30 May 2005 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check

CONCLUSIO XVII. PECCAT MINISTER, QUI IN CONSILIIS ET ACTIONIBUS ID, QUOD PRINCIPI UTILE, NON QUOD IUSTUM ET HONESTUM, RESPICIT.

I.

EGregia, et tanto viro, Papiniano, dignissima sententia est, quae habetur in sollemni Leg. filius 15. ff. de Condit. intit. Quaefacta laedunt pietatem, existimationem, verecundiam nostram, et (ut gener aliter dixerim) contra bonos mores fiunt, nec facere nos posse, credendum est. Optandum sanè foret, sententiam hanc, omnium Aulico-Politicorum cordibus inscriptam esse, eamque in omnibus eorum consiliis et actioniubs debitè semper observari. Pro adulatore autem habendus reiciendus que minister ille, qui suadet, quod est inhonestum. Vinc. Castellan. L. 1. de offic. Reg. c. 44. Numquam certe censenda sunt ea Consilia perutilia esse, quae minus honesta. Nihil utile Principi Christiano censendum, quod non honestum, licet universa Machiavellistarum et Atheo-Politicorum Schola contradixerit.


page 54, image: s068

II. Ceterum, iniusta consilia dantes, si non caelum, minimùm terram respicere deberent, quae omnia tandem aperit, et nihil intra se occultum servat, Si no de miedo de cielo, à so menos porla verguenza de la tierra; que es movediza, yse descubre facilmente lo, que mas se encubre. ait Hispanus Scriptor, Anton. Perez. in Aphor. n. 168. Optamus. quemvis Ministrum Principis, Theologi illius optimi, D. Selnecceri, b. m. verba, quae iam sequuntur, serioconsiderare, qui ita scribit: Ducamus nobilem esse thesaurum, et singulare ornamentum Aulae, cum ex aulicis unum atque alterum virum pietatis et honestatis studiosum, sapientia vera et consiliis piis praestantem, et gloriae Dei inprimis servientem reperimus, imitantem nimirum Aulici et Regii. Ioh. 4. Centurionis Matth. 8. et 9. et Cornelii. Act. 10. ac Abdomeleci Eunuchi. Ierem 38. et Aethiopis cubicularii. Act. 8. et similium exempla. Talis enim Aulicus omni laude ac reverentiâ dignus est, et meritò obtinet nomen et fastigium primarii et secundi à Domino, sicut Ioseph alter Pharao dicebatur. Gen. 41. Requiruntur ad eiusmodi Ministrum 1. Virtutes prime tabulae, vera agnitio et invocatio Deidoctrinae caelestis amor, et studium serium, ac pietas vitae. 2. Fidelitas, quâ Domino bona conscientia serviat, et in nullare eum decipiat, aut circumveniat: Item iustam causam praponat, respectui personarum, et publicum commodum anteferat


page 55, image: s069

privatis commodis, lucris, donis etc. 3. Cogitatio de fortunae inconstantia, et humilitas. 4. Praevisio rationis aliquando DEO reddendae de consiliis et actionibus. 5. Promptitudo audiendi et iuvandi pauperes et indigentes consilio et auxilio. 6. Gravit as in verbis, moribus et gestibus, sine levitate Epicurea, et sine garrulitate scurrili, et non àecente virum boulhfo/ron 7. Custodiae bonae conscientiae erga Deum, ergae Dominum, erga proximum, erga proximum, erga se ipsum. Hae virtutes cum concurrunt, constituunt Aulicum, Deo et hominibus sanis gratum, et subditis, Ecclesiis, et Schelis salutarem. Hactenus ille.

Sequantur Ministri Principum saluberrimum monitum Henrici Besselii, Cancellarii Mind. Tr. Pilati Richterstul. cap. 15. qui ait: Ich bitte und vermahne alle, so in Herren Diensten begriffen, daß sie thren Herren treulich dienen, ohne Ansehen der Person, auch da es ander gestalt nicht geschehen kan, mit ihren Schaden, wennsie gleich Leib und Leben darbey anfsetzen solten, damit ein gut Gewissen, und zugleich ein Ehrlicher Nahme, der köstlicher, als alles Got und Edelgesteine ist, erhalten werde, nimmermehr aber in etwas verwilligem, das wieder Gott, sein Wort, die Billigkeit, und


page 56, image: s070

meine Erbarkeit ist. Solten dann in solchem Lauff eines aufrichtigen Wandels ihnen von denen, so wiedriges Sinnes sind, etwas zustossen, müsten sie es gedultig leiden, und getrost und versichert seyn, daß es ihnen von GOTT, den sie über alles gefürchtet, reichlich in jenem Leben werde belohnet werden, dessen Gnade gewiß und ewiglich wehret, und der wohl thut denen die ihn lieben, biß in tausende Glied, welches gewißlich ihnen von keinen Potentaten der Welt wiederfahren kan.

CONCLUSIO XVIII. PECCAT MINISTER, QUI PRINCIPI SUO IMPIAE, AUT INIUSTAE LEGIS VEL EDICTI PROMULGATIONEMSVADET.

I.

PRincipes terrae non debentuti eâ potestate, quam à Deo acceperunt, contra ipsius voluntatem, aut aliorsum, quam ipse intendit. Neque enim tàm data est illis ea potestas, ut Dominis, quàm à Deo credita, ut administris. Credita autem eo fine, ut iustitiam colerent, non ut tyrannidem excrcerent, et inistè dominarentur. Per me Reges regnant, et Principes iusta decernunt, dicitur Prov. 8. v. 15. et sic id


page 57, image: s071

demum est regnare, et verè Principem agere, quod iustum sit, hoc tantum decernere. Hinc Prophetae passim Dei iram et vindictam proclamant adversum Reges et Principes, qui iniqua decreta statuerant, et meditati erant iniquitatem, sicut Legem. (Esa. 10. v. 1. Psal. 94. v. 20.) Robert. Sanderson. De Obligat. Conscient. praelect. Sext. §. 11. Add. Tract. nostr. de Peccat. Princip. concl. 19. Rectissimè dicitur omnium legum inanem censuram esse, nisi divinae legis imaginem gerat. Man mache was man vor Gesetze wolle, und stelle verborgene und geheime Vornehmen so feste es seyn kan, nur daß sie dem herrlichen und heiligen Gottes Gesetze nicht entgegen sind, und die Religion und das honestum gebührender massen beobachten.

II. Peccat igitur Minister, qui Principi suo impii aut iniusti Edicti vellegis promulgationem suadet; Et hoc peccatum co gravius quo durabilior iniuria et damnum, quod subditi eo patiuntur.


page 58, image: s072

CONCLUSIO XIX. PECCAT MINISTER, QUI IMPIUM AC INIUSTUM PRINCIPIS MANDATUM EXEQUITUR.

I.

OMnis potestas humana sub DEO, non supra Deum: et qui Minister est potestatis humanae, cogitet se etiam Ministrum esse potestatis divinae, cui in omnibus plus oboediendum quàm hominibus. Si igitur Princeps iubeat, quod impium, quod divinae voluntati adversum, quod iniustum, ei minime parendum, licet ferrum et ignem non parentibus minetur. Quaendo Superiorum mandata, (ait Osiander ad d. cap. Actorum Apost.) pugnant cum praecepto Dei, satius est, ut homines potius, quam Deum offendamus: quia ius Superioris semper excipitur.

II. Qui verò magis Principem quam Deum timentes illius iussa impia et iniusta intrepidè exsequuntur, eis aliquando in die illo pantocritico magno, Securis Papiniani, Gentilis quidem, sed iustitiam amantis, ac propter eam mortem patientis Ministri Caesarei, ruborem incutiet, ac coram totomundo confundet. Vid Besold. in Orat. cui titulus: Papinianea Securis. Numquam sane ita Principi serviendum ut contra conscientiam aliquid aut defendamus, aut faciamus.


page 59, image: s073

Semper illud Servatoris tenendum: Nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem occidere non possunt: quin potius timete eum, qui potest animam et corpus perdere in gehenna. Obstetrices illae Hebraeae, magis Deum quàm Regem Tyrannum timentes, iuxta praeceptum Regis Aegypti pueros interficere nolebant. (Exod. 1. v. 17.) Satellites Regis Saulis, eius iussu in sacerdotes Domini manus extendere recusabant. (1. Sam. 22.v . 18.) Optime S. Augustinus. in can. non semper, XI. q. 3. Non semper (ait,) malum est non obedire praecepto: cum Dominus iubet ea, quae sunt contraria DEO, tunc ei oboediendum non est Et in can. qui resistit. d. caus. et quaest. Qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Sed quid si illud iubeatur, quod non debeas facere? hîc sane contemne potestatem, ipsos humanarum legum gradus adverte: Si aliquid iuslerit curator, faciendum cst: non tamen si contra Proconsul iubeat. Non utique contemnis potestatem, sed eligis maiori servire: nec hinc minor debet irasci, si maior praelatus est. Rursus, si ipse Consul aliquid iubeat, et aliud iubeat Imperator: vel si aliud iubeat Imperator, et aliud DEUS, quid iudicatis? Maior potestas Deus; da veniam, ô Imperator, tu carcerem, ille gehennam minatur: Et S. Hieronymus in can. si Dominus d. c. et. q. Si Dominus, inquit,


page 60, image: s074

ea iubet, quae non sunt daversa sanctis Scripturis, subiciatur Domino servus: si vero contraria praecipit, magis oboediat Spiritus quam corporis Domino. Si bonum est, quod praecipit Imperator, iubentis exsequere voluntatem, si malum, responde: oportet Deo magis obedire quam hominius. Sic milites Christiani servierunt Imperatori Iuliano apostatae et infideli. Ubi veniebant ad causam Christi, non agnoscebant, nisi illum, qui in caelo erat; quando volebat, ut idola colerent, et sacrificarent, praeponebant illi Deum; Quando autem dicebat: producite aciem, ite contra illam gentem, statim obtemperabant, et distinguebant Dominum aeternum à domino temporali. Can. Imperatores. d. c. et q. Conf. H. Stamm. de Servit. personal. lib. 2. cap. 19. Add. D. Mengering. Scrutin. Conscient. c. 20. ubi monet: Es sollen die Diener nicht eilen, mit grosser Herren jachzornig gethanen Befehl, Verordnung und urtheil, sondern etwas gemach fahren, und die Exsecution verweilen, und aufschieben, biß sich der Printzen Zorn und Unmuth gelegt, und sie etwann uff gelindere, gnädigere Straffe oder gäntzliche Erlassung fallen und sinnen möchten. Das erinnert Elisaeus. 2. Reg. 6. Erempel haben wir an Käiser Theodosio, und andern. etc Idem.


page 61, image: s075

d. Tract. cap. 5. quaest. II. scribit: Es fragen ihr Gewissen Cantzler, Räthe und Beamte, ob sie ihrer Fürsten und Herren unbilliche Befehl und ungerechtes Vornehmen gestrafft und wiederrathen, und wann die Fürsten nicht folgen, und sich dran kehren, sondern es wollen gehalten haben, und ihnen solches zu vollnziehen und zu verrichten ernstlich aufferlegt: Ob sie mit Verweigerung ihres Dienstes und Gehorsams, lieber die Fürsten erzürnen, und zu ungnädigen Herren machen, und haben, als Gottes klarem Wort und Gewissen zu wieder thun und handeln wollen oder nicht? Viele sind (pergit idem Auctor) die zwar anfangs den grossen Herren in ihren ungereimten unbillichen Beginnen sich wiedersetzen, und zum besten rathen. Wenn sie aber sehen, das es die Fürsten wollen haben, und kein anders, so lassen sie sich dann auch überwinden, und zu exsecutoren solcher attentaten gebrauchen, damit sie nicht in der Herren Ungnade fallen, und wollen also lieber GOTT, als Menschen erzürnen, wie Davids Hoffräthe. (2. Sam. 24.


page 62, image: s076

v. 5.) Aber es heisset: GOTT soll man über alle Dinge fürchten.

