07/2007 Reinhard Gruhl
text typed - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check performed - no orthographical standardization


image: as001

HISTORIAE SOCIETATIS IESV PARS SECVNDA, SIVE LAINIVS, Auctore R. P. Francisco Sacchino Societatis eiusdem Sacerdote. ANTVERPIAE Exofficina Filiorum MARTINI NVTII, ANNO M. DC. XX. Cum Gratia et Priuilegio.



image: as002

[Gap desc: blank space]

page 165, image: s165

HISTORIAE SOCIETATIS IESV LIBER QVINTVS.

ANnum iam voluentis saeculi sexagesimum primum aduentu in Italiam Borgiae, pro fectione tum Lainij in Gallias, tum Christophori Rodericij in AEgyptum, nonnullisque in Italia et Hispania turbis notabilem, opportunum fuerit ex Hispania exordiri. Festinans ad congressum Araozij, et Francisci [Note: 1 Res Hispanicae.] Natalis Visitator Compluti Araozium conuenit. Is caeterique Patres auctores fuere, vt Franciscum reuocaret e Lusitania in Castellam. Iam enim videbatur Franciscus offensionem Regis, et Archiepiscopi Hispalensis suspiciones timens, Castellae se haud libere fidenterque committere. Natalis nuncio misso, nihil certi perscribens in eam propendere se partem significabat, vt reditum magis probaret, ne fugae nomen tribueretur absentiae; et metus quasi index conscientiae sermones suspicionesque hominum [Note: 2 Conchensis Collegij varius status.] a daugeret. Interim dum opperitur responsum, Concham excurrit, remque e sententia gerit. Hîc Patres nullo reditu certo, sed piorum eleemosynis, praesertim Petri a Puteo Canonici adhuc victitarant. Sed et huius ac caeterorum ciuium pietas adeo refrixerat, vt interdum, quo supremae necessitati succurreretur, aliquid ex ornatu et instrumento templi fuerit diuendendum. Oriebantur inde tantaererum angustiae, quod, cum scholae Conchae non essent, Socijque nec multi, nec facultatis eximiae, prope ignorabantur, et, si qui norant, ab Canonico eos ali putabant. Quia tamen B. Ignatij tempore ea fuerat instituta sedes; et bene coeptorum difficultates non fuga, sed constantia sciebant potius superandas, ibi primum admouent medicamentum, [Note: 3 Scholae institutae.] vbi mali originem vident. Scholas aperiunt Latini sermonis; et Ioan. Martinium bonum iuxta virum et concionatorem Toleto accersunt. Is aperto documento fuit, quanta sit constantiae vis, quidque facto sit opus, si quando initia male votis [Note: 4 Concionatoris constantia.] respondeant. Cum primum est concionatus, pauculi audiuere, cum secundo ac tertio, haud multo plures: non tamen animum despondet, nec idcirco, quod pauci aderant, contemptim aut negligentius agit, sed perinde ac si frequentissima auditura esset concio, cum cura ac studio, quae dicturus est, praemeditatur: deinde in suggestu item tanquam a plurimis audiretur, grauiter vehementerque cum audientiu` obseruantia agit: eo quin etiam magis enititur, quo seminus voluntarij auditotes offerebant. Ecce autem breui rumor exoritur, bonum et acrem apud Patres concionari virum: isque rumor nouis concionibus auctus latius funditur, pluresque ac plures in dies adducit: inde totam replet vrbem cietque. Neque iam subsidia tantum ad alendos affatim Sociosvltro congerebantur, sed etiam extitere, qui de perpetuis addicendis reditibus [Note: 5 Fetrus Marquina Collegium fundandum suscipit.] cogitarent. Cogitationem hanc, vbi Natalis Concham venit, Petrus Marquina Canonicus serio eratingressus, nisu quod tot initio abhorretes ab Societatis legibus aduoluebat conditiones, vt eiusmodi donatio nimis caro emeretur. Erat vir plane pius Marquina, et iuuandae patriae suae percupidus, et nostrae familiae amans indeusque ab notitia et familiaritate Ignatij, qua olim se vsum Romae gloriabatur. Cuius bonitatem animi ac rectam menrem vbi primo colloquio Natalis perspexit, [Note: 6 Conditiones alienae ab inslituto Religiosis non imponenda.] aperte ac simpliciter monet, Quandoquidem hanc illi Deus cogitationem immiserat, vt, quemadmodum aiebat, quidquid sibi rerum esset, in Dei gloriam impensum vellet; consideraret secum ipse, num e maiore Dei gloria futurum esset libere Societati prorsus donare, an eas conditiones imponere, quibus instituta eius violarentur. Nihilo plus Socictatem obsignatis tabulis coactam, quam sua sponte facturam. Instituto ac legibus suis iuberi totam se saluti proximorum impendere: in officio si legibus his non contineatur, nec quas Collegio Marquina imponat, fore satis. Cogitaret igitur ad Dei quoque gloriam pertinere, vt, quae Ignatius tam maturo consilio, tantaque consultatione cum Deo habita vir diuinae gloriae tam acer assiduusque venator instituta condiderit, intacta et inuiolata seruentur. Nec solum existimaret in fundando Collegio, respicienda sibi vnius commoda vrbis, sed huius pariter totum per orbem sparsae familiae. Nec dubie maiorem ibi futuram Dei laudem, vnde Societati iuxta et ciuitati, quam vnde alteri tantummodo consulatur. Facile inter homines nihil [Note: 7 Formula condendorum Collegiorum a Natali inuenta.] nisi optima sequentes conuentum est. Tumque primum inita ea ratio est fundandorum Collegiorum, vt ex mera liberalitate conditores instituant instruantque Collegia, nulla per stipulationem conditione iniuncta: Societas autem donatione admissa praescribat sibi, quae quoque in Collegio pro conditorum voluntatis significatione praestari a suis velit: quae postea semper studiose cumulateque praestitit. Inter haec litteris a Francisco [Note: 8 Res a Natali apud Regem et aulangesta.] relatis in Castellam ipsum venturum, Natalis Toletum proficiscitur, Regi litteras Lainij ac Pontificis redditurus, cum statuisset, antequam Regem allocutus esset, e suo munere nihil administrare. Hîc Feriae Comitem, ac Rodericum Gomium a Silua, ipsis vltro offerentibus alloquitur, vrrumque Ordinis amicum, et Araozij admiratorem magnum. Multum cum alijs quoque Dynastis profecit. Consaluus Fernandus Corduba Dux Suessae, qui Praetor Mediolanum mittebatur, recepit se de Collegio in ea vrbe fundando acturum. Antistes Hispalensis prae caeteris laudibus Societatis mirari se dixit, quod intertotex ea concionatorestam lubricis temporibus, nemo vnus eorum deprehensus esset minus orthodoxum quid docere. Nuncius Pontificius Alexander Episcopus Cariatensis tanqauam vnus de Societate haberi volebat; nec aliter humanitate, operâ, sermone gerebat sese. Denique per Araozium, quanquam visus ille est id lentius exequi, et offensionis quiddam praeseferre, ad Regem quoque aditus patuit. Reddidit a Pontifice, et a Lainio litteras:


page 166, image: s166

exposuit, quid venisset: quam eius dedita Maiestati Societas esset: postremo se cumbona Regis gratia aggressurum suum Societatis visendae munus, et ad eum, si quid opus foret, perfugium habiturum. Benigno Rex vultu Natalem, et eius orationem excepit; litteras se lecturum dixit: siquid nominatim vellet, cum Roderico Gomio ageret, facturum se perlibenter. Quod postremum, verbum magni inter eos homines aestimatum est. Litterae inde vicissim in commen dationem Collegij Romani ad Pontificem, et ad quosdam Cardinalium, haud amplius acceptum. Iam vero, quoniam Borgia haud iter satis expediebat, [Note: 9 Natalis ad Borgiam pergit. Bustamantius in Baeticam remittitur.] ad cum sibi Natalis pergendum putauit. Octauo Idus Aprilis Portum venit. Aderat adhuc vna Bustamantius: quem remisit in Baeticam, ne ob diuturnam eius absentiam grauius prouincia laboraret. Nec solidae custos humilitatis, rumusculorum contemptor nobilis, ea causa, propter quam fugisse putabatur, cunctationem vllam intulit. Borgia, tametsi delicias summas rebatur, quod a negotiorum profanorum aulatumque abesset strepitu; [Note: 10 Borgiae laetitia in mala valetudine.] valetudine tamen grauiter afflicta erat. Haud raro pars aliqua obtorpebat corporis, solutisque neruis quadam paralysi tentabatur, laeto ea re viro Dei, tum quod patientiae materia inde suppetebat, tum quod sperabat regendis alijs haud sufficienti, in sanctae obedientiae gremio sibi latebras et exoptatam requiem fore; ita vt, cum in pollicem dexterae malum aliquando incidisset, venuste diceret, se in eo digito digitum Dei agnoscere, incipientis a scribendarum se litterarum, et imperandi molestia liberare. Periucundus accidit illi Natalis aduentus: torum se ei aperuit, penitusque permisit: nec quidquam habuit antiquius, quam vt cum eo generalem institueret confessionem, existimans vitae rectorem correctoremque sibi missum a Deo. Ipse quoque Natalis valde est delectatus, et caeterorum, et Francisci inprimis conspectu: et beneuolentiam ciuium erga So cietatem Portuensium, Goueae ante omnes admiratus. Domi nihil erat commodi, nisi horti non inamoeni, sed ijdem ardua accliuitate difficiles. [Note: 11 Collegium in vrbe Portus statuit Natalis condendum.] Iussit Natalis Collegium esse, non Professorum domum: statimque a viro nobili oblata vectigalium spes. Hîc cognito rerum communiorum statu, coepit singulorum quoque domiciliorum ac Sociorum cognoscere diligenter res atque componere. Confecit sibi formulam interrogationis, qua deinde tota in cognitione est vsus, inclusis in eam capitibus, ad quae singula cum respondissent (scripto autem fere respondebatur) satis cuiusque cognitus status esset.

Res inde Collegij Bracharensis, Montis Regij, sedis sancti Felicis raptim inspicit componitque. Bracharensis Collegij adolescentia Ignatio Azebedio Rectore prospere procedebat. In extrahendis e flagitiorum coeno mulierculis extiterat [Note: 12 Bracharae insignes paces conciliata.] insigne operae pretium. Sed praecipuum opus, ad quod in praesens Collegium Deus Bracharam videbatur aduocasse, erat mitigatio simultatum. Tota erat rixis odijsque implicita simul ac distracta ciuitas, adeo plerisque inueteratis, et alte animis hominum infixis, vt aliorum Archiepiscoporum, et Cardinalis Henrici euellere ea sedulo tentantium irriti cecidissent conatus. Aderat tamen Ignatio ac Socijs clementissime Deus pacis, vt vel ex vno cognosci exemplo licet. Duos prae caeteris, qui ex vetere inimicitia consertis manibus ad necem tendentes pessime se vicissim acceperant, ac mutilauerant, separatim allocutus Ignatius, ita deliniuerat paulatim ac flexerat, vt pollicerentur in gratiam redituros. Dicta die, qua conuenirent in Collegij templum, pacemque sancirent, alter mature adfuit, alterum iam diu morantem solicitus Pater aduocandum internuncio misso cogitabat; cum opportune vir vulgo bonus in templum venit. Eum peridoneum putans internuncium fore, amice compellat, et precatur modeste: diu se grauem ob causam expectare hominem illum: exiguum laboris suscipiat ipse, nec graue putet accersere. Ad quae vir bonus humaniter: Omnia mihi alia imperato, Pater: hominem istum iam decimum annum non alloquor. Tunc Ignatius mente raptim ad Deum sublata, Atqui, frater, diuino, vt video, factum consilio est, vt interuenires. Accersebamus eum, vt cum altero, quod spopondit, pacem sanciret; quando et tua eadem est causa, per Christi Iesu dulcissimam caritatem ac sanguinem imple gaudium nostrum, et tu hîc hodie inimicitias pone. Ille mussitare primo: tandem, quodin templo erat, quod ex improuiso deprehensus, et manu Dei ductus venisse videbatur eo tempore; si per alterum non staret, recipit per se non staturum, quo minus dissidium finiretur. Tum Ignatius tradito homine Patribus pia iucundaque collocutione detinendo, eo auidius illum, qui expectabatur, cupiebat acciri. Rogat itaque alium, qui forte se obtulit, eadem comitate, qua proximum; et eodem ille respondit modo. Quidlibet praeterid mandaret: vnum id omnium esse, in quo gerere morem non posset. sibi cum eo homine iam diu non conuenire. Et hunc intercipit Ignatius: ac tertium, inquem incidit, submisse precatur, domum vsque eius ciuis, quem nominabat, nisi sit incommodum, ferat se, nuncietque dudum ad S. Pauli expectari (id est templo nomen.) At is nihilo quam superiores dissimulantius respondet, inter se et illum nescio quid iurgij ac rixae fuisse; necalterum alterius domum itare, aut consuetudinem velle. Et hoc quoque retento, et placide ad concordiae amorem reducto, tandem qui expectabatur, vltro ad fuit. Ac primo quidem ad nomen tot sibi inimicorum cohorruit, tamen, vbi seriem necopinatam gestae rei cognouit, adesseque paratos amicitiam redintegrare, laetus pro vna pace quadruplicem fecit. Nec minor fuit trium voluptas, in fortuito interuentu nescio quid prouidentia humana maius agnoscentium. In hisce proprijs filiorum Dei muneribus feliciter occupatum Bracharae Ignatium Natalis reperit: cuius ardore, totiusque Collegij secundo cursu delectatus, Conimbricam, vbi maior erat moles, properauit, conuento, vt Borgia ad Portum subsisteret, quoad ipse reuersus in Castellam Natalis aliquid ei certi significaret. Magna erat Conimbricensium Sociorum [Note: 13 Conimbricensis Collegiis status.] virtus, praestansque apud omnes eorum opinio, praecipue apud Antistitem Ioannem Suarium: qui ad Concilium Tridentinum, quod Pius IV. rursus edixerat, subinde discedens, ideo se laetum securumque abire professus est, quod oues suas hominibus Societatis commen datas relinqueret; iusso praeterea Vicario quidquid grauius incideret, consultate cum eis. Tamen, vt numerosa in familia, multa


page 167, image: s167

supererant componenda: nec deerant Patres, quibus ardore studiorum sensim intepescere in nonnullis videretur perfectae amor virtutis: idque ex eo Consaluus Vazius Mellus intelligere se ad Lainium scripserat, quod in consuetis a mensa remissionibus haud tanta suauitate, tantoque gustu de pijs inter se rebus, quanto prius agerent: et feruor vigorque caritatis, et quasi flos deuotionis, qui vulgo antea ex simplicitate consuetudinis, et oris quoque sancta hilantate apparebat, videretur aliquantum elanguisse. Idcirco Natalis fibi hîc diligenter, et per otium agendum censuit. Rector erat Michael Sosa, Superintendens Iacobus Miro; qui post creatum Aragoniae Prouincialem in Lusitaniam redierat.

[Note: 14 Qua forma visitationis vsus Natalis Conimbricae.] Natalis hanc visitationis viam iniuit. Ad res decernendas in consilium adhibebat initio omnes Superinten dentis consiliarios. Sed quia illi ita dicebant, vt res obscuras incertasque sententiarum varietate incertiores et obscuriores facerent, nec vllum consultatio exitum haberet, Mironem tantum, et Sosam adhibere ad consultationem instituit. Eorum sententijs auditis, quod sibi videbatur, statuebat: tum id, quod statuerat caeteris seorsum consiliarijs expendendum tradebat: ac si quid hi commode admonuissent, amplectens, quod prius ipse iudicanerat ex eorum sententia corrigebat. Vt autem tanta in multitudine clarius Sociorum vnumquemque familiariusque cognosceret, cum in alijs domicilijs semper mensa epulisque communibus vteretur, hîc epulis communibus, mensa vti priuata instituit: ad quam aliquot semper e Socijs ita distributis, vt nemo praeteriretur, aduocabat. Dein singulos ex ea quam sibi confecerat, formula, separatim interrogabat, eorumque generales confessiones excipiebat. Ad omnes vero incendendos, et propriam instituti rationem in commune edocendos frequentes [Note: 15 Exhortationes Natalis.] habuit alternis ferme diebus ex hortationes. Exposuit initio quam necessariam hanc visitationem duceret Pater Lainius: saepiusque per se voluisse ipsum Societatem lustrare totam, sed prohibitum semper a Summo Pontifice, qui ad commune totius Eccleliae bonum cius operam magis vtilem Romae censuerat. Porro visitationes eo spectare, eamque ob causam esse instirutas, vt excitetur in staureturque feruor spiritus, et quasi vigori iuuentae, vitaeque nouae sensim sine sensu (vt humana alia) senescens disciplina reddatur. Tum de Religionum natura disputas, aiebat Deum velle, vt essent in Ecclesia sancta, a quibus perfecte coleretur. Idcirco certas quasdam ac peculiares vias certis ipsum famulis suis demonstrare, quibus ad perfectionem tendatur; et has vias Religiosos Ordines consectari: quibus etiam propria quaedam ac singularia gratiae suae beneficia impertiat: idque esse quod dicitur gratia propria Religionis aut vocationis: nempe auxilium Dei cuique Ordini proprium: quo Religiosorum quisque quae peculiaria sunt instituti et vocationis suae, praecepta et munia exequi possit. Idcirco magni a quoque fieri debere vocationem, in qua vocatus est. Sed nullo pacto alios [Note: 16 Religiosi Ordines omnes magni faciendi.] Ordines negligendos. Etenim suum quoque ab eo contemni, qui alienum parui faciat, cum aeque omnium praecipua sua gratia auctor sit Deus. Nescire quid sit Religio, qui Religiosarum vllam familiarum parui aestimet. Homines autem Societatis debere in primis alte sentire, atque honorifice de alienis Religionibus loqui; seque omnium minimos [Note: 17 Societas quid sit Natalis sontentia.] ac vilissimos ducere. Hinc ad agendum proprie de Societate transgressus, ad conuersionem animarum institutam a Deo memorans, dicebat, Si quis eam oculis totam lustraret, animaduersurum nihil esse aliud, quam vigorem feruoremque exuberantem et viuum strenuae caritatis ardua appetentis et magna, nunquam otiosae, nunquam expletae, nun quam defessae. Nec opera misericordiae, quae ad corpus pertinerent, hoc ab instituto esse aliena: sed ad gloriam Dei maiorem visere, et alloqui reos in vinculis, et in nosocomio aegrotantibus ministrare, idque gratuito, eiusdem illius caritatis esse, quae vti ad Septemtrionem inter haereticos, vti ad Brasilos et Indos Ethnicos, et pugnaces Iaponum populos, ita ad plareas inter Fideles, nosocomia, custodias, et, vbi vbi spes affulgeat quaestum animarum faciendi, [Note: 18] compellat. Nec instituti Societatis esse homines dumtaxata vitijs auocare, sed eosdem conari ad vitam virtutemque (quantum cuiusque status patiatur) perfectam per exercitia praesertim spiritualia ducere, non quidem humanis rationibus persuadendo, vt Religiosi fiant; sed vitia remouendo, caeteraque suppeditando adiumenta; per quae ad instinctus Dei sentiendos, quos ille vocauerit, praeparentur. Societati totum terrarum orbem pro domicilio esse, eiusque haud dum nisi initia et adum brationem cerni. Vbi ado leuisset, suisque partibus ac lineamentis absoluta esset, tum vero longe lateque terras in omnes eius alumnos dimissumiri; vt vbique, quantum in se esset, pararent Domino plebem perfectam. Et quoniam oporteret, qui magistri ducesque ad perfectionem futuri essent caeteris, eos eximiae esse perfectaeque virtutis, et multa offerrentur in his muneribus, in peregrinationibus, in promiscua hominum consuetudine pericula; idcirco decretum, vt haud minus, quam biennium in Tirocinio poneretur: ac praeterea tam multa experimenta instituta, tot ad domesticam sanctimoniam tuendam augendamque comparata praesidia. His adijciebat multa de ortu progressuque Societatis, de factis dictisque Beati Patris Iguatij, quae iucundissime audiebantur: de laboribus, deque rebus aduersis, quibus tenera Sodalitas exercita fuerat; ex ijs docens moris Deo esse insigne aliquod beneficium conferre volenti permittere vexationem et insectationem praeire. Explicabat Societatis gradus et ordines singillatim: viasque tradebat, quibus in suo quisque perfectum se posset reddere. Sed ardorem, vim, spiritum, quo haec dicebat agebatque, [Note: 19 Natalis in agendo vis.] quis referat? Spirabat oratio: et mirabilis quaedam verbis addita diuinitus flamma videbatur ad incendenda audientium pectora: ad amorem erga disciplinae institutum, et studium efficax perfectionis ac diuinae laudis ingenerandum, excepti sunt js sermones scripto, vt saepius lectione prodessent: et inter dum communia superijs quae dixerat, colloquia et collationes instituit, magno cum Sociorum profectu: cum ibi familiarius planiusque dicta recenserentur; quae quisque liquidius


page 168, image: s168

explicata vellet, quaerendi potestate facta; sententiasque suas multis in rebus apposite conferentibus Socijs, collationum more, quae veterum AEgypti Patrum narrantur. Denique res vsque eo praeclare cessit, vt Natalis ipse vberiorem solito diuinae gratiae copiam visam adesse ea in re praedicaret: quod Lainij precibus, ijsque quae tota in Societate pro felici visitationis exitu erant indictae, tribuebat. Confessionibus generalibus praeparati, voluntarijs poenis limati, adhortationibus his incensi, vota denique cuncti renouarunt sensu dulcissimo sanctae voluptatis, se quasi nouos homines ac tum primum Religiosum curriculum ingressos vigore virium, et proficiendi studio admiranres. [Note: 20] Ipsa quoque familiaris consuetudo Natalis pro salutari adhortatione erat. Comem se omnibus atque hilarem aequaliter praebens, in consuetis a mensa laxamentis multa de Societate, de Patrum fratrumque virtutibus, deque rebus ab eis in commune bonum apud gentes varias gestis prudenter et iucunde narrabat: vnde plurimum et spiritualis doctrinae hauriebatur, et religiosae voluptatis. Cum tabellam vilium atque difficilium operum, quae Romae publice exponebatur, vt ex descriptis in ea mortificationibus, quas quisque sibi vellet concedi, ex Moderatoribus postularet, hîc quoque Natalis proposuisset, pulchre Sociorum ardor emicuit. Nesciebant vel modum, vel habere delectum. Omnes volebant omnia. In caeteris, quae in commune praescripsit, segregatio a consuetudine et septis Collegij famulorum perutilis fuit.

[Note: 21 Borgia Romam iter capessit.] Haec dum alacritate et contentione iucundissima Conimbricae fiunt, ecce tibi repente ab Portu Borgia. Alteras iam a Pontifice litteras, quibus Romam aduocabatur volente vel in Concilio, vel alia in re eius operâ vti, itemque alias a Lainio acceperat, pergratum sibi eius aduentum fore. Quare nisi Natali aliter videretur, decreuerat confestim iter arripere; et, ne quam in Castella moram offenderet, ad proximum Baionae (Aquas Augustas Latinis putant fuisse) portum naui, inde per Galliam Romam contendere. Vidit statim Natalis anceps consilium et periculosum. Posse hancitionem Hispalensi Antistiti, Regique parum gratam accidere. Qua de causa semper et ipse, et Lainius suaserant, vt abiturus exploratis ante rebus ac praemollitis, per Castellam atque per regiam ipsam transiret. Ergo agendum sibi putauit caute; vt, si quando opus foret, liceret iurato confirmare nec suadente se, neque consentiente profectum: nec sibi fas fuisse morari, quod litteras ea super re a Praeposito Generali, et a [Note: 22 Borgiae simplicitas et integritas.] Pontifice accepisset. Iuuat hîc, quam sincera Borgiae pietas esset, adnotare. Priore Pontificis diplomate accepto motus loco non est, quod verereturne non satis quidquid in causa erat, explicatum Pontifici esset. Itaque voluit ei diserte narrari, ipsum, cum etiamnum Ducis titulos obtineret, scripsisse Hispanico sermone libellos, qui ante recens deprehensos errores, cum pietate, et absque omnis erroris suspicione lectitabantur: deinde ab sacris Quaesitoribus Hispaniae interdictos. Quod cum esset factum, nec quidquam praeterea in hominem Quaesitores decressent, se piorum virorum suasu in Lusitaniam, vnde proxime aberat, transijsse. Iam in Castellam reditum pro seueritate laudabili eius tribunalis videri quibusdam periculosum. His probe cognitis, quid e re diuiua censeret, iuberet Pontifex. Ipsi ad Sanctitatis eius pedes accedere, fore pergratum. Quae cum omnia Pontifex ex Ferrariensi Cardinali, et ipso Lainio cognouisset, et nulla ciuquam de Borgiae sanctitate dubitatio esset, nouumdiploma dedit. Haec ita cum essent, Natalis, vt necessariam sibi ad agendas res apud omnes libertatem gratiamque conseruaret, noluit negotio immisceri. Statuere per se Borgiam ipsum iuber. Ille, vti cogitarat, nauim conscendit: sed altero die salo vehementer afflictatus redijt ad sancti Felicis. Inde Natali significat, quando nauigatio non successit, iturum se per Castellam. Enimvero cunctos Patres commouit hic nuncius. Existimabatur in apertum ruere discrimen: et quanquam bonitate causae et conscientia confidebant, tamen vitandam occasionem ducebant, ne quid secus eueniret atque talis viri fama et sanctitas mereretur. Extemplo igitur Natalis aduocatis in consilium Mirone ac caeteris consiliarijs de communi sententia litteras mittit, quibus eam profectionem magnopere dissuadet ac damnat. Scriptae taptim missaeque continuo litterae sunt. Sed Deus, qui famuli sui consilia et gressus regebat, Romamque ad Ecclesiae ac Societatis commune bonum destinauerat Francisco le dem, fecit, vt quaeuis diligentia ac festinatio sera esset. Cum enim scriptis ad Natalem litteris, sine mora iter ille esset ingressus, consequi eum nun cius nequiuit. Quae res solicitudinem creauit magnam Conimbricensibus vehementer suspensis, quem exitum repentina profectio sortiretur: nec priuatim ac publice pro eo preces ad Deum mittere, et im molare diuinam hostiam intermisere.

[Note: 23 Fetrus Perpinianus Romans missus.] Natalis, absoluta visitatione Conimbricensi, cum Roma litteras accepisset, vt, si quos inueniret ad Collegij Romani res illustrandas idoneos, mitteret; Petrum Perpinianum oratorem insignem e Lusitania iubet ire, scribitque in Castellam, vt Ioannes Mariana, Iacobus Acosta, et quidam Ramirius, quem constantia defecit, eant. Petrum Fonsecam Commentarios, quod ei ante quoque mandatum fuerat, scribere in Philosophiam iubet. Inde Olisipponem meditans; vt cum Cardinali Henrico de Eborensi Academia posset agere, ad propius cognoscendum eius Academiae statum, Eboram pergit; Leonemque inde Henricium Rectorem ducens, qui et gratia et auctoritate apud Cardinalem valebat, et ad Collegij Academiaeque sibi commissae tractandas res necessarius erat, Olisipponem pridie Kalendas [Note: 24 Regia domus erga Natalem benignitas.] Augusti venit. Hîc Regina, Cardinalis, et Rex puer Sebastianus de eius aduentu singularem visi laetitiam praeseferre. Et puer quidem visitationis beneficio et ipse fruiturus, statim vt vidit Natalem, simplicitate ingenua rogauit, vt iuberet eo die Ludouicum Magistrum suum scholam breuem habere. Quod vt primum plane se velle omnineque iubere, Natalis respondit, ipsemet pueralacris nun ciaturus cucurrit. Placobat summopere, ac plane regia indoles Natali videbatur. Venerationem Romani Pontificis singularem suauissime imbibebat; praec pueque


page 169, image: s169

aduersus Custodes Angelos eius efflorescebat pietas, cum iucun dissime audiret sibi duos e beati illis caeli Principibus praesto esse custodes. Ac praeter alia obseruantiae studia, quotidie flexis genibus eorum se curae commendabat. Cardinalis ad caeteram humanitatem quantum Societati tribueret ostendit, legibus Academiae suae vltro Natali traditis, vt is eas quocunque placeret modo, fingeret; et, sicubi opus censeret, penitus ad institutorum Societatis normam pro arbitratu redigeret. Regina Natalieiusque comitibus, quandiu Olisippone fuit, impensas in cibos attribuit: abeunti egregiam mulam, et quingentos ad viaticum aureos nummos [Note: 25 Natalis vbique memor Romani Collegij.] donauit. Qua ex pecunia quinquaginta duntaxat sibi reseruatis nummis, reliquos ad subleuandas Romani Collegij necessitates Romam transmittendos curauit. quod persaepe faciebat, pauloque ante alterum tantum miserat, quasi sedulus Pater, qui inter peraegrinandum egenorum domi filiorum assidue memor, quidquid nan cisci potest, in solatia eorum seponit. Vt plurimum hoc quoque nomine eius viri caritati non reliqua modo Societas, sed priuatim Collegium illud princeps, ex eoque tam multae propagatae coloniae debeant. Olisippone eadem, qua Conimbricae forma ac felicitate rem gessit. Ibi quoque alternis fere diebus ad Socios Collegij domusque Professorum in vnum conuocatos exhortationes habuit. Ac postremo, quoniam Michael Turrianus Reginae confessionibus audiendis alligatus, aegre Prouincialis muneri, praesertim in adeundisprouinciae Collegiis faciebat satis, idemque bonam missione serio precabatur; [Note: 26 Consaluus Vazius creatur Prouincialis.] eius loco Consaluum Vazium Mellum Prouincialem creauit, nulla eius rei facta cum Regina, vel quopiam externorum mentione: vt, quemadmodum ipse ait, exemplum posteris religiosae libertatis tuendae relinqueret. Idque consilium cum postea Cardinalis cognouisset, pro pietate prudentique sua summe probauit. Quippe apprime intelligens, ac fautor Euangelicae perfectionis Antistes erat: nec multo ante vnum ex Eborensibus Patribus vehementer commendarat, quod eum sibi in re haud leui germani fratris negotium commendare noluisse compererat: adiiciens non posse se non studio summo complecti ac fouere Societatem, cuius homines adeo animum ab humanis rebus segregasse perspectum haberet. In Collegio S. Antonij reperit Natalis inter Socios degentem Ceilani insulae Regulum, cui nomen non multis ante annis a Patribus [Note: 27 Ioannes Regulus Indus inter Socios educabatur.] S. Francisci baptizato, Ioannes inditum fuerat. De eo ab conuictu segregando agendum non duxit, quod Regina omni studio anno superiore contenderat, vt ibi aliquamdiu educaretur; atque adolescens ita se pie modesteque gerebat, vt et Sociorum [Note: Pietas adolescentis.] virtute excitaretur ipse, et illos vicissim excitaret sua. Rectori obsequentissimus erat. Quae Socios cernebat humilia obire munera, ea ipse quoque inferens se in medios, aggrediebatur: atque interrogatus, cur non puderet eum attrectare scopas, ac domum euerrere; nec barbaro, nec puerili respondit sensu, Euerrere se domum Dei: atque ex hoc quoque labore, quod Dei domo dedicetur ac seruiat, intelligere se honorem sibi ac decus accedete. Interim Borgia Deo duce iter persecutus [Note: 28 Borgia iter prosperecedit.] in Galliaefines sospes euasit. Inde litteras magna submissione atque obseruantia scriptas ad Philippum Regem, quibus sese purgabat, mittit. Quam rem ex Araozio Natalis vbi cognouit, tametsi is exclamabat, vituperari ab aequis et iniquis eam fugam: acerbius inuehi Archiepiscopum, litteras ad Regem quasi ex hostico missas male accipi, totam Castellam flagrare inuidia: tamen non aeque his rumoribus commotus est, quam gauisus, virum innocentissimum extra periculum esse. Quadraginta diebus Olisippone moratus, Eboram redit. Inter caetera, quae ibi decreuit, illud fuit. [Note: 29 Solertia Natalis.] Oneri erat Sociis frequens quorumdam nobilium, nihil nisi fallendi remporis causa in domesticos hortos ingressus. Iussit Natalis sacerdotem spectatae virtutis notaeque seueritatis deligi, qui daret se in consuetudinem eorum; sermonemque de poenis infernis, de supremo iudicio, de morte, deque aliis huiusmodi rebus inferret. Fore vt eius seruitutis pretium extaret, si tales sermones pati possent: sin autem minus, id certe (quod euenit) vltro desisterent molesti esse; eoque itare, vbi minus, quam aucupabantur, amoenam auram, minusque gratos susurros inuenirent. Res Eborae non secus atque in reliqua Lusitania, prospere transactae: ac tota [Note: 30 Placet ei valde prouincia Lusitana.] ea prouincia admodum Natali placuit. Duo potissimum laudabat in inferioribus, vegetos animos, et ingenia haud quaquam tristia ac pigra; sed alacria et efficacia: in Moderatoribus facilitatem et obedientiam, qua regi se ac flecti a Visitatore permiserant; suasque sententias ad eius sensus accommodantes, quidquid ille praecepisset, cupide et cum veneratione susceperant. Nec dubium, quin hac in re ad successum visitationis vel praecipuum fuerit momentum. Facilem enim descendit ad infima, et omnia continet ordo, vbi nusquam turbatur [Note: 31 Collegij Brigantini origo.] in mediis. Postremo etiam Brigantinum Collegium Antonio Pinerio Episcopo Mirandensi, et Ioanne Brigantino Duce summo studio petentibus admisit. Erant Brigantiae ad coenobium virginum magno sumptu aedes extructae cum templo: sed comperto quam vtiliter in ciuitatum emolumentum exerceretur Societas ex opera, quam ibidem aliquamdiu Dominicus Cardosus, et Leonellus Lima nauarant; cogitatio subiit Antistitem simul ac Ducem in aedibus iis collocari Collegium posse. Diu super hac re consultatione habita, multis in eum finem de sancto Spiritu iussis fieri Sacris, semper magis consilium magisque probatum est non vrbis modo, sed circumiectorum quoque pagorum oppidorumque, quae et plurima et egentissima culturae erant, opportunitatem spectantibus. Qua de causa ita institere, vt Natalis, quamuis res domestica in praesens angustior offerretur, indulgendum putarit. Et vero populi vniuersi ardor is erat, vt missis saepe ad Prouincialem et Borgiam ante legationibus publicis, quidquid necesse foret, si Episcopus ac Dux non tribuerent, collaturos se de priuato profiterentur. Nec minoribus studiis, cum missi incolae sunt autumno insequentis anni, exceperunt. Leonellus Lima primus Rector; concionator, idemque quaestionum de Christianis officiis enarrator, Dominicus Cardosus iam Brigantinis noti fuere.

[Note: 32 Mortui Simon Corderius,] Mortuus Eborae Simon Corderius et sua virtute et parentis memorandus. Namque pater filij exequiis eo die confessus, et sancta communione sumpta, siccis oculis interfuit: nec multo ante


page 170, image: s170

alterum filium item in Societate morte abreptum amiserat. Quorum ita non absterritus acerbitate, sed potius laecatus est pietate mortis, vt iam seipsum ineorum vicem dare meditaretur, vt finem [Note: 33 Franciscus Henricius,] consimilem inuemret. Ibidem mortuus est P. Franciscus Henricius Nauarrus Tironum Magister virtutum caeterarum, sed patientiae in primis et obedientiae omnium iudicio, qui nouere, perfectum [Note: 34 Ludouicus Seguratus,] exemplar. Ludouicus Seguratus Ebora Olisipponem valetudinis causa, quod sanguinem excrearat, missus, ibi decessit, die obitus sui praedicto. Quo instante rogauit. vt lectulus sibi sacris Christi ac Deiparae (cui addictissimus erat) imaginibus vndique circumdaretur: eaque re impetrata, quasi inter sanctissimas manus Matris ac Filij lenissime expirauit, decem et octo annorum adolescens: qui cum donis humanis diuinisque cumulatus permulta haberet inuidenda, innocentia tamen morum effecerat, vt obseruaretur et amaretur ab omnibus non domesticis modo, quod facile erat, sed etiam alienis. Sed in teneriore etiamnum aetate, [Note: 35 Gaspar Fonseca.] idemque non multorum mensium Tiro Gaspar Fonseca robustissimae virtutis exemplum dedit: obstupescentibus medicis et chirurgis, cum foedum apostema, quod illi in latere extiterat, saepius ferro sectum aperuere, vnde in corpore humano patientia et animi excelsitas tanta. In doloribus acerbissimis vulnera dumtaxat recordabatur et loquebatur Christi. Nullum vnquam praeter hoc solatium, auxilium, remedium postulauit. Interrogantibus quemadmodum haberet, perpetua responsi formula erat, Bene: Laus Deo. Fastidio cibi cum laboraret, ideoque Patrum quidam, vbi dapes afferrentur, se velle interesse dixisset, vt animum faceret ac solaretur, Gaspar accersiri hominem rogabat, vt adactus ab eo stomachi contumaciam vincere, occasionem tolerantiae durioris haberet. Quod si quando obedientiae fieret mentio, tam auide quidquid offerretur quamuis natura grauissime auersante hauriebat, vt ingenti fame et gustu videretur illectus: obedientia nimirum quasi cibo e Christi Domini mensa delato, quod condimenta caduca non poterant, dulcem elaborante, si non corporis, at animi palato saporem. Postremo de vita desperatum esse cum audiit. ita exiliuit, vt reuiuiscere spe mortis vicinae visus sit.

[Note: 36 Turba in Castella.] Iam Natalis vt in Castellam festinaret, admonebatur. Itaque quam laetus rebus actis, tam solicitus agendis animo magno, fiduciaque diuina pleno parata sibi certamina praesagiens, Octobri inito iter aggreditur. Placentiam appropinquanti Tellus e Societate occurrit laicus ferens exemplum Decreti, quod Senatus regius Placentinis Sociis denunciari iusserat. Eo iubebatur Societas regnorum Hispaniae obseruare leges, quaevetant exportari ad externa regna pecunias, et Hispanos homines siue discendi, siue docendi, causa ad exteros ire. Biennio ante id posterius vetitum erat. Moxque alter superuenit frater cum litteris Araozij, Emmanuelis Lopij et Antonij Cordubae; quibus significabant exortas in aula offensiones multis e causis, sed praecipue, quod Franciscus eo se pacto proripuisset: ipsos vehementer timere, ne quid alienum a dignitate et rationibus Societatis decerneretur. Placentiam ingressus admonetur esse litteras secretas Regis ad se. Adit Praetorem. Aduocatis testibus Praetor idem illud Senatusconsultum recitat, et litteras Regis. Hae iubebant Natalem intra quintum decimum diem ab iussi regij denunciatione adesse in aula: et qua cum poteetate, quibus cum mandatis ac monitis ad visenda Societatis in Hispaniae regnis domicilia venisset, proferre, vt in omnibus decerni id posset, quod in rem videretur. Nonis Octobris haecacta. Postridie Natalis recta Complutum, Patres, quorum acceperat litteras, tota de re consulturus. Tertio Idus Octobris cum AEgidio Consaluio, quem ad Oropesam obuium habuit, Complutum venit. Suspicati multi sunt huius tempestatis concitatorem Araozium, sed Natalis adduci numquam potuit, id vt sibi persuaderet. Neque enim, inquit, simplicitas conscientiae meae ferebat, vt tam atrox facinus, tam perniciosam proditionem ab tali Patre, aut omnino a quoquam, qui Societati nomen dedisset, crederem posse proficisci. Quare multa ei [Note: 37 Vnde tempestas.] occurrebant, vnde potius ortam coniiceret, vetus abalienatio Regis a Francisco repentino eius occultoque discessu nuper aucta: offensio Praesulis Hispalensis: missi in Italiam Mariana, Acosta, Ramirius excellentis facultatis iuuenes: inuidia ex pecuniis saepe Romantranslatis: abalienatio quoque propter Generalis stirpem, quodque nuper in Gallias cum Cardinali Ferrariensi, qui parum Hispano amicus nomini habebatur, profectus esset. Quibus ex rebus Procerum quidam offensi, cum antea se patronos Societati praeberent, iam minus fauebant. Ad haec illud Natali verosimile videbatur, Rodericum Gomium Araozio, quem magni faciebat; cuiusque officiis ac nonnullis meritis obstrictus erat, grarificandi studio, sponte sua suscepisse hanc causam, quod contra Araozium vnice instituta visitatio videretur. Quam opinionem id, quod non multo post accidit, affirmauit. Complutum vbi venit Natalis, tum alia planius cognoscit, tum etiam illud, iactari in regia, ipsum Francisco Borgiae fugae auctorem fuisse. Eam ob rem conuenire ipse met Antistite Hispolensem, cui maxime ea insedisse opinio dicebatur, itemque Regem constituit: causam Societatis, Deo fretus et aequitate libere ac fidenter agere, nihil indignius in ea tota re putans, [Note: 38 Borgiae innocentia.] quam Borgiae latere innocentiam. Quae quidem prudentibus euidens vel inde foret, quod nihil in hominem sacri Quaesitores vnquam mouissent. Et ipsemet Hispalensis Praesul Natali ipsi in primo congressu roganti, numquid aduersus quem Sociorum haberet, plane et asseueranter, imo etiam cum ingenti Societatis laude pernegasset. Profectionem vero Pontificis accitu susceptam quis vitio verteret ei, qui nominatim Pontifici obedientiam deuouisset? In Lainio vero quid quisqua desideraret, [Note: 39 Lainij auctoritas.] eo homine, qui genus quidem iam inde ab auis proauisque et Christianum et pium et nobile duceret? tot vero decoribus abundaret suis, adeoque praestantibus, sanctitate saientiaque tanta, adhaec humanitate ac generosa quadam in dole adeo liberali, vt si semel in conspectum eius et congressum obtrectatores ipsi venirent, expressurus esset vel ab inuitis venerationem et amorem. Nam auctoritate quid grauius fieri aut illustrius posse eius viri, quem Romae in arce Christianaerei, totaque Italia diuini verbi praedicatione celebrem, ad Concilium Oecumenicum primo Paulus III. et iterum III. Iulius Pontifices


page 171, image: s171

Summi pro Theologo Apostolicae Sedis misissent: et quem, vt omittantur Societatis iudicia, et impositi ab ea magistratus, ad Pisanum, itemque ad Florentinum Archiepiscopatum Duces Hetrusci legissent: Paulus IV. vna cum Cardinali Placentino in sacrum Collegium cooptare deliberatum habuisset: essetque hodie et Cardinalis, et Archiepiscopus, nisi illa eius inuicta, et honoribus maior constantia obstitisset. Quem denique Pius IV. summo haberet in pretio, et ingrauissimis rebus praesertim de religione consuleret: et postremo in Galliam religionis sustinendae causa destinasset, ita in florentissimo olim sanctitate regno periclitantis, aut potius praecipitantis, vt opem ferre, si quam quis posset, haud dubie deberet, non modo non indignari, quod succurreretur ab aliis. Super haec haud quidquam dubij erat Natali, quin si probe Rex doceretur, quid pro Romano fieret Collegio, probaturus rem magnopere esset. Nam praeterquam quod suis id Collegium ipse Rex litteris Pontifici primum Paulo IV. dein successori saepius commendasset, in hunc modum [Note: 40 Collegio Romano prabita auxilia quam bene collocarentur.] disserebat. Nequaquam ab Roma pertimescendam corruptionem doctrinae, quae caeterarum esset Ecclesiarum magistra: nec alienam et exteram posse censeri eam, cum Romana Ecclesia eadem Catholica atque vniuersalis sit. Quare nequaquam ad exteros mitti, qui Romam mitterentur. Cumque regium diploma, quos aula Romae, quos lites aliaue probabilis forte minus teneret causa, gymnasiis interim non prohiberet; non arbitrandum quos Religiosum obsequium, et Christiana teneret pietas, eos prohiberi. Atqui, aiebat, cum Romano Collegio propositum sit regionibus haeresi corruptis auxilia praeparare: earumque regionum ita ad extremum necessitas adducta sit, vt Christiani omnes, qui possint, omnino debeant openferre; nec cuiquam liceatquemqua impedire, qui velit ac possit auxilio esse: simulque constet tam vtilem Societatis operam esse, atque tam pauci ex Hispania, et sine vlla eius iactura mittantur; profecto magnam pio Regi faciat iniuriam, qui opinetur nolle eum huic grauissimo, tamque necessario caritatis officio fieri satis, cum tam commode possit: eo magis, quod minime est obscurum, quam ipsimet Regi Germaniae res, tum suae pietatis impulsu, tum gloriosa fortissimi parentis memoria curae sint. Nec sane minorem regiae pietati labem sapientiaeque aspergat, qui putet, non eipergratum esse, vt Religiosae familiae decreta Ordinum suorum et instituta accurate conseruent: cum hinc non modo ipsorum Ordinum, sed prouinciarum, regnorum ac rerum omnium publicarum magna ex parte et humana et Christiana felicitas pendeat. Atqui Societas cum Romae orta sit, Romae extet fons integerrimus disciplinae eius, et inde petenda et deriuanda in prouincias sit; Romae caput ac Praepositum habeat, ex quo tota administrationis domesticae ratio apta est; Romae sit Pontifex Summus, cui praecipuo illa voto obedientiam ad religionis negotia profitetur: denique ad id conflata et in instituta sit, non vt vni affixa sedeat loco, sed omnes peragret terrarum plagas, prout maxima Dei laus, et animarum commoditas poposcerit (quibus ex rebus aliisque cohaerentibus, ac similibus perspicue apparet sine commercio, liberaque commeatione legibus eam vti suis, suumque obtinere incolumitatem non posse;) nun quam ego adducar, vt credam haec Regi vere si declarentur, eius consilium fore, vt tantum nobis vulnus infligat, [Note: 41] tantum exitij creet. Nam de pecunia, cuius vim quasi immensam asportatam fama garrit, si vera cognoscat, profecto in eos qui tam impudenter sermones excitant, stomachum erumpat. Rationibus diligenter subductis, publice omnibus Rectoribus, aliisque quiquid pecuniarum nossent Romam auectum, quantum id esset, vnde acceptum, quomodo et quando missum indicare iussis; comperi ego ex Hispania tempore omni, postquam Collegium coeptum est, spatio annorum decem ad summum missa nummûm millia septemdecim: quorum millia decem ex iuribus fuere, quae primum Carolus Imperator in quinquennium, tum Philippus ipse Rex in alterum quinquennium hanc ob rem nominatim in Romani Collegij vsum Borgiae concesserunt. Reliqua vero contulere tum Societatis homines ex consilio Euangelico bona sua erogaturi in pauperes, Borgiaidem mille quingentos, Antonius Corduba, Iacobus Gusmanus, Garcias Alarconius millenos: tum pij saeculares, nullo de Collegij vllius reditibus ne obolo quidem contacto, imo multo pluribus in eorum vsum conuersis. Quid hîc ergo displiceat Regi, cum saepe plus pecuniae Hispanicae Hispanus quispiam aulicus vno anno Romae absumat? et a nobis fere nihil ipso ignaro gestum sit, nec missa pecunia nisi per libellos collybisticos, vel regiis rationibus omnino saluis, et consueto pretio praepositis ei negotio persoluto? Haeccine pecunia est, propter quam diplomata edenda regiafuerint, tanquam Hispania exhauriretur, cum quidem et Hierosolymam semper et Romamnon modo ius fasque, sed laudabile fuerit Apostoli Pauli, et sanctorum praeconio Patrum causa religionis eleemosynas mitti: et nostrae hae tantulae in omnium Christianarum vtilitatem gentium, et Catholicae fidei defensionem et propagationem alendis propugnatoribus et propagatoribus impendantur? [Note: 42] Vellem viderent Proceres isti, quid egressi ex Romano Collegio Socij in Germania gerant: vellem suis spectarent oculis hîc multos Catholicorum nutantium sustineri, ne ruant: illic incitari confirmarique robustos, vt repugnent alacrius: vbique praemuniri seruarique innocentes pueros et adolescentes, ne deprauentur, quibus exitium certissimum imminebat: haereticorum multos corrigi, et ad Ecclesiae gremium reuocari: pertinacium redargui insaniam, coerceri ferociam, ne quantam anhelant, cladem et perniciem inferant. Totam ibi Societatem sublato alte vexillo Catholicae sanctitatis stare fortiter in acie inter furentium agmiua, vndique telis impiorum appetitam, de vita sua assidue dimicantem, nunquantela manu ponentem, nunquam certamen aduersus nouos terrarum illarum daemones remittentem, nullam interdiu capientem, nullam noctu quietem. Profecto talian si oculis vsurparent, vel certe cogitationi vellent Christiano sensu subiicere, non illi dolerent ad sacrosanctum id bellum, adeoque necessarium modicam argenti stipem conferri; sed bellum eiusmodi sanguine etiam suo foueri, intendique et confici vellent, ne tot fierent animarum strages, ne castissima sacra impurissimis deliramentis polluerentur, et monstra nequissima Lutherus et Caluinus de Christo Domino, quod horret animus, triumpharent. Haec, aiebat


page 172, image: s172

Natalis, volo cognoscat Rex, intelligatque nobis quidem peracerbum accidisse non emendicare (nam id prositemur) sed quod visi fuerimus in conquirendis ad id opus adiumentis modestiae transiliisse fines. Verum cum id earitas, cum sum mane cessitas, cum Catholicae fidei defensio et salus Germaniae postularent, nihil ambigo, quin ratum sit vehementerque gratum habiturus. Ita animato Natali, et scripto etiam defensionibus explicatis, Prouincialis Araozius, Emmanuel Rector, Antonius Corduba, et AEgidius Consaluius (hi enim consulebantur) vehementer dissuasete, veriti ne incendium agitando maius excitaretur, et parum decore causa in saeculari foro disceptaretur. Araozium igitur allegat. Is illud quidem, vt Natalis Antistiti Hispalensi purgatus esset, renunciauit prorsus effectum, caeterum ab regio Senatu expressum hoc esse, vt spatium sistendi se quindecim dies ei prorogaretur: quo tempore Collegia suo arbitratu viseret: Senatum dissimulaturum. Id enim singularis honoris Societati haberi, cum Religionum aliarum Visitatoribus alienigenis nihil tale permitteretur. Quippe Natalem, quamuis Balearicus ortu esset, in [Note: 43 Natalis modestia itemque constantia,] mentem venerat inter exteros numerare. Duo inde vsque ab initio turbinis huius proposuit sibi Natalis semperque ante oculos habuit: alterum, vt cum magna Principum Hispanorum verecundia ageret, prouideretque quantum Deo iuuante humana mens posset, ne contra tendendo, aut quo alio modo offensionis causam daret. Ita docere Societatis Constitutiones agendum: ita tempus ferre: vsuque ipsocompertum, si aliter fiat, profici nihil. Alterum, vt nihilo tamen minus acriter fortiterque Societatis immunitatem integram tueretur: nec vllo modo ab Romanis sancita Pontificibus alieno tribunali subiiceret. Idcirco nunquam ipse in curiam adiit: nihil petiit: nihil, quod per acta publica concederetur, accepit. Eo tamen spatio, quo se non impedituros aiebant, non vt accepta ab illis potestate, sed quae sibi ab Sede Apostolica erat, vtens, Complutensis [Note: 44 et fiducia in Deo.] Collegijres ordinare aggreditur. Tamque laeto ac fidenti erat animo, quam se vnquam ante fuisse meminisset. Adeo, vt qui tantam constantiam et aequitatem animi intuebantur, suspicarentur Natalem minus credere vera esse, quae denunciarentur, sed simulata acficta: cum tamenre ipsa ille vera censeret: nec secus ac veris obuiam sedulo ire studeret. Verumtamen aequitas causae animum faciebat, et nuxilium, quod opportuno tempore a Deo sperabat affuturum. Dum Araozium vrget, vt videat quid spectari ex eius opera, et apud Principem gratia possit, ex facili intellexit, non multum in eo esse praesidij: enitendum tamen putauit, vt, quoniam hominem aduersus Praepositum Generalem, et Ioannem Polancum Secretarium nonnihil exacerbatum videbat, conciliaret, ac fidum faceret sibi: nec dubitauit nescio quid molesti, quod sibi quondam a Patribus iis acciderat, aperire, vt communicato dolore communicaret et medicinam. Denique quamuis norat Generali statutum esse Commissarij munus extinguere, tamen quo magis Araozium sibi Societatique obstringeret, denunciat, velle se duas in prouincias Castellam diuidere, et Commissarium loco absentis Borgiae declarare. Vtrum mallet, eligeret, praeesse alterutri prouinciarum, an esse Commissarius.

[Note: 45 Baeticam et Aragoniam quomodo absens composuerit.] Eodem tempore desperata Baeticam et Aragoniam adeundi potestate, earum Prouinciales, vnaque Ioannem Plazam, Ioannem Suarium atque Alfonsum Romanum euocat, datis litteris commmuniter ad Collegia, vt scribant ad se litteris arcanis quidquid erant praesenti dicturi de se rebusque Collegij: Rectoribus quoque admonitis, vt quae in vsum sui quisque Collegij fore existiment, nuncient, dicta etiam die, qua ad se, si placitum esset, venirent. His ita institutis ab Roderico Gomio conuenitur, qui [Note: 46 Rodericus Gomius vehementer pro Araozio laborat.] Madrito Complutum venerat. Apparebat aduenire commotum. Petit duos designari Patres, cum quibus de rebus grauissimis agat. Designat Natalis Prouincialem Baeticae, qui iam venerat, Bartholomaeum Bustamantium, et Antonium Cordubam. His Rodericus epistolam iussu Lainij a Polanco ad Natalem scriptam (quae nescio quo pacto ad eius peruenerat manus) recitat. Peream epistolam ad monebatur Natalis, vt Araozium, quam posset commodissime, verum omnino ab aula remoueret. Quam rem indignissime Rodericus ferebat: hanc esse plane insectationem, vexationem, inuidiam. Quid commisisset, quamobrem esset ablegandus infelix ille Pater? ad haec non contumeliis, nec minis abstinere. Denique Natali aperte denunciarent, Araozio se nullo modo deesse posse. Haec Natalis vbi audiuit, iubet vtrumque diuersos secedere; quaeque tum ex Lainij epistola, tum ex Roderico audiuissent, in commentarium referre. Acrior epistola erat, sed in extrema clausula arbitrio tandem Natalis res tota permittebatur. Nec potuit teneri Rodericus, quin ipsemet rursus Natali conuento, grauiterque comquestus Araozij patrocinium profiteretur: eum sibi amicum identidem fremens. Ad quae Natalis, quantum liceret cum Generalis auctoritati, tum praesenti tempori seruiens, Nihil est quod verearis, inquit, ninil Araozio grauius fiet: et meus amicus et frater est. Patrem Generalem quid impulerit, vt ita scriberet, compertum non habeo: sed quandoquidem scripsit, haud dubie graui aliqua delatione commotus est. Idem tamen, qui iratus initio videbatur, extrerna epistola placatum se ostendit. Facere certe pro munere sibi credito nequaquam potuit, quin quas rationes existimaret ad priuatum et publicum Societatis bonum pertinere, mihi significaret. At, nequid incommodi inde eueniret, rem integram eidem mihi permisit, sciens me negotij statum in re praesenti certius posse cognoscere, et videre quid ex vsusit. Itaque epistola Generalis cum ad postremum existimationem rei totam mihi permittat, nulla est. Ego vero nihil faciam, nisi quod me facturum paulo ante Araozio dixi. Feram illi optionem, vt eligat, malit ne Commissarius, an Prouincialis esse. Hîc Rodericus interfatur: Video, Pater, video quid agatis. Non ita rudis sum rerum, quin sciam Commissarij munus extraordinarium esse, incertumque ac positum in arbitrio Generalis. Vultis nimirum in praesens hoc titulo onerare hunc hominem, vtmox, quemadmodum vobis commodum erit, in ordinem redigatis. Spondeto mihi id muneris bona fide Araozio demandatum iri, nec abrogandum. Natalis demirans vnde ea rerum cognitio Roderico in aula, quantum in se sit, quod ille volebat, spondet, suum illud pristinum tenens consilium, vt omnem offensionum


page 173, image: s173

omni ope materiam summouens, rem quam minimo posset motu strepituque componeret: deinde, vt si quid agendum praeterea acrius Generali videretur, rem integram ei quoad liceret relinqueret.

Iam in exitu annus erat, cum ad suas visendas prouincias cum ea formula interrogationum qua ipse vtebatur, vt ex ea Sociorum statum cognoscerent, Bustamantio et Cordesio dimissis ipse aliquanto spatij rursus sibi protogato properanter [Note: 48 Villaregiensis domus Probationis recepta.] regni Toletani domicilia inuisit. Accersitu Ioannis Pacieci Villaregium venit; cogitantique Collegium ibi extruere, de quo etiam cum Borgia ante conuenerat, auctor fuit potius domus Probationis instituendae: eaque transacta institutio est, quamuis nonnisi sexto post anno effectum habuerit. [Note: 49 Belmontani Collegij status.] Belmonte Sociorum industriam, ac Rectoris praecipue boni Petri Seuillani miratus est. Angusto loco erant: templo perangusto vtebantur: et fructum peramplum afferebant. Conchae, quod reliquum erat desitu rationeque aedificij, cum fundatore Marquina transegit: atque vt Doctor Vergara (is Complutensis Collegijre studioque patererat) extra aedes Collegij famulo populari contentus degeret: quod haud mediocris dexteritatis fuit. Complutum inde reuersus, ex Patribus, qui ex Aragonia et Baeticaredierant, earum prouinciarum [Note: 50 Ioannes Plaza Prouincialis Baetica creatur.] statu cognito, Plazam Baeticae Bustamantij loco dudum quietem orantis praefecit, ipso Bustamantio Collegij Hispalensis, quod magna accipiebat incrementa, Superinten dente creato. Aragoniam obtinere Cordesium iussit. Deinde cum omnes edocuisset, quid fieri placeret in prouinciis suis, deque nouis creandis Prouincialibus et Commissario consuluisset, dimisit. Multa hoc [Note: 51 Ramirij caritas et concionum pondus.] eodem tempore in Hispania Socij praeclare gesserunt. Doctoris Ioannis Ramirij Christiana inprimis eminuit caritas et facundia.

Toleti adeo desaeuiit hiems, vt gelu concreti extinctique inopum quidam inuenti sint. Hoc vt audiuit Ramirius, locupletiorum malignitatem, quasi immanitatem barbaram pro concione detestatus, quod plenis vestium capsis, mallent iis tineas pascere, quam vitam hominum conseruare, quam Christo Domino in suis pauperibus animam prae gelu agenti subuenire; duos viros nobiles spectataeque virtutis nominatim designauit, ad quos, qui vltimae illi necessitati Christiano animo ire obuiam vellent, quod videretur, deferrent. Tantum pecuniae, tantum est collatum vestimentorum, vt indigentibus tota vrbe diligenter ostiatim conquisitis; exploratis etiam, quorum pudor inopiam occultabat, nemini non sit abunde consultum. Ipse Ramirius pauperum adibat domos (et quidem ea voluntate, vt amoenos adire se hortos soleret dicere) tum vt miseros allocutione solaretur, tum vt perspectam calamitatem pro concione referens et se et auditores acrius permoueret. Eodem procurante decretum est, ne nouis Christianis ius esset. AEthiopica mancipia comparare, cum animaduersum esset ab plerisque dominorum per impiam simulationem specie tenus Christianis simplices homunciones ad foedam Mahometi superstitionem abduci. Quo vero apud Toletanos Ramirius loco esset, illud pro raro habitum est argumento, quod communi consilio cum litteris publicis publico ciuitatis signo impressis. certum hominem in Lusitaniam vsque misere ad Borgiam rogatum, ne Ramirium, quod inaudierant eum cogitare, ereptum sibi, alio mitteret. Hoc ciuitatis iudicium, qui talia obseruant, eo pluris aestimabant, quod in eo genere nullum vnquam accidisse par memorabant; cum tanta sit Toletani populi maiestas, vt concionatores quamlibet praestantes beneficio sit excipi ab eo, nedum soleat de quopiam obtinendo ipse certare. Non tamen, quamdiu cupiebat, Ramirio frui potuit, cum oporteret aliis quoque eum ciuitatibus euangelizare regnum Dei. Vere itaque exacto Barcinonem missus, ibi quoque [Note: 52 Barcinonensis ciuitatis in Sociatatem caritas.] rem optime gessit. Barcinonensis ciuitas erga nostrum Ordinem se egregiê piam semper atque benignam praebuit: praeque caeteris pignoribus illud a concilio regio praebitum hoc anno est. Misêre hominem ad Collegium, qui aliquantum pecuniae eleemosynae nomine deferens, totius concilij verbis diceret, cognouisse ipsos quam vtilis in publicum Sociorum opera esset, ac rogare, vt ab Generali Praeposito vicissim communicatione benefactorum Societatis ipsis impetrarent. Cui voluntati satisfieri in omnes partes non potuit. Responsum est enim quomodo aliis quoque idem petentibus ciuitatibus respondebatur: id doni non vniuerse corpori ciuium, sed hominibus viritim solere concedi. Hoc publicae, illud priuatae fuit erga Collegium caritatis in dicium. Cum Patres aedificij inchoandi cogitationem contra ac statuerant, abiecissent, quia alterum tantum pecuniae, quam quantum ipsi haberent, necessarium erat: eam rem vbi vir nobilis de fabris cognouit, vltro quantum in impensas opus erat, suppleuit. Ita insequenti anno [Note: 53 Cordesit Prouincialis virtus.] aedificatio coepta. Cordesij Prouincialis magna ex parte haec agebat virtus, qui et domi optime instituebat Socios, et quacunquere posset, ciuitatem sedulo adiuuabat. Isteneram aetatem, quod ad hanc diem Barcinone non fiebat, instituere fidei rudimentis coepit. Quam ad rem cum puerorum agmina ingentia confluerent, natu simul grandium ac nobilium haud parua conueniebat manus, vt Prouincialem inter pueros Christi causa repuerascentem spectaret.

[Note: 54 Collegij in maiore Baleari exordium.] Ex hoc Collegio missa etiam hoc anno in maiorem Balearem colonia est. Martio mense Guilielmus Rocafolius (de Rocaful populares vocant) Prorex, et Iurati eius insulae ad Natalem scripsere impense rogantes aliquot de So cietate, ac nominatim Ioannem Verdolaium ad se mitti. Templum, vectigal, omnia prompta esse, praeter domum, quam non emerint, vt electio situs Sociis, qui mitterentur, integra esset. Natalis (qui tamen debebat aliquid patriae) rem Cordesio delegauit. Is Augusto mense quinque Socios misit. Tres leucas aduentantibus processit obuiam Prorex. Decimo Kalendas Septembris vrbem ingressi sunt cum duobus laicis Franciscus Boldo Rector, Ioannes Verdolaius, et Hieronymus Mursacerdotes. Laetissima ciuitas, et praecipue Iacobus Arnedus Episcopus excepit. Apud Doctorem Ioannem Abrinium indidem ciuem, qui cognitis in Hispania Patribus auctoritate ac pietate pollens magna pars accersendi Collegij fuerat, aliquot dies hosbitaliter habiti. Assignata dein est sacra aedes Deiparae, quam Montis Sion appellant, vnde Maioricensi Collegio inditum nomen. Paruula erat aedes, sed editissimo


page 174, image: s174

vrbis loco, valde salubri: et circa ad amplificationem spatium opportune patebat. Ibi Deo et Deipara auspice munera in animarum opem solennia aggressi, non modo quod aliis quoque locis vsu venit, sensim effecere, vt celebrior esset vsurpatio mysteriorum, diuini cultus maiestas augustior, cognitio maior Christianae doctrinae, misericordiae opera impensius omne genus exercerentur, et alia saepius memorata; sed et vt partes, in quas tota ciuitas scissa erat, abolerentur. Neque haec solum in vrbe ipsa (cui Palma est nomen, quanquam vulgo nomine eodem insulae Maioricam vocant) verum etiam per omnem insulam sane pagis frequentem gesta eo procliuiûs, quo gens ad omnem Christianam laudem habilior est. Quoniam pertenuis principio attributa dos erat, diu Collegium collatitia stipe, quam sane benigne populus suggerebat, vixit. Additae mox scholae, et aedificia templi Collegiique, et vectigalia, quae et Patrum eius tempestatis in iuuanda ciuitate industriam et ciuitatis in muniendo Collegio benignitatem exaequo testantur.

[Note: 55 Conuersiones duae insignas Hispali.] Hispali Societatis existimationem duorum inprimis vitae mutatio insignis ad vulgus auxit. Clericus erat alter nondum sacerdos: alter sacerdos et honoratus: vterque dedecus sacri Ordinis, plebis fabula. Clericus graui correptus morbo, alteque sopitus visus sibi videre est daemonum horrendum agmen in se facto impetu irruentium. Quo in pauore prope exanimatus cum circumspexisset, si qua vel auxilium, vel effugium se offerret, vidit homines Societatis pro sese pugnantes: quorum tandem operâ factum est, ne opprimeretur. Inde intelligens, quo praesidio vellet Deus vti ad eruendum se e faucibus tartari, coepit itare ad Collegium, expiatisque prioris vitae noxis homine et Christiano, et Clerico dignam instituit nouam. Sacerdos per aestatem in Montium Marianorum oppidum ad instaurandas rusticatione vires secesserat. Venit in id oppidum Ioannes Suarius Rector, qui per eos montes caelo venaturus siluestris turbae animas vagabatur. Conciliatur, vti facile peregre fit, et de industria id agente Rectore, consuetudo: sensimque vti saltem primae hebdomadae exercitiis operam det, sacerdos adducitur. In Religiosorum coenobium ambo secedunt. Hîc principio ita delicate sacerdos, glorioseque et impotenter agere, vt Religiosis hospitibus haud parum molestiarum crearet: nec totum vni illi capiendo coenobium [Note: 56 Exercitiorum spiritualium vis.] esset satis. At non multis post diebus diuina gratia in hominis cor illapsa prorsus alter videri. Angusta contentus cellula non immani iactatione molestus iam esse: sed lacrymis et singultibus intempesta nocte dormientium quietem interpellare. Hispalis tota mox reuersum pro nouo homine mirabatur. Neque deerant rerum ignari, qui tantam conuersionem vitio cerebri, aut aegritudini vehementi tribuerent, praesertim cum viderent sacerdotiis se multis et pinguibus exonerare molientem. Ille vero se tum demum sapere coepisse intelligens, constanter propositum tenuit: et obiicientibus in ea vitae noua forma minime perseueraturum, illud responsi dabat: Si minus quoad viuam, at vnum mensem, at certe hunc diem abstinuero a peccatis: nec vsque magis luendarum poenarum aceruum accumularo. Montibus in iisdem Suarius quatuordecim presbyteris persuasit, vt Hispalim profecti, parumper exercendo spiritui, munerique suo reputando et cognoscendo sancti in orij quicte vacarent. Duo enim praecipue solebat ille sequi; alterum, vt ante omnia in Pastoribus ac ducibus populi studium verae pietatis insereret: alterum, vt ad hosce, quales vellet, singendos tanquam vnico et singulari praesidio ascetica anachoresi vteretur. Animaduertebanthos fructus tum sacri Quaesitores, tum Vicarius Hispalensis, summisque laudibus efferebant. Atque illi, vt sincera Christi fides vna cum litteris instillaretur iuuentuti [Note: 57 Schola Hispali instituuntur.] (posteaquam praecipuum ex Ludimagistris, quod in Lutheranorum laudem carmina edidisset, aliaque ob indicia comprehendi iusserant) is vt quos notauerat Clericos, traderet sanctis moribus imbuendos, institere, vt scholae aperirentur. quod factum est, auditoribus in quatuor classes distributis. Et sane vtrique, vbi poscebat vsus, benigne adhibebant operam Sociorum. In iis, quos ad fidem conuersos Quaesitores tradidere Patribus catechesim edocendos, fuit iuuenis annum circiter quintum et vigesimum agens: in quo memorabile perspectum est, nec praetermittendum diuinae praedestinationis indicium, et quantum sit Dei donum parentes sortiri Christianos. [Note: 58 Quantum sit Dei donum e parentibus nasci Christianis.] Is trimus vna cum matre et fratre a piratis e Corsica insula abreptus, Aligerium primo, inde Constantinopolim ducitur. Matre ac fratre redemptis inter Mahometanos infans rerum ignarus omnium recutitus, in impia gentis religione adolescit cultor etiam ipse Mahometi. Vbi se roborauit aetas, aggregatur piratis: cum quibus ad Ibericum mare praedaturus nauigans, praeda fuit. Quadriennium et eo amplius in Hispaniae portu captiuus seruiuit. Quo tempore nullis neque adhortatio nibus, neque blanditiis, neque promissis adduci potuit, vt animae suae aeternae saluti prospiceret, ac fieret Christianus: imo totus in eo erat, vt quoquo posset modo, certe fuga ad Turcas, et, vt putabat, ad suos euaderet. Ad extremum qua precibus, qua industria ita egerat, vt prompto redemptionis pretio iter pararet a Calpe mox enauigaturus, cum incidit in mulierem natu grandem. Ea vt hominem vidit, nescio quid eius figurae, quam paruuli filij in mente seruabat, visa agnoscere, velut perculsa constitit. Cumque haerens in obtutu, perlustransque oculis totum, cuias esset rogasset: illeque se Turcam et Constantinopolitanum esse respondisset, contra mulier plus plusque faciem filij noscitans ac deprehendens, speque repentina et materno sensu commota: Non ita est, inquit, Christianus es, et filius meus. Delirare visa est iuueni anus: saepiusque eadem affirmantem modo cum risu, modo cum stomacho abigit. At illa constantia sane, quae matrem probaret, ad Praetorem adit; rem aperit, se non dubitare hunc esse filium suum. Ita olim vna captos, ita se redemptam, ita eo loci venisse. Consentire in iuuene lineamenta, et oris figuram: consentire aetatem. Si haec haud satis argumento essent, nudarent: in certa parte corporis geminos repertum iri naeuos. Haud negligendum iudicium ratus Praetor, spoliari captiuum


page 175, image: s175

iubet: et ecce naeui, quos mulier dixerat, palam cernuntur ab omnibus. Hîc vero tanquam in comico exitu fit gratulatio et plausus. Iuuenis dumtaxat aliquamdiu stupens et attonitus haesit: tandemque matre alia super alia congerente signa, cum ipse quoque haud se pro filio habitum vnquam recordaretur, nec parentes nominare posset; tandem se Christo adiudicauit et matri. Sociis autem Hispalensibus, inter quos crudiendus versabatur, frequenti confessione peccatorum, et caetera pietate, miraque diuini panis fame placebat plurimum. Pari sedulitate in aliis Hispaniae Collegiis animorum negotia, et ferme vbique optabili cum euentu gerebantur. [Note: 59 Ioannis Auilae de Societate iudicium.] Quam sedulitatem diu animaduertens magnus ille vir Ioannes Auila non poterat contineri, quin etiam depraedicaret. Montellae, cum eius rei mentionem intulisset, felicem plane Montellam dixit, cui Collegium habere Societatis contigisset. Publicos seruos esse homines Societatis: atque adeo apud se ita quemque statuere debere, totidem se rarae fidei solertiaeque mancipia videre sua, quot ex ea viros videret.

Hoc statu rerum in Hispania non omnino tranquilla fuit Italia: quanquam Romae maiora in dies incrementa Societas capiebat. Ibi iam numerus Sociorum ducenti sexaginta: quorum centum acnonaginta in Romano Collegio: quod et virtutis et litterarum studiis, vt cum maxime florebat: nec paruum extremo anno subsidium ab iis, quos Natalis ex Hispania miserat, accepit. [Note: 60 Perpiniani Romae existimatio,] Vbi Petrus Perpinianus auditus est, agnoscentibus maiorum suorum ornamenta Romanis, eaque ad se a peregrino referri homine gaudentibus, approbationem ac plausum peperit sibi, laudem [Note: 61 et Benadicti Pereriae.] et gloriam Deo, existimationem familiae. Ingenti quoque fama Benedictus Pereria, quam concionibus aliquot in templo Professorum cum excellentis facultatis significatione habitis haud modice auxerat, factus paulo ante sacerdos iterum docere Philosophiam aggressus est, quinque et triginta de Societate, octoginta externis auditoribus. Vniuersa discentium summa circiter octingenti iam censebantur. Cupide viri principes Cardinalesque tum gymnasium, tum [Note: 62 Romani Collegij laus.] interiores Collegij visebant aedes. In gymnasio viam rationemque docendi, Magistrorum ac disciplinarum multitudinem et varietatem, disputationum frequentiam et ardorem, ad haec coniuncta cum humana scientia caelestis sapientiae studia mirabantur. Interius vero in Coliegij septis sancta in paupertate Christiana munditia, tam arcto loco multitudo tanta: in multitudine nationum varietas: in varietate adeo numerosa tantus animorum morumque consensus: praeterea silentium et quies admirabilis erat. Praecipui amen e Societate viri bonam valetudinem ac vires integras in tot angustiis, tantaque litterarum ac pietatis contentione pro diuino beneficio numerabant Sed illud ante omnia videbatur quasi perenne miraculum, nullo vectigali certo non ali modo tot capita, sed suppetere etiam vnde in sarta tecta, concinnandasque subinde nouas et extruendas aedes sumptus haud exigui fierent. Marchio quoque Vallensis a Pontifice potestate facta intra Collegij adyta penetrandi, quaeque donarat, tecta olim sua reuisendi: ea vix agnouit, vixque oculis credebat in eam, quam cernebat, formam tam opportune pro loco, nec incommode, nec sane ineleganter redigi potuisse. Praeter numerum, vt appellabat, filiorum, ex quibus, vt quisque proximus occurrisset, iucunde nationem sciscitabatur, gnara aliquid fere longinquum ac peregrinum responsum iri: admirata est officinas, quas ad omnes prope humani vsus necessitares veluti iusto in oppido institutas vidit. Sed nulla re commota perinde est, quam cum Rector Sebastianus Romaeus schedulas ostendit: in quibus opera descripta erant humilia et aspera, quae sibi proxime iniungi certatim flagitarant. Ad earum auditionem conspectumque rerum, quasi quae de antiquis Monachis fando acceperat, in conspectu haberet, optima femina prae sensus dulcedine illacrymauit. Plus [Note: 63] octoginta hoc anno Romae in Societatem admissi, nec multo pauciores in varias dimissi prouincias. Plerique antequam domum admitterentur, in publico incurabilium valetudinario specimen dabant sui, adeo vt, cum aliis alij succederent, perpetuo ibi septeni octoniue degerent, exemplo et operâ cum aegris, tum nosocomij administris et curatoribus opportuni. Menstrua ferme cuiusque erat commoratio. Qui id spatij obiissent, domum inter Tirones receptu, locum in valetudinario veterrimis petitorum cedebant. [Note: 64 Tiro ad Societasem diuino monitu reuocatus.] E Tironibus fuit vnus nobili genere, qui cum multis precibus Societatem impetrasset, vix duabus horis, postquam fuerat domum admissus, adeo moerere angique coepit, et a diabolo concuti, vt prorsus eodem die fuerit remittendus ad suos: at vbi domum venit, repente tetra ea nubes, quam daemon offuderat, ex oculis, tanquam obiectum velum amotum manu esset, euanuit. Iamque quam sibi turpiter esset illusum, quantum boni habuisset in manibus, quantam per socordiam eripi esset passus, dolenter inspicienti accessit ad interiorem vocem, exterior quoque clementissimi Numinis admonitio. Febri corripitur, qua aliquot dies vexatus, tantum luce vique diuina profecit, vt vouerit se, vbi conualuisset, ad deserta turpiter castra rediturum. Nec moram fecit febris. Tanquam munere, ad quod immissa erat, perfuncta, die eodem abstessit: nec ille voti distulit fidem.

[Note: 65 Aegidij Montani mors et oblatum ei visum.] Haud minus feliciter actum est cum AEgidio Montano natione Belga. Is cum in monte Politiano doceret, nemine Moderatorum conscio, nec sine ciuium offensione repentino quodam impetu Perusiam discessit. Romam inde euocatus, cum poena commissi obedienter suscepta in erudiendis in tertia Grammaticae classe pueris exerceretur, in grauem incidit morbum; vnde etiam sub latus est. Post eius mortem Emmanuel Sa in publica adhortatione haec Sociis narrauit. Nocte intempesta dum vigilat ille, videtque, cubiculum, in quo iacebat, totum magno iucundoque completum lumine; dein visum ipsum sibi AEgidium cubiculi tecto patefacto, ita vt caelum pateret, sustolli in altum, et quasi plumbea circumdatum veste, quae, tanquam colliquescente sensim et collabente plumbo, quo ipse altius attollebatur, hoc fiebat leuior. Cumque euectus


page 176, image: s176

tandem vsque ad solium augustissimum Dei esset, nec auderet oculos ad eius conspectum erigere, conscientia cuiusdam peccati (quod fuisse creditum est illam ex Monte Politiano fugam) iussum a Deo bono animo esse; seque intueri: iam condonatam noxam, cuius puderet. Cum igitur animo ex iis verbis sumpto, fixisset in Deum oculos, eoque spectaculo fruitus aliquamdiu esset, cognouisse die Annunciationis Deiparae hora diei suprema sibi moriendum, et annuo circiter spatio duos insignes Collegij homines ereptum iri. Haec ab AEgidio, antequam moreretur, sibi aliisque Patribus narrata Emmanuel publice affirmauit, nec dubitare vera, quandoquidem dicta omnino die horaque expirasset. His peruulgatis haud paucos Patrum cura incessit, et ipsummet, vt profitebatur, Emmanuelem. Nam, tametsi haud facile quisquam supra caeteros eminere ducebat sese; tamen interpretatio multos faciebat insignes. Cunctisque ad emigrandum, si Deo placeret, se comparantibus, tandem, vti proximo anno referam, Hieronymus Bassus, et Leo Lillus visi praedictionem implere.

[Note: 66 Precationum vis.] Ex iis, qui ad varias sunt missi prouincias verno tempore, cum satis magnum examen Laurero haberet iter, incidere in Episcopum, qui stipe vltro porrecta, eos rogauit, pro Cardinali, qui Romam petens, periculose aeger in via substiterat, preces ad Deum funderent. Illi positis eodem loco genibus aliquantum orarunt: eodemque prope momento, vt Episcopus postea Romae narrauit, leuatus morbo est Cardinalis. Singulare Dei et hominum patrocinium alij in periculis [Note: 67 Insigne earitatis exemplum erga nostros peregrinos.] experti sunt. Franciscus Granata, qui Neapolim cum quatuor Sociis mittebatur ad eius prouinciae Siculaeque subsidium, Velitris incidit in Hispanum hominem (dignus est cuius nomen non ignoretur: Franciscus Carrillius vocabatur) totius nostrae nationis, ac nominatim Salmeronis perstudiosum. Is vbi cognouit homines de Societate esse, dimisso eorum, cum quibus ibat, comitatu, peditemse peditibus Dei famulis comitem adiunxit, velut indulgentissimus ac prouidus pater commoditates eorum omnes vbique procurans. Et quia Granatam viae labor morbo implicarat, si forte equum nancisceretur, pergens ipse pedibus, inscendere eum cogebat. Sed vltimum mox caritatis ostendit. Consilium fuerat ab Caieta nauigare: sed vento prohibiti, dum pedibus pergunt, quadam insilua in latrones incidêre. Quos procul conspicatus Carrillius, conuersus ad comites, ita fatur: Patres, en latrones: sed bono estote animo. ego monebo, vt ne vos attingant: in me, quidquid libet, crudelitatis expromant. Quod si laedere vos voluerint, certum est mihi vel capite meo prohibere: felicemque putabo me, si pro tuendis vobis moriar. Quod si postquam occiderint me, vexare vos velint, dicite id, quod est, nihil vobis esse, quod rapiant: sed vt spolient me: in sinu haud auri parum inuenturos: eo saturati forsitan vobis parcent. Haec locutus cogi voluit in globum Socios: interque eos et latrones manu ferro admota medium obiecit sese. Facile est cogitare vt affecti animo sint Religiosi viatores, vbi ignotum sibi antea virum, post tot beneficia, viderunt etiam muri pro se ita paratum. Procedebant pari solicitudine, ille ferro Religiosos, hi precibus ad Deum et ad homines fusis propugnatorem suum defensuri: inuicemque soliciti, neutri periculum vel sentiebant vel curabant suum. Quam caritatem Deus acceptam habuit: latronesque siue terrore, siue religione, siue qua alia iniecta mente, ita. continuit, vt nec propius accesserint, nec quidquam cuiquam [Note: 68 Socij quidam non recepti in triremem, praedonum sic manus euadunt.] afferre noxae conati sint. Secus euenit Vicecomiti Cicadae, atque Ludouico Osorio in Hispaniam transmissuris. Hi promiserant e Sicilia, vnde soluebant, quatuor e Societate, qui ad Indiam mittebantur, secum traiecturos: verum vbi conscensio facta est, nullae valuere preces, nullae allegationes, vt reciperent eos, cum tamen affatim aliorum, etiam feminarum admitterent. Quid futurum fuerit, si illud secum famulorum Dei praesidium haberent, vt incompertum mortalibus est, ita, si quod euenit, euenturum erat, apparuit modico illi Indiarum supplemento pepercisse Deum. Vix enim cum trireme ac celoce altum ingressos cepere et abduxere piratae Turcae, magno Christianorum incommodo, ex ea quoque parte, quod tum captus est puer Scipio Cicada: qui dein nulla mercede liberari cum potuisset, Constantinopoli in paedagogium Ottomannicum inclusus, Christo impie deserto, in Baxam praenobilem, grauemque Christianis rebus hostem euasit. Multique animaduerterunt superiore anno male munitam nauem, quae Socios et aegros sibi commissos reportabat milites, ab viginti septem triremium oppugnatione euasisse saluam: et nunc, quae illos reiecerant, quamuis optime viris et armis instructas miserrime periisse.

