse Einnahme machen können, so seyn sie glückselig, wenn es schon vom Altar und Cantzel gerissen, und dedencken nicht daran, daß die Rubric der ungerechten Einnahme, die Rubric der Ausgabe, alles Segens beraube, unrichtig mache, und die Einnahme weit übertreffe. Ich habe noch keinen gesehen, der durch die Einnahme geistlicher Güther, die Ausgabe mit grossen Segen und Nutzen verbessert, wie wohl es viel meynen, und dafür halten, wenn die Rubric der Einnahme von Geistlichen Güthern, aus ihren Registern und Renth-Kammer bleibe, sie könten ihren Staat, den doch ihre löbliche Vorfahren mit grösserm Respect, Ehre, und Reputation ohne solche Güther erhalten, nicht führen. Haec ille. Siehe wie gedeyen die Geistlichen Güter (sagt Lutherus) haben sie nicht Adlers-Federn, Art


page 51, image: s075

und Natur an sich? Es kan noch keiner einen Fürsten, Herrn, oder Edelmann, noch einen andern Welt Hansen weisen, der reich davon worden wäre, ob gleich die Pfründe, das Canonicat, die Thümerey und Allmosen sehr viel gewesen ist. Ja das Gegenspiel ist vor Augen, daß sie kein Glück und Heil haben gehabt, und ist ihnen auch ihr ander Guth zugleich mit aufgangen. D. Selneccer. comment. in Psalm. 10. Pennae autem aquilinae (ut scribit Franzius in hist. animal. p. 335.) si admisceantur pennis aliarum avium, dicuntur reliquas pennas devorare seu consumere. Id quod docti homines passim adcommodant ad bona Ecclesiastica, iniustis modis translata ad possessores. Haec enim bona, tamquam ignis quidam, consumunt etiam reliquas divitias iustis titulis adquisitas. Id quod infinitis exemplis posset declarari, nisi essent propter recentem memoriam odiosa. Hinc etiam vulgatum illud,


page 52, image: s076

Pfaffen-Guth, Raffen-Guth. Item: Kirchen-Guth hat eiserne Zähne, es frisset eines mit den andern hin, und bringet den dritten Erben keinen Gewinn. Klock. de aerar. lib. 2. c. 38. n. 12.

V.

His causis nonnulli Principes pii permoti, bonorum Ecclesiasticorum reditus in privatam Camerae aut fisci utilitatem convertere noluerunt. De Duce Würtembergico tradit D. Burgold. Tract. de notit. Imper. Rom. Part. 2. Dissert. 9. num. 14. eum omnes Coenobiorum in Ducatu Würtembergico sitorum reditus ad pias causas in hunc usque diem convertere.\ Confirmat id D. Myler, Consil. intimus Würtemb. amicus noster, cum esset in vivis, optimus. Tr. de iurib. Princip. et Stat. Imp. part. 2. c. 8. n. 13. edit. noviss. ubi ait: Hoc sanè certè attestari possum quòd ex reditibus Ecclesiasticis non tantum trecenti, et quod excedit, studiosi adolescentes bonae indolis, quottidiè certis horis, à doctis Praeceptoribus erudiantur, et in sacris


page 53, image: s077

informentur, indeque unicè ad munera Ecclesiastica subeunda victum et amictum percipiant, sed insuper mille ferè familiae personarum Ecclesiasticarum, sustentationem habeant legitimam, praeter impensas fabricarum, elecmosynàs, et subsidia patriae, ex antiquis compactatis pro parte debitâ conferendâ, ut in fine anni ferè nihil supersit. Idem refert, Divum Christophorum, Ducem Würtemb. seriò contestatum esse, se nolle quidpiam redituum Ecclesiasticorum in privatam utilitatem Camerae convertere. Ord. Eccles. in rescript. primord. ibi: Uns zu eigenen Vortheil nicht einziehen. fol. 4. Sed novem ubi sunt?

VI.