CONCLUSIO XX. PECCAT MINISTER, QUI AD NUTUM ET VOLUNTATEM PRINCIPIS IMPIAM, INIQUAM, AUT PUBLICE PERNICIOSAM, OMNES SUAS ACTIONES COMPONIT, OMNIAQUE CONSILIA DIRGIT.

I.

BOni ac fidelis Ministri est, summâ ope niti, ut officio suo rectè fungatur, Deoque, cuius et ipse minister est, aliquando rationem reddere possit. Hinc, (uti supra saepius monitum) non alium consiliorum atque actionum suarum finem ac scopum sibi propositum habere debet, quam divini Numinis gloriam ac Reip. cuius caput Princeps est, salutem.

II. Ab hoc autem animo prorsus alienus est, et à scopolongissimè aberrat ille Minister, qui Principis ingenio, et moribus per omnia, ore, gestibus, sermonibus et quibusve actionibus sese adcommodat, neque id potisimum curat, qui honestum, et ex dignitate sit, ipsique conducat, sed quod placeat, omnia honesta et inhonesta laudans. Solche Diener pflegen ihren Herren zu willen zu tun, und ihre


page 63, image: s077

Dienste zu leisten auch in unehrlichen und schändlichen Dingen, als wenn sie den Printzen Concubinen zuführen oder verschaffen helffen: Mengering. Scrutin. Consc. c. 20. p. 157. Mit ihnen oben und unten liegen, toll und voll sauffen, spielen, gassatum gehen etc. Eiusmodi Ministrum obsequiosum Heliotropio similem esse ait D. Pellerus, in Politic. scelerat. cap. 39. In hac enim herba tantus esse videtur Solis amor, ut cum ipso circumagatur, et quocumque se verterit Sol, eodem flectat cacumen, noctu etiam tamquam desiderio Soli contrahat florem: Sic ministri quidam in omnibus se adcommodant voluntati Principum, nihil nisi ad gratiam loquentes: Et quocumque illorum inclinat animus; eodem ipsorum quoque mentes inclinant, atque propendent. Si Princeps vagam libidinem sectatur, minister eius flammam non exstinguere sed incendere studet: si voluptatibus diffluit, ipse voluptates amat: si subditorum bona diripere cupit, media is suggerit: si contemptor est Religionis, se Atheum gerit et hoc in eum finem, ut Principi suo placeat, et ab eo honoribus et opibus extollatur.

III. Quis vero dubitet, eiusmodi Ministrum graviter peccare in Deum, in Principem, et Rem publicam? In Deum peccat,


page 64, image: s078

dum studet magis Principi suo quàm DEO placere, magisque hominibus quam DEO obedire, maioris aestimando Principis hominis, quàm DEI Creatoris gratiam. In Principem ipsum peccat, dum corruptos eius mores magis corrumpit actandem eum in foveam extremae perditionis praecipitem agit. In Rem publicam peccat, dum Principem ei inutilem reddit, ac corpus civile capite suo truncat. Conseieros de su Reg. fin. otro respecto humano, Idolatras. Del Regno solo, Atheistas. De Sysolos, Epicuros. Del Reg, y Regno, Conservation de Reges, y Regnos. id est: Ministri, qui nullo alio, quam Principis ducuntur respectu, idololatrae sunt: qui solius REgni, athei et Machiavellistae: qui sui ipsius, Epicuraei ac voluptuarii: qui verò pietatis et iustitiae conservatores sunt, Regis ac Regni, Minister fidelis affectionem suam aequaliter dividit inter Regem et Statum, optima et maximè egregia servitia tamen in huius, quam illius salutem praestat. Minister Cardinalis Richelii. Lib. 7. c. 34. Ant. Perez. Hispanus, Aphorism. de las cartas. n. 58. Add. Reincking. Polit. Biblic. Lib. 2. axiom. 63. ubi ait: Daß Räthe und Diener nicht gleich seyn sollen den Mundköchen, die in Zurichtung der Speisen bloß nach ihres Herrn Mund sich schicken. Der


page 65, image: s079

Mundköche Amt und Beruff bestehet darinnen, daß sie alles ad palatum Dominorum. nach ihrer Herren Munde, wie es nemlich dieselbe gern essen, zurichten: Wann Räthe denselben folgen, so sprechen sie auch ihren Herren nach dem Munde, und rathen auch nichts, was dem Herrn nicht angenehm, es sey recht oder unrecht, es gerathe wohl oder übel. Aulici plerumque sequuntur humores et mores Principum, iuxta illud:

Nemo suos, haec est aulae natura Petentis,
Sed mores Domini Gaesarianus haebet.

Solche Räthe sind Placentiner und keine Veroneser, mögen wohl auff eine Zeitlang an ihren Herren einen gnädigen Herrn, aber keinen gnädigen GOTT, und reines Gewissen behalten, aber, meine Seele, soll ein frommer Gottseliger Diener sagen, komme nicht in ihren Rath, und meine Ehre sey nicht in ihrer Versamlung. Umbsonst ist es, einen gnädigen Herrn zu erlangen, und beständig zu behalten, wenn man nicht vorhin einen gnädigen GOtt im Himmel, in dessen Händen aller Könige und Herren Hertzen sind, hat und behält.


page 66, image: s080

Herren Gnade ausser Gottes Huld und Schutz ist gleich einem köstlichen Venedischen Glaß, welches, wenn es einmal auff die Erde fället, seine schöne Gestalt gar verleuret. Es mangelt leider grossen Herren an nichts mehr, als an Leuten, die ihnen die Warheit sagen, da ist niemand, der zu erst der katzen will die Schelle anbängen. Aber sie wollen es zum theil nicht anders haben. Die Placentiner sind ihnen lieber denn die Veroneser, die mögen sie nicht leiden, darum werden sie auch wacker betrogen. Haec ille.

CONCLUSIO XXI. PECCAT MINISTER, QUI COOPERATUR, UT, QUOD PRINCEPS SALVA IUSTITA OBTINERE NEQUIT, PER VARIOS PRATEXTUS IURIS, AUT PER VIM ARMORUM AD SE RAPIAT.

I.

PErditissimo hoc saeculo, quo sancta iustitia sub tyrannico Marchiavellisticae Rationis Status iugo pressa gemit, haut infrequens est, potentiores, quod per viam iustitiae obtinere nequeunt, id per le drost des sanons, (ut illeait,) durch das


page 67, image: s081

Faust-Recht per arma, ad se rapere, variis ac nonnumquam speciosis praetextibus iuris utentes. Exempla hodiè in Germaniâ nostra, proh dolor! ferè quottidiana. Huic iniustitiae non rarò cooperantur Ministri Pseudo-Politici, Protei, Athei, et Statistae improbi, Principibus callida consilia suggerentes, quibus vel vi vel clam, quod alienum, et in quo nihil iuris habent ad se trahere possint.

II. Tales autem Ministri, qui non nisi Principis quaestuarii commodi, nec publicae unà iustitiae rationem habent, maledictionem adcumulant divinam. Besold. de Consit. Polit. c 14. §. 23. Et si Princeps pro ratione et iustitiâ obtrudat illud sic volo, sic iubeo: illud delictum inter peccata clam antia referre licet, quae in caelo coram summo iustissimoque Tribunali divino Magistratum ipsa per se accusant, reumque agunt. Ex D. Arndio Comment. in Psal. 101. Besold. d. l. §. 33. Rolandus à valle Consil. 91. n. 55. vol 2. (apud Klock. de Contrib. c. 7. n. 100.) cos, qui Potentiorum blandiuntur emolumentis, non Iure-Consultos, sed iniquitatis ministros, non aequi bonique artem exercentes, sed perditissimos homines, non philosophantes, sed hypocritas improbissimos esse, dixit, post Salomonium in repetit. 1. verb. veram. n. 6. de I. et I.


page 68, image: s082

CONCLUSIO XXII. PECCAT MINISTER, QUI PRINCIPI SUO AUCTOR EST, UT TEMERE BELLUM MOVEAT.

I.

IN Magnatum aulis semper reperiuntur Ministri, Martem spirantes, qui gloriam acfortunam suam in armis collocantes, et in turbidis aquis piscari gaudentes, omnem belli incendia suscitandi occasionem captant. Levibus saepe ratiunculis ac praetextibus moventur, aut passione aliquâ ducti, aut aversione animi, quae iudicium iisdem perturbat, aut rumusculis adversis per dolum confictis Principibus persuadent, ut arma temerè sumant, statumque publicum in discrimen coniciant. Maxima Principum infelicitas est, (ait Didac. Saavedra. Symbol. Polit. 76. §. In iis tamen.) quòd rebus omnibus ipsi coràm praesentes adesse nequcant, adeoque necesse habeant in multis aliorum uti relationibus, quae fontibus similes sunt: Sicut enim hi terrae metallicae, quâ transeunt, affectiones imbibunt, ita illae semper ferè malitiâ, passione, aut affectu Ministrorum inficiuntur, eorumque commoda ac fines sapiunt. O quàm quieta hodiè esset Germania nostra, nisi fuislent, quibus volupe fuit,


page 69, image: s083

Principibus communem pacem armis turbandi, consilium et occasionempraebere.

II. Eò gravius autem ac detestabilius est peccatum, Principem ad temerarium et iniustum bellum quocumque modo incitare, quò periculosius ac perinciosius suâ natura est bellum. Adeo enim abominanda res est bellum, ut etiam bella iusta, quae vix unquam tàm feliciter cedunt, quin plus adferant mali, quam boni, detestanda, et pro viribus fugienda sint. Augustin. de Civit. Dei cap. 19. Res est tam horrenda, (ait Grotius. de iur belli et pac. lib. 2. c. 25. §. 9. in fin.) ut eam nisi summa necessitas, aut vera charitas honestam efficere nequeat. Vulgatum est: Bellum si dixeris, omne malum dixeris. Bello namque turbatur Reip. harmonia: mutatur Religio: violatur iustitia: silent leges: laeduntur amicitia et consanguinitas: bonae artes in oblivionem veniunt: perit agricultura: ceslant commercia: vastantur civitates, et immutantur dominatus. Et quis omnia belli mala et incommoda numerabit? vid. Reinking. Polit. Bibl. axiom. 125. et 139. Saavedra Symbol. Polit. 74. ubi ait: adeo exosum esse Deo bellum, ut licet David homo tàm iustus fuerit, noluerit tamen ab ipso templum exstrui, eo quod multum sanguinis profudisset. (1. Paralip. 22. 8.