In iuuandis Romae mortalibus egregie fructuoseque tum a Collegij, tum a domus Professae [Note: 69 Collegii Romani industria in iuuandis proximis.] incolis laboratum. Collegij alumni non modo multos populos per consuetas litterarum vacationes egressi Vrbe, sed haud pauciores ipsa in Vrbe diebus feriatis excoluere. In plateas et frequentiora digressi compita rusticanos homines, vbi capita fidei ad salutem necessaria edocuerant quam quisque posset plurimos, pellicere ad expiandos confessione animos nitebantur. Quos cum rei necessitatem grauitatemque, tum incertos vitae casus memorantes, perraram opportunitatem, diuinae gratiae amicitiaeque ad omnia vtilitatem explicando permouissent, suo quisque cum agmine ad Collegium, mirantibus per viam, et Deum laudantibus spectatoribus, redibant. Hîc vnum in locum, qui ferme vna erat ex musaei capacioribus exedris, congregatos viam recte confitendi paucis edocebant: tum spatio aliquanto ad repetenda memoria peccata, et excutiendam conscientiam praescripto, multis aduocatis sacerdotibus, vt ad sua quoque negotia piae turbae superesset dies; celeriter audiendos curabant, necraro egenti oribus aliquid simul ad vitam subsidij vel e domestica tenuitate, vel e piorum benignitate, itemque non habentibus rosaria, et (siqui nossent legere) pios libellos tribuebant. Ad Professorum domum cum caeteri suo quisque in munere, tum praecipue Franciscus Strada ante, et Lainius post meridiem e suggestu cum approbatione et fructu conuertendis ad


page 177, image: s177

Deum, ac perficiendis ciuium animis salutiferis [Note: 70 Lainij auctoritas.] vocibus institere. Lainij auctoritas indies amplior. Super conceptis orandi formulis (Collectas vocant) quibus Ecclesia pro variis annitemporibus in sacrificio vtitur, disserebat, saepe decem, eoque plurium Cardinalium in consessu, caeterorumque Romanae curiae Principum ac Praesulum supra quam credi facile queat, corona. Quos in angustiis templi mirum erat tam patienter ferre calefactum grauemque halitum, tum premi se vrgerique: praeterquam quod peranguste sedendum, interdum etiam standum erat, et alia subeunda, quae fert in angusto conferta multitudo. Cum sacro lustrandus fonte in diui Petri basilica Iudaeus esset ab Duce Vrbinate missus, delectus a Carolo Borromaeo Cardinali Lainius est, qui in ea celebritate verba faceret. Interfuere quindecim sacra purpura insignes Patres, et praeter innumeram Praesulum, atque Christiani populi multitudinem, prope cuncti Hebraei: quos proposita poena adesse Cardinalis Sabellus iusserat. Duas horas concio tenuit cum ad miratione ac plausu etiam perfidae turbae: nec paucis mollescere ac nutare dura et obstinata mens coepit. Ipsimet praedicabant inde vsque ab multo aeuo parem concionatorem auditum non esse. Nec solum publicis adhortationibus tantum apud omnes, sed plurimum consilio ac prudentia apud omnes Lainius valebat, penes quos summa rerum et sanctae Ecclesiae gubernacula erant. Eius sententia in perplexis et ancipitibus Christianae reipublicae rebus habebatur quam tutissima: eamque Principes, quam scripto dari volebant, nunquam fere non sequebantur. Vidi ego (vt id documento sit) sententiam, qua ad extremum superiorem annum, cum Concilium Pontifex, quod petebatur, nouum cogitaret edicere, grauissimis rationibus dissuasit, ne iniuria Tridentino iam coepto fieret: vnde effectum est, vt nouum nequaquam ediceretur. Deinde cum iussus esset in formulam, qua ad edicendum Concilium diploma concipiebatur, censuram scribere; ipsum diploma omnino ad ea, quae ipse haud pauca notauit, accommodatum animaduerti. At domestici tanti ducis modestiam, ardentemque imitati caritatem, consueta professionis ministeria nouo semper ardore tractabant, et optato successu, Deo iuuante suorum famulorum conatus: quod plus in eius fauore, quam in opera [Note: 71 Vic procationis.] reponebant sua. Id adeo in reconcilianda cum viro coniuge perspectum est. Quae grauiter aegro corpore, sed periculosius laborans ab animo obfirmata nunquam viro, qua se credebat laesam, condonare iniuriam, nostri sacerdotis, qui aduocatus erat, cum hortamenta omnia respuisset; vbi is ante Domini Iesu in eo cubiculo e cruce pendentis effigiem procubuit in genua, diuque orando perstitit, rursus interrogata, quid consilij caperet, eius nutui sese obedienter permisit.

Secundissime etiam cessit res in Pauli Quarti Pontificis cognatis ad vltimum supplicium bene ferendum iuuandis. Celebrauere tum rem longe lateque sermones hominum, litteraeque; omnibus consentientibus eosmelius res aduersas [Note: 72 Ioannis Carraffae et aliorum memorabilis in morte subeunda pietas.] tulisse, quam prosperas. Nocte, quae Martias Nonas praecessit, supremo affecti supplicio Carolus Carraffa Cardinalis, Ioannes Carraffa Montorij Comes, dein Palliani Dux, huiusque sororis vir Comes Allifanus, et consobrinus Leonardus Cardines: dieque insequenti tres postremi ad Pontem AElium spectaculo propositi insigne praebuerunt documentum inconstantiae humanarum rerum, cum tota Vrbs, quos paulo ante rerum dominos intuita erat, in summum infortunium deiectos spectaret attonita: iamque non solum restinctis tali exemplo odiis, sed fama etiam constantiae et magni animi, quo vltimum illud miseriarum tulerant, amore conciliato passim miseraretur. Et quidem Ioanni Carraffae putatur Deus tam sanctum vitae finem largitus, quod semper bonorum amans virorum, ac benignus in egenos fuisset: olimque Neapoli in Sodalitatem, quam Candidorum vocabant, talia curantem adscriptus, libenter consueuisset praesto esse morte multandis. Is desperatum prope de vita cum intellexit, cura omni ad ornandam mortem, et casum quemlibet, quo animo generositatem suam et Christianam decebat, perferendum conuersa; Lainium rogauit, vti Patrum aliquem ad se mitteret, qui animam suam tempore illo supremo regeret. Missus est Ioannes Baptista Peruscus Romanus, vir prudentia eximia, et omni genere virtutis excellens. Cum eo Ioannes de patria caelesti sermones, de vanitate mortalium rerum, de beneficiis diuinis, deque admirabilibus viis, quibus ad aeternam salutem caelestis Pater, quos elegit, perducit, frequentes prolixeque habens, dicere erat solitus, pluris se facere calamitatem illam carceris, quam praeteritam felicitatem, maioreque in Dei beneficio ponere, Nimirum quod felicitas, vt solet, pene abstulisset, calamitas dedisset mentem. Vndecim diebus, qui finem praecessere, heb domadae primae exercitiis, semel quotidie ad eum in arcem Adrianae molis Perusco adeunte, operam dedit. Tereo tempore meditationem instituit mortis, ita animum componens, ac si iamiam abiturus esset. Peracta generali confessione, inde vsque ex quo sapere coepit exorsus, quater Christi Domini sanctissimum corpus suscepit, Sacrum quotidie audiens: cui ministrare cupiebat, si sacerdos permisisset. Erant quadragenarij ieiunij dies: quod salutare institutum cum semper Dux etiam in secundo rerum cursu inuiolatum seruasset, nunc demum ad panem et aquam saepe nihil adhibebat; et crebro subibat flagellum, sedulo inter caetera curans, vt si quid cui aeris alieni deberet, exsolueretur. Si qui de spe vitae sermonem inferret, alia iubebat loqui: deque ea re suborientes sibi cogitationes, quasi tentamenta daemonis abigebat. [Note: 73] Quod si forte absolueretur, statuerat serio proculcare caducas res: cruceque Domini suscepta, intra Religiosa septa abdere sese. Quod se iam pridem ludibriis saeculi deprehensis agitasse animo confirmabat: et nunc tandem ita apud se deliberatum atque constitutum habere; si forte libertas daretur, nihil facturum prius, quam vt Lainio conuento, ei sese penitus traderet: quem hanc forte ob causam, quasi iam vnus Sociorum haudaliter, quam Nostrum Patrem in sermonibus appellabat. Citatus ad audiendam capitis sententiam, cum in Beatae Virginis laudem solennes


page 178, image: s178

Officij preces recitaret, tantisper interquieuit, dum quod viator significabat, audiret. Vbi ille dixit, eodem vultu, nullo addito gestu verboue, luminibus in libellum restitutis, quod inchoarat, repetiit, et ad extremum est persecutus. Deinde cum Perusco, qui interuenit, perinde ac si nihil accidisset noui, disserere de rebus diuinis coepit. Intererat item Peruscus cum Causidicus prae dolore vix verba extricans prolatam contra eum sententiam capitis nunciauit. At Dux ad eum nuncium nil, nisi ante sacram effigiem prouoluitur in genua, Christoque Domino ac B. Virgini gratias agens solum deosculatur: tum in sermone instituto eadem, qua prius constantia, perrexit, nil titubante voce, nihilo turbidiore vultu, nulla pauoris aut perturbati animi apparente nota. Qua obtruncatus nocte est, vbi adfuore lictores ab arce S. Angeli ad turrem Noniam, qui destinatus erat supplicio locus, eum ducturi, primum B. Virgini, genibus ante eius imaginem humi fixis sese commendauit: tum paruula argentea cruce cum affixo Domino suscepta; Quamdiu hic mecum erit, inquit, nihil timebo: illudque salutis signum laeua sustinens, dextera epistolam, quam optimis refertam praeceptis (ea vulgo edita circumfertur, luce sane dignissima) scribere ad filium instituerat, absoluit. Dein inter lictores alto iter ingressus animo, quotquot obuios habuit arcis milites, ad recte viuendum alacriter adhortans, suam gestans crucem prope securus incessit. Iam Sodales Misericordiae, qui supplicio vltimo damnatis adesse solent, ad carcerem opperiebantur. Ad hos pauca fatus est magni apud eos viros exempli et motus, offerens et paratum quamuis poenam et quamuis acerbam subire necem. Vna ei dumtaxat molesta res erat, quod Peruscus confessarius suus abesset. Quare Praefectum carceri enixe rogat, vt propere accersendum curet. quod factum est illico. Et Peruscus rei ante ignarus cum altero sacerdote festinus aduolauit. [Note: 74] Dux interim haud sciens, num tempori aduenturus ille esset, apud sacerdotem, quem ducebant Sodales Misericordiae, cui Summus Pontifex plenam ei peccatorum ac poenarum indulgentiam impertiendi potestatem fecerat, confitetur. Moxque conspecto Perusco mire laetus, nunc vero sentire se ait, omnia sibi feliciter, atque e sententia euenire. Nimirum esse Deo curae salutem animae suae, quandoquidem votis adeo suis obsecundet. Seuocat itaque Patrem, eique aureum insigne Equitum S. Michaelis, quod ab Henrico Rege Galliae acceptum suspensum e collo gestabat, tradit. Schedulam (adeo erat sui potens) in qua descripta erat meditatio, quam vltimam Exercitiorum habuerat, ac piarum meditationum libellum reddit. Quas res secum de industria ex arce detulerat, addens valde curae sibi fuisse, ne perirent. Eidem suum rosarium donat, vt sit pro se Deum precandi monimentum. Rosarium item piaculare, quod commodatum acceperat, socio Perusci reddit, quaedam apud se piacularia grana retinens, quibus extremo in spiritu Indulgentiam consequeretur. Dein deductus in partem inferiorem carceris, cum Allifanum Comitem, et Leonardum Cardinem reperisset, ad eorum prouoluitur pedes: seque tanquam auctorem calamitatis eorum accusans, veniam supplex orat. Nihilo secius illi prostrati veniam ab Duce precantur. Videre erat humi abiectos nobilissimos viros tam forti animo, tanquam nulla instaret mors, ab se inuicem veniam precantes, et quemque auctorem se mali, supraque alios reum esse certatim profitentem. Ad hoc spectaculum praeclaros viros e Sodalitate Misericordiae admiratio, terror, miseratio. multi variique miscebant motus. Illi venia inuicem multum rogata, interseque arctissime complexi, et suauissime osculati, ad Sodales conuertuntur. Eos item, si qua re offendissent, vt condonare velint, per Christi Iesu caritatem obtestantur: eorumque in amplexus ruunt. Rursus postea segregantur, et alter nostrorum Patrum cum Leonardo et Comite secessit: apud Ducem Peruscus mansit. Iussit Dux recitari cruciatuum Christi Domini historiam a S. Ioanne perscriptam, aperto audiens capite, et cum magna veneratione id flectens, quoties sanctissimum Iesu nomen appellaretur. Post eam rogauit omnes, vt genua flecterent, secumque Litanias pronunciarent: quod factum est Perusco praeeunte, Duce pro se, caeteris pro eo precantibus. His varias ipsemet precationes ad Sanctos, quos habebat patronos, ac prae caeteris orationem S. Vincentij, qua testabatur nolle cuipiam diabolicae persuasioni praebere aurem, sed in sanctae Ecclesiae gremio mori, variosque subiecit Psalmos; illud, quantum apparebat, curans, vt mens occupata piis actionibus, nullam imbecillitati naturae [Note: 75] aut cogitationi noxiae locum daret. Saepeque ad Peruscum conuersus: Eia, Pater, aiebat, aliquid boni approperemus: tempus breue est, et auolat. Mox ducendus ad necem, Hanc, inquit, Christi Domini effigiem ad nostrum Patrem Generalem, vbi mortuus fuero, defer: rogaque vt memor sit mei; et hos trade libelios (secum habebat pios quosdam libellos, et argenteam illam significabat Christi effigiem, quam nunquam posuerat.) Vix ea dixerat, cum lictor adest, et ad supplicium vocat. Ad quam vocem demissus in genua quasi peritus orator ad Christum Dominum versus, Video, inquit, bone Iesu, magna te mecum vti misericordia, quod hanc viam, tanquam omnium mihi aptissimam ad me saluandum elegeris. Agnosco atque profiteor Domine meis sceleribus poenas deberi aeternas: tamen certa mihi fiducia est, non in me, sed inte, in visceribus misericordiae tuae, in pretioso sanguine tuo, quem fundere voluisti pro me; in sanctis vulneribus tuis: intra quae penetrare cupio, et ibi conquiescere, vt in foraminibus petrae, in cauerna maceriae, Dicebat etiam, Laus sit, Domine, sempiternae iustitiae tuae, quae fecit, vt Vicario tuo hanc mentem iniiceres, vt me mea ob scelera morti adiudicaret. Optime enim noras tu, sapientissime et indulgentissime Pater, aliam mihi viam salutis non esse. His dictis obtruncandus ibat hymnum, Te Deum laudamus percurrens; et identidem adstantes, si cui molestus aut iniuriosus fuisset, sibi vt ignoscerent, pro seque vt orationem Dominicam et salutationem Angelicam semel prome rent, rogitans. Ad supplicij vt ventum est locum, lictor vincturus eum, veniam de more precans, accedit. Ad quem Dux, Quid


page 179, image: s179

est quod rogas? Age, frater, age fidenter, quod muneris est tui. Atque haec dicens dulci hominem stringit amplexu et osculatur: tum submissis rursum poplitibus paucisque Christum denuo allocutus, solennia verba confessionis generalis pronunciat, et absolutionis formulam proferre Peruscum iubet: qua prolata subiecit ipse Symbolum Apostolorum; eoque finito, collum securi subdidit: quod repente inter pronunciandum diuinissimum Saluatoris nomen abscissum est. Consimili constantia reliqui duo supremum casum tulere, et Leonardi e capite ab ceruice reuulso clare auditum est sanctissimum Iesu nomen. Comes Allifanus maioris submissionis gratia nudis pedibus ad supplicium volebat ire: sed permissus non est: et cognito quam pie Dux mortem oppetiisset, vltro Te Deum laudamus et ipse promens vadere coepit. Quod eo minus in eo viro nouum videbatur; quod is sententia necdum lata necis causaque pendente, hunc in modum solitus erat Leonardum affari: Nonne nos promisimus Deo, Leonarde, si vita concedatur, eius obsequio omnem mancipaturos? Quanto igitur maius beneficium sit, si, dum certa haec viget voluntas, nos ad se vocet? compendiumque viae faciens ac laborum ad idem in praesentia euehat praemium, ad quod multo post tempore euocaturus esset? Haec ego ex litteris excerpsi, quas, quo gesta sunt tempore, Polancus ad vniuersam Societatem dedit. Hand nescius sum adiici ab aliis multa, et piam quoque atque accommodatam meditationem referri, quam Dux super septem verbis a Domino in cruce prolatis habuerit: quod fortassis, antequam Peruscus aduocaretur, accidit: ideoque nulla eius apud Polancum memoria est. Nec vero videri potui aliena persequi, vbi Peruscus alterque sacerdos tanta pars fuere. Praeterquam quod illa mihi voluntas optima Ducis, qua nostrum Ordinem semper ante complexus, supremo tempore etiam cupiebat de Societate esse, et veluti vnum ex ea ferebat, repudianda nequaquam fuit.

[Note: 76 Missionum fructus.] Haec Romae dum fiunt, haud pauci, et in Vrbi vicina, et in remotiora etiam Italiae excurrêre loca, Christianae vbique sanctimoniae ardore ingenti ac labore statuentes signa, et pulcherrimam orientis Ecclesiae speciem reuocantes. Castella inuenta, in quibus ante quintum ac vigesimum aetatis annum nemini mos esset ad mensam diuinam accumbere: et vbi virgines nubiles, quanquam quocunque alio seu voluntas, seu vsus ferret, vagarentur, templum tamen ingredi, et Sacro interesse, opinione peruersissima, procul decoro haberetur. Imo et rusticanus homo inuentus, planeque rusticanus, qui cum puer salutationem modo Angelicam et precationem Dominicam, idque praue didicisset, assidue deinde in agro versatus et inter belluas, solem venerabatur, nihil se vidisse vtilius aut formosius dicens. Ei se nascenti cadentique septies dicere Pater noster et Aue Maria. Adeo hominum ingenia absque cultura siluescunt, et indita humanis mentibus in superstitionem paulatim degenerant semina pietatis. His omnibus aliisque zizaniis [Note: 77 Solertia aduersus impias voces.] euellendis feliciter insudatum. Ad infamem impiarum vocum consuetudinem extirpandam, optime adolescenti, qui sub extrema Paschalis ieiunij comes iuerat eius, quem modo nominaui, Perusci, simplex inuentum cessit. Dominico die Palmarum diu grauiterque in tartareum illud inuectus crimen, singulis auditorum ramulum sacrae oleae diuisit, iubens eum sibi e collo suspendere: et quoties daemon execrandi impetum iniiceret, aspicere eum, ac meminisse oleam signum esse pacis: sibique monimento datam, ne impie cum Deo pugnarent. Tam alte haec vox simplicibus populi insedit animis, vt deinde veluti prouerbio, si quando vel iratos viderent, vel audirent praui quid effundentes, alij alios admonerent: oleam inspectarent, oleae meminissent. [Note: 78 Emerius de Bonis rem praeclare gerit Lauelli.] Eadem Quadragesima Lauellum (est vrbs ea permodica Appuliae Dauniorum sexto a Venusia milliario prope Lucanos, in quibus etiam hodie numeratur) postulatu Antonij Florebelli eius Episcopi, qui Summo Pontifici a secretis erat, cuique plane multum Societas nostra debet; profectus est concionaturus Emerius de Bonis facultatis vir non vulgaris, caeterum virtutis eximiae. Ciuium animos ad alium concionatorem doctrinae fama insignem, sed apud Antistitem suspectae, conuersos reperit. Qua de causa non libenter ab Episcopo missum excipientes, volebant eum specimen suae facultatis praebere, vt ita exciperent, si placuisset. Negauit Emerius suggestum illud ab se ambiri: nec quidquam mercedis pro iis, quae obiret, muneribus sibi fas esse recipi, nodum mercedis spes eo duxerit. Quam facile venerit, tam non difficile abiturum. Flexit nonnihil eos haec aequitas animi; sed multo magis vbi eius interfuere Missae, commoti sunt. Sacrarum dignitate cerimoniarum, pronunciatione religiosa et graui, totius pietate maturitateque actionis (tanti interest in sacro praecone cuncta esse ad exemplum composita) qui primi sacrificantem videre delectati, cum fausta omnes admurmuratione discesserunt; inuitaruntque alios, vt postero die quasi nouae ac pulchrae diuinis operandi formae interesse vellent. Cumque postero die plures adfuissent, etiam hi deinceps alios adducebant, vt templum spectatoribus impleretur. In summa; cura abstitere experiundi facultatem dicendi, satis idoneum rati concionatorem, qui tam probatus erat sacerdos. Hoc autem praeiudicio imbuti, ac caetera etiam vitae pietate conciliati, vbi in suggestum processit, tum vero, nequaquam velut missum ab Vrbe, sed tanquam demissum e caelo audire hominem coeperunt, cateruatim ex oppidis propinquis remotisque promiscua omnium oidinum multitudine [Note: 79] confluente. Nimirum eo minus negotij Emerio fuit ad pietatem totius vrbis faciem renouare. Sanctissimum Christi Domini Corpus indecore asseruabatur, vt honorifica cellula pararetur, curauit. Idem ad decumbentes sine vllo honore deferebatur: paulo post magno comitatu, et cum facibus fere quinquagenis deducebant. Moriebantur aegri in viis ope omni destituti: nosocomium olim coeptum vt perficeretur operam dedit. Vsurpandi sacra mysteria nulla praeterquam in Paschate, tumque perfrigida


page 180, image: s180

mentio erat. Sodalitatem instituit, iisque obstrinxit legibus, vt singulis mensibus homologesi animos expiarent, ac caelesti pane reficerent: iidemque stipem corrogarent, quam in egenos prae pudore latentes distribuerent. Quarum rerum cum primum perspecta sunt exempla, cum viri inter eos nobiles ad subsellia sacerdotum, et ad mensam diuinam accedere, vel pro foribus templi conspecti sunt mendicantes, miraculo prope fuere. Quo die eiectorum de templo negotiatorum sacra historia tractatur, valde Clerum permouit, vt multo deinceps accuratius communis psalmodiae cursum exequeretur: permouit autem ea maxime re, quod qui parum distincte decoreque canerent, eos dixit videri in templis non boues, [Note: 80] sed boum mugitus vendere. Vigebat ibi quoque infamis mos impia in Deum ac Diuos dicta iaciendi. Hoc ita crimen seuere pro concione detestatus est, vt Marchio, qui adfuit, protinus edicto grauem proposuerit poenam, qui in posterum tale scelus auderet: et vnius linguam, qui paulo post deprehensus in scelere est, fuerit transfixurus, nisi concionator intercessisset. Valuit tamen ille terror, et sacri praeconis incusatio vehemens, vt magna ex parte tartarea illa linguae intemperantia coerceretur. Haec populus commoda animaduertens, Emerium, quem principio abnuebat excipere, haud postea adduci porerat, vt perfunctum munere abire sineret. Verumtamen quoniam Societati non licebat per paucitatem operariorum ibi sedem figere, cum adhortatus Marchionem esset, vt e Franciscanorum Moderatoribus, quorum Lauelli coenobium est, impetraret viros, qui bene instituta conseruarent, quamuis inuitis omnibus, tandem abscessit. Romam primum reuersus, deinde Perusiam missus est: id Patribus curantibus, vt ad eas vrbes, in quibus fixa domicilia Societas habebat, subsidia inprimis idonea mitterent.

[Note: 81 Haeretici in Calabria reuocati ad sanam mentem.] Sub idem tempus Lucius Crucius et Ioannes Xauerius Calabriae salutarem opem tulerunt. Extiterat repente circa Consentiam et Montem Altum ingens haereticorum vis, adeo vt freti numero impij metuque perculsi, ne singuli comprehensi poenas darent, exire facto agmine oppidis, attrectare arma, et ad errorum stultitiam latrocinij furorem adiungere auderent. Capti circiter mille sexcenti: reliquorum pars magna ostentata veniae spe resipiscentibus, in oppida rediit. Ad hos ab errore deducendos, et confirmandos in veritate orthodoxos, Proregis et Cardinalis Gaddij Archiepiscopi Consentini postulatu sacerdotes duo, quos dixi, profecti sunt. In Monte Alto primum expurgando prospere laborarunt. Ex mul is, de quibus sumptum capite supplicium est, vno die octogintaocto in frusta concisi: ad quos Xauerius communiter post confessionem acrem adhibuit adhortationem. omnesque recte animati, recteque sentientes deducentibus singulos ad supplicium Patribus, subiere necem: nec quidquam miseri dolebant, nec querebantur aliud, quam sero tales Magistros venisse: si duos citius menses aduenissent, haudquaquam se in eam insaniam tantamque calamitatem fuisse lapsuros. Duo dumtaxat tam numerosa in turba pertinaces fuere: quorum alter inter haereticos magno erat in pretio, et Praedicator appellabatur, homo agrestis, Latine ignarus, nec quidquam sciens, nisi impium errorum carmen: quod iisdem semper verbis frequentissime iteratum, quamuis brutae menti inhaeserat, non modo firmamentum, quod vllam imaginem haberet veri, sed nihil omnino argumenti errorum, quos canebat, potens afferre: et tamen humana peruersitas, et diabolica fraus tali trunco ac stipiti audientiam faciebar. Expurgato Monte Alto ibidem Lucio subsistente, qui et concionabatur diebus festis, et aliquoties in hebdomada Clericis ac Religiosorum non paucis Conscientiae explicabat casus, valetudine peregrinari prohibitus; Xauerius in vicinos pagos summa commotus necessitate populorum excurrit. Loca erant ab exulibus et grassatoribus infesta: perpetuumque periculum iter sine valido praesidio tentantibus imminebat; tamen securum aiebat se ire [Note: 82 Patris Ioannis Xauerij constantia.] Xauerius, quod, si spoliaretur, Domino ita locupleti seruiret, vt iterum ab eo vestiri non difficile posset: si occideretur, in beneficio esset magno repositurus id sibi in Italia offerri, quod alij consectantes immensa tranent maria, ad Indosque et nouum penetrent orbem terrarum. Deo tamen milites protegente suos, multis perfuncti laboribus ac periculis, et in adiacenti agro, et Consentiae strenue exerciti, cum morbo etiam Lucius diuturno vexatus esset, multis animarum millibus daemoni ereptis, eaque pretiosa onusti praeda incolumes redierunt.

[Note: 83 Macerata Collegium inchoatum.] Maceratam vere extremo Collegium missum est. Decimoseptimo Kalendas Iunias tredecim eo Socij peruenere, exceptique sunt conducta in domo ab ciuium primis: qui non modo instruxerant domum, et hospitalem parauerant coenam, verum etiam prohiberi non potuere, quo minus ipsimet sacris hospitibus de via fessis, dum cibo vires instaurant, humanitate summa et alacritate ministrarent. Iam diu expetierant id Collegium Maceratenses, cum secunda Lauretanorum Patrum per totum agrum Picenum, extraque eum manante fama, tum fructu illecti, quem ex breui aliquo eorumdem excursu identidem sua ipsi in vrbe degustarant. Caesar Brancatius, qui sub Paulo Quarto prouinciam Picenam administrauit, et documenta non pauca sapientis Praetoris reliquit, nihil non mouerat, vt res primo quoque tempore perficeretur, missis etiam Lauretum ad Rectorem eius Collegij Oliuerium quatuor lectis viris, et ad Lainium Romam procuratore cum mandatis ac litteris tum suis, tum ciuitatis. Aiebat cum prouinciae caput Macerata sit, prouinciae totius causam agi, quam sancta Societas et apud Deum et apud homines factura illustriorem esset. Atque Oliuerius quidem ita suscepit causam, vt Lainio confirmaret, cum alij populi complures suam ad impetrandum Collegium operam requisiuissent, tamen


page 181, image: s181

pro vnis Maceratensibus laborare se, quod nusquam amantiorem et paratiorem ad profectum ciuitatem vidisset. Verum decessione Brancatij refrigerata causa, minime paucos honestissimae sortis ille iam vanus occupauerat metus, ne filij ab ducerentur. Caeca futuri pectora id meruebant, quo nihil haberent optatius, sisuspicari possent, fore haud longe post tempus, cum Maceratensis ciuis (Mathaeum Riccium loquor) per hunc, quem anxie verebantur modum abductus, idest in hanc conscriptus militiam, ab eaque excultus, euectus et amandatus in Indiam, eiusdem ope regna Sinarum amplissima, non religioni modo Christianae, quod summum est, aperiret, verum etiam in Europaearum gentium, quarum sic apud Sinas iacebat opinio, vt pro Barbaris vulgo despicerentur, admirationem adduceret, summa cum Christiani nominis amplificatione, magna cum Occidentis totius, quem iam magnum Sinae cognominant, [Note: 84] et scilicet praecipua Maceratae gloria. Talium igitur ignaros tum ciues ita praeposterus ille retardabat metus, vt, cum tandem ciuitatis Concilio publico, in quo vndeseptuaginta interfuere, quinque et sexaginta suffragati Collegio sunt; mutatio dexterae Excelsi visa lit: nec tam repentinus, praererque opinionem consensus nisi sancto Spiritui tribueretur. Quod praeter caeteros grauis prudensque vir Caesar Gambara, qui vices legati gerebat, probeque norat quid paulo ante ciuium multis animi esset, praedicare non cessabat quasi diuinum opus. Iuuit tamen quam plurimum ex ordine Seruitarum magnae auctoritatis iuxta ac sanctitatis sacer orator Eusebius, et in sermonibus priuatis, et in concionibus publicis commendans vrgensque negotium, Iuuere de ciuibus quoque multi: sed nemo omnium studio, pecunia, labore acrius contendit, quam Ioannes Iacobus Gabutius: cui tamen rerum Deus omnium sapientissimus dispensator impetrati Collegij laecitiam concessit, fructum negauit, vel commutauit potius, pro breui modicoque aerernum et immensum largitus. Quo die Maceratam Socij iniere, eo Ioannes Iacobus ad sepulcrum elatus est, quingentis Collegio aureis testmento legtis. In assignandis reditibus difficultatis aliquid interuenit. Volebat ciuitas certi nihil atrribui, sed translato dumtaxat in Collegium stipendio, quod Grammaticae praeceptori communi antea pendebatur, quidquid praeterea desideraretur, suppeditandi curam Quatuoruiris [Note: 85 Parum firma quae exarbitrio pendent popularium Magistratuum.] delegari. Sed earum rerum neutram Pater Generalis subeundam putauit, edoctus iam satis experimento, et Foroliuiensis, et Amerini, et Montis Politiani Collegiorum, nil stabile ac permanens esse posse, vbi res pendeat ab eiusmodi Magistratibus, qui tam saepe mutantur, tamquelate per genus prope omne ciuium vagantur; vt vbi vni alteriue quacunque ex causa offensionis quidquam oboriatur, rerum summa periclitetur. Aliquid tandem certi a Christophoro Madrutio Cardinali Legato assignatum est. Is, cum ab Oliuerio, et Collegij Rectore inuiseretur, magna voce (et aderant plurimi) velut concionabundus extollere miris laudibus Societatem aggressus, praeter caetera, gratias dixit ab omnibus Deo agendas, quod tali tempore talem orbi terrarum hominum coetum dedisset: ac bonam deinde de pecunia sua stipem ad Collegium misit suum mittentis nomen, quanquam frustra, cupiens [Note: 86] ignorari. Rector Collegij primtis fuit Angelus Douitius, qui cum a secreris Florentino Duci Cosmo esset, paulo ante biennium transgressus ad Christi aulam, moribus plane Angelus videbatur. Principio sacra quoque aedes deerat: deinde attriburum est templum sancti Ioannis, quod erat Archidiaconi Maceratensis. Libenter cessere Firmanus Firmanius Archidiaconus, eiusque frater Ioannes Franciscus rituum sacrorum apud Pontificem Summum Magister, cui regressus ad Archidia conatum patebar. Caeterum nondum aedibus ad incolendum prope remplam paratis, procul aliquanto tempore magno cum incommodo, magnaque patientia habitarunt. Nimirum sua rebus onmibus quaedam aetas est, per quam adolescant, et ad iustum modum per gradus proficiant. Quas aequo animo tempestiuitates opperiri, neque earum paria vbique postulare interualla non Euangelicae modo constantiae, sed humanae quoque prudentiae est. Exordium docendi facturi, in templo sancti Francisci Latinam orationem Ioannes Dominicus Romanus doctus et eloquens iuuenis, Graecam Ioannes Catalanus habuere cum approbatione summa florentis ac doctae coronae: adeo vt designati a ciuitate Collegij curatores statim Lainio grates per litteras egerint ciuitatis nomine; rogarintque vt in publico Gymnasio semel in hebdomada docere eos vellet, quod impetratum est. Dieque Saturni nouis Magistris ad docendum dicto, confluebat auditorum ingens ac varia multitudo: qui quantopere doctrina placeret attentione, modestia, silentio haud alijs in auditorijs consueto testabantur. In domesticis autem scholis amplius centum et quadraginta numerabantur discentes. Nequaquam par initio ad templum, et mysteria diuina concursus. Multis diebus nemo virorum, nisi vnus quidam adolescens quam occultissime dubia luce ad caeleste conuiuium accessit. Feminas absterrebat metus, ne Theatinae vocarentur. Sed paulo post malum pudorem, et diabolum qui eum offundebat, vicit subegitque gratia Christi, templumque ac diuinam mensam viris feminisque compleuit. Dumque liberalitas ciuium cum Patrum sedulitate certat, breui aedes attributae sunt templo contiguae, et Sociorum numerus amplificatus, vt extremo anno viginti iam essent, et Sodalitas sanctae Mariae, quam Virginum vocant, vt magnificam, quae extra vrbem condebatur, aedem ijdem acciperent, omni ope annitebatur.

[Note: 87] Eodem mense Maio primum in ditione Sabaudi Ducis Collegium positum est. Agebant apud eum Antonius Posseuinus, et Ludouicus Codrettus, impigreque alpinis in vallibus religionis restitutione vrgebant. Verum Angronienses, quos supra demonstratum est malo subactos (vt infidus est custos officij metus) mortuo Galliae Rege Francisco, audacia sumpta, cumque finitimis Delphinatus coniuncti haereticis aduersus Ducem rebellant. Id metuens Posseuinus censuerat principes eos, qui Vercellis haeresim


page 182, image: s182

eiurarant, haud sinendos domum redire, sed per vrbes spargendos et oppida; et coenobijs assignandos, vt per otium plenius docerentur, et pariter ad constantiam bonorum vsu confirmarentur. Sed cum quidam Gallorum religione et ipsi parum sincera minime malos homines permansuros in fide affirmarent, redeundi venia facta est. Ergo mouenda Duci de initegro fuerant arma, remisso cum prisco munere Pusseuino: et multum negotij fuit, quoad propugnaculo in faucibus duarum vallium excitato, ne qua erumpere in subalpinam planitiem haerctici possent, et quibusdam conditionibus in officio contenti. Tum ad expurgandam totam circa regionem subalpinam, quam inter diuturna arma errores ita infecerant, vt Vigoni, quod inter Valles, et Augustam Taurinorum medium est oppidum, sena hominum millia ad Caluinianam coenam conuenirent, duo maximi vsus Posseuinus excogitauit. Primum ex Ligurum et Mediolanensium coenobijs lectos quadraginta concionatores euocauit: perque certa loca cum suo quemque comite disposuit, auctoritate Ducis, et Apostolici Nuncij, qui etiam ex vigesima, quam Pontificis assensu subalpinis sacerdotijs imposuerat, impendia in eorum alimenta contulit. Deinde Vercellis, Genuae, Venetijs vim immensam Catechismorum Canisij, et magnorum foliorum, in quibus descripta erant opportuna monita ad cauendas haereses, impensa Ducis edendam typis curauit. Ex quo sacro instrumento copia ingens ad concionatores distribuenda missa Ludimagistris, et singulis discentium donati Catechismi. In templis, xenodochijs, diuersorijs, Ex publicis alijs locis propositae tabulae agglutinatis folijs: eaque solertia cum pestiferi, quos Geneuenses seuerant, excussi de manibus, obliteratique libelli: tum salubris per omnes ordines aetatesque propagata doctrina. Haud laboriose minus ac fortiter verbi diuini mouebat arma Ludouicus [Note: 88] Codrettus. In duabus praecipue vallibus rem administrauit Sturae, et Barcellonae. Illa cis montes in Italiam, haec vltra in Galliam versa est. Quare et apud Sturanos populos, quod Gallice parum intelligerent, concionabatur Italica lingua; apud Barcellonenses Gallica, quod ferme Italice ignorarent. Vtrobique mores, vtrobique corrupta religio: sed foedius apud Barcellonenses. Inscitia ante omnia rudes mortales aduenarum fraudibus opportunos reddebat. Verum confidentiae tantum atque superbiae vna cum haeresi deprauatis imbibebant mentibus, vt semina, quae aegre posset suum litterarum apicibus sonum reddere, non erubuerit sacrum Testamenti noui codicem vernaculo sermone versum manu tenens, Ludouicum in frequenti corona ad disputandum lacessere. Quam Pater graui supercilio meriraque castigatione reiecit, cum abunde haereticos spiritus redargueret temeraria illa procacitas, perquam assumere sibi grauissimi magisterij partes imperitissima, et femina auderet. [Note: 89] Ebredunensis Archiepiscopus Guilielmus Auansonius, cuius dioecesi Barcellonae vallis est contributa, cognitis in ea rebus a Ludouico gestis magnopere laetatus. Ebredunum accersijt, productumque saepius ad populi concionem, Glanum (Gap hodie vocant) exiguis septem ab Ebreduno leucis, misit, tentaturum, si quid misere perdita in ciuicate posset. At simul primum Glan Catholicum adesse concionatorem emanauit, haereticorum quidam accurrunt; ferociterque testantur, ab incepto ni desistat, antequam in suggestum euadat, iugulaturos: nec viuum fuisse portas intraturum, si quamobrem veniret, olfacere ipsi potuissent. His digressis armatorum globus superuenit: et solum in diuersorio circumsistunt. Actum de se Pater opinabatur: et propitium sibi Deum implorans, ad cadendum fortiter animum componebar. Verum ne illi quidem vltra conuicia ac minas, si affari populum auderet, progressi. Non latuit Catholicos insultantium haereticorum proteruitas. Arma iuuentus sumit, et suum oratorem ad concionandum instigat. Ille vero, quanquam indignum censebat orthodoxi praeconis constantiam ad Hugonottorum furias trepidasse, tamen, cum pars vtraque iam esset in armis, maluit in propinquum pagum transferre concionem, quam videri fundendi sanguinis causam dedisse. Hunc in locum redacta Glani religio ea tempestate erat: perque tot discrimina, ne funditus tota ea regione rueret, succurrendum erat. Hoc magis Dux Emmanuel, et Apostolicus Nuncius festinabant vt Collegium primo quoque tempore alicubi in subalpinis tamquam arx, vnde circum quoque excurri, et ad quam tenerior aetas rectae institutionis gratia vndique conuocari posset, statueretur. De sede ambigebatur: dumque alia alij praeferunt loca, ciues Montis Regalis admonitu sui iuuenis, quem Ludouicus Codrettus Auenione meditationibus exercuerat, ab Duce institere, vt apud se poneretur. Nondum Augusta Taurinorum, Cherium, Pinerolium, [Note: 90 Collegium Montis Regalis in subalpinis.] Sauinianum, Villanoua in Ducis redierant potestatem, quae sibi Rex Galliae Henricus ex pacis conditionibus reseruarat, dum ex Emmanuele Duce, et Margareta coninge Henrici eiusdem sorore proles virilis susciperetur. Ergo ex reliqua ditione opportunissima sedes visa est Mons Regalis (Mons vici, seu Mondeuium vulgo est) tum propter caeteras commoditates, tum quod ciues, vt dictum est, id valde peterent: et Academia tum loco eodem conderetur. Collegae partim, Roma, partim Nouocomo duodecim missi: quorum plerique eodem prorsus die in Montem Regalem, quo Ludouicus Codrettus Rector futurus, occurrerunt. Verum cum parati nihil esset, Fossanum ad se Posseuinus. transtulit, et hospitaliter habuit magno oppidanorum et accolarum bono: ad quos conciones et catechismum ardore eo animi detulere, vt primus ille Collegij quasi flosculus velut index eius feracitatis ingenti laetitia et spe late prouinciam omnem complerit. Conducta domo in Monte Regali, rebusque caeteris (vt copia fuit) paratis, sacelloque in aula adornato, nulla re quam paupertate magis spectando (diu enim, vt id specimensit, pro candelabro vitreus cyathi fracti pes fuit) initium tandem docendi factum ab tribus Magistris, quorum praecipuo etiam schola Rhetoricae, et Graeci sermonis ex Academia attributa. Continuo affluxere e subalpinis oppidis pagisque adolescentes: et, quae sperabantur, apparere coeperunt fruges. Pleraque Dux ad impensas suppeditauit: cuius etiam


page 183, image: s183

studio, et Nuncij Apostolici, itemque Cardinalis Alexandrini biennio post proprium Collegio tectum est attributum a Summo Pontifice monasterium virginum S. Clarae, sanctimonialibus, quae duae dumtaxat reliquae erant, alio translatis.

[Note: 91 Nouocomensit Collegij initium.] Nouocomenses iam pridem Societatis haud dum nisi fama, ex litteris praesertim et commendatione ciuium suorum, qui Romae degebant, cognitae, amor et cupiditas ceperat. Mouebat ante omnia liberorum caritas, quorum erudiendis formandisque aetatibus expertam multis locis, vulgoque celebratam nostrorum Magistrorum industriam exoptabant. Est praeclara quaedam Nouocomi procuratio ad animarum instituta et corporum leuandas calamitates. Opus Misericordiae ex re ei nomen. Praesunt lecti ciuium. Id operis qui ea tempestate procurabant, Collegij aduocandi negotium fecere suum, quod persuasum sibi esse dicerent, nullam ab se erga patriam suam accidere posse misericordiam potiorem. Itaque post allegatos Romae nomines, qui coram rem agerent, et alios Mediolanum missos, quo quempiam Patrum peruenisse audierant; anno ineunte M.D.LVIII. ipsimet primo ad Vicarium Lainium, deinde ad Generalem Praepositum, et coactos in conuentu Patres saepius scripsere, quatuor Sociorum studiosissime postulantes. Nam quod ciuitatem nec peropulentam, adhaec attenuatam bellis, atque exhaustam impendijs aiebant esse, negabant posse eam statim in Collegij iusti impensam sufficere. Aliquid tamen domicilij, et S. Pauli sacellum, et omne??? caritatem, suasque opes omnes largiter deferebant. In eamdem sententiam ad suos siue ciues, siue potentes amicos atque patronos Episcopos et Cardinales Romam litterarum plurimum addidere. Remorabatur Patres primo Sociorum penuria; deinde, quod Callegiorum ea fragmenta parum disciplinae, parum diuturnitati [Note: 92] apta censebant. Instabant tamen Comenses, atque ex vsu Bobadillae et Wolfii, dum in Vallem Tellinam transgrediuntur, vel inde reuertuntur; itemque ex fama Collegij, quod ipsi Volturrenae concedebatur, nouus ardor accesserat; cum ad superandas difficultates attente cuncta circumspectantibus consilium plane bonum ac felix incidit. Leo Carpanus ex Merone pago in agro Plebincinij (quod Licinij forum sunt qui putent fuisse) vir pius ac nobilis sub annum extremum saeculi euntis duodequinquagesimum perfectionis studio facultates suas abdicauit; eoque contulit, vt per eas ob inopiam destitutis pueris tum Comensibus, tum Plebinciniensibus necessaria vitae, pariterque litterarum et morum doctrina prouideretur ex sententia venerabilium Presbyterorum a Somasca, ad quos ipse Leo sese recepit. Ei negotio curatores praeposuit tres, Mediolanensis dioeceseos vnum ex oppido Herba clarum virtute Primum Comitem nomine; Comenses duos, et ipsos genere praestantes et moribus, Bernardum Odescalckum, et Iacobum Baiaccam. Deinde cum Leonis propinqui abalienatarum dolore possessionum (qui plerisque mortalium morbus est) in eas frequenter inua???rent, et fructus infestos incertosque facerent, et coepta institutio in destinato a Leone loco parum ad vota succederet; Presbyteri de Somasca omni se cura illa exemerunt, et curatores a Iulio III. Pontifice impetrarunt, vendere vt eas possessiones, et redactam inde pecuniam in alia pietatis conferre munera, fas esset. Haec igitur cum in promptu pecunia esset, visa est ad Collegij iusti firmamenta diuinitus reseruata. Vtque sententia haec sedit; atque consultis Comensium ciuium primis, tum qui in patria, [Note: 93] tum qui Romae incolebant, in Societatis Collegium consensu collata est; incredibile dictu est, quantum omnes Comensium ordines vniuerse ac priuatim eo laetati consilio sint. Praecipuus auctor transactorque consilij Bernardus Odescalekus fuit. Cui viro, praestantibusque eius filijs, cum reliquis, tum Paulo Atriae Pennaeque Episcopo, et Francisco Camerae Apostolicae Praesidi, per quem illa Romae pecunia occupata est fructuose, plurimum sane debetur. Praeiuit gregi Pastor Ioannes Antonius Vulpius multiplici sapientia clarus Antistes: qui Collegij eam curam ita nunquam ponebat, vt etiam cum ad Heluetios Pontificius Nuncius abesset, per crebras grauesque litteras extimulare Lainium non cessaret. Nec minore interim studio Benedictus Canonicus, idemque frater ac Vicarius Episcopi contendebat. Porro hi omnes, vbi illa Collegij perficiendi via reperta est, litteris separatim suis, itemque suis ciuitas, et Collegium Misericordiae modis omnibus institere, vt primo quoque tempore scholarum copia fieret. Commemorabant incommoda publica ex aetatis infirmae neglectu, pericula ex haereticorum propinquitate, postremo opportunitatem ipsos haereticos inter propinquas Valles curandi. Quae voluntas et opportunitas cum Patribus nequaquam reiicienda videretur; Comenses de assignanda Collegio sede disceptarunt, eam maxime ob causam; quod, cum vrbem modicam ambitu murorum incolant, sed in suburbia tria sane frequentia expatientur, intra moenia, siue propter angustias, siue quam aliam ob causam, coenobia nulla virorum habent: neque vlla inferri, si quis foris decesserit, cadauera patiuntur. Quorum, et huiusmodi veterum morum oppido retinentes sunt. Quamobrem erant qui censerent, nequid contra patriae instituta committeretur, ne Societatem quidem penitus in sinum recipiendam. Verum [Note: 94] Hieronymus Magnocaballus illa prudentiae magnae indole, qua postea domi forisque in amplis muneribus, et legationibus, et Senator Mediolanensis, et Cremonensis Praetor claruit; quique perpetuae in nos voluntatis suae non modo liberos heredes reliquit, sed vnum etiam nobis et Indiae dedit: aliam Religionum aliarum, ac nostrae rationem esse disputauit. Nam quod Societati dedissent, id eos profecto liberis suis dare, quos ad disciplinam quotidie extra moenia relegari non oporteret. Quae sententia non modo placuit, sed in tantam omnes expectationem erecti sunt, vt Palmius anno sexagesimo cum propius spectatum res aduenisset, eam mitigandam putarit. Quam enim audierant disciplinarum Romae varietatem atque magnificentiam, eam Como repraesentandam praeceperant animis. At Palmius, qui censebat vbique praestanda quam ostendenda plura, Collegiorum patefacto discrimine, Comensi docuit tres fore satis Magistros primum Humanitatis atque Rhetoricae, reliquos


page 184, image: s184

emendate loquendi: extremoque eiusdem anni, ex quo anno natalis Collegij censetur, ad res adornandas, et concionum aliquid exhibendum Ioannem Baptistam Velatum misit. Iamque difficultatibus victis caeteris, vna restabat Sociorum inopia, quaegaudium continuo expleri non sinebat; cum haec quoque repente tollitur, Grisonum haereticorum decreto, nihil minus quam commodare volentium. Qui ciecto ex Volturrena Collegio, quam ipsi respuêre benedictionem, fruendam Comensibus tradidere. En quanta inter se conseruntur arte consilia Dei. Ille nimirum, vti parauerat exulibus suis in Comensium humanitate perfugium, ita Comensibus destinarat ex haereticorum inhumanitate praesidium. [Note: 95] Igitur vbi hoc anno Tarquinius Rainaldus cum Socijs e Valle Tellina eiectis superuenit, quam aegri ciues eorum exilto, tam sua laeti occasione pariter omnes, sacraeque et humanae potestates instant, vt initium docendi fiat. In aedibus Misericordiae vnus primo ludus, tum deinceps proximis annis alter ac tertius publicantur. Domum ad inhabitandum commodauit primo, deinde donauit Bernardus Odescalckus e regione scholarum sitam. In ea Collegium, quoad magnificae, in quibus nunc degit, comparatae sunt aedes, mansit. Puerorum et adolescentium materia bona, et ad omnem laudem facta. Nihil docilius ijs, nihil tractabilius, modestius, obseruantius. Excitato in classium vna et ornato altari, eo conueniebant diebus sacris ad vespertinas Deiparae exequendas preces. Quibus vero diebus intermittebantur scholae, ducebantur communiter a Magistris singulari modestia ad exercendum, auramque captandam in agros. Eo spectaculo gestire ciuitas, et omnem benignitatem in Collegium explicare: quam postea nunquam intermisit. Neque Patres non sedulo alias experiri vias, quibus publice Collegia solent prodesse. Quanquam non modice retardauit aliquot annis domicilij templique inopia, dum propter commemoratas vrbis angustias locus haud facile idoneus et parabilis inuenitur. Sed omnia tandem hinc perseuerantia nauorum Religiosorum, inde constantia beneuolae ciuitatis vicere. Maturatum Collegium est, vt solatio atque subsidio Tellinensi quoque iuuentuti esset: et Tarquinius Rainalus Rector impositus, quod percarus erat ijs populis, eosque vicissim plurimum diligebat. Haud facile quidquam vnquam Pontanis, totiusque [Note: Collegij Vallis Tellina exitus.] Vallis Tellinae Catholicis indignius ac luctuosius eo Patrum exilio accidit. Tametsi minore illo conuentu, quem pitachium vocant, vt anno proximo demonstratum est, homines Societatis facessere iussi erant e valle Tellina, eamque ob rem Edelium vicinum in pagum Venetae ditionis secesserant: [Note: 96 Studia Pontanorum in retinendo Collegio.] tamen ingressi erant Pontani haud dubiam spem in iustis comitijs quod postularent, exoraturos. Nihil enim se petere quod contra Rempublicam faceret, sed quod in commune maximum caderet bonum: nempe, vt liceret sibi quos genuissent, recte instituere, doctosque ac probos Reipublicae educare ciues. Equitis Quadrij, qui homo esset apud suos honestissimus, et apud Germaniae Principes, ipsumque Caesarem clarus, et gratia pollens, verecundiam habituros. Valituras commendationes omnium fere Principum Christianorum, valituram consensionem contentionemque omnium Vallis Tellinae populorum. Pecuniae certe nihil inexpugnabile esse. Equitis cognatos spe magnae partis hereditatis placari posse. Denique ipsum vallis Praetorem Ferdinandum Beccarium, quippe Catholicum, suscepturum negotium, et ad eum, quem velit, exitum perducturum. Hac adeo probabili veraque freti spe Pontani sedulo omnia procurant. Litteras a Principibus, ab Rege Galliae, ab Imperatore, ab Marchione Piscariae Gubernatore Mediolanensi, ab Duce Bauaro, ab Republica Catholicorum Heluetiorum, ab alijs impetrant. Deligunt praecipuos e ciuibus suis acres ac strenuos viros legatos, Prosperum Quadrium, et Ioannem Mariam Guizzardum. Hi statim, vt occupent gratiam, cum cura et studio circumeunt vicinos populos, rogantque et obtestantur Catholicos, vt communi causae faueant: caeteros implent promissis. Marcus Antonius Quadrius Pontanorum Curio nulli parcit impensae. Quidquid habet rerum, vel indumenta corporis sui, vel vitaealimenta paratus impendere, et Apostolica caritate superimpendere seipsum. Allegationes ad Ferdinandum Beccarium, et dona missa, ac fusas preces arduum sit memorare. Omnia in illo esse: immortali hoc beneficio posse et qui nunc sunt, Vallis Tellinae incolas accolasque, et liberos eorum, et posteritatem obligare omnem. Religioni, sanctitati, Deo daret. Ille prolixe [Note: 97] omnia polliceri. Diestandem comitiorum adfuit, quae in oppido Curia Rheticae ditionis praecipuo habita sunt. Multae ab Socictatis hominibus aestimantibus, quanti momenti esset in Italiae illo confinio praesidium id religionis statui, pro ea re preces ad Deum fundebantur, et ab alij, et ijs praecipue, qui Edelij diuersabantur: multae priuatim ac publice a Curione populoque Pontano. Prosper ac Ioannes Maria legati fide liter enixeque gerunt rem. Nihilo segnius haeretici, et e Saxonia, et Geneua, et Zurichio Heluetiorum (Tigurinus is olim pagus) praeter eos, qui in Vallibus, et inter ipsos Grisones erant, tanquam summa rerum suarum ageretur, machinam nullam non admouere. Bis legatos, quos iureiurando adegerant quantum plurimum possent, allaboraturos, ad populorum occupanda studia circummisere: postremo nulli satis credentes, plurimi eorum ad comitia dictis promissisque, et ampla pecunia coram turbaturi omnia perrexêre: quodque ante denunciare soliti erant, id tum maxime vociferabantur, nullam esse Euangelio suo capitaliorem pestem, quam Iesuitas. Hos et sophismatibus adultos irretire, et pueros ille cebris circumuenire, ac demum omnes sub Papae dominatum trahere. Vbi illi sint, stare Lutheri disciplinam, Euangelium stare non posse. Animis hoc certamine accensis legati Pontanorum accurate praeparata oratione in hanc sententiam verba in conuentu [Note: 98 Verba Pontanorum in conuentu Grisonum pro Collegio.] faciunt: Antonius Quadrius, Domini, Eques honestissimus, idemque prudentissimus eiuis noster, cum liberos non haberet, ex facultatibus, quas labore solertiaque sua quaesiuit, in cum vsum partem donauit, vt Ponte apud nos, quae ipsius est patria, ludimagistri perpetui alerentur.


page 185, image: s185

Id, si contra vlla vel priuata, vel publica iura fecit, aequum est sapientia vestra rescindi: sin autem saluis omnibus institutis ac legibus in summum cedit totius Vallis beneficium, liberorumque nostrorum, et posteritatis vniuersae, rogamus vos supplices, obtestamurque per Deum, vt id nobis beneficium proprium velitis esse: nec a quopiam sinatis vi doloue interuerti. Ac principio quidem de prudentia ac bonitate Antonij Equitis non est necesse apud vos quidquam loqui. Nemo enim vestrûm est, qui nesciat eum suam ob insignem industriam, probitatem, sapientiam cunctis Germaniae Principibus, Ferdinandoque ipsi Caesari carum inprimis esse. Id autem quod egit, si repentino aliquo abreptus fecisset impetu, posset quispiam reprehendere, quod sicegisset. Verum tamen factum ipsum, si nihil incommodi haberet, non esset cur mutaretur. Atqui ille tantae prudentiae vir, diu hanc rem meditatus est; multos annos in hac fixus haesit cura, viamque peruestigauit assidue, qua optimum consilium ad effectum perduceret. Tandem Pragae duobus ante annis solennibus legum vsquequaque seruatis, donationem fecit. Eamdem proximo anno Ponte instaurauit, quo inde vsque ab Praga, vt possessionem rite transferret, veniendum sibi grauis aetatis homo putauit. At quae bona donauit? nempe ea, in quae nullus omnino mortalium arrogare sibi ius potest: ipsemet quaesiuit: pretium laborum, fructus curarum eius sunt: nemini vllo modo obligata sunt: nec inuentus est quisquam aut alienus, aut propinquus, qui tale facinus non probet, non praedicet, et ad aeternum Quadriae gentis pertinere de cus non arbitretur, praeter vnum aut alterum ex gente eadem, qui orbitate Antonij laeti iamdiu spem et oculos in illam pecuniam coniectos habent. Quos aequum est considerare, quid fuisset futurum si Eques vel rem non fecissett, vel liberos suscepisset; tum certe sperandum ipsis nihil fuerat. At illi nescio quid etiam ex patrijs legibus iactant, tanquam vetitum sit alienos, nisi ex tertia parte heredes institui. Quodquam nihil ad rem faciat, minime est obscurum, cum de donatione inter viuos hîc agatur, eaque ob causam et communem patriae, ac piam; denique eiusmodi, per quam, si vere existimetur, ad ipsosmet proximos non imminuta, tertia parte hereditas, quam sperare summam per leges (quas obtendunt) poterant, sed integra, [Note: 99] et solido ex asse perueniat. Quippe simile vero est non ita rem sibi ipsos petere vt liberis suis interuersam velint. Vehementissima enim eademque iustissima mortalibus diuitiarum cupiditas liberi sunt. Nunc ergo cum Antonius carens suis, cognatorum omnium liberos pro suis putarit; eisque non caducum, sed aeternum; nec alendo corpori, sed formandis mentibus patrimonium compararit, quid vltra petunt? Num suae ipsi posteritati inuidi iniuriosique volunt esse? Nequaquam enim possunt existimare minus de ipsis bene meritum, quod non solum eorum liberis, sed simul etiam nostris omnibus, vnde bene viuerent, benigne prospexit. Non enim ideo minor, ad eos pars peruenit, quod communicatur cum, multis. Potius gaudere debent, quod et suis et alienis, ac patriae vniuersae prospectum est. Nam in communi beneficio priuatum continetur, et in hoc genere priuatum multo esset minus, nisi et commune esset. Quid igitur vir sapientissimus, et suorum et patriae amantissimus excogitare potuit, quo priuatim magis ac publice omnes sibi, ordines deuinciret? Quod vnum idemque et ab re bene constitutis opportunum, difficultate domestica impeditis necessarium, toti nostrae Valli aeque salutare esset? Quod denique totius Quadriorum gentis immortale ad posteritatem carumque facere nomen posset? Etenim, si recte animaduertimus, quae res cuiuis bene instituto hominum coetui maxime necessaria est, ea nos laboramus maxime, liberum institutione. Quippe non eas colimus terras, ad quas vel locorum amoenitas, vel lucri magnitudo, vel nominis et famae cupido idoneos Magistros alliciat. Inde sobolem nostram hand prope aliter, quam suos belluae partus, educamus; cibum modo eis potionemque, per quae inertia nutriantur corpora, sub ministrantes. Inde in domibus priuatim vitia, inopia, inhumanitas abundat: publice in oppidis nulla est sapientia, nullus splendor, humanitatis [Note: 100] parua vestigia. Quae peruidens mala vir altissimae mentis, parisque caritatis noster Eques, quoniam progeniem natura illi negarat, viam excogitauit, per quam melius fieret pater, perpetuamque patriae bonorum ciuium procrearet sobolem. Magistros accersiuit, et alimenta de suis facultatibus attribuit: vt, dum sapientum copia Praeceptorum domi est, opportunitate locupletes vtantur, tenuiores consulant necessitati: et Magistri, dum liberalitate eius affatim vnde se tueantur adepti, non luera ex priuatis petunt, neminem reijciant pauperum, nemini ditiorum indulgeant. Quae si omnia Quadriotum erudiendis dumtaxat liberis tradidisset, simul tamen Magistros conquirendi eisdem aduocandique, vel filios peregre ad disciplinam mittendi negotium reliquisset; quanto id beneficium minus foret? Ar ille, quo gratiam quam cumulatissimam conferret, omni in perpetuum vacuos solutosque cura esse voluit. Magistros ipsemet studiosissime conquisiuit, cunctis auctoritatis suae opibus vt aduocaret, contendit; denique aduocauit, quorum nec dubia facultas, nec caduca, aut interitura vnquam disciplina esset. Etenim ex eo Ordine sunt, qui in dies vegetius sese propagans, facile poterit in Praeceptorum senescentium et cadentium locum sine cura nostra sufficere nouos: ijdemque sunt, qui Viennae, qui Pragae, qui Ingolstadij, Monachij, Treuiris, Coloniae: in Gallijs, in Italia, Sicilia, Hispania, Lusitania, denique in India cum opinione excellentis sapientiae docent. Hos vt liceat nobis retinere, vt Equitis iudicium honestissimi, et amantissimi patriae viri comprobare suffragio vestro velitis, suppliciter, [Note: 101] Domini, petimus. Ne permittite per Deum immortalem, vt poeniteat nos patres esse: vt natio nostra siluescat in dies atque efferetur magis, atque adeo extinguatur. Vt quid enim, si instituere fas non est, suscipiamus liberos? pecudum ne vt gregem pro familia educemus? Ne sinite inopum misero apud nos gregi, omni alia destituto, hanc incidispem, hoc patrimonium surripi. Ne dolorem hunc aetati supremae, ne labem


page 186, image: s186

hanc clarissimo nomini Equitis vobis addictissimi, vestrique obseruantissimi inurite: vt qua in, re ab caeteris omnibus summam consecutus est, laudem, condemnetur a vobis. Omnes circa nationes, Resque publicae ac Principes ad hoc iudicium intendêre oculos, et exitum rei exspectant, ij maxime, qui et a nobis, et celebrifama rem edocti, plurimum spei in sua apud vos commendatione iusserunt reponere: nec fore vllo modo timent, vt sua auctoritas vilis vobis sit, et quasi iniqui patrocinij notentur. Omnes hoc dicunt, nisi sint intervos, qui ad infamiam vniuersi conuentus partem eius hereditatis cum aduersarijs pacti sint, nihil esse nobis timendum. Videte vtrum magis grauitatem vestram deceat tot maximos demereri Principes, Equitis existimationem conseruare, nostrorum liberorum misereri; an, quod patriae nostrae, quod pupillis ac destitutis, ad salutem ac decus donatum est, cum summa, vestri nominis (quod nunquam Deus sinat) ignominia, hominis vnius aut alterius iniquissimae cupiditati prodere. Agite igitur, praestantissimi Domini, longe lateque celebratam constantiae vestrae et grauitatis famam cum salute dignitateque nostra conseruate. Id a vobis summo studio Christianissimus Galliae Rex contendit (haec cum dicerent, commendatitias proferebant litteras) id Ferdinandus Caesar, id Maximilianus Boemiae Rex, id Albertus vtriusque Bauariae Dux, id Heluetiorum Respublica, id Praetor Mediolanensis, id nostra omnis patria ad vestros abiecta pedes supplex rogat; id nostri liberi, atque adeo nepotes nostri, et cuncta posteritas comprecatur. Si licuisset huc accedere, ipsos hîc pueros, ipsas matresfamilias, vniuersos Vallis vestrae populos, et totam vicinitatem videretis ad vestra genua prouolutos, vobis tendentes supplices manus. Experti enim sumus, benignissimi Domini, quas habeat vires recta institutio; quae sit horum hominum doctrina et facultas. Paucis apud nos suere mensibus, et iam pueri nosttri alij sunt, longe quam ante modestiores, domi ac foris quietiores, maiorum obseruantiores; suis longe magis obsequentes, longeque magis cum laudis tum litterarum amantes. Nos aequitatecau causae, Equitis Quadrij sapictia, eius facti gloria, adhaec iustitia et benignitate vestra freti, quas hanc ob rem subiuimus vel aerumnas, vel impensas, recte arbitramur positas; vt in tanto beneficio, et Quadrij, quod primum contulerit; et vestrûm omnium, quod restitueritis, ex aequo apud nos, nostrosque posteros memoria immortalis viuat. Haec legati quanquam vehementer, nec sine lacrymis peregerunt; tamen segniter auditi sunt. Et scilicet, quo Societatem magis, doctrinaeque eius vim commendarant, hoc minus causae apud haereticos commodarant. Post eos Iuris consulti duo ex his, qui [Note: 102 Verba aduer santium Collegio.] cognatione proxima Equitem contingebant, comtradixerunt: Quadrij equitis fortunas, quod ipse liberos non susceperit, per leges et instituta patriae ad sese pertinere. Iniquum esse sibi eas intercipi, et ignontis hominibus nescio vnde erutis condonari. Per speciem quippe et nomen Magistrorum irrepere alienigenas, et nouae cuiusdam religionis homines; vt falsis interpretationibus, fraudulentisque commentis instiruta regionum earum legesque corrumpant. Prae senio iam sui potentem Equitem non esse: nihil ante id tempus, cum saperet, tale cogitasse. Iam nunc demum et delirare ipsum, et inductum fraude ac deceprum esse, vt cognatos patriamque spoliare velit, et Vallis Tellinae bonis vagos et turbulentos Monachos saginare. Haec, et alia multa cum dicerent, cunda cum admurmuratione excepta declamatio est, vt legatos Catholicorum non leuis cura ac formido incesseret. Verumtamen in Ferdinando Praetore pro persona, quam sustinebat, et qua valebat apud Grisonum Principes gratia, spei summa reposita erat. Hic autem plane fratrum honestissi morum ac ceterae suae familiae pietate, ac prorsus Catholici nomine, quod prositebatur, indignus, siue quod plus ab aduersarijs pecuniae accepisset, siue quod captare Dominorum gratiam vellet, siue quod re ipsa haerericus esset, cuius rei abunde argumento erat tum magistratus, quem gerebat, delatus ab haereticis, et in quo multa iuris sacerdotalis munera attrectanda erant, tum quod sacerdotes Catholicos vexabat, adhaec quod ex aequo Catholicis et Haerericis proposuerat poenam, nisi illi ad Missam, hi ad suum Euangelium audiendum adirent, et multa alia generis eiusdem. Hic igitur talis cum esset, intemperantius, quam haeretici ipsi est locutus. Homunculos illos, qui in Valle Tellina se profiterentur Magistros, criminibus omnibus coopertos esse, ex multis prouincijs et vrbibus vel eiectos, vel fuga elapsos, ne scelera capite luerent: tenerae aetatis non institutores, sed corruptores esse. Ad quae verba qui boni intererant Catholicorum, Prosperque in primis, et Ioannes Maria cohorrescere: ira indignationeque disrumpi: reclamare: proferre tot Principum commendatitias litteras, et grauissima testimonia de Societatis institutis et laudibus: hominum Deique fidem implorare. Denique post longam concertationem decretum fit [Note: 103 Decernitur exilium Patribus a Valle Tellina.] quarto Idus Februarias, vti Iesuitae ex vniuersa Grisonum ditione, vt qui hostes Euangelij sint, quamprimum pedem efferant. Donatio Equitis nulla sit. Bona sua in posterum nec abalienare, nec dare pignori, nec administrare vllo modo ei ius sit, sed eorum dumtaxat, dum viuit, vsum habeat: post eius mortem ad proximos sanguine perueniant. Haec vbi cognita per Vallem sunt; luctus et comploratio, velut vltimum exitium miseris immineret, oborta est. Vbi vero legati [Note: 104 Dolor inde Pontanis.] Pontem reuersi gestae rei seriem euulgarunt, tum liberae auditae voces duos Iuris consultos Praetoremque incessentium, execrantium. Vix manus et impetum abstinere. Praecipui Nobilium Equitem miserari, infelicem senem a consanguineis, et publico conuentu tanquam prodigum et mente captum bonis suis spoliatum, rebus addictum necessarijs. Hoc valuisse industrio viro tot annorum labores, vt compararet sibi miseram et infamem senectutem, et propinquis ne expectato quidem funere praeda esset. Cum eximia semper prudentia valuisset, ac postrema aetate rem esset aggressus aeterna memoria dignam, caritatis singularis in patriam, in qua Gymnasium tam nobile collo casset, quo tantum splendor opesque Pontanorum, conssuentibus vndique vicinis ad disciplinam, augerentut; impia


page 187, image: s187

duorum auaritia, caecaque perfidia opus disturbari, et qui id molitus sit, pro insano venditari. Si rei dulcedo traherer, cur non qua sedulitate Equefes cerat, ipsi facerent? cur aras ac templa spoliarent? et Christo donata eriperent? cur in consanguineos, atque senes tam bene de omnibus meritos latrocinium exercerent? Multas huiusmodi [Note: 105] querelarum plenas litteras et ad ipsum Equitem, et ad alios cum caeteri eius consangunei, tum alij primores dedêre: quas ego legi tam grauiter, tantoque cum sensu doloris scriptas, vt commouere quemlibet possint. Aucti dein de sunt motus, vbi Socij, qui Edelij subsederant, vltimum vale dicturi discessurique adfuerunt. Viri, femiinaeque cuiusuis et aetatis et ordinis auelli sibi sua viscera quere bantur. Destituise velut in faucibus luporum oues. Porro adolescentes ac pueri tam vberem in fletum, tantisque cum singultibus erupere, vt viris aetate grandibus, et ipsis quoque nostris Patribus necesse fuerit collacrymare. Prosequebantur abeuntes faustis precationibus. Deduxere multum viae praecipui oppidanorum, et commigrare simul velle se omnes aiebant. Marcus Antonius Quadrius Curio, qui cum in Societatem admitti cuperet, quod sat vtilis eius opera in eo, quo erat, loco videbatur, repudiatus, praesentia se et consuetudine, monitisque Sociorum consolabatur; vbi et Societate, et eo, quod vnum reliquum solatium erat, spoliatus est, tum plane se afflictum atque orbum lamentans, abeuntibus comes ibat. Socij autem quanquam non grauate ferebant se pro Christi nomine extorres fieri, miserabantur tamen populum, quem tam ad pietatem propensum, tam erga se officiosum experti erant, et considerabant quo loco sanguine Christi emptas animas, quamque omni praesidio nudas relin querent. [Note: 106 Terramoius in Patrum discessu.] Vix ab Ponte quinque millia passuum recesserant, cum tam graui motu illa omnis ora concussa est; vt vulgo timerent, ne dehiscente terra ob scelus eiectorum Patrum (sic interpretabantur) omnes Tartarus absorberer. Catholicae autem multitudinis ita exacerbati sunt animi, vt nisi spem praecipui inter eos ostendissent fore, vr in aestiuis comitijs decretum abrogaretur, et Magistri reuocarentur, turbarum aliquid impenderet. Interim Lainium impense rogarunt, vt iuberet Nouocomi Gymnasium institui, vtillud saltem haberent perfugium, quo filios recte pieque erudiendos mitterent. Equitem Quadrium noluit Deus tam graue diu sentire vulnus. Vix nuncio decreti Viennam perlato est mortuus, cum restamento id omne, quod prius egerat, confirmasset, adiecissetque vt, si Ponte non liceret, Nouocomi Collegium pecunia eadem fieret. Cuius mortis fama necdum certa perlata Pontem, duo Iuris consulti illico, Praetore iuuante, possessionem eius bonorum inuadunt: eo demque die ad inurendum bonis dolorem, et tanquam victis insultandum, in hortis, quos Collegio Quadrius attribuerat, ijdem tres pariter conuiuium ingens fecere, omnibus ingemiscentibus prae mortalium inaestimabili prauitare tam peruersos in humanis cerni rerum exitus, vt intemperantiae materies ficrent, quae bonus Eques alendae dicauerat sanctitati. Superuacaneum visum est apud Grisones quidquam post haec de Collegio restituendo tentare: quamuis Pontani saepius omni ope institerint. sed cum Pater Tarquinius Equitis fine actestamento cognito Pontem abijsset, vnum heredum religio subijt, nullo tamen effectu. Aliquot post annis cum ab diuinis velut pecuniae sacrae depeculatores abstinerentur, et iram diuinam ex alijs in alias praecipitati calamitates, manifeste sentirent, pactionis aliquid agitatum est. Preator apud Catholicos obruebatur in famia, quam vt excuteret, praesertim a Pontifice sibi metuens, lepidam stropham inuenit. Negabat aduersus Collegium se iuisse: sed funditus desperatam cum eius videret causam, haereticosque id agere, vt vectigalia illa ad lutheranismi propagationem transferrent, id ne fieret cum pernicie Catholicorum, in Iuris prudentium causam incubuisse. Marcus Antonius Curio vehementer exagitatus ab haeriticis, et aureis trecentis grandi, vt in suo tenui, multatus aere, quod Summo Pontifici cremandis haereticorum libris obtemperasset; ad extremum tribus post annis, misso Comum ad Patres nuncio, se mori, vti vixerat, Societati coniunctissimum, pro sese orarent, nobilis confessor decessit.

[Note: 107 In Monte Politiane ves turbulenta.] In Monte quoque Politiano, et Venetijs aliquid hocanno turbarum fuit. In Monte Politiano maxima populi pars optime erant ad sacra, et Societatem affecti, adeo vt dicerent ipsos templi Societatis parietes spirare et ingenerare in adeuntium animis pietatem. Sed feminarum ad confessionem, et sanctam Eucharistiam crebro accedentium numerus et pietas erat insignis. Inde fiebat vt multae virgines intra monasterij septa abderent sese Deoque deuouerent. Aliae mulierum pudicitiam sanctissime, fidemque coniugij colerent. Quibus rebus nonnullorum vel humana consilia, vel flagitio sae ac foedae cupiditates cassae euadebant. Inde ijs, quibus affinitatum spes, et familiae conseruandae prouehendaeque opportunitas interpellabatur, indignatio nonnulla, caeteris, qui ab destinatis flagitijs deijciebantur, dolor ac furor. Hi praecipue admouendas omnes machinas statuunt, vt Societatem e Politiano praecipitem exturbent, et cum infamia. Igitur ea rem aggrediuntur, qua nequam ac foedi homines in omni aetate conati sunt pudicos et sanctos deformare; sua in illos probra conijcietes, idque eos insimulantes, quod prohibiti essent ipsi per eos. Spargitur in vulgus rumo, Iesuitarum quemdam [Note: 108 Multiplici infamia Patres vexantur.] vim afferre feminae voluisse, eamque fugientem insectatum. Non Iesuitae nomen, non feminae, nec vbi, aut quando id accidisset, memorabatur. Quare Deo sic volente facile fuit intelligere figmentum id esse; et comprehensus rumoris auctor, nisi Patres nostri deprecatores intercessissent, meritas probri afficti dedisset poenas. At pudicitiae hostes vbi simulata dedecora non succedunt, tartareo plane furore verum crimen conantur inducere. Callidissimae meretriculae magna praemia pollicentur, si quem Patrum ad flagitium pelliciat. Horret animus cogitate, nedum referre id Christianos homines ausos. Sed periucundum, et vero grati est animi retractare quantum semper pusillum hunc Pastor bonus suum gregem protexerit. Boni illi ac simplices agni Dei securi agebant, ignari positas non corporibus sed animis


page 188, image: s188

mis suis ab lupis insidias: ignari ab his, qui se Christianos praeferrent vocabulo, animas, quas vita et sanguine sibi emit Christus, meretriculi ac diabolo vendi; cum extemplo re cognita expauere, et ad periculum, in quo fuerant, oculis coniectis non sine horrore gratias Christo Iesu, eiusque matri Virgini ac pudicitiae praesidi infiuitas egerunt. Et quamuis nonnullum auctor derestandae fraudis rumorem dissipasset, velut nefarium coeptum successu non caruisset; diuina tamen bonitas in pessimum insidiatorem hîc quoque retorsit infamiam. Sub idem tempus Simon a Valle Tellina vnus e quatuordecim, quos inde Bobadilla miserat, laicus Adiutor, prope Politianum, quo Perusia veniebat interrogatus a muliere, quo eat, cum respondisset, se ire Politianum; ipse vicissim homo incautus, et nimiae simplicitatis feminam, quo eat interrogat, nec expectato responso iter coeptum persequitur. Inde noua fabula creditur enata; quemdam e Iesuitis voluisse mulierem secum ab ducere. Sed infamia nulla magis inualuit, quam quae tempore eodem vulgata est, vnum e Collegio noctu conspectum, dum furtim ad meretricem ingrederetur; quod (vti suo loco referam) ab scelerato viro factum est, qui nostrum habitum ad conflandam criminationi auctoritatem ementitus erat. His sermonibus illud fiebat, cum praesertim tam multi alij super alios in dies peruulgarentur, vt, quamuis verum crimen (quod Dei gratia aberat) nullum deprehen deretur, tamen iam simplex populus ab consuetudine Patrum abhorreret: et, quod grauius est, quidam longe primus ciuium magis ac magis suspicionibus impleretur. Erant ei sorores duae, vtraque plurimum dedita pietati: longis sermonibus ambae initio pijs de rebus cum Rectore Ioanne Gambaro frequenter agebant. Id quanquam fiebat palam in templo ac religiose, tamen Gambarus ab omni specie mali, vt suspicaci populo, cauturus ex Ordinis disciplina coepit paucis ab se dimittere. Harum altera, matrona in omnes partes sancta filium in Societate habebat: quae cum interdum de eo, vt fit, rogitans; alias de vijs in spiritu proficiendi, quas strenue inibat, loquens, paulo patientius a Rectore audiretur; altera soror praeferri eam sibi interpretans, commouere suspicionem infestam apud fratrem coepit. Quam cum inimici Societatis et Christi, quos modo narrabam, lingua furiali incendissent; optimae sorori bonus frarer aditu tem pli Collegij, congressuque Gambari interdixit. Vnde et inter affines nonnihil simultatum exortum, et nobiles cunctae ab templo eodem deterritae: et concionatori e Capuccinis adeo intoleranda visa res est, vt ad amoliendam infamiam pro concione et in priuatis sermonibus pro sancta matronam depraedicare, atque celebrare sanctimoniam Patrum non dubitarit. Caeterum non restincat magis infamia est, quam prope accensa in ciuitate se ditio, et factiones enatae. Quae primarius ille cum videret, vrget Lainium litteris, vt Gambarum ab eo Collegio summotum aliquo amandet. Nec id diaboli canes latuit latratibus et morsibus inhiantes. Excitant famam Rectorem flagitij compertum, idque indicio euidenti fore, quod breui ablegandus Politiano ab suis Praepositis esset. Vtiam neutrum necabire, nec manere sine ignominia cum sua, tum aliena permitteretur. Noua additur sabula, expressisse eum ex femina quadam aureos quinquaginta, coactumque ab Episcopi Vicario reddere vel inuitum. Proferuntur etiam litterae (haud satis constat Gambari, an ad Gambarum) amatoriae (vt ex praecepta suspicione iuterpretabantur) scriptae: quibus ad eumdem Episcopi Vicarium delatis, ipse Rector accitur: statimque vt Vicarij domum ingreditur, dissipant totam per vrbem doli machinatores, deprehensas litteras foedissimas, citatum Gambarum, coniectum in custodiam, supplicio afficiendum. Quibus vocibus nobilium manus, quibus haud pro dubia Patris innocentia erat, patrocinatum accurrunt. Sed nullo patrocinio fuit opus. Probata Vicarius satisfactione Gambari honorificentissime domum eum reduxit. Iniqui tamen fictis criminibus vim et insidias addunt, praesentemque Gambaro necem moliuntur, seu certe eum rumorem euulgant, vt ad fugam terrore compellant. quae demum miseris [Note: 109 Rector Gambarus fugit.] alea feliciter cecidit. Iam in exitu annus erat, et Lainius in Galliam venerat. Ad eum Gambarus, se Perusiam ire domi praefatus, rationem facti sui redditurus contendit. Repentina profectio, et quod multos dies quid factum esset Rectori, cum Perusiae non appareret, quo se abdidisset, ignoratum est, ciuitatem omnem perturbaiut. Lainius vbi hominem videt, cognoscitque Romanorum Patrum iniussu fugam cepisse, vehementer commotus est. Ante omnia dedit operam, vt exprimeret, planeque cognosceret ecquid solidi sermonibus vulgi subesset. Nihil religiosae quaestionis omittitur. Cumque omnia per seque, et Paschasium diligenter serutatus, nihil praeter nimiam quamdam simplicitatem, aut fatuam bonitatem in dictis quibusdam scriptisque Gambari comperisset, caetera vana, conficta, peruersa ab maleuolis; hominem ob eam socordiam, vt erat meritus, maximeque ob fugam seuere obiurgauit. Perferendum quiduis potius fuisse, quam committendum, vt tali profectione conuictus ipse sceleris videretur: et Societatis, atque adeo matronae honestissimae et sanctissimae nomen iniquorum linguis inquinaretur. Si animus ad moriendum deesset, potuisse periculi discrimen domesticis septis vitari. Quod si necessariam fugam duceret, cur non Perusiam, vti domi significarat? cur Romam non abiisset? Ob haec poena etiam imposita, ad extremum [Note: 110 Ab Sociatate segregatur.] deprecantem licet, et ad ministeria quaeuis, ac nominatim ad pueros totam vitam docendos paratum, ab Societate segregandum putauit. Non defuere (vt cuique sagax ingenium est remedijs seris excogitaudis) qui mature Politiano euocatum oportuisse censerent. Haud dubie negotij genus id erat, quod celeritateeminus, quam tarditate periclitaretur. Caeterum non solum Emmanuel Sa Visitator, ac Petrus deinde Ribadeneira Prouincialis causa coram spectata, consilioque in re praesenti capto, mouendum nihil censuerant; sed cum iam decretum esset, vt ad ponenda Collegij Moguntini initia mitteretur, ex itinere Gallicano ea transiens ipse Lainius, vbi omnia explorauit, sororesque etiam inter se primarias


page 189, image: s189

[Note: 112 Quam prona in deteriorem partem hominum indicia.] illas in praesentia reconciliauit, Romam scripsit pro destinato Moguntiam Gambaro alium mitterent, iustis ipsum de causis amoueri non oportere. Nimirum vt genus humanum pernestiget ad solidum, et introspiciat vbique verum, ac futura sine errore dispenset, mortalitatis conditio negat. Itaque ergo reliquum est, cum quae humanae sunt opis cum diuina ope praestiteris, vt feras patienter euentum: et inuicem sibi mortales promptiorem in parum prosperis casibus excusationem ac veniam, quam reprehensionem et iram commodent. Quando quidem is, cui potestas estvniuersa nullo negotio propulsandi, maluit denunciare, necesse esse vt veniant scandala, quam prohibere ne veniant: vt nec miremur cum accidunt; et, ne per nos accidant, [Note: 111] caueamus. Lainius quanquam eo progressum intelligebat incendium, vt facile restingui non posset, plurimaeque ciuitates summis expeterent votis Collegia, quibus satisfieri per Sociorum paucitatem non poterat; tamen omnia prius tentanda ratus est, quam vt inde Collegium penitus summoueret. Ioannes Nicolaus Notarius ab Perusino Collegio, quod regebat, et Roma Franciscus Strada vetustissima Politianis caritate coniunctus, apud quos mita concionum suarum rudimenta adolescens posuerat, ire continuo iussi, qui sedare tumultum, et auctoritatem Collegio sarcire conarentur. Nihilque remissius aduersalij omnia agitare, vt fessi victique taedio Patres vltro sibi exilium consciscerent. Nihil iam suppeditabatur ad victum. Solitas praeceptori publico pendi mercedes, quae fuerant ad Collegium translatae, reuocato praeceptore sustulerant. Sodalitas, quae vocatur Grandium, quae habitandas Collegio liber vsu aedes concesserat, ijs iam ita communiter ac promiscue vti volebat, vt Religiosi secessus, et claustri custodia obtineri non posset. Quas res vbi Hetrusca Dux cognouit, haud modice indignata, et summam rerum omnium inopiam subleuauit aere suo, et dixit videri sibi per sacrilegium repetita ab ciuitate, quae dederat; et proditos Dei seruos. Et Cardinalis Ioannes Riccius indidem ciuis aiebat palam, dignos esse Politianos, quibus Collegium eriperetur. Et sane prae iniquitate sermonum magis iam ludibrio, quam auxilio erat. Vulgato Iobelaeo, quod Concilij repetendi gratia Pontitex proposuit toto orbe Christiano, nullus omnino discipulorum, qui ad Collegij adibant scholas, ad Patres confessionis causa accessit. Ad supplicationem, quam Iobelaei causa Episcopi Vicarius edixerat, proposito anathemate, qui Religiosi Clericiue abessent, cum Socij etiam accessissent, testati se id, quanquam praeter instituta Societatis, vt extraordinario imperio parerent, exequi voluisse; laudauit Vicarius voluntatem eorum, dicens haud animi sui fuisse, vt edictum illos teneret; tamen quoniam venissent, et Clerici essent, secundum Ordines Monachorum ac Fratrum incederent. Sed mox cum Praedicatores existimarent ad aliquam id Ordinis sui tanto vetustioris notam pertinere, Vicarius materiam litium amoturus, eos domum dimisit. Et illi quidem beneficium rati, quod nihil insuetum disciplinae peregissent, laeti gradiebantur. At e populo non defuere, qui cum abeuntes viderunt, quasi electos, et a coetu pie supplicantium segregatos infestis clamoribus et sibilis prosequerentur. Bonos vero et patientia eorum, et alacris quaedam constantia, index restisque conscientiae, mire cum alias sempertota hac in tempestate, tum eo tempore commouit.