Illud adhuc addimus, quod de bonorum Ecclesiasticorum supersluitate, Ecclesiae pernicosâ, eorumque meliore usu scribit D. Conring. d. tract. c. 6. p. 182. Non tantùm, inquit, solâ extremâ necessitate urgente licet bona consecrata in alios usus impendere, verùm etiam, si quando illorum


page 54, image: s078

est abundantia, ut quamvis summâ aliquâ detr actâ, tamen satis super sit ad sacrorum usus. Non dico fas esse, detractam illam summam turpiter dilapidare, aut fortè consumere: non enim fas est bonis ullis sic uti. In usus, qui non propriè censentur sacri, licitè eam impendi affirmo: utpote, cum Reip. salus hoc duntaxat exigat, ut ne quid sacris usibus desit. Imò cùm inter sit Reip. ut neque nimia opum abundantia in sacro sit aerario; ne scilicet illa Sacer doium noceat pietati ac sanctimoniae, ceu solent divitiis mores corrumpi, quos inte. gerrimos in Sacer dotibus servari, publicè plurimum interest. etc. Vid. auctor ibidem latiùs, ubi hoc ad Statum Reip. Germanicae adplicat.


page 55, image: s079

CONCLUSIO VII. Peccat Princeps, qui ob commodum privatum Iudaeis et ipsorum sacris nimium indulget, ac subditos suos ab iis per usuras exhauriri patitur.

I.

IUdaeos in Republicâ Christianâ certis conditionibus tolerari posse, verior atque aequior est sententia. DEUS enim eos servat, tamquam scriniarios nostros, et custodes Codicis Biblici, ut Augustinus vocat. Lib. 12. contra Faustum. cap. 23. Epist. 59. Praeterea sunt illi singulare exemplum divinae irae contra contemptum CHRISTI et Evangelii. Undè Bernhardus, Epistol. 322. scribit: Non sunt persequendi Iudaei, non trucidandi, sed nec effugandi quidem: vivi quidam apices sunt,


page 56, image: s080

repraesentantes Dominicam passionem. Adstipulatur vaticinium CHRISTI, hanc gener ationem non peritur am, donec omnia facta fuerint. (Matth. 24, 34. Marc. 13.) Si itaque omninò tolerandi non essent, vaticinium illud non adimpleretur. Cùm etiam aliqua conversionis Iudaeorum spes superesse videatur (Esa. 10. vers. 20. et seqq. Rom. 11. vers. 25.) haut obscurè colligitur, eos Christianorum consortio non penitus excludi debere. vid. Balduin. cas. consc. L. 2. c. 6. cas. 5. Dieterich. Tract. de Statu et iure Iudaeor. cap. 3.

II.

Ob hasce aliasque causas adhuc hodiè in multis Regum atque Principum Christianorum terris Iudaeos tolerari videmus. Vid. l. Christianis. 6. C. de pagan. l. 7. et 8: C. de Iudaeis. c. 3. et c. 7. X. de Iudaeis. In Imperio nostro Iudaeos recipiendi potestas primò per Aur. Bull. c. 9. §. 2. Electoribus tantùm competiit, postea verò Principlibus ceterisvè


page 57, image: s081

Imperii Statibus eadem concessa fuit. Reform. Polit. de anno 1548. tit. vom Juden. et de anno 1577. tit. eod. Merckelb. apud Klock. volum. 1. cons. 37. num. 198. Knipschild. de Civit. Imperial. lib. 2. cap. 30. Non omnes tamen Imperii Principes, ut Saxoniae et Würtembergae Duces, in suas Provincias eos recipere voluêre. Ante paucos annos è Viennâ Austriae eiecti sunt.

III.

Conditiones autem, sub quibus Iudaei recipiendi ac tolerandi, praecipuè sunt: (1.) Ne novas Synagogas exstruant. (2.) Ne Salvatorem CHRISTUM sub capitali poenâ maledictis proscindant, aut Christianos blasphement. (3.) Ne Christianos ad Iudaismum seducant, aut Iudaeos ad Christianismum transire volentes impediant. (4.) Ne Christianos illicitis usuris exhauriant, et per nefas eorum opes quoquo modo attenuent, sed ex operis et laboribus victum quaerant. Ref. Polit. de Anno 1530. tit. von Iünden und ihren


page 58, image: s082

Wucher. (5.) Ne ulla aut dignitates inter se ordinent. (6.) Ut secundum ius commune et statuta loci tranquillè et sine omni scandalo vivant. l. 7. et seq. C. de Iudaeis. De quibus aliisque conditionibus vid. pluribus Herman. Stamm. de servit. person. lib. 1. tit. 4. Becht. de securit. conclus. 92. et seqq. Limn. de I. P. l. 3. cap. 2. n. 28. et seqq. Schüz. de Stat. rei Rom. volum. 2. D. 9. thes. 16. et Dieterich. d. tract. c. 3.

IV.