III. Videant igitur Ministri


page 70, image: s084

iniustorum bellorum incendia suscitantes, et oleum in ignem infundentes, quomodo in tremendo illo iudici die iusto iudici rationem reddituri sint. Certè pro singulis guttulis sanguinis, in bellis iniustis ac temerariis effusi auctoribus ratio reddenda erit. Ex Gerhardo D. Mengering. Scrutin. Conscient. cap. 5. q. 98.

CONCLUSIO XXIII. PECCAT MINISTER, QUI PRINCIPIS POTESTATEM CONTRA IUSTITIAE, HONESTATIS, ET SALUTIS PUBLICAE LIMITES ADULATORIE EXTENDIT.

I.

VEra Principis libertas non consistit in hoc, ut faciat quod velit, sed quod iustè possit. Fulv. Pacian. della arte di governare. cap. 4. Undè Rex Antigonus, cum ipsi diceretur. Regibus, quidquid vellent, licitum esso respondit, inter Barbaros ac Tyrannos ita censeri, ceteris autem solum iustum et honestum licere. Plutarch. in apophthegm. Et Chilon, unus ex septem Sapientibus, dicebat, Principes instar deorum esse, quia tantùm id, quod iustum est, exsequi debeant, ut refert. Cael. Rhodigin. lib. 8. lect. antiq. cap. 1. Pauci autem Principes sciunt, usque quo ipsorum se extendat potestas, quam Deus in subditos eis concessit. Besold. axiom. de Consil. Polit. c. 14. n. 16.


page 71, image: s085

II. Reperiuntur autem Ministri, qui Principis potestatem adulatoriè nimium quantum extendunt, ac supra omnes divinas ac humanas leges evehunt. In horum Au lico-politicorum ore frequens est illud vulgatum: Omnia esse Principis; quod ex l. Benè à Zenone. ult. Cod. de quadr. praescript. per errorem extrahunt. vid. D. Brunnem. in comment. ad h. l. in fin. Eleganter Seneca (lib. 3. de benef. c. 5.) ait: sub optimo Rege, omnia Rex imperio possidet. singuli dominio. Et cap. 6. Caesar omnia habet: fiscus eius, privata tantum ac sua; et universa in Imperio eius sunt, in patrimonio propria. Add. Tract. nostr. De peccatis Princip. conclus. 14. Eorum autem Ministrorum, qui Principem pro libitu contra ius dispensare, et mutare quadrata rotundis posse, dicunt, insanientium magis, quàm iurisprudentium loquelam non immeritò appellat Alvarus Valascus de iure Emph. quaest. 8. v. 30. Pessimi sanè Medici sunt, (ait Ant. Perez. in aphorism. n. 128.) qui ut obsequantur aegro, circa diaetam dispensant: ita qui absolutam potestatem per adulationem extendunt; commoda certè, quae eis, qui hoc medio Principibus placere nituntur, proveniunt, non durabunt: ac si durent, plus famae nocebunt, quàm indè divitiis accedet. Idem. n. 137. seq. O das sind schädliche Leute (Verba sunt D. Lyseri, in der Chur Sächs.


page 72, image: s086

Landtags-Predigt.) welche Fürsten und Herren so viel fürsagen, daß sie an kein Gesetz gebunden währen, sondern möchten anordnen, was, und wie es ihnen beliebet. Ach! das ist ein solcher Gesang, der in der Herren Ohren lieblicher klinget denn wenn ein Capellmeister eine Muteten, oder groß Concent von sechzehen Stimmen componirte. Aber es wird sich über diesen Liedlein einmal ein greßlich Geschrey erheben, wenn GOtt exsequiren wird, was in seinem Wort stehet: Potentes potenter tormenta patientur: Die Gewalt geübet haben, die werden gewaltiglich gestrafft werden.

III. Minister igitur potestatem absolutam numquam in Principe concedat; sed iustitiam et aequitatem extollat. In maximâ fortunâ nimiam licentiam, minimum decere licere, cui multum licet, persuadeat, Besold. de Consil. Polit. d. c. n. 7. Minister non aduletur iniustis Dominorum cupiditatibus, minimeque illud Harpagi ingeminet: Mihi placet, quidquid Rex facit; et Stratoclis decretum, quod in vitâ Demetrii apud Plutarchum exstat: Quidquid Rex Demetrius iudet, id erga Deum sanctum et erga


page 73, image: s087

homines iustum est. Klock. de Contrib. c. 7. n. 99. Cogiter minister illud optimi Caurianae, discors. in Tacit. Annal. lib. 4. pag. 557. Un principe (ait) non debbe haver mai i suoi pensieri ad altro intenti. che al bene universale de suoi popoli, e debbe parimente conoscere che egli è stato dato loro dal Cielo per guida, e custode. Proporsi avantil esempio deb buono Imperadore Adrtano, il quale nelle publiche Assambles diceva: Ita se rem populi gesturum, ut sciret, populirem esse, non propriam, Percioche, si come Dio ha concesso alle st elle il lume, solo per bonefizio de mortali, cosi ha dato la preminenza al Principe sopra gl' altri perutile; e giovamento de gl' altri à lui Soggetti.

CONCLUSIO XXIV. PECCAT MINISTER, QUI NOVARUM EXACTIONUM, QUAS PUBLICA NECESSITAS, AC POPULI UTILITAS NON EXIGIT, IN VENTOR, ET AUCTOR ET SUASOR EST.

I.

IMperia hodie fere sunt boulimi/ai. Principes quamplurimi exsugunt subditos, iisque vix precarium spiritum relinquunt. Vid. Tract. de peccatis Princip. conclus. 32. Sed unde hoc malum? Iram Dei prae oculis cernimus, vitam tamen in melius emendare desistimus. Quapropter cum plane


page 74, image: s088

discesserit à nobis devotio Dei, accessit indictio Fisci.

II. Ministri autem illi, qui omnia studia, curam ac sollicitudinem in excogi andis et imponendis novis tributorum et accisiarum oneribus conferunt, impii sunt, ac gravissimè contra Deum peccant. Deus enim eiusmodi novorum tributorum architectones (Contributs-Egeln, ut eos appellat D. Mengering. Scrutin. Conscient. cap. 19. q. 36.) maxime detestatur. Vid. supra alleg. Tract. d. concl. 32. §. 3. Consulentes Principi, uti nova imponat tributa, et vectigali sine magna causa, esse inferni poenis tartareis perpetuo cruciandos, ait ex Rebufto, Herm. Latherus, tr. de censu. allegans illud in lib. 2. Maccab. 7. v. 1. Tu qui inventor omnis malitiae factus es in Hebraeos, non effugies manum Dei. Cogita itaque, quod morieris et citò, et generatio tua cito exstinguetur. Notabilia, et omninoò digna sunt verba optimi Theologi D. Nicolai Selnecceri, commentario in Psalmos pagina 486. ut heic adsoribantur. Wann ietziger Zeit (scribit ille) unsere Hoffiziebe, die sich unterstehen, die Herrenzu unterweisen, und auf rechte Bahn zu bringen, und wie sie reden, reich und zu guten Haußwirthen zu machen, dahin sehen, wie sie ihrer Herren Hertzen zur Liebe der


page 75, image: s089

Unterthanen, und zur Verhörung armer Leute, lencken und bewegen möchten, das wäre ein Lob und könte gerühmet werden, und sie könten auch gute Gewissen behalten, und dürfften sich nicht besorgen, daß sie der Teuffel heute oder morgen holen würde, und ihnen den Lohn geben, dieweil sie die Herren allein bewegen, und führen, daß sie ihre Unterthanen mit Neuerungen ie länger ie mehr beschweren, und laden auf sich, und wieder sich das Geber der armen Leute, die gen Himmel schreyen um Rache und Rettung, ob sie gleich sonsten müssen stille schweigen, und lassen sich nicht mercken. Tuus enim aspectus terribilis est civibus, si quid dicunt, quo non delectaris, ego autem mussitantes audio, spricht Hemon zu seinem Vater Creonti. Die armen Leute schweigen stille, sind gedultig, und fürchten sich für Gewalt der Herren und Amtleute, und besorgen sich stets, sie möchten sich zu viel klagen und reden, dadurch sie in Gefahr kommen könten, aber doch murmeln sie untereinander, und reden heimlich von ihren Beschwernüssen, und klagens


page 76, image: s090

GOTT, da heisset es denn: vox populi vox Dei, Das gemeine Gebet ist GOttes Stimm, das niemand verachten soll, und wers verachtet, der wirds zuletzt an Leib und Seel wohl erfahren. Roboam folgete seinen jungen geschwinden Räthen, und beschweret sein Volck mit mancherley Aussaugungen, und Bürden, und wolte kurtzum stählern und nicht schlecht eisern seyn, und wolte seinen alten Leuten nicht folgen, darum muste er von Land und Leuten verjaget werden. (1. Reg. 12.) Dergleichen Exempel haben sich auch in Teutschland in kurtzen Iahren zugetragen, (und tragen sich nochtäglich leider! zu,) wer weiß, wie es noch gehen wird? Aus diesen sollen alle sromme Christliche Herren lernen, sich nach GOttes Wort und Befehl recht in die Sache schichekn, und sich lencken, und weisen lassen, weil es Zeit ist, und Lust und Liebe zu ihrer Unterthanen Wohlfahrt haben, sie nit aussaugen, noch übermäßig beschweren, und allen, die ihnen zu neven Beschwernüssen ohne grosse wichtige und nothwendige Ursachen rathen oder


page 77, image: s091

helffen wollen, als losen Leuten gram und feind werden, die wieder GOTT und alle Billigkeit handeln, und zuletzt die Herren in Jammer und Noth (und die armen Unterthanen an Bettelstab) bringen, wie die Erfahrung bezeuget. Haec Selneccerus. Audiemus etiam D. Henr. Bessel. Cancell. Mindens. Tr. Richterstul des Landpflegers Pontii Pilati, cap. 15. Es erweiset sich mancher Diener sehr beschäfftig, und hat für grosse Klugbeit, den Herrn wider Gewissen zubereichern, und sich in grosser Gnade zu behalten, oder dieselbe zu erwerben, und gedencken nicht einmahl daran, daß sie dem allwissenden, und zugleich gerechten Gott als Obersten Erbherrn aller Reich und Länder dafür antworten müssen; Sie sinnen Tag und Nacht darauf, wie sie ihre Vorfahren am Ambte darinnen übertreffen, daß zu besorgen stehet, daß deren Nachsolger endlich, da sie ihrem Wege folgen, und die Gefälle ie länger ie mehr bessern wollen, ihr Christenthum gantz beyfeit setzen, und gleichsam teuffelisch werden müssen; welcher Gesellen wenig nach GOtt, und ihrer


page 78, image: s092

Seligkeit fragen, und pflegen, nachdem sie sich in ihrer Herren Gnade gestärckt, weidlich ihr Auffnehmen und Verbesserung, wie sie es nennen, aber warhaftig, im Nachdruck, Gottes Zorn, und ihren Untergang, als bald, oder nach ihrem Tode sich ausweiset, zu suchen, daß den Unterthanen kaum das blosse Leben überbleibe: und wissen die guten Herren, welche dardurch mit Sünden beladen werden, nicht ehe, wie schändlich sie von ihren Dienern, so sie getreu gehalten, betrogen, und ihre Unterthanen verderben, biß nach den Dienern ihre Patronen zu Hofe gestorben sind, die daselbst ihr Schutz und Rücken wieder alle Ankläger gewesen, so auch das Ihrige von ihnen genossen, welches alles von der lieben Armuth erfolgen müssen. Hactenus ille.