[Note: 113 Turbarum aliquid Vtnetiis.] Minor Venetijs, sed non leuis tamen perturbatio fuit. Nouus Patriarcha Ioannes Triuisanus longe Driedo cui successerat (vt suum cuique hominum ingenium, sua sententia est) dissimilis erat. Cum enim ille ad res prope omnes nostrorum operam hominum adhiberet, hic nescio qua praeoccupatus opinione, nihil, quod ab illis gereretur, probabat: multaque oblocutus, et assidue noxia spargens etiam per sacrosancta et diuina Euangelia iurasse dicebatur, diu Chiappinos (sic eos nominabat) in Veneta ditione haudquaquam mansuros: adijciens, Vae Clarissimis nisi fidem sibi habuissent. Haec dissimulabant se scire Patres muneribus intenti suis, Deoque precando, vt veram rerum notitiam Antistiti aperiret. Ecce autem nec opinatum illud proditur monstrum, quod Venetias, lateque Italiam concussit omnem, motibusque varijs atque sermonibus permiscuit. In coenobio Conuersarum quidam [Note: 114] sacerdos (Ioannes Petrus habebat nomen) qui confessionibus earum praepositus erat, magnae vulgo sanctitatis opinione notus, deprehenditur multa dictu nefaria commississe: et supplicio afficitur: et mulieribus amplius centum dilapsis, obstinatis non eibum sumere, donec dimissae essent, coenobium prope vastatur. Nec longe abfuisset exitium, nisi aduocatus illico Palmius tota illa adnisus potentis eloquentiae, et lacrymatum vi aliquot a fuga deterruisset. Quae res adeo praeter opinionem, cum et presbyteram illum ac torum gynaeceum pro sanctitatis existimatione Respublica omnis veneraretur, animum Patriarchae sua sponte fractiorem timore et suspicionibus ita cumulauit, vt cuisatis crederet, non inueniret. Caeterum occasionem nactus ciuium animos adtiersus Societatem suis terriculis concitandi, vel suae potestati subijcere eam, vel praecipitem exturbare aggreditur. Igitur (quantum omnes argumentabantur) instinctu eius acerrime [Note: 115 Griminationes in Societatem.] in Senatu quidam disputant, non esse ferendos in Republica Iesuitas: homines esse turbulentos, qui non, vt reliqui Religiosi, intra suae cellae ac monasterij fines teneant se; verum immisceantur negorijs ciuilibus, et ad publicas res porrigere manus audeant. Esse Hispanae factionis, naufragos, extorres, hinc Alios, alios inde eiectos. Subornare matronas: perque eas quid in Republica fiat, speculari. Nec solum perlongos in templis secretosque eonferre sermoties; sed etiam domum ab ijs feminas recipi. Haec aliaque multa figmenta cum ab diuersis referrentur, conuenientia testimonia non erant. Quo fiebat vt nimio criminandi studio (quoniam est caeca improbitas) alij alios inuicem refutarent. Haecautem cum agitarentur, rei totius erant ignari Patres. Sed scilicet diuinae prouidentiae oculus falli non potuit. Clarissimorum quidam ex ordine vltro patrocinium suscepere. Tum vero illi prima spe eijciendae Societatis delecti, illam alteram tentant. Negari certe non posse quin peregrinis


page 190, image: s190

hominibus periculose tantum licentiae permittatur, vt suo arbitratu tam multorum confessiones audiant. obuiam primo quoque tempore eundum, nec sinendum, vt nomen eorum, vt gratia, vt potentia in tantum inualescant. Satis superque recenti exemplo admonitos esse, quam parum cuipiam credendum sit; quam in arcta custodia habendi, qui periculosa, perque ipsius sanctitatis escam capientia sensim animos negotia in manibus habent. Apponendum saltem custodem ac vigilem; qui, quae agunt, obseruet; qui in officio contineat, qui impunitatis adempta spe nimiam licentiam temperet. Hunc autem sibi videri [Note: 116 Defenditur vltro Societas in Senatu.] Patriarcham esse oportere. Haec aduerlarij cum dixissent, Senator e primis surrexit, quem omnes existimabant acerrime omnium et ipsum aduersaturum. At ille contra eam defensionem instituit, vt nihil exoptarivltra posset. Praeter caetera dixit: Hanc Religionem apud Vicarios Christi Romanos Pontifices fuisse magno semper in pretio, et nunc maxime esse. Ab ijs immunitatibus multis ac beneficijs ornatam fuisse; nec facile fore, vt, cum supremi sacrorum Antistitis beneficio Pontificum minorum exempta ditione sit, eius benignitatem suamque libertatem negligat, et dominum vltro iugumque Venetijs, quod nusquam alibi terrarum iniunctum sit, assumat. Necsane id expedire, si casuum varietas, quam tempora ferunt, consideretur. nec, quomodo quidem in praesentia res haberent, necessarium esse. Quod siquis vel desideraret in ijs quidquam, vel in futurum cauendum censeret, videri sibi admonendieos negotium Serenissimo Principi commendandum. Hoc enim pacto nec querimoniae causam Religiosis fore; et tum demum, cum haec non profecissent, ad remedia acriora iustius gradum facturos. Cum haec sententia placuisset, aduocato Palmio, tam benigne Princeps (is erat Hieronymus Priulus) egit, tam multa de suo erga Societatem, ac nominatim erga ipsummet Palmium, quem assidere sibi, et capite semper tecto esse voluit, amore disseruit, vt sincerum suum pectus, et humanissimum animum prope ante oculos statueret. et addidit, si qui Societati obtrectarent, tribuerent tempori, ac ferrent patienter: quod hoc virtutis proprium esset, aduersarios habere. Fuisse in Senatu acerrimos Societatis propugnatores: sibi demum mandatum, vt vnum atque alterum nescio quid considerandum ei offerret (nam ea dumtaxat e magna fabularum turba, vt esset colloquendi materia, reiecta non fuerant) Primum, haud probari nonnullis, quod Palmius ipse, qui iudicia conscientiae et possit et debeat exercere, ab ijs abstineat: deinde illud quoque parum consultum videri, quod idem iuuenes annorum quinque et viginti, aut paulo maiores cateruis feminarum audiendis [Note: 117 Palmius Duci satisfacit.] proponat cum totius dolore ciuitatis. Ad quae Palmius cum gratias primum egisset de singulari benignitate, quam Princeps antea semper, et nunc maxime erga hunc Ordinem ostenderat; ac significasset. quam curae vicissim foret Societati in suis quamuis pauperibus precibus ab summo Deo diuturnam eius Serenitati ad Reipublicae salutem felicitatem exposcere: atque se quidem dixisset, quantum vel prouinciae administratio, vel Euangelij praedicatio permitteret, in poenitentiae foro perlibenter versari; pauca praefatus de boni confessarij facultate, quae nequaquam omnino ex aetate penderet; singulorum Patrum, qui Venetijs operam confessionibus dabant, probitatem, doctrinam, annos exposuit, edocens (vti reipsa erat) neminem ibi esse secundo et trigesimo anno minorem: adiecitque quantum curae Moderatores, quantum vigilantiae hanc in rem intenderent: quam vndique aditus prope omnis diabolo per domesticas leges obseptus esset. Quae cum voluptate et approbatione mirabili Princeps audiret, addidit Palmius, sontem horum sermonum (quanquam nisi res cogeret, statuerat vexationem quamuis perferre potius, quam videri quemquam notare) cum maxime necessarium iam esset, posteaquam in eum locum progressae erant res, vt nihil Principem lateret, breui indicaturum. Inde quemadmodum ad id loci Societatem Antistes accepisset, modeste fideliterque narrauit. Ita toto eo congressu delectatus est Dux, vt confirmarit septem annis nullo sibi colloquio aeque factum satis, [Note: 118 Palmij vigilantia gilantia atque constantia.] nullo tantundem voluptatis allatum. Non tamen praetermisit Palmius ex occasione Socios adhortari, vt, quo iniquiora erant tempora, eo diligentius conarentur omnem sermonum offensionumque materiam, quantum fieri posset, praeuertere. et amoliri, in reliquo nihil calumnijs territi. Nam quod ea ministeria odiosa mundo essent, apparere grata esse Deo. Idem amicis cum suaderent ab nonnulla re abstinendum, quod periculosa videretur; et vicem Patrum dolerent, quod dictis factisque contra ac meriti essent, acciperentur; respondebat, suaderent potius, vt quae Societas adeo matura deliberatione pro Dei laude administranda suscepit, considerate prudenterque administranda curaret. Non enim quae recta sunt, metu periculi omittenda, sed tractanda cautius: nec (quae est humana prauitas) quidquam tam sanctum tutumque esse, quod ab improbis peruerti, et ad perniciem trahi non queat. Gratularentur autem insectationem patientibus. Hanc enim summum esse donorum, quae diligentibus se tribuere Deus solitus sit: atque eius diuinam maiestarem rogarent, vt dignos faceret, qui ad laudem et gloriam sui nominis quamplurima perferrent. Et vero perspectum est in hac tota procella praesens ac propitium Numen. Criminationes nihil nisi ad plenius cognoscendam Societatem, eiusque existimationem, et confluentium ad eam multitudinem augendam valuerunt. Multi clarissimorum virorum, qui prius exteriorem tantum illius speciem et facta nouerant, vbi per eam occasionem domesticae quoque disciplinae praeceptis et ordine cognito, eiusdem interiorem formam tanquam animam peruiderunt; pro sua prudentia totius quasi fabricae rationem intelligentes, admiratione eam et laudibus celebrarunt.

[Note: 119 Incrementa Collegij Senensis,] In caeteris Longobardiae Hetruriaeque Collegijs diuinae res cum domesticae simul et publicae sanctitatis incremento gerebantur. Senis Iacobus Mignanellus Episcopus Grosseti benignissime templum sancti Vigilij, domumque ei adjunctam concessit, quoad ipse viueret: perpetuae


page 191, image: s191

etiam possessioni a Pontifice impetrandae adiutorem [Note: et Lauretani.] se fore pollicitus, vt impetrata est. Lauretanum Collegium a Pontifice confirmatum est tertio Nonas Decembris: quo die Societas primum septe ante annis acceperat. Laici omnes ad gratias Deo agendas, opemque impetrandam ad suam [Note: 120 Desiderii Galli praclara virtus.] et aliorum pietatem augendam in Deiparae conclaui sanctissimam sumpsere Eucharistiam: quod eo die anniuersario Oliuerius quotannis fieri volebat. Florentia ad caelestes domos Desiderium Gallum sacerdotem transinisit annos natum circiter quadraginta, virum nunquam ab sanctis actionibus vacatem, ad subsellium in templo assiduum. Quod si qua intercederet ab tonfitentibus quies, flexis ibidem genibus opperiebatur, cum Deo colloquens, et diuina meditans cum attentione ac pietate tanta, vt interdum, qui confessuri superuenerant, nec ipse aduerteret, et illi non audentes sanctas Patris cogitationes interpellare, defixis in eum oculis tali spectaculo cum sui profectu animi frucrentur. Desiderij vero commentatio ferme in Nouissimorum consideratione consistebar. Inuisens carcerem, nosocomium, varios per vrbem aegros ciues (quod frequens, et cuique optatissimus faciebat) ibat per vias orans ac Rosarium ferme terens. Lectio eius multa vitarum Sanctorum Sermocinatio modica, ac potius citra modum etiam remissionis consuetae tempore: taro nisi interrogatus fari solitus: vel, siquid loqueretur, Sancti alicuius vitam narrabat. In doloribus morbisque, quibus haud raro conflictabatur, quî secum ageretur, quaerentibus, respondebat, peius cum ijs agi, qui damnati in triremibus: peius cum iis, qui in Purgatorio cruciatu essent. Denique domi forisque propter excellentem caritatem humilitatemque in pretio habitus excessit x. v. Kalendas Augusti.

[Note: 121 Lainius iubetur Magistratum obtinere.] Inter haec iussa superiore anno de Generalatu, continuando aut finiendo suffragia pleraque allata Romam erant. Vnus fuit Franciscus Adurnius, qui valere etiamnum acta Pauli Quarti censeret. eamque ob rem, et maxime ad specimen obedientiae, quam singularem Pontifici profitemur, edicenda comitia, cum eo tamen, vt antequam irertur in suffragia, cum summa verecundia, et animi in vtramque partem aequabilitate peteretur ab eo, qui tum Ecclesiae sanctae praeesset, Societatis vt instituta redintegraret; ex ijsque perpetuus Praepositus crearetur. Franciscus Borgia, Benedictus Palmius, Iacobus Gusmanus, Antonius Correa, Bartholomaeus Hernandius, quamuis pro antiquatis recte haberi possent Paulina mandata; tamen ad iustiriae abundantiam, et firmamentum tran quillitatis in omne posterum tempus, materiamque et obtrectationum et vexationum aequis iniquisque adimendam; denique vt exemplum modestiae et venerationis aduersus Christi Vicarium Societas adolescens aetatibus secuturis relin queret; cupiebant ab Summo Antistite abrogationem accedere. Alij ferme omnes nihil dubitabant, quin superiorum decreta Pontificum prorsus in statum suum redijssent. Natalis Conimbrica suffragium tale misit: Sententiam meam hoc facilius, Pater, complectar litteris, quo saepius apud te Romae coram peregi. Idem enim dicam, de quo dubitare numquam potui. Id autem est. Post ex cessum Pauli Quarti ne quaquam eius mandato nos, sed legibus teneri nostris, quas ille non abroganit, Paulus Iuliusque Tertij confirmarunt. Quod ita esse in Societate quidem iam constat ex omisso choro, quem pariterille iniunxit. De caetero sic arbitror, debere te vocationi tuae munerique, quod tibi quam sincerissima, quamque iu stissima fieri potest, fuffragatione demandatum est, omnino, acquiescere. Equidem hac in re toti quod probare possim, nihil praeter humilitatem, et rectam mentem tuam video; dum tamen id in tuum ita meritum cedat, ne instituto Societatis quidquam detrimenti creet; cuius credita tibi ante alios omnes custodia est. Haec ex animi mei sententia in diuino conspectu aio; et firmamenta, quae multa succurrebant, volens omitto. Denique summa fuit Patrum consensio, primum in eo, vt conditae ab Ignatio leges fixae immotaeque manerent; in quo nihil a quoquam est variatum: deinde in eo, vt ipsemet Lamius Magistratum obtineret. Polancus non dubitabat contra caritatem eum facturum, et grauem suscepturum fraudem, si reluctari perseuraret. Benedictus Palmins pro certo habebat ad id muneris conseruatam ei mirabiliter a bonitate diuina vitam. Iacobus Gusmanus (vt item alij permulti,) affirmabat, si comitia fierent haud dubie eum refectum in Generalem, multoque quam creatus primum esset, suffragiorum maiore consensu, ob perspectam iam magis (vt quae tanto clarius in candelabrum sublata micuisset) vsuque compertam viri prudentiam, et in omni genere praestantem virtutem: neque se dubitare, quin tanta Societatis tam breui tempore incrementa, tam prosper vbique terrarum ad publicas vtilitates successus, secundum opem diuinam Beato Ignatio maxime e caelis propitio, et Lainio in terris rectori deberetur. Ioannes Montoia Nolam Collegij Rector adscripsit, si vita ei vsque ad mundi interitum prorogaretur, e re Societatis fere, vt idem ipse perpetuo eam administraret. Assentatiunculam diceres, nisi, vt permalitiam semper adulator optime sentientis imitatur mentem, ita qui optime sentit per bonitatem interdum incideret in linguam adulatoris. [Note: 122] Venustius Bobadilla cum Ragusa scriberet, Quod, inquit, ad Generalatum spectat, sententia mea haec est, vt, quemadmodum Constitutiones, iubent, perpetuus ad vitam sit: inque tua Reuerentia ita sit stabilis, vt in annos duret centum: sique post mortem ad vitam remigrares, meum, suffragium est, vt munus hoc tibi reddatur, et vsque ad supremum generalis iudicij diem prorogetur. Vtque hoc onus volens ac bonus excipias, per Iesu Christiamorem supplex obtestor. Haec ex animi meisententia vere, menteque ac manu propria ad perpetuam memoriam scribo. Haec ex omnibus Europae terris cum afferrentur suffragia, iamque duo et quin quaginta accepta essent; tamen Lamius inito Iunio perstans in abdicandi muneris voluntate res componebat, vt ad diem, qua creatus erat, priuatae vitae, optataeque obedientiae redderet sese. Quod cum Assistentes viderent, Pontisicem censuerunt admonen dum.


page 192, image: s192

Adiere eum Polancus et Strada. Pontifex vbi totam rem plane cognouit, mandato Pauli de habendo choro, deque Generalatu tribus annis finiendo, quantum opus foret penitus abrogato, iussit Lainium perseueranter impositum sibi onus ad mortem vsque perferre, et Societatis Constitutiones, quas de integro comprobabat, in posterum obseruari. Quae cum viuae vocis oraculo statuisset, Cardinalem Hippolytum Estensem, quiaderat, eius rei facere fidem rite iussit. Caeterum [Note: 123 Rationes pro perpetuo Generalatu.] quae causae mouerint Patres, vt tanto consensu studioque Praepositum perpetuum esse voluerint, quanquam cuique venire in mentem ex facili possunt, tamen res postulat, vt hoc loco [Note: 1. Auctoritas Beati Ignatij.] prodantur. Auctoritas in primis, vt modo dixi, Ignatij mouebat. Quippe cum ea res grauissima sit, atque in talibus decernendis non humana solum prudentia Ordinum conditores duci, sed etiam diuinitus afflari persuasum haberent; nihil erat dubij, quin Ordini huic conuenientius id censerent, quod eius Conditori placuisset. Mouebat ad haec sapientissimorum Patrum summus in conuentu primo consensus; mouebant rationes ipsae, quas oppido validas ei legi Beatus Pater adscribit. Hae sunt sex: Maior vsus et peritia geren darum rerum, maiorque notitia regendorum hominum: tum maior Praepositi auctoritas: simul ambitionis remotio: ad haec quod promptius sit idoneum vnum inuenire, quam multos: praeterea infrequentiores conuentus: [Note: 124 Non eadom instituta aque omnibus apta Ordinibus.] denique administrationum caeterarum exempla. Quarum rationum pleraeque cum haud perinde in omni, vt in nostro coetu valeant, nolim quae hîc disputantur, alio quisquam transferat. Nam quemadmodum de membris singulis, quam apta et conuenientia sint existimari non potest, nisi ad rationem totius corporis referantur: ita nequaquam singulae per sese cuiusque reipublicae spectandae sunt partes, sed conferen dae inuicem, et ad vniuersam referendae molem, vt ita de singulis, prout ad totius compositionem corporis apte, aut secus conuenerint, iustum modum, nec ne habeant, recte an perperam constitutae sint, pronun cietur. Praepositus [Note: 125 2. Exercitatio et vsus.] ergo perpetuus hoc primum habet commoditatis, quod vsu perficitur. Quippe cum omnes disciplinae et artes exercitatione exco lantur, ars homines regendi, quae merito ars dicitur artium, sine dubio et ipsa vsu proficiet. Sane id circo prudentia, quae publicarum rectionum spiritus et anima est, propria senum dicitur, quod multa eos etas docuit: quae dum respiciunt, sagaciterque ex praeteritis disponunt praesentia, et futura coniectant, consilia temporibus accommodata capiunt. Magnarum procurationum initijs haud perinde negotiorum grauitas ac multitudo obturbat ac premit, quam ipsa nouitas, cum quidquid acciderit, vt inexpertum commoueat. Vbi autem paululum vsus inueterauit, quia humanae ferme res in orbem eunt, et nihil est sub sole nouum, administrationis cursus, similiter atque fluminis alueo inuento, tranquille [Note: 126 3. Hominum notitia.] labitur. Nec solum res, sed et homines praestat vsu nosse; nostro quidem Praeposito plane necesse est. Nam cum tota ab illo pendeat administratio, ad illum pertin eat distributio munerum grauiorum, ad illum cooptatio ad varios gradus et ordines, exquibus velut membris conflatur hoc corpus: ad illum creatio Prouincialium atque Rectorum, et similia his; enim vero talia sine hominum diuturna notitia apte ad cuiusque facultatem ac merita, attemperateque distribui [Note: 127 4. Auctort tas Prapositi.] non poterunt, praesertim cum tam longe lateque sparsa familia sit. Auctoritas vero sine dubio ingens est momentum obsequij. Quis autem non videt, quanto sit ea futura maior in Praeside, cui finitum tempus Praefecturae non sit? Nam (praeterquam quod potestati, quo maior ipsa est, eo plus auctoritatis ac venerationis inest, maior autem est quam fines nulli temporis circum scribant,) homines sumus: et ita comparata sunt humana ingenia, vt iam nunc pares ducant, quos post paulo pares futuros norint. Haud igitur dubie amplius reuerebuntur omnes, quem sciant sibi esse perpetuo praefuturum, quam quem mox conspecturi sint redactum in ordinem, aequatumque, [Note: 128 5. Sincerior administratio.] et forte subiectum sibi. Inde etiam fiet, vt simul Praepositus magis ex animo capessat onus, quod sibi in omnem vitam gerendum norit, simul inferiores sincerius capessant obsequium, quod videant commutari non posse. Negligentia enim ex proximo obrepit, vbi res quodammodo in transitu, et tanquam aliena geratur. [Note: 129 6 Ambitionis ametio.] Ad haec animum Beatus Ignatius huc intendit, occasionem non modo vt omnem ambitionis, sed etiam (quantum fieri posset) vt cogitationem penitus remoueret. Namque ambitionem non modo eorum munerum, quae ambiuntur pestem, sed etiam in quauis Sodalitate omnium malorum parentem vocat. Quae in sacris coetibus eo sunt veriora, quo clarius constat fundamentum eorum Christianam esse humilitatem: qua sub ducta aedificium necesse sit totum ruere. Siquidem virus est ambitio, quod semel animo conceptum consilia, facta, vitamque omnem velut in radice corrumpit. Reipublicae itaque religiosae nerui, ossa, sanguis, omnia demum sunt obedientia, submissio, tranquillitas animi, curarum vacuitas, et sua contenta sorte quocunque loco ponatur, modestia. Quibus conseruandis alen disque quo aptiora legislator praesidia excogitarit, eo diutius feliciusque victuram fundarit Rempublicam. Frequens autem Praepositorum creatio procul dubio locum ambitioni multis modis aperit. Primum, quia quemadmodum nulla est cogitatio, dum Praepositus diu speratur victurus, ita non potest animus cogitatione et expectatione rei mox futurae non tangi et commoueri: deinde quo plura loca aperiuntur, eo plurium primo cupiditates, tum spes irritantur: e multis enim locis non desperent vnum, qui vnicum num quam sperent. Porro ab spe in ambitionem protinus lapsus est; gradus nullus interiacet. Vt enim cogitatio cupiditatem lacessit, ita spes ad conatum instigat. Praeterea ex his quoque qui decedunt, periculum ambitionis impendet. Quis enim facile omnes post degustatum locum superiorem bona fide amaturos inferiorem praestet? Quod si interclusus domi sit ascensus, quaeretur fortasse foris. Quis ad communem omnino eos vitae normam reuocet? Quis prohibeat, ne quamdam quasi familiam ac sectam etiam tum obnoxiorum habeant? Et quidem vna cum Praepositis,


page 193, image: s193

quoniam necesse est multa mutari, nec quidquam factu procliuius est, quam vt inter se priores posterioresque Praepositi, et eorum diuersae agendi rationes viaeque com parentur (sua enim quaedam cuique est) quanta ea factionum elt seges? Age in consiliis capien dis et rebus decernen dis quanto longius aberit ab studiis, quae transuersos agunt mortales, Praepositus se securus, qui nunquam obno xius futurus sit, quem neque ab [Note: 129 7. Infrequentes congregationes.] his timor, neque spes ab illis suspendat? Infrequentes vero congregationes palam est pluri mum habere commodorum. Namque Societas cum occupata sit omnis pro Christiana repub lica; et, quoties ad conuentum vocatur, haud minus toto anno primos quosque omnium fere prouinciarum viros eundo redeundoque peregrinatio distineat; ingens profecto detrimentum est rerum et communium et priuatarum. Iidem viri in plurima conii ciuntur discrimina: nec impensarum maximarum (quan quam postrema debet esse) nulla habenda est ratio. Ad haec ipsamet creatio Praepositi tam res est grauis, adeoque impedita et lubrica, vt aegerrime in comitiis turbae aliquae, et dissidia si non voluntatum, certe sententiarum [Note: 130 8. Quod faciliussit vnum quam multos inuenire idoneos.] vitari queant. Iam illud explicatione non indiget, cum tanta sit raritas hominum vsquequaque ad publicam administrationem idoneorum, aegrius fore multos idoneos nancisci, quam vnum. Nam, tametsi forte extiterit caetera par ei, qui iam in magistratu est, tamen vsu, quaesitaque iam auctoritate, ac rerum hominumque notitia adaequari non poterit: et, quamuis praestantissimum tandem et instructissimum, multos experiundo reperias, nun quam tamen perfecto consummatoque frueris, quia cum ad maturitatem appropinquare coeperit, alteri nouo acerboque [Note: 131 9. Exempla aliarum gubernationum.] cedere locum cogetur. Postremo in Rempublicam vel humanam, vel sacram intuenti offeruntur hinc Episcopi et Summi Pontifices, et multi Abbatum, et quidam Religiosorum etiam Ordinum, ac nominatim Praedicatorum Magistri Generales, quorum in omnem aetatem perseuerat potestas. Nec alia Minorum ab primo exordio in longum deinceps tempus instituta fuerunt. Inde Imperatores ac Reges, caeterique minores Dynastae, quibus item dominatus nonnisi [Note: 132 Prouidentia Ignatij in remouendis perpetui Generalatus incommodis.] cum vita finitur. Quae omnia cum essent, et recte consideraret Ignatius, id modo reliquum erat videre, vt hae commo ditates (quando in rebus humanis nihil est ab omni parte tutum atque perfectum) quam purissimae, quamque minimi admixtione in commodi percipetentur. Idque ita cauit, rationem comitio rum ita descripsit, creato Praeposito eos custo des easque leges apposuit, vt neque in comitiis praeteriri optimus, neque is postea cortumpi, vel certe nequaquam magnopere diuque nocere videatur posse; cum non modo deiici mature de gradu, verum etiam, si quid dignum ea poena commiserit, exterminari e Societate possit.

[Note: 133 Lainius in Gallias mittitur.] Lainio, vbi confirmatus est magistratus, peregrinatio ingentis et momenti et negotij suscipien da suit. Religio Catholica grauissime laborabat in Gallia. Cum enim Henrici morte ad filios eius Franciscum Secundum adolescentem, moxque eo quoque mortuo, ad Carolum eius nominis Nonum, duodecimum agentem annum peruenisset regnum; ex veteribus institutis rerum ad ministratio ad Regentem, quem vocant, et appositum ei Ordinum delectu concilium redacta est. Quo in concilio cum essent quidam rerum studiosi nouarum, hos Catharina Medicea Regis mater (quanquam et concilij princeps et Regens, hoc est, summa cum potestate erat) ac caeteri Catholici non ita poterant continere, quin haereticis ac pessimis hominibus vehementer insani spiritus crescerent, et turbulen tissimos excitarent motus. Ad quos sedandos edictus erat conuentus ad Poisiacum (id est coenobium virginum in agro Parisiensi haud procul ab villa regia, cui sanctus Germanus est nomen) in quo conuentu etiam de religione agendum ferebatur, vt inter veterem, hoc est veram Catholicorum, nouamque, id est vanam haereticorum, Ecclesiam concordiae ineundae ratio quaereretur. Quae cum essent, grauis Pontifici Summo cura incessit, ne regnum vsque ad eam diem et caetera et pietate florentissimum ingentem aliquam acciperet plagam. Id omni ope, quoad Apostolica posset cura, prohibiturus, Legatum eo destinauit Hippolytum Cardinalem Estensem prudentia Principem opibusque pollentem, et nationi Gallicae ex veteri patro cinio carum. Is a Pontifice institit, vt, quando tam grauem tamque difficilem sibi demandaret prouinciam, quae non adiumenta mediocria, sed egregia doctrina viros bonitateque communitos requireret, adiutorem Lainium daret. Pontifex tametsi inuitus subsidium illud sub ducebat Romae, tamen non vnius vrbis, sed totius Ecclesiae circum spiciens commoda; palam professus haud dubitare se, quin bene animatus, vitamque pro Catholica fide paratus fundere iturus Lainius, atque adeo vnus prope ipse eam (tanti hominem faciebat) restituturus esset, placere sibi, vt iret, respondit. Haud quid quam tergiuersatus est Pater: verum ipse quoque rei ponderans grauitatem, inque gloriae diuinae successum intentus, ad maiorem animi sui quietem, vtque obedientiae insuper sanctae, quae victorias loquitur, virtute armatus robustior audentiorque vaderet, et quanto sibi minus reliquisset libertatis, tanto ad perseuerandum enixius vrgeretir; rogauit Sanctissimum Patrem, vt eam profectionem praecepto sibi iniungeret. quod facile, ob secundante ei deuotioni Pontifice, [Note: 134 Salmeron Vicarius Generalis decernitur.] im petrauit. Dein ne per occupationes publicas domestica administratio detrimenti aliquid caperet, regendis Italiae Siciliaeque prouin ciis Salmeronem designat Vicarium, sub stituto interim Madridio, dum Neapoli Salmeronem venire Romam mitior anni tempestas sineret. In Hispaniae prouinciis aderat cum suprema potestate Natalis: Boreales per se erat ipse ex propinquo recturus. His rebus constitutis, moram haud ferente Galliae statu in summo aestu Kalendis Iulij vna cum Polanco, et Annibale Codretto sacerdotibus, et Ludouico Giappo Adiutore laico Roma discessit.

[Note: 135 Christophorus Rodericius Memphim a Pontifice mittitur.] Postero die Christophorus vna cum Ioanne Baptista Eliano Nuncius Pontificius ad Patriarcham Cophthorum discessit. Legationis haec fuit causa. Pontifice Paulo IV. apparuit Romae homo


page 194, image: s194

Syrus, qui se legatum ferebat Alexandrini Patriarchae cui Cophthi parent, ab eo cum litteris missum, quibus Romano Pontifici submittebat sese, et obedientiam profitebatur. Forte ita euenit, vt nemo tum Romae praesto esset, qui legere Arabice nosser. Itaque eas litteras in sermonem Romanum vertere, qui linguae eius sonum intelligebant exiis, quae ipsemet Abrahamus (hoc Syro nomen) verbo referebat. Ideoque non habita omnino est fides. Mortuo dein Paulo, Cardinalis Alexandrinus a Pio IV. explorare iussus rem, ad Leonardum Emum Venetorum Consulem litteras Cairum (olim fuisse Memphim opinio est) dedit, vbi erat Patriarchae sedes: nec solum ab Consule, sed etiam a Patriarcha prioribus laetiores litterae allatae sunt; quibus insuper postulabant virum ad se mitti, cum quo de Cophthorum Ecclesia cum Catholica et Romana penitus iungenda agitaret. Natio Cophthorum lare patet. Ea de causa Pontifex pro summi et optimi parentis officio nihil omittendum ratus, quo minus plurimarum animarum, quantum in se esset, saluti consultum iret, accersito Lainio, ab eo sacerdotes duos petit ad tanti momenti expeditionem ido neos. Destinabatur Emmanuel a Monte maiore, qui in Cypro insula erat, cum repente ex Hispania maturius, quam Natalis destinasset, quasi ad id diuinitus missus Christophorus Rodericius venit. Erat is praestanti doctrina vit, virtute etiam maior (vti supra etiam signifi catum est) qui anno superiore cum ex Germania Romam venisset, et hinc rem issus in Hispaniam esset, statum rerum perturbatiorem offendit ob eas causas, quae suprademonstratae sunt: maximeque, dolens vexationem ini quissimam Borgiae, cuncta Lainio expositurus reuertit. Inde Memphim destinatur socio addito Eliano, qui Christianus ex Iudaeo factus super excellentem virtutem et flagrantissimam caritatem potissimum lectus erat ob linguarum et nationum peritiam. Adiutor quoque et leuamentum humanarum imbecillitatum laicus missus est Alfonsus Brauus, et ipse expertae virtutis. Abrahamus, quanquam ad eam diem satis hospitaliter Romae et comiter habitus fuerat, tamen post vltimas Patriarchae litteras longe carior haberi: vulgo ab omnibus salutari: excipi saepe conuiuiis: donis luculentis a Praesulibus et Cardinalibus honestari. Ipsemet Pius, quo magis et fidum et ad coepta perficienda strenuum redderet, omni offi ciorum ac benignitatis genere, donata insuper grandi pecunia studuit demereri. Rodenricio et sociis praeter liberale viaticum magni pretij vestes ad totum Patriarchae ornatum vna cum aliis donis deferendas ad eum dedit, simulque binas litteras: quarum alteras, quibus de nuncio ab se misso cum adhortatione ad sancte exorsa prom ouenda certiorem faciebat, initio statimred derent: alteras, per quas suadebat, vt pro se Vicarium ad Tridentinum Concilium mitteret, tum red derent, vbi procedere rem vidissent. Addita scripto monita et mandata. [Note: 136 Monita Rodericio tradita.] Inprims cum schismaticis Graecis quam cautissime agerent; cumque Patriarcha, ad quem mittebantur, nihil tractandum prius suseiperent, quam vt penitus persuaderent caput illud orthodoxae fidei, Vnam esse primam ac caeterarum magistram Sedem, eamque successorum Petri, Romanorum Pontificum esse. Hoc enim constabilit caetera modico negotio conuentura. Addidit Lainius, vt effectus spe in diu ina vi posita, quod in se esset, ardentem animarum vt pote non auro et argento, sed pretioso Christi sanguine em ptarum excitare sitim studerent: plusque in probitatis sanctorumque morum exemplis, quam vlla in re ad permouen dos cocilian dosque sibi Cophthorum animos momenti ponerent. Publicas res et regnorum iura nullo modo attingerent: tantum, vt Apostolus monet, curarent, vt omnis anima potestaribus sub limioribus sub dita esset: et captiuos ad obedientiam dominis fidemque praestandam adhortarentur. In congressibus ac disputationibus meminissent mansue tudinis ac patientiae: cauerent cuiusquam exacerbare animum: nec dogmata, in quibus quis erraret, statim aggrederentur omnia, sed paulatim ac pedetentim procederent: vtque paratiores ipsi in congressum venirent, sanctiones ac decreta on ciliorum Summorumque Pontificum, et scripta sanctorum Patrum, quibus de rebus agendum erat, sedu lo recognoscerent. [Note: 137] His alliisque instructi praeceptis, confessione generali, instauratione votorum, multisque precationibus et afflictationibus corporis praemuniti, vi. Nonas Iulias magno animo, et ad quaeuis perpetienda parato, Roma discesserunt. Venetiis dum nauigationem opperiuntur, ad Christophorum defertur indicium, legationem Abrahami simulatam esse, nec auctore Patriatcha susceptam: cauerent ne Syro ludus fierent, temereque se in periculum darent. Rodericius, quanquam auctor leuis videbatur, tamen ne quid celaret, Romam indicium nunciat: quod Cardinalis Alexandrinus aliique Romani Antistites, cum quatuor annorum spatio, quibus Romae fuerat Abrahamus, nihil esset anditum, imo legario litteris et Patriarchae et Veneti Consulis confirmata esset, contemnendum putarunt, Rodericioque, bono vt animo pergeret, rescripserunt. Kalendis Octobris habitu, quo AEgyptij sacerdotes vtuntur, naui conscensa leuibus de functi periculis Alexandriam tertio Nonas Nouembris tenuere, nauigatione vsi magno cum suo ac vectorum pietatis emolumento. [Note: 138 Rodericij pia industria inter nauigandum.] Quippe Christophorus, statim vt conscenderunt (quod nun quam toto eo legationis tempore pro more Societatis intermisit facere) socios communiter, quanquam duo tantum erant, adhortatus est ad gratias primum Deo agendas, quod ipsos potissimum ad hanc expeditionem legisset, oblata aliquid eius causa perferendi materia: deinde ita se gererent, vt ninil ab ipsisimpedimenti diuino consilio, et felici legationis euentui obiiceretur. Postremo diei tempora et actiones ita distribuerent, ita componerent, vt et cum suo et pro ximorum fructu, quod Societati propositum est, iter facerent. Itaque, quantum locus permitteret, disciplinae mores ac leges cunctas, quarum deinde frequentem lectionem curabat, sedulo obseruarent: et cum vectoribus non temere, sed praem editati agerent; verba, sententias, actus, totam quotidianae vitae, familiarisque consuetudinis formam prius apud se cum consilio coram Domino ordinantes. Talia verbis praemonstrans Christophorus, plura docebat exemplis. Nec sociis siue ad audien dum alacritas, siue ad sequen dum


page 195, image: s195

vis et conatus deerat. Inde, quae virtutis verae natura est, vectorum ad se omnium breui oculos et animos conuertêre. Erant in naui plurimarum nationum, vt fit, ac religionum permixti homines: praeter Catholicos, de sertores Christiani, Iudaei, schismatici Graeci, aliique aliorum errorum asseclae. Catholicis docendis ex colendisque prae cipuus labor ab Christophoro et sociis de dicatur. Initium ab nautica turba fecerunt. Capita religionis, quae interest salutis cognoscere, precandi formulas, et apta vitandis peccatis remedia tradidere. Ab his paulatim ad caeteros comitate, virtutisque decore conciliatos progressi, ad alia eitius omnia adducebant, quam ad sacram homologesim. Nam extra Paschale tempus, adhaec in maui dextrae sacerdotali caput subiicere inusitatum, et pro absurdo habebatur, cum interim haud pauci adessent, qui annos complures subiecerant nunquam. Quod si qui tandem ab semet impetraret, vt exonerare conseientiam vellet, ad eum audiendum Patres vel de media nocte, vel certe aliquot ante lucem horis surgebant, donec malum Deus pudorem prope [Note: 139 Sacrae confessionis vis.] diuinitus tandem eiecit. Cum enim vnus vectorum, qui id prius abnuerat facere, graui laborans morbo confessus esset; postridieque ita bene haberet, vt e lectulo surgeret, coepit de praedicare desperatam valetudinem sibi confessione redditam. Eaque res, quae in oculis omnium versabatur, fecit, vt libenter ac luce palam ad sacerdotis pedes acciderent ita promiscue multi, vt Ioanni Baptistae sua linguarum varietas egregie vsui fuerit; cum et vernacula Italorum et Latina lingua, itemque Hispanica et Germanica et Arabica sua promentes crimina audierit. Conciliatum sibi nauarchum permouere, vt vetaret quempiam veliurare, vel ludere. In circulis alter Patrum aliquid e pio quopiam libro, quod ad rem faceret, recitabat. Quoa cum ad incitamentum pietatis valebat, tum ad segne otium eiusque sobolem mordacia ac turpia dicta excludenda. Homines circiter decem nobiles, ac ferme iuuenes [Note: 140 Sodalitas non bona in bonam conuersa.] sodalitatem inter se minime probabilem ad iucunde licenterque vitam in commune ducendam coiuerant. Singulis hebdomadis ereabatur magister, cuius dicto sodales parerent. Leges item sibi posuerant, nimirum proposito accommo datas: quas qui praeteriret, certa pecunia mulctabatur. Horum cutae ad hilaritatem conuersae omaes: horum in ore scurrilis dicacitas, petulantes cachinni, effrenis impietas. Christianos vix aliun de nosceres, quamquod religiosa Christianis nomina vel temere iuran do violabant, vel execrationibus incessebant. Eoque erat difficilius ab tali vitae genere auo care, quod illo coniunctos foedere cum expugnare vniuersos peroperosum, tum aggredi singulos vanum erat. Tamen et hos fusae ad Deum pro illis preces, comitas et exempla Patrum, caeterorum vectorum mutatio, pudor ipse paulatim vicit. Leges itaque praescripsere sibi prioribus longe dissimiles. Qui ob scoenum verbum prolo queretur, dicta mulcta est: qui temere iuraret, cui impia in Deum Diuosque verba exciderent. Cautum, vt quotidie singuli solenne precum officium Deiparae recitarent. Postremo etiam fuit, qui hebdomadarius princeps lectus edixit, vt singuli noxas sacerdoti aperirent proposita mulcta, nifacerent: idemque qui tulerat legem, facto viam praeiuit. Vt iam sancta Christi decuria esset, qui modo grex fuerat Epicuri. Cum schismaticis Graecis, Iudaeis, Turcis nihil actum, quod ita acceperant in mandatis: Christianae tantum sanctitatis, quae mirarentur, subiecta oculis documenta. Quae species (quid enim rapacius humani animi, quam Christianae innocentiae facies?) ita homines deliniuit, vt omnibus locis adiutores se vltro sponderent fore. Haereticorum ad sanctae Ecclesiae gremium reuocati nonnulli. Abrahamo vero quid ob sequiorum, quam assidue humiliterque exhibuerint, cum plurimum in eius beneuolentia momenti ad summa legationis intelligerent situm esse, nec relatu pronum, nec cogitatu est. Tan quam fideles hero famuli, tanquam pij parenti liberi cum labore, incommodo, impendio ingenti suo noctes atque dies praesto erant. [Note: 141 Ioannes Baptista Elianus odio est Iudais.] Hunc in modum nauigatione transacta, protinus Memphim Ioannes Baptista, vt apud Consulem tutus esset, cum bono Venetorum ciuium comitatu praemissus est. Statim enim vt Alexandriae apparuit, coniecere in eum oculos sibi notum Hebraei. Et quia grauissime oderant, quod non solum ipse ad Christum transierat, sed et fraudes eorum in lucem proferens, redarguensque perfidiam multos alios attrahebat; et magham Romae Talmudicorum librorum vim in cendendam curauerat; haud temere metus erat, ne, cum potentes in ea vrbe essent, fictis criminibus exitium ei (vti postremo fecere) machinarentur. Subsecuti paulo post Rodericius cum Alfonso, et Abrahamus VII. Kalendas Decembris Memphim ingressi sunt. Rodericius vt Gabrrelis (hoc Patriarchae erat nomen) animum planius exploraret, dabat operam, ne prior eum adiret ac prae occuparet Abrahamus. Contra is impense studuit aditum occupare: nec homo familiaris, et magnae inter Cophthos auctoritatis, quo minus prior conueniret separatim solus solum; et, quae commodum fuit praemoneret, satis caueri potuit. Kalendis ipsis Decembris [Note: 142 Verba Rodericij ad Cophthoram Patriarcham.] admissus ad Patriarcham Rodericius salutat nomine Pontificis, eiusque litteras red dit: tum praemeditata oratione paucis exponit quanta sit Sanctissimi Patris earitas erga ipsum, totumque Clerum populumque Cophthorum: missum se, vt apud Patriarcham agens, qua re possit, auxilio illi sit; curetque coniunctionem Cophthorum Ecclesiae cum Catholica et Romana ad ipsorum salutem necessariam. Sibi quidem gratissimum accidisse, quod antiquissimam et florentissimam olim viris sanctitate et doctrina inclytis Ecclesiam visere, eique laborum aliquid et studij nauare licuerit: paratumque esse in eiusmodi causa vitam millies fundere: ipsum Patriarcham, qui sponte negotium mouisser, seire adhortationibus non egere ad coepta sanctissima consummanda. Salutem innumerab ilium animarum Christi Domini sacrosancto emptarum sanguine eius in manu esse. Gratias igitur potius sancto Spiritui agere, qui hanc mentem sapientissimo Antistiti iniecisset, vt dignitatem pristinam suae genti, veritate doctrinae, et necesseriam ad salutem Sedi [Note: 143 Patriarchae responsio.] Romanae obedientiam restitueret. Respondet Gabriel: gratiam se habere Pontifici, quod vt verus Pastor ac Pater omnium curam Cophthorum susceperit adeo proprie, vt ad se potissimum nuncium, destinarit suum, non item ad alios Antistites: quamuis alij quoque multi id expetierint, significarintque


page 196, image: s196

eius potestati subiiciendi sese voluntatern. Se quidem in officio fore: et, vbi res tulerit. Nuncij operâ plurimum vsurum. Paucis post diebus, quo res minore strepitu agatur, conueniunt apud Venetum Consulem. Ibi spectante Patriarcha facit Sacrum solenne Rodericius ad coniunctionem Ecclesiae instirutum. Tum alteras litteras proferre [Note: 144 Prospera exordin rerum apud Coph???hos.] maturum visumest et munera Pontificia. De mittendis ad Goncilium, quod Romanus Pontifex posterioribus litteris postulabat, respondet Pauiarcha daturum se operam, vt proximo vere Episcopus e suis iret vna cumipso Abrahamo, qui Romae fuerat. Pontificalia vestimenta ac dona caetera laetus accepit: voluit tamen aliquamdiu apud Consulem asseruari, dum captato tempore clam domum suam transferret, ne ad Turcas praedaeinhiantes odor aspiraret. Rogauit praeterca Rodericius, vti acceperat in mandatis, vt e sua dioecesi aliquot Patriarcha iuuenes mitteret Romam, qui simul inde Christiana dogmata velut exfonte, simul erga primam Sedem caritatem et venerationem debita haurirent. Hos Patriarcha respondet consideraturum se, expediret nec ne mitti: ne ea forteres Turcarum animos suspicione deteriore perstringeret. Haec inter secunda initia annus effluxit.

[Note: 145 Lainij iter in Galliam.] Interim Lainius itinere in Galliam instituto, Roma profectus Caprarolam primum accersitu Alexandri Cardmalis Farnesij, qui aeger ibi decumbebat, venit. Laetatus est plurimum Cardinalis: multaque cum eo ad animum suumspectantia [Note: 146 Cardinalis Farnesii in Societatem benignitas.] communicauit. Dixit pro sua benignitate, Societatis causa quamplurimum agere ad neminem omnium, quam ad se priuspertinere, eo nimirum officio, quo gloriosa stirpis facta tueri gentiles et cumulare pietas iubet: vltroque est pollicitus templum ad Professorum domum ingenti impeisa aedificaturum. Atque ex eo die morbus leuari coeptus est. Inde Ameriam Lainius ac Perusiam venit, rogatu praecipue Cardinalis Fuluij Cornei; qui pro sua in Patrem incredibili pietate et obseruantia ab Cardinali Ferrariensi id ipsum flagitarat. Perusia digressus primum Montis Politiam, miserum exercitumque Collegiolum; vbi (quas supra diximus) primarij ciuis sorores inter sese in praesens reconciliauit: dein Collegium Senense, Florenrinum, Bononiense obiter visit: necdomesticas modo res ordinauit; sed vbique in templis, quamuis et graui anni tempore, et de via fessus domesticorum et ciuium precibus adactus, verba fecit, totis ad audiendum effusis vrbibus. Per hos et dicendi et viae et summiaestus labores vbi Ferrariamattigit, in febrim incidit: quae cum diuior videretur fore, quam grauior, Deo volente sub septimum ferme diem abscessit. Inde vna cum Cardinali ad vn. Idus Augusti reperito innere, tametsi valetudo haud dum confirmata non sinebat in suggestum ascendere; tamen nunquam intermisit inter viam, in hospitiis, in vrbibus, vbi vbi aliqua se daret occasio, priuatis sermonibus vel adhortari ad pietatem recte sentientes, vel nutantes in fide statuere, vel redarguere dogmatibus [Note: 147] Salus imburos. Cremonae aliquui e Somascis conuenere, vt quod per litteras ante tractarant, coram si possent, transigerent, de vno Ordinc e suo et Societate conflando. Sed idem, quod ad litteras responsum litteris erat, coram praesentibus demonstratum est, Societatem ab suo instituto nolle quid quam alienum assumere: nec expedire, quod ipsi susceperant, orbos parentibus pupillos educandi sanctum ac pium opus omitti. Quare coniunctis animis sua quisque in parte communi Domino deseruirent. Augustae Taurinorum tres Hibernos iuuenes Romam euntes obuios habuit, quos Dauid Wolfius in eam insulam anno superipre a Pontifice legatus Deo seruiendi in Societate cupidos, et erudiendos ad Vrbem mittebat: et liteeras ab iisdem accepit, quibus Dauid de se, et insulae statu haec nunciabat. [Note: 148 Dauidis VVolsii in Hibernia labores.] Se inter insidias haereticorum consolandis confirmandisque Catholicis, et ordinandis Hibernae Ecclesiae rebus operam dare. Tertiodeci et Kalendas Februarias Corchum venisse: exceprum mira gratulatione Catholicorum, et aliquot ibi dies coactum subsistere. Cum, quam maximo silentio potuit, Catholicis adelle se, quidque adesset nun ciandum curasset, miseranda specie inde vsque ab sexaginta passuum millibusgregatim viros feminasque accurrere nudis pedibus, vno tantum indusio tectos, peccata conressuros, et ab solutionem super incestis matrimoniis rogaturos. Plus mille coniugum paria non multis mensibus ex iniustis nuptiis auctoritate Apostolica legitimis ab se iuncta. Hoc maxime implicatum vitio populum: caeterum ab haeresi purum esse: Clericos coenobitasque passim omnes [Note: 149] cum mulierculis suis. Demirari populos, quod nec mercedis quidquam, nec doni Dauid acciperet. Se tamen omnibus, quae Roma gestabat, naufragio amissis. vehementerinopia conflictari. Ad conuiuia non adire, ne locum gratis aperiret. Emendicare minime expeditum esse, quod in ea prouincia interdiu panem vix apud quemquam reperias: quod, cum exiguus sit prandij vsus, ad coenam quoridie panem recentem, sed non ferme ante vesperum coquant. Quosdam Ecclesiasticorum, quibus tanta Dauidis ab stinentia non placebat, irridere inopiam eius. At se propositum ab stinentiaetenentem, sanctaeque paupertatis fructus abunde et alacriter colligentem irrisionem illam pro lucri accessione numerare. Felicem si ralibus exordiis conuenientia attexuisset. Nam demum per solitudinem et impunitatem, remissa paulatim cura sui, vtilior multis, quam sibi ita sa homo geflit, vt legregandus ab Societate fuerit. Interim laetus ea religiosi auimi firmitate Lainius Taurino Ripolim ad Allobrogum Ducem abiit. Eique et Margaritae coniugi Catholicaesi dei sua in ditione tuendae restituendaeque curam [Note: 150 Lainii cum Duce Sabaudo congressus.] commendar. Gauisi ambo cum conipectu, tum monitis et animo sincero Patris. Forte Michael Gisserius Cardinalis Alexandrinus, qui ad suum Montis Regais Episcopatum vilendum venerat, eodem tempore, et Cardinalis Ferrariensis apud Ducem fuere. Hi dum vna de rebus adeo periclitantibus regionum Ducis imperio sub ditarum consultant statuerut fore optimum factu, si Dux hominem de Societate bene doctrina ac pietate munitum apud se haberet, cuius se consiliis in religionis difficultatibus vteretur, et concionibus vniuersa eius familia, et vrbes praecipuae erudirentur: ac nominatim Salmeronem postularunt.


page 197, image: s197

Lainius Fratrem Angelum Iustinianum ex Ordine S. Francisci, qui deinde Geneuae Episcopus fuit, proposuit. Erat is doctus et eloquens vir, Socictaris, acnominatim Lainij amantissimus; et in proximi veris magno ieiunio cum plausu ad templum Arae caeli Romae concionatus Societatem laudibus magnis e suggessu affecerat: atque eum quoque Cardinalis Ferrariensis secum in Galliam comitem legationis ducebat. Cum tamen vel Salmeronem, vel Bencdictum Palmium instarent illi petentes; Lainius, quoniam Vicarium suum in piaesentia Salmeronem reliquerat, nec Palmium ab sua prouincia, quam mirabilis eloquentiae auctoritate sustinebat prope vnus et amplificabat, vllo modo abduci oporrebat, rem in reditum ad Vrbem suum distulit. Quam moram Alexandrinus, et Dux non ferentes ad Cardinalem Borromaeum et ad Pontificem, vt omnino mitterent Salmeronem, scripserunt. Caeterum Pontisex maluit Concilio Tridentino inter [Note: 151 Antonij Posseuini labores in subalpinis.] lectos ab se Theologos interesse, vt anno proximo referemus. Desiderium eiussuppleuit aliqua ex parte Antonius Posseuinus. Is iam creatus sacerdos bonam Cherio primum, ante quam Duci redderentur, quae supra dicta sunt, oppida; dein post ea reddita, Taurino nauarat pro suggestu operam, nouitate ipsa (quod sacerdos non e coenobio, sed e populo videbatur; et praeceptoria decorabat) gratiam conciliante. Cherium ita penetrarant haeretici, vt ciuium aliquot corruptis, idiam pro Geneua altera, et Calumismi seminario in Italiae capite destinarent. Qui vbi Posseuinum audiuere, duplici machina aggrediuntur. Primum Gallorum praecipui ab concione domum honorifice prosecuti, postquam in conclaue domesticum ventum est, collaudant eloquentiam atque doctrinam; tum nobili sponsa, quae florenti eius aetati dignitatique conueniret, proposita hortantur, vt ad ipsorum transeat partes, primarium inter Ministros futurum. Quibus sacerdos castissimus inter miserationem et stomachum, si pudicitiae decus, inquit, et opes, et quâm feecunda caelestium donorum parens sit, experui velletis, abstineretis profecto ista mihi obtrudere. Castitas, Deo propitio, erit mihi sine diuortio sponsa, dum viuam. Primatus vero ministerij vestri nullo apud me loco est. Sacerdos ego sanctae Romanae Ecclesiae sum, et ab ea legitimus diuini verbi minister decretus. Talem si vultis, non modo ministrum primarium, sed infimum quoque habebitis. Illi machinam primam vbi vident in cassum admotam, alteram tentaturi, Burdillonium qui Taurini pro Rege Gallorum ea locatenebat, admonent, si Posseuinus Cherij sit, ciuitatem non expectata die in Sabaudi Ducis porestatem vltro [Note: 152] se tradituram. Ergo Taurinum accitur, et quid ita Cherium Proregis iniussu venerit, interrogatur. Sed Burdillonius vbi cognouit Archiepiscopo Taunnensi volente isse, et religionem Cherij eo loco esse, vt, si prolataretur remedium, ne regiae quidem opesvalituraesatis forent, homo cordatus et Catholicus, Abito, inquit, felix: tantum videto, nequid turbarum existat. Protinus ergo reuersus, cum Canonicis, cumque ciuium ac nobilium lis, qui e revisi sunt, egit quemadmodum haeresim coercerent: librosque pios in scholis atque Sodalitatibus proponendos missurum se: et, si posser, idoncum concionatorem pollicitus. Eossanum recedit. Moxnascitur Emmanueli Carolus filius: remotisque praesidiis Gallorum, aditus ad conseruandam reducendamque religionem liberior aperitur. Tum sede sibi Posseuinus Taurini delecta, ibi peraestatem principe in aede frequentem concionem edocet. Inde nactus Lainij copiam ad eum Ripolim septem Taurino passuum millibus, vitae suaerum que concionum rationem redditurus contendit. Lainius ad multa, quae fuse audierat, sapienti respondit compendio, [Note: 153 Signum boni concionatoris.] id modo sciscitatus, Num concionibus habendis augeri sibi perfectionis suae voluntatem sentiret. Id enim argumento esse rem ordine recteque administrari. Digresso Lainio iussu eius Ripoli dum adfuit Dux, concionari perrexit: tum vltra montes in Allobroges Ducis eiusdem et Nuncij Apostolici missu, egregieque ab iis commendatus [Note: Posseuini res Camberij.] Camberium adit, clitellarium equum libris onustum, quos ad manum spargendos haberet, ducens. Camberiensis Senatus continuo decreuit, vt maior Petri Canisij summa Christsanae doctrinae in adultiorum gymnasiis traderetur: haeretici catechismi prorsus abolerentur: Consules et Parochi aduersus Geneuae fraudes peruigilarent: neminique haeresim vllo modo inuehere fas esset. Quibus fouendis exordiis Posseuinus cum Catechismorum et piorum codicum Gallice scriptorum necessariam videret copiam, Lugdunum ad parandam eam migrat. Inde impigro sacerdoti noua rerum gerendarum oblata deges.

[Note: 154 Borgiae Romam aduentus.] Iam Alpes Lainius superans transcendebat in Galliam, cum Franciscus Borgia Iraliam attigit, et Laureto Deiparae domum salutaturus irer habens, pridie Monas Septembris Romam venit. Quarto post die Salmeron quoque ab Neapoli adfuit. Eo die prandebat in Collegio Borgia cum Petro Soto e Dominicana familia inclyto scientia et aliis laudibus viro. Id Salmeron (nam paulo ante meridiem peruenit) simul vt cognouit, recta ad Collegium tetendit. Secundum epulas collegae in suas qinque diuisi nationes, Itali primum, dein Germani, Boemi, caeterae prope omnes Europae gentes ad Salmeronem salutandum et complectendum turmatim accedunt: quae et multitudo et diuersitas nationum, et praecipue alacris et ingenua caritas valde commouit Dominicanum hospitem: qui obsernantia quoque erga se delectatus est, cum ad caetera officia quidam Sociorum Latinis et Graecis extemplo scriptis [Note: 155 Perhonorisice a Proceribus et a Pontifice excipitur.] carminibus salutassent. Eodem die vulgato iam per Vrbem aduentu Borgiae, ad eum nondum e Collegio digressum multi nobilium aduenere. In his Lusitani Regis orator, et vnus e Pontificij cubiculi interi oribus Praerectis, qui Pontificis nomine rogauit, vt apud eum in Vaticano diuersari vellet; aut, si id maller, Pontificem eius persona dignas alibi instructurum aedes; adiiciens gratum illi fore Francisci conspectum. Quod ad aedes pertineret, gratiis actis remisit Borgia. Sed quoniam bis accersitus antea vsque ab Lusitania tam benigne, et modo tam liberaliter inuitatus fuerat, adiecit se primo quoque tempore ad osculanda Beatissimi Patris vestigia ausurum accedere.


page 198, image: s198

Decimo quinto Kalendas Octobris accessit. Nec minorem Christi Vicarius praesenti honorem ac benignitatem habuit quam absenti tribuerat. Quanquam fuit cum sancta Francisci humilitate certandum. Surgere enim iussus non ante potuit degenibus demoueri, quam Pontifex id serio, et ex obedientia imperauit. Cum aliquamdiu collocuti essent, subiecit Pontifex curae sibi ipsum Franciscum, eiusque res fore, vti deberet propter singulare exemplum, quod is suis temporibus mortalibus praebuisset.

[Note: 156 Vanissimus sermo Neapoli de Salmerone.] Paucis post diebus litterae Neapoli perferun tur, tota vrbe Neapoli, atque adeo toto regno, de Salmeronis abitu multiplicem enatum sermonem. Res prorsus ad vanitatem hominum et haereticorum (ita creditum est) fraudes indicandas digna memoratu fuit. Nihil notius Neapoli Salmerone erat: nihil eius excellentis doctrinae et eloquentiae fama celebrius: nec, posteaquam ante triennium postremo eo reuerterat, pedem quoquam extulerat, ipsa ciuitate litteris nuciisque certante, ne sibi, (quoties id agi sentiret) eriperetur. Itaque Neapolitanum Nolanumque Collegium, quae optime progrediebantur, administrans. toto anno diebus quibusque festis, et in Quadragesima quotidie magno cum plausu, nec fructu minore concioncs ad populum in celebratissimis suggestis habebat. Vbi vero praeter opinionem desiit Neapoli apparere, diaboli instinctu, et occultorum operâ haereticorum vulgatur, primum Salmeronem in vincula coniectum fuisse; ideo carere publico: mox vires eundo acquirente fama, adiicitur exustum fuisse: et erant, qui oculis suis deflagrantem vidisse testabantur. Postremo rumor cooritur desciuisse ab Catholica fide, et magna suffarcinatum pecunia Geneuam haereticum aufugisse. Haec po postrema fama aliis opperssis maxime inualuit. Proferebantur falsae et supposititiae litterae tanquam ab Cardinalibus scriptae: quibus ea defectio et repentina fuga nunciabatur. Accedebat conficta fabella. Cum Salmeron feminam opulentam absoluere decumbentem noluisset. Nisi quatuor sibi aurcorum tribuisset millia, id a Pontifice rescitum, et Salmeronem in Vrbem accitum: at eum, quo supplidum eluderet, cum tota ea pecunia Geneuam maturasse fugam. Iamque adeo res erat celebris, non modo vt vulgus, sed ne homines quidem nobiles, Dynastae, sacerdotes ac Religiosi, quibus primo portentum videbatur, de ea dubitare possent. Illi ipsi, qui nos amabant vnice, cum ex aliquo Patrum id, quod temere iactabatur, falsum esse audiebant, non poterant inducere animum, vt crederent; sed quasi verum elicituri laicorum ac simplicium Coadiutorum per antra sermones captabant. Tali ex fama. sed potius tartarea flamma quantum existeret offensionis, haud tardum est suspicari. Nulla de re alia in circulis, super mensas, in foris sermo erat. Adolescentes, qui gymnasium Collegij frequentabant, ab aequalibus haetetici vocabantur. Erant qui accedentibus ad Patres confessionis gratia insusurrarent, Apud istosne peccata deponetis, quorum princeps haereticus est? Pueri carmen sibi confecerant: et vbi quispiam Sociorum occurreret, occinebant per vicos gregatim, Salmeron haereticus factus est, Salmeron fugit Geneuam cum quatuor millibus aureis nummis. Sed illuderat exitiale inprimis, quod vtique diabolus et haeretici tali agebant infamia. Incipiebant plerique vulgo minus ab haereticorum abhorrere nomine, ita secum ratiocmantes: Si Salmeron, ille vir adeo doctus tantae apud omnes auctoritatis Geneuam concessit, fortassis haud adeo vanum est, quod haeretici afferunt. Quae cogitatio cum permeiose serperet, viresque in dies validiores caperet, plerique eius erant sententiae, vt oporteret Salmeronem ire Neapolim, et aliquot dies populo sese spectandum praebere. Qui interim Romae (vt ipsemet scripsit ad Palmium) Deo bene iuuante non perseuerabat modo in Catholica fide, sed etiam in Euangelica sua paupertate tam laetus, quam Pontifex ac Rex in Pontificatu suo regnoque: paratus semper lacessere haereticos; et precans Deum pro talium inuentoribus fabularum, rependens maleficiis bencficia, vnde et victoriam spiritualem ac fructuosam, consolationemque et materiam vbique Deo gratias agendi affuturam sibi confidebat. Cum vero ab Romana eum statione abire Societatis administratio non permitteret, Pontifex patrem se vbique ac patronum vere pium praebens, dedit negotium certis Cardinalibus, vt nomine suo ad Proregem, atque ad alios e primis testes rei litteras Neapolim darent. Eorumque operam iuuante tempore, cum et ipsa per se monstrosior esset, quam vt diu viuere posset, paulatim emortua ac sepulta infamia est.

[Note: 157 Priuilegium intra connas et graduum conferendorum et decimarum Societati concessa.] Ad caeteram quoque Socictatem indulgentiam suam, patrociniique vmbram clementissime summus Pastor extendit. In domiciliis statuendis frequentes oriebantur cum Religiosis Mendicantibus lites, existimantes intra centum. et quadraginta decempedas ab suis coenobiis Collegia domosue Societatis institui non licere. Iamque Collegium Palentinum in Hispania prope erat, vt causa caderet. Incidebant etiam frequenter certamina cum Academiis. vel homines nostros, vel qui apud nos studuissent, ad Magistrorum ac Doctotum insignia recipere detrectantibus, quod in Academia sua non studuissent. Pontifex vt lites remoramque omnem diuini cultus incideret, Domos et Collegia vbilibet fundandi habendique, et in ipsismet gyranasiis Societatis ad gradus litterarios euchendi idoneos potestatem fecit, itemque ab omni decimarum pensione Societatem fe cit immunem. Auditis motibus Venetis, et coram eorum oratori Societatem impense commendauit, et ad Senatum litteras super ea re Apostolicas dedit; explicans quanti a se is Ordo fieret; quam eius operâ, quantoque cum Reipublicae bono vteretur. Et ad Philippum Regem cognito decreto, quo subsidia Collegij Romani impediebantur, tantis cum laudibus cunctae familiae ac proprie, Romani Collegij scripsit, vt earum litterarum exemplar, quod grati animi erga adeobenignum parentem incitamentum sit, vulgare posteris aequum putem.



page 199, image: s199

Carissimo in Christo filio nostro Philippo Hispaniarum Regi Catholico.

[Note: 158 Pontificis litterae ad Regem Philippum de Romano Collegio.] "Carissime in Christo fili noster, dalutem, et c. Et officio nostro conuenit Religiosam vitam degentes patrocinio nostro diligenter tueri ac fouere, et Regibus maxime expedit de seruis eius, per quem ipsi regnant, quam optime mereri. Dominus noster in seruis suis recipitur et honoratur, sicut ipse in Euangelio dixit: Qui recipit vos, me recipit. Sed inter Religiosorum Ordines singulari ab Apostolica Sede studio merito complectendus is Ordo est, qui non ita pridem institutus, et ab hac sancta Sede confirmatus Iesu Societas appellatur. Hi enim operarij, licet nouissimi, tanquam nona diei hora in vineam Dominicam ab ipso Domino inducti sint; adeo strenuam tamen et vtilem operam nauare coeperunt, vt non modo sumas ex ea et vepres euellere aggressi sint, sed ipsam etiam alibi auxerint et propagarint. Incredibilefere est quantum tam breui tempore Hic Ordo profecerit, quantum Ecclesiae Dei vtilitatis attulerit: quam multa eius Ordinis Collegia, diuina fauente gratia, alia aliis in prouinciis instituta fuerint non sine maximo earum nationum fructu et commodo. Quorum diligentia alibi fides Catholica confirmatur; alibi haereticae prauitatis pestis reprimitur: alibi Gentiles et idololatrae relicto idolorum eultu ad Christi veri Dei cultum conuertuntur. Ex quo cuiuis perspicuum est excitatum hunc a Domino Ordinem fuisse his tam turbulentis et calamitosis Ecclesiae temporibus, et aduersus Satanae ministros et operarios oppositum: vt, cum illi Ecclesiam Catholicam vehementer oppugnent, eam hi non minus acriter defendant: cum illi simplicibus hominibus errorum tenebras offundant, hi lucem veritatis ostendant: vt, quantum denique illi prauis exemplis et disciplina pestifera destruunt, tan tum hi vitae ac morum sanctitate, et salutari doctrina aedificent. Huius Ordinis maximum in hac alma Vrbe Collegium habemus, quod tanquam seminarium quoddam est aliorum, quaeper Italiam, et extra ipsam Italiam in Germania et Gallia propagantur. Ex hoc vberrimo Seminario Apostolica Sedes instituit delectos, idoneos ministros tanquangenerosas et frugiferas plantas alios alio, prout vsus venerit, conseren das mittere: qui quidem tum instituen dis pie et diligenter pueris, tum praedicando Euangelio, tum ministrandis Sacramentis fructus eos Domino cooperante ferunt, quibus hoc tempore Ecclesia Dei maxime indiget. Nullum vnquam hi laborem pro Dei honore, et huius sanctae Sedis obsequio recusant. Eunt et nauigant ad omnes nationes et loca, quocunque mittuntur, etiam ad haereticos, ad infideles, et ad remotissimas In diae partes sine vllo omnino metu, eius nimirum auxilio freti, cui deseruiunt. Ita que multum debemus huic Collegio ita de religione Catholicamerito et assidue merenti: adeo ad Christi Domini nostri, et huius sanctae Sedis obsequia parato. Sed vt in hac Vrbe tanquam Christianae religionis arce, et Ecclesiae Catholicae capite positum omnibus Ecclesiae membris prodesse possit; non sollum a nobis diligenter tuendum est, qui ei certe non desumus, sed piorum omnium, tuoque in primis auxilio, tua protectione indiget. Qua de re quaedam ad Maiestatem tuam mandata dedimus Venerabili fratri Alexandra Episcopo Cariatensi Nuncio nostro. Sed ex eo necessitatem ipsius Collegij te cognoscere maxime volumus. His autem litteris proprie in dicandum tibi duximus fructum, quem ex eo vniuersa Ecclesia maximum, et maxime opportunum percipit. Quamobrem M. T. hortamur in Domino, rogamus, et in remissionem tuorum peccatorum tibi suademus, vt pro tua praestanti in Deum pietate, in Religiosos, et bene de Christiana religione merentes Ordines liberalirate, sicut Rex vere Catholicus, hoc Collegium complectare, et quam commendatissimum habeas: certum habens tibi et filio tuo, et in hoc, et in altero saeculo quidquid his Dei seruis tribueris, profuturum. Datum Romae apud sanctum Petrum, die XXIV. Nouembris, anno M.D.LXI. Pontificatus nostri anno secundo."

[Note: 159 Alia Pontificis erga Societatem studia.] Pari cura totius Christianae gentis custos in omnem partem excubans Septemtrionem respexit. Granuelano nuper creato Cardinali Societatem in Belgio, diplomate item Apostolico commendauit. Zachariae Delphino, et Ioanni Francisco Commendono Legatis, quos circumire ciuitates, Principesque Germaniae, et ad Tridentinum Concilium inuitare iusserat, mandata addiderat protegendae, et quam plurimis locis collocandae Societatis, et illi quidem diligenter, summaque benignitate executi nundata rescripserunt, aditas ab se quamplurimas ciuitates, obitasque prouincias, et perspectum, quam strenue, quamque feliciter Iesuitae vbique laborent: nec apparere aliam commodiorem, vel conseruandi integra, velrecreandi perdita viam, quam si multa eorum Collegia disponantur: idque se sedulo curasse. Quibus litteris incitatus Pontifex ad Ferdinandum quoque Caesarem eximie id commendans diploma Pontificium misit. Quanquam Societati potius operarij deerant, quam vel optimo Imperatori, vel aliis Catholicis Germaniae Dynastis eius aduocandae voluntas. Deo enim famulorum suorum conatibus aspirante manibus ipsis maior tenebatur fructus, quam [Note: 160 Petri Canisii ope Augusta respiras.] vt dissimulari a bonis posset. Augusta Vindelicorum Petri Canisij laboribus sensim aliam faciem induebat. Profitebantut haeretici eius rationibus resisti non posse. Vel e Saxonia, si quos error fefellerat potius, quam occaecarat improbitas, ad Canisium veniebant, et posito errore animoque purgato laeti reuertebantur. Et ipsa in vrbe Augusta prae caeteris nobiles feminae quaedam conuersae sunt, et ad insignem profecere pietatem: inter quas Vrsula Liechtensteinia, et Sybilla Ebersteinia, illa Georgij, haec Marci Fuggerorum vxor eminuere. Quas res cum ab Othone Cardinali Augustano Pius Pontifex cognouisset, gratulandum sibi Canisio, eumque adhortandum incitandumque dato Breui Apostolico putauit, vltro pollicens si quae optaret ad rem bene gerendam Sedis Apostolicae beneficia. Et quanquam Caesar eum ad Concilium mietete, et Otho Cardinalis optabat, et Hosius, qui inter Legatos Apostolicos aderat, pro ea re contendebat; tamen Pontifex


page 200, image: s200

ciuitatis et Canonicorum Augustanorum rogatu, timentium ne ea vrbs, quam Protestantes, quod inde peruersa illa Confessio emanarat, veluti matrem nabebant, eoque se dem et arcen errorum tendebant efficere, tali spoliata praesidio penitus inua deretur, subsistere ibidem iussit.

[Note: 161 Theodorici Canisii industria.] Nec Monachij Theodoricus Canisius Petri ex patre germanus degenerem praebebat sese. Inchoauit hoc anno Collegium pauperum simile. Viennensi. nec in externorum curam magis, quam domesticorum intentus, cum totamsuam familiam haberet religiosissime instituram, ad caetera induxit paulatim morem, vt in remissionibus a mensa consuetis quisque conferrei quod e lectione super mensam praecipue notandum putasset. Quaeres et ad attendendum lectioni magis valebat, et ad sanctius remissione vtendum: cuius in recto, seu prauo vsu (vt est mors et vita in manu linguae) religiosae perfectionis maximaex [Note: 162 Bauara domus pietas in Societatem.] parte salus est aut pernicies. Ducis vero Bauari eiusque matris actotius familiae mira erga Collegium benignitas erat. Volebat Principis mater, siquis forte Sociorum aegrotaret, e suis aedibus suoque penu cibos, et quae essent opus, deferri: nec vllum faciebat finem inrerrogandi, num quid esset opus. Principi nihil erat ingratius, quam si quem obtrectantem Iesuitis audiret. Palam iubebat Patres securos agere, temnereque hominn sermones: abunde enim se responsurum. Qui Principum fauor momentum ingens ad diuinum cultum exaggerandum habebar. Eaque erat Pragae ac Viennae inprimis causa curtantum homines Societatis proficerent. Nam ab Caesare, ab Dynastis, ab sacrarum rerum Praesulibus, ab custodiae publicae ac nosocomiorum procuraroribus ad regendam familiam, ad confessiones excipiendas, eaque omnia, quae moris nostri sunt, adhibebantur: vnde fiebat, vt priuati quoque ad eosdem confugerent. Quin et ipsi haeretici si quam inter suos conciliare pacem vellent, non raro pacificatores adhibebant Ie suitas. Sed et ipsorum operosa caritas et industria collegarum eo se fauore, caque auctoritate dignam praestabat.

[Note: 163 Pragensium Sociorum sedulitas.] Iuuat Pragensis Collegij speciem, qualem huius initio anni Henricus Blyssemius litteris ad tora Societatem transmisit, hîcin conspectum dare. Collegium, inquit, nostrum quamuis exiguum, tamen optime constitutum est, et in dies crescere spirituali vocationis nostrae profectu videtur. Nam cum simusduodecim numero, et nonnunquam duo decumbant aegroti, et scholae postulent octo, et Collegium etiam nouum (condiderant paulo ante et: ipsi studiosorum pauperum Collegium) item abstulerit duos, et plura sint domi munera, etiamsi tantum grauiora numerentur, quam homines, vt Deus nostram omnium diligentiam, alacritatem et magnanimitatem probare videatur; ita tamen omnes diuina benignitate comparati sunt, vt quilibet officia plura, maxime quaehumilia sunt, subire contendat, atque ita vnus sit instar multorum. Et, quod momenti non leuis est, quae sancta obedientia committit, tanta fide ac diligentia praestant, vt in duobus sat magnis Collegiis (nempe mole rerum agendarum magna, haud numero vocat) nihil omittatur, quod diligens ac prouida gubernatio, et eiusdem fidelis execurio desideret. Ecquid, obsecro, pulchrius, ac nostrae quidem vocationi magis consentaneum existimari potest, quam quod hîc non raro cernitur; vt homo idem nunc verbi diuini praeconem in templo, mox in schola grauiorum disciplinarum professorem, deinde paruulorum doctorem in minima classe; postea domi in culina coquum, in coenaculo ministrum, vel (vt de aliis taceam) apud ostium ianitorem agat? Nam quid dicam, quod, idem foris negotia Collegij curet, idem visitet carcerem, idem in nosocomiis et xenodochiis infirmos aut pauperes consoletur? Atque haec multa licet, nec exigua munia sint, adeo tamen cos, in quos simul incidunt, non grauare videntur, vt ipsi non minorem hinc consolationem, quam vel caeteri domestici spiritualem aedificationem, vel extranei pauperes tam animae, quam corporis vtilitatem frequenter sentiant. Hactenus [Note: 164 Quibus artibus pauci pro multis sint.] ex Blyssemij epistola. En quibus artibus pauci ingentem numerum aequabant: iidemque tantum sibi nominis, tantum publicae vtilitatis comparabant. Omnes obedientia duce se posse omnia, et ad se omnia pertinere praeceperant animis: et experiendo valentior quisque fiebat. Nam et hebetes vsus exacuit. Omnes ad agendum intenti; laborum auidi: in id, quod instaret, toti esse: nihil in tempus seponere; nihil in posterum virium reseruare: quia nihil priuati consilij coquebant. rerum agendarum nullum habere discrimen, nisi vt laboriosissima quisque, et vulgo infima sibi potissimum vellet: nec respicere quid sociis sieret; sed quidquid in quoque esset, plusquam pro virili in commune conferre, et mutuo sibi auxilio esse: id modo laborare, ne quam quis segniria sua opi diuinae tarditatem afferret, et publicum bonum remoraretur. Hac consensione et contentione Societas ex pusilla facta magna est: et eadem quamdiu vigebunt studia, tamdiu et ipsa, quantumuis tarrarus et saeculum contra pugnent, vigebit atque prosiciet. [Note: 165 Viennensis Collegij res.] Magna erat Ioannis Victoriae Viennae auctoritas. Benignitatem Procerum, et quo die professionem solennem emisit, et Kalendis Ianuarij, quem praecipue diem propter sacrosanctum nomen Iesu honoratum ac sanctum Societas habet, singularem expertus est. Voluere inreresse conuiuio summus flos et apex laicorum hominum et sacrorum, cum ipse Caesar de suo, perque suos [Note: 166 Ioan. Victoriae pia comitas et pium ludi genus.] administros conuiuium apparasset. Victoria nihil nisi secundum epulas appendiculam honestissimo illi coerui non insuauem, et scilicet mantissam, quae obsonium vinceret, adiecit. Cum inuitasset num tantisper ludere chartis placeret, illis partim mirantibus, partim noui aliquid suspicantibus, tres lances in mensa ponit. In vna singulorum conuiuarum separatim scripta, et eomplicata in schedis erant nomina: in altera totidem selectorum nomina Sanctorum: in tertia schedulae partim pictae haud iniucunde, partim scriptae. Descripta autem erant varia munera pieratis, vel confitendi peccata, vel certam pecunae summam in pauperes erogandi, vel certas exequendi preces, et alia generis eiusdem. Cum ludi formam Victoria paucis explicasset, laetique probassent


page 201, image: s201

hospites, ludi coeptum est. Sors omnia conficiebat Vt cuiusque nomen sorte captum erat e prima lance, eide item sortito e secunda caelestis patronus, tum e tertia descriptum opus, quod in eius Sancti venerationem obiret, parisortitione dabatur. Qua Victoriae industria non magis hilariter, quam pitriaductum id tempus est, quod vel in profanis ludis, vel describenda aliorum vita plerique mortalium abutuntur. Et iucundum erat, videre quam quisque alacriter, quod sorte euenerat opus obeundum, polliceretur execucurum, praesenpro etiam aliquid adiiciens, praesertim si pecunia eroganda foret. Gymnasium valde florebat, et praecipue conuictorum no bilium Collegium: adquod fama exciti ex variis gentibus Pannonij, Boemi, Poloni, praeterque Germanos, Itali quoque accurrebant. [Note: 167 Boni exempli vis.] His Dominica Quinquagesimae, quo tempore solent mortales laxare intemperantius fraenalicentiae, cum ad mensam consedissent (nondum enim coenaculo a Patribus discreto vtebantur) Patres nouum spectaculum edidere. Ingreditur ex improuiso coenaculum Cornelius Brogelmanus altera manu, crucem cum affixo Domino, altera demortui hominis informe caput alte praeferens. Pone se quitur acriter se verberantium longus ordo, et moesta voce pium carmen immurmurantium. Ad talem speciem, vt iis locis insolentem, et nunquam antea visam, ad immanem ictuum crepitum, dum coenaculum illi totum lentogradu circumeunt, cohorrere adolescentium animi; nonnullis fortioribus manabant lacrymae: alij haerebant attoniti: quidam os auertebant: alij mappa oculos obtegebant. Non tamen vinci omnino [Note: 168 Bonae ediscationis fructus.] generosa Soboles voluere. Obfirmatis animis ad id, cuius vel conspectum expauerant, subeundum, postero die idem ipsi spectaculum reposuere. Valebat exercitationis id genus non modo vt aliquid reficeretur ex co, quod tempore eodem passim intemperantia destruebat: sed etiam vt adolescentuli mox religionis munimenta in suis quisque futuri terris, laudabilem salutaremque Ecclesiae sanctae seueritatem, quam haeretici exosam habent, amare, magnique facere consuescerent. In aliorum quoque discipulorum animis Iesu Christi gratia miris agebat modis. Multi parentum suoru velut parentes effecti, a quibus vitam mortalem acceperant, iis ad aeternitatis venam, Catholicam Ecclesiam reuocatis immortalem retribuêre. Fuit puer decennis, qui iobelaei causa ab stinere a cibis ad orthodoxi leiunij nounam cum vellet, ab impiis parentibus frustra conatis a proposito reuocare, domo expulsus est: nec ea re constantia pueri victa est. Adauiam Catholicam fugit: libercque apud eam geminata cum laude ieiunium peregit. Condemnaturus profecto in supremi iudici magno illo conuentu adultorum ingluuiem, quam nullae minae vindicis Dei, ac ne corporisquidem, quas accersunt, pestes coercent. Nec vrbi solum Victoria satis habuit consultum ire, sed missionum quoque eam formam, quae Romae solennis erat, in vicinos pagos et oppida tentaturus, duodecim circa Viennam, ternos absque viatico vllo dimisit. Quanquam minime defuere ab odio haereticorum pericula; tamen res, protegente Deo, bene successit. Praecipuus excurrenrium labor, praecipuumque pretium fuit, paruulos cum caetera Ghristianae fidei sincera rudimenta, tum salutationis Angelicie clausulam, Sancta Maria, orapro nobis, et reliqua, quam haereticorum impietas ab sciderat, edocere. His laboribus atque studiis in agro et vrbe ita muratus est rerum status vt miles, qui captiuus ali quot annis fuerat apud Turcas, Viennam hoc anno regressus, res tanto procedere melius videns, praegaudio dicatur lacrymis maduisse.

[Note: 169 Tirnauiense Collegium inchoatur.] Tiruauiensis quoque Collegij positum fundamentum est. Nono Kalendas Maias Tirnauiam Victoria vna cum Ioanne Seideho sacerdote, et Antonio Flandro laico accersitu Strigoniesis Archiepiscopi venit. Est in ciuita e populus simplex ac rudis e tribus linguis conssatus, Illyrica, Pannonia et Germana; quae praecipua habetur. Clerici erant et Parochi deprauati maxime. Nullum inuenisses, cui non incesta domi muliercula. Fama erat confe ssionis causa ad sacerdotem nunquam eos accedere, tanquam haud alia alia esset presbyteris necessaria confessio praeter eam, quam initio Missae pronunciant. Ad haec multis implicati haeresibus tenebantur. Archiepiscopus Strigoniensis Nicolaus Olahus sane vir bonns aeque ac vigil Pastor omnium Parochorum et sacerdotum agebat conuentum, cui et aliquot Episcopi intererant: ad hos potissimum refingendos studio intento Victoria et singulos et vniuersos blande, acriter, seuere, vt ferebat vsus, alloquens, eorem demum perduxit, vt omnes execrati errores, confessionem ab multis exorsi annis pellicibus exturbatis, aliquam Christiani Cleri referrent speciem. Vnus ex omni numero silice durior inuentus est: quem nec Victoriae, nec suis precibus, arque adeo lacrymis emollitum Antistes ad extremum magno cum animi sui dolore de gradu deicctum, et ab coetu fidelium segregatum excedere dioecesi iussit. His peractis, et haereticorum libristum e Musaeo, tum e populimanibus excullis Vicnnam rediir Victoria praeparando Collegio: interimque Tirnauiensibus alter concionibus, alter ludo litterario iuuandis Seidelius, et Antonius remansere conducta in domo, benigne omnia Archiepiscopo subministrante. Kalendis Septebris Collegij aedificatio coepta est.

[Note: 170 Oenipontani Collegij exordium.] Sub idem tempus et Oenipontano Collegio aliquod factum exordium. Oenipontanos ciues ob egregiam in retinenda fide constantiam, praecipue dignos auxilio Canisius praedicabat; eos pariter ac Bauaros, tribui Iudae et Beniamin, quae solae non reliquerunt Dominum, solitus comparare. Et Caesar ac Reginae (quinque erant Caesaris filiae virgines) vehementer instabant, vt quam primum Collegij incolae mitterentur. Minor erat Sociorum cohors, quam vt in praesidia carpi tam [Note: 171 P. Carolus Grim moritur Oeniponti.] multa posset. Interim missus Vienna Carolus Grim, dum sedulo domum ac caetera maturando operi necessaria curat, nec valetudini haud dum satis ex veteri morbo recreatae parcit, ipsummet inter prima substructionum decora esse Deo placuit. Post repolitam gonerali confessione animam, ac caetera Christiano ritu suscepta sacra, pie decedit tertio Nonas Decembris. Amplius decem annos in Socictate vixerat, diu Viennae probata industria in pueris instituendis. Canisij olim praeclara et Gaudani Theologiam


page 202, image: s202

Ingolstadij profitentium exempla ad complectendum idem vitae genus incitarant. Animo vir fuit simplici et candido, obedienna singulari; vti ad capessendum quidquid iuberetur, quasi non videns, ita ad bene transigendu egregie ocularus. Oeniponti substitit Laurentius Hermanutius, quem Canisius grauiter aegrotanti Carolo solatium miserat. Eodemque filiarum Caesaris rogatu, et quia suggestum fabulator haereticus tentabat inuadere, missus est Hermes Vinghemius, qui populum veritatis praedicatione ab errore defenderet. Huius Collegij, itemque Pragensis, Viennensis, et eius, quod nuper coeptum Tirnauiae est, aedificationi ac rediribus procurandis Victoria est praepositus, Henrico Blyssemio Rectore Pragensibus Sociis praefecto, et Paulo Hostso Viennam in loco Victoriaemisso. Exemptus est Victoria regendi munere, quia dudum id ipse flagitabat, parum se idoneum clamans, et quia auctoritate, qua apud capitarerum valebat, expeditius vtens plurimura poterat eorum Collegiomm perpetuitati consulere. Adde, quod et ingenij seuerioris habebatur.