Principes autem et Magistratus, qui (ut quandoque fieri solet) ob fortè maiora commoda fiscalia, conditiones hasce negligunt, ac Iudaeis, clandestinis Christianorum hostibus, conniventes, ipsorum sacris nimium indulgent, eorum blasphemias ac fraudes non puniunt, aut subditos hirudinum instar ab eis exsugi patiuntur, aliisque privilegiis publicè damnosis eos prae subditis beant, ii sanè contra DEUM et Remp. graviter peccant. Magistratus fula/rguros (verba sunt D. Balduini. d. tr. cas. 3.)


page 59, image: s083

qui non salutem Iudaeorum sed commodum suum privatum attendit, rationem eâ de re reddet suo tempore DEO, cuius sincerum cultum, et Iudaeos ipsos in suâ conver sione impedit, in impietate autem et blasphemiis confumat: Vae autem, qui dicitis malum bonum, et bonum malum, ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras, Esa. V. v. 20. id quod à fidelibus Ecclesiae ministris frequenter est inculcandum. Add. D. Chemnit. p. 2. Expl. Evang. 530. ubi ait: Die Christliche Obrigkeit thut übel daran, wenn sie umb zeitlichen Geniesses willen, oder andern zum Verdruß, dß Gottlose Volck aufsacket, und ihm Schutz leistet.


page 60, image: s084

CONCLUSIO IIX. Peccat Princeps, qui omnem Regiminis cur am Ministris imponens, per otium et ignaviam voluptates et oblectamenta sectatur.

I.

DEUS Principatum ipsius Principis, non Ministrorum humeris imposuit, is etiam ad reddendam rationem de suo Regimine DEO obstrictus. Semper igitur Princeps officii sui memor esse, ac velut in puppi sedens navem Reip. quietâ manus agitatione gubernare debet. Anima Rei publ. suae (ait Saav. Symb. Pol. 57 quod si.) Princeps est, quare, ut illa vivat, necesse est, ut hic membr is suis et organis (gubernationis scilicet Ministris) aliquo modo praestò sit. Si omninò non possit, illud


page 61, image: s085

curet saltem, ut ipsemet videatur audire omnia et oculuis cernere, tantâ sollertiâ, ut ipsius dispo sitioni et iudicio tribuantur. Praesentia Principis, etsi nihil agat, aut aliò intendat, cautos tamen et sollicitos reddit Ministros. E ufficio di buon Principe, il non lasciar mai trapassare pur un sol giorno senz' intendere, e provedere alle cose concernenti del suo stato ilgoverno, imitando in questa parte il diligente Pittore, che per non perdere inutilmente il tempo, quando non facesse ogni di altro, che tir are una linea sola, sotisfa all' animo suo. Et amininistr ando ai suoi cittadini ragione, corrisponde al debito dell' ufficio suo, e fache appartiene al buon governo, dando udienza à preghi, et alle suppliche de gl' amici, e de i confederati per provedere a bisogni loro, et a quei disordini, che natur almente nascer possono. E quel Principe, alquale mette queste cose a effetto, sodissà à suoi subditi, e n' acquista gratia appresso a Dio. Ita Doctissimus Cauriana. comm. in lib. prior. Annal. Taciti. l. 4. p. 506.


page 62, image: s086

Meminit Plutarchus, Regis Persiae Cubicularium omni die manè in cubiculum ingredientem Regem his verbis adloqui solere: Surge Rex, et negotiae cura, quae te Mesoromasdes curare iussit. Zwinger. in Theatro. pag. 149.

II.

Peccant igitur Principes, qui per ignaviam, aut voluptates, Regiminis curam et labores solis Ministris relinquunt, eorumque humeris gubernationis onus imponunt. Tales sanè Principis nomen haut merentur, apud populum exosos et contemptiles sese redunt, ac non rarò ob avaritiam et malam gubernationem Officialium Principatu exuuntur. Es mögen (inquit D. Mengering. Scrutin. conscient. cap. 8. quaest. 107.) grosse Herren wohl mercken und wissen, daß ihnen so wohl als ihren Räthen und gemeinen Le~uten gesagt: Maledictus, qui fecerit opus Domini negligenter. Manche grosse Herren nehmen ihnen nicht so viel Weile, daß sie etwan auf


page 63, image: s087

die Cantzeley giengen, und verhörten die Gebrechen der Unterthanen. Aber wenn ihnen etwas unordentlicher Weise angezeiget wird, irgend über Tische, in ihren Gemachen, auf der Jagt, oder wo es ist, das hören sie mit Lust und Weile zu. Vielmehr solten Christliche Fürsten und Herren bedencken und erkennen, daß sie nicht umb Wollust, Pracht, Jagten etc. da wären, sondern der Unterthanen Sachen und Anliegen zu erkennen und richten. Wie Salomon sawgt: (Proverb. 29. v. 13.) Ein König, der die Armen treulich richtet, des Thron wird ewiglich bestehen.