Laudatissimus Imperator Fridericus III. in suâ Reformatione, anno 1442. Moguntiae promulgatâ, Principes, Comites, civitates, Nobilesque Imperii, de ipsorum Consiliariis et administratoribus novas impositiones suggerentibus his verbis notatu dignissimis adloquitur. Was sind eure erbare und tapffere Räthe, die


page 79, image: s093

euch zum besten gegen gemeinen Nutzen rathen? Viel Schmeichler, Heuchler, und Suppenesser habt ihr an euren Höfen: denn ihr möget die Warheit nicht leiden. Welcher aber euer Amt bessert mit der Nutzung, das ist ein geschickter Gesell; Niemand fragt, ob es rechtlich daher komme, so wirs nur haben, als ob GOTT die seinen euch zu Narren geschaffen habe: hättet ihr ein christlich Gemüth, ihr würdet die Göttliche Creaturen baß bedencken.

CONCLUSIO XXV. PECCAT MINISTER, QUI INTEMPESTIVE, UBI CONSULENDUM REIP. DEPRAECEDENTIA LITEMMOVET.

I.

QUamvis honoris acloci debiti ratio meritò habeatur, contentione tamen, eo tempore, quo saluti Reip. periclitanti consulendum, nihil foedius, nihil arrogantius, nihil à sapientis ratione semotius est. Lactant. de Iustit. lib. 5. c. 15. Iactura sane honoris proprii non plusa stimanda, quam salutis publicae. Turpis, scandalosa, ac perniciosa


page 80, image: s094

Ministrorum de praecedentia concertatio, quando pro lege ac grege pugnandum, et Hannibal fere ante portas. Ignominia, non honore digni, quibus potior vanae dignitatis praerogativa, quam salus publica. Vulgatum illud, in materia de praecedentia tantillum remittere, esse totum perdere, in magnis Principibus, minime vero vulgariter acsemper in quibusvis Principum Ministris, inter se de hâcre concertantibus, locum invenit. Minister Principis eundem animum habere debet, quem olim Dux Wurtenbergicus Ulricus habuit, qui ad Principes Germaniae, de sessione disceptantes, dixisse fertur: Collocate me post fornacem, dummodo id efficiamus, ad quod congregati sumus. Certe in hacre, honorem et gloriam hominis concernente, quottidie graviter peccatur. Sciat autem minister, quod, si intempestivâ contentione et praerogati vae vindicatione publicis rebus nocuerit, contra officium boni Christiani ac fidelis ministri faciat, Deumgraviter offendat, poenamque potius quam veniam mereatur.


page 81, image: s095

CONCLUSIO XXVI. PECCAT MINISTER, QUI IN ADMINISTRATIONE SUA PER AVARITIAM PECUNIIS CORRADENDIS, ET DIVITIIS ADQUIRENDIS STUDET.

I.

SCeleratus ille Politicus, in Compendio suo polit. novo cap. 29. consulit, nihil nisi spe commodi agendum suscipiendumque esse, et curandum maximè, ut opes adquiras et corradas maximas. Sed impium hoc consilium iamdudum Politici saniores damnarunt, et nos cum eis damnavimus in Tract. de Gratiâ Princip. erga Ministrum cap. 14. Semper sanè res privatae publicis offecere; et idipsum hodiè tristis experientia in multorum Germanorum Principum Aulis comprobat. Auri sacra fames semper fuit, est, et erit, omnium malorum in quovis officio radix. Ubi in Rem publ. dominatur avaritia, et ingens habendi cupiditas, inibi luxus, doli, fraudes, inimicitiae, comtemptus Dei, legum Magistratuumque nascuntur. Besold. de Consil. Polit. c. 11. n. 15. Avaritia latentium indagatrix lucorum, manifestae praedae avidisima vorago: nec habendi fructu felix, et cupiditate quaerendi miserrima. Val. Max. lib. 9. cap. 4. myriades scelerum in omnes Rei publ. partes protrudit.


page 82, image: s096

II. Melius consilium praebet Salustius, de Republica administr. Multo maximum (ait) bonum patriae, civibus, tibi, liberis, postremò humanae genti pepereris, si studium pecuniae, aut sustuleris, aut quoad res feret, minueris, aliter neque privata res, neque publica, neque domi, neque militiae regi potest etc. Et Didac. Saavedra, Symbol. Polit. 50. rei privatae studium Ministro Principis seriò dissuadet: Durus de Pascolo, in suo Aulico axiom. 205. Magnum, ait, semper Ministrum esse eum, qui praestat se cunctis vitae officiis aequabilem, recti pervicacem, opumque contemptorem: Multum sane dignitatis ac splendoris Ministri merita amittunt, si cum perpetuo rei privatae studio iuncta fuerint. M. Crassum quinque, eaque maxima habuisse scribunt, quod esset nobilis simus, quod eloquentissimus, quod Pontifex Maximus, quod ditis simus Quiritum post Syllam. At omnes has virtutes et fortunae bona avaritiae sordes obscurarunt. Et sane nihil, Saavedra teste, recte geritur. quod rei privatae studio geritur, hanc siquidem ipsi etiam obligationi et honori anteponit utilitas. Man pflegt um Geld und Gutes willen, Ehre und Pflicht hindan zu setzen. Vid. d. Tract. de Gratia Princip. c. 14. Qui in omnibus actionibus commodum suum respiciunt privatum, hi nec DEO,


page 83, image: s097

nechominibus prosunt, sed directe communioni civili adversari solent. Besold. d. c. n. 8. Demosthenes (ut ait Plutarch. in Apoht.) aiebat, si res privata publicam non avertat, tolerari aliqua ratione posse, ut Consiliarii ditescant, et incrementi participes fiant: Verum, quia utplurimum videmus, quo magis res eorum augentur, qui publicis muneribus praesunt, eo magis Remp. minui; cavendum esse. Hippol. à Collib. in suo Consiliario.

III. Hoc si crederent nonnulli Principum Ministri, non tam avidi essent magnarum opum et pecuniarum, nec tam anxiè omnes saepe minus laudabiles ditescendi vias ac modos, nonnumquam etiam in ipso officii limine, quaererent, nec Principum facilitate in expetendis exspectativis, aut subditorum mulctis, aut duplicandis salariis, abuterentur. Sanè, quod morem istum, exspectativas feudorum adquirendi, attinet, eum, utpote cum singulari voto alienae mortis fere coniunctum, non adeo post alios probat optimus ICtus, Hieronymus Schurffius, ille enim in Consilio quodam (quod habetur vol. 1. consil. Mod. Pistoris) notabiliter ita scribit: Pii et bonarum conscientiarum viri vix laborant, ut investiantur in feudis nondum apertis. Bonarum enim mentium est, timere culpam, ubi culpa minime reperitur, ut inquit Gregorius;


page 84, image: s098

Sed pauci sunt, qui illa curant propter nimiam avaritiam, omnia excaecantem. Numquam non Ministri tàm Ecclesiastici quam saeculares, saluberrimum illud monitum Paulinum, quod legitur in Epistolâ priore ad Timotheum, cap. 6. v. 9. et seqq. cogitare deberent, quod hoc est: Qui volunt ditescere, incidunt in tentationem et laqueum, et cupiditates multas amentes et damosas, quae demergunt homines in exitium et perniciem. Siquidem radix omnium malorum est amor pecuniae: quam quidam, dum appetunt, aberrarunt à fide, et se ipsos undiquaque transfixerunt doloribus multis. Tu verò ô homo Dei, ist a fuge: Sectare, autem iustitiam, pietatem, fidem, charitatem, tolerantiam, lenitatem. Ah crederent Ministri Ministrissimo magnae Britanniae Regis ad supplicium capitis damnato, Comiti Strafforto, qui in Epistolâ ad Angliae Proceres valedictoriâ scripsit: Inter homines nil stultius, et insanius inveniri aut excogitari posse, quàm summo labore et sudore facultatum et opum suarum incrementis inhiare, corpusque suum vermium habitaculum, vanitatisque domicilium probè cur are et exornare; animum autem è contrario vanis voluptatum recreationibus aeterno gaudio exuere. D. Dillherrus, pius Theologus b. m. in der Propheten: Schule. pag. 488. scribit: Sind nicht dises Abgöttische Leute, welche vermeinen, wenn


page 85, image: s099

sie nicht so viel tausend Gülden zusammen scharreten, so könten sie und die ihrige nicht fortkommen. Haben sie nicht auff den mammon ein höcheres Absehen, als auff GOttes Väterliche providentz und Vorsorge?

IV. Gubernatio sanè in eo statu rectè institui non potest, cuius Ministri avari sunt, et cupidi. Quomodo enim suam amabit Rem publicam, qui de thesauris colligendis dies noctesque cogitat? quomodo rebus agendis advertet animum, qui lucro totus inhiat? quomodo obsequiis suis praemia promereri conabitur, qui suâ sibi manu ipse satisfacit? Nullum facinus generosum suscipitur absque famae existimatione; hanc vero in pretio non habet animus vilis, abiectusque, avaritiae deditus. Nihil magis ad rebellionem concitat subditos, quàm rapina corruptelaeque Ministrorum: graviter enim irritantur damnis propriis, iniustitiâ communi; invidiâ erga eos, qui opes in immensum accumulant: odio denique in ipsum Principem, qui remedium adferre negligit. Ecce, omnia haec mala ex Ministrorum rei privatae augendae studio, in Rei publicae damnum ac perniciem nasci solent. Vid. Didac. Saavedra. Symbol. Polit. 53.


page 86, image: s100

CONCLUSIO XXVII. PECCAT MINISTER, QUI dwrofagi/as2 VITIO LABORAT.

I.

DEtestandum dwrofagi/as2 vitium hâc tempestate ferè omnium officiorum, tàm Ecclesiasticoru quàm lecularium, maximorum minimorum administrationes irrepsit, easque veneno suo infecit atque corrupit. Querelae audiuntur quottidianae ab iis, qui opem et consilium in Aulâ, vel Curiâ supplices petunt. Nonnulli Ministri, etiam Scribae et famuli, adeò impudentes sunt, ut munera spontè oblata non tantùm avidè accipiant, sed etiam ultrò quasi debitam salarii partem nonnumquam exigere, et ab invitis extorquere minimè vereantur. Quod si verò miselli supplicantes vel non habeant, quod donent, vel donare nolint, ipsorum desideria vel planè non audiuntur, vel audita non implentur, vel implenda retardantur. O tempora! ô mores!

Man meint, es sey schon gut, wann man nur sagen kan,
GOTT weiß, wie recht und wahr! das hat der auch gethan.