[Note: 172 Treuirensis Collegij incrementa.] Haecin superiore Germania dum fiunt, in inferiore constabilitum Treuiris Collegium, et nouum est Moguntiae collocatum. Aucto Sociorum numero, viginti iam Treuiris erant, quorum vndecim sacerdotes. Altero Februarij die, qui Purificationi Deiparae sacer est, votis rite instauratis, ipsam Deiparam studiorum praesidem adoptarunt. Postridie Sacrum solenne, quod Carmelitani perlibenter concinuere, sancto Spiritui factum est: cuncta nobilitas e populo et Clero, et Socij vna cum Euerardo Prouin ciali interfuere. Inde vniuersa multitudo ad Collegium, quo et Consules aduenere, contendit. Ibi Latinam orationem habuit Balduinus ab Angelo Philosophiae futums interpres: tum perelegans carmen venuste pronunciauit nobilis adolescens scholasticorum e numero Lectus, conditum ab AEgidio Fabro Graecae Latinaeque linguae et Humanitatis Magistro. Describebantur reuocatae Treuiros Musae magno artificio et lepore. Nihil praeterea actum est eo die. Caeterum (quae eran t tum rempora) omnes abiere nullam eiusmodi ab se visam actionem, nihil auditum simile praedicantes. Postero die Antonius Vinckius Rector, et Hermanus Tyraeus Theologiae doctrinam auspicati, alij reliquas disciplinas, cum prius magnificum sane indicem circa dimisissent [Note: 173 Leges Gymnasii Treuirensis.] librorum, qui enarrandi, et disciplinarum, quae tradendae erant. Affixae sunt etiam publicae noui Gymnasij leges in hanc sententiam: E re studentium et Academiae haec videntur. Primum, cui Gymnasium frequentare consilium erit, nomen suum ad gymnasiarchandeferto: vbique diuersetur, indicato: eiusdem cognitioni subiicitor: nec classem, nisi quam is praescripserit, adito. Secundo, Vniuersitatis Rectorem, quo die Magistro videbitur, conuenito, vt ab eo vniuersali albo adscriptus beneficiorum Academiaesit particeps. Terrio, diuino Missae sacrificio quotidie adesto. Feriatis diebus concionem in templo, explicationem Euangelij in scholis audito: suoque tempore reliqua pietatis munera pie obito. Quarto, inanis iurisiurandi conceptio, rixae, iniuriae, contumcliae, turpia ac soluta dictu factuue procul a discentibus, et in scholis extraque cas suoto. Quinto, cum armis militariue aut alioqui indecoro habitu vulruque ad Gymnasium ne adeunto. Sexto, quam cui praeceptor studendi proposuerit ranonem, seruanto; eiusque iniussunemo a disputationibus, neque a praelectionibus abesto: nec serius aduenito. Septimo, Domino Caelitumque primis de dicatis diebus statâ horâ declamantem seu Latine seu Graece vnusquisque audito. Octauo, Ecclesiae magistratus. Caeterosque honestos viros obseruantia debita prosequitor. Qui penes quemque erunt libri, indice eorum ad praeceptorem deferto. Is quibus. quatenus vtendum, abstinendum demonstrabit. Qui contra faxit, ei mulcta esto. Permisere quoque Patres in corpus Vniuersitatis se cooptari: quod factum est, diserte apposita conditione, vt omni ex parte instituta [Note: 174 Inttia Collegiorum qualia vellei Canisius, qualia Euerardus.] Societaris salua essent. Canisiusmoderatiora haec principiamaluisset, quo relinqueretur progressui locus: nec plus ostenderetur, quam praestari commode diuque posset. Contra Euerardus Mercurianus eius erat sententiae, vt mallet pauciora recipi ab Societate Collegia, quam quae recepisset, ea non pro dignitate tractari, atque ita, vt non sustineretur modo expectatio hominum, sed etiam vinceretur: idque necessarium existimabat iis locis ac temporibus; quod valde anceps de Societate existimatio, et apud plerosque calumniis haereticorum plus nimio aduersa esset. Quaresi quibus in locis primum apparebat, non aliquid afferret, quod ipso statim initio ex citaret populos, plausumque et fauorem exprimeret: ac splendidius quam vt obscurari posset dictis maleuolorum emicaret, continuo auctis animis aduersarios in contemptum eam ad multitu dinem et Princips vocaturos [Note: 175 Hermanni Tyrai preclari laberes.] Hermannus Tyraeus no in Gymnasio solum, sed in templo Treuirenses in admirationem rapiebat doctrinae facundiaeque praestantia. Qui cum Quin quagesimae die adhortatus populum multis esset ad sobrietatem et continentiam tribus praecipue illis diebus ante cineres obtinendam, subiecissetque id sibi indicio ac pignori fore haud ab se frustra sudatum, nec voces in ventos effusas, si tum ipsum ter orationem Dominicam et salurationem Angelicam proferrent. Vix eaverba finierat, cum vniuersa concio abiicit se in genua, pronunciataque iniuncta prece, obedituram se pollicetur. Nec solum ad conciones habendas, verum etiam ad Sacra facienda certatim varia in templa sacerdotes Collegij accersebantur, et ad vtraque populus libentissime [Note: 176 Excitata Trcuiris studia et pietatis et litterarum.] confluebat. Tum vero sibi renasci Treuirorum visa ciuiras, cum iam et in Academia Magistrorum insignibus adolescentes ornari vidit; et sacrae reliquiae, quae quatuorde cim ante annis prae populi torpore nunquam productae fuerant, publice ostensae sunt. Placuit quoque sanctissimo Christi Corperi, luce ei sacra, habitus bonos. Cum supplicatio vnius paroeciarum per atrium domus, quam Socij incolebant, duceretur, extructo ibi altari, ad caetera consueta, quatuor de nobilitate pueri Anplorum specie induti, flores acthuribula manibus praetendentes carminibus variis, Latine primus, alter Grece, Gallice tertius, quartus Germanice Dominum salutarunt. Consules ambo talia cum obseruarent, ad Collegium gratias acturi iuere Parribus, prolixe studia sua et ciuitatis polliciti. Vitae subsidia nihil opus fuit, quanquam optarent, vlla suggerere: quod


page 203, image: s203

tam benigne cuncta suggerebat Antistes, vt diceret velle se Dei famulos in gaudio, non in tristitia obsequij sui hoitiam immolare. Harum fama rerum multos vndique Treuiros praesertim sacerdotes accinit, vt vel suas vel alienas conscientias liberarent. Ab quinque et viginti millium spatio vnus accessit, qui cum recte antea nunquam crimina sacerdoti aperuisset, admonitum se in quiete memorabat, vt Religiosos, qui nuper Treuiros venerant, conueniret, et confessionem apud eos instauraret. Poppardia trium dierum itinere ab Treuiris inextremis finibus dioeceseos oppidum est non ignobile. Inde exercitiorum spiritualium causa Pastor Perrus Phae, quo plurimum Antistes vtebatur (Societatem deinde iniit et multa praeclare gessit) Treuiros se recepit: ac nequid interim grex Pastoris custodia destitutus ab circumfrementibus lupis pateretur iniuriae, impetrauit, vt sacerdos de Societate Vicarius substitueretur. In vicinum quoque Treuiris pagum missus est, qui diebus Dominicis diuina tractaret: vbi populus adeo erat bonus, vt, cum initio concionis de more ad salutandam Virginem procubuisset in genua, nunquam genua, nisi postquam con cionator descenderat, liberaret, totam horam sic nixus crebros inter gemitus auide audie audiens perseuerans.

[Note: 177 Moguntini Collegij initia.] Haec autem cum alios potentum atque optimatum ad accer senda Collegia excitabant, tum eos Danieli Brendelio Moguntino Antistiti admouebant stimulos, vt moram pati nesciret. Pramissus ineunte vere Ioannes Rethius duas contiguas domos alteram ad habitandum, alteram ad docendum (interim dum proprium domicilium pararetur) instruxit. Nec vero optimi Principis coepta vt infringeret, perpetuus bonorum holtis diabolus eniti cessabat. Affigitur publice libellus, quo tum ciues admonebantur, vt caucrent Iesuitas, qui per nomen instituendae iuuentutis ad eam deprauandam venirent: tum Princeps, vt, quando adhuc pacatam habuerat ciuitatem, quid posthac futurum esset, prospiceret. Multi e prunis nobilium Doctorumque subselliis erant, apud quos Iesuitae Anabaptistis ipsis peius audiebat. Canonicorum concilium nun quam putabatur assensurum, nec deerant e Dynastis, qui aures Archiepiscopo assidue, ne quid noui moueret, obrun deret. Quibus hoc ille responsi dabat: Vos non fertis, vt quilquam praescribat vobis, ne, quos libitu vobis est, ditione vestra recipiatis. Qua igitur ratio est, praescribere vt vos velitis mihi, ne ditione mea, quos animo meo placet, excipiam. Deinde, vos fertis me, qui tamen agnosco, nec inficior, multismodis meo muneri me deesse; et hos igitur ferte, quos recte suo munere functuros speramus. Postremo quid iniquius est, quam sparsis incerto auctore voculis infestis aure praebere, cum tam multa laeta ac fausta auditoribus certis audiantur? Aliquid, si potestis, fimum ac verum proferte, tum viderimus quid facto sit opus. Adeo vero diuina benignius adfuit, et, quaehabet in manu corda hominum, molli tactu in quam voluit partem inflexit, vt praeter opinionem (quemadmodum Princeps retulit) summa etiam Canonicorum voluntate tandem exceptum Collegium sit. Autumno iam inclinato et quin que Roma missi, et caeteri Colonia, et Lambertus Auerus, qui primus fuit e suggestu Magister, Collegiique Rector, Moguntiam peruenere. Is die conceptae Deiparae conciones auspicatus retulit pro plausu audientium adrnirationem ac pium motum. Postero die celebrittate consentanea initium docendi factum. Petrus Coloniensis orator praelusit: cui et oratio, quam statim impressore adducto, primarij quidam, vt vulgaretur, flagitauerunt, et in primis modestia, quam Angelica quaedam species decorabat, miram gratiam peperere. Index rerumauctorumque explicandorum Spirae, Francfordiae, aliisque circa oppidis propositus est: multique ciuium Moguntinorum Distelfordia, Norimberga, et huius generis vrbibus, quarumpeior Lutherana gens ferebatur, liberos, vt Patribus erudiendos traderent, reuocarunt. At Princeps Elector Ascafenburgi quoque, vbi plurimum agebat, ludum instituit: cui praecepta ac praeceptorem dari a Lamberto voluit, ab eodemque [Note: 178 Lamberti Aueri virtus.] regi, et id quasi Gymnasij Moguntini rudimentum ac tirociuium esse. Et sane virtus erat exima Lamberti, parque apud omnes virtutis existimatio. Comendonus secum in legatione sua per Septemtrionis prouincias eum nuper circunduxerat, adiutore ad regendos familiae mores, et in rebus religionis, quas haeretici in controuersiam reuocarent, disceptatore vtens. Eique viro Lambertus, cunctaeque eius familiae vsque eo sapientiam sanctitatemque probauerat, vt laudibus eius plenam, et actionibus gratiarum epistolam ad Lainium Commendonus dederit. Ait prae caeteris nun quam in celebrem se venisse locum, quo non multo anti praecurrisset sama cum Legato Iesuitam aduenire; sique mhil aliud, id cette lucrifactum, quod sit ostensum haereticis Catholicorum specimen sacer dotum ac Iesuitarum. Disputauit in ea peregrinatione Lambertus non raro cum haereticis, sed praecipue apud Marchionem Brandeburgensem. Is vicina ex Academia, qui se Theologos profitebantur, quos cum Lamberto committeret, euo cauit. Super mensam fere distutabatur. Accedebant illi binos ternosue sub ala gestantes libros. Sed nullo negotio quamuis ex improuiso inermisque deprehensus (quemadmodum Legatus Pontificius nartauit) eos redarguebat Iesuita, easque redigebat in angustias, vt identidem muti, et tanquam stupefacti se inuicem aspectarent. Quod cum videret Marchio, non semel quasi succenturiatus subsidio fractis veniens, vsque ad ingentes clamores concertauit. cum Lambertus interim sine vllo strepitu, nihil modestiae suae mutato vultu in loco ac tempore grauia firmarum rationum vibraret tela ineuitabili ictu. Nec tantum dissimulare potuit Marchio, quin apud Legatum in discessu profiteretur relinqui se multis confixum aculeis, quos Iesuita iniecisset. Hic vnus omnium Lutheranorum Principum honorifi centissime et Pontificis tractauit Legatum, et ad Pontificem scripsit. Vxorem habebat Catholicam sororem Poloniae Regis: ad quam quotannis semel a Polonia, qui mysteria diuina praeberet, sacerdos Catholicus accedebat.

[Note: 179 Coloniensis Collegij status.] Reuersus e legatione Commendonus Lambertum Moguntiae reddidit: ipse Coloniam profectus So cietatem Archiepiscopo et Senatui enixe commendauit, affirmans nescire ipsos quantum haberent thesaurum: et Romam scripsitideo minus placuisse sibi Colonienses, quod Societatem


page 204, image: s204

recipere, certumque ei domicilium ac templum tribuere cunctarentur. Nam etiamnum tanquam doctores potius, quam veluti Religiosi homines agebant in trium coronarum Paedagogio (Bursam ibi appellant) quod Senatus certa eis pecunia cum locasset, summam auxit hoc anno. Existimans enim, vti caeteros, Socictatem ex auditoribus quaestum facere, aiebat, quando quidem ex auditoribus, quos tam multos habebat, tantum fieri posset lucri, aequum esse aerario quoque publico vtilitatem inde maioremquaeri. Cumque quatuor annorum, qui exacti erant, postquam Paedagogium locarat, omnes pensiones, quas anteanunquam postularat, exegisset, demoueri non potuit e sententia, quo minus etiam consequentes in annos maiores mercedes imperaret. Itaque suscepta est necessaria conditio, eo praesertim, quod quidam dubiae fidei homines et inuidi magnos breui tempore eius Collegij progressus cum ferrenon possent, quasi vel emolumentis ipsorum vel dignitati officeret, causas quaerere videbantur praecipitem Colonia Societatem expellendi. [Note: 180 Ex releui perturbatio.] Nec saris dum pacatus erat Senatus, cum ex leuissimare re vexatio grauior, ac publicus prope tumulcus exarsit. Antiquus erat Coloniae, lateque per Septemtrionem mos viget, vt qui primum ad Philolophiam conferunt sese adolescentes, ab iis, qui auspicati eam iam sunt, sonitu cornuum, et ligneorum strepitu crepita culorum, alioque absono et incondito fragore excipiantur, et quasi initientur: opinor, vt admoneant futuro Philosopho finem [Note: 181] puerilibusnugis inscitiaeque ponendum. Beanismum hoc ludicro poni dicunt, forte a balatu pecudum voce ficta. Nescio quid tale Nazianzenus in more fuisse Athenis, vnumque Magnum Basilium, tan quam is haudquaquam nouitius, sed iam perfectus accederet, ob singularem morum grauitatem exemptum fuisse narrat in eius vita. Qui doctoribus Societatis operam dabant, eum ludum, praesertim, quod solebat petulantius fieri: et ab surdum videbatur per leuitatem propemodum bacchanalem Philosophicae grauitatis admonere, sua sponte paulatim omiserant. At vbi ad dis putationes incommunem Academiam, seu schoss Facultatis (vt vocant) artium conuenere omnes, reliquarum Bursarum auditores explodere eos, qui apud Iesuitas studuissent, coeperunt, negantes habendam eorum rationem; contemptimque [Note: 182] Beanos vocitates. Hi numero adolescentes haud multo caeteris omnibus, scientia vero ac nobilitate nullo modo inferiores ea re vehementer irritati, vix inhiberi potuerunt, ne ius vi manuque assererent. Inde contra Gymnasiarcham Societatis delatae querelae. Nec fuit finis, donec aduocata ex aliis Paedagogiis manus discipulorum nonnullos e nostris auditoribus suo illo ritu expiauit: per quos deinde reliqui omnes ad amoliendam querimoniarum causam, Beano eximerentur. His igitur motibus Coloniesis res, quae prospere ad eam diem processerat, turbari coepta. Quin etiam cum alternis annis confirmandum communi disciplinarum consilio Collegium esset, caeterarumque omnium disciplinarum professores confirmassent; Philosophi assensum hoc anno negarunr, cum diceret querelas se aduersus id Collegium habere: coniurasse Iesuitas ad Coloniensis Academiae euersionem: idcirco et Treuiros et Moguntiam auertere ab Colonia iuuentutem; et, si quae residua esset, eam ad se totam abducere. Apparere eos aditu exiguo dato, ita se insinuare, radicesque propagare ac figere, vt omnia soli occupent; nec remoueri [Note: 183] vn quam postmodum queant. Haec foris turbidiora cum essent, tamen domestica disciplina hoc anno maxime coepta ad Socicetatis formam redigi, fegregato saecularium adolescentium conuictu. Florebatque non discendi solum, sed et multo (vt aequum est) magis perfectae vircutis amor. Erga Sanctos, qui in menstrua sortitione obuenissent, praecipua erat obseruantia. Praeter quotidianum cultum, ternas sibi quisque poenas voluntarias ad eorum venerationem singulis mensibus assumebat. Cum vero caetera praesidia ad rem diuinam strenue promouen dam, tum etiam linguarum sibi comparabant, in Latinae Gallicaeque et Germanicae linguae studia incumbentes: quibus linguis diuersae quaque heb domada declamationes exercitationis gratia habebantur. Quanquam hacre contentionem Treuirensium Sociorum haud aequabant. Ibi enim quoniam perutilis Germanica lingua est, in remissionibus quoque agendum Germanice erat: et iucundae erant excogitatae poenae, qui aliter loqueretur.

[Note: 184 Belgica res.] Louanij adhuc cum Senatu res erat, qui omnia ab se volebat pendere, sed Cardinalis Granuelanus commendatam sibi, vt aiebat, a Rege Philippo et Summo Pontifice Societatis causam suscipere professus est. Tornaci Septembris mensis extremo Michaelis Archangeli die, magisque nocte, quae proxime consecuta est, pervrbem totam discurrero fanaticorum instar haeretici ad trecentos profana sua carmina concrepantes, et Catholicorunfores sacerdotum petentes saxis, identidem denunciantes, quod tum noctu facerent, mox luce meridiana facturos. Nulla tamen re Catholicorum pietas aut fiducia imminuta est. Apud Ioannem Mortagnam, qui vnicus de Societate ibi sacerdos vna cum laico socio erat, cum decem initio haud plures, iam trecenti celebrioribus festis ad sacrosanctam Domini accedebant mensam. Canonici cunctaque citiitas summis precibus Collegium petebant; quibus Lainius opem ferendam tum exteram ob pietatem, et bonam animi prepatationem, tum etiamquod prima ea vrbium Belgicarum Societati consilio publico receptum apud se dedisset, existimabat. Demque haereticorum die furor ad rem accelerandam valuit, admonitis Catholicis quid religioni, quid tranquillitati publicae, quid cuiusque capiti atque fortunis, nisi mature praemunirentur, impenderet exitij. Ergo cum Episcopus, qui alieniorem ad id loci sese praebuerat, non modo consentiret, sed pecuniae etiam aliquantum in sumptus destinasset, suasque portiones ciuitatis Magistratus et Canonici et: Abbates S. Martini sanctique Nicolai, adhaec Carthusiani Patres, et priuati quidam ciuium adiecissent; sub proximi anni initium, assensu Lainij Lutetia petito, Collegium inchoatum, quod primus ipse Mortagna rexit. Nec modo scholasticorum doctrina, sed etiam coniuctorum (nihil vt opis omitteretur) disciplina suscepta. Et mox ea transiens Natalis elementariorum informationem adiccit. Adeo videbat grassari pestem, quae sane iam no haec modo, sed et potentiora remedia postularet.


page 205, image: s205

[Note: 185 Perturbatissima religionis res in Gallia.] Iam vero miserandum prorsus hoc tempore Christianissimi Galliarum regni statum nullius, qui describere conetur, non succumbat facultas. Haeretici vbique, turbaeque acseditiones inualescebant: publice ac passim impia in Christi Vicarium, in Sanctos ac B. Virginem, in cultum piarum imaginum, in sacrofanctum Missae sacrificium dicta audiebantur. Nox, tenebrae, tempestas immanis occaecabant et obrnebant omnia. Dolore et lacrymis boni conficiebantur. Vgonotti non occulta modo habebant conciliabula, sed multis locis Geneua profectae furiae palam spargebant saces. Ad haec Caluinus Religiosorum S. Francisci et Dominici, et aliorum habitu suis satellitibud huc illucque dimissis, eam multis locis infusionem attulerat, vt nesciret simplicior populus cui crederet; cui pictate, animamque sua, et spem vitae aeternae committeret, ouium habitu luporumque confuso. Hominibus Socictatis asiidua pericula tendebantur. Apamiensium Sociorum cum saluberrimi erant, tum etiantoto regno celebrabantur conatus. Tolosae Pelletarius, Apamijs Edmundus [Note: 186 Edmundi Augerij praclari conatus.] per Quadragenarium solenem concionati. Edmundus quanquam frementibus aduersarijs, amphus mille eo tempore velaruina cohibuit, vel iam stratos erexit: ciuitatemque omnem, ne rebellaret, in fide continuit. Haererici libellos cotumeliarum plenos contta Pontificem, sacias imagines, Missam publice interim assigere; acdissipare: saxis Collegij fenestras noctu ferire: necem et carnificinam Edmundo minitati: etiam rumorem spargere cum veneficijs vitiatum, ac mente captum: adeo vt populus ad Collegium anxius accurrerit quaesitum, quid acciderit concionatori, quod eumde statu mentis emouerit. Sed paulo post vbi ille in suggestum redijt, no Catholici modo liberati cura sunt, sed etiam sapientiae hostes intellexerunt plus quam vellent, sapere sacium athletam: adeo fidenter eos et acriter diuexauit. Haud minore publico [Note: 187 Felleturij conciones et vincula.] Tolosates priuatoque bono Pelletarium audiuere. Vbi tantus erga Societatem amor in bonis exarserat, vt pecunia pro temporum iniquirate non parua ad parandam Collegio sedem conferretur. Pelletarius bona illis impetrandi, quod optabant, praebita spe, post Pascha se Apamias refert: et misso Turnonem, vti a Praeposito Generali iubebatur, Edmundo, sacris diebusconciones ad populum repetit. Haud multis post diebus e laborum assiduitate et magnitudine, tum etia ex angore animi, quod herediras C hristi Domini, quae illi sanguine et vitaconstitit, tam misere latronibus praeda esset, acri lateris dolore febrique corripitur. Dum sic prostrata valetudine iacet, XV. Kal. Iunias ingens equitum armatorum numerus Apamias venit, ac semluium Dei fa???nulum lecto extractum illico ab ducunt, ne Antistes Apamiesis, qui eo die expectabatur, si tempore adueniret, aliquid moliretur im pedimenti. Captisunt et duo concionatores Melchior Franciscanus, et Finetrus e Minimis optimi ambo viri, qui eadem Quadragesima Tolosae conciones habuerant. Causa praetendebatur, quod hi tres e suggestu contra Regem dixissent, ac turbas in populo concitassent. Reipsa osores probitatis vrebat, quod fraudes ipsorum palam fecerant et Apostolica forritudine increparant. Qui breui experti sunt malum consilium consultori pessimum. Quippe Religiosorum causam eum ciuitas bonique omnes suscepissent, aceusatores deprehensi sunt super haeresim furtis quoque et adulterata pecunia, et incestibus, et sceleribus aliis coopenifoedissimis. Pelletarium ab vicino oppido, vbiquanquam in custodia, multis, a quibus inuisebatur, siluti erat, et quibusdam presbyteris Sacramentorum doctrinam explicabat, Tolosam Catholici deducendum curarunt, quo tutior ab haereticorum insidijs esset: certatimque ab multis vrbibus, et ipsis quoque Tolosatibus concionator expetebatur. Antistes Apamiensis aegerrime eam rem tulit. Institit, vt Catholicoviro causa cognoscenda ab Rege permitteretur. quod facile impetrauit, cum satis regijs consiliarijs explorata calumnia esset. Ad duos menses Apamijs Episcopus fuit; nec tamen rem Colegij potuit expedire. Vbiille discessit, continuo ab Geneua ouile lupus inuasit, et gregem discerpere sanctum [Note: 188 Religiosi viri et nominatim Socij Apamijs eiecti.] coepit. E superiore loco Satanicus Minister palam serere errores aggreditur: nec multo post vrbs ab haereticis tota capitur, et armis spoliatur, quo impunius miseras animas aeternam in mortem trucident. Religiosi omnes ac nominatim Iesuitae exterminantur.

[Note: 189 Turnoniense Collegium inchoatur.] Dum ita laborat Apamijs, Turtione riouum Collegium Societas ponit. Initio anni Epiphaniorum die Cardin. Turnonius Collegium, quod in ea vrbemagnisicum struxerat (Baptista Viola id nomine Praepositi Generalis accipiente) Societati donauit. Eo cura fuit Patribus homines quam lectissimos mittere, quia id Cardinalis postulabat, ac tempora exigebant. Idcirco vocatus Apamijs Edmundus Augerius, et Roma missi sex lecti sacerdotes, et aliquot laici vna cum Eleutherio Pontano, qui Parisijs Magister, Romas Doctor creatus, Philosophiae et Theologiaeperbene sciens, optimi vir exempli, Rector destinatus erat. V. Nonas Maias die S. Cruci sacro alacriter ominati crucem imminere, et ad perferem dam parati Io. Baptista [Note: 190] Vlola, et Edmundus Turnonem venere. Est Turno vrbs modica amni Rhodano imminens, sed vndique nobilibus cincta oppidis aptissime sita, ad late in Dei obsequium circunferendam industriam. Violasupellectili coparandae intento. Edmundus cum ingenti admiratione et emolumento populi diuinum praecone agit. Post S. Io. Baptistae natalem cum omnes collegae aduenissent, et veteribus succedendi Magistris tempus esset, auspicati litteraria studia. Edmundus Theologiam, et res fidei apud haereticos cotrouersas, Antonius Trancosus antemeridianis scholis Physicam, pomeridianis Metaphysicam (is dein de ab Societate defecit) Claudius Marthaeus Logicam, Iacobus Siluester Mathematicam explicare aggressi sunt auditoribus prope DCC. Omnium, sed maxime Edmundi clarebat nomen. Qui per sacrum Domini Aduentum, quo tempore quotidiana Euangelij ad populum tractatio vsitata Gallis est, Valentiam ita accersitus, vt caetera, quae Turnone habebat in mauibus, posthabenda fuerint, Annibale Codretto, qui in Galliam cum Lainio venciat, Vicario substituto, Valentiam ad sementem diumi verbi faciendam e???urrit. Superauit viua vox, vbi primum Valentinorum ad aures caeli thesauros aduexit, sonitum fame. Virum prae caeteris primarium (quod et ad exemplum aliorum plurimum valuit) Ecclesiae sanctae restituit: atque haereticum declamatorem ita perturbauit, vt clanculum ad vitandam infamiam oculis se hominum furatus Valentia profugerit. Et quia non solum in omni disciplinarum genere excellens, ad animos populi e superiore loco tractandos erat factus, verum etiam ad negotia domestica, et religiosam disciplinam regendam indolem Edmundus egregiam praesererebat, Turnonio Colleg. praesa praefectus est, Eleutherio, qui grauius, quam humeri ferre sui possent, onus comquerebatur, liberato, et in Montem Regalem cis Alpes remisso.

[Note: 191 Difficultates Collegiorum Parisiensit et Billemai.] Billomaeum Collegium, itemque Parisiense ingens totumannum labor et solicitudo exercuit. Quippe anno priore cum Guilielmum a Prato Claromontanum Episcopum, qui ea fundarat, mors rapuisset; testamenti procuratores, quod Societas non dum recepta in Gallia ad iura ciuium esset, negabant posse ad eam legata peruenire. Et iniquo sane non reip. modo


page 206, image: s206

Christianae, verum etia Societati tempore, cum iam prope esset, vt ea admitteretur, optimus adolescens Franciscus Rex II. obierat. Itaque Patres humanis orbati prasidijs, eo accuratius confugêre ad opem diuinam. Ieiunia, corporis verberationes, diuturnas preces (quas et interdum perpetuas XL. horarum instituêre) sacro sancta sacrificia offerunt Deo, ac Domino Iesu, cuius in fide ac patrocinio velle se proprie esse, Societas nomine suo testatur. Neque ex altera parte quidquam humanae curae industriaeque, quod Deus idem vult in negotijs a mortalibus poni, negligitur. Cum Regi Francisco Carolus eius frater hoc nomine Rex IX. successisset, aetate haud dum regno matura, apud Proceres, penes quos gubernacula erant, Pontius institit, vt litteras nomine Regis acciperet ad Lutetianum senatum, quibus acta a Francilco Rege comprobarentur; et simul imperaretur senatui, vt Societatem tandem ciuitate donaret. Accessere etiam tum propriae a Regina, et Cardinalibus tribus Lotharingo, Borbonio, Turnonio, aliisque [Note: 192] viris principibus commendatitiae litterae. Sed visus estomnia parui senatus facere. Iubet Constitutiones Sociaetatis Epis. Parisiensi, quem probe norat minime causae fauere, ac duobus e Regio concilio expendendas tradi. Episcopus, qui iam censuram in Apostolica diplomata (vti supra dictum est) pro arbitratu ediderat, cum in Constitutionibus nisi quod valde probarec haud quidquam reperisset, sequidem nihil repugnaturu respondit, dum Societas, quas ipse praescripsisset, conditiones acciperet: easque conditiones multas senatui scripto edidit. Duae in his erant, vt potestati Episcopi omnino subessent, ac nullum iniussu Curionum e Sacrametis administrarent. Sed cum senatus nihil expediret, Pontius causas quaeri per frustrationem intelligens, refert se ad regiae, nouasque litteras, et virum nobilem impetrat, mandatumque, vt senatus vel omnino recipiat Societatem, vel intra XV. dies causas expromat, quo minus recipiendam censeat. [Note: 193 Societas in senatu Parisiensi defenditur.] Non semel actum super hac re in senatu est. Piget perfequi quam multa variaque pro cuiusque ingenio iactarentur. Introductus est in senatum etiam Pontius, et iusso ad ea, quae interro garetur, iurato respondere, postquam multa quaesierant, Age, in quiunt, quibus tandem sub sidijs homines noui vitanto leraturi estis, cum ea nunc tempora sint, quibus refrigescit caritas multotum? Ad quae Pontius, Multorum, inquit, non omnium. Nec erit vnquam, vt pauperes, siue ij voluntate, siue necessitate sint pauperes, modo recte pieque viuant, necessaria deficiant fulcimenta vitae; sed quia nos saepe muneri nostro Deoque desumus, id circo et Deus iure optimo deest nobis. Ad haec profertur decretum Sorbonicum: et ad verba singula cogitur ex tempore Pontius respondere: Deoque famuli sui, tametsi actione magis, quam scientia rerum exerciti mentem regente ac linguam, ita senatui fecit satis, vt dicerent quaerendum ex auctoribus decreti eius, quid ita censuissent. Nec defu êre ex ipsis Senatoribus, qui sumpto animo aperte professi sint, se Constitutionibus Societatis, diplomatisque Pontificum, quibus ea confirmata et ornata est, perspectis, comperisse vanum omnino ac falsum id, quod in eo decreto huic Or dini imponeretur, [Note: 194] esse. Interim Socij Billomenses maximis premebantur rei familiaris angustijs: et, quoniam Societatis admissio tantum distrahebatur, videbaturque exitum non habitura, multis ex partibus oppugnatio testamenti, et legatorum Episcopi coorta est. Ciaitas hinc Billomensis, hinc Canonici volebant administrationem bonorum, et procurationem aedificij sibi committi, ne Iesuitae furtim (vt dicebant quidam) quantum possent, argenti plurimum secum asportantes aufugerent. Pauperes Claromontani, quos heredes Episcopus instituerat, etiam quae donata Societati erant, quando quidem capax eorum ipsa, vt ciuitatis expers, non esset, ad se deuolui debere, vtpote heredes, demonstrabant. Religiosi Mendicantes; ad haec duarum triumue hospitalium procuratores domorum, sedulo ad se deriuare ali quam saltem rerum earum partem conabantur. Sed tandem Principum rogatu multorum, labore assiduo Paschasii, Pontiique in primis, qui quamus aetatis iam grauioris, et valetudinis afflictae, omne tempus a prima luce ad multum noctis, vel terendis curiae liminibus, vel circumeundis vrbibus acerba multa et indigna exsorbens, incommoda omnia patiens, ponebat; senatus admittendae Societatis negotio in futurum conuentum Ordinum, seu Statuum, vt ipsi appellant, vel prouinciale Concilium reiecto, pronunciauit, nihil hanc rem velle offiecre, quo minus ea interim legatis ab Antistite Claromontano frueretur. Haud multo post cum turbae vbique nouae cooritentur, et haeresum incendium latius in dies fusum cuncta vastarer, quaerendis malo remedijs conuentus edicitur, quem Assembleam gens appellat: et haud dubie diuino Numine conuersis ciues Claromon tani animis fauere causae in cipiunt, adeo vt Collegium apud se extrui [Note: 195 Billomensut pro suo Collegio studium.] velle, dicerent. Billomenses vero Consules, et cuncta ciuitas ita rem ex animo suscepere, vt dimissis per Aruerniam omnem probatis viris testimonia multa de probitate hominum Societatis, quamque vtiles, atque adeo necessarij forent, conquisierint: quae tredecim e praecipuis Aruernorum ciuitatibus luculenta, et plena ingentium laudum scripta protulere. Addiderunt diserte nobiles, nisi Rex vellet omnes Aruernos, vel haereticos fieri, vel inseitia obrui, [Note: 196 Cardinalis Lotharingum et Turnony in Societatem studium] necessarium esse Societatem amitti. Dum autem ad Cardinales Lotharingum atque Turnonium supplicem super ea re libellum Billomaei deferient, lumina illa et propugnacula Ecclesiae Gallicanae laetrssime accepto libello addidisse orationem talem feruntur: O vos beatos, quos diuina Maiestas temporibus his horum virorum dono dignata est! Vtinam eius misericordia fieret, vt singulae huius regni prouin ciae tanto potirentur bono! Tenete vos, quibus concessum est. Amplexamini Sodalitatem hanc Iesu Christi, et vestigijs eius ac monitis inhaerete. Nos et vestro nomine, et pro offieio nostro dabimus operam, vt Gallia tanto Dei munere nequaquam priuetur. Interfuêre huic actioni quidam procuratorum testamenti Episcopi fundatoris, qui vel pietate, vel verecundia ducti, suum continuo libellum supplicem adiunxere. Postero die in conuentu Cardinalis Lotharingus verum se patronum Societatis ac parentem probans de suscipienda ea retulit: postque sententiam suam multis cum eius laudibus explicatam accuratas preces adiecit. [Note: 197] Secundum eum Cardinalis Turnonius, quanta Deus per nouum hunc Ordinem non in terris modo Christianorum, sed etiam apud Indos ac barbaros populos efficiat, cum fuse percensuisset; Hoc etiam, inquit, si quid pertinere ad rem putatis, addam. Ego his Patribus ob eorum cognitam mihi vitae probitatem, sanctioremque doctrinam Collegium illud meum, quod non sine magnis sumptibus apud meos aedificaui, perpetuo habendum cum vniuersis vectigalibus dono dedi. Tres alij Cardinales


page 207, image: s207

Armeniacus, Guisius, Borbonius eiusdem fuere sententiae, atque ex Episcopis multi: non tamen eo die transacta res est: sed paulo post, cum [Note: 198 Conuentus Poisiacus recipit Societatem in Galliam.] etiam a Ferdinando Caesare, alijsque principum virorum multis accessissent commendatitiae litterae, et iam Cardinalis Ferrariensis appropinquaret, secum Lainium ducens, vt eius quoque habita ratio videretur, tandem recepta est. Quo die Parisios Lainius peruenit ad cumu landam Sociorum Parisiensium, vnaque hospitum laetitiam (is fuit dies XIV. ante Kal. Octobris) laetus nun cius receptae in Poisiaco conuentu Societatis affertur. Vbi Pater dulcissimos filios vno alteroque die praesentia sua recreauit, ad S. Germanum, quo recta ad Regem Cardinalis Ferrariensis contenderat, vt praesto esset, si operae suae vsus incideret, quoniam coepti [Note: Poisiacus conuentus.] erant haberi conuentus, ire perrexit. Aderant in eo conuentu regni Proceres plerique, multi sacrarum rerum Antistites, Sorbouicorum Doctorum non pauci: praeterea Caluinianorum Ministrorum turba: quorum praecipui tres, Petrus Martyr, Theodorus Beza, ac Marloratus. Agebatur enim, vt supra signifi catum est, de consensionis inuenienda via in dissidijs religionis. Octauo Kal. Octobris Cardinalis Lotharingus in conuentu haereticos adegit expromere a quo missi essent; per cuius impositionem manus potestatem euangelizandi accepissent: dein de praesentia sanctissimi Christi Domini corporis in Eucharistia conuenirent, nec ne cum Catholicis. in eo dogmate si conuenirent, posse procedi, et alijs quoque in controuersijs concordiae viam inquiri: sin autem in eo dissentirent, nec Catholicae doctrinae cederent, nihil vltra disceptandum, quod consensionis spes nulla relin queretur. Ad haec Beza, qui solus ex aduersarijs eo die locutus est, cum quaedam perplexe respondisset, eo summam dictionis suae redegit, vt peteret scriptum sibi id, quod ex se quaereretur, dari. continuoque Cardinalis scripsit, Lainioque ostensum haeretico dedit. Nihil hoc die Lainius publice locutus est: verum cum indigne tulisset haereticos Ministros, cum interim Catholici Doctores starent, sedisse, egit cum Cardinali Ferrariensi, vt dein ceps ea in dignitas, adeoque insignis orthodoxae sapientiae et reipub licae nota remoueretur: ex eoque die nulla fuit sedendi potestas haereticis. Tertio inde die iterum conuentum. [Note: 199] Venit côdem Regina Mater, Antonius Rex Nauarrae cum vxore sua Ioanna, eiusque frater Princeps Condaeus sua item cum coniuge (quanquam haec in conspectu non apparuit, sede quadam ianua prospectauit. Dux Guisius, eiusque frater Dux Aumalae, Dux Montmorautius, et alij Concilij Regij Principes. Aderant et quinque Cardinales, qui priore in conuentu interfuerant, Lotharingus, Borbonius, Armeniacus, Guisius, Castillonius, XXV. Episcopi, totidem prope Doctores, inter quos vna cum Lainio quatuor ex ijs erant, qui cum Legato Pontificio venerant. Legatus interesse noluit, nec Turnomus Cardinalis. Ac caeterorum quoque plerique ab fuissent, quod videbant Concilium id ad res fidei tractandas nequa quam legitmum esse, nisi ad maiorem auerten dam perniciem, seruiendum tempori censuissent. Postremo aduocati [Note: 200] sunt haeretici Ministri. Ac Beza exorsus dicere significabat Ministros nonnihil commotos, quod iussi essent profiteri a quonam missi essent: vnde potestatem accepissent docendi; tamen ei percunctationi, quo cumulatius faceret satis, velle se de scripto respondere. Ac protinus libellum profert, vt appareret praeme ditata loqui, et in quae sui gregis homines conuenissent. Demum id vnum dixit, defectu Praesulum coactos extra ordinem venire ipsos sine vllius im positione manus. Nam Praesules Ecclesiae Catholicae pro veris a se Praesulibus non haberi, quippe qui non essent ingressi per ostium, sed pecunia irrepsissent. Ad haec se a Principibus suis et Magistratibus lectos esse. Scriptum etiam dedit, quid ab ipsis de Christi Domini praesentia in Sacramento concedi posset: quod mutilum, longeque alienum ab Catholicorum dogmatis erat. Respondit continuo Cardinalis Lotharingus, et sapientissime, vt eos apud Reginam, et Principes quam meruerant, vocaret in inuidiam, persecutus est, euidenterque osten dit insana eorum consilia non ad Ecclesiasticse modo, sed ad regiae quoque euersionem potestatis tendere, et ad confusionem rerum omnium. Deinde ostendit quam recte pieque in Catholica Ecclesia Praesulum creatio fieret: vnde apparebat quam ab surde inepteque demum per into lerandam superbiam, vt se ipsi intruderent, defecisse veros Praesules comminisci auderent. Locutus est dein Petrus Martyr vernacula Italorum lingua (hac enim, quod Gallice nesciret, voluit eum Regina loqui potius, quam latina.) Multa impius de diuinissimo Sacramento fraudulenter disputauit, vetus gladiator, exercitaeque in sanctissimo Christi petendo corpore impudentiae et fraudis. Aususque etiam est honesti ssimum illum adhortari consessum, vt ex ecranda blasphemiarum suarum portenta in animos ad mitterent. [Note: 201 Verba Lainij in conuentu Poisiaco.] Huic quoque cum idem Cardinalis, ac Espencaeus, Sorbonicus Doctor insignis respondissent, Lainius, quem Cardinalis Legatus ad hortatus erat vt ipse quoque lo queretur, huncin modum Italica et ipse recenti lingua, conuersa ad Reginam oratione coepit: Quanquam, Regina, in aliena republica hospes curiosus non debet esse; tamen, quoniam fides sancta non vnius propria nationis, sed communis et Catholica est, nequaquam alienum arbitror, Maiestati vestrae significare id, quod mihi vniuersa de re, de qua hîc agitur, et priuatim ad quaedam, quae Frater Petrus Martyr (pupugisse haereticum dicitur ea praefatio, vt exprobratrix abiectae cucullae) et collega eius obiecere, in mentem venit. Ac primum quidem, quantum ego lectione vsuque perpetuo comperi, res est in gentis periculi cum ijs agere, qui ab Ecclesia sancta deficiunt, et audire eos. Nam, [Note: 202 Haereticorum fraudes.] vt in Ecclesiastico est, Quis miserebitur incantatori a serpente percusso, et omnibus, qui ap propiant bestijs? Qui Ecclesiam deserunt, eos diuina Scriptura lupos in vestimentis ouium vocat, et vulpes; vt intelligamus valde ab ijs cauendum esse propter eorum inprimis simulationem ac dolos, qubus omnium aetatum haeretici vsi sunt. Pelagiani, qui negabant gratiam Dei necessariam, viresque quas non habet, tribuebant naturae, adacti ab Ecclesiae Magistratibus, apud eos quide profitebantur gratiam ne cessariam esse: at suis asseclis clam in angulis insusurrabant, se nomine gratiae naturam intelligere gratis a Deo nobis tributam. Quidam fuere, qui negabant resurrectura ex morte corpora, aie bantque tantum animae resurrectione esse, tumque eam resturgere, cum per Dei gratiam sancta fit. Hi interrogati num resurrectionem


page 208, image: s208

hac in carne crederent, prorsus affirmabant, sed furtim suos dein admonebant, resurgere animam in carne, videlicet, quod carni coniuncta, dum in corpore est, gratia Dei fit iusta. Eadem possent de sectis alijs singillatim dici. In vniuersum sectarij omnes eo conueniunt, vt fateantur esse Catholicam Ecclesiam, esse eius Rectores ac Ministros, esse diuinorum librorum saltem nonnullorum certam diuinamque auctoritatem; ac pro se quisque suam Ecclesiam, Catholicam Ecclesiam; suos Magistratus ac Ministros, veros ac legitimos Magistratus et Ministros; sensum diuinarum Litterarum, quem ipse eruit, germanum, verum, Catholicum esse contendit: et tamen certum verumque hocest, nec Ecclesiam, nec Ministros eorum, nec sensum, quem imponunt Scripturis, verum esse et Catholicum, sed Catholici imitatorem ac simiam. Idcirco necesse est, vt qui eos audit, oculos diligenter intendat, pericula vt vitet. [Note: 203 Laicae potestati non, licet controuersias tractare.] Quare mihi, Regina, succurrebat Maiestati vestrae remediae afferre duo: quorum alterum mihi quidem bonum videtur, alterum minime malum. Prius est, vt vestra Maiestas intelligat, nec suum, nec humani cuiuspiam esse Principis agitare fidei res; quod talibus Prin cipibus harum potestas rerum non est; praeterquam quod fere eiusmodi homines non solent in subtilibus ac reconditis de religione disputationibus versati esse: ratioque, vult, vt fabrilia fabritractent. Sacerdotum igitur est hoc negotium. Et quoniam res fidei causae sunt maiores, ad Sacerdotem summum ac generale Concilium statuere de ijs spectat. Quod Concilium cum in praesentia apertum sit; nec aequum, nec legitimum videtur conuentus hos habere. Idcirco Patres in Basileensi congregati Synodo (hanc citauit maxime, quia et haeretici probabant) quamdiu Oecumenicum Concilium duraret, sexque ante mensibus Prouincialia vetuere fieri. Ergo remedium, quod dicebam bonum, est, vt vestra Maiestas istos ad Concilium mittat. Quia cum et docti homines nationum omnium conueniant; et, cum in eo (quod caput est) certa S. Spiritus praesentia et rectio adsit, quam hîc polliceri nobis haud quaquam possumus: cumque Pontifex saluos ac tutos praestaturus sit, si inducant animum ire ac doceri, quod velle se dictitant, multo id eo loco melius fiet. Quanquam vtid, quod res est, dicam, haud mihi isti persuadent velle doceri; sed docere, et sua late venena spargere, quippe qui loco audiendi alios, [Note: 204 Monetur Regina ne intersit haereticorum disputationibus.] sesquihoras declamant. Alterum remedium haud illud quidem bonum, sed minime malum est, vt, quando vestra Maiestas istorum miserta, vt indulgentia et caritate erga eos vtatur, si quo modo demereri et reconciliari Ecclesiae queant, disputari vult; id fiat dumtaxat coram doctis exercitatisque viris, qui procul a periculo sint, ne inficiantur ac perturbentur; imo coarguere et docere istos queant, et hac via vestrae etiam Maiestati, et his Illustrissimis Principibus haec audiendi molestia eximetur. Haec Lainius cum diceret, vidisses summe omnes attentos, haereticorum incertos vultus; toruosque in oratorem coniectus oculorum: Doctores vero gestire ac triumphare Catholicos, quod ea audiebant, quae cum dicenda omnes putarent, nemo dicere audebat. Lainius vero alteram partem persecutus validis apertisque rationibus ambages haereticorum expediuit, et figmenta dissoluit. Illud inter alia euidenter, et ingeniose, [Note: 205 Quomodo Missasit repraesentatio, et Christus sit praesens in Sacramente.] nec sine plausu. Cum enim dixisset Petrus Martyr, quod Missa sit cruenti sacrificij, quod factum est in cruce, imago et simulacrum, non posse ibi adesse ipsummet Christum, quod desinat simulacrum rei esse vbi res ipsa est; rem omnem Lainius hoc simili illustrauit: Fac Regem, qui praeclaram ex hoste victoriam reportarit, victoriae eius memoriam instaurari quotannis velle; id triplici via procliue erit faecre. Primum, si narrari tantummodo seriem rei gestae iusserit: deinde si per actores simulacrum belli ipsum referri: postremo, si ipsemet interactores adesse velit; quamque in pugna olim subijt, eam postea in imitatione et repraesentatione idem ipse personam subierit. Hanc enim cum vera Regis praesentia veram imaginem, veramque repraesentationem haud dubie fore. Idque nunc in diuinissimo et incruento Missae sacrificio fieri. Postremo professus, quae dixerat de praesentia Christi in sanctissima hostia Catholicam esse veritatem, proque ea se mori paratum, adhortatus est Principes caeteros ac Reginam ad eam de fenden dam: ita Deum affore eius regno ac filio; alioqui sublatis diuinis stare humana non posse. Quae cum commotus diceret, auditores quoque permouit. Ad horae dodrantem verba fecit, totamque eam orationem dein iussu Cardinalis Ferrariensis scripsit, qui eam ita probauit, vt vertendam Gallice et vulgandam curaret. Ex ea ego, quae hîc apposui prope verbum verbo reddens, Latine conuerti. [Note: 206 Verborum Lainij suecessus.] Visa nonnemini libertas nimia est; plerique tamen diuinitus factum, vt ita loqueretur, affirmabant: lateque ac longe faustis hominum sermonibus tota est illa actio celebrata. Regina, quanquam non sine aliquo morsu animi, monitum boni consuluit: ex eoque die nunquam conuentui postea ac disputationibus interfuit. Catholicis Doctoribus valde animi creucre, fidentiusque in posterum pro religionis sanctitate certarunt.

Post eum diem nocte iam caeca, cum Lainius ad S. Germanum e Poisiaco rediret, obtulit se obuiam in silua Hispanus haereticus; qui cum aliquantum disputando certasset, repente stomachatus ac fremens, sub ditis equo calcaribus, praecucurrit, viamque vna cum tribus equitibus insedit. [Note: 207 Lainy siducia.] Quae res cum Lainij comiribus curam iniecisser, dubitarentque num progrediendum esset, securus ipse perrexit, ac Deo protegente per medios transijt tutus. Nec postea cognitum est ad terrorem ne solum incutien dum homo stolide gloriosus id fecerit, an vim in ferre paratum militum [Note: 208 Conatus pro religione sustinenda.] tutor suorum Dens inhibuerit. Lainio certe optatius nihil erat, quam nobilissimo ei regno, totque animarum millibus, quas miserum in modum ruere in exitium videbat, quacunque posset ope consulere, foedumque incen dium vel cruore suo restinguere. Cum iam pridem tota in Societate fundi ad Deum preces, suscipi voluntarias poenas, fieri sacrificia, et quae alia ad iram Dei placandam valent, iussisset, eaque Socij vbique certatim exe querentur; tamen cum in dies necessitas ingrauesceret, et oculis subiecta calamitas acriores miserationis stimulos dies ac noctes admoueret, de integro ad omnes prouincias Europae, vbi Societas esset, scripsit, vt insisterent populis a scelere


page 209, image: s209

deterrendis: eosque confessarij, concionatores, magistri, vniuersi denique singulique pro sua virili, vbi se ferret occasio, ad tanti momenti causam Deo enixe commen dan dam in citarent: adirent extraneos quo que concionatores ac Religiosos, idemque commendarent; curarentque vt quam plurimorum supplicum precibus Numinis ira temperaretur. Videri enim prorsus iratum, iraeque eius flumina in Christianissimum olim regnum depluere. Ad haecille Reginam priuatim alloquitur, adit Proceres, separatim voce, stylo, manu quantum conniti potest, labentem sustinet pietatem. Cum autem priuatim ac publice Dei causam in regia procurasset, ad populum quoque Parisiensem deriuare operam suam cupiens, cum Reginae ac Legati gratia Parisios migrauit: praesertim quod haereticos si non in templis, at publice in hortis, et in propatulo aedium concionari cognouit audientibus Primorum quibusdam palam, vt auctoritate sua ad audien dum multos pellicerent. Hîc igiturzelo Dei, et vltimae necessitatis consideratione stimulatus sacer athleta nunquam interquiescens, nihil non tentans, qua placandis superis, qua generi omni hominum vel corrigendo, vel confirmando intentus, mirum profecto est, quam multa conatus sit. In templo S. Augustini Religio sis [Note: 209 Lainij coneiones.] libentibus conciones ltalico sermone per sacrum Domini Aduentum habuit, multis confluentibus Italorum Gallorumque. Nec pauci haereticorum quamuis primo irrisuri accederent, conuersi dein de sunt, et ad ortho dox os reducti. Et quoniam videbat ad longe plures fundi vtilitatem posse, si Gallice verba faciens ab im perita etiam multitudine intelligeretur; vt vsum eius linguae repeteret, ad virginum monasterium, quas Dei filias vocant, Gallice ad hortationes in stituit, vnde mox in structior in arenam, et in publicum quasi armis detersis prodiret: interimque dum in priuato tentat se, exercitatio ipsa effectu vacua non esset. Adijt omnia Discentium Collegia, quae sunt multa Parisijs, omnia item coenobia Religiosorum. Conuenit concionatores viritim, praecipuotque Sorbonicorum Doctorum, multos e Magistratibus atque principibus viris: multos quoque e [Note: 210 Monita Collegiorum Parisiensium Rectoribus,] praecipuis nouorum dogmatum studiosis. In Colegijs Rectores alloquens ad hortabatur, vt quatuor res praecipu e curarent. Primum, vt Magistri iuxta atque discipuli recte pieque viuerent, et omni studio eo maxime tempore noxas vitarent. Morum enim corruptio efficax est corruptela opinionum. Deinde, vt neminem paterentur e suis ire auditum haereticos. Tertio, vt si quos in familia ac coetu suo reperirent peste attactos, segregarent protinus et eijcerent; ne contagione sani afficerentur. Postremo, Collegae vna omnes quotidie supplices Deum rogarent, vt hanc haere sis poenam, omnium poenarum grauissimam, propter populi scelera immissam auerteret. Haec vbique modeste docens, perque studiose commen dans Collegia omnia singillatim percurrit. Rectores in ijs omnes atque Primarios incorruptos atque integros reperit, ac valide animatos ad religionem tuendam: gratijsque comiter actis polliciti sunt, quae [Note: 211 Praepositis Religiosorum.] bene is monuisset, se cum fide ob seruaturos. Praepositos autem Religio sorum aeque Mendicantium et Monachorum adhorta batur, quando ea tempora essent, maiore et ipsi cura conseruandae inter suos religio sae disciplinae, studioque virtutis amplificando insisterent: eaque populis vitae exempla, quae tempestas requireret, ex hiberent: deinde, vt quotidie praecipuas pro ea re institui curarent preces, vti monitos dixi Collegio rum Moderatores. Super haec darent operam, vt confessarij et concionatores ipsorum curae subiecti populum ad poenitentiam, ad correctionem morum, ad preces pro praesenti calamitate facien das in citarent. Munere eo dem proportione quadam in sacris aliquot gynaeceis, et hospitijs publicis functus est, et omnibus generatim prudentia vin et caritas mire placuit, nec mediocri incitamento fuit. Concionatoribus auctor erat, vt populum ne quaquam ad seditionem, sed ad impetran dam ab Deo pacem atque misericordiam supplicibus votis, et mutatione morum impellerent. Id ipsum Curionibus suadebat, adijciens praeterea, vt impense cauerent ne quam ipsi Clericiue sui auaritiae speciem, et materiam ob latran di praeberent intentis [Note: 212] in occasionem haereticis. Praecipuos Sorbonicorum Doctorum admonuit, non modo vt precibus, sed etiam vt in suggestum progressi verbo Dei Ecclesiae calamitatib us subuenirent. Id enim esse tempus, quo minime oporteret acceptum a Deo talentum defodere; sed quo, vt quisque maxime esset armorum diuinorum peritus, ita militiae partem maximam deposcere sibi deberet. Magistratus rogauit, vt praecipua cura in Reipublicae iustam admini strationem in cum berent: fidem Catholicam firmissime retinerent: eamque atque eius propugnatores omni ope protegerent. Nec potuit sibi temperare, tanquum metueret, ne, si quid omisisset, per id potissimum medicina impediretur; quominus praeter Reginam Matrem, Regem quoque Nauarrae, eiusque coniugem, et Principem Condaeum fratrem, ac prope singulos Galliarum Proceres seorsim adiret, adhortans maxime ad rem Tridentini Concilij promouen dam, ex eo que controuersiarum explicationem petendam. Quod vt nominatim Priancipi Condaeo haeresum acerrimo propugnatori, et morum corrigendorum plausibilem speciem assidue obtendenti facilius persuaderet, orationem ad eius sensum [Note: 213 Verba Lainij ad Condaeum Principem.] hoc tem peramento accommodauit: Excellentissime Princeps, viam inire idoneam, qua nouae Ecclesiae cum Romana veteri, a qua discesscre, concilientur, quanti non ad pacem modo et quietem ciuilem, sed multo etiam magis ad aeternam salutem tot pereuntium animarum intersit, minime arduum intellectu est. Etenim cum vera Ecclesia non nisi vna sit, extraque eam spes salutis nulla sit, si haec est Romana vetus, sane actum est de reliquis: si forte nouarum aliqua vera est, item infelix est conditio reliquarum: eo rumque caritas, qui sunt in Ecclesia vera, postulat, vt curent ad eamdem caeteros aggregare. Coniunctionis autem ratio cognitis dissidij ac disiunctionis causis, peruestiganda est, vt ad remouen das eas incumbatur. [Note: 214 Vnde haresum accersita occasio.] Porro causae potissimum fuisse videntur duae: altera Ecclesia sticorum vita; quae re vera in moribus, suorumque functione munerum correctione haud modica indiget. Mala enim horum exempla tantum praebuere offensionis, vt quorum vita contemptui suit, eorum pariter contempta


page 210, image: s210

doctrina sit: iniuste id quidem. Nam Scribae quoque et Pharisaei improbi etant, et tamen Christus ait; Super cathedram Moysi sederunt Scribae, et Pharisaei; omnia quaecunque, dixerint vobis, seruate et facite: secun dum autem opera eorum nolite facere. Verum iusto iudicio permisisse, Deus videtur, vt sal infatuatum concul caretur, idem tamen con culcantes iudicaturus. Altera dissidij causa fuit, quod in cultum diuinum siue ex inscitia, siue ex auaritia, siue aliunde irrepsere vitia, [Note: 215 Remedium haeresum.] quaedam, quae abalienationis causam praebuerunt. Ergo remedium ad disiunctionem tollendam esse taledebet: quo et duo haec mala remoue antur, ac simul de concilian dis dogmatibus agatur in spiritu caritatis, et non contentionis. Tale autem hoc videtur. Papa Oecumenicum edixit Concilium; acciuitque vniuersos, qui iure, aut consuetu dine adesse generalibus Concilijs solent. Hi sunt non soli tantum Episcopi, sed Abbates quoque et Religiosorum Ordinum Praepositi Generales: praeterque hos alij viri docti, saltem vt suadendi consulendique ius habeant. Quocirca faciendum videretur, vt e regno Galliae probi doctique permulti ex Episcopis, Abbatibus, Doctoribus, alijsque idoneis viris mitterentur: qui copiosum ac floridum suffragiorum num erum vel statuentium, vel suadentium efficerent: qui cum a prudentia, tum a doctrina merito auctoritatem haberent: possetque capitibus eorum negotium dari, vt serio reformationem morum vrgerent. Idem cum Philippo Rege, idem cum Caesare agi posset, vt de mandarent suis. Nec dubito, quin pro eo, quantum hi Principes Cleri emen dationem optant, paratissimi sint suturi: idque eo procliuius sieret, quod suapte sponte paratus Papa est, vti potest de [Note: 216] Legato cognosci, imperare inprimis, vt de reformatione agatur. Quapropter si accedere voluntatem Principum viderit, idem impensius exequetur. Iam Concilium cum plane liberum sit, in eoque serio de correctione sit agendum, videtur aequum, vt capita nouarum Ecclesiarum in Gallia, Germania, et vbi cunque locorum sunt, eo conferant sese, vt et monitis correctionem suis iuuent, et de controuersis suis dogmatibus disceptent: spesque est fore, vt sanctus Spiritus verae auctor vnitatis et pacis, quemad modum in alijs Concilijs in eius nomine congregatis adfuit, et fidei controuersias diremit magnas, ita in hoc quoque adsit; et dissidia, quae in praesentia terrarum permiscent orbem, componat. Quod si nouarum Ecclesiarum hominibus haud quaquam placeret de dogmatibus suis ex maiore totius Concilij suffragiorum numero decerni; in promptu est via, quae in Concilio Ferrariensi et Florentino sub Eugenio Quarto est inita, cum Graeci Latinis reconciliati sunt, totidem vtrimque constitutis, qui absque suffragij latione, sanctarum Scripturarum inter se Doctorumque locos acrationum momenta expenderent. Securique sint nouarum Ecclesiarum homines bene se acceptum iri et humaniter ante postque consen sionem. Pro qua equidem vel centies, si toties possim, mori non abnuam. Atque hoc pacto ex dissi dij malo emendationis in Ecclesiae capite ac membris bonum [Note: 217] existeret. Haec Lainius cum dixisset, visus est Condaeus Princeps vehementer probare: eademque scripta sibi tradi iussit. At Lainius Bezae quoque ac, caeteris haereticorum ante signanis omni ope suasit, vt adirent Concilium; ibique studio veritatis cognoscendae de placitis suis disputarent. Nec optimum illi Patris consilium visi sunt in praesentia parui facere. Caeterum cum neque Dynastas haereticos studium religionis, sed potius regnandi cupido transuersos ageret, nec haeresum inuentores spiritu veritatis, sed contentionis, superbiae et blasphemiae agerentur; nihil mirum est, si haud per errorem, sed vitio animi sponte aegres centibus medi camenta salubria, nec verbo dam nare licuit, nec re placuit experiti. At sincerus Dei seruus Lainius in coenobijs et monasterijs obeun dis cum quaedam inopiae diffi cultatibus pressa reperisset, ab Cardinali Legato opportunam [Note: 218 Lainij caritas.] illis opem impetrauit. Quippe quem Christi caritas vrget, nulla dissimulare nouit aliena mala: et quemad modum prima habet animorum remedia, ita humanarum leuamenta necessitatum non omittit. Cum vero Pater admoneretur, vt affectae valetu dinis suae rationem haberet, nec eam totum diem vastam vrbem circum cursans pedibus profligaret, responde bat, Sinite me modicum hoc laboris assumere. Nequaquam mihi nunc licet religionibus celebrata longin quarum regionum loca visere, non sacrarum stationum causa Romanas lustrare basilicas: hae meae nunc peregrinationes, hae stationes sunt. Neque hac modo sedulitate tanta, sed tota vitae quotidianae forma mirabile exemplum exteris dome sticisque praebebat, nulla in re a communi Sociorum seueritate discedens. Talibus in officijs omne sacri Aduentus Domini, et reliqui anni tempus haud vn quam intermittens cum assiduis gemitibus et lacrymis apud Deum communem Ecclesiae, totque pereuntium ac periclitantium animarum causam agere, ac misericordiam exposcere, circumeundo, adhortando, scriben do constans et alti animi Christi miles ab sumpsit.

[Note: 219 Consaluus Silueria Manomotapae Regem adit.] Transmarinae interim hoc anno prouinciae non solum militantem Ecclesiam nouis auxere neo phyrorum manipulis, sed etiam trium phantem inclyto duce Consaluo Silueria. Is Cafribus (quae foedissima AEthiopum gens est ad promontorium Bonae spei) immaculati Agni Christi sanguine dealban dis intentus, ad Manomotapae maxiraum per ea loca Regem profectus, postridie sacri Christi Natalis regiam in vrbem, vti anno priore demon stratum est, pedem intulit. Rex, quoties vsus ferat, militum centum millia cogere sub signa fertur: triginta millia circa se in vicinis pagis disposita omni tempore, velut praetorianam cohortem habere. His hac tempestare Lusitanus vir praeerat Antonius Caiadus Regi percarus: eumque confestim Rex ad salutandum Consaluum (quippe quem non virtute solum et sanctitate, sed et natalium splendore nobilem audierat) cum muneribus misit. Munera erant auri ingens pondus, boues permulti, [Note: 220 Regia dona remittit.] famulique domesticos in vsus. Sanctus animarum mercator, qui caeli daturus, non quae siturus terrae veniebat thesauros, officio se remissis cum gratiarum actione donis, renun ciari iussit: ex ipsomet Antonio posse Regem cognoscere, quod genus auri, et quarum copiam rerum petitum in


page 211, image: s211

ea loca penetrasset. Nihil enim regium velle, sed ipsummet Regem: quem caelestis regni, aeternaeque felicitatis compotem faceret. Eam excelsitatem [Note: 221 Perhonorifice tractatur a Rege.] animi admiratus dicitur Rex. aduenientem certe mox Patrem ad se non vsitata honoris significatione excepit. Nam que in intinum conclaue regium cum mortalium nemini, ne stipendiarijs quidem Regibus pateat vnquam accessus, sed e foribus eum alloquantur, nec ad colloquium nisi pedibus nudis ire fas sit; Consaluum calceatum in ipsa penetralia introduxit: mediusque ipse consistens, assidente ex altera parte matre, considere eum ex altera iussit. Antonius Caiadus, qui interpres adhibebatur, prae foribus eonstitit. Consaluus ante omni Regi pretiosae vestis aliquantum, quod ex India Mozambicoque vectum Senae reliquerat, et tandem inde perlatum erat, dono dedit. Quo Rex comiter accepto, perseuerans in sua illa rerum, quas ipsi mirantur, ostentanda magnificentia vicissim e Consaluo sciscitatur, quantum feminarum velit, quantum auri, quantum agri et praediorum, postremo quam multos boues. Quippe bobus apud eam gentem [Note: 222] haud minus quam auro pretium ferunt esse. Ad quae Consaluus conuenienter ijs, quae per Antonium primo nunciarat, cum se nihil extra ipsum Regem respondisset optare: quippe qui aurum, et humana posthabuisset omnia meliorum bonorum cupidine; quae ipsi Regi ostensum veniret; patiter viam demonstraturus, que madmodum ne morte quidem regnum amitteret, sed melius inchoaret; admiratus ille, et ad interpretem conuersus, Profecto necesse est, inquit, qui nihil horum cupiat; quae caeteri vsque eo mortales amamus, is alia quadam ab communi natura constet, atque adeo ex genere herbaceo sit ex oleribusque prognatus. Ita Barbarus locutus est, cum verius esset pronunciaturus, sic eminenti supra homines ab Deo esse originem. Tum prolixe omnia rursum pollicitus quam maximo cum amore atque honore verborum dimisit. Consaluus ad mapale suum reuersus, plerumque temporis in propitiando Deo ponebat. Mapale idem pro diuersorio ac templo erat. Excitauerat aram in eo, et pro copia praesenti ornatar, beatissimae Dei parentis imagine pereleganti proposita. Ibi dum quotidie more suo rem diuinam facit, Procerum quidam Cafrum conspecta obiter e foribus imagine Virginis, ad Regem deferunt, Lusitano sacerdoti pulcherrima domi forma puellam esse: atque vt eam sibi deposcat, hortantur. Mittit absque mora Rex, qui renunciet, auditum sibi illum coniugem secum aduexisse: eam sibi vt videndam praebeat etiam atque etiam petere. Errotem facile intellexit Pater, et occasione libenter [Note: 223 Regem in stituit Christiana disciplina.] vtens, vt auspice ac patrona Dei Matre Euangelicum opus exordiretur, tabulam pretiosa inuolutam veste affert ad Regem. Hîc, vt rudem animum nondum nisi terrena sapientem ad sublimia sensim erigat, et ad venerationem debitam praeparet, pauca praefatur de vno summoque rerum auctore ac principe, deque filio eius, qui hominum causa intemeratae Virginis sinu conceptus Deus idem et homo sit: penes quem rerum omnium potestas, vitaeque et mortis arbitria, coronae ac sceptra Regum atque Imperatorum omnium. Eius itaque, a quo vno et petenda et expectanda sit salus, non quidem Parentem ipsam, quae caelum beata pollensque incolat, sed Parentis effigiem ostensurum se, et ipsam, vt tantae maiestatis subijcientem oculis formam, veneratione dignam. Proinde ipse quoque Rex veneraretur in ea potentissimam terrae caelique Reginam, Deique ac Domini sui parenrem. Talia dicens cum obseruantia summa Pater simul procumbit in genua, sinul integumento summoto repente imaginem aperit. Ad angustum eius conspectum commotus Rex et ipse venerabundus prosternitur. Inde per otium diu contemplans, quo intuebatur attentius, eo maiestas barbarum animum magis ac magis imbuebat. Itaque orare Consaluum institit, ne donare sibi grauetur. Pater non modo nihil morae fecit, sed quo honorificentius haberetur, sua manu in cubiculo regio, quod sacelli in morem aulaeo magnifico vestierat, collocauit, sperans clementissimam Parentem aditum Deo filio in Regis et popularium mentes patefacturam. Ac sane retulere postea Lusitani, noctibus [Note: 224 Beatissima Virgo Regi apparet.] deinceps circiter quinque Reginam caeli in ea ipsa, quam tabula referebat specie, diuina quadam Sc et iucundissima circumfusam luce, pleno maiestatis ac suauitatis ore, semisopito Regiadstitisse, et benignitate quidem summa visam eum affari, verum incognita lingua. Quod cum ille rei nouitatem admirans matri, itemque Lusitanis narraret, qui statim renunciabant Consaluo; postremo ipsum acciuisse Consaluum valde anxium ac dolentem, quod sermonem Reginae eius, quae se singulis affaretur noctibus, percipere nequaquam posset. Cui Pater, nimirum eam esse linguam diuinam, quam nemo intelligeret, nisi qui sacrosanctam silij eius Reginae legem ac disciplinam amplecteretur; eumque, vti par erat, qui Deus esset verus, totius humanae gentis Redemptor et vnica spes, pie sancteque coleret. Quae Rex audiens probare visus est. Et quanquam in praesentia non nisi benigni oris assensu, et vultus hilaritate significauit Christianum fieri velle; biduo tamen post diserte per Caiadum de nunciat se pariterque Reginam matrem apud [Note: 225 Rex et eius mater baptizantur.] animum suum statuisse dare Christo nomina: quare ad impertien dum ipsis baptismum primo quoque veniret tempore. Consaluus laetus successu, Deo Deiparaeque gratias agit: tum aliquot diebus in catechismo consumptis, vbi maturum visum est, quinto circiter et vigesimo ab suo Manomotapam aduentu die, vtrumque pompa et gratulatione magna sacro fonte perfudit; Regemque [Note: 226] Sebastiani in Lusitani Regis gratiam, matrem vero Mariae nomine, vt ipsa caeli Regina, quemadmodum coeperat, patrocinium eius regni gereret, appellauit. Eo ipso die obseruantiae et amoris ergo de pretiosa veste, quod supererat, aliquid Regi donauit: eique vicissim Rex, quoniam aurum vt acciperet, adduci non poterat, boues dedit centum. Quos Pater protinus ad Antonium Caiadum caedendos distribuendosque inter pauperes missos, nouam hecatombem multo priscorum celebratis illis praestabiliorem fecit. Tantamque beneficentiam Rex ac populus vniueresus eo suspexere ac celebrauere magis, quo nota


page 212, image: s212

minus est liberalitas inter Cafres: apud quos vitio stolidae mentis inueteratae que barbariae, omnibus ignoratis virtutibus proxime ferinum vita agitatur ritum. Ad quas densissimas tenebras tandem Euangelij luce dissipandas videbatur quaedam maturitas appulisse. Namque post Regem e primis ferme regni ad sacrum fontem accêssere facile trecenti, praesidia religionis ac semina futuri. Qui deinde ita Consalui delectabantur consuetudine, ita iucunde de sanctis Christianae disciplinae mysterijs vel disserentem audiebant, vel interrogabant, vt ab eius latere auelli vix possent. Iidem plurima ad victum delicatiora ferebant, mittebantque quotidie. Sed Consaluus [Note: 227 Consalui vita aspera.] tanquam sibi iam praesentiret nequaquam longum patientiae restare cursum, longe solito arctiorem omnis asperitatis inierat viam. Nihil eorum, quae donabantur, attingens, sed ad inopes mittens, neque vllis omnino vescens carnibus, perexiguo dumtaxat cocto milio, herbisque et siluestribus pomis naturae medebatur infirmitati. Atque vtinam fuisset, qui diligenter eius acta exploraret, notaretque, vel aliquid ipsiusmet extaret litterarum, vnde interiorum eius animi sensuum et actionum specimen caperetur. Haud dubium, quin multo admirabilior narratio foret. Nunc autem litteras, quas a Consaluo ad Quadrium fuse scriptas Caiadus retulit, idem confirmauit perijsse. Haec vero, quae narramus idem Caiadus, alijque Lusirani ab Manomotapa reuecti, constanter quidem ac fideliter tradiderunt. Sed, vt erant interioris sanctitatis aestimatores parum periti, merito fragmenta quaedam vitae beati Martyris, et tanquam putamina nucleo cassa videri possunt. Certe id constat, cum genere vitae sanctissimo, tum studio proximorum salutis acerrimo tantum sibi fidelem Dei administrum conciliasse fidei et caritatis, omniumque animos vsque eo permiscuisse, vt in Christianam religionem Manomotapa omnis cum [Note: 228 Consaluo Mahometani necem moliuntur.] regno breui ventura videretur: cum aeternus Christi et probitatis hostis Satan, eiusque importuni satellites Mahometani tam laetas spes cum infinita earum gentium pernicie succiderunt. Mahometani quatuor potentes et vafri homines, et apud Regem gratiosi, pro capitali odio, quo ab Christianis dissident sacris, veriti ne, si Euangelij sanctitas tam se late funderet; Alcorani sui impura superstitio pessum iret, vnaque eorum per eas terras quaestuosa negotia ruerent; inter sese contra caelestem praeconem impie fraudulenterque coniurant. Princeps coniurationis fuit quidam nomine Mingoames, ciuitate Mozambicenus, professione inter Mahometanos Antistes. Cacizios vocant. Hi de suo collatis, longeque ab aliis de secta corrogatis donis ad Regis animum expugnandum, simul coram per sese, simul per improbum delatorem Regi suspectum Consaluum reddunt. Eum missu Proregis Indiae, et Praefecti Sofalae, et Ceputi eiusdem Sofalae Regis ad explorandum Manomotapae regnum, solicitandosque ad defectionem populos aduenisse, vt motibus excitatis, ipsi deinde infesto cum exercitu subsecuti opprimant Regem: occupent omnia. Ad haec Consaluum magum esse teterrimum, varijsque veneficijs instructum ac medicamentis venisse ad incolarum peruertendos animos, Regemque mactandum. Quicunque caput suum perfundi aqua paterentur, conceptis Langariorum (ita Lusitanos appellant) verbis a Consaluo pronunciatis, confestim velint nolint iugo eius ceruice subdere: idque iam alibi experimento compertum. Nam his ferme artibus Mozambicum et Sofalam ipsimet Regi Manomotapae erepta, et pleraque Indiae in Lusitanorum potestatem per summam iniquitatem abducta. Ergo videret Rex, quid facto opus foret. Si veneficum adeo potentem abire permittat incolumem, nihil profecturum. Certo cognitum sibi, fore, vt ciues in eius digressu inter sese concurrant, mutuisque se caedibus amentes lymphatique conficiant. Vnam itaque viam salutis relictam, si maturet: homineque adeo tetro sublato de medio, regnum sibi, vitam omnibus cum libertate conseruet. [Note: 229 Rex ad Consaluum necandum inducitur.] Rex adolescens aetate erat, et, quod omnium instar est, Cafer: quo nomine exlegem significant. Ergo necsatis ad praecauendas fraudes vel ab ingenio, vel ab aetare munitus, mobilis idem natura, et supra modum cupidus, haud magno negotio inductus est. Idem et matri, feminae nihilo melius aduersus fallacias praemunitae, non difficile persuasum est: primo quoque tempore [Note: 230 Praesentil imminentem sibi necem Consaluus.] Consaluum opprimi necesse esse. Id siue coniectura, siue diuinitus Pater cognosset, antequam vlla ad alios manaret suspicio, Antonio Caiado praedixit, Regem sibi necem moliri: paratumque se ad finem adeo beatum ex Dei voluntate imponendum peregrinationisuae. Antonio, qui norat, quo caritatis et obseruantiae gradu apud Regem eiusque matrem modo vir Dei esset, res ita incredibilis visa est, vt subridens reiecerit. Sed idem mox animum Regis cum explorasset, in cogitato fixum sacrilegio reperit, et frustra remouere, et vanas ex animo suspiciones abolere tentauit: tantum expressit, vt iterum se deliberaturum reciperet. In consilium adhibiti ijdem, qui conspirationis nefariae et capita erant. Nec in consultationem reuocata nex, sed tantum de necis genere disputatum. Quod tamen Rex dissimulatione cruenta tegens, Caiado respondit, id modo decretum, vt procul ab regia in vicum Tete amandaretur. At Consaluus, quem diuino collustracum lumine humanae fraudes nequaquam [Note: 231 Parat sese ad necem.] fallebant, ab Caiado vehementer institit, duos tresue Lusitanos, quos nominabat, confestim ad sese ad duceret. Constitui enim hodie, inquit, et confessiones vestras excipere, et sacrosancta vos Eucharistia reficere: quod nisi hodie fiat, postea non licebit. Aberant ij. Itaque dum ab Antonio euocantur, seroque veniunt, Pater ad meridiem vsque frustra praestolatus, sacrificium peregit: et quas consecrarat diuidendas euocatis hostias, nequid indecori contingeret, ipsemet sumpsit. Deinde ex catechumenis, qui instructiores erant circiter quinquaginta, sacro tinxit lauacro: quibus nonnihil, quod supererat vulgarium vestium, ad corporis cultum, et rosaria ad precandum, et praeclara monita ad recte viuendum dedit. Lusitani sub vesperam adfuere: quos Pater confessionis Sacramento, quo iam licebat vno, purgatos, mira vultus hilaritate, animique tranquillitate studuit confirmare, ad omnem


page 213, image: s213

impense virturem adhortans, et vitam Christiano homine dignam inter eas nationes conseruandam. Iisdem quidquid librorum, et ad sacrorum apparatum habebat, dedit in aedes Antonij deferendum, vna sibi Domini e cruce pendentis [Note: 232] effigie, duobusque cereis reseruatis. Hinc tanquam ad Agni nuptias propediem ingressurus nouam induit tunicam, et Clericorum candidum amiculum (cui superpelliceo in libris ritualibus nomen est) superinduit. Adfuit sub vesperam rursus Caiadus, et talem ornatum miranti laetus Pater leniter manu pectus prehendens, Antoni, inquit, profecto paratior ad mortem obe ndam ego sum, quam inimici ad inferendam. Regi autem matrique eius, quod per simplicitatem ille adolescens, haec femina Mahometanorum astu in fraudem inducti sunt, libenter ignosco. Quaesoque, et oro Deum, vt quidquid haec regna poenarum debent, in vnum me caputque conuertat meum. Tum attonitum prope Caiadum aegre perpulit, vt domum sese reciperet. Credo equidem miraturos homines, quod mihi quidem venit in mentem mirari, si quanta fertur apud Regem gratia Caiadus, et opibus ijs pollebat, totque armatorum millibus praecrat, quid ita non vltra adnisus sit, vt periculum summoueret, vel certe rem traheret, cum fuga, latebtis, praesidijs, consilio tantisper declinare discrimen potuerit? Vt cuique libitum fuerit, opinetur. Vero mihi simillimum fit haudquaquam eum induxisse in animum credere vsque adeo discrimen vrgere. Itaque cum summo dolore auulsus a Patre, confususque, necsati apud se statuens quam in partem ferretur, cum talia ab viro Dei, talia ab Rege, et parente eius audisset; satis putauit famulos duos mittere (quod continuo fecit) qui ea nocte apud Patrem excubarent, seque, siquid ingrueret, admonerent. Nihil illi profecere aliud, quam vt quae consecuta sunt, cognoscerentur. Illi natrauere Consaluum noua illa tunica, sacroque fulgentem amiculo pro diuersorio in area ad multam noctem citatis praeter morem gressibus inambulasse, oculis identidem intentis in caelum, manibus modo sublatis, modo in crucis figuram extensis, suspiria crebra ex intimo corde ducentem. Agnosceres emicantem iam animum in beatam [Note: 233 Consalui Martyrium.] lucem, moraeque impatientem, et gestientem ex corporis custodia exilire. Vbi diu sic ambulauit, suum demum tugurium subijt. Hîc cereos, quos reseruarat, duos accendit, et cruce statuta in medio hinc atque hinc ad latera eos collocat; prostratusque in genua aliquamdiu persistit orans. Tum in storea ex arundinibus texta corpusculum suum reponit. Ita iacebat sub vmbra Domini sui e patibulo inter faces pendentis, vt moribundi componi solent. Et quantum existimare licuit ambulatione, aestu animi longaque vigilia fesso irrepsit somnus. Id vbi ex insidijs dudum ad caedem nefariam missi satellites, nec ausi vigilem aggredi, conspicantur, illico circiter octo irrumpunt. [Note: 234] Praeibat inter barbatos homo nobilis Mocurumes nomine, tanquam alter Iudas. Nam consuetudine, frequentique mensa singularem B. Martyris caritatem expertus erat. Hic ferocia barbara tugurium ingressus in iacentis pectus toto impetu deiicit sese, opptimitque. Inde bini brachia, totidem crura arripiunt, et sublimem tollunt: duo funem collo implicant, quo vtrimque adducto beatus Dei praeco ingentem ex ore et naribus sanguinis copiam effundens victorem spiritum Conditori suo reddidit. Quid, vbi sensit beatum adesse, tamque diu expetitum tempus, fecerit dixeritue; vt gratias egerit, vt se in holocaustum Christi holocausto adiungens, diuinissimae obtulerit Trinitati; vt pro carnificibus, qui sibi tanti erant boni administri, fuderit preces, aliaque his similia, quoniam qui obseruaret ac proderet nemo fuit, quisque ex tota Consalui [Note: 235 Consaluin prasensit se Matyrem fore.] vita coniectet. Namque ipsum olim Consaluum pro certo Lusitani produnt Conimbricae, cum homini adfuisset, dum pro maleficijs laqueo necaretur, post acrem ad circumfusam multitudinem adhortationem, dedisse se in preces: dumque pro demortui anima supplex agit ad Christi Domini cruciatus cogitatione lapsa, institisse obsecrare, vt sibi pro ipso vitam donaret effundere: in eoque precationis aestu cognouisse diuinitus non modo se pro religione occubiturum, sed etiam quo genere mortis occubiturus esset: itaque et Socijs alias ex occasione, ac nominatim Leoni Henricio virtutis praestantis viro id prodidisse: et Olisippone inter concionem insolito quodam gaudio exultantem collum cum ostenderet, se id tanti facere dixisse, quanti rerum humanarum nihil; quod strictum olim pro Christo nobilem sibi praebiturum martyrij palmam esset. Ergo votorum summa potitus suorum quo gaudio triumphauit? At barbari non eo contenti parricidio, sacrilegas in Christi Domini signum inijciunt manus, id que per summam impietatem comminuunt obreruntque. Inde iterum rabie in sanctum Martyrem versa, venerandum eius cadauer vestimentis stimulante auaritia exuunt: cumque applicitum carni textum ferro cilicium reperissent, hominem acerbius detestatum, tanquam sine dubio veneficus importunissimus esset, qui ita ferro indueretur, reste alligatum artractumque in profluentem amnem abijciunt. Quippe hoc addiderat mendax Mahometanorum impudentia, periculum esse, ne cadauer ipsum tam malefici hominis si sub dio putresceret, veneni sui peste vndique diffusa cuncta corrumperet. Id quoque praecognitum olim Consaluo ferunt. [Note: 236 et suum cadauer abijciendum.] Atque adeo tum ab oratione digressus quondam Conimbricae sancto quodam ardore aestuans in culinam ad famularia ministeria ingrederetur, dixisse, Exerce hoc frater iumentum, exerce (suum corpus significabat) erit cum Dei causa raptetur; atque, vt sine nomine ac sine honore lateat, proiiciatur in flumen. Sublato parente vocantur in periculum filij. Etenim Rex, quo coeperat porro [Note: 237 Periclitantur Christiani post necem Consalui.] ruens furore, Christianos pariter quinquaginta, quos pridie Consaluus vltimum sui Apostolatus partum Christo genuerat, rebus ab eodem donatis spoliari, et morte affici iubet. At id simul atque regni Proceres cognouere, indignitate rei permoti, consensu adeunt Regem; atque, Si hominibus his, inquiunt, moriendum ideirco est, quod aquam infundi ceruicibus suis ab Myste Langario permiserunt, eadem omnium nostrûm et vero tua quoque causa, Rex, est. Vno omnibus eodemque pereundum est casu, vti pariter


page 214, image: s214

in baptismum vnum eumdemque capita dedimus. Hoc conuicium Regis vesaniam coercuit. Eumdem Lusitani biduo post, simul viderunt mora quoque interposita sedatiorem, conueniunt, libereque edocent quam immani scelere sese obstrinxerit; nec dubitant, postquam non modo innocentiam Patris, sed etiam eximiam sanctitatem exposuere, et generis quoque claritudinem opesque commemorarunt, terrores adijcere, denunciantes non Deum modo graui supplicio famuli sui innocentissimi, sibique acceptissimi, sed etiam homines viri nobilissmi indignam necem bello atque armis vlturos. Rex magnum praese perpetrati facinoris dolorem ferens, culpa in suasores reiecta, eorum duos, vt fama fuit, occidit: quod sane non difficile creditu facit, vel poenitentiae dolor, vel simulandi cupido, velcerte vilitas inter Barbaros capitum. Doli auctor Mingoames, et alter, rem odorati fuga sibi consuluere. Nec vero falsa vaticinati sunt Lusitani supplicia, vt suo dicendum loco erit.