III.

Reperiuntur nonnulli Principes (quod sine pudore vix dicere licet) qui supplices libellos subditorum ab ipsorum manibus accipere recusant, dedecorosum, aut nimis molestum iudicantes. Imò nuperrimè relatum fuit, magnum quendam Germaniae Principem Ministris suis aulicis inhibuisse, ne subditorum


page 64, image: s088

preces accipiant, eique offerant. Alii, in negotiis curandis tàm negligentes sunt, ut eorundem expeditiones, à Ministris datas, manu suâ subscribant antè, quàm eas legerint, aut sciverint, quid in iis contineatur; quod ipsum etiam in Henrico IV. Rege Lusitaniae reprehendit Saavedra. cit loc. Undè optimè monet Lutherus, in explicat. Textus Evang. Dominic. 8. post Trinit. (adductus in discursu nostro de Visitationibus provincial. cap. 3.) Wenn die Fürsten sicher und unfleißig seyn, nicht selbst ihres Ampts und Befehls warten, so wird das Land voll Heuchler; Denn sie traven hie, sie traven da, verlassen sich auf ihre Amptleute, die halten so Hauß, daß wohlbesser taug. Indeß wird gleichwohl das Armuth beschwert, da giebt denn GOtt endlich bösen Segen zu. Denn es thuts nicht, daß Herren ihre grosse Sachen und Händel wollen anderen befehlen, und iedermann traven, und sich der Händel nicht selbst annehmen; Sie


page 65, image: s089

solten selbst in das Spiel sehen, wie Land nnd Leute regieret würden, und nicht weiter gläuben, denn sie sehen, so würden sie destoweniger geteuschet. Hactenus Lutherus.

IV.

Nolumus tamen, Principem Cameli similem esse debere, qui caecè oneri se inclinat; sed opus est, ut humeros habeat oculatos, ut videant et sciant, quid in se suscipiant. Saavedr. d. l. Praeterea non invidendae sunt Principi honestae recreationes animique remissiones. In alternâ enim rerum vicissitudine vigor consistit. Otio virtus instauratur, et vires coligit. Utilis est labor, sed continuari haut potest, nisi quies aliqua intercedat. Robustissimae etiam vires pares non sunt ferendis sine intermissione curis Imperii. Saavedr. Symbol. 72. Schönborn. l. 2. Polit. cap. 28. E convenevola cosa, (optimè scribit Cauriana. comment. ad Annal. Taciti lib. 4. pag. 569.) che un Principe, doppo l' havere travagliato ne i negotii, o per se


page 66, image: s090

stesso, ò pel publico, si goda ritirato i suoi spassi, et i suoi piaceri per ristauro dell' animo, et del corpo: intendendo pero di quei piaceri, i quali per quanto comporta la fragilità humana saranno senza offesa di Dio. Per questa adumque la ricreatione, che ne i piaceri, e nelli spassi prende, è alla vita de gl' homini molto necessaria: è ben verò, che nel modo, e nel tempo del' goderla, e metterla in opera consiste il biasimo, e la lode.

CONCLUSIO IX. Peccat Princeps, qui subditorum suorum querelas audire, et eorum supplices libellos accipere detrectat.

I.

PRinceps, qui debitor ac defensor est iustitiae, subditis suis velut Ara posita esse debet. Quemadmodum


page 67, image: s091

aedium sacrarum portae semper patent, sic et portae Palatiorum pateant, quia Principes instar Deorum sunt, et tamquam arae, ad quas precibus suis in adflictione recurrit populus. Didac. Saavedra. Symbol. Polit. 39. Natura oculis et linguae posuit ostia, aures autem voluit esse apertas, ut omni horâ ad audiendum paterent; quare nec claudat eas Princeps, sed benignè audiat.

II.