II. Maledictâ sanè Ministrorum, cumprimis qui in iudiciis sedent, aut à Consiliis secretioribus Principis sunt,


page 87, image: s101

dwrofagi/a| perditur Reip. salus, libertati et incolumtati Reip. struuntur in sidiae, adulterantur iudicia, corrumpuntur aut protrahuntur tenuiorum, viduarum, ac pupillorum causae et querelae. Munera quippe latenti quadam e)nerge/ia| etiam invitos trahunt, et nescientes, mentemque à recto tramite discedere cogunt. Oculos occaecant sapientum, verba pervertunt iustorum, et velut pastomis ori indita, avertunt reprehensiones. (Deut. 17. v. 19. Sir. 20. v. 30.) DEV Mtentat, (ait. Besold. de Consil. Poli. cap. 11. n. 14.) qui munera capit, et reputat se nihilominus integrum iudicium, mentemque non perversam retenturum. Certè in sacrà paginâ ubertim licet observari, munera ferè usque cum iniquitate copulari. Hinc verbum est Domini: eorum in manibus iniquit ates esse, quorum dextra muneribus sit repleta. Die gerne Geschencke nehmen. (Psal. 26.) Ubi munera sunt grata atque accepta, ibi ianua pauperibus est clausa. Unctio (ait idem Besold. d. l.) docere nos de omnibus deberet, (1. Ioh. 2. v. 27.) nunc ea neminem erudit, sed tamen omnia efficere solet. Wer schmieret, der fährt. Tam omnibus nationibus in ore fuisse videtur haec sententia, quàm nunc etiam omnibus est in usu. Pecuniae oboediunt omnia. Unde Aristophanes in Pluto:


page 88, image: s102

Proh! ut nihil sanum reperias uspiam,
Sed pariter omnes serviunt victi lucro.

Erasim. in Adag. Pecuniae oboediunt omnia. Nihil est, quod Aula det absque argento. Die Tinte fleust zu Hofe nicht, wenn man nicht Gold darein wirfft. Turpe est quidem dictu, (ait Durus de Pascolo, in suo Aulico Polit. axiom. 310.) at ita radicitus introductum omnium aulicorum principium, ut dona nobis aditum ad gratiam, favorem et officia aperiant. Is dicitur mos Aulciorum in Curiis Principum (teste ICto Zasio) ut neminem frustra promoveant. Vid. Dd. ad tit. C. de Suffragio.

III. Equidem Ministrorum praecipuorum iuramentis, ac literis Reversalibus nonnumquam inseri solet clausula, quod nulla munera, nes ab amicis, nec ab hostibus, aut Principis subditis accipere velint: ut scililit dwrofa/goi, Geschencktresser, (vid.Part. 2. medit. nostr. sacrat. ad lib. 1. Samuelis.) promptius puniantur, vel tamquam periuri ab omnibus vitentur; sed quàm malè clausula illa à plurimis attendatur, experientia docet. Purae omnino manus sunt servandae DEO, Regi, et Legi. Certè qui Christiani sunt, semper memores esse debent optimiac conscicontiosi simi illius regii Ministri, Danielis, qui Principi suo magna munera offerenti heroicè respondebat: Munera tua sint tibi, et opes


page 89, image: s103

tuas alteri da, cui volueris, Scripturam autem nihi lominus legam tibi, ô Rex, et interpretationem tibi flendam. Lutherus ita: Behalte deine Gaben selbst, und gib dein Geschencke einemandern, ich wil dennoch dem Könige die Schrift lesen etc. (Dan. 5. 17) Utinam omnes ministri illicitè munera offerentibus subditis ita responderent, et nihilominus id promptè facerent, quod charitas dictitat, fidesque et iustitia ab eis exigunt.

IV. Nec Conscientiae suae consulit Minister Ille, si patiatur uxori aut liberis munera offerri, cum per se res illicita sit dwrolhfi/a. Frequens est Sycophantiae huius exercitium (ait D-Peller. in Polit. scelerato. cap. 19.) ut etiam nonnullibi expresse inter iuramenta, de non acceptandis muneribus, mulierum et liberorum mentio inserenda à Legislatoribus fuerit.

V. Quid vero, si (ut saepe fieri solet) Princeps Minostro suo tantum salarii annuatim non dependat, quantum ipsi ad suifamiliaeque exhibitionem ac sustentationem honestam sufficiat; Neque hic excusationem merebitur, si vel ipse, vel per domesticos suos munera accipiat, quamquam Principem eum, qui sufficiens salarium, quod praesentissimum contra dwrofagi/an remedium, Ministro non constituit, malè Rei publicae ac subditis consulere, non negemus. Ossa in in Consil. iurid. Polit. c. 6. et c. 10.


page 90, image: s104

Cogitet Minister Poplicolas, Aemilios, Fabricios, Curios, Scipiones, Scauros, omnes de Republicâ Romanâ optimè meri os Viros, quibus nullum, aut admodum parvi ponderis argentum, pauci servi, pauca iugera aridae terrae; indigentia domi, publicè impensa funera, inopes dotum filiae; sed egregii Consulatus morificae dictaturae, innumerabiles triumphi fuerant De Photione Atheniensi dicitur, quod paupertatem, quasipraecipuum aliquod virtutis kdecus, et argumentum excoluerit. Plutarch. in Apophthegm. De Epaminondâ idem acutor scribit, quod paupertatem adeò facile perpessus sit, ut de Republ. nihil praeter gloriam ceperit. vid. plur. Tract. nostr. de Gratiâ Princip. erga Ministr. c. 14. Nobilis est illa M. Ciceronis suspiratio. O te felicem, M. Porci, a quo rem improbam pctere nemo audet! Plin. in Praefat. ad Vespas. Hoc elogium (ait. Besold. de Consil. Polit. c. 11. §. 25.) etiam Minister Principis et Consiliarius meretur, quem corrumpere verentur omnes: Nicht, daß man bey ihme mit Schmiralien alles zu wegen zu bringen getraue. Praeterea cogitet Minister, quod paupertas Officialis optimus sit Advocatus, ea enim sinceri animi purae que manus indicium esse creditur. Botero l. de detti. tit. magistro ò ministri Ceterum de dwrofagi/a| iudicum in specie, vid. Winter. in Assessore. P. 2. c. 6. n. 28.


page 91, image: s105

et seqq Reinck. Biblische Policey. lib. 2. axiom. 50 Parthen litig. lib. 2. c. 10. Bernegget. in Quaest. ad Agricol. Taciti. 1. 8. fusè D. ziegler. in Dicaestice. concl. 20. comment. nostr ad l. 6. §. 3. de offic. proc. et l. 18. de offic. praesid.

CONCLUSIO XXVIII. PECCAT MINISTER, QUI ACCIDENTALIA NOVA FACIT, AUT TAXAM CONSUETORUM EXTENDIT.

I.

AVaritia omnium vitiorum radix (1 Tim. 5. v. 9.) nonnullos Principum Officiales, tam Ecclesiasticos, quam Politicos eò adigere solet, ut nec constituto salario, nec accident alium usitatorum taxa contenti esle velint, sed pro libitu, vel nova inveniant, et ab invitis extorqueant, vel solita extendere, et plus iusto accipere non vereantur, minimè cogitantes, Accidentalia esse Accidentalia, non salaria fixa, nec eundem favorem cum hisce habere. Rigor certè in iis exigendis minimè probandus Optandum foret, accidentalia in universum omnia tolli, et salaria, quae pro cuiusque Ministri conditione et qualitare sufficiunt, ex aerario publico praestari. Vix enim dici potest, quantus ubique ferè accidentium sit abusus, et quàm saepe munera sub specie accidentalium illicite petantur, et


page 92, image: s106

accipiantur. Vid. Stypmann. Tract. de Salar. Cleric. cap. 3. et quae diximus in supplemento Speidelio-Besoldiano verb. Accidentalia. Et in Tract. de iure Accidental. c. 3. et 4. D. Mengering. Scrutin. consc. cap. 11. q. 69. ubi in specie monet, daß die Prediger die accidentia ihres Gefallens nicht steigern sollen. Non possumus non subiciere querelam Casparis Manzii, ICTI Bavari, in Centuria Decision. Palat. quaest. 76. quam etiam in Tract. de Resignat. cap. 5. adduximus. Remora, (ait) si Physiologis credimus, stupendae naturae animal est, pisciculus nempe parvus, qui cursum onusti navigii sistit, et magnas machinas remoratur, unde etiam nomen habet, ut Remora dicatur. Aeque horrendum, aeque stupendum brutum est taxa, merces videlicet, seu sportula, scribis (alibi etiam ipsis Consiliariis et iudicii Adsessoribus,) solvi solita, pro extradendis, mandatis, decretis, sententiis, protocollis, et copiis quae cum summâ mea indignatione cursum iustitiae saepissime sistere consuevit. Dum enim nemo praestò est, qui taxam exsolvat, omnia praesata iacent neglecta, haut expedita, haut exsecutioni data, in multos saepe menses, in plures quandoque annos, ut ita frequenter optarem, taxam in profundo pelagi sepultam iacere, praesertim, quod conveniens mihi videretur, iustitiam gratis ideò


page 93, image: s107

administrari, quod subditi propterea tributa solvant, ut ipsis ius diceretur, iique à laesione, iniuriis et iniquitatibus aliorum, tàm in iudicio, quàm extra iudicium defenderentur. Dum hoc saepius ingeminavi, audire debui, Taxam scribis in partem salarii computari; meritoque exigi. Cùm enim exigua salaria habeant, et de vento non possint vivere, debent aliunde sustentationem suam habere etc. Vid. d. Tr. nostr. de iur. accidental.

CONCLUSIO XXIX. PECCAT MINISTER, QUI CLAM PRINCIPE SUO, PENSIONEM AB ALIO ACCIPIT, FIDEMQUE SUAM PERICULO CORRUPTIONIS EXPONIT.

I.

ORculum antiquis fuit: Argenteis iaculis pugna, et omnes viceris. Quasi nil imperiosiùs moneat, aut moveat adfectus mortalium, quàm Dea illa, moneta: Necullae machinae validiores, quàm haec dona, haec munera. Magnum sane instrumentum rebus pecunia: Omnis praeterea flagitii magistra et ministra; quâ quidquid hîc amatur, et laudatur, videtur impetrari. Marsalaer de legato. lib. 2. diss. 19. Vis magna in donis et muneribus ad obtinendum aliquid ab altero. et ut habetur Prov. 22. Victoriam et honorem accipiet, qui dat munera, animum autem aufert accipientium.


page 94, image: s108

Hannibal Scotus. in Comment. ad Tacit. 4. Histor. quem refert Peller. in Polit. Scelerat. cap. 26. Oraculum hoc hodiè quosdam Europae Reges ac Principes probè obser vasse, tristis experientia in Germania nostra hactenus docuit, dum in nonnullis Principum Aulis reperti, et adhuc reperiuntur, qui clam Principibus suis. pensiones annuas ac munera Regia accipere, non dubitarunt. Quantum alieno auro in Germaniâ effectum fuerit, et adhuc efficiatur, in propatulo est.