Hunc habuit gloriosum Consaluus finem nocte, quae illucescebat eo anno in quartam ieiunij magni Dominicam, eamdemque quintam decimam [Note: 238 Breuiar ili vitae Consalui.] Martij lucem. Vir fuit Consaluus ad praeclaras res agendas humanis, diuinisque, et naturae praesidijs apprime instructus, nobili genere, viribus firmis, apta dicendi copia, mireque prompta, excellenti doctrina: quam laurea quoque Theologi Doctoris ornarat. Sed multo magis sanctis animi abundabat bonis. Acerrimus erat mundi, suique met contemptor; macerando per inediam, verbera, aliasque asperitates corpori, silentio item atque orationi deditus extrapotius, quam intra modum. Ortus est Almerini prope [Note: 239 Ortus et indoles puerilis.] Olisipponem septimo Kal. Martias anno salutis humanae supra sequimilleimum vigesimo sexto. Parentes habuit Ludouicum Silueriam Sorteliae Comitem, et Beatricem Cotiniam: quae liberos viro enixa nouem, dum decimum Consaluum parit extincta est. Ea triduo ante partum vagientis in vtero vocem exaudijsse fertur: siue ipsius casum parentis portendere visus sit praematura querela; siue studium afflictandi se, et peccata hominum deplorandi insatiabile, tanquam humanas anticipare calamitates voluerit; parumque habuerit inchoare lucem a lacrymis. Nihil puer, nihil adolescens ex oblectamentis earum aetatum adamauit. Ludicra eius ad Deum Caelitesque precatio, pij codicis lectio, ex copia quae adesset, in egenos benignitas: aequalium puerorum vel tenuissimorum, si forte aegrotarent, aditis sordidissimis tectis, consolatio, reconciliatio dissidentium. Amor veritatis tantus (rara laus infirmioris aetatis) vt interrogatus de puerili errore, cum fassus esset, et increparetur, quod non modo sustinuisset committere, sed nec erubesceret confiteri, dixerit, cum rubore quidem ac dolore fateri se; caeterum erubescendum magis putare mendacium. Egregiam indolem iuuit et Religiosorum [Note: 240 Educatio.] virorum a prima aerate vsus. Namque Grammaticam in coenobio S. Margaritae ad Lusitaniae et Castellae fines a Franciscanis didicit. Deinde Conimbricam ad grauiores disciplinas missus apud Canonicos Regulares S. Crucis domicilium habuit. Hîc Sociorum nostrorum miratus exempla Mironi se excolendum per mentis exercitationem [Note: 241 Mironia de eo adolescente testimonium.] tradidit. Cuius rei successum ipse Miro his ad B. Ignatium verbis scripsit: Hîc nobiscum Procerum vnus, cui nomen Consaluus Silueria, Societatem inijt, recta admodum mente, eoque solum permotus studio, vt Deum quaerat, et omnia prae amore eius contemnat. Ita affectus ad exercitationes spirituales accessit, animo magna in aequabilitate ac velut ae quata lance constituto. In ijs cum eximia rerum Christi Domini, eiusque vitae notitia ad Societatem incubuit, et manere nobiscum decreuit: quod ante exercitationes perarduum ducebat. Adolescens est alto grauique iudicio, ad magna factus. Ad aeternarum veritatum perceptionem ac sensum venit; et inde commotus est. Videtur enim impressas habere in corde. Validum ac robustum est corpus: et vigilantia est opus in moderanda nimia in se ipsum asperitate: sed idem apprime docilis et credulus est, siquid moneas. Egregijs instructus est dotibus. Res est exempli praeclari, quomodo sese gerat, intueri. Etenim qui nuper tribus famulis, Magistroque morum viro graui stipatus incedebat, eum iam in culinae, alijsque domesticis operibus videre velut quisquilias abijcientem se; quamque ex animo ea factitet, res est profecto vnde Deus merito magnopere laudetur. Ingens in aula extitit motus eius causa: et propinqui, qui sunt magnae dignitatis personae, strenue dimicarunt: sed eius bene fundata constantia et fortitudo tum illis, tum etiam nobis pro miraculo est. Haec Miro in re praesenti de primis Consalui rudimentis [Note: 242 Vota Consalui, cum Societati se dedit.] litteris commendauit. Consaluus inter ipsas exercitationes praeter Religiosorum communia vota tria, vltro illa suscepit. Primum, nunquam neque directe, neque artificiose atque dissimulanter eorum relaxationem quaesiturum. Deinde, nihil vnquam pro spiritualis perfunctione muneris, ne stipis quidem accepturum. Ad haec nunquam sua voluntate nee Societatem, nec rationem vitae eius deserturum: quod si forte eijceretur, omni ope reditum curaturum: sique reijceretur, ac sibi integrum relinqueretur, quid in posterum sequi deberet, nunquam aliud vitae genus secuturum. Sin autem Religiosorum Ordinem alium Patres proponerent, nutui eorum omnino obtemperaturum. His rudimentis reliqua aetas praeclare consensit. Nihil illo laboriosius in salutem animarum, nihil in se atterendo implacabilius, nihil a propinquis et humanis necessitudinibus cuiusuis generis alienius. Excelsitas animi, constantia, fortitudo in gloriae diuinae causis aggrediendisac sustinendis, quanta in nullo prope mortalium audacia. Visum et sublimem a terra dum oraret: quaedam Vatum more praedixisse, aliaque mira edidisse, Lusitanae prouinciae historia, et Nicolaus Godinius, qui vitam B. Martyris cum cura Latine vulgauit, tradidere. Verum dissimulandum non est ex ardentissimo illo diuini nominis, et salutis humanae studio, ex eaque absolutissima forma religiosae perfectionis, [Note: 243 Aptior est ad parendum quam ad imperandum.] quam Societati propriam ducebat, factum interdum, vt abripi se vir acer longius sineret, quam moderatae videretur prudentiae conuenire: idemque sagacior ad intelligendum quid fieri oporteret, quam cautior in actione ad circumspicienda,


page 215, image: s215

spirienda, quae circumstarent eam singula, iudicaretur. Denique melius multo inferioris, quam Praepositi implere personam. Quin adeo ipsemet pro sanctae humilitatis amore non profiteri modo solebat, verum etiam (vt scripsit Patriarcha Nunnius) in beneficijs a Deo sibi praebitis numerare, quod minus esset ad imperandum idoneus. Caeterum cûm semper ad perfectam enixe virtutem incubuisset, animaduersum est magnopere intendisse conatum, ac totas laxasse habenas, vbi peruenit in Indiam. Anno M.D.LIX. exeunte iam Augusto quidquid librorum, et sacrarum reliquiarum, et aliud quiduis, quanquam cum Moderatorum approbatione habebat, sponte abdicatis, etiam Breuiario paulo elegantiore cum vulgari vilique mutato inter Nouitios secessit afflictando corpori, et orando Deo praeter solitum vacaturus. Mox vbi Prouincialatu abijt, omnes submissione sua parendique alacritate mirum in modum commouit: et tanquam id, quod est consecutus, agitaret animo ac praesagiret, aliquot dies recognoscendis quae de martyrio docet sanctus Thomas, insumpsit. Easque versanti curas oblata est ad Cafres profectio. Quam haud facile dictu est quanta ipse alacritate expetierit, quanta susceperit; quantumque talem profectionem difficultatum eius ac periculorum conscij Europaei iuxta Indique mirati [Note: 244 Consalui erga Deiparam pietas singularis.] sint. Postremo in tot beati huius Martyris virtutibus erga integerrimam Virginem Dei Matrem inenarrabilis obseruantia eminebat. De qua ita suauiter, frequenter, magnifice loquebatur (vt epistolae eius multae, quas ego vidi, testimonio sunt) vt praeclarissima tantae Reginae existimatione et amore plenum omnino ac redundantem animum sit agnoscere.

De beato Consalui exitu perlatis in Indiam nunciis, Antonius Quadrius, id ipsum vehementer optante Prorege, idoneam nauigandi tempestatem expectabat, vt Socios aliquot Manomotapam submitteret ad perse quenda incepta. Felix omnino incrementum initijs tam efficaci persusis sanguine promittentibus. Sed ea quoque sancta vota, ac iustae spes ad irritum cecidere, vti a legatione quoque in India ad Idalcanem sub id tempus destinata breuis dumraxat spei fructus [Note: 245 Legatio ad Idalcanem Regem.] effloruit. Nouus Rex Idalcan suscepto post patris obitum regno ad Gasparem Archiepiscopum Goam scripsit, rogans vt aliquot ad se viros doctos destinaret, quos ad religionem veram aperiendam cum Cacizijs suis committeret. Archiepiscopus Dominicanorum Vicarium, et Consaluum Rodericium e Societate legit, et Visaporam iussit contendere, ipsemet Goa abeuntes ad bonum spatium prosecutus. Magno animo profecti, nihil nisi inanem curiositatem in iuuene [Note: 246 Refrigestit Indorum conuersio sublata baptismorum magnificentia.] repererunt. Verum neque Goanum Collegium, quem sperabat hocanno Christianorum prouentum tulit. Causa haec fuit: Archiepiscopus, quem sub anni prioris exitum venisse demonstraui, incidit in felicissimae eius messis insolitam vbertatem, cum ingentia quotidie agmina Indorum ad fidelium coetum aggregabantur: continuoque quorumdam pecuniae potius, quam animarum studentium lucris praeoccupatus sermonibus, tanquam inuiti Indi ad baptisinum compellerentur; quicumque essent sacro abluendi fonte, si in plaga habitarent, in qua paroecia esset, quas multas ipse quoque instituit, in ea fieri id iussit: ac si quando maiestate maiore celebrandus baptismus esset, reseruauit sibi. Quae res pio consilio ab Antistite optimo instituta, successum haud perinde sortita est. Etenim cum singuli, aut certe pauci prope in tenebris, et in angulis sacra tingerentur aqua; ille autem splendor ex Goana magnificentia, ex numero candidatorum, ex nouo vestitu cultuque, ex nobilitate Lusitana, ac Proregis ipsius praesentia et oculis, caeteroque apparatu abesset; coepit tanti mysterij opinio et cupiditas rudem apud populum, qui vbique terrarum, sed ibi maxime, oculis ducitur, cadere et frigere. Adempta igitur celebrium baptismorum procuratione Goani Socij ad recentes Christianos doctrina moribusque sanctis studiosius imbuendos incubuere, dimissis e superioris anni instituto Dominica quaque feria binis ad varias circa Goam Ecclesias catechistis, qui cum bono semper catechumenorum redibant agmine: e quibus in Collegij templo peregrini modo, nec in certas contributi paroecias baptizati circiter quadringenti. Praecipuus in his fuit Malacensis Tumungamus (ita appellant, qui iurisdictionem inter Ethnicos Malacae supremam habet) quem et filium Regis Iantanae spurium ferebant. Is quorumdam insimulatus criminum ad dicendam Goae causam cum in libera custodia haberetur, quamuis saepe tentatus a Patribus nunquam praebere aures ad fidem hortantibus voluit, quoad pependit causa. Quippe (sicut ipsemet postea retulit) innocentiae [Note: 247 Ex factis Christianorum Ethnici de religione iudicant.] suae conscius, documentum religionis Christianae ex sententiae, quae de se ferretur, genere volebat capere. inique sane e priuatorum hominum facto, quos error aut prauitas saepe a recto detorquet, de veritate diuinae legis et sanctitate iudicaturus: at Christianos egregie admonens, quantum pruiata cuiusque vita demere, vel addere auctoritatis religioni sanctissimae queat: cui profecto si mores nostri responderent, nulla essent acriora hortamenta, nulla potentiora miracula id mortales omnes in eius obsequium beata captiuitate subdendos: nec iam (vt sancti viri pronunciant) alienus ab ea quisquam superesset. Tumungamus igitur vbi absolutus est, totumque iudicium sincere ac iuste tractatum vidit, tum demam vltro obtulit sese baptisino. In Collegio S. Pauli cum sua familia rudimentis fidei praeparatus, ingenti pompa, gratulatione populi, suique animi laetitia ad sanctum admotus fontem, Francisci [Note: 248 Vis sacri baptismatis.] nomen accepit. Praeterea renatorum in numero fuit puer octo circiter annorum, paralysi in eum locum redactus, vt pro deposito Ethnici parentes baptizandum deferri ad Patres iusserint, addita vltro conditione, vt, si forte conualesceret, vitam nosocomio ministrans omnem exigeret. Huic, simulatque sacris elutus est aquis, quaedam Petrus Alfonsus e Societate laicus, qui nosocomio praeerat, medicamenta ad hibuit; verum ita redijt valetudo, vt nemini dubium fuerit, quin diuina salutaris lauacri virtute reuocata sit. Postridie enim ad nosocomium se puer suis pedibus laetus et exiliens retulit. In Goano Seminario


page 216, image: s216

prae caeteris magnae spei adolescentibus vnus educabaturnomine Laurentius, quem Rex Soloris miserat Christianis cum disciplinis, tum moribus probe formandum. Hic Rex a mercatore (vt supra docui) Christianam legem edoctus, et sancta initistus vnda Malacam duobus ante annis scripsit ad Patrem Balthasatem Diazium, rogans, vt ad se suosque populares diuina planius lege imbuendos doctorem mitteret: cumque Pater socijs destitutus cum ingenti animi dolore ne quiuisset praesentem opem afferre, Rex, cui liberi non erant, fratris filium, qui olim magister inter suos esset, erudiendum vltro transmisit: isque in Goano Seminario in spem magnam educabatur hoc tempore. Cocini dubitatum hactenus an Collegium, an Professorum domus statueretur: sed ad initium Collegij, qui Grammaticam doceret Goa Quadrius hoc anno ire iu ssit. Ibidem templo Deiparae fastigium impositum. Bazaini amplius ac magnificentius, vt oppidi [Note: 249 Superstitiones sublatae.] frequentia, et messis copia postulabat, aedificari coeptum. Hîc ad superstitiones Ethnicorum euellendas cum alia, tum illud effectum est. Ethnici, postquam in balneo, quo prius ad expiandos, vt rebantur, a noxis animos abluebantur, Patres superioribus annis templum sanctae Cruci dedicarant; ad stagnum sex ab oppido passuum millibus transtulerant superstitionem, persuasum habentes, qui ibi certo die lauarent, noxa et poena omni exemptum iri. ad haec (quod certum ac praesens erat Satanae lucrum) vnus quotannis, qui se maxime probare pium volebat, in stagnum ex arbore in id impendente desiliens, nunquam postea apparebat. Hoc cognito Pater Christophorus Acosta ab Lusitanorum Praefecto manu militum impetrata, quo die impium fiebat sacrum, fugata Ethnicorum turba, comminutis eorum simulacris, fanis incensis, et praecelsa in eodem tractu statuta cruce, postremo stagnum vndique vaccae sanguine et intestinis, quod piaculum est apud Ethnicos inexpiabile, contaminauit. Ita sordes abactae sordibus, tartareae bubulis: quod mirere; cum adeo spurcitia omni daemones oblectentur.

[Note: 250 Patris Maxei Prantudi res Damani,] Prancudus Damani prae caeteris nobilem feminam ad Christum conuertit, coniugem Praefecti, qui Damanum ipsum, quo tempore captum a Constantino est, obtinebat. Bello instante hanc feminam vir Surratum amandabat, cum a Lusitanis intercepta, felici (quemadmodum nominare ipsamet postea consueuerat) seruitute, filioram Dei libertatem adepta est. Non illa leuiter, neque continuo dedit Euangelio manus: verum quanta cunctatione susceperat, tanta susceptum constantia tenuit. Legati a viro ad eam tentandam missi, atque ipsa eius mater nec aduenire dubitauit, nec vllum obtestationum, blanditiarum, lacrymarum, atque eiusmodi lenium tormentorum genus destitit admouere. Sed contia Christiana heroina matrem quidem vicissim acricet obtestata est, vt ipsa quoque Christiana fieret, denuncians si id respueret, haud amplius sibi parentis futuram loco: legatos autem post longam altercationem moleste sibi caput perseuerantes obtundere, Patris Prancudi admonitu aggressa coram ijs catechismum pronunciare, et crucis sibi formare signum, repente ab se quasi [Note: 251 et Surrati.] daemones dispulit. Idem Pater anno ineunte Surratum contendit, quod Cadamessanus, cuius in dominatu oppidum illud et arx erat, ortus parentibus Christianae fidei desertoribus, significauerat de religione consultare se velle. Verum Mahometani Cacizij subterfugere certamen. Cadamessanus multa quaesiuit disseruitque, et cuncta valde probans, nihil certi statuens non procul [Note: 252 Mittiur in Molucas.] ab regno Dei relictus est. Prancudus paulo post reuocatus Goam Nouitijs instituendis praefuit, quoad in Molucas discessit. Eius in locum Arias Brandanus Damanum profectus ad caeteram messem octoginta Mahometanorum, quae pro nationis pertinacia non leuis est summa, traduxit ad Christum.

[Note: 253 Comes da Redondo Prorex Indiae.] Sexto Idus Septembris nouus Prorex Goam attigit Franciscus Cotinius Comes de Redondo. Sex cum eo de Societate aduecti Balthasar Pigna, et Paresia sacerdotes: laici Cosaluus Rodericius, et tres Itali Ioannes Baptista Regius Mutinensis, Ioannes Baptista Ferrariensis, Stephanus Dinis, optimum Indis futuri subsidium, vti fuerant in via comitibus: quibus eas ad animi corporisque salutem opportunitates attulerant, vt vulgo dicerent bene agi cum ea naui, in qua aliqui de eo genere veherentur; curandumque, vt quanquam nulla praeterea esset eundi causa, tamen in qualibet semper veherentur nonnulli, qui vectoribus in tam longa periculosaque nauigatione [Note: 254 Prudenti consilio impedita caedas.] praesto essent. Illud prudenter de eorum consilio ac monitu statuit Mozambici Prorex. Non rato fiebat, vt concepte longo in cursu inter milites aliosque vectores inimicitiae, quibus quasi arena in mari defuerat, tum demum, vbi primum Mozambicum appellerent, loci opportunitate in singularia certamina, indignasque caedes erumperent. Ea causa vetuit Prorex, qui inter se dissiderent, nisi prius simultates posuissent, e naui pedem efferre. Ita pax, terrae amore, inter complures redintegrata, et multorum facinoribus intercisa maturitas. Auctus etiam operarum in India numerus est, cum octo Goanorum Sociorum sacerdotio, quos Patriatcha initiauit, tum Emmanuelis Aluarij, et Ioannis Roscij post longum tandem tempus, plurimumque [Note: 255 Longa et misera nanigatio nauis S. Pauli.] aerumnarum aduentu. Nauis, cui Sanctus Paulus nomen, in qua Emmanuel et Ioannes ibant, vna cum alijs quinque (vti supra memini) priore anno Olisippone profecta, perdiu in Guinee detenta plaga ad recreandos aegros, quos permultos exustae plagae vapor afflixerat, nouumque imponendum viaticum, flexo in Brasiliam cursu decimo sexto Kalend. Septembris anni proximi Sanctorum omnium Bayam tenuit. Erant ibi Pater Ludouicus Grana, et Pereria, qui valde Sociorum laetati conspectu, ipsis caeterisque vectoribus omni officij genere succurrerunt. Rodericus Mellus naui preerat. Nobiles multi vehebantur, in quibus et Iacobus Pereria Vasconcellus cum vxore, et familia. Recreatis magna ex parte aegris instructaque affatim naui sexto Nonas Octobris e Brasilia discessere. Raro extra certas tempestates, quas studiose captare necesse est, nauigatio illa succedit. Ergo magnis dies multos fatigati imbribus, decimo septimo Kalend. Decembris


page 217, image: s217

in conspectum promontorij Bonae spei venere: tertio inde die promontorium praeteruecti, ingenti a puppi propellente vento, nequaquam flexo ad Mozambicum, vti ferme fit, cursu, sed recta nauigantes insulam conspexere nunquam antea ab quo quam notatam ab AEquatore in Austrum duode quadraginta partibus distantem. Quae deinde in quasdam geographicas relata est tabulas nullo nomine, sed eo tantum cum titulo, quod ad eam nauis Lusitanorum, cui a S. Paulo fuit nomen, appulerit; quanquam epistola a Patre Emmanuele diligenter perscripta nequaquam factam in eam exscensionem ait, sed tantum procul tribus quatuorue leucis conspectam. Post longum per maximam Oceani vastitatem nullo terrarum aspectu errorem decimo tertio Kalendas Februarias anni, quem nuncexe quimur, insula quam Auri appellant, prope AEquatori subiecta, triginta ab Somatra leucis apparuit. Hîc tempestas pridie coorta adeo foedum in modum inhorruit: fluctusque adeo immanes voluebantur, cum simul inter ventorum inenarrabilem ferociam aquarum eluuies vasta rueret, vt cunctis de salute desperantibus, periri quoque et plurima experti naute faterentur nihil sibi vnquam vsque eo horrificum toto oceano contigisse. Inter eos terrores ad enuncianda peccata, et absolutionem auferendam certatim accurritur. Emmanuel (is enim vnicus sacerdos aderat) sic, vt miserabili in tumultu licebat, omnibus praesto erat. Amici aeque inimicique cum lacrymis sese amplexantes vltro citroque veniam petere: tanquam supremo in articulo vltimum salutare. Diem ac noctem ea tartarei barathri similis horrori funesta rerum facies tenuit. Vbi postremo se paulum aperuit lux, circumiectae vndique apparuerunt terrae: nihilo [Note: 256 Naufragium.] tamen minus aestuosissimo in freto huc illucque pro vndarum insania iactabantur. Denique iactis frustra duabus anchoris lacera atque exarmata nauis vi tempestatis abrepta ad breuia prope insulam paruam, quam e regione Somatre dicebant esse, alliditiur figiturque cum miserrima hominum comploratione et vlulatu. In eam insulam vectores vel scapha delati, vel tabula quapiam eiecti, mersis non paucis, qui vel peritiores, magisque sibi fidentes, vel temere prae mentis perturbatione delapsi in aquas enatare non potuere. Trepide item e naui, antequam penitus solucretur, quidquid et commeatus, et mercium, et nautici instrumenti potuit, subductum in terram. Emmanuel simul ac in vnum coactos vidit, monere et cohortari institit, vt ante omnia debitis erga Deum officijs fungerentur. Itaque tum periculis alijs, nouissimoque naufragio infirmitatis humanae admoniti, tum seruatae grati salutis, tum demum ad opem in id, quod restabat, quod nescirent cuiusmodi esset futurum, impetrandam ad Deum confugerent: illum super omnia studerent placatum habere: summa omnium malorum peccata declinarent, commissisque ad hunc diem accurata confessi one deletis, velut [Note: 257 Hominum quorumdam prauitas prope inmendabilis.] renati vitam nouam, longeque anteacta sanctiorem exordirentur. Caeterum tum, si vnquam, animaduerti maxime potuit, quosdam hominum nullo corrigi malo. Dum ea maxime Emmanuel inclamat, haud paucos in alienis rebus e naufragio rapiendis occupatos vidisses ita auide, vt multa vel in insulae eius latebris occultarent, et fossa humo obruerent. Mox grauis oritur seditio. Roderici Melli, qui in naui prefuerat, iam imperium detrectabant; grauissime autem ac palam in nauis magistrum inuehebantur Ioannem Ludouicum nomine, sane parum felicem rei nauticae administrum. Quippe idem ille erat, qui anno M.D.LV. facto item naufragio, partem vectorum, cum quibus tres de Societate manserunt, in insula deserta reliquit, vbi et same plerique perierunt. Id ipsum igitur tanquam in praesentia moliretur, naufragorum turba suspectum hominem et odiosum habebat. Hac in seditione cohibenda opportuna fuit Emmanuelis pietas et industria, vnum illud inculcantis in vltima calamitate nihil fieri perniciosius, et ad funditus omnia perdenda aptius dissensione, separatisque consilijs: contraque nihil singulis salutare magis, quam quod in commune consuleretur. Mouit insuper contentionem atque discordiam cibatiorum diuisio: neque aliter potuit sedari, quam vt Emmanuel ipse curam eam consilio communi delatam [Note: 258] susciperet. Iam purgato loco praedenso in nemore, communitisque in morem castrorum septis metu Barbarorum, Christi quoque sacerdos aediculam sacram ornarat, in qua et confessionibus dabat operam et concionibus et precibus, et singulis diebus publicam habebat per Litaniarum carmen venerationem Sanctorum, identidem excogitans, vnde pietas miserorum excitaretur. Nam et vltro verberantium sese supplicationem instituit. Inter quae sedulo e fracte onerariae reliquijs eaque materia, quam suppeditabat insula, nauigij aliquid concinnabatur, cum coeperuntatro colore Barbari apparere: qui nutibus et blanditijs pellecti, cum piomisissent aliquid ad victum allaturos, Lusitanorum vagos quosdam, dum palmulas, aut aliquid siluetrium pomorum quaeritant, deprehensos mactarunt. Cumque interdiu rari admodum conspicerentur, ac subinde alios atque alios ex aduenis interciperent necarentque, refugiebant in nota latibula: quae propter impenetrabilem siluae densitatem peruestigari non poterant: noctu autem ingentes audiebantur velut ingentium cateruarum clamores. Quae res magno miseros naufragos super caeteras calamitates metu angebant, nequa ex improuiso ingruerent. Iam nauigiorum opus perfectum erat. Tria elaborarant, vnum formae satis capacis lembo simile, ita partitum, vi in id feminae imponerentur, quae erant ad triginta honestorum ferme mercatorum coniuges, vel earum ancillae: scaphas duas, quarum alteram suo magna ex parte sumptu et opere Petrus Aluarius hyponauclerus aedificauit ornauitque: altera eadem erat, quae prius onerariam sequebatur, in paulo maiorem amplificata formam. Caeterum non maior hinc laetitia, quam tumultus ac desperatio exorta. Quippe cum per nauigiorum angustias magna vectorum pars excluderetur (Quod quidem ante Pater Emmanuel nunquam destiterat praecauendum monere: sed fortasse vitari non potuit. Postea vero summa idem institir ope, vt merces, et quaecunque potius onera, quam vllus hominum desereretur.) post multas altercationes,


page 218, image: s218

[Note: 219 Naufrugorum iter.] ita conuentum, vtad fluminis ostium leucas inde quatuor, vbi palmeta plura, et statio tutior videbatur, migrarent, valentiores terra, reliqui mari. Sed nihil miserabilius fuit eo delectu, per quem alij recipiebantur in nauigia, alij destituebantur ignoto in litore. Hi enim et: Barbarorum timentes impressionem, et multo magis fidei diffidentes nautarum, tendebant supplices manus, vt se quoque acciperent, quoad altitudo aquae permitteret, mare ingressi: at validiores iam quidquid sarcinularum tam cupide modo legerant ac seruarant, obliti (adeo in contentione vitae cuncta vilescunt) nudi perlongo tractu ad nauigia ipsa natatu tendebant; ijque, postquam primi recepti sunt, deinceps tam multi, vt demum non vocibus modo, sed fulgentibus gladijs repellendi essent miserabili necessitate, ne et [Note: 260] multitudo degrauaret nauigia, et terra ituri opportuniores iniuriae paucitate et imbecillitate relinquerentut. Alterum illi Sociorum nostrorum optarunt comitem: cumque se Emmanuel offerret, Ioannem Roscium praetulerunt, rati opinor, Emmanuelis, vrpote sacerdotis, auctoriratem plus habituram ponderis apud nautas ad fidem exigendam, et succurrendum relictis. Pro ductore etiam ac simul obsidem celebrem cum Christiana, tum militari virtute virum postularunt Petrum Diazium nomine, qui Lusitanus genere, domicilium habebat et coniugem Meliaporae in colonia sancti Thomae. Et ille praeclaram de se opinionem affirmans perlibenter descendit, sociumque se peditibus in omne discrimen adiunxit. Ita demum post sextum ac sexagesimum ab naufragio diem, quinto Kalendas Aprilis iter ineunt. In lembo centum ac viginti capita vehebantur: in scapham Petri Aluarii triginta, in scapham oneratiae septemdecim recepti: centum octoginta tres terrestri pergunt itinere. Caeterum iam destinatum ad conueniendum fluminis ostium praeteruehi cum videret Emmanuel, haud destitit palam admonere datae fidei Praefectum, et obtestari, ne tam multos vel fami, vel Barbarorum immanitati conficiendos obijceret. Ille tamen duos dies quarumdam [Note: 261 Quadam nauigia capiunt.] insularum legens oram, nauigare perrexit, explorandis (vt vero simile) regionibus. Sub auroram diei tertij procul in mari cernitur nauigium ex ijs, quos praecipue apud Indos magnitudinis Iuncos appellant. Cumque visum esset explorandum quid spei afferret, ambae scaphae cum lectis militibus, et cum sua quaeque minoris formae bombarda, quos Berzos vocant, accedunt, ac statim rogant, num quid venale ad victum habeant, num ipsum vendere iuncum velint. Ad quae Barbari respondent se Acenos esse (sunt hi Ethnici ex insula Somatra Lusitanorum capitalissimi hostes) nec mercaturam exercere, sed pugnam. Ab hoc responso hinc atque hinc bombardarum sclopetorumque explosio, aliorumque telorum missio. Denique capitur iuncus: nec multo post duo insuper nauigiola, quas Lanciaras nominant, in quibus et aliquid commeatus inuentum, in potestatem venere. Continuo Pater Emmanuel ad solandos in litore desertos, nunciandumque missam prope diuinirus omnes auehendi opportuniutem destinatur. Quibus laetissimus accidit nuncius, quod et periculis maximis, et Barbarorum incursu, et fame acmulto magis esperatione se plane proditos iam existimantes, afflicti ac semiuiui ia cebant. Multo autem fuit gratulatio maior, vbi paulo post vniuersi conuenere. Cunctis in nauigia distributis iam meliore cum spe, et nonnulla specie classis nauigia sex numero sinum ingentem, quem Somatra insula efficiebat, secabant; cum orta iterum tempestate dissi pantur magno omnium dolore, ingentique eorum periculo, quos Barbaris erepta nauigia vehebant, cum ea nec satis firmo textu, nec picata multum aquae acciperent. Verum post noctem ac diem superato sinu ac promontorio iterum in vnum coactis indigenae conspecti in litore spem bonam restituêre. Interrogati enim de Monacabio Rege Lusitanorum amico, responderunt haud procul inde fluuium esse: in quo non Regem, sed eius filium inuenire possent nihilo parente minus beneuolum [Note: 262] Lusitanis. Eo nun cio vehementer exhilarati, demonstratum ad locum procedunt: verum cum mare ferueret, dum amnis ostium paulo angustius subeunt, nauigia quaedam inter se ita implicantur, vt iuncus vadis inhaeserit, nec sine rerum iactura, aegre saluis hominibus extemplo perierit. Caeteris nauigijs ad fluminis ripam applicitis continuo Barbari magno cum cibariorum numero adfuerunt. Idibus Aprilis ipse, quem Regis aiebant filium, secundo flumine cum festo tintinnabulorum ac fistularum cantu descendit. Dona primum Mellus ad eum misit, dein in colloquium venit. Ac Regulus inde exorsus, se nequaqua dona a naufragis expectare, verum omnia, quae opus forent ad seruandam multitudinem abunde prouisurum, Xarauandario (quod est genus magistratus, et dicitur quasi maris custos) mandat, vti benigne, quae vsui sint, vel vendat, vel permutet. Lusitani comitare Reguli, tum Xarauandarij, et gentis vniuersae, quae cum rerum venalium magna copia quotidie commeabat, vtendum rati, ad respirandum, et colligendas tantisper vires, et instruenda nauigia aliquot dies subsistunt: multique in litus egressi tuguriola sparsim extruunt, in quibus et pernoctabant. Pater Emmanuel tametsi tantam securitatem ac negligentiam minime probabat, tamen ausus est et ipse se ad capiendam quietem terrae committere. Postremo et Iacobus Pereria Vasconcellus valetudinis causa vnaque vxor eum curatura descendit. Sed posteriore nocte qua is fuit in litore, cum vehementissimi imbres ac venti longa vigilia fagitassent, ac demum sub auroram mitiore iam [Note: 263 Perinsidias mali accipiuntur.] tempestate somnus ferme omnes oppressisset; repente clamor, vlulatus ac tintinnabulorum strepitus ingens ab superioris amnis parte maior ac maior, prout Barbari appropin quabant, accidit. Inde alij super alios Lusitani vix prae anhelitu ac trepidatione sui compotes, decurtunt ad arma, et, Proditi sumus, alternis vocibus clamantes. Proditione comperta paucis in tanta consternatione armorum subit. Qui nauigia habebantin flumine, continuo subducunt a ripa: qui descenderant in litus, vel in manus incidêre Barbarorum, vel desiliere in flumen, vt ad nauigia


page 219, image: s219

adnatarent. Ipse quoque Pater Aluarius deiecit se, terque praegrauantibus vestibus in profundum raptus, tandem Deo iuuante ad lembum emersit. Multos tamen nandi imperitos hausere vortices; multi intercepti occisique a Barbaris: in ijsque praenobiles quidam: alij grauiter saucij cum euasissent, ex vulneribus postea perietunt. Pereria Vasconcellus coniugem inter fugam oblitus, nun quam postea quid illa factum esset, resciuit. Nobilis alius dum coniugem ptae se in flumine ad nauigium agit, et contegit, telis proditorum confixus occubuit. Alia miseranda euenere: nec rerum damnum modicum factum est. Decimo quarto Kalendas Maias ab omnibus rebus, vt subito in tumultu imparatis, et plerisque nudis fugiendum fuit, directo cursu ad proiectum quemdam, vbi sperabant insulae finem. Vbi eo venerunt, vastum alterum inuenere sinum: quem praecidentes per varios casus, iterumque inuicem seiuncti ac demum consociati ad euripum valde periculosum deferuntur, prope quem Sundam esse sperabant. Eo aegre superato, complures instar piscaroriarum apparent cymbulae. Dumque misse ad eas scapha de regione sciscitatum, illae videntur recedere, ecce tibi nauicula in conspectum venit, quae e regno Calapiae veniebat. In ea forte Lusitanus aderat iuuenis, qui Lusitana agnoscens insignia cum infinita vtrimque gratulatione se prodens, docuit, quam e regione cernerent Sundam esse: ibi stare bonam Lusitanorum classem, eique Petrum Barrettum praeesse. Eo laeti nuncio tertio Kalendas Maias in Sundam venerunt, egressis obuiam Lusitanis cum omni genere officij, apparatuque rerum ad vestiendos naufragos ac recreandos. Consaluus Vazius Carualius optimae vir per totam Indiam famae, beatoque olim Xauerio peramicus vt cognouit inter naufragos e Societate duos esse, conquisitos vt apud se haberet contendit: adeoque hospitaliter habuit, vt Patres, iam se domicilium Societatis inuenisse et fraternam Sociorum caritatem arbitrarentur. Nec Carualius ijs dumtaxat, sed caeterae quoque mi serosum turbae omni genere benignitatis leuamento [Note: 264 Malacam veniunt.] fuit. Ad haec ipsemet, tametsi iam in Sinas nauigare statuerat, quo negotiorum vocabat ratio, tamen vt tutos ab Acenis deportaret, iter Malacam vertit, non sine aliquo pecuniae detrimento, sed insigni cum incremento caritatis. Malacae tum erant Socij duo P. Hieronymus Fernandius, qui successit Balthasari Diazio, et Franciscus Georgius laicus. Ab his Emmanuel ac Roscius consuetis officijs excepti eis vicissim magno adiumento fuere Interim enim dum idoneam ad nauigandum Goam tempestatem expectant, [Note: 265 Trimus Malacensis Tpiscopus.] Emmanuel et ceteris sacerdotum munijs functus est, et concionibus operam dedit. Septembri mense Malacam primus eius ciuitatis Episcopus Georgius a sancta Lucia venit: qui continuo Societati aedem Deipare haud dum vllam propriam Malacae habenti attribuit. Cum eo venit, Malacensi domicilio praefuturus, vna cum duobus socijs Christophorus Acosta, qui Bazaini fuerat. Sub id tempus etiam Marcus Prancudus Malacam appulit cum duobus sacerdotibus ac tribus laicis (quorum duo ibidem sacerdotio iniuau sunt) ad Molucas tendens rem Christianam procuraturus valde laborantem, et Socios pto Francisco Viera vita hoc anno sancte functo, recturus.

[Note: 266 laponiae status.] Iaponiam duo tantum hoc anno sacerdotes habuere Cosmus Turrianus, et Gaspar Villela. Nam Balthasar Gagus tum ad accersenda subsidia, tum alias ob causas, quas proditas haud reperi, sexto Kalend Nouembris, anno priore vna cum Roderico Pereria, cuius valetudo Iaponium non ferebat caelum, discessit in Indiam, foedaque tempestate iactatus, anno amplius in via consumpto, nec minoribus dein Acenorum defunctus periculis, tandem applicuit Goam. Tantis igitur in angustijs Iapones Socij destituti praeter labores maximos, imis angebantur sensibus, quod nec ad parata conserenda noualia, nec ad maturas demetendas segetes operarum manus suppeterent. Octo iam praecipuis locis seri Euangelium coeperat, Funaij in Bungo, itemque regni eiusdem in oppido, cui nomen Cutami: tum Firandi, Facatae, Cangoximae, Amangucij, Meaci, et Sacaij. Alij praeterea populi vt ad se cultores mitterentur, precibus summis instabant. Itaque nisi auxilia deessent agricolarum, spes haud dubia messis amplissimae affulgebat, eo. etiam amplior, quod Rex Bungensis praeclaris ex hoste potitus victorjjs, regionem longe lateque pa carat. Bungensem Ecclesiam, quae florebat maxime, [Note: 267 Initium scholarum in laponia.] Cosmus Turrianus regebat. Hocanno primum litterariae in Iaponia scholae haberi coeptae. Cum enim Cosmus animaduerteret Christianos, pueros, dum ad Bonzios litterarum Iaponicarum causa Magistros adeunt, pessimos vna mores condiscere; iuuenem laponem Damianum nomine viginti annorum circiter, cupientem in Societatem adscisci, ac dudum inter Socios agentem, iussit ludum aperire. Que res non ad mores solum, sed ad doctrinam quoque mirum in modum valuit, cum plus apud Damianum pueri vno discerent mense, quam olim apud Bonzios quatuor. Quo in munere, quoniam ad euangelizandum Ethnicis dimittendus mox Damianus fuit, qui succederet prope diuinitus Firando venit. Erat Firandi Christianus senex quintum et sexage simum agens annum, scriba Reguli, ac magno apud eumdem in honore. Is parum sibi vitae superesse intelligens, componere animae suae rationes, et quia nusquam erat vicinior sacerdos, Bungum confessionis causa petere statuit. Non ignorabat eam profectionem ingratam Regulo suo futurum: et reditum, quo familiam sustentabat, ab eo fortassis ereptu iri. Id circo rem totam cum vxore ante communicauit: quaes cum eius consilium Christianae sinceritate feminae vehementer [Note: 268 Senis Iaponis constantia.] probasset, monuissetque vt quam occultissime aiscederet, nauigium ille conscendit. Postero die Regulus Firandensis cognito senis discessu, a vicino Dynasta amico suo, in cuius ditionem peruenerat, postulauit, vt teneretur. Ita datur in custodiam, et male accipitur. Regulus, qui reuocarent, ipsiusmet senis necessarios misit: quibus ille respondit, certum sibi esse potius mori, quam coeptum iter omittere: et ab vxore accepit litteras, quibus virili animo ad constantiam hortabatur, adnuncians, se quoque breui calsuum


page 220, image: s220

omnium consortem fore. Mansit in ijs solicitudinibus aerumnisque senex, quoad Pater Cosmus de tota re admonirus, a Bungensi Rege epistolam impetrauit, per quam Rex ipse Dynastam, aquo senex tenebatur, rogauit, vt eum [Note: 269 Confessionis beneficium magni saciendum.] sibi grauisane de causa necessarium traderet. Is, qui Regis epistolam tulit, optimum senem reperit sancta plenum humilitate ac fide in Deum, memorantem indignum se, qui in Bungum confessionis causa deduceretur. Quotidie flagellum, aliasque sponte subibat poenas: et assidue cum Deo versabatur in precibus. Denique Funaium perductus nullum finem faciebat laudandi Numinis, eique gratias agendi, quod ad votorum se metam suorum perduxisset, ea vultus alacritate, eoque feruore, vt et suauissimum sensum pietatis tum intuentibus excitaret, et nunc merito possit rubore omnes perfundere, qui caelestibus praesidijs per diuinam indulgentiam affluentes per suam ignauiam non vtuntur. Hunc igitur, quoniam diuersari apud Patres voluit, Cosmus quippe optime scientem scribentemque. Iaponice, pueris instituendis praefecit. Nec paucos manu sua libellos descripsit, ita diligens ac laboriosus, quanquam tantae aetatis, vt nunquam quisquam cessantem, nunquam parcentem affecto corpori cerneret. Per ide tempus nobilis mulier a demone agitata insano cum vlulatu incituque ferebatur [Note: 270 Sacri baptismatis virtus] per campos. Hanc, vti ipsa per requietis interualla flagitauerat, Christianis praeceptis rite imbutam Cosmus in magna Christianorum corona Dominico die lustrare baptismo constituit. Erat mulier tum sane tranquilla, sed cum primu salutis aqua tetigit caput, ita se repente concussit vehementer, inque clamores ita immanes erupit, vt quotquot aderant, terrore compleuerit. Tum Cosmus a quatuor viris apprehesam teneri ad finem vsque solennium baptismi cerimoniarum iussit. Quibus absolutis in terram semianimis lapsa inter manus referenda in hospitale cubiculum, vbi degebat, fuit. Ita intemperiae omnes, daemonesque abacti. Ex eo enim tempore nullum eiusmodi postea ineommodum perpessa est. Inde et Christianorum aucta fides; et maritus feminae, qui erat e Bungensis Regis familia, vnacum liberis, cognatis et famulis ad Ecclesiam accessit.

[Note: 271 Bungensium Christianorum seruor.] Iam Bungensium ardor Christianorum is erat, ea in templo assiduitas, tantus ad sacra concursus, interque diuinam rem ea modestia, submissio, attentio, super haec in se diuerberandis constantia ac seueritas eiusmodi, vt qui fuse haec descripta in missis inde litteris legat, AEgyptiorum Anachoretarum potius, quam Iaponum neophytorum acta se putet legere. Haud minor in caeteris Ecclesijs efflorescebat ad pietatem indoles, si par obtigisset institutor et rector. Ex ipsis neophytis, ac fere, qui Bonzij fuerant, substituti erant vicarij Magistrorum; ijque certatim ac populus officio suo defungebantur. Tamen ad eos solandos quempiam interdum e Socijs mittebat Cosmus. Atque hoc anno cum Christiani Facatenses, et praesertim vnus primorum, missis nuncijs vehementer institissent, vt aliquis ad se [Note: 272] mitteretur, Ludouicum Almeidam ire iussit. Is Funaio initio Iunij profectus secum Melchiorem duxit Iaponium iuuenem mirae in dicendo suauitatis. Facatam appropinquanti Christiani complures ad multum viae ingenti cum gaudio obuiam effusi. Duodeuiginti dies apud eos moratus ad septuaginta capita fidelium adiecit choro. Duo in his Bonzij fuere Iaponicarum religionum apprime periti; cum quorum altero grauis aetatis, qui Regis Amanguciani concionator fuerat, septem dies disputando interrogandoque consumpti optabili euentu. Nam et ipse cognitae veritatis salutare iugum accepit, et eius exemplum ad vulgus potentissimum fuit. Et quoniam [Note: 273 Ludouieus Almeida morbos complures miresanat.] Deus mirandis etiam beneficijs sancire sancti Euangelij auctoritatem volebat, et animos ad se allicere Ethnicorum, multos grauiter aegros Almeida diuina ope sanauit. Id adeo patuit in elephantiaci curatione. Nam aliquot alijs sanatis conceptaspe ingenti Christiani etiam hominem lepra foedissima coopertum adduxere: cumque negaret Almeida ei se posse facere medicinam, tamen, ne plane moestos dimitteret, perfacili medicamento praescripto, aegrum redire ad se post diem tertium iussit. Redijtille, sed ita sanus ac nitidus, et absque vllomorbi, qui insanabilis habetur, vestigio, vt Almeida ad hominis conspectum obstupescens, aperte denunciarit Christianis, ne sanitatem pharmaco, sed Deo Domino, fideique suae ad scriberent. In exitu Iunij Facata discedens, in insulam Tacuximam ambitu [Note: 274 Firandensium Christianorum feruor.] passuum sex millium in ditione Antonij Fitandensis venit. Insula, inquit Almeida, si vlla est Angelorum, haec profecto est. Adeo in templo, et in cultu pietatis delicias habet. Praeerat eorum institutioni excellenti virtute vir olim Bonzius. AEdem habebat, que idolorum antea fuerat, in veri Dei iam domicilium versam: cuius reditu, itemque eleemosynis, quas Sodales, quibus a Misericordia cognomen, erogabant, non modo ipse institutor alebatur, sedetiam inopes peregrini: qui satis multi religionis eo causa ventitabant. Eadem in caeteris tum Ecclesiis Iaponiae vigebat pietas. Quo fiebat vt ad peregrinationes in ijs regionibus sarcinarum nihil necesse esset, cum omnia gratis ac sedulo prompta essent non alimenta modo, sed etiam maritimo itinere cymbae, terrestri comites et iumenca. Quae si recusares, iniuriam sibi fieri crederent, quasi inter Christianos minus officiosis. Almeida e Tacuxima in maiorem insulam Iquicuquim traiecit: quae ex incolis circiter bis mille quingentis, octingentos ferme censebat Christianos. AEdem sacram habebant, sed exiguam: itaque cum confluentes ad catechismum non caperet, aream pro vestibulo storeis contexere. Erat aedes plano loco, arbusto vndique denso, et ad aspectum iucundo obumbrante. In imis gradibus modicum erat stagnum, in quo pauperes abluere solebant pedes, ne storeas, quibus aedis solum constratum erat, contaminarent. Quod alias etiam inituris domos, prae munditiarum studio, est in more Iaponibus. [Note: 275 Sacrae aedes nouae aedificantur.] Ab hoc templo distabat pagus Christianorum tria prope millia passuum aspera ac difficili via. Qua de causa ad laborem minuendum, et augendam pietatem in eo quoque pago templum exaedificandum Almeida curauit: paucisque diebus multorum subsidio magna omnium alacritate perfectum est. Ex hac insula ad


page 221, image: s221

alium Christianorum pagum, quem Xixi vocant, perrexit, vt in aede noua, quae tum ab ijs ad tectum perducebatur, sacellum extruendum curaret: quam in rem Christiani Iquicu quienses fabros lignarios septem, aliaque auxilia volenti animo contulere. Humanissimi illi Christiani non aliter [Note: 276] atque si Regem expectarent, purgauerant et ornauerant calles. Inde profectus Iram, ibi quoque templum statuedum curauit, quod incolae, cum omnes Christiani essent, omnisacra aede carerent. Idem mox Casungae, tribus circiter ab Ira milliaribus, vbi item incolae praeter Christianos nulli, decreuit. Ad omnia haec templa necessarius sacrorum apparatus ex India aduectus transinissus ab Lusitanis Firando est. Firandum inde venit Almeida, vbi cum fidem Christianorum excoluit, tum Ethnicorum circiter quinquaginta sacro fonte respersit, in ijsque Dynastam Antonio nihil inferiorem. Nulla erat sacra aedes Firandi: eam vt extrui liceret nauarcho Lusitano roganti, Regulus super ea re consulturum se responderat. Idcirco Almeida intra parietes Christiani viri sacellum excitare constituit. Quod ille vir pro ingenti benenficio ducens, et aedium duarum, quas possidebat, vltro optionem tulit, et professus est se aedituum fore. Igitur Antonio praesertim operas, et caetera vtilia benigne praebente aedicula extructa, et omnibus rebus ornata est. In ea singulis deinceps noctibus Caelites salutabant vsitato carmine, et conciones habebantur. At vbi Dominicus dies illuxit, e pagis insulisque circumiectis ingens Christianorum multitudo confluxit tum auditura verbum Dei, tum sacram visura imaginem ad Patres ex Europa transmissam, quam Almeidae rogatu nauarchus in naui proposuerat, loco peristromatis vexillisque, et virentibus arborum ramis ornato. Referta iam spectatoribus naui loco aptum sermonem Almeida instituit: tum omnes nauarchus, quod longe ab domibus suis abessent, liberali cibo ac potione recreauit. Post haec Almeida Iquicuquienses ex itinere reuisens, cum iam dies appeteret, qua in Bungum redire Cosmus iusserat, lutulenta via cinculo tenus saepe demersus, assiduo praeterea sanguinis [Note: 277 Iaponum erga Praedicatores Euangelij pies as.] profluuio grauiter exercitus iter fecit. Eas omnes difficultates Christianorum caritas eximia compensabat, cum hospitij mercedem non modo omnem respuerent, sed et abeunte viatico liberaliter instructum largo fletu prosequerentur.

Villela interim in vrbe Meaco multa passus, Sacaij quoque hoc anno coepit Christi Ecclesiam congregare. Meaci multis ad fidem adiunctis, iamque sacra aede instituta, felicem progressum diaboli ferre [Note: 278 Villela Meaci vexatur.] inuidia haud diutius potuit. Eius igitur acres fatellites Bonzij consilio habito, initaque conspiratione, modis omnibus eijciendum Meaco peregrinum sacerdotem statuunt. Id vt efficiant, Mioxindonum vrbis Praefectum, tresque magistratuum praecipuos ingenti pecunia aggrediuntur: eorumque ita animos emunt, vt non eijcere modo Villelam decrenerint, sed quanta maxima cum ignominia et infamia possent. Quod dum occulte struitur, Cubosama quoque, qui manendi docendique fecerat potestate, plane inscio, ad Villelam Dynasta Ethnicus morum haud malorum detulit, simul exhortans, vt suam in arcem, inde passuum millia duodecim, dum deferueret tempestas, subduceret sese. Id vbi audiuit Villela, aliquot Christ ianis adhibitis in consilium; ex istimantibus illis vtendum viri benignitate, ne diuine legis existimatio euilesceret, si palam ignominioseque deturbaretur, eadem nocte multis Christianorum deducentibus ad eam arcem abijt. Sed quarto post die existimans minus otiosas fore in ipsa vrbe latebras, domum Christiani hominis occulte redijt. Ibi delitescens rerum statum, varia Meacensium studia, variosque de se sermones, alijs iuste, alijs per summam iniuriam eiectum dictitantibus a Christianis cognoscebat; eosque ipse consolans, et confirmans in fide, simul de negotij administrandi ratione ac via consulebat. Quibus cum visum esset quadrimestres petendas inducias ad causae cognitionem, ijs impetratis in publicum prodit, ingentique non Christianorum modo, sed partim etiam Ethnicorum gratulatione in Ecclesiam restituitur suam. Per hanc dilationem aliquot Ethnicorum fauentibus Cubosama edoctus, quam male contra beneficia ac iussa eius Villela et Socij vexari essent, diploma edidit multo seuerius firmiusque, quod in posterum tutos omnino praestaret; ad stabiliendam suis praeconibus sedem id consilium Deo vertente, quod diabolus ad inique pellendos excogitarat. Restituta Meacensi Ecclesiae pace, nouae in vrbe Sacaio condedae [Note: 279 Sacaianae Ecclesiae ortus.] oblata occasio est. Sacaium vrbs ingens ac diues est, ac munita in primis, eademque per id tempus libera erat, suique iuris. Ex ea tum vir e primoribus ad Cosmum litteras cum donis misit, obtestans, vt doctorem ad se mitteret diuinae legis, suammet domum in scholam ad ciues edocendos promittens. Hanctemporis benignitatem minime ratus praetermittendam Cosmus, ad Villelam Meacum scripsit, vt, quoniam sacerdos iu Iaponia praeter ipsos duos, erat nullus, ipse qui propior et expeditior, Sacaium ex curreret. Is ad obediendum aeque ac serendum Dei verbum paratus Augusto mense Sacaium concessit. Caelestem vulgare aggressus illico sapientiam, complures habuit auditores, etiam eorum ex ordine, ad quos Iaponicae doctrinae palma vulgo deferebatur: quos tamen nihil non vehementer probantes a susceptione baptismi inanis quidam ab sterrebat ignominiae: metus, quasi Christiani (quibus nihil excelsius, nihilque diuinius terrarum orbis, et humana gens habet) hominum genus abiectum esset. At demum gratia Christi Iesu Satanae artes euertente omnes, vir ille primarius, qui accersierat ex ceperatque, cum vxore, liberis, quatuordecim militibus, alijsque indigenis, ac multo pluribus aduenis in Sacaianae Ecclesiae primarios lapides consignati dedicatique sunt. Patri familias hospiti Sancius, vxori Maria, puero ac puellae liberis Vincentius ac Monica nomina data. Ac suauissimum sane Christi odorem cum ceteri, tum praecipue manipulus ille nobilis militum coepit spargere. Quippe ab sacro fonte noui homines nouis digressi cum moribus ad se ciuitatis oculos conuerterunt. At Sancius, qui et Iacobus apud (hristianos, Iaponice autem Rioquey nomen habuit, ad vltimam vsque senectutem annos amplius quinque et quadraginta hospitium Patribus et patrocinium constantissima


page 222, image: s222

caritate praebuit: eius denique domus pro sacra aede Sacaij annos complures fuit. Vix Meaco Villela exierat, cum graue ibi exortum est bellum, vt diuino prorsus consilio euocatus extra gladiorum licentiam videretur. Tum vetitus a Cosmo rebus nisi pacatis reuerti, confirmandae omnem Sacaianae Ecclesiae curam impendit.

[Note: 280 In Brasilia ingens conueersio Christianorum.] Haec in India Iaponiaque dum fiunt, in Brasilia prorsus mira ab superiore tempore facta rerum conuersio est. Quasi post annos infelices ac steriles opimis ac pinguibus aduolutis, ita indomitae adhuc siluae, impatientesque culturae votis operaeque colentium affatim responderunt, vt iam quo minus omnino Domini complerentur horrea, non tam soli obstaret malignitas, quam paucitas operarum. Nouae huius felicitatis causa post genitabilem aurae caelestis afflatum multiplex fuit: in primis magna inter indigenas pax: deinde Episcopi ac Praetoris incensa, [Note: 281 Prouincialis Granae industria.] et coniuncta ad religionis propagationem studia: postremo cum aliorum Patrum et hoc anno et superioribus constans labor, tum Ludouici Granae Prouincialis ante omnes sedula et patientissima caritas. Is, Episcopo ac Praetore omni officij genere fauentibus iuuantibusque, ad congregandam in pagos gentem, ac peragendos magna celebritate baptismos (quam rem Indi Patres adeo efficacem experti modo erant) animum vertit. Inde fiebaris vt pago constituto, primoque ibi mira Barbaris specie ac pompa peractolustrico, ad proximos quosque progressa fama passim et vite communis et diuinorum mysteriorum cupidne excitaret. Igitur anni principio post lustratam prouinciam reuersus in vrbem S. Saluatoris Ludouicus ex aerumnis in peregrinatione exhaustis in quartanam incidit: qua vsque ad Paschales ferias exercitus nihilo interim minus et vrbanae concioni, et rei diuinae per prouinciam curandae suffecit. Ita cum Apostolo ex infirmitate (quae caritatis potentia est) fortior fiebat. Socijs per Ecclesias distributis mandauit, vt instituende multitudini, et ad suum aduentum quam maximo catechumenorum numero praeparando intenti, a baptismis, praeterquam eorum, quibus periculose differrentut, interim abstinerent: et Patrem Gasparem Laurentium ac Simonem Consaluium ad pagum mittit instituendum, cui nomen deinde a sancto Ioanne fuit. Nomina enim ferme a patronis caelitibus vbique nouum per orbem oppidis et pagis indunt. Binos item sacerdotes, ac laicos Antonium Petrium, et Ludouicum Rodericium cum Emmanuele Andradio, et Paulo Rodericio in insulam Taparicam non procul ab vrbe misit; vt ibi quoque pagum Ecclesiamque colligerent. Ipso die festo Paschae nondum viribus confirmatis ipse ad inuisendas Ecclesias [Note: 282] viam carpit. Vicinior vetustiorque, et in qua prope Christiani omnes, Ecclesia erat sancti Pauli: proxima huic sancti Iacobi. Rebus in his ordinatis, solennique cerimonia multis sacro fonti admotis ad nouum sancti Ioannis coetum perrexit. Appropinquanti viam trium prope millium passuum strauerant catechumeni; et obuiam processere coronati, faustisque cum acclamationibus ac sonis. Centum sexagintatres prima lustratione ad Ecclesiam ibi adiuncti; et nonnulla coniugum e Christiano Sacramento copulata paria. Iter inde persecutus asperrima via ad sancti Antonij, tum inde quatuor circiter leucas ad sancti Spiritus processit; ac solatus vtrobique Christianos, quique parati erant latice vitae perfusis, ad Baiam reuertit, in Taparicam transiturus. In ea insula non sine ingenti labore praemissi [Note: 283 Ecclesia sanctae crusis in Taparica insula condita.] Socij congregauerant sparsam per agros et saltus gentem. Vbi Prouincialis aduenit, sexto Nonas Maias ingens crux succollantibus certatim neophytis, caeterisque inter cantus et plausus identidem procumbentibus, et adorantibus cum pia, neque ineleganti supplicatione perlata, et in edito monte statuta est. Postero die, quem inuentio consecrauit patibuli Saluatoris, centum septuaginta tria capita per salutare lauacrum in militiam crucis adscripta; et ab sancta ipsa cruce Ecclesiae pagoque traditum nomen. Ibidem pueri initia cum religionis, tum litterarum ad trecentos [Note: 284 Pagus sancti Spiritus alio traducitur.] iam do cebantur. Prouincialis nouae huius statum Ecclesiae dum componit, propere ad pagum S. Spiritus aduocatur. Situs erat is pagus loco parum salubri: eamque ob rem ita multi quotidie moriebantur, tantaque erat aegrorum strages, vt afflicti attonitique incolae nallum admitterent animo solatium. Grana igitur eo raptim profecto, populoque in regionem innocentem traducto confestim morbi et funera quieuere. Inde magnas inter pluuias, quod eo tempore hiems in Brasilia est, rursus nouum sancti Ioannis coetum inuisit. Cui obuiam progressi pagani, factis [Note: 285 Pagus boni Iesu conditur.] in morem gentis carminibus eas ipsas molestias et pluuias, quas ipsorum ferebat causa, celebrabant. Tredecim supra centum ad Ecclesiam tum adiuncti. Haud multo post ad nouum instituendum pagum animum adiecit: perque summa incommoda et pericula sexdecim a Baia leucas progressus ipsemet super amnem locum cepit, amoeno situ et periucundo, vnde liber in mare prospectus. Patrem Antonium Rodericium congregandis reliquit incolis; qui per valles, siluas montesque discurrens multas quoquouersum leucas, Deo sane operi aspirante, multitudinem frequentem coegit, cui abono Iesu nomen factum. Concordi adeo voluntate duci se permisere, vt longo interuallo nullum sit relictum mapale. Ille etiam, qui genti precrat, et vocabatur Magnus Caquiriacus, humanarum vorator carnium, volens libensque in socictatem vitae concessit. Iam et pueri catechismum frequentabant facile quadringenti. Dum in hac peregrinatione Prouincialis strenue euangelizat, ex Ille orum ditione Henricus Ludouicus indigena [Note: 286 et Assumptionis.] neophytus, quem priore anno Episcopus ibi baptizarat, cum Ethnico e Summatibus loci ad Baiae vrbem rogatum venerat, vt apud sequoque statuere Ecclesiam Patres, et suum domicilium vellent. Huic pariter occasioni manum inijcit Prouincialis: et quamuis viginti et octo leucarum esset iter, et influminibus transmittendis, quae multa lateque stagnantia intercurrunt, summa essent obeunda diserimina, nihil pensi habet, modo euangelizet. Vbi peruenit, opportunum, in quem commigrarent, locum ostendit; eumque Assumptioni Deiparae destinauit: bonaque ostentata baptismi spe, cum iam S. cruci deuota in Septembri dies appeteret, et lustrale in Taparica sollenne


page 223, image: s223

ingens adornaretur, ad eam redit. Simul ab vrbe Episcopus adfuit. Quingenti triginta eo die lustrati, et ad coetum aggregati Sanctorum: [Note: 287 Granaepatiens caritas.] postridieque octoginta paria matrimonij Sacramento rite coniuncta. Episcopus alijque non pa rum eo die Prouincialis laborem atque patientiam suspexere: qui ad multam vsque noctem ieiunus, stansque assidue, et magna molestia nunc hos, nuncillos aduocans, edocens, initians, nihil interquiescens perseuerauit. Vix diebus sex interiects, iterum ad S. Spiritus Ecclesiam abijt, vbi P. Antonius Pinna primum sacrificium erat facturus. Sacras eas primitias loco solennium alibi donorum, centum septuaginta capitum baptismus honestauit. Inde Prouincialis ad S. Antonij progressus, ibique ducentis quin quaginta sacro fonte [Note: 288 Primus baptismus in boni lesu.] ablutis, ad paulo ante coeptum boni Iesu pagum contendit Primus hîc baptismus, et ad eam diem in Brasilia maximus quarto Nonas Octobris conspectus est. Nongenti minus octo S. Trinitatis signo impressi sunt: et postridie septuaginta facta coniugia. Sed constantia patientiaque opus egregia fuit. Pridie quam institueretur baptismus, homo inter catechumenos atro praeter morem foedus apparuit: qui circumiens leuem et instabilem populum, in eam suspicionem induxit, vt crederent, ideo se in vnum coactos a Patribus, vt simul omnes necarent. Qua suspicione excitati territique captabant fugam, cum Patres ex insolito motu susurroque argumentati aliquid noui eos moliri, expiscatique trepidationis causam, continuo suspicione abstergere inanem conati sunt. Illud maxime fidem fecit, quod cum iussissent conquiri, ad seque perduci rumoris illius auctorem; neque ille apparuit vsquam, nec qui eum aut nosset, aut posset diecre, quo fugisset, quisquam inuentus est. Postero die dum congregati baptismum praestolantur in templo, nescio vnde aura rumusculi afflar, subditum pago ignem: mapalia omnia conflagrate. Nec mora: tu multu ingenti foras proripiunt sese. Vbi vident salua omnia, inanibusque se delusos terriculis. haud sine aliquio pudore sacram repetunt aedem, et peragitur tandem baptisimus. Die inse quenti Sacrum quam maxima cerimonia exorditur [Note: 289] Prouincialis, vt dilata in eum diem coniugia rite perficeret. Vbi ad solennem oblationem ventum est, ad populum in sacra veste conuersus sacros matrimoniorum ritus auspicatur; iamque vnius e sponsis apprehenderat dexteram, vt cum dextera sponsae consereret; cum repente siluestris ac volucris turba quasi momento codem insusurratum quippiam singulis in aurem foret, non aliter ac grex auium strepitu excitus diffugit. Nec vero templi fores inquirunt: qua cuique proximum, perforatis impulsu capitum corporumque parietibus, qui palmis erant intexti, celeritate mirabili euanescunt. Patres, qui rei diuinae intererant administri, sic vt erant linteati, reprehensuri sequuntur. Ita momento templum omnino vacuum est factum: solusque relictus P. Prouincialis ad aram, aegre eum, cuius antea apprehenderat manum, tenens: reducti tamen, et perfecta coniugia. Sed qui iam se vtcunque ornarant ad nuptias, laceris rediere tegminibus, anhelantesque et saucij, nescires ridiculum magis, an miserandum inmodum: duoque paucis diebus acceptaper eum ???umultum noxa interiere. Vltra hunc pagum leucas decem sponte multi concurrerant, sperates sequoque a Prouinciali magistrum impetraturos. Ita valebant praegressorum exempla, et ardor ille. per quem res gerebatur. [Note: 290 Pagus S. Fetri instituitur,] Prouincilis tempori instans, P. Vincentio Fernandio curae populi boni Iesu relicto, ad eum locum contendit. Adfuere obuiam viginti valentes praemissi iuuenes, qui Patrem in rete, vt ipsis mos est, deferrent. Mox ad tria passuum millia multitudo omnis occurrit, praeeuntibus cum sertis in fronte pueris, medio in agmine viris, tum feminis in podtremo. Lapillis ora quibuddam didtincti, ad haec plumis versicoloribus sparsi magnifice sese circumspectantes, tympanorum strepitu, et inconditis vocibus Patrem salutabant. Qui vbi eos concione ad catechismum, frequentandumque pagum adhortatus est, loco aedi S. Petro Apostolo extruendae lecto, vlterius octo leucas ad templum [Note: 291 et S. Andreae.] S. Andreae, pagumque metandum processit. Non minore ibi gratulatione acceptus. Quin etiam primores inter eos gloriabantur, quod ipsi inter vicinos primi Deilegem susciperent. Progrediendum adhuc ratus, ad populum huic inimicum, totoque in eo tractu principem leucasdecem perrexit. Praecipuus in eo populo erat senex annorum (vt ferebant) centum et viginti: cuius loco iam prae senio minus idonei, res administrabat nepos sexagenarius nomine Capinus. Hic quoniam magnae erat inter suos auctoritaris, optimum factu ratus Prouincialis, si vrbanam frequentiam, Lusitanamque humanitatem videret, quamuis non omnino volentem, sibique ab inimicis, per quos erat transeundum timentem, ad vrbem S. Saluatoris perduxit euentu multis modis bono. Nam in transitu cum incolis pagi S. Andreae reconciliatus est, atque in vrbe pexhonorifice a Praetore exceptus, vestitus, vinoque (quod inter memoranda posteris credebatur traditurus) Lusitano gustato iussus est insu per omnibus suum circa pagum ius dicere. Haec circa vrbem S. Saluatoris dum tam laeto successu procurantur, ipsa in vrbe prosuo erga Societatem, resque diuinas studio, Praetor templum septimo ante anno formatis e luto parietibus aggeratum [Note: 292 Pestifero morbo succutsum.] ac fictum, calce ac caementis aedificare coepit. In Praefectura S. Vincentij precipuus fuit Sociotum labor in aegris iuuandis. Quippe pestifer inter Brasilos maxime fusus morbus tam multos corripuit extinxitque vt haudquaquam omnibus, quamuis nihil quietis pauci illi sacerdotes caperent, satis approperari Sacramenta potuerint. Nec solum animis, verum etiam corporibus aegrorum subueniendum fuit; cum gens nulla valens industria, et ab alijs rebus, et ab medicamentis omnino inops, nisi externa ope curaque iuuaretur, iaceret miserabilis praeda mortis. Piratiningani neophyti cum a vicinis Ethnicis pessime vexarentur, ausi ad eorum terras bellum deferre. Vnus Patrumm aciem pendentis e cruce Domini effigiem praeferens cum saico auxiliari proecssit; ac Deo inuante victouria ab melioribus sterir. At in S. Spiritus portu, in quem haeretici, eorum receptaculo ad lanuarij flumen anno priore euerso, cum duabus inuect nambus omnia terrore impleuerant; Blasius Laurentius e Societate non solum comitari pugnatores voluit, sed etiam S. Iacobi vexillum magno animo praetulit: et inde quoque eiecti piratae sunt.



page 224, image: s224

HISTORIAE SOCIETATIS IESV LIBER SEXTVS.

[Note: 1562.] ANnus iam alter ac sexagesimus supra sesquimillesimum sequitur, rebus maxime ab Lainio, alijsque Societatis hominibus tum in Gallia, tum in Tridentino Concilio gestis; obitu etiam virorum insignium nobilis. In AEgypto Rodericius maiore labore curaque, quam successu pro re Catholica desudauit. Magnis inter hec Societas incremetis aucta est, non paucis Collegijs, et prouincia vna. Pro Salmerone [Note: 1 Borgia Vicarius Generalis per ablentiam Lainij.] ad Concilium Tridentinum a Pontifice misso, Franciscus Borgia regendae in Italia Siciliaque familiae Vicarius Lainio Romae successit, tanto praestantiore obsequio, quanto magis contra sua vota. Quippe eo maxime Romam studio venerat, vt ad Lauretanam Deiparae cellam impetrato secessu, priuatus ibi et obscurus animo vacarer suo, alienis pro viribus inseruiret. Hoc primum anno in Romano Collegio Sociorum numerus summam ducentorum expleuit. Kal. Ianuarij cum vota de more instaurassent, Borgia eos secundum epulas grato exhilarauit nuncio, exponens id, [Note: 2] quod Alexander Cardinalis Farnesius demonstrarat, magna impensa templum Professis aedificaturum (id, quod iam regali magnificentia conditum Farnesiae pietatis monumentum leta Vrbs videt colitque:) cumque hortatus esset ad significationem grati animi, vt aliquid religiosi muneris conferrent; pro se quisque certatim sacrificia, preces, peregrinationes, flagellorum susceptionem, ieiunia, idque genus alij alia ingenuitate ac feruore summo professi sunt: atque id, quod [Note: 3 Templum Collegy adificari coeptum.] quisque receperat, in paratum ad hanc rem libellum relatum est. Templum Collegij hoc anno aedificari est coeptum. Primarium in fundamenta lapidem solenni ritu Otho Cardinalis Augustanus vltro sibi mittendum sumpsit. AEdificatio, quanquam per inopiam lentius aliquanto processit, id tamen habuit praecipuae dignitatis, quod nullam in eo profanus siue faber, siue famulus operarius partem habuere. Tota religioso Fratrum nostrorum labore stetit. Et decuit profecto nobilem adeo sanctimoniae palaestram, cunctarumque fere gentium religionis altricem domum (quod iam in tanta iuuentutis sacrae laicaeque celebritate pariter ac pietate gestientes videmus) non nisi deuotis aedisicari manibus. Propitium adesse operi Deum vel inde captum est pignus. Promotis iam prope culmen parietibus fabrûm vnus, cui nomen Simon, ab summo prouolutus in praeceps, soloque allisus, cum plane [Note: 4] obteri prae altitudine debuisset, grauiore nullo affectus est detrimento. Saeculi euntis anno sexagesimo septimo dedicatum templum est, concinnius, quam satis pro vsu capax. Interpaucas tum visebatur Sanctissimae Eucharistiae magnifica cella. Eam Bartholomaeus Truncus elaborarat ex auxiliaribus nostris, exiguo vir corpusculo, sed maxima pietate; quique postea pleraque Italiae ac Siciliae templa nostra sacris statuis, et huiusmodi lanctuarijs exornauit. Caeterum apsidis picturam hodieque commendant intelligentes, inchoatum ab Thaddaeo Zuccaro, perfectum, post eius immaturum excessum, ab germano Frederico opus, pictoribus inclytis. Argumentum est nunciatum Mariae Virgini ab Gabriele Angelo sacramentum inenarrabile nascituri ex ea hominis Dei ad gentis humanae reparatiouem. Superne diuina Trinitas ex immensa luce ardentes aureo fulgore in Virginem et Angelum radios iacit. Circa sacri Vates, qui sacrosanctum mysterium cecinere, cum suis quisque adstant oraculis. Hunc templo titulum optauit Victoria Tolfia Marchio Vallensis, quae Collegio donarat aedes: factumque eo libentius, quod nullum intra Vrbis moenia per id tempus extabat eo nomine; et aperientes fundamenta caelatam eodem argumento aeream forte lamellam, inuenerant. Marchio eadem ad sanctuarij inaurandi, [Note: 5] et picturae apsidis impensas suppeditauit. Dum templum aedificaretur, addidit pretiosius donum Borgia sacello domestico. Nam ante eam diem cum diuinissimum in eo Christi corpus minime asseruaretur, Borgiae, simul vt Salmeronis discessu administrationem suscepit, hoc primum curaefuit, vt sancto illi fidelium seruorum populo praesentia amantissimi Domini, et ad sotium et ad tutelam, et ad fomitem caritatis praesto esset. Nec sane postea videbantur illi absistere ab sacello posse, eo studiosius id frequentantes, quo diutius tanto bono caruerant; vt qui optime intelligebant, nusquam melius esse posse mortalibus: nec profecto, nisi auocarent humanae necessitates, cum Dominus omnium potens rerum, spesque vnica et decus nostrum adeo inenarrabili indulgentia inter nos sub sacro illo tegumento praesens adesse non dedignetur, vllo vnquam momento, siue dies, siue noctes ab eius conspectu recedendum. Multi, vt saepe alias, Procerum benigne Collegium inuisere: praeque caeteris eximium par Franciscus Varga Philippi Regis orator vtraque parte sapientiae, et intelligendi et [Note: 6 Sanctu??? Carolus Borromaeus Collegium visit.] agendi clarus; et Carolus Cardinalis Borromeus ille vir singularis, iam et Apostolico iudicio sanctus, et communi Christianarum gentium quasi suffragio publicus terrarum patronus, vltro in clientelam vniuersis et singulis, cum pietatis tam mirabili incremento currentibus. Pariter ambos sua primum in classe Petrus Perpinianus oratione, quae extat, excepit: tum intra Collegij septa ipsi multa carminum vi constructi parietes vario et numerorum et idiomatum genere salutarunt.


page 225, image: s225

Nulla res tamen perinde quam nationum varietas humanissimos Principes delectauit. Cum enim Socios sibi omnes turmatim in suas quosque nationes discretos sisti iussissent; septemdecim linguarum diuersarum gentibus in conspectum datis, intra pusillam domum mundi quasi compendium (cum quidem vicissim natalium discordia, et concordia animorum gratiam augerent) [Note: 7 Benedicti Pererij existimatio.] pari cum voluptate et admiratione viderunt. Benedictus Pererius iterum Philosophiam docens, ita cupide audiebatur, vt publicus in Vrbis Academia legum interpres haud infimi nominis auditorem se ei assiduum, quamuis sectatores ipsius et collegae reclamarent, praeberet. At nobilis adolescens accepto colapho, ea tantum re ab vlciscenda iniuria prohiberi se dixit, ne Vrbe deinde excedendum, et intermittendae scholae essent. Solennem studiorum repetitionem prae caetera nobilitate Cardinales decem, duoque Principum oratores primo die, quo Perpinianus de Christiani officio doctoris elegantem orationem habuit (quae item est edita) honestarunt.

Nec minor virtutum, quam doctrinarum presidia [Note: 8 Iosephi Cortesoni virtus.] conquirendi collegas habebat ardor. Iosephi Cortesoni perspecta constantia optimo fratribus exemplo fuit. In quem cum Petrus Ioan. Aleottus eius auunculus Foroliuiensem Episcopatum transferre cuperet, idque se pro maiore Dei laude, et Ecclesiae Foroliuiensis bono affirmaret velle; non modo ab se moderatione sagacissima, quod alij tantopere ambire solent, propulsauit, verum etiam auunculo enixe persuasit, vt sacrum illum honorem, vnde salus tam multorum aeterna pendet, ne fratri quidem suo, aut omnino necessariorum cuipiam, sed viro idoneo, quicunque is esset, tradendum curaret. Benignam sane talium exemplorum siluam Romanum Collegium, magnarum virtutum ferax scribenti suggerit: sed nimis multum, quamuis contra nitar, opus excrescit: vererique subit interdum, ne rerum, quae, si vere aestimentur, praestantissimae sunt, ipsa copia [Note: 9 Precationam ???is.] pretium euilescat. Experti collegae vt alias, ita saepe hoc anno suarum vim precationum. Adolescens annum ipsum scelera sceleribus cumulans per summam rerum diuinarum iniuriam flagitia occultans, abusus confessionis et Eucharistiae mysterijs, relicto etiam, quo prius vtebatur confessario, quo licentius volutaretur in sordibus; eo demum progressus insaniae miser est, vt corpus animamque suam diabolo deuoueret: eique fraudulentum illud monstrum, quo catenas tenaciores adijceret, indignissime illudebat, spectandum se specie venusta prebens. Sacerdote, apud quem prius confitebatur, nec latuit tanta vitae mutatio, nec pristinae caritatis zelus destituit. Quarae omnino statuit conuenire vltro hominem, vt qua posset re opportune, importune iuuaret: sed Deum inprimis, vr certum quoddam negotium secundet, ab omnibus Collegij Socijs enixe rogandum curat. Illi cum paruissent, adolescenti iam in barathrum prope demerso, cum horariarum ad Beatam Virginem precum (ex vsu veteri scintilla hec pietatis residua erat) in manus libellum sumeret, is corpus omne languor ac stupor inuasit, vt nec linguam ad preces pronunciandas expedire, nec sustinere libellum posset manibus. Quam rem admiratus, et ad vitae suae horrendum statum retortis oculis, primo quidem conspectu attonitus, seque ipsum execrans, tum de misericordia diuina desperans, foedam animam sponte praecipitare in tartarum, accersita morte constituit. Sed misericordiarum Pater seruorum suorum precibus exoratus haud distulit bonitatis suae opes proferre. Inijcit adolescenti mentem, vt ad priorem confessarium reuersus, auxilium ab eo fidenter petat. Ita ipsemet adolescens, antequam aduo caretur, vltro eum sacerdotem adit cum lacrymis: totiusque rei seriem pandens, id vitae nouae exorditur genus, quo et diuini beneficij gratus, et scelerum [Note: 10] suorum vindex seuerus esset. Eodem precum auxilio subuentum homini est, qui amissa re omni familiari, insuper datus in carcerem moerore intolerando oppressus, saepe mortem sibi tentarat consciscere; et, nisi esset prohibitus, consciuisset. Qui de collegis ad eum carcerem itabat, hunc frustra consolari, et erigere ad bonam spem conabatur semperin ore habentem, vnde, quo cecidisset. Excidit tandem imptudenti nescio quo pacto se peccata confessurum: at proxima nocte tantum in confessionem, et Iesuitam talis auctorem consilij odrum in eius animo diabolus excitauit, vt apud se plane statueret, cum primum importunus ille suasor rediret, male cum dictis, tum factis mulctare. Postridie redit frater, et sacerdotem excepturu vincti confessione adducit. Quem is vt aspexit, cum exerere ad vim manus, et linguam ad contumelias vellet; vi brachiorum mirum in modum infracta, vinctaque lingua, nec commouere se, nec vocem mittere vllam potuit, nisi, non dum se ad confessione paratum. vixque frater abierat, cum rursus coepit furere, seque ipse prope discerpere, quod euadere e manibus hominem passus esset, nec lacerasset. Tres dies totidemque noctes luctatio tenuit, nullam interim misero quietis partem capiente. At Patres in telligentes rem esse, quae valde diuino auxilio indigeret, domesticorum omnium precibus ac sacrificijs id sedulo exposcendum curant. Hac demum via mitigatus, sanitatique restitutus homo, confessione totius vitae crimina expiat, miraculo maxime adscribens linguam manusque inhibitas a Deo sibi fuisse, ne sacrilege in sanctu monitorem, vt ardebat, saeuiret. Nec multo post Christi Domini, qui regnum Dei, iustitiamque eius quaerentibus humana bona pro appendice adijcit, factum benignitate est, vt qui animum peccatorum nexu exsoluerat, is aere alieno a creditoribus, [Note: 11 Vis confessionis, et disciplina Religiosa.] vinclis a iudice solueretur. Praeclare quoque vnus e Collegij sacerdotibus in virginum coenobio et vitijs, et a daemonibus, quibus multae torquebantur, purgando operam posuit. Plurimum iuuit expiatio conscientiae, et quadragenarum horarum precatio. Denique non sine magna admiratione eorum, qui rem cognouerunt, fugatis vitijs, vitaque ad normam Religiosae vitae redacta, daemones quoque, quamuis rabide frementes sacerdotem probris et conuicijs onerarent, in fugam compulsi. Inter morte mulctandos Episcopi cuiusdam Graeci in multas saepe relapsi, [Note: 12 Benignitatis efficacia.] haereses, celebris vulgo poenitentia fuit. Hunc diebus compluribus Doctor e nostris cum disputando frustra redarguisset, reluctantem ferociter, erroresque tenentem mordicus alia via aggressus,


page 226, image: s226

comitate, sinceraeque significatione caritatis, eo tandem adduxit, vt scripto errores detestatus, et animo generali confessione purgato, supplicium extremum fortiter pieque pertulerit. Potuit recognosci quanto ad humanos expugnandos animos potentior sit humanitas lenitasque, quam seueritas et dominatus. Caeterum nequaquam haec mortalis industriae, sed clementiae diuinae facta sunt, cuius et illud. Inter excursiones in vicina Vrbi castella vnus collegarum industria tali vtebatur. Vbi habita concione auditores sub primam lucem confessionis amore incenderat, producto pugillari iubebat nomen edere, qui confiteri vellet: ac vesperi, cum rustico ex opere in castellum redierant, ipsemet domum eosblande conueniebat, rogabatque vti statent promissis, [Note: 13 Benignitatis diuinae exemplum.] et ad confesserium adducebat. Nec raro fiebat, vt, dum vnius alicuius domum ex ijs, quos habebat in libello descriptos, quaeritaret, multo alios lucraretur. Sed quodam inuestigando diu fatigatus, nusquam cum reperisset tandem ad pauperem senem mittitur, qui id habebat nomen, de quo ipse percunctabatur. Vbi hominem vidit, continuo sensit non esse eum, quo cum pactus erat. Haesit paulisper: tum breui diuinitus factum intellexit, vt alterum quaerens hunc inueniret. Comiter enim instituto sermone deprehendit senem capularem toto vitae suae tempore nunquam ad Sacramentum confessionis accessisse; amiceque admonitum ac diligenter edoctum, tandem ad sacerdotis pedes adduxit. Qui peregre missi sunt, Dei atque hominum multis modis sunt caritatem experti. Pontifex in satis magnam manum partim Lauretum, partim in Septemtrionem euntium prope Vrbem incidit; fixoque gradu singulis benigne compellatis, acsaepe benedicens, et num viatico egerent rogitans, pedes ibidem in via osculandos praebuit; cum interim Cardinales, alijque Procerum circumstantes pauperum viatorum baculos sustinerent. [Note: 14 Capuccinorum insignis hospitalitas.] Capuccinorum Patrum religiosa hospitalitas peregrinantibus nostris patuit semper, hodieque patet. Sed singulare pietatis documentum erga duos alterum sacerdotem, alterum laicum, qui ad eos forte diuerterant, haud queat sine piaculo reticeri. Cum prope incredibili excepissent gaudio, ac cibo ita recreassent, vt hospites tantam caritatem plurimum mirarentur, illi haud dum contenti, ad lauandos eorum pedes accingunt se, et vsque eo certant, vt peregrinis Dominicum praeceptum (quo nomine id officij ab S. Laurentio beatus presbyter Iustinus excepit) impedire religio fuerit. Itaque sacerdoti duo, qui Conuentui praeerant, laico alij duo Patres in genua prouoluti aperto capite, magna non solum caritate, sed praecipua obseruantia pedes lauant: et interim alteri Canticum B. Virginis, alteri Zachariaepia gratulatione decantant. Hospites ad illud obse quium quanquam confusi, tamen animo immensa quadam pietatis dulcedine fruebantur, Christi Domini humilitatem caritatemque sibi repraesentantes, qua pedes abluit Apostolorum: eumque suis in famulis tanquam ad suos abiectum pedes humillime venerantes. Vbi vero lauandi finis est factus, tum Custos pedes vtriusque exosculatus, caeteros subsequi ordine voluit. Rependat bonis famuli, bonus Dominus tam benigni animi gratiam, augeatque mutuum in Religiosis omnibus sanctae caritatis certamen.