Sic Rudolphus I. Imperator dicere solebat: Sinite, ad me accedant homines, neque enim ideò Imperator sum, ut inclusus in arcâ delitescam. Acac. Enenkel. in Seiano. cap. 3. p. 108. et seqq. De Ferdinando I. Imper. dicitur, daß derselbe zu gewissen Zeiten einem ieden, der etwas zu klagen und anzubringen gehabt, gnädigste Audientz gegeben; Und als einsmahls ein armes Weib mit einer Supplication zu Ihr. Käys. Maiest. sich genähert, und einer von den Hof-Dienern ihr solches nicht gestatten wollen, der Käyser


page 68, image: s092

demselben ernstlich eingeredet, sagende: Lasset sie herbey kommen; Werden wir die arinen Leute nicht zu uns lassen, und hören, so wird uns GOTT wieder zusich nicht lassen, und hören. Ex Mynstero et Matthesio Reinking. Publ. Polic. l. 2. axiom. 47. De Ferdinando II. Imp. idem refert Leimerm. in vitâ Ferdin. II. c. 22. Et hunc morem laudatissimum Austriaci Imperatores adhuc tenent. De Ferdinando Sancto, Hispanorum Rege, scribit Saavedra. cit. loc. Eum nemini cuipiam aures suas deneg asse, quin promiscuè licuisse omnibus usque ad intima penetr are conclavia, et cor àm, quae vellent, exponere. De Duce Saxo-Gothano, Ernesto Pio scribitur: Es weigerten Ihre Durchl. keinem Unterthanenm er war auch so gering, als er immer wolte, für Sie selbst zu treten, und seine Supplicationes zu übergeben, oder auch wohl seine Noth und Anliegen mündlich anzubringen. Ia es ist zu mehrmahln geschehen, daß


page 69, image: s093

wenn Ihre Fürstl. Durchl. allebereit aus dem Rath gangen, und sich zur Taffel begeben wollen, Sie noch von einem oder dem andern armen Gesellen angelauffen, wieder umbgekehret, und seine Angelegenheit und Beförderung der Sachen, denen etwann noch anwesenden von dero Räthen, recommendirt und anbefohlen. Hoc laudabile, hoc Patriae Patriae, et Principe pio ac sapiente dignum!

III.

Non igitur sufficit, Principem per libellos supplices negotia expedire; quia (ut optimè monet iam laudatus Hispanus Politicus, d. l.) in illis animimi sensa satis explicari non possunt, cùm illos nec suspiria comitentur, nec actiones aliae, quae ad commiserationem animum solent inflectere: lacrimas siccas hominis afflicti exhibent solùm, nec Principem commovent. Dubium igitur non est, Principem, qui libellos subditorum supplices promiscuè reicit, aut eorum querelas, quantum fieri potest,


page 70, image: s094

ipse audire detrectat, sed supplicantes omnes ad Ministros et Officiales suos, qui saepè asperi, duri, iniusti, avari, dwrofa/goi, et superbi, remittit, graviter peccare. Omnium sanè iniquitatum, ac violentiarum, quas subditi ob denegatam audientiam, vel neglectas aut reiectas eorum preces supplices patiuntur, causa Princeps talis esse creditur.

CONCLUSIO X. Peccat Princeps, qui in subscribendis libellis nimium facilis est.

I.

SOlent nonnulli Principes, per oscitantiam libellos ipsis porrectos non legere, sed eis statim subscribere, aut quid faciendum, temerè mandare. Nimia haec subscribendi facilitas non laudem, sed vituperium meretur; quippe quae illis maximè periculosa,


page 71, image: s095

et officio boni ac prudentis Principis contraria. Memorabile est, quod Nicephorus. Eccles. histor. l. 14. cap. 23. et ex eo Borvinus, in anno CHRISTI 446. de Pulcheriâ scribit: scilicet illam, ut periculosam Theodosii Imperatoris fratris sui oscitantiam, quâ passum libellis supplicibus etiam non lectis subscribebat, falso ioco castigaret, porrexisse Theodosio Imperatori libellum supplicem, in quo asserebat Eudoxiam Imperatricem à se emptam, dummodo ipse emptionem probaret; subscripsit libello non lecto, more suo Theodosius: mox illa Eudoxiam ad se vocavit et diutiùs detinuit. Revocante uxorem Theodosio repsondit Pulcheria illam à se emptam, ipsumque Imperatorem subscriptione libelli Supplicis emptionem probasse, ac simul ei submisit libellum, hâc de re ab eo subscriptum, quem legens Theodosius erubuit, suamque nimiam subscribendi facilitatem ac temeritatem damnavit. De


page 72, image: s096

Iacobo VI. Rege Scotiae, similis historia narratur à Chytraeo. Collect. addit. Psalt. cuius in subscribendis supplicationibus numquam tectis facilitatem, G. Buchananus, quondam Regis Praeceptor facetè reprehendit.