II. Ministro autem Status eiusmodi pensiones vel munera ab extero Principe accipere minimè licer, quippe quâ acceptione fidem suam periculo corruptionis, ac consequenter periculo Status eixponit. Et quamvis Princeps alter, à quo pensionem nabet, sui Principis amicus vel socuis sit, notissimum tamen est, quam fragili fundamento eiusmodi societates et amicitiae Principum nitantur: quam facile ex amico inimicus et ex socio hostis fieri possit. Exempla ubivis tam nova, quam antiqua obvia sunt. Certe non raro optimus etiam ac fidissimus Minister ciusmodi argenteis iaculis vinci et à tramite iusti in adversum rapi potest. Munera occaecant Sapientes. Si Minister magnitudinem quaestuum et auri famem secta verit. numquam fidem integram et puras manus, sinceramque mentem habebit, ait Durus de Pascolo. Axiom. Polit. 205.


page 95, image: s109

Romani ne Legatis quidem munera accipere permittebant. Nonnumquam expressis verbis iuramento adsecurationis, der Bestallungs-Pflicht inseritur clausula, quâ Minister ab alio Principe donativum accipere prohibetur. Cogitet igitur Minister, quae Lauredanus, Silva Rerum moralium, sub tit. Favor. pag. 286. scribit, suaeque conscientiae ac fidei consulat, ab eiusmodi re abstinendo Verba illius haec sunt: Eâ tantum ratione favores praestantur eis, quibus debentur (si iocari liceat in hâc re) qua illi hos suos effecerunt, ipsos emendo. Favores exhibentur merentibus illos, sed eo pacto, quo meretrices merentur lucra. Gratiae, ut prisci aiunt, erant virgines, sed nos prostitutas passim fecimus. Ut prostitutae et meretrices non communicantur bonis viris, sed malis: sic venales hae gratiae. Nam boni non solent eas emere. Honestis viris non nisi honestae mulieres, et praesertim virgines in matrimonium collocantur, dotem potius cum uxore exigunt, quam ut velut scortis velint ipsi dare pretium. Ita boni non dant pro officiis, ac potius cum iis etiam volunt beneficia. Bene etiam Hispanus Apher: de las cartas n. 187. Los dones, que son en muestra de agradesacimiento, y prenda de deuda, deven ser resacibidos: Los que vionen con fin, recusados come tentacion. Iuramento


page 96, image: s110

Consiliariorum (ait Besoldus. de Consil. Polit. c. 11. §. 21,) aliqua clausula est inserenda, quae eos ullo modo ab amicis vel hostibus Principis sui aliquid accipere prohibeat. Tùm ut munera accipientes promptiùs puniantur, vel tamquam periuri ab omnibus vitentur, eos omnes cum viderint, tamquam auspicium malum in Rei publ. detestentur.

CONCLUSIO XXX. PECCAT MINISTER, CUI CURA REDITUUM ET PECUNIARUM PUBLICARUM COMMISSA, EARUM PARTREM, ANIMO RESTITUENDI, IN PROPRIOS USUS EXPENDENS.

I.

AERarii publici aut Fisci Principis praefecti, Quaestores et rationarii nonnumquam pecuniam publicam in suos usus convertere audent, non quidem ea intentione, ut eam subtrahant, sed ut alio die in rationes publicas referant, ac restituant. Verum id minime licitum. Pecunia namque publica, velut res aliena, ac Ministri fidei concredita, à Ministro non contrectari, aut ad tempus, licet modicum, in utilitatem suae rei familiaris converti, sed velut depositum quoddam, apud eum integra manere debet. Administrator est pecuniae in rem Domini, non ipse Dominus. Contra iurisiurandi


page 97, image: s111

religionem peccat Minister, qui (ut non rarò accidit) sibi persuasum habet, ipsi licere, interim pecunia publica uti, licet in eventum Domino inde damnum nullum emergat Facile quippe fieri potest, necessitatem aut utilitatem Domini ante consuetum diem pecuniam paratam exigere, quam Minister expensam illicò restituere nequit.

II. Non minus etiam ille Minister peccat, qui tributa et census in optimâ monetâ accipit, monetam autem meliorem, auream vel argenteam, cum minuta ac deteriore sua commutat, ac in Cameram Principis infert. Utilitas enim, quae ex meliore moneta speratur, Domino aufertu, dum a ministro intercepta in rem propriam illicite convertitur. Optamus, bonorum publicorum administratores, aerariorumque Praefectos, exemplum illius Paullini, annonae Praefecti Romani sibi imitandum proponere, de eo namque Seneca, in libello de brevit. vitae, cap. 18. scribit. quòd orbis terrarum rationes administraverit tàm abstinenter, quam alienas, tàm diligenter, quam suas, tàm religiose, quàm publicas. Alias notissimum est illud: Die im Rohr sitzen, pflegen sich ssselbst die besten Pfeiffen zu schneiden.

III. Reperiuntur etiam officiales in Prae fecturis, qui cum Colonis Principis, aut Rusticis pacisci solent, ut quotannis hoc


page 98, image: s112

vel illud, ad rem domesticam pertinens, eis praestent, v.g. linum gratis serant, operas ad exstructionem domus praestent, pecora alant, agellum colant etc. Id autem minime probandum, cum dwrolhfi/as2 speciem praebeat.

IV. Nec hoc extra vitium est, quando aerarii publici administratores salaria Ministris non praestant, aut Creditoribus Principis debita exsolvunt, nisi sub certâ promissione aut pactione certae pecuniae summae Qui probi sunt, bonamque famam plus diligunt, quám pecuniam, ab eiusmodi rebus abstinent.

CONCLUSIO XXXI. PECCAT MINISTER, QUI IN ALIORUM PRAEIUDICIUM IMMUNITATES ET EXEMTIONES CAPTAT.

I.

REperiuntur Ministri, qui, licet adhuc circa limina officii haercant, nec de Principe aut Rep. benè meriti sint, nihilominus tamen non verentur, importunis precibus Principes suos fatigare, ut eis haec vel illa privilegia, immunitates et exemptiones concedant. Sic qui forte agros et praedia oneribus provincialibus aut rusticis subiecta possident, non tantùm ea ab eiusmodi oneribus liberare, verum etiam nova eis iura et commoda,


page 99, image: s113

v.g. Oenopolii, iuris braxandi, pascendi, etc. adquirere laborant, niohil pensi habentes, quod aliis inde nova onera et incommoda accrescant; Quod sanè iniustum, minimeque probandum. Privilegia namque uni concessa, in alterius praeiudicium non redundare l. 21. de R. I. l. cum filius de Test. mil. l nec avus C. de emancip. lib. nec ad aliorum iniuriam trahi debent. A. Faber. in Cod. lib. 9. tit. 29. def. 6. n. 2. Ac in dubio eiusmodi privilegia praesumuntur obreptitia et per importunitatem concessa. l. 1. C. de petit. bon. subl. Lib. X. Natta. Cons. 66. n. 11. Klock. de contribut. c. 16. n. 25. et seq. Befreyung foll geschehen ohne des andern unbilliche Beschwerung. Ea demum favorabilia censentur, quae nulli nocent l. rescripta 7. de precib. Imper. Brunneman. ad tit. Cod. de Praepos. sacri Cubicul. in fin. Cogitet Minisser, neminem cum alterius damno lucupletari debere, ac quemque suum, non alterius onus portare debere. l. 1. C. ut null. ex vic. Libr. XI. Insignis est Ciceronis sententia, ac dignissima, ut Christianorum etiam cordibus inscriberetur, quando lib 3. Offic. scribit: Detrahere aliquid alteri, et hominem hominis incommodo suum augere commodum, magis est contra naturam, quam mors, quàm paupertas, quàm dolor, quàm cetera, quae possint aut corpori accidere, aut rebus


page 100, image: s114

externis. Nam principio tollit convictum humanum, et societatem. Si enim sic erimus adfecti, ut propter suum quisque emolumentum spoliet, aut violet alterum, disrumpi necesse est eam, quae maximè est secundum naturam, humani generis societatem. Nam sibi, ut quisque malit, quod ad usum vitae pertinet, quam alteri adquirere, concessum est, non repugnante naturâ. Illud autem natura non patitur, ut aliorum spoliis nostras facultates, copias, opes augeamus etc.

Experientia sanè docuit, eiusmodi bona, quae cum aliorum damno et iniuria adquisita, vel emendicatis iuribus et privilegiis adaucta et cumulata, rarò ad primum, rarius ad tertium heredem pervenisse. Cogitet Minister illud Ecclesiastici: Curam habe de bono nomine, hoc enim magis permanebit tibi, quam mille thesauri pretiosi et magni. (Eccles. 41.) quae verba Lutherus ita vertit: Siehe zu, daß du einen guten Namen behaltest, der bleibet gewisser, denn tausend grosse Schätze Goldes.


page 101, image: s115

CONCLUSIO XXXII. PECCAT MINISTER, QUI OMNIBUS STUDIIS SE INCLINAT AD EFFLORESCENTEM FORTUNAM ALTERIUS, PRINCIPEMQUE SUUM DESERIT.

I.

PErpetuum et universale esse dicitur, mutata Principum fortunâ, mutari voluntates non tantùm subditorum, sed multò magis Ministrorum. Peucer. in lect. Chron. ad annum 1571. Plures (ut de Pompeio dictum) malunt adorare Solem orientem, quàm occidentem. vid. Richter. axiom. Polit. 120. ubi Exempla. Fidus autem Minister, qui DEO suo fidem, oboedientiam, et amorem praestat, Principi suo, summi Regis Vicario, fidelis permanet, Domini sui commodis ac honoribus constantissimè studens. Non patitur obsequio ac fide ministerii sui a fortunae adversae flatibus se abripi, firmiter persuasum sibi habens, contra conscientiam peccare eos, qui ad omnem ventum vela vertentes, iuratam ministerii fidem perfringunt. Testantur historiarum monumenta, eiusmodi Ministros saepè in discrimen vitae, famae, ac bonorum incidisse, ac serò nimis inconstantiam datae fidei deplorasse. Ministri prima dos, quâ Domino commendatur, Fides est. In regiâ Regnoque praecipuus error infidelitatis, cuius ne


page 102, image: s116

nomen quidem ad aures admittunt, qui rem non fugiunt. Fidum qui dixit, omnia complexus. Cetera animi corporisque ornamenta, si absit fidelitas, suspecta sunt, et tamquam fraudum instrumenta odio habentur. Conzen. in suo Daniele cap. 12. §. 1. Es gehövet fürwahr viel darzu, wenn einer ein treuer Diener seines Herrn will gerühmet seyn.

Rara avis in Aulis Minister fidelis est. Illic nemo non sibi ipsi vota concipit, sibi ipsi litat. Illic ambitio dominatur, et in summo fastigio collocata omnia spernit, omnia conculcat. Sed si Minister summa fidei testimonia Principi in Aulâ exhibet, statim ad gloriam eius cum privato compendio divortium facit. Langius de Ministris Principis. sub lit. C. 2.

Infidi sunt, quicumque malis artibus fidem Principi probare suam amant; falla ciam illi in fidelitatis locum substituunt, sineeritatis colore tinctam. Fidus non est, qui contra officium praestat fidem, ait Ambrosius lib. de officiis, et Augustinus fidem esse negat, si peccato praestetur. Hoc enim in genere fides eriminosa est, quod etiamd Gentes Numinis ignarae intellexerunt. Seneca in Hercul. Oeteo.

Praestare fateor posse me tantam fidem.

Si scelere careat: interim scelus est fides. Vid. Conz. in Dan. c. 4. §. 3.


page 103, image: s117

CONCLUSIO XXXIII. PECCAT MINISTER, QUIER GA PRINCIPEM SUUM IR REVERENTER SE GERIT, EIUSQUE PERSONAM COMTEMPTUI HABET.