Fuit cum in Collegio amplius quadraginta eodem tempore decubuere. Annus enim multis locis pestiferrheumatibus in Vrbe stragem haud leuem fecit: sed duos tantum videtur Deus maturos caelo inuenisse, quos anno superiore AEgidius indicasset, Hieronymum Bassum, et Leonem Lilium, [Note: 15 Mors et virtus Hieronymi Bassi,] vtrumque sacerdotem praestantisque virtutis. Hieronymus natione Belga anno M.D.LIII. cum Parisijs inter exercitationes spiritus, quas dictabat P. Paschasius, adiungendi se Societati consilium suscepisset, idemque mox maleuolorum obtrectationibus abiecisset; demum luce diuina confirmatus ad constantiam redijt, secum reputans iniquum esse vocationem diuinam humano consilion frustrari: et ex nosocomio, vbi aegris, quanquam pestilentiae periculum non aberat, caritatis studio ministrabat; domum receptus iam tum sa cerdos, omnibus obedientiae, modestiae et caeceris Religiosorum laudibus admirationi erat. Inde multis Claromonte alibique inter Aruernos praeclare gestis rebus parum abfuit, quin bono viro Satan illuderet, vaticinia quaedam de regno Galliae, deque Ecclesiae Romanae progressu fraudulenter immittens; sed vocatus Romam cum se Moderatorum arbitrio permisisset. obedientiae suae fructum egregium tulit, ex ijs in perpetuum praestigijs liberatus. Remissus in Galliam multa iterum in Aruernis praeclare ad pietatis culturam effecit, et Billomaeum Collegium multos annos bene administrauit. Caeterum quia Theologicas disciplinas vix, vt dicitur, a limine salutarat, vt ijs quoque perpolitus eo instructior ad maxima quaeque esset, reuocatus in Vrbem est. Iamque magno progresse facto, haud leue destinabatur afflictis rebus Galliae adiumentum, cum pestifera febris, et acutus lateris dolor septimo die mortalitate exemit. Quoad superfuit spiritus, nulla dolorum immanitate est victas, quo minus longos clara voce de rebus diuinis haberet sermones. De contemnenda morte, de submissione animi, de perfecta vitae ratione instituenda expedite, et contentione magna disserens admirationem audientibus excitabat. Adeo non moribundus loqui, sed homo valens concionari serio videbatur: cumque admoneretur ne tam intenta rerum caelestium meditatione malum forte irritaret, Quis, inquit, imperare sibi nunc queat, quin illud propheticum perpetua animi cogitatione meditetur, Laetatus sum in his, quaedicta sunt mihi, in domum [Note: 16 et Leonis Lilij Bassanensis.] Domini ibimus? Leo Lilius sexdecim annos excellenti cum opinione virturis in Societate vixerat, vt zelo et studio animas ad Deum vocandi eximio, ita solertia magna et felicitate; eaque mansuetudine ac morum facilitate, qua sibi atque virtuti mire omnium animos deuinciret. Eas ob res pietati quoque promouendae inter collegas praefectus fuerat. Ei valetudine attrita, cum potestatem vniuerse Patres fecissent ad exercendum, auramue captandam, quandocunque libitum esset, prodeundi, et alijs soluissent disciplinae muneribus, siquid forte dulcedo libertatis, et proprio arbitrio disposita vita valetudini commodaret; vir obedies indulgentiam illam et immunitatem modestia summa remisit, enixeque rogauit ne eo seadigi vellent.


page 227, image: s227

Nullam enim duriorem sibi fore seruitutem, nec valetudinis leuationem, sed certam perniciem. Vnicum vero solatium, et perinde dulcissimam ac saluberrimam libertatem in obedientia se, et disciplinae legibus inuenire. Geminum sane factum ei, quod de S. Francisci socio AEgidio produnt annales; nisi quod Lilius ne experiri quidem libertatem sustinuit: quantoque vehementius atque probabilius incitare ad experiundum poterat languoris necessitas, tanto clarius ostendit perfectionem obsequij vel ipsa vita sibi esse cariorem. Nolebat scilicet causae quidquam praebere, vnde perturbaretur securitas illa, quae morientem postea recreauit. Diuinissimo enim Viatico, sanctoque oleo instructus, vt, sicut in obedientiae exercitatione vixerat, ita in eius commendatione moreretur, omnes aduocari fratres expetijt: consuetaque sua lenitate singulos et vniuersos ad constantiam in suscepto Religionis instituto adhortatus, hac re fore dicebat, vt extremus vitae dies, qui multis timori esse solet, consolationem ipsis ac voluptatem, spemque certam de Christi Domini promissis afferret. Tum adiecit inde sibi in illo rerum cardine summam voluptatem adesse, quod omnibus in rebus semper Moderatoribus paruisset, neque ab eorum vnquam sententia dissensisset. Dein cum vellet quietius rerum diuinarum contemplationi vacare, omnes non sine dulci sensu et lacrymis dimisit. Dimidia fere ante vltimum spiritum hora pedem alterum in se collectum impetu magno excutiens, Facesse, inquit, bellua istinc: et quaerenti quid abigeret, adfuisse illic daemonem respondit. Rursus interrogatus num timeret, negauit, quod Christus cor suum inhabitaret: cui paulo post animam reddidit, in multis, quos ad Societatem per eum Deus vocauerat, expressum vitae suae simula rum relinquens. His duobus ereptis sacerdotibus, vnum Laicum praecipue fratrum votis reseruauit concessitque clementissimus Pater caelestis. Is erat cum virtutum exemplis, tum aedificandi, qua excellebat, arte inprimis Collegio opportunus, Laurentius Tristanus: qui cum grauissimo aestu febrique summum in discrimen venisset, precibus et sacrificiis pro salute eius Moderatorum iussu oblatis, et diuinissimo Eucharistiae Sacramento ad aegrum allato, statim vt salutis ac vitae suscepit auctorem, nono morbi die praeter omnium opinionem omnino febri solutus est.

[Note: 17 Perusini Collegij ineremensa,] Perusiae quarto Nonas Aprilis magna celebritate primarius lapis in templi fundamentum iactus est, grato vrbi spectaculo, quae diu cerimoniarum id genus non viderat. Lainius tanquam pro fundatore consuetas preces pro Cardinali Fuluio Corneo per Societatem omnem edixit. Collegij labores valde in publicum et probabantur, et proderant: quippe quos auctoritas se studia tum Cornei Cardinalis, tum Hippolyti Cornei Episcopi commendabant. Atque is quidem cum Rectoris (Ioannes Nicolaus Notanus Rectorerat) antea semper consilijs et opera plurimum esset vsus, vbi grauem in morbum, ex quo decessit, se implicitu sensit, quindecim diebus ac noctibus vsque ad extremum spiritum adesse eum sibi voluit; illum iudicem peccatorum, quae generali confessione retractauit, illum diuini Viatici, et summae vnctionis administrum optauit. Nec oblitus est mortuum Rector, sed et prosequendum ad superos communibus precibus Societatis curauit, et ad memoriam inter superstites celebrandam egregium laudatorem e Collegio, quem ciuitas summe probauit, in exequiarum iustis apposuit. Adolescentium, qui Collegij gymnasium frequentabant, numerus affatim bonus, sed virtus erat insignis, nonnullorum praesertim, qui in Sodalitatem ad studia pietatis institutam nomina dederant. Parentes, et quicumque eos antea norant, morum mutationem stupebant, et gratias agebant Deo. Nihil adolescentes experebant auidius, quam sacros festosque dies, non, vti plerique eius aetatis mortales, laborum taedio ad vacandum ab serijs; sed vt animum et diuinis mysterijs reficerent, et totum vndique collectum traderent pietati. Diebus ante Quadragesimam, quibus prauo more licentius alij bacchabantur, in gymnasio se libentissime vsque ad diei continebant serum, ne eas viderent ineptias. Non raro ab veteribus sodalibus ludibria ac probra perpessi, libenter haec quoque in Dei gratiam tolerantes e Christi Domini consilio pro ijs ipsis fundebant preces. Iam ea pietare atque attentione conciones sacras, et Christianam institutionem audiebant, et sacrosancto intererant sacrificio; vt qui eos aspicerent, ad laudandum sanctitatis omnis auctorem sensim incalescerent, et quamdam Angelorum intueri sibi speciem viderentur.

[Note: 18 et Maceratensis.] Maceratae peruicit tandem Sodalitatis sanctae Mariae virginum caritas, vt templum, quod extruebat, plane liberum Societati daret, id tantum petens, vt quatuor ibidem sacerdotes assidui essent. At ciues per absentiam eius, qui publice Philosophiam profitebatur, eam quoque Cathedram Patribus tradere communi consilio decreuere: nec minore benignitate quam obtulerant, causas, quare non susciperetur, probarunt. Quippe plane videbant, quae de caetero praestari siue in commune, siue in priuatum animorum bonum possent, ea strenue geri omnia, nec loco vllo modoue declinari laborem. Seruos Dei velut sacros quosdam mediastinos die ac nocte, quotiescunque et quocunque vocarentur, ad aegros accurrere; totas solandis praeparandisque ad bonum exitum supplicio afficiendis peruigilare noctes; assiduos ad subsellia, et ad sanctum altare in templis. Iam nosocomium, quod neglectum iacuerat, componi; et ad conuocandos agricolas et erudiendos circumire agrum et vrbem. In templis, in vicis ac foris omnia pijs exhortationibus personare. In id curam intendi vt pellicatus et scandala omnia tollerentur. Venerant Maceratam anni principio histriones, mimique eorum de genere, qui vagi oculorum ludibria ac ferme animarum exitia per oppida et pagos venalia circumferunt. Eam pestem vt protinus abigerent, Angelus Douitius Rector Magistratum rogauit: qui polliciti, dum procrastinant, Pater Amaronus Amaronius media in fabula aditu in aulam inuento, in scenam ipsam euasit; et, vbi de morte quaedam intonuit, repente mortui hominis prolato capite ita omnes conterruit, vt statim quibusdam egressis, aliisque deinde super alios ingruentibus, scalae (ligneae erant) frangerentur, et


page 228, image: s228

histriones subita fuga ciuitatem liberarent. Quorum etiam e numero fuit, qui vehementer commotus (rem sane raram) ad Collegium abiret, noxasque confessus, ludicram ac foedam artem relicturum sponderet. Haud multis postea diebus cum ab ipsis ciuibus e prima iuuentute comoedia adornaretur in aedibus Quatuorvirûm agenda, Patressatis gnari quae sancti doctique viri de ea poeticae parte doceant, quam praua scriptorum ingenia corruperunt et infamarunt; deprauatumque adulatione eorum vulgus nisi condimento sit turpitudo, insulsam ducit; simulque cogitantes quam multas peccatorum occasiones offerant tales coetus; putabant id ab se mutuae caritatis beneuolentiae erga se ciuitatis deberi, praesertim eo primo anno, quo Maceratam incoluerant, vt id quoque periculosum animis disturbare ludicrum conarentur. Itaque Douitius Rector Quatuorviros alloquens cum damna et pericula demonstrasset, reuocat ijs in mentem decretum paulo ante ab ipsismet editum, ne aedes [Note: 19 Ioannis Catalani feruor.] publicae ad id rerum genus commodatentur. Cum gratiarum actione optime monentem illi Rectorem laudant, et obstitutos, quanquam subtimide pollicentur. Verum praeualuit iuuenum gratia. Coepta agi comoedia, cum vniuerfa prope ciuitas conuenisset, Ioannes Catalanus veniam prope extorquet a Rectore, vt liceat aliquid saltem interponere, quod datae Christo fidei spectatores admoneat. Indulsit Rector antiquae homo simplicitatis, tatus, quod nemo post inchoatam fabulam admitti soleret, ne Ioannem quidem admissum iri. Verum docuit res ipsa, quam temere quisquam speret aliunde prohibendum, quod ipse, qui fieri nolit, non prohibeat. Ioannes aditu inuento, vbi in confertissimam spectantibus aulam venit, prolata, quam sub pallio gestabat Crucifixi effigie, vocem ex improuiso ingentem tollit, Huc Christiani, huc oculos, ad hoc spectaculum vertite, quod ego propono nobis. Aduertit nimirum repentina vox oculos animosque omnium: et proximi quique conspecta Domini imagine venerabundi aperto capite adorauere: vt probae ciuitatis mores agnosceres. Ille ipse, qui tum suas agebat in scena partes continuo verticem nudauit, et in genua procidit. Verum inter remotiores rei ignaros cum tumultus exoriretur, ac periculum esset, nequis e turba, quae gradus vndique circa aulam extructos repleuerat, prolaberetur, et perturbatio, vt in eiusmodi celebritatibus vsu venit, aliquam cladem afferret; qui intererat, Prolegati locum tenens importunum declamatorem iussit rogari, vt tantisper facesseret. nec Ioannes cunctatus est. Fuit haud dubie factum animo pio, sed parum considerate. Periculum enim praeter alia erat, ne eo rerum in aestu, eaque promiscua turba, et concionator ipse, et Christus Dominus iniuria grauiore violaretur. Itaque quod id permisisset, iussere Praesides sui Rectorem ex Prolegati vicario, et Quatuorviris imprudentiae suae veniam postulare. cui tam benigne illi responderunt, vt dicerent sibi potius veniam petendam esse, quod non curassent, vt honores Christo Domino maiores haberentur, et protinus fabulam non abrupissent. Ciuium reliquorum alij aliter reminterpretati sunt. Euentus magis, quam consilium mihi probatur. Haud enim dubium, quin illa subita vox, et improuisa species acriter hominum mentes percusserit: vt quemadmodum iniecta feruenti aquae gelida, eam ne efferueat atque effluat temperat comprimitque, ita ea res multarum prauarum sedarit feruorem illecebrarum, et animos aduersus multa crimina praemunierit. Denique vt fugatos ab Amarono peregrinos histriones, genus nebulonum infame vulgo commendarunt, ita ciuium interpellata oblectamenta non pauci doluere. Adeo eadem nequaquam vbique quadrant.

[Note: 20 Progressus Foroliuiensis Collegij.] Collegium Foroliuiense in primis florebat, et celebritate et profectu siue gymnasium, siue templum frequentantium; dum Michael Lauretanus summae classis Magister orationibus, dramatisque longe lateque gymnasij propagabat famam, rem diuinam ante omnes Rector promouebat [Note: 21 Exempli, et opportunitatis effic???cia.] Leonettus Clauonius. Acciditque, vt in templum ingressus homo, qui quod nollet cum inimico redire in gratiam, sacris mysterijs iam quadriennium abstinuerat, numero et ad sacra subsellia, et ad diuinam mensam circumfusorum conspecto, ad suam miseriam, qui tantis vltro se fraudabat bonis, cogitatione conuersa, ibidem inimicitiam se peccata apud sacerdotem poneret. Adeo potens est et recte facientium conspectus, se recte faciendi oblata commoditas. Ingens autem templo ornamentum ex pulcherrimo asseruandae diuinae hostiae tabernaculo accessit: quod multi cum celeberrimis quibusque temporis eius maiestate operis comparabant. Nec sane mirum. Magnificentia enim, et elegantia, quam hodie laeti in sacrarijs hisce conspicimus, et quidem Sodalitatis huius tum industria, tum exemplis ex parte non exigua inductam, vix vspiam apparebat: pudenda enimvero incogitantia, atque ingrata rusticitate mortalium. Materiam Episcopus, manus et ingenium faber lignarius e Societate contulit, cui antea in opificij eo genere admodum imperito, facultatem ad id raram Deus indidisse visus est. Cumque Episcopus paterne fouere Collegium pergeret, nec pauca iam ad stabilitatem eius donasset; Lainius pro eo quoque tanquam pro fundatore consueta Societati precum et sacrificiorum suffragia imperauit.

[Note: 22 Bononiensie Collegij insignia incrementa.] Prospere adolescebat Bononiense Collegium. Superiore anno quaedam extra vrbem S. Reparatae aedes tradita fuerat ab Episcopo Ioanne Campegio laeta euentu ciuitate. Namque magna vis mortalium ad Diuae solennia cum esset consueta singulis annis prodire, non modo cultum ornatumque probauit aedis et sacrorum, sed etiam melior domum remissa est. Quippe cum cateruatim sparsi die abuterentur in ludis, saltationibus ac tripudijs, in eos globos immissi Collegae opportunis concionibus adhortantes ad fugam peccatorum, et ad cultum pietatis, veram sanctamque feriarum rationem edocuerunt. Hoc vero anno ipsa in vrbe templum S. Luciae auctoritate Pontificis, quo commodato ad id loci Collegium vtebatur, attributum est ei, certo rectoribus paroeciae vsu relicto. Et quanquam de caetero summa egestate Collegium premebatur,


page 229, image: s229

cum certi aeris nihil haberet, et iam multos annos annonae saeuiret caritas; tamen Rector Franciscus Palmius aedes Guzadinorum S. Luciae templo [Note: 23 Praedictio Violantis Guzadinae.] peropportunas, Christi arca fretus coemit. Maxime vt id auderet, confirmauit tum spes incrementorum in ea vrbe Societatis, tum memoria verborum honestissimae feminae Violantis Casaliae Camillo Guzadino olim nuptae: cuius fuerant illae aedes. Haec enim spectata pietate matrona indeusque ab eo tempore, quo Beatus Franciscus Xauerius Bononiae fuit, Societatem amore studioque complexa, perpetuoque tenore prosecuta, semper habebat in ore Deum velle, vt templum S. Luciae, in quo primum Xauerius, et alij primorum Patrum, munia Societatis auspicati essent, Societati addiceretur: ad eamque pariter Guzadinorum venturam domum. Quippe sibi nescio quo interiore instinctu praedici, non esse Deo cordi, vt suis filiis huius vitae res prospere cuenirent. Quae tanta asseueratione dicebat, vt Iulius Caesar, qui primus erat stirpis, cum in Clerum dedisset nomen, et sacra vectigalia possideret, veritus ne fratres non relicta sobole tollerentur, noluerit antequam vnum eorum alligatum nuptiis vidisset, matrimonij ius praecidere sibi per Ordines sanctiores Caeterum praesagitio matris immutari non potuit. Robusti tres ac bene constituti iuuenes nulla suscepta prole omnes, in supremo spiritu Patribus nostris iuuantibus, vnus Augustae Vindelicorum, alter Placentiae, tertius Florentiae exiguo interuallo tolluntur. Quos vbi mater alium super alium audiebat mortuos, mira animi constantia subiiciebat, Nonne ego vera sum? nonne praedixi? En Deus alios in domum meam incolas, alios introducere meos filios parat. Quin etiam cum iam tantum maximus, isque iam sacerdos superesset, optima femina, quod mox praeuidebat futurum, statim repraesentatura, id agitabat, vt domo egressa, eam et sua omnia Societati concederet. Quod tamen P. Franciscus Palmius, apud quem noxas illa expiabat, ne vulgo sermonum, superstitique filio querelarum materia praeberetur, non modo tum prohibuit, sed etiam cum moritura testamentum conderet. Denique templum S. Luciae Societati addicitur. Iulius Caesar moritur: aedes ab heredibus venum proponuntur. Quaevidens admiransque Palmius, et cum praedictione religiosissimae eius matronae totam rerum seriem conferens, nihil dubitans affuturam opem diuinam, vbi tam manifesta voluntatis argumenta essent, difficultates per eam omnes expugnatum iri confidit. Nec frustra confidit. Prosperrime initio transacta re, cum superuenissent difficultates grauisimae, et populi etiam ingens obtrectatio, tanquam Religiosos parum decerent ea tecta, et spoliaretur nobilitas et vrbs magnifico aedificio; tamen Palmio et coram, et edito commentario rationem reddente, et ostendente quam ille necessarius Societati esset locus, quam nihil magnificentiae vrbis decederet, sed potius Collegio olim condito Bononiensi splendore digno accessurum esset, omnis consedit procella: et postea, quanquam aegre, tamen pretium quoque piorum benignitate est persolutum, et laeta ciuitate Religioso vrbs aedificio non modice honestata: quae praecipua Christianarum vrbium ornamenta censeri conuenit.

[Note: 24 Collegium Sassaritanum absolutum.] In Sardinia domicilium tribus ante annis Sassari coeptum, hoc anno ad iustam Collegij formam perductum est. Cum enim primo anno quatuor, altero septem fuissent, hoc tertio quatuordecim in eo Socij egerunt: et praeter Abecedarios, tres institutae sunt discentium latinitatem classes, praeceptoribus ex Hispania missis. Vix vspiam gentium foedius lapsos a pietate Christiana homines antea reperisses. Archiepiscopus Calaritanus ad Lainium eo consilio, vt Pontificem edoecret, praeter caetera scripsit: Tota sua dioecesi non esse vel vnum presbyterum, qui quae legeret, intelligeret. E quatuor et viginti Canonicis Calari tres tantum vetulos psalmodiam frequentare; caeteros vel in alienis terris agere, vel mercaturae intentos, contra Antistitem immunitatibus mendaciisque armatos. Religiosos haud Clero dissimiles. In pagis nullus prope Curio absque pellice erat: quin id primum venturo Curione, pagani curabant, vt is praeparatam mulierculam inueniret, quam ex honoratioribus ambitiose et auare se offerentibus lectam certo ei iungebant ritu: interque presbyterum et eam conueniebat, vt quod facerent rei, ex aequo inter sese diuiderent: habebaturque etiam publice in templis nequissimae meretriculae honos: vt in solennibus oblationibus ipsa prima e populo ad offerendum accederet. Caeterum non vestitu, non tonsura, non moribus, ac ne operibus quidem presbyter ab rusticanis fossoribus discrepabat. Vnde facile est intelligere quanta esset in populo nox, cum, qui esse lux debuerant, vsque eo tenebrae essent. Ipsis in vrbibus, qui vel formulam cruce se signandi nescirent, qui sacerdotibus noxas quindecim aut viginti annos nunquam aperuissent, miserum quam multi erant. Diuinationes, cantiones magicae, diabolicae superstitiones ita vulgatae, vt vix quisquam eas res in vetitis numeraret, religionique sibi duceret. In montanis multi liberos ante octauum decimumue annum non baptizabant. Inter mercatores nihil tam vulgare, quam foenus exercere: quam contrahendarum rerum rationes sine aequi et iniqui respectu [Note: 25 Desiles ad pietatem Sardi.] inire quam quaestuosissimas. Hanc igitur immanem siluam excidere, haec aggressi monstra tollere pauci illi cultores, itasolum facile cultu, cunctaque prona inuenere, nihil vt obstaret, quo minus omnia supra vota responderent, praeter operarum paucitatem. Subsidia itaque postulantes scribebant nusquam se ita perditam gentem, ita ad emendationem paratam vidisse: obrui prope multitudine ad diuina mysteria conuolantium; consilium in dubiis rebus, auxilium ad vitae nouae institutionem petentium: omnes extollere ad caelum manus: et homines Societatis vulgo sanctos appellare, ad salutem suarum animarum quaefunditus perierant, a Deo velut e caelo missos. Balthasar Pinna Rector ingentes concionando ciebat motus. Erat enim vir ipse optimus et ardens, et gloriae diuinae summe amans. [Note: 26 Renouata pietas in Sardinia.] Sassari tribus deinceps annis in templo maximo per Quadragesimam concionatus est multitudine semper audientium nunquam antea conspecta. Quibus concionibus tantus iniectus est


page 230, image: s230

iniquorum contractuum timor negotiatoribus, vt non pauci ad innocentem se agriculturam ab periculosa mercatura transferrent: alij nihil cum quoquam contrahere prius auderent, quam qualis formula esset, de Patribus cognouissent: alij libros rationum ad eosdem ferrent, vt quae inuenirent iniqua, libere indicarent, parati (quod cum fide exequebantur) male parta ad assem iustis dominis reddere. Cum autem interrumpere aliquando conciones Pinnam coegisset morbus, praeter publice fusas preces, multasque a plerisque susceptas priuatim pro eius salute poenas, fuit vir bonus, dignus cuius se nomen proditum esset, qui enixe a Deo petiit, vt Pinnae morbum ad se transferret, quo publicis vtilitatibus seruire ille posset: auditasque preces euentus docuit. Afflictus enim ille febri lecto est: Pinna continuo ad suggestum reuersus. Superstitiones quo facilius euellerentur ex animis, curatum est, vt Vicanus anathemate ter denunciato eas interdiceret. Inoleuerat quoque mos prauus, vt feminae, siue earum parentes, siue fratres aut sorores, siue vir aut liberi moretentur, annum totum continuarent luctum in tenebris, nunquam adapertis fenestris, nunquam extra domesticum limen elato pede: vsuque veniebat, multos vt annos nonnullae, aliis suorum nondum finito priore luctu supermorientibus, nunquam templum aspicerent: neque interessent Sacro: nec diuina mysteria vsurparent; sed omnibus animae praesidiis destitutae in foediore animum haberent nocte, [Note: 27] quam corpus. Haec quoque consuetudo superstitiosa cum animorum se corporum bono sublata est. Calarim, Alguerium, Oristanum, ad Castellum Aragonium, multosque praetetea in pagos excursum est: et vbique Euangelicae forma pietatis ante oculos posita miros hominum amores accendit. Diuinissimum Christi Corpus, vt cum aliqua dignitate asseruaretur, passim curatum: etiam mortuorum cadaueribus prospectum: data opera, vt coemeteria valido vndique munimento sepirentur, cum alicubi in campo haud septo exiguae iniectu terrae condita canes atque etiam porci effossa vorarent corpora. Quibus rebus per insulam late vulgatis plurimi vnius et duorum dierum itinere, familiaeque totae, vir vna cum vxore acliberis ad expianda apud Patres peccata, et remedia animis suis accipienda properabant. Cumque populus valde inops sit, vbi videbant pecuniam confessionis causa non accipi, aiebant enimuero se posthac multo frequentius confessuros, cum ante id retardaret vel maxime, quod si praeter peccata nihil ad confessarium [Note: 28] afferrent, nullus fere acciperet. Adiuuabat pietate atque auctoritate sua rem Antiochus Bellitus Praetor, latum Sociis sua faciendi opera praebens campum. Tanti eorum consilia faciebat, nihil vt paulo grauius moliretur, quod cum illis non ante deliberaret: idque ea modestia atque benignitate, vt nunquam ad se accerseret eos, verum si quid vellet, ad Collegium itaret ipse. In nosocomio ordinando, in iuuandis carcere clausis, in familia sua regenda, in rebus denique diuini cultus vniuersis Patrum vtebatur solertia operaque. Etiam in noxij hominis supplicio nouum cuitati gratumque spectaculum editum. Ante Societatem si de quopiam in Sardinia supplicium publice sumeretur, puerorum modo accurrebant spectatum greges: at vbi hoc primum anno consuecti sunt duo Patres hinc atque hinc medium deducentes reum, et quae apta ei erant tempori memorantes, conuenere quamplurimi. alij accedebant proxime, vt quae dicerentur exaudirent: alij eo commoti exemplo Litanias, alij preces alias tenui murmure depromebant: alij inter se pios habebant sermones, et inuicem ad vitiorum fugam adhortabantur. Demum [Note: 29 Scholae Sassari aperta.] Sassaritanorum explendis votis, quod vnum decrat, institutio addita iuuentutis. Kalendis Septembris in Archiepiscopi aedibus, cum haud dum suas Collegium haberet, quatuor in classibus coeptum doceri, elementariis ab classe infima non exclusis. Ad exhilarandam ciuitatem variorum generum carminibus locis celebrioribus valuisque templorum affixis, postquam Pinna Societatis rationem in gymnasiis instituendis pro concione explicarat; vnus Magistrorum Ioannes Naualis nomine, in templo principe Latinam orationem habuit, deque Philosophia positiones defendit Cui celebritati omnes pariter, summi, medij, infimi adfuere: ac Doctores, quotquot fuere Sassari, contra disputarunt. Laetitia, gratulatione, plausu prope incredibili tota res gesta est; et suam populus probationem perenni benignitate contestabatur: qui, cum nihil dum e Fontanae attingeretur hereditate, tam multa tamen e sua tenuitate suggerebat, vt non modo Collegium adeo amplificatum nihil desideraret, sed superesset etiam, vnde aliquot valde pauperum familiarum necessitas leuaretur. Sed iam diu orationem ad se Gallia vocat, vbi summa rerum agebatur.

[Note: 30 Res a Pelanco in Galliagestae.] Dum Lainius Parisiis omnia ad sustentandam religionem mouet, Polancus, vt ante semper adiuuerat, ita maxime mitio anni huius in regia laborauit. Allocutus est Bezam, et alios eiusdem farinae adhortans vt irent ad Concilium, et vrgens scriptas edere, quas vellent conditiones: cumque obiicerent multas difficultates, omnes sustulit: adeo vt Beza reciperet, acturum se cum suis, vt communi consilio conditiones statuerent: dein vt id ipsum vrgerent, Cancellarium et Bottellerium (is erat concionator Reginae) Episcopum Valentiae, et Castillonium nouorum dogmatum sectatores allocutus, eo redegit rem, vt, si haeretici abnuerent ad Concilium se ferre, appareret nonnisi per eos stare, qui male conscij odissent fugerentque lucem, vti euenit. Cum Cancellario praeterea egit, vt quae essent in iurisdictione, et publica administratione corrigenda colligeret, vt possent in Concilio, et conuentu illo sanctissimo remedia adhiberi: et quamplurimos Episcopos, Abbates Doctoresque ad Concilium mittendos curaret: seipsum probatorum [Note: 31] idoneorumque virorum indicem editurum. Multa cum Legato et illud inter caetera egit, vt Frater Angelus Iustinianus, qui vtiles in eius familia per sacrum Domini Aduentum conciones habuerat, eas porro vltra prosequeretur. Erant enim necessariae piorum assiduae voces, non ad infectos modo sanandos, verum etiam ne ex promiscua consuetudine, ad integros sensim contagio


page 231, image: s231

(vt est haeresis quasi cancer) serperet. Ad haec exempla Principum, quorum miserrimi exitus fuere, quod haereticis fauissent, vel Apostolicam Sedem oppugnassent, e veterum monumentis collegit, atque Legato inter Proceres spargenda dedit, si quem diuinus per ea admotus propius terror ad respectum rerum suarum et religionis conuerteret. Egit cum Perosellio nobili haeretico, vt et ipse consilia pacata susciperet; et Principem Condaeum, apud quem auctoritate valebat, ad consensionem cum Catholicis et pacem impelleret. Episcopos quoque verecundis hortatibus, et fidelibus imbuit monitis; iuuitque ad muneris sui officiique partes explendas. Et quoniam rerum valde anceps, et proxime discrimen vltimum erat status, Lainius quoque in regiam retulit se pacis nomine. conten debant haeretici, vt templa sibi concederentur, quo conuenire suae sectae gregi; vbi docere, suaque tractare [Note: 32 Lainij commentarius ne templa haereticis concederentur.] impune liceret sacra. Lainius et Polancus quanti momenti res impudenti eo conatu verteretur, optime peruidentes, cum indignitatem haud quaquam ferre taciti possent, commentarium Reginae in haec verba edidere: Cum ab multis saeculis Christi fidem complexa Gallia Catholicae Romanae Ecclesiae perpetuo adhaeserit, et noua nunc ei obtrudatur religio, quae ab Romana segregat, videndum etiam atque etiam est recipienda sit nec ne. Nam, quoniam nonnisi vna est fides, vna religio sancta, vna Ecclesia, profecto altera harum religionum falsa est, vel noua, vel vetus. Si noua falsa est, nulla relinquitur eam sequentibus via salutis: si vetus, populi igitur Regesque priores aberrarunt omnes, ac periere exitio sempiterno. Quis autem non videt, quanti negotij sit maiores omnes non solum e populo, sed Antistites Regesque, quorum multi coluntur in Sanctis, de caelo quodammodo detrahere et damnare. Erit ergo prudentissimae Reginae tantam in regno conuersionem Rege pupillo nequaquam pati. Nec vero e concilio regio suadere id quisquam debet. ne scilicet cum (necessitas nulla sit, quae moram non ferat, Regis pueritiae videatur illusum: cui non paternum auirumque, sed nouitium quoddam, praecipiti fictum prolatumque consilio traderetur regnum. Quippe eorum, qui templa petunt, doctrina non modo ea non est, quam adhuc secuta est Gallia, sed illi plane contraria: multisque damnata Conciliis est, in Romano ac Vercellensi sub Leone IX. Pontifice, in Turonensi sub Victore Secundo et Innocentio Tertio: itemque in eo, quod Basileae, quodque Constantiae habitum est. Quibus Conciliis cum explicata se tradita sit Ecclesiae Catholicae doctrina, qui sectantur hanc nouam illi contrariam, luce clarius est in Catholica Ecclesia eos non esse. Quare nec rectam habent [Note: Hebr. XI.] fidem, sine qua, vt ait Apostolus, impossibile est placere Deo. At fidei subruto fundamento, omnes istius nouae sectae ritus ac cerimoniae inuisae sunt Deo. Atque adeo nullo modo concedenda sunt templa, quae talibus ritibus, polluantur: quae sint superstitiosae impietatis receptacula, et sacrilegiorum officinae: sed potius, subtrahenda illis materia est, per quam maiestatem diuinam violent, iramque eius in totum regnum concitent: et quam possit celerrime excidenda radicitus tantae prauitatis semina sunt. [Note: 33] Atqui templa permittere, quid est nisi publice ac palam haec scelera fouere atque alere? Aliae haereses conciderunt per sese, cum populus publice nonnisi Catholicos audiret exhortatores, nonnisi Catholicos spectaret ritus. Compertumque vsu est diutius viguisse eas, quaeloca publica se con ciliabula habuerunt: iisque ademptis paulatim resipuisse etiam deceptos. Itaque si certa sedes, et quasi arx hisce nunc hominibus, quorum haud pauci errote abducti sunt, detur, in eorum quoque perniciem cedet, quibus hic ad sanitatem recessus adimetur: se pertinaciae propugnacula, et alimenta errorum tribuentur. Nec vero quisquam pacis nomine, perque minoris incommodi speciem indulgendum hoc dixerit: contra enim prorsus eueniret. Quippe quanquam haud pauci factionis huiusce sunt, multo tamen sunt Catholici se numero et genere superiores. Neque tam indulgentia haec grata illis, quam inuisa his foret. Nec prudentia fert, vt placeas deterioribus, irritare meliores potentioresque: qui, si qua demum desperatio ad nouas res consternarit, periculosius tumultuentur. At enim etiam Nouatores hi turbas tempestatesque maximas excitarunt. Excitauere enimvero plus satis. Inuasere vrbes totas: exturbauere Catholicos viros: feminas Deo sacras Religiosis eiecere adytis: incendêre ac diripuere templa: etiam lacerare sacras imagines, cruces infringere, conculcare diuinissimum Christi Domini Corpus ausi sunt, praeter latrocinia, et caedes, et genera omnia barbarae immanitatis. At haec, impunitatem inter initia nacti, furtim aggregatis ad sua consilia multis insaniae sociis ausi sunt. Quid ergo fiet, si publica auctoritate vires nanciscantur: et, copia templorum facta, gratiam ab se stare Principum credant? [Note: 34] Quid contra haec Catholici? Sine dubio haud ferentes indignitatem, ad haec iure veriti solicitique, ne, si istorum opes corroborentur, eas contra se expromant; et facultates ac templa (quae sunt consueta haereticis facta) per vim eripiant, ad arma ac manus venient. Atque ita, quod pacis credebatur foretessera, id erit classicum belli: meritoque formidari seditiones poterunt ac bella ciuilia. Ac proinde templorum his condonatio, fraus et crimen sit violatae maiestatis, non Dei modo, sed Christianissimi etiam Regis. Quippe ad hanc diem id regnum popularium amore aduersus Regem suum, fide, obsequio potentissimum et inexpugnabile semper fuit. Sed post haec discordiae ciuiles attererent eneruarentque eius opes. Religionis dissidium dissidia parit animorum. Isti ne vt Regem vnquam religionis alienae bona fide ament? illud potius, vt suae factionis habeant Principem adnitentur. Igitur hac ratione fides, qua regna, vt neruis corpora, continentur ac vigent, tolhtur. Quid tum si forte externus hostis ingruat? Nonne multis modis regnum patebit iniuriae? Nec opinandum est, posse parti vtrique fieri satis. Vetat id ea causa, ob quam Christus dixit, Neminem duobus seruire dominis posse. Illud magis timendum est, ne regnum in se diuisum desoletur:


page 232, image: s232

idque eo metuendum est etiam, quod si adhuc, quamdiu in religione auita perstitit, protexit illud semper et fouit Deus; poethac, si deseratur, deseret. quod Orientis imperio miserum magis, quam miserandum in modum videmus, factum: nimiumque multis prouinciis. Vt iam minus mirum sit, quod sacrae Litterae narrant de Israelitica gente, quam Deus ob religionem desertam [Note: 35] Assyriis Chaldaeisque praedam dedit. Veterum Imperatorum ac Principum maxime commendati clarique templa haereticis non dedêre, sed abstulere: ita Constantinus primus, ita Theodosius, ita Marcianus. Ab horum exemplis Christianissimae Reginae degenerandum non est: nec committendum, vt quanta cum laude facta eorum memorantur, tanta cum infamia posterorum historiae ac litterae aeternis temporibus, si quid indignum nunc committatur, canant. Ipsi (Deus immortalis) haeretici in iis, quae per iniuriam inuasere locis, si quis Catholicum vsurpet, cultum, in eum seuere animaduertunt: et nos non antiquis modo Imperatoribus, sed etiam nequissimis hisce turbatoribus nequiores erimus? facileque domicilium dabimus impietati, cum ipsi nullum pietati velint esse, sed obstinate eam ex regionibus, quas inuadunt, expellant? Sinemusque eos ad superstitionem hodie enatam tuendam audaciores esse, quam simus nos, ad obtinendam auitam pietatem acveram constantes? Nequidquam dein Principes excidere malum, incendiumque conentur extinguere, si per indulgentiam templorum corroborari nunc sinant ac spargi. Licentia quae praedicatur, cateruas ad se magnas pelliciet: nec agitare isti ac ventilare cessabunt flammam; donec, si quo modo queant, redigant omnia in cineres, se Angliae Saxoniaeque, et aliis Septemtrionis prouinciis Galliam similem faciant. Denique, si templorum potestas fiat, innumerabiles animas ea res a via salutis abducet; et tamen grauissime comminatur Christus ei, qui vel vni e minimis, qui in se credunt, ruinae causam obiecerit. Iniuria fiet Episcopis, quorum e ditione ereptis quamplurimis tum res et auctoritas concidet, tum potestas ac minae contumacibus ludibrio erunt. Permanabit ad externa regna e pernicioso exemplo velut contagione calamitas: quantoque huius regni amplior auctoritas, vis ac dignitas est, tanto erit pernicies maior latiusque fundetur. Iniuria fiet Oecumenicae Synodo, quae maxime huius rogatu regni conuocata Tridentum est. Id enim re factoque comprobaretur; de quo vt cognoscant ac statuant, ex omni Christiano orbe Antistites, [Note: 36] ac viri sapientissimi conuenere. Ad extremum graue vulnus vniuersae Catholicae infligetetur Ecclesiae, ab qua tam praecipuum ac nobile abscindi membrum inciperet. Grauis imponeretur plaga Apostolicae Sedi, si contra eam conuerteret se Christianissimum hoc regnum, cuius Principes turbulentis temporibus semper ei perfugio, auxilio, propugnaculo fuerunt: cuiusque maiestatem et auctoritatem armis ac virtute Gallica immortali cum sua gloria tutati sunt. Eoque videretur absurdius in regni viscera Sedis Apostolicae hostes inducere, recordantibus iusiurandum, quo ex vna parte suo regnique nomine Carolus Magnus, et Galli; ex altera Adrianus Pontifex hoc nomine primus, et Romani super diui Petri sanctum altare aeternum foedus et amicitiam pacti sunt, adiecta conditione, vt alterius partis hostes, se alterius essent. Quid? quod qui in Christianis Principibus sectis fauere, grauissima etiam inter mortales luere supplicia? Alij ab inimicis trucidati sunt: alios iugularunt sui: alios repentina mors oppressit in flore aetatis: ac plurimum Deus etiam ab stirpe imperia eorum ad alios transtulit: vt satis testimonio sunt Valens Imperator, Anastasius, Constantius, Leo, Theodoricus, aliique permulti. Quamobrem omnibus circumspectis, nec ad Dei gloriam, nec ad dignitatem amplitudinemque Christianissimi Regis, nec ad commune regni bonum, nec ad totius Catholicae Ecclesiae rationes expedit, vt Regina templis concessis tantam rerum commutationem permittat; sed, vt ad tollenda doctrinae dissidia, et morum corruptelam, vel ad Apostolicam Sedem istos reiiciat Ludouici Imperatoris se Galliarum Regis exemplo, qui per legatos a Michaele Constantinopolitano Imperatore de habendis nec ne in templis imaginibus sacris consultus, ad Romanum Pontificem, ad quem norat talia pertinere negotia, rem detulit: vel certe Tridentino Concilio hanc ob causam praecipue repetito, causam permitti integram curet. Haec aliaque multa cum Principes animaduerterent, ita communi consensu negata templa haereticis sunt, vt Castillonius, et quidam alij caetera nouorum cupidi dogmatum, hac in re a Catholicis minime discreparint. Non tamen haeretici quieuere; sed, vt coram Regina apud sanctum Germanum nouus fieret conuentus, institere, quem Lainius [Note: 37 Haeretico. um pertinaces conatus infringuntur.] et Polancus frustra disturbare conati sunt. Multa in disquisitionem vocari volebant. Primum de sacrarum cultu imaginum agi est coeptum. Quatuor haereticorum Ministri aderant, Beza, Marloratus, Perosellius, et alius quidam. Primo conuentus die multa Beza contra disseruit, quem bene e Catholicis Pelletarius Doctor confutauit: aliisque diebus alij Ministri, et Catholicorum Doctores, interque eos Pobucus semel, Lainius bis disputauit: resque ita male cessit haereticis, vt cuperent ad alia capita non procedi. Quare ipso Cineralium die iussis, qui in conuentu aderant, scriptas edere sententias suas; quae, quandoquidem non conueniretur, ad Pontificem Summum, vel ad Concilium mitterentur, solutus omnino conuentus est. Eo die, qui fuit quintus ante Idus Februarias, Lainius diligenti imaginum tractatione confecta, Reginamque et Principum multos de religione sedulo allocutus Lutetiam se recepit. ac deinceps quater in heb domada ad concionem Italice dicens in templo sancti Augustini, Latine etiam in Collegio S. Barbarae aliquoties verba fecit. Quorum laborum felicem exitum Senatus Parisiensis videns. Societatem tandem in Poisiaco ante conuentu receptam ipse pariter ad Collegia habenda admisit. Polancus quoque assidue concionibus Latine habendis ad varia discentium Collegia salutarem nauabat operam, cum a Cardinali Tumonio ad S. Germani grauiter aegrotante


page 233, image: s233

[Note: 38 Cardinalis Turnonius religiosissime moritur.] raptim accitur. Eum bonus senex generalem totius vitae suae confessionem excipere, et supremo tempore sibi adesse voluit. Non desticit reuocare in mentem illi Polancus Christianum officium: atque in primis vt famulis, quorum plerique anuoium flore apud illum consumpto valde ab re imparati relinquebantur, prouideret: reditus autem Ecclesiasticos, sic, vti sacra postularent iura, distribuendos curaret. Quaediligenter Cardinalis executus est. Et quoniam ad Turnonium gymnasium quidam accedebant in amictu ouium lupirapaces, sammam Catholicaedoctrinae inuisa haereticis capita diserte complexam, quam omnes, qui Turnone esse vellent, profiterentur, eidem Pater auctoritate sua confirmandam, vnaque decreta quaedam spectantia ad honestatem morum proposuit: quod item libenter fecit pius Princeps, et lusto Turnonensi Domino, vt onseruanda curaret, [Note: 39] plurimum commendauit. Mirum sane est, quantum alterius amore vitae arderet, cum iam se praesenio, et infirmitate corporis reipublicae superuacancum diceret. Rogauit Polancum, vt Parisiensibus Sociis preces ad Deum indiceret, libi vt vitae diem contraheret. Miserebatur laborum, quos in se curando domesticos videbat subire. Medicamenta, et quae alia vitae adminicula praebebantur, eo tantum sumebat, quod id velle Deum sciret, iubentem, quoad ipse euocet, in custodia corporis permanere: quanquam interim videre se diceret migrationem ad caelestem patriam ea re inuito sibi differri. Ita exuerat immodicum erga cognatos amorem, vt neptem, quae Parisiis ad eum visendum venerat, haud laeto animo viderit, et abire confestim iusserit. Denique multis pro sancta Ecclesia perfunctus laboribus, et tum maxime periclitanti patriae solicitudine et angore animi ingenti pristinum Catholicae fidei tueti decus contendens, annis cumulatus ac bene factis mortuus est IX. Kalend. Maij, annum agens (vt Vincentius Laurcus, qui valetudinem eius regebat) prodidit, tertium et septuagesimum. In templo Collegij sui Turnonensis, quod Societati tradiderat, humari voluit, et grato animo Societas non tanquam fundatori modo Collegij, sed etiam veluti Ordinis totius parenti ob singularem erga se pietarem meritos suffragiorum honores liberaliter soluit.

[Note: 40 Haereticorum duces ex aula eiecti.] Sub id tempus respirare Catholica res Parisiis coepit. Cum enim, postquam frustra conati erant specie conuentus, perque nomen concordiae quaerendae sancta omnia protuere, diaboli Ministri in apertum furore erumperent, vtque rerum summam rentate molirentur; eiecti ex aula regia sunt, qui per religionis obtentum priuatarum opum respectu firmamentum mali ac robur erant; Princeps Condaeus, Admiralius, et eius fratres, Odettus Cardinalis Castillonius, Andalottus, Nauarraea Regina, et alij: contraque Guisij, Comestabilis, Rex Nauarrae, qui primo cum Sectariis faueret, serio deinde Catholicae fidei propugnationem suscepit, [Note: 41] in aulam rediere. Parisus Gubernator praepositus Catholicus: omnes Ministri diaboli eiecti, synagoga eorum exusta: exilium sectatoribus, nisi ad sanitatem redirent, propositum. Quas res magno cum gaudio Lainius, omnesque boni videbant: cum intelligerent exoneratam sentinam, et secretos pestilentes, ne, indiscreti si agitarent, nihil salubre ac sincerum reliquum fieret.

Hoc eodem tempore in aliis Galliae partibus homines Societatis, in Delphiuatu Turnonij collegae, in Aruernia Billomeses, in Aquitania Apamienses strenue dimicabant. Turnone Annibal Codrettus intermisso tantisper gymnasio per inediam quadragintadialem egregio cunfructu ad suggestum transiit. Vicinos quidam in pagos dimissi multos mortalium, quibus facile haereti caefraudes praesimplicitate imponebant, edocuere. Verum in Edmundi Augerij labore Deus sibi praeter caeteros placuit. [Note: 42 Edmundi Augerij praestans zelus et eloquentia.] Is concionatus Valentiae est cum approbatione summa, etiam haereticorum. Mira cum dexteritate et comitate agebat, et apte ad ingenia Gallorum, singulari praeditus facultate ad omnium sibi animos conciliandos. Aiebant haeretici, nisi quadrato pileo, et superpelliceo inter concionandum vteretur, parem illi oratorem nusquam fore: assidueque ad Deum fundebant preces (quae scilicet fiebant eis in peccatum) vt ad ipsorum Euangelium eum conuerteret. Profitebantur exiguo spatio circiter centum ex albo, in quo descripta habebant suorum nomina, post quam concionari Edmundus instituerat, delendos sibi fuisse, quod ad Papam (sic enim loquebantur) rediissent. At numerus eorum, qui quanquam non dederant nomen, tamen clam prolapsi iacebant; atque eorum, qui iamiam casuri nutabant, at confirmati et erecti sunt, maior multis partibus fuit. Ab circumiectis oppidis alij sex, alij nouem, [Note: 43] alij quatuordecim lencis Edmundi exciti fama, Valentiam ea tantum causa permulti viri feminaeque migrarunt nobiles, vt puram sinceramque doctrinam ex eo audirent: qui mox cum ad suos remigrassent (adeo incensi redierant ipsi) domesticos quique suos, et populares inflammare coeperunt. Ad Edmundum vero legationes multarum circa vrbium, aliae super alias ad se certatim aduocantium veniebant: et Valentini Collegium Societati moliebantur. Aderat aperte famulo suo diuina vis, vt inter assiduos dicendi labores, cum senas diebus singulis horas audiendis confessionibus, colloquiisque alias priuatis ac disputationibus daret, modicae vir valetudinis pondus tamen diei et aestus non incommode ferret. Notauit etiam capita quaedam, et in meditationum distinxit formam, quibus possent, quae bono semini superseminabat inimicus homo, zizania internosci. Quae capita cum inter eos, qui plus ingenio valebant, distribuisset, sane apprime efficacia ad confirmandos animos reperit.

[Note: 44 Posseuinus praeclare Lugduno auxiliatur.] Lugduni eodem tempore haud labore effectuque dissimili versatus est Posseuinus. Is nondum domesticis expediri tricis ita potuerat, vt praeceptoria illa Fossanensi relicta palam se amictu de Societate ferret; tamen magna in existimatione apud Sabaudiae Ducem sedulam eius ditioni purgandae confirmandaeque operam nauans, momentum, vt vere inest, magnum in Catholicis spargendis libellis ponebat. Quorum ingenti numero distributo, cum Lugdunum se, vt nouam copiam sufficiendam typis curaret, quemadmodum supra demonstratum est, contulisset; latum ibi et ad caritatem interim, se ad constantiam suam probandam nactus est campum. Comes a Saltu pro Rege Lugduno praefectus se Catholicum simulans, per speciem conciliandarum partium, et haereticos declamare sinebat publice, et vrbis custodiam ita distribuebat, vt dimidium eius ex Catholicis, dimidium ex


page 234, image: s234

haereticis esset, eo consilio (quod euentus ostendit) vt vrbs tota in haereticorum veniret manus. Ad haec comportarant Geneua sectarij vim infinitam librorum pestiferorum, quos non per Galliam modo sererent, verum etiam Constantino polim, et ad Orientem versus mitterent, vt qui residui iis in terris Christiani sunt, vel seruiunt apud Turcas, vnaque Graeci inficerentur; rati hos haud cunctanter quae contra Pontificem afferebantur amplexuros; eaque re vndique se obsessuros, [Note: 45] et in angustias redacturos pietatem existimantes. Hoc in statu vrbs erat, cum Posseurnus Lugdunum venit: qui primum omnium egit effecitque, vt pestilentium illa farrago voluminum flammis aboleretur. Deinde propter quos venerat, curanti libros, cum forte bibliopolae puer idololatriam, quod Sanctos veneraretur, exprobrasset, ea res cogitationem ac mentem, a qua prorsus ante aberat, alloquendae concionis, illud que ipsum de Caelitum cultu argumentum tractandi subiecit. Vbi auditus est, quia Quadragenarium solenne instabat; propterque perturbationem rerum, qui Italae nationi de more concionaretur, haud quisquam aderat; Italici homines, vt ipsum sibi tantisper Posseuinum concederet, ab Sabaudo Duce impetrauerunt. Magno ille animo cum e suggestu populum alloqui Italice, tum Gallice pueros catechismum (quanquam non dum expedite ea vt ebatur lingua) docere apud Domini canos aggreditur. Vtraque res male habebat haereticos. Catholici explicatio catechismi nun quam ad eam diem Lugduni vsitata, mentes fidelium, quae ante veluti inermes ictibus patebant hostium, salubri tegumento [Note: 46] praemuniebat. At in concionibus summe efficacem ad plane expugnandas Caluini arces, et quam postea secuti multi sunt, rationem iniuit. Priore concionis parte in Euangelij expli catione et castigatione morum consumpta; initio posterioris (quoniam haeretici duo maxime concrepabant, verbum Dei, prout ipsi deprauabant, et auctoritatem Caluini) Institutione ipsa Caluini sumpta in manus: Videamus, aiebat, de Euangelij loco, qui hodierno die tractatur, quid aduersarij doceant. Tum recitata Caluini sententia, quam idem confirmare modo Patrum solebat, modo Conciliorum testimoniis vafre seu vitiose prolatis; continuo a sacerdote, quem ad id sedulo instructum subsidere in suggesto iubebat, volumina vel Conciliorum, vel Patrum accipiens, ea ipsa testimonia, quae attulerat pro se Caluinus, clare distincteque pronunciabat. Hac via cum palam omnes deprehen derent quam vel deprauatas, vel detortas Caluinus afferret sententias, qui auditorum Catholici erant, impudentissimi nebulonis os admirati, execratique fallacias, summe in Catholicis institutis animos obfirmabant: haeretici vero cum quid contra hiscerent, non haberent. disrumpebantur dolore scilicet. [Note: 47] Quos tamen humaniter saepe inuitabat Posseuinus, vt eos ipsi per otium recognoscerent conferrentque locos; vel, si copia librorum non esset, ad se domum adirent, nec sinerent sibi tanta in re, quanta est animae aeterna salus, fucum fieri. se libros oculis subiecturum Basileae impressos: his enim deditâ operâ vtebatur, ne cui posset adulteratae a Catholicis sententiae suspicio suboriri. Haec ita cum dissererentur, nobiles duo Galli sancti Ioannis Hierosolymitani Equites, ne quam haeretici machinarum suarum euersori iniuriam facerent; suapte sponte excubandi sibi pro eo, huius rei prorsus ignaro, protegendique negotio sumpto, intenti pone suggestum quotidie consistebant. Valde etiam pupugit Hugonottos libellus, quem idem scripsit ediditque de Diumissimo Eucharistiae Sacramento, adeo vt multi biennio proximo contra eum obganniendi nullum finem fecerint: atque e contrario Angli Catholici Anglice versum disseminatumque experti saluberrimum sunt.

[Note: 48 Ludouici Codretti fortis indastria.] Ebredunensibus eodem tempore Ludouicus Codrettus praesidio fuit. Quo dum Guilielmi Auansonij Archiepiscopi accersitu se confert; quo facilius Caluinianorum manus effugeret, amicorum multi suaserant, vt in Delphinatus quibusdam oppidis ne proderet se Catholicum sacerdotem. Verum is perspecto supremo discrimine, in quo populorum animi versabantur, vitae suae pericula posteriora duxit. Quacunque pedem ferebat, clamans se quasi tuba exaltans vocem suam ad Catholica vbique signa aggregare omnes nitebatur. Quamuis serum diei iam esset, cum ad populorum quempiam perueniebat, tamen concionis edi iubebat signum: et longos faciebat sermones. Obstrepebant dicenti verbi hostes diuini: manibus, oculis vultuque intentabant minas. Fuit etiam cum pueros concitarunt, vt digredientem e templo sibilis infestisque clamoribus insectarentur. At ille libenter hauriebat omnia, dum confirmarentur animi Catholicorum: quibus mirum ex iis sermonibus accidebat solatium: aegerrimeque sinebant [Note: 49] ab sese diuelli. Ebredunum vehementer expectatus ipso die Cinerum venit, populumque ita ad se omnem illexit andiendum, vt Minister haereticus iam diu aditum in vrbem opperiens, nunquam accedere eo sit ausus. Perfunctum deinde munere Antistes non sine lacrymis ab se dimisit: ciuiumque multi prosecuti sunt flentes. Ille vero quo in aduentu, eodem in reditu tenore per prouinciae castella et oppida sanctam praedicans audacter fidem (Deo protegente) ad Montis Regalis Collegium sospes, et praeciare gestorum diues reuertit. Temporis eodem tractu Pelletarius iam penitus custodia liber, Tolosae pristino suo ardore animi solennes conciones habuit.

Hic fuit vlque ad extremum ver Galliae status: reliquo anni tempore et armis se pestilentia vexata est: et mali vtriusque ad homines Societatis pars bona pertinuit. Pridie Kalendas Maias haeretici introductuspaulatim ementito habitu militibus, quos Geneua, aliisque circa locis acciucrant, et in priuatorum domibus occulte dispositis, Lugdunum noctu occupant. Posseuinus strepitu excitus dum [Note: 50 Lugduno ab haereticis capto Posseuinus periclitatur.] Caelestinis, apud quos diuersabatur, animum facit in Dominicanos perterritos incidit, qui occupato ab haereticis suo templo, in contiguos Caelesti norum hortos transgressi erant. Cum vtrisque Religiosis in Caelestinorum templum recipit se, et omnes quanquam satis per se constantes ad propugnandam vel sanguine, si sit opus, sacrorum integritatem ante diuinissimum Christi Corpus hortatur. Sub ea cum speculatum misisset, num qua transitus in vrbis


page 235, image: s235

partem, quam Itali trans Ararim incolebant, pateret, pontem ab armatis haerericis insessum, cymbas fere omnes inter ceptas renunciatur. Ipse tamen aurora iam albescente, totum se Deo committens, viam, quae ad laeuam oblata est, sibi antea ignotam insistit; bonoque nimirum Angelo regente vestigia, ad fluminis ripam ducitur, vbi inter circumfurentium sclopetorum ictus nauta cum cymbula quasi attonitus stabat: ab eoque sine mora, vesut diuinitus ad id praeparato traiicitur. [Note: 51] Vix ad Archiepiscopi aedes venerat, cum regius Praefectus Comes a Saltu, qui aedes eas occupauerat, obuiam fit, simulansque mirari se, quod Posseuinus et solus et id veniret temporis, specie honoris, et tanquam ipse quoque obsideretur, consiliarium super tumultu habiturus ad se ducit: ac principio etiam mensae adhibet, cum interim et eius frater Dominus a S. Andrea aperte haereticus in vrbe penitus sub iugum redigenda vim omnem intem deret: et ipse per simulationem conseruandi a militum iniurus multa strenue raperet: inter quae cum templi S. Ioannis, quod in ea vrbe princeps est, argenteam omnem supellectilem adferri ad se iussisset, ea postea nunquam comparuit. Denique ducentis praeterea militibus domum introductis, et foribus bombarda munitis Posseuinum affatur: Vides nos vndique tanquam custodia et earcere obseptos: optimum mihi quidem factu videtur, vt in vnum e superioribus conclauibus tu te recipias: mihi incolumitas tua curae erit. Ita traditur custodien dus haeretico. Nec ita multo post Caluinianus Minister Ruffinus nomine illud in conclaue irrumpit tectus lorica et sclopeto armatus, manu satellitum facinorosorum hinc atque hinc cingente latera. Post multas contumelias, et supremi supplicij minas ait se ad disputandum venisse. Id esse tempus, quo, quae Posseuinus pro defensione euomuerat Missae, cogeret eum resorbere, vel eluere sanguine. Posseuinus, tametsi vi debat loricam, sclopetum, armatos satellites non esse tela decertantium verbis, constanter tamen respondit, Quod pro Catholicae fidei defensione praedicasset, id cum nitorem purissimum veritatis contineret, se non eluere, sed et consignare et testificari sanguine suo paratum, si Deus tanto beneficio dignaretur: animumque componit ad nece fortiter subeundam. Sed Minister cum quaesiuisset quaedam de sacrosancto sacrificio Missae, et obrutus esset testimoniis sacrorum librorum, SS. Patrum, memoriaque omnium post Christum saeculorum, cum vix Latine ipse nosset, nihil nisi iterum superbe et ferociter extrema omnia minitari ausus recessit. Tantum aderat animi inter praesentem mortem Posseuino, vt de se prope securus omne curam ad sollandos Catholicos et Religiosos viros conuerteret: qui consternati animo ad indignitatem rerum, quas videbant ferebantque vix mente [Note: 52 Hugonottorum impieius et furor.] constabant. Etenim nocte vna cuncta virorum sacrarumque virginum monasteria, omnia templorum sacraria direpta et spoliata sunt: tabularia omnia incensa: multa templa euersa: veneranda S. Irenaei ossa cremata, S. Bonauenturae in profluentem abiecta: praeterea sacris calicibus ad ingurgitandos se mero abusi: nec sancto oleo per summum contemptum ocreas inungere puduit. denique viua etiam sancti Spiritus templa vt violarent, iuuenes petulantes atque flagitiosos ad sacra virginum penetralia solicitatorrs ausi adducere. Adeo robusta impudentia erat, et frontem ita cum fide perdiderant. Quas tamen Dei ancillas diuina omnes gratia, et in proposito constantes, et liberas ab ignominia [Note: 53] conseruauit. Inter haec natio Florentina, quae semper egregie se Catholicam praebuit, Consulesque ciuitatis vias omnes, quibus Posseuinum eriperent, inuestigabant, cum Montis Luelli (quod oppidum tribus ab Lugduno leucis in potestate tum Sabaudi Ducis erat) Praeses (Capitaneum vocabant) apparuit, sua sponte cognito hominis periculo ad eum liberandum profectus. Is, cum Proregi sigrufi casset, quo loco apud Ducem Emmanuelem Posseuinus esset: sique ei iniuria fieret, Ducem permoleste latutum, vt dimitteretur, expressit. Ergo populari vestitu Centurioni haeretico traditur abducendus. Aderant compacto et Florentini, qui exceptum ab Centurione longo flexu per montis accliue, dum infre quentiam captant, circum duxerunt. Domum tandem mercatoris ductus, ibidemque ea die haud frustra exacto (nam Florentini hominis, qui sedulam operam liberationi suae nauarat, totius vitae confessionem excepit) postridie per mediam vrbem, pluuia ad haereticos fallendos iuuante, transito Arari, qui leniter vrbem circumfluens, sub ipsa moenia in Rhodanum influit, ad alium mercatorem in domum [Note: 54] Rhodani impositam ripae traducitur. Hinc conducta a Montis Luelli Praeside cymba piscatoris habitu aduerso Rhodano auehitur insigni Deitutela seruatus. Nam haeretici ob conciones, et catechesim infesti ad omnes portas dicebantur homines, qui eum probe nossent, ne qua effugeret, collocasse. Quod si priore die, vt haeretici praeceperant animis, in priore illo domicilio mansisset, prorsus in eorum incidisset manus. Quippe Dux Vasconettus cum quinquaginta sclopetariis eo nocte iusequenti venit, vt vinctum pro arbitratu perderet, eo infensior, quod idem Vasconettus pro haereticis Angroniae Vallis arma tulerat, dum copiis Sabaudi Ducis Posseuinus pietatis armatura [Note: 55] muniendis et incitandis praeesset. Vbi primum in Sabaudia pedem posuit, et ab equitibus obuiam ad praesidium factis exceptus Posseuinus est; dum piscatorium exuit cultum, pariter ex animo quamdam constantiae quasi loricam, quae adhuc mire fortem inter tot pericula et securum praestiterat, detrahi sibi prope videnti sensit, tum pauore, cum causa desierat, subeunte. Nempe vt animaduerteret non sua nuper vittute tam fuisse constantem, sed ope diuina, [Note: 56 Res a Pesseuino Cherij gestae.] quae summis temporibus maxime adest. Inde sospes in subalpina reuersus Cherium ab Taurinorum Augusta tribus millibus procul, quam (vt diximus) arcem sibi errorum haeretici destinarant, sedem industriae suae delegit, vt faceret propugnaculum veritatis. Decem mensium concionibus et catechesi cum multa alia perfecit, tum florentem Sodalitatem instituit in Sanctissimi Sacramenti nomine legibus iis deuinctam, vt praeter hebdomadariam caelestis epuli instaurationem, publica supplicatione diuina hostia deferretur singulis mensibus ad vnum e quatuor praecipuis templis: et vbi in eo per mensem augustioribus feriis exposita publicae venerationi fuisset, ad alia deinceps in orbem deferretur. Quod cum animorum insigni ardore fieret, non modo id procul arcendae impietati munumentum erat, sed aliqua ex patte, quos in occupatis a


page 236, image: s236

se terris haeretici fraudabant. debitos incoparabili Christi charitati honores resarciebat. Semper enim per haereses Catholica Ecclesia, et sapientia profecit et sanctitate: idque maxime quod Satan oppressam voluit, extulit caput et floruit.

[Note: 57 Augerius ab baereticis capitur.] Edmundus Augerius Quadragenario perfunctus curriculo, ad Turnonensis Collegij, cui praerat, inspiciendas res, Valentia redic. Sed breuis concessa mora est; Valentinis enim Catholicis opem summis precibus, quod haeretici insolentiores in dies euaderent, flagitantibus denegan dum quod in se esset, auxilij non putauit. Ergo celeriter reuersus more suo imperterritum se atque, prudenrem Ecclesiae custodem praebebat, cum dolo ab haerecis Valentia quoque occupatur. Praetor, qui Catholicus erar, Ordiuis S. Michaelliis, ex vna aedium suarum fenestra, ceruicibus fractis suspenditur. Non dissimili supplicio damnatur Edmundus. Statuitur in foro patibulum, ad idque rapitur, illico, nisi quae pro Catholica praedicauerat fide, recantaret, inserto in laqueum collo suspenden dus. Hîc vero Euangelicus praeco no modo non reuocat dicta; sed clara et constanti voce gratias Deo agit infinitas, qui eo se loci vocaret, vt sanctissimae religionis eastitatem non tautum voce, sed vita et sanguine contestari posset. Quae cum eo diceret spiriru ac sensu, vt passim Catholicis, atque haereticorum haud paucis exciret lacrymas, vnde speranda minime videbatur, inde salus affulsit. Pro comitate sua, ex cellentique ingento et doctrina (vti supra indicatum est) haereticorum multis carus erat Edmundus: ac velutise ipse libenter, vt eos ad pietatem conuerteret, dabat in amicitiam eorum, ita ilii vicissim ambitiose eius [Note: 58 Ab summo discrimine liberatur.] gratiam, vt ipsum peruerterent, venabantur. Ergo Ministrorum quidam haereticum Ducem adeunt, docentque quanti ingenij, quantae facultatis ille vir sit: quam se non inhumanum praebeat. Quantum accedere rebus Hugonottorum momentu queat, si is accedat. Disserat paulisper necem corporis, duntentent spsi, si possint, animum expugnare. Hoc consilio dilatum suspendium. Edmundus in custodiam ducitur, et Ministrorum caterua hinc minis, inde fallacibus officiis, adhaec captionibus et praestigiis armata conuolat: quorum ille et illecebrosa omnia et formidolosa, denique et captiosa tormenta non modo Catholici docturis virili constantia repulit, sed ipsos praeterea ita vanis exuie armis, implicuitque veris, vt qui capturi venerant, capti haererent: nec iamtanta in luce propositae veritatis nisi improbae virae, ac vitiatae mentis pertinaciam obtincrent. Itaque Duci renunciant perstare cum quidem in sententia, sed tamen non videri occiden dum, quod spes sit fore, vt veluti S: Pauius, ita Edmundus nullo suadente hominum persese resipiscat. Ille interim pia Catholici hominis industria opportunum equum, et euadendi viam nactus, spes et manus impiorum elusit: seque et Christi praecepto, et Apostolico excmplo ad noua certamina reseruauit. Dum ita elabitur Edmundus, Turnonenses quoque [Note: 59 Turnonense Collegium haeretici exturbant.] Socios sub alarum suarum vmbra indulgens cura Dei protexit. Lugduno Valentiaque capta, Rbodanum se quentes Hugonotti furorem suum ad Turnonem quoque admouent. Principi denunciant, aboleat Missam Iesuitas eiiciat: vrbem arcemque pro Hugonotris habeat. si cunctetur, ignem, ferrum, vastitatem omnium rerum expecter. Iustus Turnonius Princeps. et veteris religionis tenax, et Socictaci optime cupiens, confestim, quia Edmundus Rector Valentiae ab haereticis tenebatur, Prorectorem Collegij accersit: quidque ad eam dsnun ciationem respondendum, quid agendum sit rogitat. Annibal [Note: 60] Codrettus, qui locum Rectoris obtinebat, responder, ea dere, quoniam adeo grauis sit, si Principi videatur, cum reliquis collegis libenter consultaturum. Id cum Principi placuisset, Patres respon derunt paratos se pro fide Catholica mori: nec relicturos in supremo belli periculo Catholicos, quos ex colendos tuendosque pacis tempore suscepissent. Laudauit Princeps eorum constantiam sidemque: verum per Dei amorem videre etiam atque etiam iussit, num expediret parcere in praesens vitae, quam reipubl. Deuouissent, et qua tantum tempora indigerent, nec haereticorum furorem perrinaci mora extimulare, vt sanguinarij auanque homines, siue per odium, siue per simulationem odij Iesuitarum omnia caedibus et rapinis foedarent, dum ipsi Patres nec sibi, nec aliis manendo posent opem vllam afferre. Haec famulis Christi recte cum dici viderentur, respondent, morrem sibi pro asserenda religione, tutandoque populo optatissimam: consilium nequaquam esse Turnoni vllam in partem incommodare, sed solum qua re cun que possent prodesse, et calamitatem auertere. Si ipse ad id pertinere arb itretur eorum secessum, itaque iubeat, testatos se ea dumtaxat proficisci gratia, continuo capturos iter. Denique eadem hora quaterni viis diuersis proficiscuntur. [Note: 61 Natalis in Galliam aduentus.] Billomum eo ipso die Hieronymus Natalis Visitator, ex Hispaniacum eadem summa potestate transgressus ad visenda Collegia Galliae, ex periculis plurimis mirabiliter sospes aduenit.

Res in Hispania ad hunc modum transegerat. Initio [Note: 62 Res in Hispania quomodo ordinarit.] anni cum Senatus regius quiesceret, et Rodericus Gomius confirmaret Natale, vti regni Toletani spectarat Collegia, ita Veteris Castellae posse raptim visere: iusso Araozio Burgis praesto esse, vt Collegiorum inspectis rebus, de statuprouinciarum ordinando ibi ageretur; i???sque ordinatis in Galliam inde ipic contenderet, Segouiam venit Nonis Ianuarij. Archipresbyter Solierius nulla [Note: 63 Segouiensis Collegij status.] apposita conditione sex aureorum millibus dono promillis, Segouiam Socios aduocarat: dein cogitarat instruere suis omnibus partibus, et omnino explere Collegium: palamque pro fundatore ab omnibus habebatur, cum tamen nihil effecisser, nec promissam dono pecuniam dedisset. Cum eo Natalis, vt rem conficeret, sermone instituto, vbi vidit iam multas, quae difficulter praestari possent, conditiones exigi, re cum Deo, cumque Patribus inultum expensa, bene sperare domesticos iubet, et coepta continuare Segouiae, vitam ele emosynis, vti adhuc fecerant, toletantes: nihil desuturum si suo ipsi muneri non deessent: commodum quoque fundatorem in tempore a Deo prouisum iri. Ita Socios consolatus, donationem Archipresbytero omnem remisit. Quod in negotiis, quaerecta mente, Deique inuocato ductu geruntur, vsu venit, vt semper quidem optime


page 237, image: s237

cadant, ac saepe etiam felix euentus in aperto sit; id in praesentia videre licuit. Occasionc redituum xenodochij, de quibus Collegio addicendis supra actum demoustraui, quanquam res effectu caruit; tamen vehemens non Segouiae modo, sed in regia quoque multorum animos occuparat oninio, non plane expertem cupiditatis Socienrtem esse. Nunc vero vulgata fama sexcenorum (tot enim Solierius destinabat) aureorum nummûm vectigal annuum repudiatum, ita Segouiae circaque propinquas per vrbes, et in regia ipsa res bonis animis accepta est, vt videretur immissa diuinitus opportunitas grassanti prius rumori abolendo. At Segouienses, qui paulo ante, quod vel suppeditare Archipresbyterum quidquid dies postularet, vel certe ad eum pertinere arbitrarentur, quamuis rogati nihil admodum conferebant: iam fundatoris vmbra sublata, sponte sua necessitatibus occurrebant. Itaque ciuitate et communiter et priuatim iuuante, hoc ipso anno emptum est domicilium, vbi Collegium postea mansit: concinnataque sacra aede, in eam octauo Idus Decembris Sanctissimum Christi Corpus illatum. Natalis Segouia Abulam, inde Salmanticam venit: vbi Hieronymum Montis Regij Comitem nactus, egit cum eo quoque, vt suum Collegium quibusdam conditionibus liberaret, ostendens neque Societati, neque iis, qui cum illa rem contrahunt, expedire conditiones apponi ab Ordinis [Note: 64 Alienae ab instituto conditiones nec iniungenti, nec suscipienti conueniunt.] instituto alienas. Nam Societati optimum haud dubie esse non degenerare ab legibus suis. Qui vero Collegia instituunt, iis sane curandum, vt permanenria, maximeque diuturna eorum acta sint. Atqui, quae discrepant ab Societatis moribus, facile olim Praepositum quempiam, Generalem emend daturum, vel dirempturum rem omnem. Cumque obiiceret Comes, se verecundia parentis sui, qui earum conditionum partem addiderat, prohiberi, ne quid mutaret; respondit Natalis gratum fore honestumque parenti, si ab se gesuta meliora filius et perpetua raceret. Denique cum parum proficeret, re ad Prouincialem reiecta, Methymnam Campi pergit. Vix eo venerat, cum a Roderico Gomio litteras accipit, quibus per Deum obtestabatur, vt festinaret; compendio rem expediret: iam commoueri Senatum cognito ipsum adhuc haerere in Hispania, quem dudum excessisse crediderat. Eodem tempore ex Araozio et Antonio Corduba cognoscit Araozium valetudine teneri, quo minus Burgis, vti conuenerat, praesto esset. Quibus rebus Natalis cognitis raptim Vallisoletano quoque Collegio inspecto, pridie Idus Februarias Complutum redit, ad Montem frigidi fontisprae magnitudine niuium periculo ingenti perfunctus. Hîc Castellaeprouinciae in Toletanam et Castellanam, quam pridem instituerat, diuisionem, et Prouincialem Toletanae Ioannem Valderauanum, Castellanae Ioannem Suarium pridic inter Professos adscriptum, et Commissarinum loco Francisci Borgiae Araozium promulgauit. Sua cuique nonita non in vniuersum modo, sed ad singula etiam negotia dedit: explicauit quoque ad tollenda, quoad fieri posset, semina querelarum, quid potestatis Araozio futurum esset, suo Prouin cialibus iure in totum relicto. Qua in lubrica et ancipiti re ipse quidem Natalis potuit, quod omnibus probaretur, inuenire temperamentum. Lainius enim, qui procurationem eam penitus extinctam cupiebat, tametsi multum detractum erat; tamen plus Commissario potestatis relictum, quam oporteret, postea iudicauit.

His peractis, et auctoritate Araozio apud Socios omni ope conciliata, Caesaraugustam Natalis iter intendit: vnde octauo Idus Aprilis rebus Collegij eius compositis transcendit in Galliam. Apamias cogitanti nunciatur omnes, qui ibi de Societate erant, pariterque alios Religiosos ab haereticis vrbe potitis eiectos: quare Tolosam perrexit. Hîc Apamienses Socios, quos propter Euangelium extorres in monasterio sanctae Mariae Deauratae, vt vocant, inuenit, consolatur, et pro tempore consiliis regit et iustruit. Pelletarius a Cardinali Armeniaco euocatus Ruthenis agebat. Eo Natalis iit, vt de Collegio Ruthenis extruendo, quod Cardinalis moliebatur. cognosceret. Ad oppidum Rebastenum in via ab [Note: 66 Natalis pericula in Gallia.] Tolosa Ruthenas ipse, et Ximenius, et Bertrannus, quem cupientem in Societatem excipi Caesaraugusta duxerat, intereipiuntur ab haereticis. Periculum fuit summum: vexatio maxima: interrogationibus plurimis, minis, contumeliis, carcere [Note: 67] exagitati, sine noxa demum mittuntur. Cum Cardinali ex sententia actum de condendo Collegio. Caeterum, quoniam Lainius nondum ex Gallia abierat, ei peractio reseruata. Ruthenis cum abiissent, tres haeretici viatores comites aggregantur. Haud placebat Patribus comitatus: nec aliunde in tanta rerum perturbatione metu vacabant: tamen, quod Catholicorum insigne esset, nihil dissimularunt vnquam, neque intermilerunt. Gestabant palam rosaria, et iis in tempore ad precandum propalam vtebantur. Clare inuocabant Sanctorum opem: quodque haereticos vrebat maxime, in oculis oranium adorabant cruces. Ad biuium perucetos, vnde seu Turnonem, seu Billomum ae que licebat petere, aliquamdiu incertos consultatio vtram arriperent viam, sustinuit: tandemque haud dubio Angeli boni instinctu, omisso Turnone, Billomaeam viam nisistunt. Latuit tum eos diuina in ea re clementia, quam, mox vbi attigere Billomum, audientes eo ipso tempore Turnonem captum, vt ipsi, eo si pergerent, in laqueos omnino se induereut, gratis [Note: 68 Billomaei Collegij status.] animis cognouerunt. Erat tum Billoini Paschasius vehementer solicitus, tum quia Billomum ipsum circumstre pebant haeretici, tum quia quid Turnonensibus factum esset Sociis, ignorabat. Eo Natalis adnentus perse plurimum optatus, in tanta perturbatione rerum in cundior accidit. Naralis vicissim innocentissimi senis plurimum laetatus conspectu est. Verum non sinebat sincero frui gaudio incertus Turnonensium exitus; cum biduo aliqui palantes veniunt; dein alij atque alij, vt iam nemo desideraretur praeter Edmun dum: sed et is ad cumulan dum gaudium e carcere et paribulo, vti supra est demonstratum, elapsus repente incolumis, et praeclara fidei confessione honestatus apparet. Post mutuam gratulationem, iueundameque diuinae prouidentia pignorum,


page 238, image: s238

quae quisque expertus, per quae et seruatus erat, commemorationem, Natalis rebus Collegij Billomaei, et ibidem Turnonensis, quando rotum aderat, quantum ferebattempus, compositis, vna cum Ximenio, qui Lugdunum tametsi ab haereticis occupatum, ad certam pecuniam recipiendam missus, tutante sancta obedientia, redierat saluus; cumque Bertranno et Paschasio Lutetiam versus, vbi Lainius expectabat, discedit. Adducebat etiam Turnonensium aliquot Sociorum, quod cognouerat ex Paschasio Lainium cupere gymnasium primo quoque tempore Parisiis institui, existimantem nonnihil habiturum momenti illo rerum in turbine ad rei Catholicae firmamentum. Sed tantus circumuolitabat vndique haereticorum terror, vt ne copiolas illas Christi in periculum daret, Billomum remittendas putarit: ipsi quatuor, quibus cessare minus integrum erat, non vsitata ac regia via, sed ad dexteram diuertentes per Burgundiam iter fecerunt. Vrbes, castella, pagi, omnia erant in armis, insessae viae, sublati pontes, custodiae ad portas, pericula toto itinere multiplicia et magna. Billomaei Patres, postquam tenere eos nequierant, cum pleni lacrymarum quasi ad certam calamitatem properantes dimisissent, non supplicibus modo ad Deum votis prosequebantur; sed etiam anxij, quam prospere via [Note: 69 Stephanus Mirabellus ab haereticis capitur.] procederet, submiserunt Stephanum Mirabellum vnum ex Turnonensibus Magistris, qui Lainium saltem certiotem faceret, eos iter ingressos. Is ab haereticis interceptus, graui ferri pondere ad pedes adiecto, in vincula coniicitur. Ad quindecim dies cum ita vinctum habuissent, non soluerunt modo, sed ad mensam quoque familiariter adhibere coeperunt. Cumque ille statis diebus, ab Ecclesia Romana vetitis abstineret cibariis, nihil, nisi leuiter irridebant. Nam sunt in omni genere varierates morum et gradus: et inter bonos minus boni, et intermalos placidius mali: neque latronum par omnium immanitas est. Denique ferme post, mensem qua victi constantia serui Dei, qua modestia et prudenti consuetudine deliniti, tutum in Catholicorum castra deducendum curarunt. Itais, qui periculi alieni nuncius mittebatur, periclitatus est. Natalis cum Paschasio et sociis Lutetiam omnis expertes iniuriae contigere.