II.

Sunt in aulis principum saepè ministri, qui omnes captant occasiones, quibus libellos subscribendos Principi, quando vel in Symbosio, vel in gynecaeo, vel in venatione, vel in recreatione remissionis animi, offerre solent, eo fine, ne Princeps adeò accuratè in rem ipsam, in quam consentire debet, inquirat, sed subscriptione manus suae se praecipitet. Sed tales ministri improbi sunt, et contra fidem ac conscientiam peccant. Cautiores sunt nonnulli Principes, qui oblatos libellos supplices, non tantum ipsi legunt, sed etiam lectos in diario, quod semper ad manus habent, summatim inscribere et adnotare solent, quo de eis postea consilio deliberare possint. Tales quidem hodiè rari sunt,


page 73, image: s097

maximè tamen prudentiae ac vigilantiae laude dignissimi. Vid. Tractatus ab Anonymo superioribus annis in vernaculâ editus. Von Unterschreibung grosser Herren Brieffe, etc.

CONCLUSIO XI. Peccat Princeps, indignos et inhabiles publicis muneribus, Ecclesiasticis vel Politicis, praeficiens.

I.

IN corruptissimo hoc saeculo, quo virtus suo pretio non aestimatur, saepissimè officia Viris, non viros officiis quaeri, publicae querelae testantur. In curiis Principum plerumque non merita, sed personae ponderantur. Gratia aulica ad imperitos, inidoneos et immeritos honorum atque officorum praemia deferre solet. Parum meritis, parum virtuti, plurimum savori,


page 74, image: s098

emendicatis literis commendatitiis, consanguinitati, adsinitati, importunis precibus, ac largitionibus tribui solet. Ungelehrte, unverständige, ungeschickte, unerfahrne grobe Esel, Püffel und Narren, die nichs gelernet, nichts wissen noch verstehen, und also weder zu schmaltzen noch zu saltzen, weder zu sieden noch zu braten dienlich, kommen hoch, und werden offtermahln gelährten, hochverständigen, wohlerfahrnen, und geübten Leuten, in Bestellung der Aempter, vorgezogen, ut conqueritur D. Conr. Dieterich. in commentar. ad Ecclesiast. Salom. super cap. 9. conc. 10. Add. Trnostr. de gratiâ Princip. erga Ministrum cap. 6. Adam. Conzen. Tract. in Daniel. Aulae specul. cap. 15. §. 2. Stephan. Nathan. Tract. de Iustit. vulmerat lib. 2. tit. 6. c. 1. n. 5. ubi ait: Saepius miratus fui et adhuc admiror, quòd quilibet nostrum tàm astutus, sedulus, tàm sollicitus, imò et anxius sit, ut sibimelior em bovem emendo adquirat; vel


page 75, image: s099

etiam Nobiles, in coëmendis equis et canibus venatoriis vel quicumque alius in compar ando id, quod sibi optimum videtur, et ne à scopo aberretur, prudentioribus, ut optinta seligant, mandatur officium selectorumque cura et custodia aliis datur, et tamen tanta sit socordia, tàm parva cura et diligentia in electione Iudicum et Officialium, quorum opera Res publica sustentatur et conservatur, in quorum locum saepè idiot as, indignos, vel favoritas evehunt, promovent et destinant, atque ita sibditis non de gubernatore, sed potiùs ipsiguber natori de bono gubernio providetur, nudè lautè et splendidè vivere possit, quod detestantur Belgae hisce versibus:

Het Land is te beklagen,
Ent wirt quaelick geregiert,
Daer man de Luiden mit de Officien,
Ende de Officien mit de Luiden verstet.

II.