I.

PRincipes, cumprimis illi, qui ingenio ac moribus simpliciores, à Ministris suis, vel generis nobilitate, vel rerum gestarum gloriâ tumentibus quandoque spemuntur, eisque reverentia debita denegatur. In eo autem Ministros peccare, extra dubium. Pius namque Minister non obliviscitur reverentiae, quam suo Magistratui debet. D. Osiander. in 2. Reg. 19. ubi ait: Ioabum Davidis Capitaneum, peccasse, quod occiso Absalomio, nullâ Regiae Maiestatis ratione habitâ, tàm importunè invectus fuerit, et hoc Principibus nonnullis accidere, ut non multae humilia, aut benigna verba ab aulicis suis audiant Add. D. Meng. Scrutin. cons. c. 20. ubi ait; Daß manche Herren Diener unterweilen sehr trotzig, und treust mit Redenj gegen den Printzen, und sich mit harten stoltzen Worten vernehmenr lassen wie Joab. Apostoli monitum est: Timete Deum, honor ate Regem: exhibete honorem ei, cui honorem debetis. (Rom. 13.) ubi addit Osiander: Magistratui seilicet: in enim propter dignitatem et utilitatem sui officii honore est prosequendus.


page 104, image: s118

Quare graviter in Deum peccant, qui de Magistratu sue per contemptum loquuntur. Nec Ministrum magna et praeclara in Principem, forte simplicem, Regiminis negligentem, impium, merita excusabunt. Quamvis enim talis sit, Princeps tamen est. nec Ministro etiam optime merito inde ius adquiritur, reverentim ei debitam denegare.

II. Gravius adhuc peccant illi Ministri, qui suos Principes, Seiani exemplo, in metu continere, et ita ipsi Principes esse volunt, quibus tamen experientia teste numquam res bene cessit. Vid. Cominae. lib. 4. Comment. quem refert Reincking. Polit. Bibl. lib. 2. axiom. 76. ubi ait. Daß ein Diener, des seines Herren Gnade durch seine hohe meriten und dapffere Dienste erworben, nicht folle so vermessen werden, es dahin zu spielen, daß sein Herr sich für ihm fürchte.

III. Non minus et illi Ministri peccant, qui contumeliose de Principis personâ apud alios loquuntur; quod cumprimis sollemne est eis, qui iniuriam aliquam à Principe passi, vel ab officio remoti sunt. From~e, getreve, und Gottesfürchtige Diener reden nicht bald etwas unziemliches von ihrer hohen Obrigkeit, aber Leute, die sich üb els bewust, oder sonsten einen faulen


page 105, image: s119

Schincken bey ihrer Obrigkeit im Saltze haben, oder die sonsten gern in trüben Wassern zu fischen pflegen etc. pflegen ins gemein auff ihre Obrigkeit zu lästern. Reincking. Polit. Biblic. lib. 2. axiom. 115.

CONCLUSIO XXXIV. PECCAT MINISTER, QUI VEL CONSULENDO VEL AGENDO AD CHRISTIANISMI PROMOTIONEM NON PRAESTAT, QUANTUM OFFICH RATIONE POTEST AC DEBET.

I.

INter pii cuiusdam Iure Consulti nu=n makari/tou, quinquaginta sex propositiones hoc anno à nobis editas, super puncto, Was und wie viel ein ieder Christlicher Regent, so wohl dessen Diener und Beumpte, zu mehrer Erbauung des waren Christenthumbs deren Unterthanen Ambts und Gewissens halber beyzutragen schuldig? earum ultima est: Ob nicht überaus schwere Verantwortung auff dem Halse liegen werde allen Kirchen- und Regiments-Bedienten, welche umb Erbavung des Christenthums zu ihrem Theil sich nicht, oder wenig bekümmern; oder doch hierunter ihre Obern gar nicht, oder viel


page 106, image: s120

zu kalt und laulicht anmahnen; oder auch endlich in dißfals anvertrauten expeditionibus allzu lässig, träge und faul sich bezeige thun? ubi à nobis rosponsum fuit: daß es freylich, so wohl Geist-als Weltliche eamte schwer zuverantworten haben, wenn sie hierungter ihre Schuldigkeit und Gebühr nicht beobachten, und um den Schaden Joseph gantz ohnbekümmert seyn. Wann sie durch den ihnen von G Ott verliehenen Verstand, und Geschickligkeit, auctorität, vermügen etc. das jenige hiebey nicht treulich thun, und beytragen, was Sie doch thun können und sollen.

II. Quid verò et quantum à Ministris hâc in re praestandum sit, heîc determinari non potest. Videatur iam laudatus Tractatus, ubi pluribus actum, quid Principibus eorumque Ministris hac in re faciendum incumbat. Add. Tract. nostr. de iure Visit. Eccles. it. de iure ac privileg. Hospital. c. ult.


page 107, image: s121

CONCLUSIO XXXV. PECCAT MINISTER. QUI AUCTORITATE AC POTESTATE SUA ABUTITUR.

I.

QUemadmodum Princeps civili potestate. â DEO ipsi concessa, pro gloriâ Dei et salute populi legitimè uti, minimeque pati debet, ut ea in Tyrannidem abeat: Sic Ministri, velut instrumenta Maiestatis, (ut superiùs dictum) ad eundem scopum collimare et auctoritate atque potestate officii nullo modo abuti debent. Gogitent illi, Ministerium non esse Magisterium.

II. Sunt autem multi, qui ex ambitione aut prava libidine, plus auctoritatis ac potestatis, quam ipsis à Deo ac Principe concessum, sibi arrogare non verentur, per detestabilem abusum auctoritatis muneris in subditorum vitam, famam, ac bona grassantes, quos etiam miselli subditi saepe magis, quàm Principes ipsos, timere solent. Es kartens offtmals grosser herren Diener, durch allerh and List und Practicken dahin, daß sie mehr Ansehen, Furcht, Respect und Ehrendienst bey klnterthanen, und anderen geringen Dienern gewinnen und haben, als die Herren


page 108, image: s122

selbst, daß einer bißweilen lieber den Printzen selbst, als einen solchen Hamans: Bruder und Neffen Ahitophels offendiren und beleidigen möchte. Osiand in Esther. 6. Mengering. Scrutin. Conscient. c. 20. pag. 1507. Gemeiniglich wollen sie Fürsten un d Herrend an der eisern Jungfer-Kette gefangen führen, (wie Lutherus, tom. 6. Iehn. fol. 145. schreibet) und sind die grossen teuren Hengste, die Fürsten und Herren reiten. etc.

III. De talibus Ministris Rex ARTAXER XES, in fragment. Estherae, ita ait: Wir befinden, daß viel sind, welche der Fürsten Gnade mißbrauchen, und von den Ehren, so ihn wiederfähret, stoltz und böse werden, also, daß sie nicht allein die Unterthanen pochen, sondern auch gedencken die Herren elbsten, von denen sie erhöhet sind, unter die Füsse zu treten, und thun nicht allein wieder natürliche Billigkeit, durch Undanckbarkeit, sondern sind durch Hoffart so verblendet, daß sie auch meynen, Gott, der auff die Frommen siehet, straffe solche Untreue nicht. Sie betriegen auch fromme Fürsten, auff daß sie unschuldig Blut vergiessen. etc.


page 109, image: s123

IV. Cumprimis autem pestilenti hoc vitio laborant ii, quos Ministrissimos vocant, Eos utpote rerum omnium arbitros, rarò intra limites modestiae ac officii sese continere videas, saepè summam rerum affectantes, quctoritate ac potestate, quandoque etiam supra ipsos Principes pessimè abutuntur. Plerumque fit, ut qui bonam et fidelem oper am praestiterunt, arbitrentur, sibi aliquantò plus, quam aliis licere. Principes contra longè aliter sentiunt, et aequius esse ducunt, ut qui se ipsorum clientelae et ministerio tradiderunt, officio fungantur. Philipp. Cominae. lib. 6. Histor. Talis in Aulâ Persarum Regis erat Amanus: in aula Tiberii Seianus: in aulâ Arcadii Imp. Rufinus: in aula Honorii Imp. Stilico: in aula Mariae Scotorum Regini Rizius: in aulâ Ioannis Regis Castellae Alvarus de Luna: in aulâ Philippi IV. Hispan. Regis Olivarius: in aulâ Ludovici XIII. Galliarum Regis Marechallus de Ancre. Vid. Auctorem, des plus illustres Favoris. His Imperii nomen et habitum Principibus quidem concesserunt, at rerum summam, cum lingvâ, tum manu usurparunt. Tales adhuc hodiè in multis Germaniae Principum Aulis videas, qui auctoritate ac potestate sua gravissimè abutentes, Principibus, eorumque subditis variis modis nocent, eosque premunt. Invaluit penè mos. non Reges


page 110, image: s124

regere, sed primum Ministrum pariter et subditis dominari. Auctor observat. Polit. super nuper Galliae motibus cap. 15. Nec superioris tantum classis Ministri, sed et inferioris sortis Officiales, in hunc lapidem offendunt, und bildet sich mancher Amptmann oder Schösser mehr ein, als ein Vice-Roy zu Neapolis, oder Sicilien, ferè plus imperii in subditos sibi arrogans, quàm ipse Princeps. Sed talis potestatis excessus vitiosus est, à regia vocationis viâ aberrans, Ministri conscientiam non parum laedens. Ex omnibus vitiis, (ait Pro-Rex Hiberniae Comes Straffortus) quae magnorum ingeniorum animos inquinare, et commaculare solent, nullum maius odium parit, quam Ambitio, cui Avaritia ut plurimum se comitem adiungit. Qui contagiosis his morbis infecti sunt, ut propositum scopum attingant, nil pensi hasive Religionis et rationis limites egrediantur, sive necessitudinis et consanguinitatis vincula confringant.


page 111, image: s125

CONCLUSIO XXXVI. PECCAT MINISTER, QUI PER INVIDIAM, AUT OCCULTUM ODIUM ALIIS AD PROMOTIONEM ADITUM PRAECLUDIT.

I.

INvidia et odium coram iudicio divinc. S. Apostolo teste, (Gal. 5. v. 20.) peccata sunt damnabilia, licet pessimi huius saeculi homines credere nolint. El odio, y invidi subio del infierno, ait Perez. aphor. de las cartas 89. Omnia etiam consilia, studia et actiones hominum, quae ex istis Stygiis fontibus fluunt, peccata sunt, quibus dilectio proximo debita maximè violatur. Quicumque igitur per occultam invidiam vel odium, aliorum promotioni, aut felicitati obstaculum praebet, eum contra conscientiam graviter peccare, manifestissimum. In aulis Principum malum frequentissimum, speratam vel praesentem aliorum fortunam aegris oculis introspicere, alterius gloriam verbis obscurare, apud Principem sinistrè de eo logui, eum suspectum reddere, ingenii dotes, vitam ac mores per calumnias accusare et ex musca, ex levi quodam corporis vel animi defectu (ut dicitur) Elephantum facere, aliisque infinitis modis, ne altius emergat, impedire. Cumprimis autem illi Ministri detestabili hoc vitiô laborant. qui


page 112, image: s126

metuunt, ne per aliorum promotiones queid gratiae aulicae, auctoritatis, vel lucri ipsis decedat.