[Note: 70 Lainij Tridentum Lutetia iter.] Iam dudum Pontifex Maximus Lainio mandarat, vt ad Concilium se Tridentinum conferret: verum is, cum propediem Natalem adfuturum cognouisset, vt coram quae in rem Socictatis essent, conferret, eius opperiebatur aduentum. Ergo vbi primum adfuit, Ruthenensi et Tolosano Collegiis receptis, nouaque domo ad Collegium Parisiis dignum eius celebritate vrbis instituendum designata, quinto Idus Iunias in Belgium discessit, quod id minus ab haereticis infestum erat iter futurum: praeclara suae sanctitatis vestigia, magnum doctrinae, magnum prudentiae nomen, plurima ad rem Christianam tuendam recte instituta, cum ingenti desiderio sui relin quens in Celtis. Patiter Natalis abiit: quo Tornaci relicto, Bruxellas Lainius Societatis res Cardinali Granuelano Viglioque Praesidi commendaturus perrexit. Ii cum diecrent tandem se factorum testimonio coactos fateri Societatem Dei plane opus esse, prolixe operam suam despondere. Praecrat Belgio pro Philippo Rege fratre suo Margarita Austriaca Dux Parmensis. Ea plurimum gauisa Lainij conspectu l est, quod olim Romae frequentare con cionantem, et apud eum dem per homolo gesim noxas poner, vbi Beatum Ignatium inualetudo distineret, [Note: 71 Cameracense Collegium promittitur.] consueuisset. Hîc Cameracensi Episcopo t multum roganti, asseuerantique sine adiutorio Societatis Episcopatum se recte administrare non posse, promittendum Collegium fuit. Inde Lainius totius negotij tractatione ad Natalem (quod ferme in rebus omnibus faciebat) reiecta, [Note: 72 et Antuerpiense.] Antuerpiam contendit, quod Lusitani primum, qui nobili eo in emporio negotiabantur, dein Hispani caeteri magno pere sacerdotum pae e suis nationibus postularant, quos animarum rectores suanim, et e suggestu cohortarores haberent: promisitque eos Lainius in Collegij sementem proximo Domini Aduentu missurum. Louanium inde profectus singulari honore et humanitate ab praecipuis Theologorum excipicur: nec prohiberi potuit, quin digredientem vnius diei iter prosequerentur. Hos aliosque ad vr, gendam Societatis in prouinciarum iura susceptionem vbi Natalis aduenisset, valde animatos reliquit. Porro quae obuiis in vrbibus expertus sit Procerum ac populi studia, ne longum fiat, paetermissis, id modo semel dixerim, quod [Note: 73 Benignitus obuiarum ciuitatem erga Lainium.] Ioannes Polancus scriptum reliquit: Quemadmodum quosdam inhumanitas interdum hospirum fugat, ita inter causas maturandi discessus Lainio nimis effusam hospitum benignitatem fuisse. Quod cum officiis erga cum permulti vbique inuitando, domum vocando, aliterque certarent, mosque geri omnibus nequaquam posset; ne quis quem praelatum sibi doleret, ab omnibus se properato abitu libetabat. Collegia item passim, vbi non adessent, postulabantur: de qua re, vri saepe ante per litteras, coram multa egit Leo diensis Episcopus. Coloniae Agrippinae, quo tertio Kalendas Iulias ventum est, tum Socios Collegij comnsuniter ac viritim sanctis colloquiis, tum Carthusianos Patres id summe rogantes Latina concione mirifice recreauit. Sed arduum cogitatu, ne dum dictu est, quantum mox Treuiris in eum humanitatis Antistes exprompserit. Ita agebat nobilissimus Princeps, ea caritate atque obseruantia, vt veluti oblitus amplitudinem suam. Perinde vt vnus de grege nostro aduersus Praepositum Patremque se ferret: palam etiam confirmans hanc disciplinae formam vsque eo sibi probari, vt, si alligatus vocatione sua non esset, ab hac minime alienum fore se crederet. Haud ab similem prae se benignitatem tulit Antistes Moguntinus. Vtrum que Lainius, quod apud omnes, in quos incidisset, sacros Praesules magnopere curae habebat, vt ad Concilium irent, vehementer hortatus est. Sed illi (id quod ernt) pericula ditionum suarum proprer confines haereticos, causati; aiebant tamen, si Pontifex mandaret, [Note: 74] omnia obsequio postlaturos. Augustam vbi venit, tantum Canisij, qui Oenipontanires Collegij componebat, desiderium inuenit apud Catholicos


page 239, image: s239

vt precibus eorum victus, continuo Augustan reuerti iusserit. Cum Fuggeris de Collegio ibidem aedificando, quod postea singulari benignitate fecerunt, locutus est. Vrsula Marci Fuggeri vxor, ea, quam supra memoraui ad sancta Ecclesiae gremium Canisij concionibus reuocatam, iamque Christians sanctitatis forma habebatur; dolo haud malo vsa est, quo benignitatis suae participe faceret. Cum multa offerret, eaque Pater repudiaret omnia, quod Pontifex Maximus quidquid vsui foret, praeberet, saltem rogauit sacra quaedam linteola (corporalia vocamus) ne aspernaretur. Haec tandem, vt pietati eius aliquid indulgeret, accepturum se cum respondisset, Vrsula protinus mittit inclusa in arculam; qua aperta inuenitur corporalium tegmen phrygio pictum opere aureis argenteisque distinctum laminis, cum Deiparae eleganti effigie in vmbilico vnionibus ac gemmis illuminata. Id vbi vidit Pater, negat se accepturum. At pia femina vna cum sacris sudariolis, et tegmen acceprum esse contendens, vetuit ad se referri. Itaque missum est Romam piae eius liberalitatis monumentum: et Lainium Augusta digressum postero die Ingolstadium excepit. Vbi praeter caetera summouendum ab Academia publica Doctorem, qui haeresim proseminabat, curauit. Ingolstadio Monachium vnius et dimidij diei itinere perlatus ingentem voluptatem ex Theodorici Canisij virtute, ac totius Collegij disciplina, religiosaque compositione (vt ad Rectorum mores facile parentium vita formatur) percepit. Inde Oeniponto transiens, Tridentum tandem iam diu expectatus, et obuiam etiam misso nuncio festinare iussus, Idibus Sextilibus insigni omnium gtatulatione ingreditur: duobusque e Socictate Theologis Ioanni Couillonio, et Alfonso Salmeroni, quorum ille Bauari Ducis, hic Summi Pontificis missu aderat, conducta in domo coniungitur. [Note: 75 Canisius ad Concilium vocatus.] Fuerat ibidem duos circiter menses Canisius quoque, ac sententiam suam inter Theologos aliquoties magna cum appropbatione dixerat, et alia multa curarat. Quippe cum haud facile alius crederetur de Germaniae rebus Concilij Patres, quam Canisius, propter diutinum earum vsum posse melius edocere, quemadmodum Cardinalis Varmiensis Romam ad Augustanum scripsit: atque ex altera parte nullo modo Germania eo spolianda praesidio id temporis videretur; ea medio critas probata erat, vt is tantisper dumtaxat, dum res Gennaniae postularent, Tridenti subsisteret. Itaque cum Maio ferme ac Iunio ibi fuisset, propere ad custodiam suam recsserat, cum Tridenti non modo ad rem communem, [Note: 76 Cardinali Hosio valetudinem restituit.] sed etiam ad priuatam Cardinalis Hosij salutem eius aduentus contulisset. Qui cum aeget ita decumberet, vt iam se ad obitum serio compararet, statim vt Canisius adfuit, morbus abscessit. Id quod et mirabatur, et precibus sanctitatique Canisij Cardinalis acceptum palam praedicans [Note: 77 Quilocus sedendi Lainio datus in Concilio.] referebat. Iam Lainio ad publicum conuentum vocato, quod Praepositus Religiosi Ordinis esset rite ab Sede Apostolica confirmati, et Societas religio Clericorum esset; rituum Magister in Generalium subselliis proximum ei post Canonicorum Regularium Generalem sedendi locum assignat. Cumque reluctaretur, libenterque cessurum iuri suo, ac postremum Generalium, ne quem forte offenderet, sessurum diceret; Legati dixerunt, nequaquam ad ipsum pertinere, quem locum mallet deligere, sed ad se, qui tueri dignitatem Ordinum, vetustosque Ecclesiae mores deberent: planumque esse Presbyterorum Ordinem Monachorum Ordinibus praeferri solitum. Itaque modeste obteraperaret. Id vbi viderunt Fratrum ac Monachorum Praepositi, quod Societas eo tempore Religiosarum familiarum nouissima esset, suarum quisque partium existimarunt familiae sibi commissae tueri locum: diserteque passuros negant, rem maioris, quam in speciem videatur, ponderis ita repente decidi, et in Occumenico Concilio praerogatiuae eius possessionem occupari. Cardinales Legati ob eam difficultatem iubent Lainium vnum aut alterum diem abstinere a conuentu, quoad cum Religiosorum Antistitibus quid ferret decori ratio, conueniret. Apparebat non mediocrem imminere perturbationem si pergerent Legati destinatam Lainio sedem tribuere: et iam interminantium voces audiebantur, se domum protinus ab ituros. Quippe vt Religiosis priuatim de loco potius inferiore Christi monitu, quam de superiore certandum est; ita Magistratus, quibus non modo disciplinae cuiusque coetus, sed et proprij iuris, et ornamentorum omnium demandata custodia est, pro eorum tutela non segniter excubare decet: cum praesertim, vt sunt humani casus incerti incidere possint tempora, in quibus ex re alioqui perleui pendeat summa grauissimarum. [Note: 78] At Lainius ea videns certamina, re domi consultata, de communi Sociorum sententia Legatos per Deum immortalem orat, modo testatum sit Societatem esse Clericorum e genere, imum sibi locum, ne qua rerum communium tractationi afferatur mora, concedant. Nullam fieri Religiosae familiae, nullam sacerdotali dignitati iniuriam, si pro pacis et caritatis bono volens ac prudens iure decedat suo. Laudauerunt omnes hanc animi aequitatem: dixeruntque facere cum pro cognita sua modestia, bonique publici perpetua cura: tum ad litem dirimendam ita rem temperarunt, vt ipse extraordinario loco in subselliis Episcoporum sederet, verum sententiam postremus Generalium diceret. Visus est vniuersus ille vencrabilium Patrum senatus id temperamenti probare: nihilo tamen secius, dissipantibus iis, qui postea Lainij auctoritatem ac sententiarum pondus obstare suis conatibusdo luere, in multas prouincias, et nominatim ad Caesarem et Ducem Bauarum infestus manauit rumor, tanquam se ille Praesulibus inuitis in locum sibi non debitum intrusisset. Quam falsam et vero etiam perniciosam fabulam Concilij Praesides extinguendam rati, diploma, quod infra [Note: 79 Cardinalium Concilij Praesidum de Lainij modestia testimonill.] scriptum est, ediderunt: Nos Hercules Gonzaga titulo S. Mariae Nouae, de Mantua; Hierony mus, titulo S. Susannae, Seripandus, Stanissaus titulo S. Pancratij, Varmiensis; et Ludouicus titulo S. Cyriaci in Thermis, Simonetta vulgariter nuncupari, sanictae Roman Ecclesiae Presbyteri Cardinales, sacri Occumenici et generalis Concilij, Tridentini Praesidentes, et Apostolici de latere,


page 240, image: s240

Legati intelleximus non sine animi nostri molestia variis in locis et prouinciis vano sane et iniusto rumore iactari, quod Reuerendus Pater Magister Iacobus Lainez Praepositus Generalis Societatis Iesu renitentibus et inuitis Praelatis ad sententiam inter eos dicendam se ingesserit: ac aliarum Religionum Monasticarum Generales praecedere sit conatus. Cum autem nostrarum sit partium, qui huic sacrosancto Oecumenico Concilio nomine Sedis Apostolicae praesumus, et moderari ea, quae in illo geruntur; et de personis in eo sententiam dicturis, deque ordine ipsarum legitimo cognoscere; et, cum opus est, attestari, omnibus et singulis Christi fidelibus fidem faciendam censuimus, prout per praesentes facimus, quod praedictus Pater Praepositus Generalis Societatis Icsu nullis Praelatis contradi centibus, sed potius cooptantibus, et Sanctissimo Domino nostro id ipsum iubente, iuxta consuetudinem iam pridem in Ecclelia Dei receptam (qua Generales Religionum cum suffragio definitiuo ad Concilia ad mitti solent) et ipse vt Praepositus Generalis approbatae Religionis a nobis est admissus. Cum autem huius Societatis Religiosum institutum Presbyterorum, et non Monachorum sit, et de iure Presbyteris et Monachis sua in Coneiliis loca assignari soleant a nostro cerimoniarum Magistro; dubitatio ex orta est, quo in loco Pater Praepositus praefatus, esset constituendus, num vt Presbyter ante Monachos, an vt posterius institutae et approbatae Religionis caput post antiquarum Religionum capita sedere, et dicere suam sententiam deberet. Licet autem Praepositus dictae Societatis, Presbyterorum et non Monachorum esse suum institutum affirmaret, et constare vellet: quod ad dicendi ac sedendi locum attinet, modestiae et pacis studio postremum inter Generales se velle declarauit: et re ipsa postremum postulauit. Nos vero cum ex aliis Conciliis exemplum non haberemus, quippe cum post vltimum Lareranense haec Religio Presbyterorum, quae iam latissime per Christianorum et Gentium etiam prouincias (Deo quod coepit opus promouente) cum maximo animarum fructu patet, instituta in Ecclesia Dei, et approbata per Sedem Apostolicam fuerit; nihil de loco legitimo statuentes, extraordinarium locum eidem Praeposito, et a Monasticarum Religionum Generalibus seiunctum, vt sine Presbyterorum praeiudicio suara sententiam post alios Generales diceret, assignari iussimus. Quo in loco ipse Reuerendus Prae, positus ab eo die, quo in generali congregatione primum admussus est, scilicet die vigesimapri mamensis Augusti praeteriti semper omni animi mode stia ac quiete sedit, ac sententiam dixit. In quorum omnium fidem praesentes manu nostra, propria subscripsimus, et antiquioris nostri sigilli impressione communiri fecimus. Datum Tridenti, die prima Nouembris, M.D.LXIII.

[Note: 80 Quam extraordinarius honos Lainio habitus in dicenda sententia.] Iam vero vbi Tridentum Lainius attigit, ante omnia placuit de sacrificio Missae, de quo diu multumque disputatum fuerat, disserentem audire. In pomeridiano conuentu diei septimi ante Kalendas Septeinbris iussus est dicere: verum eo die, cum alij quidam verba fecissent, quo commodius ille, perque otium audiretur, in diem posterum dictione dilata, totum matutini conuentus ad dicendum ei vni tempus attribuunt. Nemo erat, quem non audiendi hominis mira cupido teneret: hos, qui vel Romae alibique concionantem, velin eodem Concilio Pauli Iuliique temporibus disputantem audierant, quod norant, quid dicendo posset; illos vt experimento suo sententiam ferrent, verene tandem in angusto illo pectore tamtum litterarum esset reconditum, tantum eloquentiae, quantum adeo magnifice fama celebraret. Memorabantur quae modo egisset in Gallia, quam conitanter ac sapienter haereticorum retudisset audaciam: postremo destinatum illi praeter consuetudinem ad dicendum spatium expectationem omnium erexit. Itaque postero die, quanta raro frequenria Concilium fit, nullus e Cardinalibus Legatis, nullus e Principum oratoribus, nullus omnino ex Episcopis aliisque Praesuribus desideratus est. [Note: 81] Lainius eloco sibi constituto dicere exorditur; sed cum paulo remotior ab Legatis esset, hi, quo clarius exaudirent, ad se accersitum, apud le locant. Verum inde quam ab Legatis commode, tam difficile ab imis Episcoporum audiebatur qui, cum aures ipsi quoque sitientes haberent, nec viam promptiorem vllam, qua desiderium earum explerent, dispicerent, suis relictis sedibus accedere propius coeperunt. Iamque alij super alios, plurimi commouebant se, et magna subselliorum remoriorum pars vacua relinquebatur. Tum demum Legati afferri suggestum iubent; interque se et Episcopos collocari, ex eoque [Note: 82] fari Lainium. Dum haec fiunt: dum ita interrumpitur dictio. Tantoque motu ad audiendum certatur: dum a viatoribus fertur statuiturque suggestum; noti Lainij amicique animo trepidabant, verentes, vt parem expectationi exitum res sortiretur. Ex aliis hae voces passim audiebantur, fieri non potest, vt hic fauori, quem habet, expectationique, quae de eo est, respondeat. At ille conscenso suggesto, diumoque affsante spiritu ita sensim ingressus in causam est: tam clare facileque res ab ditissimas enucleare; nubes ex opinionum varietate auditarum obortas disiicere; resque, quas ingenij humani acies vix consequitur, quasi ante oculos ponere coepit; vt, cum duas ipsas horas, ac dimidiam perpetua oratione dixisset, henesti ssimus ille exflore et apice gentis humanae consessus prope attonitus haeserit: omnes profiterentur et fauorem auditorum, et expectationem longo interuallo superatam. Quem adeo felicem successum Polancus ac caeteri Patres, non Lainij modo facultati, sed communibus Societatis precibus tribuebant. Hominis fortasse magnam partem modestiae submissionique debetur; cum adeo solenne Numinisit, vt se quisque maxime effert, demittere; vt demittit, efferre. Haud dissimili frequenria et approbatione deinceps saepius in conuentu Praesulum sententiam dixit, et concionatus in templo est. Verum in dicenda sententia cum alias semper constantiam, rectamque suam mentem, tum bis [Note: 83] potissimum palam fecit. Caesar et Bauarus Princeps vsum calicis postulabant popularibus suis permitti. Lainius id sentiens rei Christianae omnino


page 241, image: s241

[Note: Verba Lainij praeclara. Cum dissidio sententiarum posse obtineri concordiam voluntatum.] nino perniciosum, acerrime contra disseruit, hoc prudentissimo vsus exordio: Libenter plane Illustrissimi ac Reuerendissimi Domini, et Patres, sanctissimi, ego postremus dico, tum quia sic mihi plus est spatij ad meditandum, quod supectam arduis rebus afferre debeam; tum quia etiam audiens tot optimos et sapientissimos Patres, qui ante me dicunt, multa ab eis disco, quibus mens mea, et controuersia illustratur. Atque in praesentiquaestione ex ijs, quae quisque sapientissime contulit, duo piaecipue collegi: ex vna parte summamtot doctissimorum Patrum inter se consensionem, ex altera dissensionem pariter summam. Consensio fuit in voluntate; quod propositum in hac deliberatione ac destinatum omnibus idem est; Deo scilicet optimo maximo placere; populis, quorum causa tractatur, consulere: pijs votis Inuictissimi ac religiosissimi Imperatoris, et Illustrissimi Ducis Bauariae suffragari: cum praesertim id vt fiat, optet Summus Pastor, petant Illustrissimi Legati; Principum, quos nominaui, oratores [Note: 84] enixe contendant. In hac ergo voluntate pro caritate, qua diuinae gloriae, salutique proximorum student, consentiunt vti que vniuersi Patres. Nec dubium, quin, si ad eam rem vsum calicis conferre censerent, perlibenter concederent, eo magis, quod non modo nihil neque commodi, neque honoris consequuntur, si negetio, neque labore vllo se liberant: cum eodem negotio, eademque impensa, qua tum sacratus calix prasberetur, nunc communis ad ablutionem porrigatur: sed etiam e contrario periculum adeant, ne tot populorum ac Principum animos irritent, sibique reddant infensos: quorum gratiam, si postulatis eorum indulgere vellent, possent facillime demereri. Non igitur hac in re voluntate quisquam dissentit: neque verisimile est, vt vel ex inuidia fraternae gratiae id, quod salutare iudicat, neget; vel odium tantum totque damna et pericula velit sibi gratis accersere. Nec profecto sine temeritare, Deique et proximorum offensione sentire aliter licet, quam ommum voluntates hac in re summe esse concordes. Verumtamen haud fuit disseusio minor in ratione atque sententia. Alij censuere negotium hoc nequaquam a Concilio tractandum, sed reijciendum ad Pontificem: alij ne id quidem fieri a Concilio debere: alij tractandum quidem in Synodo, (ed non in praesentia: alij contra et tractandum, et statim. Horumque pars calicem omnibus vniuerse concedit, pars nulli, pars tantum quibusdam. Neque hîc conuentum, quinam essent hi, quibus concedi oporteret, Bohemine solum, an etiam Hungari, an etiam Germani. Postremo in conditionibus, sub quibus concedebant, maxime variatum. Quae tanta dissensio nata est tum ex rei natura, quae cum varia sit, diuersas probabiles rationes admittit; tum ex infirmitate nostra, qui cum in hac peregrinatione ad intelligendum adminiculis vtamur corporis, vti variae sunt constitutiones et affectiones corporum; ita variae sunt discrepantesque sententiae. In caelo summa erit voluntatum sententiarumque concordia. In hac peregrinatione mali quidem inter se saepenumero tum voluntate, tum sententia dissident: boni vero voluntate consentiunt, quia quod bonum vere est, volunt, si boni sunt; sententia differunt, quia alia alios boni species trahit; cum ita quidque ex cipiatur, vt est affectus qui excipit. Hinc inter Paulum et Barnabam discrepantia orta: hine inter omnes veteres ac recentes Doctores multiplex opinionum varietas; qui cum omnes veri sectarentur vestigia, quod non est nisi vnum, in diuersa tamen abiere: hinc denique in hac nostra voluntarum concordia discordia sententiarum. Hoc sapienti vsus exordio, vt ab se, et ab idem sentientibus remoueret inuidiam, quamuis tantum Societas Ferdinando Caesari, et Duci Bauaro deberet; tamen post publicas rationes priuatas habens, rem ita, vt nemo fortius ac vehementius, dissuasit. Sub ea cum diu multumque ac summis studijs agitarentur duae controuersiae, esset ne Episcoporum potestas absque medio vllo protinus ab Deo, et num diuino iure praeceptum, vt in suis dioecesibus Episcopi residerent: permultique, et Hispani maxime, priorem affirmarent, idque gratum esse Philippo Regi putaretur: alij vero qui videbantur studere Pontifici, negarent; Lainius inde exorsus, nec a Pontifice se rubeum, nec viridem a Philippo galerum expectare, atque adeo existimarent omnes de animi sui sententia nullo nisi ad conscientiam suam respectu pronunciaturum; tamdiu pro ea parte, quae ad Ecclesiasticam hierarchiam continendam, suoque membra cum capite aretius iungenda spectabat, disseruit; tam felici exitu perorauit, vt tum maxime adesse illi Numen diuinum visum sit. Fuit ex Episcopis vnus, qui quanquam appellatus est nunquam, tamen quod quam parum eius rationes firmamenti haberent, euidenter apparuit, est nonnihil commotus: caeteri ferme omnes vtraque in controuersia summopere laudarunt constantiam sapientiamque Lainij: multique postea conati sunt quae dixerant explicare, et ad sensum commodiorem trahere: multi aiebant, si quae tum audiuerant, audijssent prius, fuisse aliter sensuros: nec pauci ingenue et candide sententiam retractarunt. Legati Oontificij testati sunt non vulgare eo die vnius hominis meritum in Sedem Apostolicam extitisse. Hac tanta existimatione, quod consequens est, vsu venirbant, vt plurimi vel ad se sacrum Doctorem accerserent, vel ad cum se ipsi conferrent, consilium ac lumen ad suas res priuatas et publicas petituri. Officij vero gtatia ab ita multis expetebatur, vt vno eodemque die quatuor [Note: 86 Doctrinam de Sacramento Ordinis componit.] ac plures saepissime inuitarent. Cum desacramento Ordiuis con cipiendi Canones, ac pro more breuis doctiinae explicatio compouenda esset; et in paucis, qui ad hanc rem sunt nominati, delectus ipse quoque esset, collegae totum ei negotium permiserunt. Quod tam prudenter est executus, vt Legati, qui solebant in alijs eiusmodi scriptis demere, mutare, addere multa, ne vnum quidem apicem in scripto Lainij, quem minus probarent, inuenerint. Magna de Salmeronis quoque scientia erat opinio. et Polancus, qui item inter Theologos sententiam peragebat, non solum docta, verum et grauiter culta oratione vtens approbationem ex merito ferebat: cum dicerent vulgo, ea demum dignitate ac maiestate summas ac diuinissimas res tractari aequum esse. Illud plerique interpretati sunt haud sine Dei


page 242, image: s242

Societati suae fauentis quadam indulgentia factum, vt sententiae prima ac nouissima ab ea essent, et ortus ab ea orbis, ab eadem clauderetur: cum Salmeron inter Theologos disserens primus veluti praefaretur, et vltimus Generalium Lainius peroraret: ille semina iaceret, luc fruges demeteret. Censebant etiam multi, cum tanta esset Lainij auctoritas, itemque, cum vsus posceret, tanta simul vis et doctrina, simul libertas ad arguendum; non paucos fieri magis in explicandis sententijs consideratos, cum dicturum post se cum scirent, et diligenter attendere et vero, siquid ad aures accideret, quod refellendum putaret, nequaquam parsurum.

[Note: 87 Augerij praeclarae res in Gallia.] Haec Tridenti dum fiunt, interim Edmundus Augerius in Gallia, quinon vitae suae, sed proximorum salutis gratia iterum pugnaturus aufugerat, continuo inter Aruernos diuinam rem tractare aggressus, multa eaque praeclara effecit: quae magna cum animi sui voluptate Lainius ex Annibalis Codretti litteris cognouit. Quarum litterarum sententia, atque adeo verba haec erant: De Patre, inquit, Edmundo Rectore nostro, multa haberem, quae dicerem, si vellem singu la persequi. In vniuersum plerique illudiure dixerunt, diuina erga Aruernates benignitate factum, vt ereptus haereticis, nec vltra inter Delphinates locum habens, in has se regiones trans, tulerit, quarum salutem et tran quillitatem defenderet. Nam praeter spirituales fructus ex confessionibus, concionibus, familiarique consuetudine collectos, quos recensere nemo possit; in ipsis etiam hostibus repellendis, qui Aruerniam circumstabant, et iam prope in eam sese, infuderanr, vix dici queat quantum laborauerit ac profecerit, tum principibus viris Magistratibusque monendis et coliortandis, tum precationibus publice priuatimque acsupplicationibus [Note: 88] instituendis. Vbi primum huc venimus (Billomum intelligit) post transactos hîc aliquot dies, Claromontem Aruerniae merropolim concionandi gratia perijt: magnaque illic frequentia et applausu dies multos conciones habuit. Deinde furentibus circum hostibus, cum in metu ac trepidatione esset omnis haec regio, huc reuersus populum Billomaeum ad quadraginta horarum precationem inuitat: qui etsi eum precandi modum nondum erat expertus, mirum tamen quanto consensu accepit, quanta pietate frequentiaque transegit. His absolutis, publiea supplicatio decreta est: et incredibile dictu est quantis suspirijs ac lacrymis deuota plebs, (quod equidem minime credidissem, nisi vidissem) Sanctissimum Eucharistiae Sacramentum, cum in locum suum reponeretur, comitatasit. In Claromontem Edmundus redijt, et post non multos dies, quibus conciones habuit, eamdem ibi et orandi et supplicandi rationem instituit. Post Riomi (quae vrbs est nobilium virorum frequentia et Senatu insignis) idem effecit. atque vt hae sunt vrbes multo ampliores Billomo, non dubium, quin ad conciones ac preces et supplicationes frequentia populi maior conuenerit, et vberior fructus extiterit. Ille praecipuus fuit, quod plerique ab haeresi ad fidem Catholicam sunt conuersi, et magna habendi Collegia [Note: 89] Societatis incensi cupiditate. Diu Riomi commoratus est, quotidianis concionibus et confessionibus internus: vixque se inde extricare poterat; ita eum tum ciuitas omnis, tum summus Praeses amabant pariter, et magnifaciebant. Interim Isidorum (quae ciuitas iam inde a viginti quinque, et amplius annis receptaculum fuerat haereticorum, et tanquam altera Geneua; nec longius quâm leucis quatuor Billomo distat) a Catholicis obsessum, et in deditionem acceptum est. Eo tum ab vices Regis agente cuocatus Pater Edmandus tantum intra quinque prope hebdomadas concionibus, alijsque, quibus potuit, rationibus effecit, vt mille cireiter et quingenti abiurara haeresi Catholicam fidem proressi sint, cumque nonnulli raorti essent adiudicati, tantum, hortando monendoque apud ipsos valuit, vsque ad extremum spiritum eos comitatus, vt palam dari se sepulturae, proseque orari iam iam morituri obnixe precarentur. Oratio quoque publica, et supplicatio illic instituta; ac tota prope ciuitas sacra communione Sanctissimae Eucharistiae donara est. Dum supplicatio duceretur, in platea ciuitatis libri haereticorum quam plurimi combustisunt. Quae ea deuotione fiebant, vt mirarentur omnes, vnde tanta tam repente mutatio contigisset. At Edmundo occupationibus presso ne resiciendo quidem corpori otium suppetebat. Nec facile dixerim quanto populi dolore, quam prope inuitis Ducibus ac Magistratibus inde discesserit, orantibus vt se reuiseret; maxime vero, vt Aduentus et Quadragesimae tempore illis concionaretur. Quod idem et caeterae, quarum ante mentionem feci, vrbes summopere contenderunt. Inuisit praeterea, praebitaque sibi a Deo dicendi racultate iuuit alias aliquot vrbes, Montem Ferratum, Curtam Petram, et Marengas, vnde et Ministrum quemdam verbi Satanae solo suo aduentu fugauit. Ex his rebus magnum et huic Collegio, et cunctae Societati nomen accreuit, non his modo regionibus, sed in aula etiam Regia. Sunt enim haec ad Mareschalum sancti Andres, qui toti Aruemiae praeest, a Ducibus perscripta diligenter. Hîc vero, nullus est eorum, qui rebus praesunt vel sacris, vel profanis, apud quem non plurimum valeat Pater Edmundus. Illud quoque constitutum est, et recens introductum eodem auctore rum hîc, tum alijs in vrbibus praecipuis, vt post Vesperas diei Dominicae Sanctissimum Christi corpus ad altare maximum maximi templi solenni cerimonia populo ostendatur, ac per templum supplicationis in modum circumlatum in sedem referatur suam. Quod quidem magna celebritate fit, canente interim Clero, proque Rege, pro Gallia, pro Ecclesia tota comprecante; campanis festo tinnitu sonantibus: populo vero quamplurimo, quantaque dici possit maxima pietate adstante. Denique vt semel dicam, vix quidquam vel inter Catholicos, vel apud haerericos tentauit, quod non facillirne perfecerit. Nunc demum cum Catholicorum copias Delphinatium fines esse ingressas, iamque Viennam ac Valentiam receptas a Catholicis


page 243, image: s243

esse (inter quas sita est Turno) frequens, sama attulisset; Edmundus ad sextum Nonas Octobris Turnonem versus abijt, simul vt Valentinos consoletur, simul etiam vt ea prospiciat, quae ad reditum Collegij Turnonem spectant. Haec de Edmundo Annibal Lainio nunciauit.

[Note: 92 Pestilentia Parisiis saeuit.] Interim Parisios grauissima post caeteras calamitates pestilentia inuasit, qua amplius octoginta hominum millia traduntur absumpta; et quatuor de Societate, in ijsque Paschasius, ea sublati sunt. Post Idus Augusti vbi ingrauescere malum coepit, Pontius ad villam lancti Clodouaei secessit. Paschasius, quanquam multum rogatus, cum diceret nusquam se tutiorem fore, domi voluit ad eius quasi custodiam subsidere. Manserunt cum eo Socij duo Ioannes Allobrox, et Ioannes Borghesius coquus, vir rectus et simplex: in quo plane non erat dolus. Ioannes Allobrox paulo post ad Pontium, vt apud eum tutior esset, missus, lue inter eundum contactus vix triginta sex horis superstes octauo Kalendas Septembris diuinis praemunitus mysteiijs obijt. eaque nocte, qua decessit, ter cubiculi sui fores pulsari Pontius audiuit: cumque nemo appareret, honore magno perfusus, id, quod erat, expirasse Ioannem coniecit. Iam non vrbem modo, sed late suburbana quoque pestilentia deuastabat. Quam ob rem Pontius Othonem Briamontium, quem paulo ante Parisios Natalis e Belgio miserat, retro in eam prouinciam vna cum Guiliebno Flandio, tancisper dum Galliae salubrior tempestas succederet, consultum putauit remittere Hi, dum Parisios adeunt, vti Paschasius placere sibi ostenderat, mandata eis et viaticum traditurus, Otho ex itinere pestisero saucius carbone peruenit: alteroque die, cum ei paterno studio posthabita sui cura Paschasius inscruisset, quarto Kalendas Septembris est mortuus. Hac re cognita [Note: 93 Paschasij mors.] Pontius, vt omnino Paschasium ad conseruandam pro Dei gloria salutem adduceret, cum eo in colloquium in nemore, quod Boloniae dicitur, venit. Et ille quidem in permanendi senteutia perstitit: verum Pontium ac Socios longius ab Parisijs cedere in loca integra iussit. Nouiodunum itaque vrbem pestilentia atque haeresi intactam petiere: Paschasius, et Ioannes coquus mansere Parisijs, et ille decimo octauo Kalend. [Note: 94 Paschasij virtutes.] Octobris, is octauo post diesublatus est. Erat Paschasius vnus e decem primis, et superstitum antiquissimus Professorum, vir innocens ac placidus: quem B. Ignatius prae morum innocentia (vt supra memoraui) Angelum consueuerat appellare. Ita Societatis amplisicandae, iuuandaeque Galliae cupidus, vt ea fuerit eius causa mortis. Cum enim bonus Pater Collegij initia sustinere cuperet, caeteris ad salubriora loca dimissis, adduci non potuit, vt ipse quoque fuga sibi consuleret. Pater Nicolaus Belfilius narrat se ex eo audiuisse, cum diceret viginti aunis perstitisse in petenda a Deo humilitate, nec tamen videri sibi eam consecutum: quod posterius ex [Note: 95] humilitate ingenti haud dubie sentiebat. Quam enim suimet contemptu gauderet, cum assidue perspectum est, tum aliquando cum rediret Billomo Lutetiam. Iter habebat pedes Beltrando Roserio comite (qui id scriptum reliquit) per agrum, in quo demetendis frugibus ad triginta homines opus faciebant. Hi continuo pannosum conspicati senem ludibrio habere coeperunt, et onerare conuiciis, simulatorem inter caetera deceptoremque magnis vocibus appellantes. Quem ad verborum sonitum, quasi ad iucundam symphoniam baculo suo innixus, vt auidis auribus omnem exciperet, constitit Pater; nec gressum mouit, quoad illi satictate, partimque pudore finem fecere. Tum vero Paschasius erigens se, placidissimoque vultu messores quasi de beneficio grates acturus intuens, Deus, inquit, vobis benigne faciat, filij, ac benedicat: eaque dicens manu simul crucis salutare signum ad benedicendum expressit. Non tulere tam insolitam mansuetudinem quamuis rusticana pectora. Diceres vim continuo bonae famuli Dei precationis sensisse. Extemplo velut attoniti ad eius circumfusi pedes veniam precantes, se iniquos conuiciarores, illum virum reuera sanctum depraedicant. [Note: 96] Apparebat etiam Paschasij humilitas ex itineribus, quae semper agebat pedes: cumque ab Antistite Claromontano adactus quondam esset equum accipere, statim vt egressus vrbe est, ad Franciscanorum coenobium eo relicto, Christi Domini moreperrexit. Quibus in itineribus, cum ad diuersoria peruenerat, in secretum aliquem abdere se locum solebat, ac flexis genibus, aperto capite sacerdotale officium ante omnia exequi tanta contentione et caritate, vt vultus ipse ardere videretur. Nec minor erat eius ardor iuuandi proximos. Nun quam nec audiendis consessionibus, nec habendis pijs seemonibus, nec visendis aegris siue interdiu, siue noctu deratigabatur. Saepe ita accidit, vt ad aegros, cum vix ad mensam consedisset, vocaretur; illicoque exurgens, quo vocabatur, properaret; nec quidquam dein toto die gustaret, tanquam abunde caritatis pabulo recreatus. Nec semel eodem die reuocatus initio coenae alacritate magna prope ieiunus accurrit, non solum cibatu, sed etiam quiete nocturna libenter, vt proximorum saluti consuleret, sese defraudans. In priuatis colloquijs ad Christi amorem in haminum animis ingenerandum mulmm valebat. Ad longas pro suggestu conciones derfici se memoria ingenue fatebatur: caeterum perlibeuter alijs, qui verba facerent, praebebat aures. Nuper vero Billomi Patres animaduerterant, cum de. Societatis initijs progressionibus verba Natalis faceret, Paschasium perartentum absque vllo singultu ac strepitu labentibus perpetuo riuo per genas lacrymis ab exordio sermonis ad finem perfleuisse. In secundis iuxta rebus et aduersis vultu semper eodem cernebatur: quippe cum status mentis, vnde vultus fingitur, semper aequabilis et idem permaneret. Propria tamen eius laus dicebatur simplicitas [Note: 97 Simplicitas in Paschasio eminebat.] mixta prudentiâ. Hanc principio complexus toto vitae cursu tenuit. Hanc praedicabat ipse frequenter, et commen dati ab omnibus cupiebat.


page 244, image: s244

Olim Andream Frusium rogauit, vt in illius laudem poema conscriberet. Quae vna virtus facilem totius viri aestimationem offert. Quippe anima benedicta omnis simplex. Materia enim maxime capax caelestium donorum simplicitas est: perennis fons beatae cordis tranquillitatis, impenetrabile diabolo munimentum: virtutum caeterarum conciliatrix, altrix et decus. Nam quod in ore formoso hilaritas, hoc est in vinutis quasi vultu simplicitas. Cui reseruatur quidem copiosa merces in caelo sed et praesentem secum affert, optabilem maxime procuratoribus animarum, alienae beneuo lentiae rapax illicium. Nihil enim ita blandum et amabile, vt candidum et apertum, et cui tesecurus credas, ingenium; vt nescius cuiquam nocere, ac cuiuis prodesse paratus animus. Itaque simplicium congressu et Deus et homines mirifice delectantur. Denique simplicitas in eum maxime statum reponit humanam sobolem, vnde serpentis fraus parentem primum deiecit. Liber ad extremum quid d: Paschasio Beatus Ignatius sentiret, ex eius codicillo, qui etiamnum extat, subiungere. Quaerebatur inrer Socios idoneus AEthiopiae Patriarcha; et ad id munus tria praecipue requiri Ignatius dicebat, sanctimoniam vitae, litterarum scientiam, et quaedam bona corporis. Inde primis Patribus fere singillatim omnibus, quod alij alia re carerent, exclusis, [Note: 98 B Ignatij de Paschasio iudicium] Paschasius, inquit, ante omnia ita est vir bonus, vt a nobis quasi Angelus in Societate habeatur: deinde praeter scientiam qua pollet, plurimum in visendis reformandisque Episcopatibus, et monasterijs habet vsus: quippe qui praeter alia, etiam Nuncius Pontificius in Hibernia versatus est: adeo vt eiusmodi negotia nemo vnus e Societare aeque tractarit. Ille autem sic tractauit, vt ad quamacumque rem manus admoueret, operam suam mirabiliter (miranda laus in parsimoni Beati Patris) probarit. Nam et valde natura sedulus est: et, quoniam adeo et obsessum Episcopalibus et conscientiae causis videbat, magnam in studijs diligentiam et curam semper adhibuit: quae res maxime in AEthiopia necessaria est. Postremo satis ei honesta est totius consormatio corporis; satis firmae vires, et prospera valetu do, aetasque media annorum circiter quadraginta. Haec Beatus Ignatius sub annum euntis saeculi quadragesimum sextum, mortuo (vt opinor) iam Fabro de Paschasio scripsit: qui tamen in Aethiopiam missus non est, quod dilatares est in id tempus, cum iam et copia maior Societati hominumerat, et Paschasium ab Gallia remoueri [Note: 99 Fontij sedulitas.] non oportebat. Eo Parisijs mortuo Pontium Nouioduni timores multi curaeque arigebant de Paschasio in primis solicitum: quem sine ex ea cura, sine praestabiliore causa, qua nocte, mortuus est, mortuum secundum quietem cognouit. Quod cum certis nuncijs paulo post comperisset, raptim Parisios repetijt, vt rem domesticam in tuto collocaret. Propius domum accedens dum Ssolam et clausam contemplatur. vicinorum vocibus absterretur, ita exitiali infectam lue denunciantium. vt Ioanne, qui vnus reliquus erat de Societate, pridie elato, ne bestiolae quidem vllae viuae superessent. Aliquot igitur intermissis diebus, vbi primum se mortis furor infregit, homo acer atque industrius magno animo in vacua et horrifica tecta ingressus, omnia vbique excitatis ignibus perpurgauit; Paschasij curam admitans, cuius in cubiculo super mensam schedulam reperit; in qua bonus Pater incolumitati aliorum diligentius, quam suae prospiciens cum cura adnotarat quid ase contrectatum ima aegro, quid non esset.

[Note: 100 Tolosani Collegij, et Ruthenensis exordia.] Dum ita Parisiensis. domus vastatur, Socijs Roma missis Tolosanum ac Ruthenense Collegiaincipiunt frequentari. Etenim Tolosates cum acriter in haereticos vel exilio, vel supremo supplicio animaduertissent, religionem in bonum locum, et veterem prope statum reposuerant: ij pariter, qui Pelletarium comprehendi anno priore iusserant, deque medio tollere nitebantur, vel maiestatis, vel alijs atrocibus criminibus damnati meritas dederant poenas. Ergo ad coepta perficienda nouum de Societate praesidium, quod illi aduocarant eo, et Ruthenas, quanquam inter strepentia arma penetrauit. Auctorpraecipuus vtriusque Collegij fuit Georgius Cardinalis Armeniacus Tolosae Archiepiscopus, idem que Episcopus Ruthenarum. Tenuia vtrobique mitia fuere. Tolosae traditum coenobium est Augustinianarum cum modico, quem habebat prouentu: vna, quae reliqua erat, monacha in coenobium sancti Pantaleonis traducta. Verum cum perincommode et anguste habitaretur, collatitia ciues pecunia domum latiorem coeperune extruere: paulatimque miro semper et Cleri et populi et Senatus studio facta sunt omnia laxiora. [Note: 101] Neque alia fuere Ruthenis ordinum omnium studia: quae egregie fouit initio, qui mox Cardinali abdicanti successit Antistes Iacobus de Corneilhan. AEdes ad habitandum, quae antiqui vrbis Collegij erant, et aliae proximae attributae. Bipartita ciuitas est. Sed quae pars intra moenia degit, ea proprie ciuitas; quae suburbium incolit, ea Burgus vocatur. Vtraque suos, quibus regatur, Consules habet, vtraque ad Collegium ornandum propria beneficia contulit. Conuentum principio vt Socij sex Collegium inchoarent, et pro suo instituto iuuentutem litteris ac pietate Christiana imbuerent: tum vero, prout res familiaris augesceret, Collegium quoque amplius fieeret. Et plane ita euenit, vt dein ceps semper pulchro certamine Collegium industria, Ruthenenses benignitate inter se superate contenderint. Itaque inter caeteras vtilitares mire conseruata religio est: Clerusque tota Dioecesi succreuit instructus adeo pietate ac litteris, vt iam nullus tota Galin ijs superior ornamentis Clerus habeatur, proximaeque prouinciae [Note: 102 Petri Canalis vita religiose peracta.] perlibenter Ecclesijs suis inde sacerdotes praeheiant. E Billomaeo Collegio migrauit ad Beatorum sedes Petrus Canalis, tanta opinione sui relicta, vt pari sanctitate nemo Billomi decessisse ad eam diem memoraretur. Nondum templo Collegij dedicato, in Canonicorum templo sepultus est. Inter exequias is certantium pie deosculari, coronisque contingere fuit concursus, vt sex e Societate appositi custodes aegre ne corpus opprimeretur, defenderint.


page 245, image: s245

Praeclaras inter eius virtutes mansuetudo et modestia eluceban t, mentes humanas mite, vt assolent, rapientes, praemollitas eas ad virtutum satum excipiendum praebebant. Moriens cum Deo precibus res Gallicas, Concilium Tridentinum, reliquasque eorum temporum necessitates commendasset, circumfusos fratres, vt corde vno Set animo essent, praecipue adhortatus felicissime expirauit. Olim receptus Lutetiae a Paulo Achille in variis Italiae, et Hispaniae, et Galliae Collegijs multiplices inter labores cum recto semperexemplo, et incolarum profectu annos duodeuiginti vixerat, agens iam sextum Billomi, vbi aliquamdiu etiam Collegio Rector praefuerat.

[Note: 103 Natalis monita pestilentia tempore.] Quo tempore grassabatur Iues Parisiis, Germaniae quoque multas vexauit vrbes. Inde cura. Natali fuit opportuna monita Socijs, qui magnopere consilij lucem (vt indifficultate parum cognita vsu) poscebant, suggerere: et Pragensi Collegio talia per litteras dedit. Ante omnia singuli conscientiae expiandae, puraeque conseruandae sedulo darent operam. Deinde qui sacerdotio carerent, bis in hebdomada Pane salutis ac vitae sese munirent. Praeterea quotidie omnes vltravsitatum modum precationi horam tribuerent. Postremo non tam studijs litterarum, dum diuina illa saeuiret poena, quam pietatis, Deoque placando insisterent. Nec ad praescribendum Natalis paratior, quam velilli ad obsequendum, vel diuina bonitas ad miserendum fuit. Multis vndique vicinorum cadentibus, nec Sociorum quemquam, nec conuictorum attigit. Quam rem cum haereticus ex vno conuictorum percunctando cognouisset, vt haereticorum mos est, friuola argutiola ad eludendum diuinum beneficium, non esse mirum subiecit, Iesuitas esse incolumes, quod eos Deus deseruisset, diabolus non curaret. Ita homo percallidus vno dictonouit de Deo diaboloque mentiri (quodque magis est mirum) cum iniuria vtriusque. In plurimis, quoslabore industriaque Societatis late per vtramque Germaniam hoc anno ad rectim fidem diuina gratia reuocauit, iuuenis apprime docti conuersio relatu est digna. Ioanne Couillonio, qui Ingolstadij indeusque ab Collegij exordio Theologiam professus erat, ad Concilium Tridentinum ab Duce Bauaro misso, in eius locum Theodorus Peltanus aduocatus Monachio suffectus est. sed is, dum prius rite Doctoris cohonestatur insignibus, in quaestionibus de more disceptandis, eam quoque posuit, Vtrum Sanctissima Eucharistia sub vtraque specie sumenda a populo nec ne esset. Iuuenis, quem dixi, Caluini imbutus erroribus, disputandi potestate facta in medium audacter congressurus procedit, ac primum omnium praefatur se quidem nihil vnquam cum ijs, qui Catholici nomen sibi arrogant, habuisse commercii; verum haud vereri caput suum deponere, si quis demonstrare ex verbo Dei possit, verum Christi corpus in Eucharistia ab impijs sumi, Quae vbi dixit, continuo Alfonsus Pisanus, qui disputationi praeerat, admonito Theodoro, vt tantisper quiesceret, id demonstrare, quod haereticus negabat fieri posse, aggreditur. Conglobantur ad audiendum, qui inteterant vniuersi, atrectisque attend auribus oculos in vnum Alfonsum intendunt: et quidem bonorum plerisque non omnis de euentu solicitudo aberat. At Doctor tam clare eam rem diuinarum Litterarum testimonijs confirmauit, vt auditores sensim indignatione accensi oculis identidem in procacem iuuenem retortis, infestis eum configerent obtutibus, nutibusque stomacharentur. Is vero, et rerum dictarum claritate, actotius coronae quasi conuicio consusus, nil mutire contra ausus plenus pudoris abijt domum. Hinc, quae audierat, reputare secum incipit, breuique caelesti luce interius affulgente veritatem dispicit: redit ad Alfonsum: ad eiusque abiectus pedes crimina Catholico ritu confessus, ac detestatus etrrores, orthodoxorum coetui restituitur, caput, quod voluerat deponere, perdendo lucratus.

[Note: 105 Nicolaus Gaudanus in Scotiam a Pontifice mittitur.] Nicolaus Gaudanus in Scotiam a Romano Pontifice Nuncius Apostolicus hoc anno est missus. Cum enim Maria Stuarda Scotorum Regina morte Francisci Secundi Gallorum Regis (cui nupta fuerat) in Scotiam se recepisset; et quanquam perturbata omnia, et vicino Angliae incendio, quod Elisabetha Regina excitabat, ambusta reperisset, tamen constanter tueri auitam sanctamque religionem eniteretur; pijs conatibus periculisque, quibus assidue obsidebatur, cognitis Summus Pastor simul consolandam, simul adhortandam incitandamque per litteras et Nuncium ab se missum putauit, nominatim adhortans cum ipsam, vt ad Concilium de suis mitteret, tum Episcopos, vt ire, si quapateret via, negrauarentur. Delectus est, quo res tota minore motu transigeretur, is, quem dixi, Nicolaus Gaudanus. Qui quamuis prostrata omnino valetudine esset, plenam periculi legationem prae studio boni publici et obedientiae, quae Antistiti Summo debetur, [Note: 106] longe ante suam salutem habuit. Duo rum Scoti nobiles in aeui flore, pietateque ac litteris affatim, instructi degebant Louanij Edmundus Haius, et Guilielmus Crittonius: qui necdum ad conuictum admissi, tamen Socictate recepti erant. Hi maximo vsui in ea legatione fuerunt. Praegresso Crittonio in Scotiam subsecutus est Haio duce cum Ioanne Riuato item de Socictate Gaudanus. Verum ita cecidit, vt cum Antuerpiae conscendissent, et ad Lethae portum in Scotiam sospites appulissent, exscendentibus Crittonius quodam nobilium comitante interueniret. Qui comes, quid Gaudanus, et cuius missu veniret cognito, dum rem parum caute credit amicis, ad haereticorum aures Ministrorum celerrime peruolauit. Extemplo tollunt e suggestibus vocem, Adesse ab Antichristo (hoc nomine Pontifici Romano impij odium, et infamiam quaetunt) missum Legatum, qui Reginam dolis donisque corrumpereit et Euangelium euerteret; teterrimum regni, Reginae, suique Euangelij hostem, cuius in sanguine lauare manus pro sacrificio foret. Itaque veri germanique Euangelici peruestigarent, conticerent. Quod si ipsum Papa diabolum cornibus palam conspicuum mittere voluisset, non ei Scotum defuturum fuisse ducem, quemadmodum ei, quem miserat, non defuisset Magister Edmundus Haius Balliui Erroliae filius. Haec res fecit, vt Edmundo iam ita cognito secedendum


page 246, image: s246

ad suos videretur, et Gaudanum aulici cultu ornatum Crittonius, quo postularet vsus, ducendum [Note: 107 Scotiae status.] susciperet. Dominatum haeretici, maximeque spurius Reginae frater, Prior S. Andreae exercebant in regnum atque Reginam ipsam rebus ante eius e Gallia reditum occupatis, templisque euersis: sacrificium tamen in suis aedibus Regina Catholico ritu obtinebat. Caeterum religionem nec licebat absque Ordinum regni conuentu restitui et apparebat plerosque, si res tentaretur, repugnaturos. Ad haec aditus ita omnes interclusos et obseptos Proceres et consiliarij tenebant, vix vt tandem Apostolico Nuncio semel atque iterum penetrandi ad Reginam potestas fuerit per posticum admisso, cum easuum fratrem, reliquosque custodes de industria summouisset, ad [Note: 108 Reginae Mariae virtus.] concionem rabulae ipsorum dimissos. Memoratu difficile est quantum consolationis ex eo Beatissimi Patris officio praestantissimae feminae acciderit; animique quantum accesserit. Renunciari Pontifici iussit, quod et per litteras ipsa professa est, se omni studio sanctam fidem tueri, proque ea extrema omnia paratam subire. Iam tum scilicet nobile pectus ad contestandam diuturnis aerumnis, vitaque ipsa religionis Catholicae sanctitatem virtus diuina praemuniebat. Vt Episcopos conueniret, ad quos item Romanus Pontifex litteras dederat, nihil intentatum per media vadens pericula Gaudanus reliquit: sed nemo est ausus coram homini se credere praeter Dunkeliae Episcopum: qui cum in aedes suas in lacus insula positas secesisset, eo deduci Gaudanum permisit habituhominis, qui trapezitae Italo, cui pecuniam quamdam Praesul debebat, famularetur. [Note: 109] Vbi vero in secreto conclani Pontificiae litterae prolatae sunt, easque Episcopo Gaudanus reddidit; ambos ea vis lacrymarum oppressit, miserrimo religionis id locorum statu subeunte animos, vt diu neuter erumpere in vocem potuerit. Interim ex didita fama diligenter Gaudanus ad necem conquirebatur: euenitque vt mercatorem Gallum ex Aberdonia vrbe in Dynastae euntem castellum satellites nacti, ratique ipsum esse sub ementito habitu Apostolicum Nuncium, verberibus male mulctarent, omnilicet asseueratione pernegantem se esse, quem illi arbitrarentur: et forsitan confecissent, nisi in vrbem reductus pro mercatore, qui erat, esset cognitus. Tum liber dimissus est, acceptis verberibus ditior, merce profecto haud paulo ijs, quas tractabat, vtiliore, si vti nouisset. Obsederant item portus haeretici, ne Nun cius acceptis a Regina litteris exitum inueniret. Verum Haius et Crittonius cum fideli nauta pacti, vt aliquot a portu millibus opperiretur, eo per scapham Gaudanum et socium emisere. [Note: 110 Scoti iuuenes egregij ad Societatem adiuncti.] Vna Crittonius in Belgium renauigauit. Huius aliquamdiu substitit; moxque cum praeclara adolescentium Catholicorum manu subsecutus est: ex quibus postea datis Societati nominibus in viros egregios euasere, Iacobus Tyrius, Ioannes Haius, Robertus Abercombaeus, et Guilielmus Murdoceus; quibus plurimum Scotia debet; idque pretium ex illa peregrinatione princeps extitit His in Belgio, vt litterarum disciplinis excolerentur, in praesens relictis, Haius et Crittonius Romam ad ponondum sacrae militiae tirocinium,

et sua consummanda studia, simulque coram Pontifici rerum scotiae statum exposituri, Lainium Tridenti allocuti perrexere.

[Note: 111 Triguerense Collegium inchoatur.] In Hispania res Societatis hoc anno tranquillae fuerunt. Triguerense Collegium in prouincia Baetica coeptum est. Mediocre oppidum Triguerum est in ditione Ducis Methymnae Sidoniae: verum amplam ac frequentem vicinitatem ex Comitatu Nieblae, et Marchionatu Gibraleonis habet. Nec longe abest ager et saltus, qui Andeualidicitur, montosa ac siluestris regio, incolis aerumnosis plerisque, nec minus incultos humanitate ac doctrina gerentibus animos, quam sterile ipsi malignumque solum colant. Hos, aliosque accolas ita destitutos Franciscus Palma Triguerensis ciuis, idemque Clericus, sed non vltra tonsuram, vir pius ac locuples miseratus, Collegium aedificandum suscepit. et quamuis ob loci exiguitatem Patres, praesertim cum offerrentur celebriora, et coeptas praestaret roborare domos, haererent, Palmae tamen constantia, et benigna sedulitas palmam tulit. haesitationemquae omnem euicit Bustamantius, qui de caetero exigua Collegia Societati vitanda, si disciplinam curae haberet, magnopere censebat; tamen spe ingentis profectus, et necessitate gentis commotus, praecipuus auctor huius suscipiendi fuit. Nec spes siue eum praeclari successus, siue fundatorem fefellit. Anno insequenti missi coloni. Comes Nieblae Eleonora Zuniga et Soto Maior, religio sissima ac praestantissima femina, tum dignus parente filius eius Alfonsus Petrius Gusmanus Methymnae Sidoniae Dux re, patrocinio, omnibus caritatis officijs Collegio semper praesto fuere.

[Note: 112 Toletani Collegij incrementa.] Toleti cum paulo amplius anno in aedibus Roderici Lopij Auali diuersati Patres, succe dente in eas Ioanne Austriaco, migrassent in aedes Ferdinandi Franci in regione, quae Curruum dicitur, vbi vsque ad hunc annum magnis in angustijs, magnisquae incommodis habitarunt; hoc demum anno piorum liberalitate domum emerunt eam, vbi nunc S. Bernardini Collegium est: continuoque tria, quae adhuc partim incommoditate loci, partim operariorum paucitate non licuerat, ingenti cum ciuitatis bono aggressi sunt opera. Quippe pomeridianos sanctioribus diebus sermones ad populum instituêre: ad quos virorum ac mulierum longe maior, quam caperet locus, quanquam satis amplus, multitudo confluxit. Deinde cum tintinnabulo coeperunt circumire vias vrbis, et pueros ad disciplinam Christianam erudiendos cogere. Quod nouum plane Toleti et mirum accidit institutum, cum antea nunquam vidissent viros Religiosos eo sese laboris demittere. Postremo cum ingens numerus vagorum hominum, (vt in vrbibus magnis fit) Toleti esset, qui cûm Pastoris nullius certi cura continerentur, nunquam fere sacris exhortationibus, nunquam rebus diuinis intererant, eoque vt vitijs abundabant, ita scientia rerum bonarum omnium vacui erant; Dominicis quibusque diebus, aut aliter feriatis in plateam maximam, vbi frequentissimi illi sunt, aliquot sacerdotes progressi, coactos in vnum mortales, et quae credere deberent, et quae facere edoctos, simul ad officium


page 247, image: s247

Christianum incitabant. fuitque id opus cum inopi terrae salutare, tum ciuitati cunctae pergratum: cuius nimirum intererat maleficiorum seminarium magnam partem excidi.

[Note: 113 Res a Patre Martino Gutterrio gestae Salmanticae.] Salmanticae multa in commune bonum cum alij e Collegio, tum praecipue P. Martinus Gutterrius Rector fecit. Feriarum autumnalium tempore bini quotidie sacerdotes, ac laici ante postque meridiem nosocomium quadraginta dierum spario frequentarunt: praeiuitquae caeteris Rector. Nec solum seruilia officia intra parietes obibant omnia sternendo lectos, verrendo solum, vasa immunda purgando; sed etiam e vicino fluuio positis pallijs aquam gestabant, haud parua hominum admiratione, cum in Rectorem praesertim tota vrbe notissimum, et maximae existimationis vrna onustum incidebant. Hoc tempore, quo collegae nosocomio ministrarunt, aegri omnes, quamuis multi pestiferis laborarent morbis, conualuere. Quam rem cum diligentiae et caritati, qua curati a Patribus suut, tum eorum pietati ac precibus nosocomij curatores tribuêre. Verum (quod caputest) plurimorum non corporibus modo, sed animis quoque reddua salus: praecipue famuli adducti, vt studiosius ministerio suo ac mitius fungerentur. Latius manauit vtilitas e Clericorum et Parachorum cultura, cui Gutterrij operâ consultum est. Episcopo ad Concilium profecto, qui eius gerebat vices, Gutterrium [Note: 114] pro viri sanctitate plurimi faciebat. Pater ad Ecclesiae commoditatem, non ad inuidiam sibi conflandam vtendum gratia ratus, monet locis multis opportunam Societatis operam ad Cleri institutionem fuisse: nec ignarum, quin Clero recte formato, ad eamdem formam populus leui negotio figuretur. Cumque Vicarius cupere se vehementer viam iniri diceret, qua commode id Salmanticae quoque fieret, inita via huiusinodi est: vt Vicarij iussu quinque proximarum inter se paroe ciarum Clerici et Curiones omnes in vnam ex ijs paroecijs conuenirent: ad eosque instituendos quotidie stata hora Guttetrius adiret. Hisque edoctis ad alios item quinque paroecirum excolendos transiret, ac deinceps ad alios, quoad nulli reliqui fierent. Principio quidam perinuiti parebant seu taedio laboris, seu parum e dignitate sua rari, sibi, qui Magistri essent caeterorum. Magistrum apponi. Sed nimirum interest plurimum, quo quidque fiat modo. Vt primum Gutterrium audierunt, qui et prudenter hanc inanem suspicionem diluit, et rei momentum grauiter ostendit, cum plurimis omnes graeijs paruerunt. Ad sexagenos conueniebant: apud quos Pater cum ante omnia quanta esset sacerdotij dignitas, quantum animarum eis commissarum, atque adeo sanguinis Christi pretium, explicasset; quid a quoque suo in munere praestandum esset, quid, et qua ratione docendi rudes, qua religione Sacramenta administranda, qua cura sacerdotalium precum pensum exoluendum, non ad docendum magis, quam ad permouendum apposite subijciebat. Quae, aliaque eius generis com satis octo decemue dierum spatio tradiderat, ad quinas alias transiens paroecias nouam de integro instituebat scholam, quoad totam obiuit vrbem miro cum ciuitatis totius emolumento. Hac autem tanta apud Vicarium auctoritate cum esset, idemque ciuitatis Praetori confessarius, facile dissidium inter hos graue exortum, quamuis iam interdictionem Vicarius, et sacrorum iustitium ad vlciscendum Praetorem prompsisset, diremit. Maiore negotio inter duos Proceres, quorum partes cuncta prope ciuitas in factiones scissa sequebatur, vt non modo dimicatio, sed ciuile et internecinum bellum timeretur, diuina aspirante gratia amicitiam redintegrauit.

[Note: 115 Placentiae peruetustae factiones sublate.] Geminum huic facinus Placentiae Balthasar Loartes cum diuino auxilio fecit. Tertius ac septuagesimus agebatur annus, cum haud Placentina solum ciuitas in duas distracta partes, sed tota etiam extrema illa ora ijsdem factionibus dissidebat, his Caruaialiorum, illis Zunigarum familiarum illustrium partes fouentibus. Assidua inde iurgia, vulnera, homicidia vltro citroque existebant: adeo vt intra secreta etiam sanctimonialium claustra, hoc est in domicilio caritatis et pacis, factionum abies Deo deuotas virgines miseris exagitaret modis. Saepe viri clarissimi ac Religiosi restinguere eam flammam conati erant, irrito labore: et Societas postquam Placentiam venit, nunquam id moliri cessauerat. Verum hoc tandem anno clementiae aeternae placuit suorum famulorum vota conatusque benigniore vultu respicere. Fredericus Zuniga, qui dein Marchio Mirabelli fuit, et Franciscus Caruaialius Torresonis rubei Dominus, tum factionum principes erant. Hos Balthasar Loartes post multos labores tandem ad pacem colloquiumque adduxit, nec alium sibi illi vicissim fidei amicitiaequae sponsorem, quam Balthasarem eundem dedere. Magna Placentini, et quicunque audiuere nec opinatam rem laetitia exceperunt: ac prae caeteris Placentina nobilitas editis publice equestribus ludis acspectaculis celebrauit. Patres quoque gratulationem publicam sibi cohonestandam rati, die Sanctissimo Christi Corpori sacro primores partium in templum inuitant: quos vt assidentes, amiceque colloquentes vidit Senatus populusque Placentinus; vix gaudij potentes erant, memoria repetentes quamdiu, quantaque cum clade ipsi, eorumque patentes omnia dastraxissent. Post Sacrum magna cerimonia factum, drama elegans datum est, in quo praeter alias personas Pax, et diuinus Amor tandem de discordia et daemone triumphabant, cuncta actione eo directa, vt appareret concordiam vnicum bonum ciuitatibus, duscordiam vero funestissimam esse pestem. Inuentio, apparatus, actio mire omnibus placuit, eaque celebritate inter omnes ordines visa est pax veluti trabali clauo firmari.

[Note: 116 Res Compluti per geniales dies gestae.] Complutense Collegium cum multa in publicam vtilitatem, tum illud gessit. Postremo genialium die cum animaduerteret Emmanuel Lopius Rector quam multis eo die diuina Maiestas violari peccatis soleret, viginti quatuor e Collegio in omnem vrbis partem dimisit; qui si non omnino sistere praecipitem torrentis curusum possent, at aliquantum certe retardarent. Euentusquae plane respondit votis. Cum omnes vno tempore quasi tubae caelestes celeberrimam quamque vrbis partem inaudito antea cierent sono, quamplurimi ab exitiali Sirenum cantu, ac foed odiaboli


page 248, image: s248

clangore transiere ad vocem diuinam. Is quidem cui infamis prostitutarum fornix, seu potius diaboli fornax, obuenerat, tres inde vitali diuinae vocis telo percussas, vitamque meditantes nouam in Collegij templum abduxit; quas piorum caritas in tuto locauit. Haec dum publice Socij Complutenses moliuntur, domi tum ipsi, tum Collegia alia seueritatis sanctae in se edebant exempla. Quippe viguit semper vigetque adhuc [Note: 117 Pietas tum colenda maxime cum publice negligitur.] in Societate et inter omnes bonos, vigebitque ad posteros laudabilis illa consuetudo, vt aduersus multitudinem tendant, et contraria saeculo studia consectentur. Itaque cum caeci mortales auidius voluptatibus inhiant, et flagitiorum in coeno turpius volutantur, simulque impudentius iram Numinis irritant, eiusque gloriam, quantum in se est, proculcant; tum illi maxime macerant corpus, sensuum mollitiem castigant, noxas vitant, Deum placare et collaudare student, ac praepotentem eius dexteram iusta iam iam contorquentem fulmina sustinere conantur. Quam curam (tanta est velirati Dei clementia) ita exigit ah seruis suis, vt per Ezechielem [Note: cap. 22.] conqueratur his vocibus, Et quaesiui de eis virum, qui interponeret sepem, et staret oppositus contra me pro terra, ne dissiparem eam; et non inueni.

Hoc igitur sancto studio cum vbique viri e Societate, nouis inuentis contra peccans ire vulgus, impensiusque temporibus magis perditis soleant, eoque per illam temporum ingluuiem, cum caenacula magis propemodum carcer vbi torqueanturnoxij, quam conclaue vbi sancta cohors necessitati succurrat, videantur, tum is [Note: 118 Conimbritensium Seciorum feruor.] Conimbricenses ardor habuit, vt cumpars ad coenam consedisset, caeteri verberare se terni aggressi dum alijs alij succedunt, totam flagra coenam tenerent. Haec nimirum sacri Deo sanctitatique homines spectacula edunt. haec conuentuum Religiosorum felicitas est; in quibus non modo alia vndique abundant adiumenta virtutis, sed et exiquum id, quod suffulciendo corporinecessario subsidium sumitur, non ab insidiosa modo voluptate, immodicisque illecebris cum piarum lectione rerum, tum eiusmodi aliquaspecie defenditur, sed et suauissimo pietatis sapore conditur. Ita tum haud dubie Conimbricensibus vsu venit, vt non ad suauem citharae strepitum, sed ad saeuum verberum crepitum coenantes non tam corpus escis, quam animum pietate reficerent: multoque iucundius sanctae eos cogitationes recrearent, quam ventris mancipia delicatae ac conquisitae dapes titillant. Ex hoc Collegio dum octo Socij ad Indos nauigaturi Olisipponem petunt, multique eos ad aliquantum viae prosequuntur; sacerdos Iuris Pontificij [Note: 119 Mutuae caritatis exempla quam acria sint.] Baccalaureus mutuam discedentium ac deducentium caritatem hilaritatemque conspicatus, animum ad eiusdem vitae communitatem adiecit, et admissus est. Adeo blanda conciliatrix, et foecunda parens Religiosarum familiarum mutua inter se Religiosorum est caritas. Porro nobilis ille Indicus manipulus XVIII. Kalendas Aprilis [Note: 120 Missio Indica.] Olisippone conscendit. Naui, quae sanctus Martinus dicebatur, P. Vincentius Tonda, Consaluus Vazius, et Antonius Fernandius, altera, cui sancti Vincentij nomen, Sebastianus Consaluius, Emmanuel Louus, et Vincentius Salernitanus, tertia, quam Reginam vocabant, Ferdinandus Acunia, et Michael Beltrannus vecti sunt. Sex pariter naues profectae, omnes praeter vnam, quam credidere retrorsum vela in Lusitaniam retorsisse, quod male instructa, et parum firma esset, satis prospero vsae cursu.

Sed antequam ad extrema pergamus Asiae, Africam interuisere par est laborum nunquam non feracem. Quatuor per id tempus Societatis expeditiones in Africa erant. In AEgypto vna (placet enim Africam ab sinu magis Arabico cum Ptolemaeo, quam ab flumine Nilo inchoare, vt tota ingens peninsula sit: ab Septemtrione Interno man discreta: inde, dum in meridiem enormi cuneo porrigitur, Oceano vndique a fronte, et ab lateribus alluente vsque ad sinum quem dixi: ab cuius extremo ad internum AEgyprium mare, ne penitus insula esset, centum quindecim millium passuum continens intercepta est.) Ergo et in AEgypto, et inter Abassinos, adhaec in rego Tongensi, postremo in Angolano quidam [Note: 121 Christophori Rodericij labores apud Caphthas.] Sociorum laboriosissime desudabant. In AEgypto apud Gabrielem Cophthorum Patriarcham haud res eo progresse est aurae secundae afflatu, quo coeperat. Postquam dona Pontificia ab Consulis domo in suam transtulit Patriarcha, segnius agere, nec copiam sui P. Christophoro Rodericio facere nisi raro. Id tamen initio anni impetratum est, vt nominaret ex animi sui sententia viros doctos, cum quibus transigi id posset, quod ip semet exorsus, per litteras a Pontifice saepius postularat. Abrahamus ipse, qui Romae fuerat, et alius Cophthus nomine Georgius designati. Hi doctissimi inter suos habebantur. Verumenim vero nullus erat aduersarius importunior, quam ipsa gentis inscitia. Quod primum omnium statuendum erat, vnum esse totius Ecclesiae principem, populorumque magistrum omnium, et supremum Christi ouilis Pastorem, atque hunc non nisi successorem Petri Romanum esse Pontificem; haud magno negotio duobus designatis, et Patriarchae persuasum est. Quod Catholicae fundamentum religionis vt permansurum ad posteros figeretur, instabat Christophorus, vt Patriarcha litteras manu sua, et aliquot suorum Episcoporum obsignatas ad Pontificem daret, narrans Nuncij aduentum, cumque eo transactum, quod inchoauerat: harumque litterarum exemplar inter libros teponi, inquibus Cophthorum sacra continentur, curaret. Nec abnuebat ille palam, sed moras quaerebat [Note: 122 Copthorum errores.] tamen. Christophorus interim Cophthorum placitis moribusque noscendis insistens, manifestis haeresibus inuolutos reperit. Repudiare apud illos, et viuis prioribus, alias superducere vxores in more esse: ante baptismum patuulos circumcidere: Sacramenta septem quidem numerare, verum praeter Baptismum, Eucharistiam, Confessionem, Sacerdotium, caetera longe ab veris diuersa, fidem, ieiunium, orationem. Spiritum sanctum non credere a Filio procedere. Concilia non recipere, nisi tria, Ephesinum, Constantinopolitanum, Nicenum, in quo octoginta quatuor Canones habent. In Christo post coniunctionem humanitatis cum diuinitare


page 249, image: s249

non nifi vnam naturam esse, vnam voluntatem, actionem vnam, Chalcedonensi Concilio penirus damnato. In ritibus quoque multa peccare, existimantes adhuc suffocato et sanguine abstinendum: matrimonia in secundo cognationis gradu passim licere contrahi: in Diaconorum numerum quinquennes pueros adlegentes, et initiantes sacris: inter baptizandum, dum terinfantem demergunt, totam formulam ter pronunciantes. Horum errorum quidam ex inscitia tantum oriebantur, alij ex prauo vsu: et ipsimet facile in repudijs, circumcisione, puerorum consecratione, abstinentia a suffocato et sanguine fatebantur errarese; eaque facere, quod ita inualuisset vsus: adhaec circumcisionem Turcarum metu retinere. Itaque in horum capitum plerisque Abrahamus Georgiusque conuenere, Catholicae ac Romanae ritus Ecclesiae praeferendos. In eo summa certaminis fuit, vna ne in [Note: 123 Confutatur error vnam tantum in Christo naturam pouentium.] Christo natura post coniunctionem esset, an duplex. Vt ab Nestorio recederent, aiebant se, naturam dumtaxat vnam agnoscere. Christophorus docebat Catholicae Ecclesiae Nestorium excerabilem esse: eumque et cunctos haereticos damnatos: verum distinguerent a natura personam. Non, vti Nestorius impie volebat, duas personas, sed vnam tantum ab Ecclesia orthodoxa agnosci, verum in eanaturas, voluntates, actiunes duas: idque plane necessarium esse. Nam causa et effectus, aiebat, duo sunt: nihil enim se ipsum efficit: at diuinitas in Christo effectrix est, humanitas effecta: illa infinita, haec finita: aeterna illa, haecin plenitudine temporum creata. Igitur duo quaedam sunt. Ante coniunctionem id fuisse dabant, sed postquam Deus hominem assumpsisset, mordicus tenebant vnam conflatam esse naturam. Quî possit hoc sustineri? Christophorus inquit. Ista natura, quam dicitis ex humana ac diuina conflari, profecto nec diuina, nec humana erit. Atqui si humana non est, nullo ergo modo Christus erit minor Patre; si non diuina, non erit Patri consubstantialis; aut certe, si haec tertia Christi natura eadem est, quae Patris ac sancti Spiritus natura, quid igitur potius homo factus est Filius, quam aut Pater, aut Spiritus sanctus? Quid assempsit cum hominem assumpsit? Eadem dici de voluntate possunt. Si enim Christus perfectus est homo, profecto voluntate humana non caret: si voluntas ex humana et diuina existeret vna dumtaxat, ea nec eiusdem naturae accaeterae hominum voluntates, nec eiusdem substantiae ac Patris, et Spiritus sancti esset. Quin igitur Athanasium vestrum sequimini, qui, Sicut anima rationalis, inquit, et caro vnus est homo, ita Deus et homo vnus est Christus? An non aliam fatemini carnis et rationalis animae esse naturam? et vtramque in homine diuersam permanere, cum tamen persona et hypostasis vna sit? Eodem pacto Christus vna persona est coniunctas habens naturas duas, humanam et diuinam; et vtriusque naturae proprias facultates et actiones. Quid contra haec afferrent non inueniebant, modo tantum loquendi interdum se differre aiebant a Romanis, et in odium Nestorianorum eo se loquimodo: sumptoque spatio amplius rem cognoscendi spem fecerant magnam, fore vt conuenirent, ac peruetusto errore Cophthorum Ecclesiam liberarent. Interim, vt id ad exitum, quod coeptum erat, perduceret Christophorus, institit, vt litteras obedientiae testes ad Romanum Pontificem Patriarcha daret; cum ait Patriarcha iam se eas scripsisse, postridie traditurum. Postero die bona plenus spe ad Patriarcham reuersus, vna cum eo Abrahamum et Georgium congregatos in concilio iniquitatis aduersus Dominum, et aduersus Christum [Note: 124 Cophthoram. frustratio.] eius offendit: et vltro Abrahamus nomine Patriarchae rogat, quid tandem vox illa obedientiae, quam vult Romano Antistiti Patriarcham spondere, significet. perinde quasi homo ipse nouus nunquam Romam vidisset, non saepius Apostolico Domino ipsemet obedientiam exhibuisset. Hac repentina perculsus interrogatione iam tum aliquid suspicans Pater, respondet id ipsum intelligere se, quod litteris suis Patriarcha saepius esset professus, cum Pontificem Romanum Patrem Patrum, Pastorem Pastorum, Magistrum omnium Ecclesiarum appellauit: cum ei se obsequentem fore spopondit, hominem postulans, cum quode Catholica doctrina communicaret: cum denique exponens in litteris fidei suae formulam, cuncta eius arbitrio sententiaeque subiecerat. sicut enim Petrus a Christo vniuersalis constitutus olim fuit Pastor, cuius curae quicunque Christianos se profiterentur, subiacerent; ita Petri successori Romano Pontifici Ecclesias subditas esse omnes: quod plane ad vnam fidem religionemque conseruandam necessarium sit; et aperte Concilia, quae ipsi recipiunt, et sancti Graeci Patres, et Littetae diuinae doceant. Responderunt cum sermonem accidere sibi nouum; postque Chalcedonense Concilium, et Patriarcharum disiunctionem vnumquemque sua in Ecclesia caput esse magistrumque summum. imo Romanum Pontificem, si forte erraret, a caeteris Patriarchis iudicari oportere. Litteris suis modeste se et officiose locutos, atque obedientiam professos eo ritu, quo humaniter cum amicis agitur, dum ad eorum iussa nos paratos profitemur: suae humilitatis causa titulis illis, et nominum insignibus Romanum Patriarcham affecisse: adiecisse autem suis in litteris fidei summam, quod huiuscemodi communicatione se inuicem salutare Patriarchas decerent: atque hominem petijsse, quod vt ipse ex caritate salutasset Pontificem, ita gramm sibi futurum esset, si a Pontifice misso nuncio vicissim ipse salutaretur. [Note: 125] Exhorruit hîc primo Christophorus hominum simulationem, et miseratus est: tum quasi a capite negotium exorsus, rationibus plurimis et clarissimis testimonijs Conciliorum ac Patrum Graecorum confirmat, palamque facit, non vtique vrbanitatis officia, et delatam verbo tenus obedientiam satis ad salutem esse; sed necesse esse, vt Pontificem Romanum pro Christi in terris Suramo Vicario fateantur, docentemque in rebus dubijs, quae ad interpretationem sacrarum Litterarum, ritusque Sacramentorum pertineant, fideliteraudiant ac sequantur. Eo agebat acrius, quo erat commotior. Sed cum summa illos pertinacia videret quaecunque dicerentur, respuere auribus, remisso paulatim impetu benigne


page 250, image: s250

[Note: 126 Prudens obseruatio in negotijs gerendis.] ac summisse rogat, vt rem considerare amplius velint. Hoc enim prudenter cauebat semper, ne congressus vnquam sic finirentur, vt praecisa ac pro desperata res haberetur, sed potius vt iterum conueniendi sereret initia, et colloquij praeberet ansam: sperans quamdiu siducia aperte non dirimeretur, et disceptandi daretur locus, aliquid posse saltem tentari. Ad extremum haec Ianuarium gesta. Quem animum eo die retulerit domum Pontifi cius Nuncius (cui tot miserabiliter pereuntium animarum salus versabatur assidue ante oculos, et cor depascebat) [Note: 127] Sociorum qui fuerit sensus, non difficile est cogitationi subijcere. Ex quo die Memphim appulerant, [Note: Ioan. c. 15.] memores Christum Dominum dixisse, Sine me nihil potestis facere; eius auxilio implorando, [Note: Qua pietatate et cura Rodericius et Socij in suum munus incumberent.] precibus, sacrificijs, voluntaria corporum maceratione impensam operam dederant. Singulis diebus praeter consuetas toti Societati orationes communiter eam ob rem Litanias recitarant, anteque eas dimidium horae meditationi tribuerant; tum etiam frequentia vsurparant ieiunia: ad haec semel in die singuli sese verberauerant. Sed ex hoc tempore multo studiosius in haec studia incubuerunt. In consuetudine cauebant, ne qua re quem offenderent: sed omnibus bonum Christi odorem afflarent. In vsu ciborum, rituque ieiuniorum, et quacunque in re fas esset, ad eorum se accommodabant mores: nec ab Patriarcha, nec a quopiam Cophthorum doni quidquam accipiebant: comitate, officijs, significatione beneuolentiae, modestia et humilitate conciliare sibi ad Dei gloriam omnium amores studebant. At Cophthi subterfugere inde [Note: 128] congressum. Abrahamus et Georgius quo minus saepe in vnum conuenire possent, occupationes obtendere: Patriarcha solitudinem meditari, vt ieiuniorum longum solenne in sancti Antonij monasterio via dierum quinque Memphi procul, exigeret. Christophorus pro se fore solitudinem, vbi vacuus Patriarcha alijs curis futurus esset, ratus, modeste significat, ni graue ducat, ipsos, quandoquidem Pontifex miserit, vt apud eum sint, libenter ituros comites. Cumque Patriarcha eundi faceret potestatem, conatus est Abrahamum quoque ac Georgium adducere, quod Monachi eremi omnes indocti ferebantur: sed cum varia causarentur, aegre extortum est, vt summam earum rerum, in quas conuentum iam erat, ab se consignatam traderent. Initio Martij venere in eremum. Inter vias dum populi ad videndum Patriarcham confluunt, animaduertit Christophorus alium pessimum in gente morem, pueros nisi post multos [Note: 129 Baptismum puerorum Cophthi differunt.] annos baptismo non consignari. Id vero vulnerauit animos Patrum vehementer, quod hac arte diabolus totam nationem Cophthorum funditus perditum, et Christo Domino ereptum iret: cum adultos prauitate doctrinae ac morum falleret, paruulos, quorum saltem, li ante mentis vsum decederent, salus in tuto erat, baptismi beneficio, et noua origine spoliaret. Itaque captato molli aditu, Patriarcham Christo phorus edocet, quam exitialis ea negligentia sit. Quandoquidem Presbyteri Episcopique suo non fungantur officio, pertinere ad Patriarcham tanto malo obuiam ire. Visus est delectari recte monentis zelo senex: et, cum iussisset quos inexpiatos inuenerat, confestim sacro fonte lustrari, ad Patres conuersus, Atqui scitote, inquit, vbique prauum vigere hunc morem. AEthiopiam versus viginti dierum itinere dioecesis haec patet; vnde quanta fiat animarum iactura, existimare potestis. Atque equidem nisi vobis timerem a Mahometanis, vos ipsos nomine meo mitterem, vt vbique locorum exitialem ritum abolenetis. [Note: 130] Christophorus ad ea, Procul esto metus, Pater: securi nos sumus: si quid eueniat posituri in lucro. Ecce cum libet, mitte nos. Exacta Quadragesima missurum' pollicetur. Peregrinationem eam volenti animo suscipiebat Christophorus, non modo vt infantium plurimorum animas caelo inferret, sed etiam vt simul adultis Cophthis prodesset, sperans, si cum populo simplici agendi potestas sibi fieret, Deum affore, vt multorum ex animis extirparet errores. Tum coepit cum Patriarcha agere, vt conuenta inter se duosque designatos subscriberet. Quae cum Patriarch legisset, adeo manifesta pronunciauit, vt opus subcriptione non esset: tamen curaturum se, vt [Note: 131 Cophthi sacerdotis importunitas.] describerentur a Gabriele, protinusque confirmaturum. Erat hic Gabriel sacerdos admodum iuuenis, adeo inimicus Francorun (ita Catholicos Latinos appellant) vt aduersus Francos Iudam se praebere eum Patriarcha ipse dictitaret. Pontificium Nuncium ac socios nunquam nisi nubila fronte, truci vultu, toruis oculis aspectabat: homo ad litigandum et iurgandum natus: quod eo confidentius faciebat, quod erat doctrinae omnis et humanitatis expers. Is vbi, quanquam frustra Patre Christophoro repugnante, ea accepit capita perlegitque, vociferatur haeretica esse, aduersaria doctrinae Cophthorum: talia vt exaret, calamum se nunquam stricturum: si ea Ratriarcha probaret, se illi ipsi anathema dicere. Nunquam Abrahamum et Georgium in ea conuenisse: adulterata a Francis esse, qui eo venissent, vt imperitum senem circumuenirent: quod tamen viuo se nequid quam molirentur. Facesserent suas in oras haeretici, canes, asini. Haec, et multo acerbiora clamitabat. adeo horrendum in modum sacra Catholicorum, et pietatem execrans, vt Furiarum aliqua tartarearum insedisse, et agere furentis hominis linguam videretur. Nec cunctatus est Patriarcha indoctus et senex iuuenis indoctioris caecitatem sequi. Quae dogmata luce clariora paulo ante praedicarat, iam suspecta habere, damnare; tum Christophori ac sociorum congressum fugitare. Contia Patres inuicta constantia durare: alto cuncta deuorare animo: suum illud institutum assidue tenere, vt aditum semper ad nouos congressus patentem seruarent. Tandem inuento et arte, vt apparebat, Gabrielis Patriarcha suum quemdam profert peruetustum codicem haeresibus manifestis scatentem. Illud ait Euangelium Cophthorum, illa Concilia esse. Non oportere Christophorum quidquam moliri: ex ea fide Romam se ad Pontificem dedisse litteras, eam ad vltimum [Note: 132 Simulatio, et fallacia Cophthorum insignis.] retenturum. Atqui exemplum litterarum, inquit Pater, penes nos est. Procul abijs litteris deliramenta talia sunt, sed sana ferme omnia; quaeque


page 251, image: s251

tenere Cophthos decorum sit, et praescribere Patriarcham Hîc coepit quiddam elucere, quod simulatam Abrahami legationem fuisse demonstraret. Continuo negat Patriarcha quidquam ab se scriptum, nisi quod doctrinae codicis illius consentaneum esset: et si quid ab ea discreparet, id fuisse ab Abrahamo subiectum. Abrahamum quippe, cum haberet in animo Italiam visere ac Romam, litteras ab se ad Pontificem Romanum commen datitias postulasse: in ijs ad scripta, vt mos est Patriarchatum, fidei Cophthorum formula se officiose, et ex humilitate et caritate ad Pontificis Romani obsequia dixisse paratum fore. Atenim epistola posterior, inquit Christophorus, multo apertior est. Epistola, inquit, posterior ex eiusdem Abrahami voluntate ac sententia scripta est. Cum enim Roma ipse significasset custodia se detineri, magnoque in periculo versari, nisi opem ferrem; fidemque facerem a me missum legatum, Pontificemque lenire blando obsequio studerem; ego, qui Abrahamum philosophum hominem, et doctrinae Cophthorum scientissimum seruarum vellem, pro officio Pastoris alteras dedi illas ad Pontificem litteras. Quod si vel interpres, vel Abrahamus, vel vos perscriptam a me doctrinam deprauastis, quisqius hoc ausus est, anathema est. Hinc iam omnem [Note: 133] secum retexentes seriem Patres intellexerunt machinatorem fraudis Abrahamum fuisse, qui et ptiores litteras, cum Romae non esset, qui Arabice legeret, (noster enim Elianus eo tempore tametsi intelligebat Arabice, litteras tamen ignorabat,) praue interpretatus sit, et posteriores simulatione periculi tum expresserit, cum Cardinalis Alexandrinus ad Venetorum Consulem rei explorandae causa litteras dedit. Idcirco cum primum Memphim attigerunt, voluisse Abrahamum praeoccupare ad Patriarcham accessum, vt, quod libuit, praemoneret: et Venetum illud indicium ex vero emanasse: tamdui vero dissimulasse homines, vt dona in tuto locarent, et Abrahami famae consuleretur. Quae omnia paulo post diserte Veneto quoque Consuli Patriarcha professus est. Hac tam insigni fraude deprehensa Christophori animus, tametsi valde debilitatus, non tamen est fractus. Quando quidem eo loci venisset, tantumque subijsset laborum, tentandum porro constanter statuit: fore fortassis, vt, quando malum erupisset, eiecto ex animis simulationis tabo, locus esset aptior medicinae. Emollito igitur paulatim obseruantia et obsequijs Patriarcha, litteras rogat ad Abrahamum et Georgium, vt ijs de rebus amplius agant, disquirantque interse. Vt cumque adhuc tractatum sit, esse plane dignas res animaduersione: nec sibi nisi Cophthorum aeternam salutem propositam esse. Impetratis litteris, quod in solitudine duriorem silice, cum Gabriel obfirmaret, sese praebebat senex, Memphim repetunt. In digressu pecuniae aliquantum, quod tamen factum in ipsos superaret sumprum, Patriarchae dederunt: id prouidentes vt optabilem potius quam vlla ex parte grauem consuetudinem Pontificiorum Legatorum genti [Note: 134 Periculum ingens Patres euadunt.] facerent. quam Patriarcha pecuniam ita accepit, vt monasterio daret. Redeuntes, cum inlatrones Arabes incidissent, manifesta Dei tutela seruauit. Quippe per medios intacti sic incessere, vt mortalium auarissimae iuxta et crudelissimae turbae prorsus erepti oculi, debilitatae manus diuinitusviderentur. Haud minus excepit Memphi [Note: 135 Pestilentia ingens Memphi.] discrimen. Debacchabatur frequentissima illa in vrbe iam pestilentia ita foede, vt ad bina hominum millia tingulis diebus fama esser Orcum haurire; illos tamen nulla formido tenuit, quin multis deinceps diebus perlongum viae spatiun designatos conuenirent. Sedenim Abrahamus quoque seu fessus durum esbenim simulare diu) seu ab Patriarcha monitus, iam personam prope posuerat. Obtestante Christophoro vt reuo caret in memoriam, quae Romae egisset: et quam spem Cardinalibus Pontificique ostendisset, eam praestaret; respondere coepit, sun rebus et tempora et loca esse: alia alibi licere. simulare ad tempus [Note: 136 Abrahami fallacia.] atque mentiri fas esse. hoc esse, quod alebat S. Paulus, se omnibus factum omnia: quod scilicet scenae foroque seruiret. Quin adeo habere se librum, in quo sciptum sit, Paulum cum Ethnieis Ethnicum factum, et idola coluisse, vt eos tandem ab superstitione abduceret. Quid hoc homine facetes, qui Gentium magistrum, non ab homine, neque per hominem Euangelium edoctum, gloriantem de mendacio faceret, reque ac verbo doctorem mentiendi: Quem non pudebat Paulo Apostolo idolorum euersori idololatriae crimen impingere, vt impune liceret omnem fraudibus suis orbem terrarum inuoluere: Quo teneres nodo Proteum hunc AEgyptio illo monstro, quod est in fabulis, mutabilem ac varium magis? Patres consolabatur, quod quanquam irrito euentu, tamen sciebant Deo se laborasse; cui vota atque conatus pro effectu sunt: non poterant tamen non dolere, et abominari tantam peruersitatem. Postquam multos annos Romae summis hominum illuserit: dona, quae voluerit, ab stulerit: pastus saginatusque sit Praesulum mensis, ab Sede Apostolica homines abduxisse, vt ludibrio in AEgypto haberet, non ipsos magis, quam Romanae Ecclesiae maiestatem Huc seruitutem, obseruantiam, industriam suam recidisse, qua blandiendo, indulgendo, sese submittendo demereri hominem conati sint: hunc labores, aerumnas, impensas habuisse exitum. Atenim quanquam dolorem haecinurebant acrem, longe plus tamen exitium commouebat tot populorum per [Note: 137 Patrum noni conatus.] inscitiam et improbitatem paucorum aeterno exitio pereuntium Igitur in omnes animum versare partes: addere ad supplicia, et placamenta Dei: de integro omnia experiri. Disputando rursus cuicerant, et quaedam de humanitate atque diuinitate Christi Abrahamus et Georgius non inutilia ad progressum darent: et libros eorum dum peruolutant, quaedam inter se repugnantia, proque veritate facientia, ad haec inter Canones, quos in Concilio Niceno Cophthi habent, re, pererant duos, quibus debita Apostolicae Sedi obedientia asserebatur. Recentibus his telis instructi repetendam sibi eremum censuerunt. Nam Patriarcha statuisse dicebatur, quod vitae sibi restabat, illic peragere. Haud bono vultu primum excepti: deinde ad congressum admissos, vix dum compositam adhortationem aggressos interpellat: certum sibi deliberatumque