Cùm vero publice intersit, propriis meritis officia praestari. Luc. de Penna. in l. si quando. C. de divers.


page 76, image: s100

offic. quippe quòd digniorum electione subditi invitentur ad capessendum iter virtutis, si ex merito officia conferantur, et dignis fructus tribuatur, Symmach. l. 1. Ep. 37. Contrà ex inidoneorum promotionibus, experientiâ teste, infinita mala et incommoda in Ecclesiam ac Rem publicam redundare solent. Quis tam caecus est, qui non videat vel sciat, quantam ruinam hactenus passa sit Religio Christiana (et Res publica) ex eo, quod vel affectione sangiunis, vel tatione divitiarum aut potentiae, vel favoris, aut alicuius commodi spe ad officia tàm Ecclesiastica quàm saecularia multi evecti fuerint; steph. Nathan. de Iustit. velner. l. 2. t. 6. c. 2. num. 1. Ex se patescit, Principem, qui in hâc re officium suum negligit, graviter peccare. Sicut enim non habens peritiam, quae in eo exigitur, in culpâ est. l. 2. ff. quod quis iur. ita etiam peccat, qui indignum promovet. Tiraquell. de Nobil. cap. 6. n. 25. Thomas, 2. 2. quaest. 63.


page 77, image: s101

neque enim negari potest, quin Ecclesia et Res publica exquisitâ curâ indigeat, eaque tàm in Ecclesiasticis quàm Politicis summè et adeò necessaria est, ut eâ neglectâ, vel officiis, personis non sat idoneis, vel non melioribus collatis, detrimentum ac multis in locis totalem ruinam passa fuerit. Vos autem in culpâ estis, (dicit Dio. lib. 55.) qui ad vestros greges custodiendos, non canes Pastoresve, sed lupos mittitis, cùm canes funguntur officiis luporum. Nathan. d. tr. l. 2. c. 1. n. 5. ubi ait: quòd assidui et diligentissimi esse deberemus in electione eorum, qui iustitiam optimè administrare possunt (idem est, in electione ac promotione eorum, qui in Ecclesiis vel scholis docere debent) puta doctiores et probiores, rerumque experientiae ganros, siquidem non solùm peccat indignos eligens, sed etiam tenetur ad emendationem his, qui exindè laeduntur. Covarr. in cap. peccatum. p. 2. §. 7. n. 2. Idem d. loc. pluribus


page 78, image: s102

confirmat, Principem teneri de damno, ex Electione indigni, indocti el inexperti subsecuto. His add novissime D. Ziegl. dic aestic. concl. 3. ubi multis ostendit, Principem peccare, qui inhabili munus iudicandi (in aliis muneribus Ecclesiasticis atque Politicis idem est) committit. generale namque ex ioma est, quòd Princpes in omnibus suis actionibus tene atur intendere, et quaerere salutem Reip. Eam si negligit, aut rale aliquid consistit, ex quo prob abiliter salus Reip. periclitari, vel damnum pati potest. utique non facit id, quod debet. Pecccant autem omnes illi, qui officii sui malam vel segniorem habent curam, et magis illi, qui vel constituunt ipsi, vel non removent, ex quo damnum inferri alicui possit.

III.

Non minus etiam illi peccant, qui filios, fratres, cognatos, adfines, amicos, impeditis vel exclusis extraneis longè dignioribus magisque idoneis, ad munera publica promovere nituntur. Talis est multorum


page 79, image: s103

cura (ait Nathan. d. tr. c. 5. n. 7.) et anxietas, ut nihil magis ipsis in vótis sit, quàm de illis, suis liberis providere, quasi de regno DEI ageretur, et quod dolendum est, DEO (vel Reip.) offeruntur et corpore et animo vitiati. Jetzt sieh est du (inquit Lutherus, comment. in Genes. c. 47.) unter den hohen Dienern, derer viel, wenn sie etwann zu hohen Aemptern kommen find, daß sie sich alsdenn bald unter stehen, ihre Verwandten, und nechste Freunde auch hoch zu heben, und reich zu machen. Vid. Tr. nostr. de Grat. Principerga Minsitr. c. 13. Licet autem quandoque amicorum ratio attendi possit in officiis conferendis, id tamen tunc sine peccato fieri posset, si pariter digni sint ac extranei. Caevall. in Specul. commun. opin. q. 275. n. 2. et seqq. Thomas. 2. 2. qu. 63. art. 2. Alex. ab Alex. Tract. de accept. person. q. 136. membr. 2. Coeteris paribus non exsistentibus subintrat illud S. Ambrosii super Matthaeum. Non sang vinis reclitudo, inquit,


page 80, image: s104

sed virtutis cognatio proximos facit. Sed ut ait S. Hieronymus, in Epist. ad Fabian. Multa nos cogit facere affectus, dum propinquitatem respicimus corporis et animae ostendamus Creatorem.