Es ist nicht auszusprechen, wie gewaltig heimlicher Haß und Neid an grosser Herren Höfen dominire. Wenn man diesen oder jenen grossen Hauffen gleichsam nicht anbetet, und um Beförderung zu Fusse fället, sein Ansehen und Gewalt heraus streicht, oder mit annehmlichen praesenten vor ihm erscheinet, so ist kein Gehör, und wird mancher ehrlicher Mann, an seiner promotion dadurch verhindert. Fragt der Fürst einen solchen Diener, was ihme von dieser oder jener Person, die um gnädigste Beförderung zu einem Geistl. oder Weltlichen Ampte suppliciret, düncke, so ziehet er entweder die Achsel, und will mit der Sprache nicht heraus, oder er weiß die bereits genugsam bekante qualiteten des Supplicanten wieder besser wissen und Gewissen, zu verkleinern: da fehlet es hier und dar an der Capacität, an der Erfahrung. etc. Er aber weiß so bald dagegen andere subiecta, die seine Creaturen, Vettern, Schwäger etc. seyn, zu


page 113, image: s127

dem vacirenden Dienste vorzuschagen, und sie uffs beste zu recommendiren. Da es sich doch im Ende findet, wie der herr hinder das Licht geführet worden. Et haec quottidiè in Aulis Principum agitur fabula.

II. Sed fugiant Ministri omnes, cuiuscumque status ac conditionis fuerint, caninam ac Diabolicam invidiam, quae in Luciferi cerebro nata, et S. Basilio docente, Serpentis est documentum, Doemonum inventum, seminatio inimici, arrhabo supplicii, impedimentum pietatis, via ad gehennaem, sprivatio gloriae. Caveant, ne bonis ac benè merentibus Viris emergendi occasionem, aut promotionis spem iniustè auferant. Est Deus, qui omnia videt, auditque. malorum vindex acerrimus Numquam non aureum illud cogitandum: Quod tihi non vis fieri, alteri ne feceris.

CONCLUSIO XXXVII. PECCAT MINISTER, QUI VARIIS ARTIBUS FIDELIUM MINISTRORUM RUINAM InTENDIT.

I.

REperiuntur in aulis Principum pessimi homines, qui diabolico instinctu, ministris optimè audientibus, optimeque merentibus insidias struunt, ut eos evertant, Spartamque


page 114, image: s128

corum, vel ipsi arripian, vel ad alium transferant. Sunt praeterea, qui, ut captent Principis gratiam, studiosè inquirere solent, quibus Princeps est offensus, eosque postea variis criminationibus apud ipsum accusant. Improbi aulici (ait Durus de Pascolo. in Aulic. Polit. aphor 194.) qui aliquem evertere student, scelestâ viâ et callidissimâ uti solent: subdunt aliquem, qui miserum accuset, atque illi interim partes iudicis assumunt, quasi merâ aequitate, et iure, non adfectibus impulsi iudicaturi sint. Atali iudice libera nos Domine.

II. Ab eiusmodi bestiis multos innocentissimos Viros dilaniatos perisse, et adhuc quottidiè perire videmus. Res sanè indignissima. inpsis etiam Gentilibus exosa, quam Nemesis divina non rarò manifestissimè punivit, dum eiusmodi homines, qui aliis foveam fodêre, perditionisque laqueos posuêre, ipsi praeter omnem exspectationem, cum iacturâ aeternae salutis, pessum ivêre.

III. Qui probi sunt Ministri, Deumque timent, perversissimum hunc Aulae morem detestantur, et ab eiusmodi scelere sedulò sibi cavent, cogitantes illud Salvatoris: Eâdem mensurâ, quâ mensi fueritis, remetietur vobis. (Luc 6. v. 2.) et illud eiusdem: Quaecumque vultis, ut faciant vobis


page 115, image: s129

homines, eadem et vos facite illis (Matth. 7. v. 12.) Chiara cosa è (ait Cauriana. Discors. i n Annal. Tacit. lib. 5. pag. 606.) che il sommo dio non lascia passare alcun male impunito: onde meritamente quegl' huomini, che si prendon piacere d'offendere gl' alteri, o con parole, o con fatti, possono tenere per costante, d' havere dopo'l corso de qualche tempo à pagare il fio di quelle offese, le quali all' altre persone fanno.

CONCLUSIO XXXVIII. PECCAT MINISTER, QUI EX MERO CONTRADICENDI STUDIO MINISTRORUM ALIORUM SALUBRIA CONSILIA IMPEDIT.

I.

LAborant ministrorum nonnulli hoc vitio, ut auctoritate suâ, quâ apud Principem pollent, abutentes, aliis in medium benè consulentibus semper contradicere soleant, quam vis ipsi meliora aut saniora consilia adferre nesciant: quod ut publicè perniciosum, sic in se omninò culposum ac reprehensione dignum. Equidem natura, ut ait Iureconsultus, homines ad dissentiendum faciles sunt: Undè vulgatum illud, quot capita tot sensus. Homines non facie tantum sed et consilio, opinionibus, iudiciisque dissimillimi, numquam tres


page 116, image: s130

convivae conveniunt, qui non dissentire videntur, iuxta illud:

Poscentes vario multum diversa palato.

Id autem maximè culpandum, quando quis vanus' is1xurogno/mwn est, ac studio alteri contradicit, nec pensi habet, an contra dictione sua utilitati publicae noceat, an non.

II. Minister autem, qui in Consilio libere sententiam suam aperit, ac contradictiones vel Principis vel collegae sui patitur, id aequo animo ferre, illudque, DIC, ET LIBERASTI ANIMAM: cogitare debet. Eskan, und soll ein verständiger mann wohl leiden und geschehen lassen, daß ihme im Rath und in suffragiis ferendis von seinen Collegis wiedersprochen werde, denn dem Sprichwort nach: So viel Köpffe, so viel Sinne.

CONCLUSIO XXXIX. PECCAT MINISTER, QUI SECRETA STATUS SUI PRINCIPIS DIVULGAT, ALIISQUE PRODIT.

I.

TAciturnitas optimum, atque tutissimum rerum administrandarum vinculum. Val. Max. lib. 2. c. 2. Quam propterea ministri Principis iuramento promittere solent, ut ex


page 117, image: s131

consuetâ obligationis clausulâ apparet: Soll Er alles, was ihme unferm Rath und Diener, in unsern und des Landes Sachen anvertrauet, oder er sonsten erfahren wird, bey sich biß in seine sterbliche Grube in guter Geheim und Verschwiegenheit behalten, und darvon niemanden nichts offenbahren. Gli ministri (ait Caurian. in Tac. lib. 1. Annal. p. 74.) deb bono le commissioni loro date tenere in loro, seza mai manifestasse: percioche quando elle si scuoprono, l' impresse non riescano, es: sminuisce del Signore la riputazione. Ocde la miglior parto d' un Servitore è la taciturnit à e la fede.

II. Magnum igitur levitatis signum est in Ministro, qui nihil secreti tegere potest, sed rimarum plenus huc atque illuc diffluit.

Eximia est virtus praestare silentia rebus:
At contrà gravis est culpa, tacenda loqui.

Vid. Felbinger. de Consiliar. Disp. 1. th. 16. Andreas Schottus Tr. de bono silentii. lib. 2. c. 9. Schütz. De rectâ silendi ratione.

Principis aut Reip. Consilia enuntiare, est Principem aut Rem publicam prodere. Tales autem secretorum proditores, (quales hodiè, proh dolor! in multis Germaniae Principum Aulis) non immeriò, ut periuri et perfidi homines, ac Reip.


page 118, image: s132

hostes, mortis et perpetuae infamiae poena plectuntur, et eò iustiùs, quo magis auro alieno corrupti peccant. La prudencia (ait Perezius, Aphorism. de las cartas. n. 27.) sin sedelidad, saeta enherbolad, si se puede Ilmar Pruàensia la que no es virtud: Sagac idadantes.

CONCLUSIO XL. PECCAT MINISTER, QUI PLUS SUAE PRUDENTIAE, QUAM DEI PROVIDENTIAE FIDIT.

I.

SAlustianum illud in magnorum Ministrorum ore non infrequens esse solet: Vigilando, agendo. bene consulendo, omnia prospere cedunt; si te socordiae atque ignaviae dederis, ne quidquam Deos implores, infensi ir atique sunt: Et illud Poëtae:

Nullum Numen abest, si sit prudentia.

II. Quamvis autem prudentia humana ad felices rerum successus multum faciat, ei tamen non plus fidendum, quam divinae providentiae. Peccatum est, quod Atheismi spcciem habet, plus hominum prudentiae, quam Dei providentiae adscribere. Haec sanè non illa est, quae cuncta gubernat. Deus solus gubernat, et regit res humanas: stulta impietas est, quod homines sibi persuadent, omnia niti politicis sundamentis. Optimè Besoldus de Consil. Polit. c. 14. §. 44. Aliter rerum eventus considerat Tacitus,


page 119, image: s133

aliter sancti Prophetae. Qui vero sibi aliquid beni adscribunt, athei sunt divinamque providentiam negant. Idem d. c. §. 51. Saepe sed non rectè imprudentiae adscribimus, quod impedit Deus: in more hoc positum habet malitia humana, ne vi maiori et occultae paelmam cog atur deferre. Perez. in aphor. n. 153. Non rarò namque bona, et ad speciem pia consilia turbat vel impedit Deus; et male vel impertinenter suasa promovet bono fine. Exemplum vide in 2. Sam. 16. Unde parum iuvat prudentia humana, cum mundum regat Deus, non politicis rationibus, nec etiam legibus, secundum nostram opinionem bonis: sed absolutissima suâ potestate. Hancvirgulam divinam, qui in se, vel aliis animad vertit, sapiens est, qui verò negat, suaeque prudentiae magis quam DEO fidit, impius. Und wird offtermahlen ein solcher Mensch, der sich uff seinen klugen Kopff gar zu viel verlässet, von GOtt anderen zum Erexpel, vor der Welt zu Spott und Schanden gemacht. Serò nimis conqueritur ad capitis supplicium damnatus ille Hiberniae Pro-Rex Straftortus: Quod Sapientiae, (inquit) ac cognitioni meae versatae, et ex imaginatione conceptuum meorum profectae nimis confisus fuerim, potissimum et praecipuum est, quod me in fraudem et damnum devolvit. Hominum sapientia stulitia est coram Deo.


page 120, image: s134

Se ipsum nosse, optima est notitia, Eam consequutus omni filauti/a| ex animo suo exterminata sibi ipsi non placebit, utpote, qui seriâ meditatione ertum et exitum suum inspiciet. Non est, cur aliquis de propriis viribus glorietur etc.

Notabile est illud Oppiani, gentilis Poetae lib. 2. de piscat. princ.

——Quid ab hominibus perfici potest
Absque diis? ne quidem pedis plantam sustollere,
Ae ne quidem aperire palpebrarum illustres circulos,
Sed ipsi gubernant ac dirigunt singula,
Procul propè praesentes.
Sed semper Dii omnium supremis habenas ubique
Inflectunt, quoquò voluerint: Ille vero sequitur, quicumque sanus est,
Priusquam aspero flagello etiam invitus compellatur.