page 252, image: s252

profitetur de pristinis Cophthorum dogmatis nihil mutare. Quae proferebantur e libris eorum discrepantia, item Niceni Concilij canones susque deque habet. Ita munitum obstinatione et inscitia pectus cum patientia incredibili, et solertia quanta maxima humanum potest ingenium, Veritatis illi Nuncij diu frustra tutudissent; tandem, quando nihil erat profectui, ne simul esset irrisui ortho doxae pietatis sedulitas, Memphim [Note: 138] iterum remigrarunt. Hîc omnium primum rerum miserandum statum accurate Romam nunciant, pariterque edocent, duo sibi iam reliqua videri: alterum, ipsum priuatim Cophthorum instituendum populum suscipiant. Fieri enim posse vt multi veritatem dispicerent. Verum id pericula maxima inceptum habere: quod quantauis cum Patriarchae verecundia fieret, nisi tamen ille consentiret, quod sperandum non videretur, promptissimae erant de lationes ad Turcas, tanquam attentati imperij. Si tamen Romae consilium probaretur, de periculis suis se non esse solicitos. Alterum, vt inde porro, quaudo dimidium itineris confecissent, vel in AEthiopiam, vel ad Indos mitterentur, Nam tametsi ea quoque profectio aerumnarum multum et periculorum haberet, tamen animas tanti esse. Se quidem id aiebat Christophorus summe optare: et hoc potissimum voto ad Societatem a primo animum appulisse. Intetim dum ab Vrbe responsum opperiuntut, in occasionem, si quae alicunde aperiatur, [Note: 139 Captiuis Christianis Putres Memphi succurrunt.] intenti ad excolendos Francos operam vertunt. Mancipiorum plurimis Christianorum fuere solatio, qui duodecim, quinde cim, viginti annos captiui nunquam eo tempore animuin a peccatorum maculis expurgarant. Est mos Turcarum iis in oris, et opinor, in alijs, vt, si cuius aufugiat seruus, in eum, cum quo ille versabatur, quasi in auctorem fugae manus inijciant; eumque fugitiui loco mancipium habeant. Huius moris, atque adeo huius periculi Patres haud ignari, tamen minime refugiebant (tum praesertim, cum viderunt negotium Cophthorum non procedere) quoscunque seruorum possent, conuenire, instituere, confirmare, audire; seruitute sua (si qiud eueniret) bene emi existimantes libertatem [Note: 140 Fulgentij Freiris de Societate patientia in seruitute.] animarum. Hîc bonum Fulgentium Freirem de Societate caeteros inter captiuos repererunt: quem supra, cum exploratum res AEthiopicas missus esset, captum a Turcis memoraui. Iam aetate erat affectus, aegra valetudine, incommodis inopiaque prope consumptus: et tamen, vincula et seruitutem pro Christi nomine ferebat laetus. Cousueta pietatis studia sedulo retinebat: adhortati onibus et exemplis confirmabat conseruos ad patientiam, et deterrebat a vitijs. Multi erant cum eo Christiani captiui: qui quanquam admoniti erant, ne vulgarent Fulgentium de Societate esse, quo promptior esset redemptio; tamen ad aures domini, cui fuerat venditus, nescio vnde aspirauit, nec modo Religiosum, verum, quod non erat, sacerdotem esse. Inde magna lucri spe concepta Saracenus negauit se hominem dimissurum, nisi mille aurei nummi praesenti pecunia numerarentur. Patres, cum vnde tantum auri corraderent, non haberent, ex intimis visceribus fratris, et optimi senis calamitatem miserabantur, cum ille alacriter coepit eos consolari, bonoessent animo, Iniquum esse tantum auri inimicis crucis Christi praeberi; iniquum se vnum et inualidum senem eo pretio redimi, quo complures validos atque vtiles Ecclesiae sanctae bellatores ali praestaret: inuenturum se etiam e vin culis aditum ad libertatem siliorum Dei. Haec erat serui Christi in barbara eaptiuitate constantia. Vbi et Lusitanorum simul memoranda benignitas, et prouidentia misericors Dei. Statuerant Lusitani pretio nulli parcendum. At Turca cupidissimus ex procrastinatione veritus, ne interim Fulgentius aetate et miserijs praemoreretur, nouam conditionem proposuit: vt anreis mille quingentis in solidum ipse, alijque octo Christiani, quos scilicet extrudere volebat, redimerentur. Qua conditione probata, id assecutus Fulgentius est, vr sua vincula ad tot miserorum liberationem valerent. Nec multo post in Italiam ipsi vecta satis et spatij et materiae ad cumulanda apud Deum merita suppeditauit. Quippe lustratis magno pietatis sensu sanctioribus Romae monumentis remissus in Lusitaniam est, reportandus in Indiam. Quo transmissionem dum opperitur, et supra imbecillitatem enitens humilitate cunctis et sedulitate pulchro spectaculo est; Olisipponensis pestilentia incidit saeculi euntis nono et sexagesimo anno. In ea Fulgentius, vt veteranus vitae pro caritate contemptor, bonam lue perculsis domi forisque nauauit operam. Atque ex ea quoque flamma seruatus incolumis, tanquam recens ad Indicos iam reuehebatur labores, cum in itinere sublatus per longinquum adeo terrarum atque aerumnarum orbem ad aeternam caeli quictem peruenit. Erat quoque Memphi Patris Ioannis [Note: 141] Baptistae mater anus Hebraea. Quae cum forte cognouisset filium suum adesse, quem tredecim annorum spatio nunquam viderat; omnem mouit lapidem, vt in congressum veniret, haud desperans ad auitam superstitionem hortatu impulsuque suo retrahi posse. Haud nihil spei P. Christophoro erat ipsam posse anum ab Iudaicis fabulis [Note: Eliani cum parente Iudea collocutio.] Ioau. Baptistae sapientia et virtute abstrahi. Itaque cum etiam Consulis interposita esset auctoritas, congressum nequaquam negandum ratus, domum Christiani hominis adire anum iubet: eodemque conuenit ipse cum Ioanne Baprista. Haesit aliquamdiu ambigens anus vter esset filius. vbi aguouit, Minime miror, inquit, tuum fratrem (is prior Ioanne Baptista Euangelij lucem aspexerat) qui nec morum esset bonorum, nec vllius consilij, Christianum factum. Sed te semper mirata sum, qui et moribus cras optimis, et ingenio consilioque pollebas, inductum fuisse. Cui Ioan. Baptista, Atqui, si me valere consilio ais, id profecto quod egi, existimare debes nequaquam egisse temere, sed adhibito ingenio consilioque, et quod plane ita faciendum esset: tuumque esset filios sequi, si non eum, quem dicis, nec moribus nec consilio praeditum, eum certe, quem laudas. Respuit auribus obstinata vetula hunc sermonem: et ad eiulationem ac lacrymas vertit se. Ex eo die non cessauit multos allegare, qui animum Ioannis Bapristae tentarent: sed cum lucro ipse semper Christo bene iuuante, discessit. Caeterum Patres, quia Francos nec multos habet Memphis,


page 253, image: s253

nec nisi negotiis valde implicitos. Alexandriam, vbi vberiorem fore cre debant segetem, octauo [Note: 142] postquam venerant mense, commigrarunt. Iam enim et Abrahamus et Patriarcha eo venerant importunitatis, vt iurarent nunquam se amplius de teligionis causa cum iis acturos. Illud exoratum est tantum, vt Patriarcha homine ad Concilium, vti Pontifex postulabat, mitteret. Scripsit enim ad Isaacum Episcopum Cophthorum, qui Nicosiae in Cypro erat, quod ipse inter doctos (quemadmodum ait) esset doctissimus, vt sine recusatione moraque Romam, inde Tridentum pergeret. quanquam ne id quidena successit. Litteras quoque ad Pontificem dedit, per quas gratias agens de missis ad se nunciis, adscribebat nihil de religione confici potuisse, quod parum eos intellexisset. Hoc Abrahamus (vt vero simile est) fallaciis integumentum suis excogitauit. Nam quod quidem ad linguam pertineret. testificati Cophthi sunt, et Romam testimonia missa, Ioannem Baptistam bene scienterque Arabice, atque adeo eleganter loqui. Res autem Rodericius ita exposuerat, vt distinctius nihil aut clarius posset. Nimirum quidquid intelligere piget, obscurum est: et nequidquam in voce loquentis claritas lucet, cum in audientis mente pertinacia tenebras facit. Denique caecis vel in meridie nox est. Vt primum Patres Alexandriam venerunt, Elianus coepit Italice, et, quantum se dabant indicia, cum pondere concionan; sed eius et Christophori nunquam intermirtens adhortario, et efficax concio erat vitae inculpatae exemplum, religiosa comitas, humanarum rerum suique contemptio, aliorum obseruantia, inedia, submissio. His virtutibus mercatores mire sibi deuinciebant: nec solum Catholicos ad vitam sanctiorem, sed haereticos haud paucos ad fidei orthodoxae sanctitatem reuocarunt. [Note: 143] In his fuit quidam adeo Lutheri veneno furiisque imbutus, vt, cum primum nobilis Veneti opeiâ in eius colloquium Christophorus venit, denunciarit, quisquis aduersus Euangelium (sic loquuntur haeretici, qui cum rem Euangelij perdiderint, vocabulum iactant) compellare se auderet, cum se momento eodem iugulaturum. Paucis interiectis diebus plurimis ad Deum precibus pro eo missis, codem Veneto deducente vltro it ad Lutheranum Christophorus: postque benignam vltro citroque salutationem, eo paulatim deducit sermonem, vt dicat poenitere se, quod nuper ei molestus fuerit: causamque, quanquam certe non id agens, irae et doloris obtulerit. Haec dicens veniam petiturus, osculaturusque eius pedes humisese prouoluit. Quae ita ex animo gerebat, eamque ingenuitate vultus orisque habitus, et voxipsa praeferebat, vt tantam modestiam haeretici pertinacia non tulerit. Itaque eum delinitum conspiciens Pater per Christum Iesum obtestatur aurem patientem commodet: se quidem paratum, si quid ille dignum afferat, libenti animo gratoque accipere. Colloquuntur aliquantum, ac bona fide cum cura hîc expliandae veritatis, alter noscendae agunt. Denique spiritu Dei tangente corhominis, breui Lutheranus procaeis sectae erroribus cognitis ad Ecclesiam redit. Et quia celebris inter haerericos eius ante pertinacia habebatur, valiturumque id plurimum ad exemplum caeterorum, et suam ipsius constantiam iudicatum est; effecit Christophorus, vt errores coram populo publica in concione damnaret. Alius erat, qui cum dissimularet se haereticum esse, ac volumen quoddam suum dilaudans, quod ex locis sacrae Scripturae ad errorum patrocinium detortisconsertum erat, vendibili eius titulo ad venenum aliis quoque propinandum abuteretur. id vbi cognouit Pater, omnino perdere volumen perditum statuit. Itaque captato tempore, dum vna simul in multorum corona nobilium, eorumque Catholicorum essent, intulit sermonem de haereticis, modesteque et comiterex dissimulatore quaerit quam ipse sequatur sectam: ille continuo volumen profert: ex eo intelligi posse quid sentiat. Tum Pater, Quid si isto ego in codice aperte haereses manifestas deprehendero? nonne aequum est lacerari? Continuoque vniuersi de circulo excepere, ita profecto aequum esse. Quo consensu haereticus obsessus ne se proderet, quamuis cunctaretur, et variaret in vultu colores, tandem conditionem accepit. Ac Rodericius quasi per iocum manu illico in librum iniecta incipit pagellas euoluere. Haud multas euoluerat. cum meros Lutheri errores clara voce ex eo recitat: Catholicisque dignum interitu librum festiue dictitantibus ille qua comitate coeperat [Note: 144] ibidem lacerat et incendit. Quidam etiam Christiani, qui ad Turcas impie defecerant, sanctis Christi legibus restituti. Neophytorum item Iudaeorum nonnulli, qui in eas oras quo impunius ad insaniam reuosuerentur, aufugerant, in suscepta religione confirmati, aliique recens ad Christi Ecclesiam ab emortua synagoga traducti. Adhaec Graecis, quantum mandata permittebant, vbi opportunitas inuitaret, consultum. Quorum nonnulli ita perspicue Catholicae ac Romanae fidei veritatem, Deo scilicet tenebricosarum mentium dispellente nocte, agnouerunt, vt eos prioris suae cae citatis non poeniteret modo, sed et puderet: miraturque quempiam esse, qui res tam claras posset non cernere. Extabat minime poenitendum sane pretium AEgyptiacae expeditionis ex hac appendicula, quamuis consilium princeps ad vota non responderet, cum diabolus contra id quoque breui coortus est. Mem phitica illa anus [Note: 145 Iudei P. Ioannem Baptistam vexant.] Ioannis Baptistae mater, vbi Patres Memphi digressos Alexandriae substitisse cognouit, iristigare nunquam Iudaeos destitit, quoad consilium imere omnino Ioanni Baptistae vel Chtistum. vel vitam eripiendi. Missis igitur vel litteris, vel administris Alexandriain, doloque structo, et captato tempore, dum vna Ioannes Baprista, et Alfonsus Brauus ad litus maris inambularent, extemplo turba Maurorum, Turcarum Iudaeorumque circumueniunt eos: et Iudaeis indicantibus vtrum vellent, in Ioannem Baptistam manus iniiciunt. Currit ad P. Christophorum rem denunciaturus Alfonsus. Elianum (e cuius epistola vniuersa haec produntur) in primo illo inopinati casus imminentis alicuius mali formido nonnihil territauit: sed vbi se collegit, fretus conscientia miram omnino consolationem hausit: totaque ea via, qua ductus est Alexandriam, quae circiter mille passuum fuit, laetus incessit, reputans quod commissum in Christum


page 254, image: s254

Dominum fuerat, cum corumdem Iudaeomm ductu est captus, speranque concessurum benigne sibi, vt pro eius nomine moreretur. Vbi peruenerunt ad iudicem, iam P. Christophorus ab Alfonso monitus, et plerique Christianorum mercatorum, et Proconsul accurrerant, multique sectarum profanarum confluxerant rei exitum spectacuri. Confestim Hebraei clamant, hunc esse, cuiu tiomen ante ad ipsum detulerant, qui sibi trecentos vigintiquinque aureos nummos debeat, vt tabulis, quas proferebant, appareret; quique ne debitum exoluat, Iudaeus cum sit, simulet sese Christianum. Ius fasque ab illo se poscere. Proconsul iusso tacere Ioanne Baprista, ipse respondet: Quod ipsi Iudaei obiiciunt, falsum est. Hic enim sacerdos e nostris est: nosque omnes ita esse nouimus. Calumnia intoleranda ista est. Tum iudex, vt erat Mahometanus, nec dubie ab accusatoribus emptus, Haec, inquit, accusatio capita habet duo: vnum est; hominem istum pecuniae, quae exigitur, debere summam: alterum, fuisse, vel esse Iudaeum. Si primum est verum, aequitas postulat, vt soluat. Sin alterum, nostra lex tradit, suaquemque, qua natus est in lege, adipisci salutem posse. Verum si ab sua deficere velit, ad nostram transire debere: id si abnuat, alterum e duobus reliquum esse, vt vel ad legem, ex qua defecit, redeat, vel vt cremetur. Itali ad haec mercatores [Note: 146 Cura Christianorum in defendendo P. ???. Baptista.] pernegare esse Iudaeum, atque adeo fuisse. Quod cum vel per inscitiam rei tum dicerent, vel more plerorumque sine scrupulo in talibus locis mentientium, cum tamen nunquam mentiendum sit; vel etiam, quod censerent iudicij totam rationem, vt erat, inique constitutam, tacita interpretatione rem obtegentes: vt cunque sit, certe ea vox Iudaeis adauxit confidentiam, vt vociferarentur, nudandum protinus esse, inuenturos sine praeputio. Nec poterat resisti, nisi iudici insusurratum esset Francos non fore ingratos, si quid hac in re sacerdotis sui dignitati tribueret, nec nudari per contumeliam sineret, summoque in praesens iure non ageret. Quare pronunciat die postero cogniturum: grauiterque Iudaeis instantibus, ne res, quae momento transigi poterat, differretur: denique vt ea saltem nocte in custodia apud iudicem haberetur, eo nempe consilio vt vel interimerent, vel palam demonstarent Iudaeum fuisse; e nobilitatec Veneta diues idem et opum et pietatis Candidus Barbarus quindecim millium aureorum vadimonium promittit Ioannem Baptistam ad iudicis voluntatem sistendi. Ea nocte Catholici mercatores reputantes, prae sua peruersitate Iudaeos, quod contra Ioannem Baptistam erant exorsi, idem contra alios Christianos posse moliri, vexareque multos, vel demedio, vt sibitum foret, tollere, contulere multam varij generis vestem holosericam villosam, et raso vellere, et damascenam pretij ad quingentos aureos, et iudici, quod fauerat, fauturumq. sperarent, dedêre: tum etiam sanxere inter se, vt nemo e mercatoribus Christianis quidquam negotij cum Hebraeis contraheret: quo exempti commercio stare illi non poterant: eamque rem Hebraeis denun ciarunt. Quae in rabiem potius pertinax bipedum genus egit, quam ab conatu auertit. Quibus die postero ad tribunal vociferantibus iudex rem a se in Praetorem Memphiticum, qui pro Rege AEgypto toti praeest, reiecit. Itali repente certum hominem ad Consulem legant, vt auctoritate sua impetum Iudaeorum in fringat. Nihil ominus trenide Hebraei ad suos, vt accusationem vrgeant, mittunt. Interim Rodericius Ioannem Baptistam confirmabat ad mortem pro Christi fide oppetendam, beatum illum saepius appellans, quod oblata esset occasio, qua sperare optabiliorem non posset, sanguinis pro Christo Domino, qui suo nos redemit, profundendi, dolensque occasionem sibi talem haud offerri. Nec Ioannes Baptista non agnoscebat beneficium: qui singulis diebus incruentum immaculati Agni sacrificium Deo offerens, laeto ac forti animo ad eum se diem comparabat, quo et cruentum suimet offerret. Verum Italimercatores sua sponte, in consultisque Patribus, si quomodo terrere Iudaeos possint, hac eos oratione [Note: 147 Christianorum verba ad Indaer.] aggrediuntur: Vsque eo ne rabies vos occaecauit; Iudaei, vt quod in rem vestram sit, docendi a nobis sitis? En hominem hunc, quem insectamini ad, necem, nos induximus, quemadmodum lex Turcarum iubet, vt fiat Turca, quid vobis inde spei? Si Christianus male vos accepit: vestros libros exusit: vestros fratres Christianos effecit; an non praeuidetis importunitate eum hac vestra tranuersum actum, et cognitas vestras habentem fraudes, iam Turcam multo infestiorem fore? Nos adurgebimus vniuersi. Sed esto: nolit transire ad Turcas, malitque, vti pars altera legis Turcicae iubet, mori, impune speratis id futurum vobis. Nos scimus inter vos ingentem numerum, atque adeo, multa millia Marranorum ex Lusitania, caeteraque; Hispania fugitiuorum esse, qui orti ex parentibus Christianis ad iudaismum defecerunt: hi profecto non effugient id, quod nostrum in sacerdotem vos machinamini. Nos accusabimus eos: agenribus nobis vel fient Turcae, vel cremabuntur ad vnum omnes. Eadem omnino lex eos tenet, idem manet exitus. Quid praeterea? Num ignoratis hunc hominem a Romano Pontifice, qui omnium quotquot sunt vbique terrarum Christiani, est caput, has in oras legatum? Si hunc vestris delationibus tollitis, non tam in eum iniuria, quam, in Romanum Pontificem cadit, qui misit: et speratis id eum, qui tantum potest polletque dissimulaturum? Suum legatum Iudaeorum criminationibus circumuentum, oppressum aequo laturum animo? Nae vos, qui sit in suos, qui in vos nostrorum Pontificum animus, ignoratis. Pro certo habetote non Romae modo, inque sua ditione trucidaturum ludaeos, sed cum Principibus Chtistianis acturum, vt idem suis quisque in prouinciis agant. Haecoratio, vt ad aures accidit Iudaeorum, scilicet ad curam sui conuertit. [Note: 148 Iudai netem Io. Baptista moliuntus.] Consilio habito, si qua pateat ad receptum via, circumspectant. Illud conueniebat, nullo modo patiendum, vt Ioannes Baptista, quem ad eum modum tractassent, in terram Italiam ali quando remearet: iram in Iudaeos fratres exprompturum, magna illis illaturum damna. Consilium igitur ineunt, vt quatuor Turcae grandi pecunia corrupti nomen Ioannis Baptistae de ferant, quasi maledicta audierint in Mahometum iactantem. Quae res cum capite plectatur in Turcarum imperio, omnem Iudaeis eximebat curam, sperantibus ita nec in Italiam rediturum, eiusque necis inuidiam


page 255, image: s255

auertendam in Turcas. Haec itaque sententia cum stetisset, eo ipso in coetu trecentos aureos nummos in accusatores distribuendos contulerunt. Quae fraus exitum haud dubie habuisset, nisi eodem die Hebraeus, qui apud iudicem erat interpres, et clanculum se beneuolum Francis praebebat, ad Proconsulem et mercatores Italos detulisset. Hi cum et pericula alia ex aliis oriri viderent: et, siue pereundum Ioanni Baptistae tandem, siue nullum impendiis fore modum, primo quoque tempore in Italiam furtim Patrem dimittere, vnaque [Note: 149 Io. Baptista fuga seruatur.] illum, qui vadimonium fecerat, statuerunt. Ita pridie Kalendas Decembris, ne ab Iudaeis, qui portorij causa, quod ipsi exigebant, in omnibus custodiis frequentes erant, agnosceretur, mercatoris sumpto habitu, cum insuper ad obtegendam faciem, emungendae naris applicito sudariolo necessitatem simularet, in nauim, cui Quirina nomen, imponitur. Videbatur defunctus graui periculo, cum in grauius incidit: haud minus infidum acferox mare, quam Iudaeos expertus. Sic prorsus, vt olim Paulus Apostolus, dum ex eorundem Iudaeorum aegre vi dolisque sematus Romam ad Caesarem mitteretur. Quinto postquam soluerant, die tempestas exoritur. Quae cum molestior principio, quam periculosior esset, ecce tibi in mediis vndis ab igni discrimen. Horrenda inter tonitrua et fulgura immani cum fragore excussum fulmen malum tetigit vnum e mediis: qui igne comprehenso, vt erat arida materia, repente maximae instar facis vndique spargere flammam coepit. Aceto oleoque, quibus id genus ignis opprimi dicunt, frustra iniceto, aliisque tentatis remediis, cum victrix pestis serperet, vnica restabat via salutis, si ardens malus recideretur. Atis cum pro sua mole nauisque vehementi agitatione prout oportebat, commoueri agique non posset, periculum erat, ne, si in alueum nauis prolaberetur, omnia incendium [Note: 150 Grauis tempestas.] inuolueret. Attentare tamen periculosa remedia coegit suprema necessitas: placuitque miseranti Deo, vt in mare ardens truncus procideret: vbi totum inter vndas crepitantibus et stridentibus flammis pertinax ille vapor absumpsit. Inde placidus fuit cursus vsque ad horam dici decimam. Tum praeualidus ventus excepit, in Cyprum impellens. Aberat Cyprus ad centum passuum millia: perseque eo iam cursum intenderant malum refecturi, quo sine nauis maxime laborabat. Contractis velis, tamen grauiter venti impetu iactabantur; metusque; erat, ne ea nocte ad ipsam insulam Cyprum nauis allisa confringeretur, si perseueraret tempestas. Itaque altera hora noctis sistendi cursus consilio inito, anchora vna iacitur: verum funis quanquam crassitudine humanae tibiae quasi tenue acfragile stamen illico rumpitur. Deiicitur altera, tertia, quarta: haud secus retinacula abrumpuntur. Inopes itaque consilij, et vbi locorum essent ignari, pertetras tenebras huc illucque differebantur, immanemque concussationem faciebat principis mali nutatio, cum in quam partem ille venti incussu vergeret, in eam euerteret prope nauim: mediamque ne discinderet, peticulum esset. Ergo cum visum esset deiici oportere, rudentes quibus hinc atque hinc alligatus sustinebatur apex, incidunt: ac repente ipso nauis concussu diffractus malus in puppim ruens totam conquassauit. Inde tolerabilius fluctuare nauis: tamen demissa bolide ad insulam magis ac magis applicari sentiebant se. Quare an choram sacram (quam Nautae spei appellant) duplo aliis maiorem ex anchorali nouo, duplici, crassissimo pendentem iaciunr, vt onerariam ea contineat, quoad lux appareat. Aliquamdiu ea fluctuationem inhibuit: cum interim vsque eo graui verbere anchorale ad latera nauis allideretur, vt exiliret ignis: ac necesse fuerit assidue aquam iniicere, ne torrefactum incideretur. Haeserat in profundo, tenacemque dentem impresserat anchora, et retinacula egregie durabant: tamen ea vi incumbebat procella, vt propulsa oneraria raptaret anchoram secum. Id arare nautae dicunt, quod in profundo raptata anchora sulcum agat. Decima erat circiter hora noctis: plerique tabula, trunco aut cado aliquo arrepto supremum expectabant casum. Tum Ioannes Baptista prope omnium confessiones compendio, vt cogebat necessitas, audiuit: nec opus adhortatione erat, cum cuique mors ante oculos praesens obuersaretur: iamque libentius, postquam erant absoluti, moriebantur. Diuisit quoque singulis piacularia grana, quibus in supremo vitae articulo debitarum noxis poenarum venia plene impetrabatur. Quae grana, quod nudi essent homines ad enatandum expediti, alij compressa tenebant pugno, alij quo manus quoque minus im peditas haberent, in os sibi vel in aures inserebant. Interim magis ac magis tumebat mare, et tempestas inhorrescebat. Tetra caligo, quae mutuum omnem eripiebat aspectum, conduplicabat horrorem; et iacta bolide vadum breuius, et viciniorem deprehendebant terram, cum demum aura tenuis apparet lucis: videntque se nonnisi quinque circiter passuum millibus ab Cypro abesse. Iam [Note: 151 Naufragium.] nihil restabat, vnde cursus inhiberetur. Itaque paulo post cum duo tantum passuum millia distarent, repente iusta aquae altitudine destituta, vado inhaesit nauis pene euersa, elato vno, altero ita depresso latere, vt suprema eius ora aquam stringeret. Ea sic haerente identidem aduoluebantur vndarum montes, quibus superfusis omnes eluebantur. Nauta peritus et valens, tertium ante hoc naufragium perpessus, consolabatur omnes et confirmabat. Atque vt exemplo quoque animos faceret, primum se in mare deiecit enataturus ad litus: sed medio in cursu ante oculos spectantium, suumque exitum ex eius fortuna augurantium, demersus et extinctus est. Sub ea duas in partes iam scissanaui, interruptoque a puppi ad proram transitu, vndarum impetu in salum sarcinis capsisque protrusis, quae passim fluitantia nullo iacturae sensu, mali vltimi expectatione attonitis cernebantur, alij multi nautarum enatare conati sunt: et quibusdam obrutis, alij terram tenuere. Ioannes Baptista ad latus nauis, quod prehenderat, quoad concideret tempestas, haerere decreuerat. [Note: 152 Io. Baptista magno la bore seruatur.] Sed homine perito fortunatos praedicante primos, quod mox dissipata naui ligna, claui, capsae, ferramenta cuncta et armamenta vndis iactata incursura essent in homines natantes, eosque interemptura; mutato consilio positis vestibus praeter in dusium, quod succinxit, rosario et sacra reliquia ad brachium circumuolutis se in tabulam proiicit. Vix eam amplexum superin cidens


page 256, image: s256

vnda procula naui iaculatur. Ex naufragis, perque vndas semiuiuis errantibus ad eam tabulam alius post alium, septem adhaesere, vt ea prae pondere ex aqua non extaret. Huc atque illuc saeuum ventis fluctibusque ludibrium iactabantur, modo toti obruti vndis, modo in immensum sublime rapti, indeque protinus hausti in praeceps. Si conarentur Caelitum opem implorare, vel pium quidpiam proferre, salis gurgites opprimebant ora. Cum ex aduerso horribilis fluctus impingitur; tabulaque subuersa miseros naufragos spe, quae restabat vnica, erepta, dissipat. Verum adfuit propitium Numen, vt reprehensa tabula in eam paulatim cuncti renarent. Iam prope litus appulsi ex vicino optatissimae terrae conspectu respirabant. Verum enimuero dum saluos tandem sperant sese, omnium maxime atrox ac miserandum discrimen implicuit. Vndarum impetu eiiciebanturin terram, earumdemque magna vi resilientium rursus in altum retrahebantur: et quidam eius ipsius, qua seruati in eum vsque locum tabula fuerant, resultu infracti periere, eidem et vitam et necem debentes. Patrem Ioannem Baptistam toties iam vndae expulerant, toties ex allisu earum reciprocans aestus resorbuerat, vt prae summa defatigatione desponderet animum: prorsusque desperans clementiae Dei sese permitteret, cum iterum eiectum accurrens homo nunquam ab eo ante nec postea conspectus arripit tenetque. Eo subsidio euadit in aridam: deosculatur: ac sublatis in caelum oculis auctori ac domino vitae gratias agit. Mox cum solo inlitore, exanimis et cruentatus plagis in misera illa prehendendae terrae luctatione acceptis iaceret, ad pastorum mapale haud inde procul deducitur. Conuenit eodem naufragorum aliquantum, luculentoque igni succenso nonnihil recreantur. Miserrimum erat spectaculum turbam nudorum hominum intueri, quorum magnas fortunas hauserat mare, et tamen solantium, [Note: 153 Iudaus adolescens mirabiliter seruatur.] quod vita superstes esset. IIlud plane miraculum accidit. Hebraeus adolescens annorum octodecim nandi imperitus, cum caeteros passim videret in mare desilientes, atque eo pacto multos euadere, ipse quoque desilit nullo siue tabulae, siue alio adminiculo suffultus: quare in profundum abiit: sed forte pendulo in aquam e naui rudere correpto pereum emersit in nauim flens incertusque consilij. Quem homo Christianus cum videret (ipsummet Ioannem Baptistam fuisse constans opimo est: alioqui, dum ille rem narrat, vel nominasset hominem, vel pluribus descripsisset) porrecta cruce, Accipe, inquit, hanc crucem, nec sinas tibi euelli e manibus: Deoque sponde, si ex hoc periculo sospes euaseris, baptismum te suscepturum: pro certo ego tibi confirmo te compotem voti fore. Adolescens vltimi terrore discriminis, seu potius benignitate Numinis per illas miserias miserentis commotus suscepit crucem: promisit se fore Christianum: deiecit in mare: in litore celerrime fuit. Ac Ioanni Baptistae quaerenti quemadmodum enatasset, respondit se quidem haud scire: sed visum sibi donecin terram perueniret, quasi a quopiam sustentatum. Qui solenni ritu paulo post Nicosiae in Cypro baptismate impertitus a Ioanne Baptista, multosque postea annos ab eo rebus omnibus subleuatus, vitam Christiano homine dignam egit. Caeterum cum perpetui imbres turbinesque ventorum non sinerent miseros naufragos ad vicina oppida perfugere, quidam a Papho, quod inaudierant nobiles Venetos in fracta naui fuisse, cum aliqua vestimentorum copia et ciborum venere. Ioanni Baptistae indusium traditur, eo et ad litus reperta lodicula se inuoluens, quanquam capite erat nudo, recreatus nonnihil est. Tertio die Hieronymus Malipierius, qui Papho dux praeerat, mitiore iam caelo afflictam turbam inuisit: et nomina interrogans, et conditionem [Note: 154 Ioannes Baptista piorum benignitate recreatur.] cuiusque, vbi audiuit ex Ioanne Baptista sacerdotem esse de Societate Iesu, Itane, inquit, ex ea benedicta Societate es? Nosti Benedictum Palmium tam insignem virum? cum affirmasset: Eius, inquit, causa volo domum meam venias. Euntem conspicatus miles; lodiculaque super indusio linteo obuolutum capite, et pedibus nudum miseratus, praesertim quod audisset sacerdotem esse, viridis coloris femoralibus donat: quae cum continentia tibialia ex more ea tempestate vsitato, iam fere abolito, haberent, magno beneficio vsuique fuere: tametsi tibialibus ob breuitatem resectis genua nuda extarent. Paphum vbi peruenit, humaniter ab Hieronymo tractatur. Tunicam e suis pelliceam, crepidas, et rotundum in Venetorum morem galerum largitur. Sed nihil sedulo sacerdoti prius ac potius fuit, quam templum adire, et praeparato per sacram homologesim animo, sacrosanctae Triadi diuinum agnum ob sospitatem in Eucharistiam facere: qua pietate hospes est delectatus. Mox et sacerdotalium precum Breuiario forte reperto inter libros, quos iussus est recognoscere, et ab damnatis secerhere, ingentique suo gaudio donatus; Natalitia Domini solennia nunquam ab iuuandis, qua posset ope, mortalibus cessans, exegit. Sub ea, quod traiiciendi in Italiam facultas [Note: 155 Nicosiam peruenit, inde in Italiam.] nulla Paphi erat, Nicosiam progressum Andreas Stanga Archiepiscopi Vicarius perbenigne excepit. Recentem hîc Emmanuelis Gomij a Monte Maiore famam reperit. Post aliquot dies, quibus singulis ad sanctae Sophiae Sacrum fecerat, aedituus stipem pro numero sacrificiorum offert: quae cum respueretur, quod Societati pro ea re nihil emolumenti capere fas sit, Accipe, inquit, non id a me mercedis, sed eleemosynae datur nomine, vt sit vnde aliquid tibi vestimenti pares. Cui Pater gratiis actis, Si quid opus fuerit, emendicabo, inquit, et spes est Christum Iesum benigne, quidquid opus fuerit, praebiturum. Admiratus est viri abstinentiam aedituus, et Ioannes Baptista quanto suae disciplinae tenacior, minusque de se solicitus esse studuit, tanto, vti sperarat, promptiorem Christi benignitatem expertus est. Nam et sua sponte Vicarius decoro vestitu induit, et literas subinde a Pontifice accepit, vt liberaliter omnia suppeditaret, si quis e Patribus [Note: 156] a se in AEgyptum legatis eo forte appulisset. Qua in re prouidam Dei caritatem multum miratus est Ioanues Baptista, vnde in mentem venisset Beatissimo Patri in Cyprum scribere, cum nec ad eam insulam cursus sibi fuisset, nec dum naufragium cognoscere a quopiam potuisset. Verum Pontifex simulatione Abrahami, et pertinacia


page 257, image: s257

Patriarchae cognita satis Apostolico factum ratus officio ad Christophorum scripserat, vt vna cum sociis in Italiam rediret: simulque in Cyprum eas, quas dixi, litteras paternae suae prouidentiae pignus dederat. Christophorus quidem accepto iusso Pontificis secundo cursu Venetias, inde Romam ante Ioannem Baptistam attigit. Is vero e centum aureis nummis, quos Vicarius illico protulit, quinque et viginti dumtaxat sumptis, circa Pascha anni insequentis Venetias tenuit. Atque is AEgyptiacae expeditionis exitus fuit.

[Note: 157 Ouiedi et Sociorum inter Abassinos pericula et arummae.] Calamitatum interim haud paulo plus in AEthiopia, siue inter Abassinos, siue in regno Tongensi inter Cafres exhaustum. Inter Abassinos cum Andream Episcopum vna cum sociis Adamas Rex quocunque vel fugeret, vel insequeretur coniuratos, secum veluti captiuos traheret, ad caetera incommoda et pericula, eamdem illi subibant belli aleam, quam Rex. Isaacum Barnagazium cum Zomote Turcarum Praefecto iniisse contra Adamantem foedus supra memoraui. Zomor aliquot bombardas aduexit: atque huius anni duodecimo Kalendas Maias cum hinc Regis, inde coniuratorum ad confligendum admouerentur acies, Adamas bombardarum dumtaxat nomine ac specie territus arripuit fugam: in eaque titulum regni aegre sustinens, assiduum inter pauorem loca assidue mutans vagabatur. Patres ante saepe a furibus spoliati, nunc demum quamuis non inuiti in Barnagazij venissent manus, ita tamen exuti sunt a praedatoribus, vt reliquum omnino factum sit nihil. Itaque vix aliquid tostae orizae ad victum (quodque grauius cruciabat) ne vinum quidem ad diuinum sacrificium, quo solarentur aerumnas, suppetebat. Sed illud mirum fuit. Regio exercitu profligato cum Episcopus positis aperto in loco humi genibus supplex cum Deo ageret, circumuolitantes (qua et victores, et Barbari ferocia solent) Turcae sanctum virum vel occaecati, vel aliter praestricti diuinitus, tanquam non viderent, sine noxa praeteriere. Addit Emmanuel Georgius Lusitanus, qui sancto Praesuli comes aderat, eum secundum preces conscensa mula intendisse iter ad Lusitanos: sed eunti obuiam factum ex coniuratis cum Turca trucem Abassinum, et iussisse minaciter e mula descendere: eum autem alacriter paruisse: et tradita Abassino mula iter suum animo perpacato pedibus persecutum. Caeterum minime laetam fuisse raptori praedam. Haud post multo apparuisse cum mula, eamque dum redderet, ad sacri Praesulis genua flebili voce prostratum, veniam rogasse. Namque vt domum redierit, vxorem ac duos liberos, qui recte valebant, continuo periisse: quod in sceleris sui vindictam minime dubitaret factum: proinde etiam atque etiam orare et obsecrare, vt iratum sibi Deum placare precibus suis ipse sanctus Antistes vellet, ne et ipse moreretur. Quod cum libenter facturum Andreas recepisset, ex eo tempore Abassinum nunquam colere eum, stipe etiam identidem missitanda, destitisse.

[Note: 158 Andrea Fernandij inter Cafres extremapatientia.] Inter Cafres vnus iam reliquus erat Andreas Fernandius apud Regem Tongensem, vti supra demonstratum est a Martyre Consaluo relictus vna cum Andrea Acosta. Sed hoc (cum AEthiopici grauitatem caelinon ferret, in Indiam remisso, Fernandius, vt omnia experiretur, in statione permansit: quamuis vita inter assidua discrimina nihil a continenti longaque morte distaret. Quippe adeo simul inhumana et barbara erat gens, vt cuiusuis increpationis impatiens, si quid durius loquerere, veneno, ferro, igne vlcisceretur: adeo simul pingui peruersoque ingenio, vt veneficas diuinationes superstitionesque dedoceri non possent. Itaque cum saepe Andreas Regis populique peccata et superstitiones increparet, non semel infestis petitus est armis. Nec tamen ille vnquam metu absterritus est, quo minus errores eorum palam grauiterque coargueret. Hoc ab Rege expressit, vt fate eturre vera sibi imbrium potestatem non esse. Etenim haec summa habetur Regis [Note: 159 Stulta arrogantia Regis Tongensts.] vis ac potestas, posse (quam vni sibi caeli terraeque Deus gloriam reseruauit) pluuiam praebere agris, vel negare pro arbitratu. Quae stulta opinio ita rudis populi infixa est animo, vt ad terrorem nullas habeat Rex grauiores minas, quam si subtracturum se tempestiuos imbres denunciet. Huius igitur vanae potestatis ab Rege confessionem coram publicis testibus Andreas expressit. Ex qua re magnum apud Songos (ita suos nominant sapientes) nomen inuenit: et magorum habebatur maximus, et putabatur posse futura praedicere. Magnam etiam ei principio venerationem conciliabat canities, cum apud eos nec ante centesimum annum cani fere in quopiam cernantur; nec ad id vitae spatium nisi admodum pauci pertingant. Itaque cum et validis pollentem viribus, et pulchra conspersum canitie Patrem cernerent, annosum vltra modum existimantes, non naturali vi, sed magicis artibus vitam sibi vimque propagare eum credebant. Caeterum Rex, qui auide primo Christiana arripuerat sacra, vt ad obseruanda praecepta ventum est, in odiosam corruptae naturae, vitiisque inolitis difficultatem incurrens, animo sensim alieniore, tandem vetuit sanctam doctrinam amplius promulgari. Inde perpauca aliis, nihil omnino Rege subministrante ad victum inter multas aerumnas corporis, nulla grauius bonum Andream vexabat, quam fames. Ea re, et angore insuper animi, quod tam parum de salute aeterna solicita gens esset, totque contra diuinam maiestatem patraret scelera; breui deformata est canities, et roburita omne elanguit, vt pedibus peraegre insisteret. Solus ergo in medio nationis prauae plus anno cum egisset, nec vllum extaret aut speraretur pretium operae, sed certa multis modis immineret mors, neque ea tam religionis odio, quam stolida barbarie Cafrum; consultum existimauit (vti habebat in mandatis) referre se in Indiam, edocturus de rerum statu [Note: 160 Manomotapia expeditio rursus tentatur.] coram Patres. Restabat adhuc de Manomotapiis spes eo probabilior, quo Consaluus adfore sperabatur e caelo, et id solum, quod cruore rigarat suo, et triumphum vnde messuerat, caelesti rore foecundaturus. Hac spe initio anni Antonius Quadrius duos sacerdotes Petrum Touarem et Ludouicum Goem ex India Mozambicum, transmissuros inde ad Manomotapios destinauit. Caeterum, siue quod morte Consalui animo Regis palam facto, metus esset, ne haec profectio commerciis negotiatorum officeret, siuequod nullum inde


page 258, image: s258

priuatum lucrum sperarent ipsi, siue quam aliam ob causam, ad quos maxime spectabat traiectionem expedire, ii omnino intercluserunt. Ita ad regnum quoque Inhambanis, seu Tongis, et ad Manomotapam suscepta tertio ante anno ingenti cum spe expeditio prope cassa rediit.

Dum autem Petrus Touar et Ludouicus Goes conducto Mozambici diuersoriolo transmissionem ad regnum Manomotapae sedulo curant, e Lusitania appulit classis, in eaque quos supra dixi, octo de Societate incolumes peruehuntur. Quibus magno vtrimque gaudio ad diuersoriolum idem adductis, quanquam inter angustias speciem iam mediocris Collegij referebant; cum ex Inhambanis regno Andreas quoque Feruandius adfuit macie miserandum in modum consumptus, collapsis genis, oculis introactis, tabido similior cadaueri, quam spiranti homini. Ita affectum Socij vbi videre, valde commiserati, quo posset nauigationem Indicam peragere, recreandum aliquantum curarunt. Mox vna vndecim numero, sacerdotes sex, quinque laici, cursum in Indiam susceperunt, Andrea Fernandio in Reginam, Petro et Ludouico in S. Martini nauim acceptis. Octauo Idus Augusti cursu repetito ad consuetas curas in vectorum, turbaeque nauticae adiumentum, addidere etiam alienorum a Christo, qui multi aduehebantur, institutionem. Et P. Vincentius Tonda die S. Laurentij circiter octoginta, Ferdinandus Acunia die Assumptae Virginis circiter centum partim Cafres Mozambici emptos, partim Mahometanos Ecclesiae sanctaeper baptismum genuere. Non multi progressi erant dies, cum vulgari coepti sunt morbi exercendae Patribus caritatis quaestuosa palaestra. Pessime agebatur cum ea naui, quam Tigrim vocabant. Quod, cum sacerdos, quem Olisippone mercenarium [Note: 161 Sociorum nauigantium in Indiam feruor.] aduexerant, Mozambici substitisset, qui morientium expiaret, Deoque commendaret animos, haud quisquam erat. Hac re aliis in nauibus, quod scaphae vltro citroque commeabant, cognita, certatim eam sibi prouinciam deposcere coeperunt Patres. Sebastianus in primis Consaluius, ac Vincentius Salernitanus cum suo nauarcho, vt potestatem faceret eo transeundi, plurimum contenderunt. Et quidem vir erat nauarchus optimus: verum quanquam et suum habebat sacerdotem, et alius de Societate remanebat, tamen in ea necessitate nolebat tali subsidio priuari suos. Palam vero valde id praetendebat, quod praeter mancipia vectoribus amplius octingentis conferta Tigri, rebus indigente omnibus, et amplius trecentis iacentibus ad certam pestem pergerent; tamen cum serio totam rem in eius conscientiam Sebastianus reiecisset, abeundi potestatem fecit. Ire parantibus Iudaeus haud malus homo ad Vincentium conuersus, Quid eo itis, inquit, vbi ne ad cubandum quidem locus patebit? At Vincentius, Qui norunt, inquit, Christum Iesum in angustissima cruce ipsorum causa cubile sibi optasse, de suo cubili, vbi de eius agitur gloria, non laborant. Quae vox Iudaeum rubore impleuit. Et sane mirus tota in nauigatione fuit huius fratris ardor, in eo praecipue, vt ne qua esset famae dubiae palam in naui femina, et libros impudicos e manibus habentium amoueret. Quotquot potuit inuolare, proiecit in mare. De mulierculis duabus cum rescisset, nunquam abstitit clamoribus, quoadusque arcta custodia inclusit. Vt vero sineretur in Tigrim transcendere, flexis coram genibus, iunctisque manibus ex nauarcho rogabat. Sed is dum commeatum lento concedit, Ludouicus et Antonius Fernandius ex naui S. Martino transgressi praeoccupauere laborum messem. Haec intersancta officia pridie Nonas Septembres Goam appulere. Ibi iam praeparato in nosocomio sex Goani Socij aduehi solitos aegros praestolabantur. Sed tantus aegrorum fuit numerus, vt Sociorum quoque geminandus [Note: 162 Magnae calamitati Goa succursum.] numerus fuerit. Ad haec et alia in nosocomio Collegij consueta dudum officia, noua calamitas caritatis praeter solitum depromendae nouum Goae campum aperuit. Per incuriam pueri Goana turris, in qua regium tormentarij pulueris horreum erat, igne concepto repente cum horribili fragore disrupta est tanto cum impetu, vt lapides dissultantes ad forum vsque frumentarium, vbi ingens semper frequentia est, eiecti stragem miserandam ediderint. Continuo e Collegio Socij, tanquam in quibusdam caritatis excubiis intenti agerent, accurrerunt. Triste omnino spectaculum. Pars sepulti ruina, quidam saxis tignisque penitus oppressi: aliis crura, brachia, humeri, caput, aliaue pars corporis misere infracta et attrita. Haec vbi species miserationem exacuit, miseratio industriam, protinus eruere rudera, amoliri saxa et tigna; cursare ad morientes, hortari ad dolorem peccatorum et confessionem Christianos, ad baptismum Ethnicos, quorum forte pars longe maxima erat. saucios in nosocomium Collegij deportare. Multis tempestiuo auxilio vita reseruata: multi inter vltimum spiritum persanctum baptismum vitaegeniti immortali. Quique in nosocomio curati prope omnes sedulitate officiorum deliniti religionem Christianam, in qua pietas vigeret tanta, libenter amplexisunt. Praeter hos aliosque, qui suis in paroeciis conscripti, supra sexcentos hoc anno in Collegij templo donati baptismate, prouentus per se non modicus, verum pro annorum proximorum vbertate sane angustus. Inter hos virgo nobilis fuit iam Mealis filio destinata sponsa, duoque [Note: 163 Lustralis aquae vis.] Brachmanes insignes. Quaeque est aeterni Patris immensa pietas, nunquam destitit his quasi tenellis filiis mirabilium beneficiorum lacte blandiri. In Ciorano insula neophytus paterfamilias moestissimus agitabat, quod liberos ei omnes interimebant pustulae: verum cum eius domum, ipso rogante, sacerdos de Societate aqua lustrali expiasset, non modo non extincti sunt, qui tum grauissime laborabant pueri, verum etiam sanitati subito restituti.

[Note: 164 Nunnij Patriarchae sancta mors, et vitae breuiarium.] In Collegio Goano Patriarcha Nunnius diem supremum obiuit. Affulserat nonnulla spes a Prorege AEthiopicae profectionis. Qua mox collapsa, Praesul optimus nomine quidem, vt recrearet aliquantisper animum molestiis curisque confectum, re autem vera, vt per otium intenta corporis vexatione, precibusque productis rem totam cum Deo transigeret, in Cioranum secessit. Inde Goam reportatus aeger post diuinissimum Viaticum, et supremam ab Episcopo Carnerio


page 259, image: s259

Vnctionem susceptam cunctis praesentibus, in precesque effusis domesticis inter dulcissima cum Deo Christoque Domino colloquia hora noctis octaua decimo Kalendas Ianuarias ad beatam aeternitatem protius migrauit. Ita quidem credidere omnes, recensque cadaueri superfusus vigor et splendor affirmauit. Magnificis postero die exequiis Archiepiscopus, Prorex, Religiosi Ordines, Clerus et cuncta nobilitas cohonestarunt. Quod vitae genus sexennio, dum in Goano Collegio traiectionem in AEthiopiam expectat, tenuerit (quanquam alibi indicatum est) tamen hoc loco decere puto Ludouici Frois epistolae [Note: 165] caput adscribere: In altera, inquit, epistola nullam feci mentionem de Patriarcha AEthiopiae, qui adhuc apud nos, postquam e Lusitania venit, versatur. Nimirum recte nostram necessitatem norat Deus; quantumque omnibus auxilij et solatij tantus vir allaturus sua praesentia esset. Eius enim vitae et consuetudinis ratio exemplum est sanctitatis et perfectionis Apostolicae. Ita vitae temporisque momenta dispensat, vt digna admiratione res sit. Magnam diei noctisque partem in consueta sibi rerum diuinarum contemplatione consumit. Annum iam quartum Sociorum audit confessiones: cumque frequens accurrit ad hoc sanctum mysterium multitudo in templo, vt in Quadragesima, iobelaeis, festisque praecipuis, ipse inter primos ad subsellium accedit, receditque inter postremos. Frequens habet domi solennes sexta feria exhortationes: singulis diebus certum habet spatium, quo cum aegrotis in valetudinario sit ad eos solandos. Nihil omnino eximium et singulare patitur in suo victu, vestitu, cubiculo; imo rebus in omnibus se infimum praebet. Ad signa, quae staris horis tintinnabulo eduntur, tam est diligens, quam qui studiose id agunt, vt in hoc genere obedientiae excellant. In concessis a mensa remissionibus pios semper inducit sermones, qui magno incitamento omnibus et adiumento sunt. Moderatorum Collegij, Patrum, itemque Fratrum caeterorum nemo magis obseruans. Saepe Ministri Subministrique in rebus adeo minimis iussum requirit, vt quiuis e numero eas absque scrupulo iniussu faceret. Placeat Domino nostro pro sua bonitate explere vota, quae tam habet in flammata eius honoris et gloriae; plurimumque pro sanctissimo eius amore et nomine inter destinatas suae custodiae oues patiendi. Hactenus Ludouicus. Quid vero animi erga Societatem gereret, clausula epistolae, quam ipsemet ad Lainium scripsit, ostendit. Reliquum est, inquit, vt vestra Paternitas nos iubeat commendari Deo, vt ad rem, quae in tantum diuinae eius maiestatis obsequium cedit, interturbandam ne velit Satanae potestatem esse, placatus infinito pretio sacrificiorum vestrae Paternitatis, ac caeterorum Patrum carissimorum Societatis: cui equidem tam intimus sum (quamuis hac in dignitate vsque eo praeter merita, et propensionem meam constitutus) vt, si Deus mearum noxarum merito non permitteret me ad aerumnas pro eius amore in AEthiopia tolerandas ire, pergratum haberem, si vestra Paternitas impetratet a Pontifice potestatem huius deponendaepersonae: meque, quoad vita suppeditaret, in hoc, seu quouis alio Societatis Collegio coquum perpetuo iuberet agere. Speramus quidem quoad Deus coepit, effecturum: tamen, si secus eueniret, rogo Paternitatem vestram, vt hac mecum insigni caritate vtatur, hoc me onere tam graui leuet: eique, quod dicebam, addicat muneri: quod erit multo mihi tutius, multoque iis, quae pro sceleribus meis promeritus sum, congruentius. Neque vero se aliter ac scripserat affectum ipsa re significabat, cum in culinae vilibus ministeriis, vel in euerrendo suo cubiculo, vel in resarcienda veste, talibusque laboribus tantus Patriarcha humilitatis et paupertatis Religiosae studio frequenter manum et industriam exerceret. Plane vt ostenderet titulos et insignia honoris haudquaquam se nisi ad augendam virtutis exercitationem suscepisse, [Note: Eccli. 3.] Sapientis praecepto parens, Quanto magnus es, humilia te in omnibus. Et quemadmodum primus e Societate nobiles infulas adactus erat gerere, ita relinqueret formam, si qua vnquam postea talis necessitas incideret, quales oporteret esse, qui ex hac disciplina ad lucem honorum producerentur. Patriarchae Nunnij morte in eius locum e duobus a Pontifice designatis Episcopis successit Andreas Ouiedus, qui ipsa in AEthiopia ea tempestate (sicuti nuper memoratum est) inter extrema aerumnarum atque discriminum aetatem trahebat.

[Note: 166 Socotoraes missio.] Initio anni tentata est in Socotoram insulam expeditio. Primis illa B. Xauerij in eo terrarum tractu dignata laboribus, semper et ipsi deinceps Xauerio, et Patribus caeteris curae fuerat. Sacerdotes duo missi Ioannes Lopius, et Gaspar Coellius. Vota ac coepta optima successus fefellit. Ioannes paucis, postquam venisset, diebus sublatus e numero mortalium est: Gaspar variis cum aerumnis conflictatus, cum solum haud dum ad sementem aptum reperisset, anno insequenti reuocatus est Goam.

Bazaini res florebant. Franciscus eo Capralis, qui praeesset missus, sede Tanaensi etiam ei Collegio subiecta. Trecenti hoc anno ibi ad fidem adiuncti; ad quam certatim iam populus accurrebat, apparatu maxime ac splendore baptismorum illectus.

[Note: 167 Molucensos res.] Molucarum Ecclesiae Henrici Sa regij Praefecti, et quinque nostrorum sacerdotum aduentu respirare hoc anno coeperunt. Magnis semper tumultibus obnoxiae illae fuerunt insulae, non tam gentis ingenio, quam vitiis aduenarum, Mahometanorum quidem in primis, caeterum magna ex parte etiam Christianorum: qui ex distantia et longinquitate ab India, totoque cultiore orbe licentiam adepti, posthabito suarum alienarumue animarum dispendio, in temporaria lucra, eamque ob rem in diuexandos indigenas omnibus intendebant curis. Regiorum Praefectorum multi, nec quantum erat opus continere alios, neque ipsi se poterant. Ad haec Euangelicorum praeconum inopia summa erat. Mortuo priore anno P. Francisco Viera, vnus dumtaxat erat reliquus toto in eo tractu de nostris sacerdos Nicolaus Nunnius, cum duobus comitibus Balthasare Arausio, et Ferdinando Osorio, qui Ternate plurimum occupati, sparsis per Amboinum, Baccianum, insulas Mauri, aliasque terras


page 260, image: s260

Christianis, nullam nisi lacrymis, sublatisque ad Deum clamoribus ferre opem poterant. At Mahometani ex bello, quod cum Ternatino Rege anno millesimo quingentesimo quinquagesimoseptimo ab Odoardo susceptum prodidimus, et nunquam bonafide quieuit, occasione arrepta ad neophytos ab Dei regno ad foedam Mahometi seruitutem abducendos ope omni connitebantur. Butri vetus et feruens Ecclesia ad vnum dumtaxat caput reciderat. In Mauri insulis aliquot iam annis nullus fuerat cultor. In Amboino missus ab Ternatino Rege dux nomine Liliatus totos pagos metu adigebat abiurare Christum. Conficiebantur haec audientes, partim etiam spectantes Nunnius, et Socij, atque ab Deo primum summis votis, dein etiam ab India [Note: 168 Patres in Molucas submissi.] subsidium opperiebantur, et flagitabant; cum felici nauigatione sub huius initium anni Marcus Prancudus, Petrus Mascarenia, Ferdinandus Aluarius, Franciscus Viera (qui mox alio cognomine, ad Vierae opinor mortui discrimen, Rodericius vocitari coepit) Iacobus Magallianes, et Emmanuel Lopius (is nondum sacris initiatus erat) vna cum Henrico Sa regio Praefecto in Amboinum venerunt. Ibi non Liliatus modo cuncta quartum iam annum, sed (quod multo detestandum est magis) Christiani ipsi, iis professi se militare, a quibus stipendio vberiore conducerentur, habebant infesta: interque eos quidam Antonius Hercules impius diui Augustini desertor Ordinis cum germano fratre Mahometanorum fouebat partes, neophytos per summam crudelitatem vel Mahometanis diuendens, vel copiolis et ipsa vita expolians. Qui ambo ab Lusitanis deinde interfecti, post mortem adeo deformi, tetro, demum horrifico conspecti sunt ore, vt omnes quaedam pestiferi animi vestigia in foeditate cadauerum notarent. Sed quoniam magni momenti est vel vnus constans et cordatus [Note: 169 Emmanuelis Attiuensis feruor.] vir, Attiuae (quod est satis frequens Amboini oppidum) Emmanuel erat primarius, olim a B. Xauerio Christianis imbutus disciplinis et moribus: ipsum Patrem peragros vicosque eius insulae solitus comitari puer, et operam egregiam praebere in promulgaudo catechismo. Is et sua in patria, et aliquot praeterea in pagis Christi reliquias vnus sustinuit. Cumque non a Mauris solum, sed ab suo etiam consanguineo, cui nomen erat Antonius, duobusque peregrinis militibus ab eo conductis, admotis ad iugulum sclopetis peteretur ad necem; crucem vicinam apprehendens, in eiusque se complexu moriturum dicens, quod ita edocuisset Xauerius, animis sicariorum [Note: 170] prope miraculo infractis, euasit. At vbi adesse Lusitanorum naues ab India et Patres accepit, laetitia plenus accurrit. Henricus ex eo aliisque Christianis Amboinensium rerum statu cognito, ad easque componendas cura adiecta, Ratiputem comprehendit. Is frequenti pago (cui nomen Recaniues) praeerat: postque fractas cruces, et Christianos omni diritate vexatos, eo venerat contumaciae, vt Regem se nominaret. Eo comprehenso Praetor rumorem dissipauit, se eius facinora et rapinas supremo supplicio vlturum. Quae res tantum homini metum iniecit, vt petierit, ante quam moreretur, expiari baptismo, forte vt ea re ad condonandam sibi vitam Hentici animum flecteret: multisque diebus, quoad metus in veram animi praeparationem cederet, dilata re, tandem voti compos est factus, et pro simplice quam metuebat, morte, duplici donatus est vita. Continuo Recaniuenses quoque mille et quingenta circiter capita ad Ecclesiam adiuncti, pagique eorum ditioni circa subiecti. quo non solum Christianae auctae vires, verum etiam imminutae Mahometanae: cum hi ipsi, qui antea valde erant neophytis infesti, post susceptum baptismum nec iuuare, neque excipere Ternatinum [Note: 171] Praefectum voluerint. Recaniue Prancudus Mahometanorum fanum, et pagodum Ethnicorum euertit: postque maximam populi partem die Annunciationi Deiparae sacro Christianis initiis aspersam, ingentem crucem erexit magna cum veneratione et laetitia populi: cuius inter adorandum voces exaudiebantur, vitam sibi potius, quam fidem posthac vnquam extortum iri. Ratiputi, cui nomen Antonius Abreus, ab Lusitano rei maritimae per eas oras Praefecto, impositum, vitaita concessa est, vt ipse Antoniusque Emmanuelis consanguineus, et alius quidam primarius Bauta nomine Goam vincti amandarentur. Rebus in Amboino ad hunc modum compositis Henricus Ternatem contendit, vnaque cum eo, praeter Franciscum Rodericium, et Iacobum Magallianem, qui excolendis relicti Amboiniis, caeteri Patres. Ad tres menses in praesidiariorum Lusitanorum cultura, et cognoscendis regionibus vna omnes Ternate manserunt. Tertio dein die Pentecostes instauratis de Societatis more votis, seque inuicem ad strenue agendum exhortati ad opus egressi sunt sane feliciter. Nam anni spatio ad decem hominum millia sacro baptismate expiarunt. Prancudus [Note: 172 Amplificatio Christiani populi in Molucis.] Rector cum Emmanuele Gomio et Nicolao Nunnio regionum perito ad insusas Mauri, Ferdinandus Aluarius cum Ferdinando Osorio item perito locorum et geutis ad Baccianum profecti. Extulere manus ad caelum Mauricarum insularum incolae, vbi quarto tandem post anno viderunt Patres. Quod apud eos quoque omnia tumultibus bellicis in quieta erant, miserat simul cohortem militum Henricus, qui et sedarent tumultus, et Mahometanorum iniurias a neophytis defenderent. Sed ita apud eas gentes auctoritas militaris conciderat, vt protinus cuncti dixerint frustra tentari rem armis. Omnia, quae censerent Patres, se vltro facturos. Idipsum Mahometani petebant. Ita sine ferro transacta res est. Tanto etiam apud Barbaros bonitatis opinio [Note: 173] plus quam timor armorum valet. At in oppido, cui nomen Galele, cum Christianos Mahometani potentiores vexarent, ideoque abducere eos Praefectus, et transferre in pacatiorem regionem cogitaret; Tioliza inter Mahometanos princeps cum magno suorum comitatu Praefectum adiens, Quid opus est, inquit, Christianos secernere, vbi cupimus omnes Christiani esse? Et ad suos conuersus, Necessaria est, inquit, ad salutem aeternam Christianorum lex. Agite, quibus consilium est eam sequi, discedite in hanc partem. Cumque omnes concessissent, addit. Videte quid, suscipiatis: nequaquam metu subeundus est baptismus,


page 261, image: s261

neque vlla causa nisi persuasione certa, quod nulla praeterea pateat ad salutem via. Liberi estis, libera vobis est optio. Id modo scitote, si qui postea vel facultates amittendi, vel suppliciorum ac mortis formidine fidem prodat, eum capite perfidiam luiturum. Ad haec cum omnes consensu proclamassent, vltro se, et vsque ad supremum spiritum fore Christianos, Tioliza, caeterique primores ingenti cum Praefecti Patrumque laetitia sacro fonte lustrati sunt. In caeteris pagis, qui sunt ad trigintasex, praeter adultos, citra tertium annum infantes prope mille in Christi gregem adscripti. Tantaque voluntate ad beatum Domini ouile confugiebant populi, vt infantes in vlnis gestantes parentes ab longo spatio ad maritimam oram, quam Patres percurrebant, ex interiore plaga prodirent, ibidemque, quoad voti compotes fierent, vnaque cum paruulis liberis Christiano charactere consignarentur, caetera inter incommoda sub dio pernoctarent. Prancudus vniuerso eo tractu raptim peragrato, ad aliarum Ecclesiarum componendas res Ternatem rediit: iisque breui compositis, ad Mauricas iterum nauigauit, per otium multa, quae ante cognouerat cura egere, pertractaturus. Sed vix opus aggressus, puerorum amplius ducentis baptizatis, praelaborummole in morbum prolapsus, haud leuius a remedio, quam a morbo periclitatus est, comitibus per inopiam chirurgorum, venam aperire inscite conatis. Sed repoitato Ternatem Deo placuit in tanta animarum necessitate strenuo operario prorogare vitam, ac redintegrare ad laborandum vires. In Bacciano interim Ferdinandus Aluarius non alia magis re, quam vitae sanctimonia, cognitaque constantia fructus vberes progignebat: adeo vt quidam Cacizij, quos Regis mater adhuc Mahometana habebat in familia, omnem sibi existimationem ereptam comparatione eius conquerentes, oculos hominum perosi, relicta Regina sponte aufugerint. Trecentos ad Christianorum adiecit numerum: in quibus et duos Ioannis Regis liberos: erutisque Regis demortui ossibus, eo, vbi fuerant condita, loco aedem Deiparae conceptae dedicauit; tanta cum Ioannis approbatione, vt dictitaret, nunc tandem videri sibi [Note: 174 Baptismi et lustralis aquae potentia.] incipere Christianum esse. Duabus vero feminis iam aetate morbisque proxime a morte distantibus salutaris baptismi vnda et animi salutem reparauit et corporis. Multis quoque (quae gentis est pietas) lustralis aqua cum fide epota varios fugabat morbos. Duo in his parentum Christianorum fuere liberi: qui quo die baptizati sunt, vehementibus aestuare coeperunt febribus: cumque continuo ad Ferdinandum parentes de diaboli fraudibus et liuore expostulantes accurrissent, quaerit ille num reipsa crederent diaboli odio et malignitate inductas febres: et haud dubie affirmantibus, Aquam, inquit, sacratam potum date. quod cum fecissent, eodem momento febris vtrumque deseruit.

[Note: 175 Res in Amboino gestae.] Inter haec Franciscus Rodericius et Iacobus Magallianes in Amboino relicti post egregie apud Lusitanos, quamdiu ibi naues fuere, operam collocatam, Attiuam Emmanuelis patriam transtulere sese. Ibi (quod nusquam alibi Christiana pietas aeque vigebat) ad sacrificium concinnarunt templum: eodemque breui amplius ducenti profugi e suis terris, quo liberius Christo inseruirent, baptismumque reciperent, commigrarunt. In breui excursione, qua caeteros inde pagos inter se partiti reuiserunt, addidere filiis Dei trecentos. Mox Iacobus Magallianes, quem exitinere Malacensis Episcopus sacerdotem initiarat, Principum Apostolorum Petri et Pauli die natali, vndique ad nunquam in iis locis spectatas ante primitias praecipuis Christianorum euocatis, primam suam quanta licuit celebritate maxima incruentam victimam immolauit. Hospites Emmanuel lauto satis excepit conuiuio, et ardenti sermone ad fidei constantiam idem ipse confirmauit, adhortatus, vt quandoquidem coacti potius metu, quam voluntate semel in fide refrixissent, iam tandem inducerent viriliter animum, posthac vitam potius, quam conditorem suum, qui alius quam Deus Christianorum nequaquam est, relinquere: ne in maius animi et corporis detrimentum, si auderent rursus abiicere, nouum hoc beneficium cederet. Iam Magallianes diuinissimo sacrificio ad Dei procurandam gloriam erectior et audentior factus cum videret nullum Mauris insectandi Christianos modum esse, ducis etiam assumpto animo, communiri oppidorum moenia, praesertim Recaniuis, quod est Amboini maximum, et caetera ad defensionem necessaria comparari iussit: egitque vt de communi sententia, qui non essent Christiani, fierique abnuerent, excedere cogerentur. Ita praeter caeteros Ratiputis filius, qui [Note: 176] (cum pater baptizatus est) aberat, ad Christiana sacra adiunctus est. Haec Recaniue dum Magallianes procurat, Emmanuel Attiuae, et Franciscus Rodericius ad coniungendos inter se Christianorum animos salutare consilium commenti sunt. Nam ex recens conuersis multi erant ante Mahometani, qui vel damna Christianis iniuriasque intulerant, vel ab iis acceperant. Igitur ad obliterandam harum rerum memoriam; simulque vires et animos aduersus communem Christianorum hostem sociandos, decreuere conuentum edicere. Missus estgermanus Emmanuelis frater, qui ex omnibus circa pagis primores ad nundinas, quae prope Attiuam fiebant, certa die accerferet. Dicta die cum frequentes conuenissent, Rodericius pueros omnes Christiana solitos rudimenta canere, vnaque crucem, et quaedam pro gentis more instrumenta musica in nauigium, quod Paraum vocant, imposuit. Pari studio Recaniuenses Magallianes aduexit. Haec nauigia, qui ad nundinas conciliumque conuenerant (quippe omnes praeter Emmanuelem rei ignari) vbi accedentia conspexere, hostilia suspicati haud leui pauore complentur. Auxit terrorem vltro Emmanuel, quo mox gratulatio euaderet ex insperato iucundior, missis ad insidendum [Note: 177] litus velut propugnaturis militibus. Dum igitur cuncti metu et expectatione suspensi haerent, salutaris repente crux in conspectum datur, Christiana signa in nauigiis explicantur. Pueri ex composito vocem tollunt, et vndique Christum Iesum celebrantium vocibus terrae et maria personant: festo milites sclopetorum plausu respondent.


page 262, image: s262

In communem gratulationem vertitur pauor. Matronae ac virgines Attiuenses aram exornauerant: ad eam pueri vtriusque pagi coniuncti virides manu praetendentes ramos, concinentesque ordine progressi crucem detulerunt: eaque in ara locata multitudo pariter vniuersa ad preces in genua procidit. Tum feminae Attiuenses hoc sibi proprie depoposcerunt, vt liceret exemplum precandi caeteris proponere. Itaque iuuene Amboinio, qui Goae in Seminario educatus fuerat, Andrea nomine, Caelitum inuocationem solenni nomenclatione praeeunte, ipsae vnae more solito scienter responderunt. Quod pro locorum ratione, et veteribus Christianis iucundum, et mirum neophytis, et haud dubie acceptum Superis spectaculum fuit. Inde apud aliorum pagorum feminas auctoritas Attiuensibus parta: vt iam ad eas se veluti ad magistras disciplinae gratia conferrent. Posthaec viri pagorum Christianorum praecipui coetu inito, vltro citroque fidem sibi dederunt et Christianam religionem ad mortem vsque tenendi, et bella coniunctis animis gerendi; et vno quasi ex cunctis conflato corpore ad auxilium eo, quo Mahometani incumberent, [Note: 178] accurrendi. His rebus magna alacritate gestis duo affuere ex Homa oppido Lusitani, nunciantes magnopere ab Homanis expe i Patres. Quare continuo Magallianes dat sese in viam. Vixque Homam peruenerat, cum e vicino pago, vbi aliqua erant Christianae religionis vestigia, legati superuenere rogantes, vt ad ipsos baptizandos quamprimum accurreret: certum ipsos ac deliberatum habere Christo se mancipare: Mahometanos hac re cognita exitium minitari. Quare Pater acceleraret, ac primo quoque tempore sancti baptismi participes faceret, vt Christiani e vita decederent, quod potius ducerent Christianos mori, quam viuere Mahometanos. Duobus hîc mensibus Magallianes in catechismo tradendo positis, amplius octingentos Christianos fecit, nihil ausis contra moliri Mahometanis. Cumque iam Natalitiae Domini instarent feriae, Attiuam vterque Patrum, vt eas pariter celebrarent, sacris animarum onusti manipulis concessere.

[Note: 179 Res Iaponita.] Haud minus in Iaponia laetus Christianae rei successus interim fuit. Ludouicus Froes et Ioannes Baptista Montius sacerdotes vna cum necdum initiato socio in subsidium ab Goa missi, haud peruenere hoc anno. Caeterum Sacaij Meacique Villela, Cosmus Turrianus in Ximo cum reliquis Sociis strenue ac feliciter laborarunt. Cum Sacaium Villela secessisset, Meacum obsessum, captum, rapinis et incendio vastatum est. Persecutique hostes victoriam Regis Cubosamae patruum, qui in nauem confugerat, obsederunt, intentiores adid quod erat in oculis, quam ad circumspectanda omnia cautiores. Quippe Quonquenindonus Cubosama, qui fuga se eripuerat, exercitu viginti millium armatorum quam occultissime reparato, inque obsidentes ex improuiso inuectus, tantam eorum edidit stragem, vt multos in annos debellatum existimaretur. Annum prope ipsum tenuit bellum, interque eos motus templum Christianorum Dei beneficio stetit incolume: tametsi id Bonzij aliquando occuparunt. Inter obsidionem Laurentius Villelae socius bis penetrauit in vrbem ad solandos Christianos, agendasque principibus ciuitatis gratias, qui Bonzios Christiani templi [Note: 180 Iaponum Christianorum benignitas.] iniqua possessione depulissent. Toto vero belli tempore nequaquam sua quaedam pie instituta neophyti intermisere. Praeteralia Christianorum munera ternos in singulos menses legerunt viros, qui pecuniis, quas ob eam rem ipsi in medium conferebant, indigentium calamitates leuarent. Quo in genere mulieris honestae in primis ac locupleris largitas celebratur: quae cum liberos non haberet, approbante viro suorum partem bonorum in mendicos lepra vlceribusque tota vrbe ac finibus Meacensibus laborantes distribuit, quanquam Bonziorum nonnullis obtrectantibus (vt quos, velut nocturnas belluas lucis offendebat fulgor) magna tamen caeterorum admiratione omnium, qui nihil eiusmodi in Iaponia ante vidissent. Sedatis bellis sub autumnum Gaspar Meacum reuisit: et, fremerent licet Bonzij, de integro instituendos Christianos, promulgandumque Ethnicis Euangelium [Note: 181 Primum sacrificium Meaci factum.] suscepit. Die Natali sanctissimae Dei genitricis (neque enim ante eam diem transmissus e Bungo solennis apparatus fuerat) primum Meaci Sacrum est factum et Iaponiae caput caelesti victima consecratum: eamque ob rem Meacensis aedes eidem caeli Reginae dicata. In Ximo plus est profectum, Cangoximae praesertim, Facatae, Firandi: super haec noua Ecclesia in portu Vocoxiura instituta. Cangoximam Almeida cum Melchiore Iaponio, quem assiduum ducebat comitem, Decembri mense superioris anni per eam occasionem adiuit. Emmanuel Mendoza vir Lusitanus ac nobilis, cuius in Saxumano portu hibernabat nauis, in Bungum, vt apud Cosmum onus animi per homologesim poneret, cum quibusdam Lusitanis accesserat. Hi litteras a Cangoximano Rege ad Cosmum attulere, quibus percupidum se Christianarum rerum ostendens, Socios aliquot postulabat: eaque super re ad Proregem quoque Indiae, et Societatis Prouincialem (quomodo videretur Cosmo) scripturum pollicebatur. Ad haec Regis postulata suas proprias addidere Lusitani preces, etiam atque etiam rogantes e Sociis quempiam sibi concedi, a quo interdum in rerum diuinarum animaeque suae memoriam reuocarentur. Has igitur ob causas Cangoximanum in regnum missus Almeida est: sub idemque tempus Damianus Facatam. Postulauerant Facatenses Ioannem Fernandium, sed eo aegrotante, diuina factum videtur prouidentia, vt hicadolescens Iaponius, seue Firandensi in docendis pueris substituto, mitteretur. Profectus e Bungo Almeida per maxima frigora, noctu in diuersoriis Euangelium vbique exponens, ad Angonem, vbi Antonius Vazius Lusitanus cum sua naui hiemabat, peruenit sane opportune. Nam cum ad concubinam, ex qua duos susceperat liberos iusto collocandam matrimonio perpulisset, paucis ille post diebus maiori cum spe aeternae salutis est mortuus. Inde Cangoximam pergens ex itinere ad arcem Exandoni hominis Ethnici diuertit. Visa est Almeidae arx inter omnes, terrarum orbis arces munitissima.


page 263, image: s263

[Note: 182 Arx memorabilis et Christianorum in ea pietas.] Quanquam qui interiora Iaponiae postea lustrarunt Patres, in ea ipsa munitiores sibi visas confirmant. Duodecim ferme propugnacula inter se magno interuallo discreta visuntur, toto opere vi ferramentorum de lapide exciso, intercurrentibus vndique foueis in altitudinem tantam, vt, si forte e pontibus, qui subductiles eas iungunt, despicias, immensum quoddam plenum horrore barathrum mentem emoueat. Haec inter propugnacula media stat arx. In ea Exandonus Dynasta agebat, Saxumano Regi parens: cuius vxorem olim B. Xauerius, et quosdam liberos famulosque Christianis initiauerat sacris. Trede cim annis hominem de Societate non viderant. Venerandus senex in Exandoni familia quasi magister, quem suarum virtutum merito amabant plurimum et obseruabant omnes, iam inde a Xauerio huic muneri, et baptizandis Christianorum liberis praefectus, conseruabat in fide neophytos. Aderat inusitatis suae potentiae bonitatisque argumentis e caelo Deus, sicuti vno omnes ore narrabant. Prompsit e reliquiaria theca, quam suspensam gerebat e collo, senex libellum, in quo Xauerij manu descriptae erant Litaniae atque aliae precationes: quas cum Almeida spectaret, addidit senex, multis grauiter aegrotantibus, ipsique Exandono cum admotum id reliquiarium fuisset, restitutam protinus sanitatem. Dein etiam flagellum protulit, quo ipsummet vsum affirmabat Xauerium: eoque ita vtebantur Christiani, vt singuli quaque hebdomada, ne attritu nimio consumeretur, ternos eo sibi ictus, haud amplius infligerent: et id quoque multis praesens in aduersa valetudine erat medicamentum. Postero die nouem, quos iam senex abunde erudiuerat, baptismo donatis Almeida pollicitus maius per otium eos et reuisurum, Cangoximam discessit. Perbenigne acceptus est vterque a Rege ipse ac Melchior. Sed quia ad portum Tomarim, vbi erant Lusitani, duorum inde dierum via distantem properabat, tamdiu modo substitit, dum litteras, quas Rex ad Proregen Indiae, et Societatis Prouincialem mittebat, acciperet. Earum, quas ad Prouincialem dedit, ad Iaponici styligustum, quoad consequi [Note: 183 Cangoximani Reguli epistola petentis aliquem de Societate.] Latine potero, caput adscribam: Duo, inquit, Cosmi, qui in Bungo versatur, Socij venerunt meum in regnum. Atque vt eorum animus excelsus est, ipsique potentes sermone ac doctrina, ego eos quasi caeli tonitrua reor. Illud autem in iis prorsus admitor, quod huc tam e longinquo veniant; quia prout accepi de nauigationibus Lusitanorum ad has oras, ipsamet Luna sunt; ita circumeunt mundum. Antequam hic, essent Christiani, erat haec regio cassa bonitate, omniaque torrida aestu: nunc autem videntur ipsi flabellum, quod refrigeret hominum corda. Hoc regnum, tametsi pusillum est, debent tamen Patres Nambangini (peregrinos ab meridie, vnde fere nostris appulsus est in Iaponiam, sic appellant) alacriter venire ad illud: quod si forte aliis in oris inueniunt mare decrescens, hoc in regno semper est plenum. Christiani, quoad Patrum aliquo potiantur, consolantur se cruce, quam erexere, tanquam si illi adessent. Ego existimo, quod regnum hoc meum careat Patribus, perinde esse, atque caelum obductum nubibus, vel sol defectionem patiens, et lumine spoliatus. His Almeida acceptis litteris, et quae ad Proregem mittebantur, Tomarim venit: cumque inuenisset Lusitanorum maximam partem ex frigore incommodoque victu morbis implicitam, eos statim pro sua peritia, concessoque sibi diuinitus munere curare aggressus breui Deo opitulante sanauit. Dein, vti acceperat in mandatis a Cosmo, dedit operam, vt mulieres, quas in Iaponiam e Sinis abductas vili admodum Lusitani emere solent, in secreto nauis conclaui deducerentur, vtque qui temere prae consuetudine mala iurarent, certam subirent mulctam. Quas res cum obedienter accepissent Lusitani, item nouem baptizatis Ethnicis rediit Cangoximam. Cangoximanus populus valde idolorum cultui, et venerationi Bonziorum addictus erat. Atque ipse Beatusolim Xauerius in ea diu moratus vrbe nequaquam sane multis Christiana persuaserat sacra. Ea causa ratus Almeida illustrem quempiam Bonziorum ex ordine, cuius auctoritate dein multitudo pelliceretur, adiungendum, si fieri posset; Bonzium cum olim, antequam eam sectam [Note: 184 Cangoxima res gesta.] iniret, nobilem; tum eo tempore consiliarium Regis, ac tribus Bonziorum coenobiis summa cum potestate praepositum adiit, collyrio ad curandos oculos, quibus forte laborabat, allato. Laetus aduentu Almeidae Bonzius, iam dudum sibi valde optatum fuisse dixit, quae Xauerius disputare solitus esset, cognoscere, sed interpretem defuisse. Inde multa de summo rerum opifice, de immortalitate animorum, de tempestatum varietate, terrae tremoribus, pluuiis aliisque id genus rebus interrogans (quae Almeida, quod frequenter haec Iapones, curiosa et ingeniosa gens, rogitent, habebat in promptu) magna cum sua voluptate totam eam noctem apud se detinuit. Conciliata ab hoc aditu familiaritate, doctrinam Patrum, iam se Christianum animo ferens, palam Bonzius et apud alios et apud Regem dilaudabat, haud sine approbatione Regis. Inde populus maiore fiducia, et opinione praeiudicata ad audiendos Dei praecones itare. Nec pauci Deo intus docente, audita complexi, et aqua salutis abluti, in iisque duo Regis ipsius cognati vna cum vxoribus, et parte familiae, capita numero quinque et triginta: quorum demum, aliorumque ope Christianorum domicilium quoque in sacelli modum conformatum est, quo ad suos coetus, Deumque simul precandum conuenirent. Inde Almeida Exandoni arcis neophytos, qui diu auiditate summa reditum, vti promiserat, praestolati, tandem desiderio victi omnibus precibus reuocarant, reuisit: superque aliapro votis acspe gesta, quinque de praecipuis ad coetum fidelium aggregauit. De his fuit vnus adeo excellenti pietate atque ingenio, vt ex omnibus, quaeaudierat, inde vsque ab rerum [Note: 185 Insigne ingenium Christiani Iaponij.] procreatione ad sanctum Christi Domini excessum volumen egregium effecerit: ex cuius deinde lectione miram capiens voluptatem in siluas et locasola concedebat: vbiper otium aliquod eius caput regustare legendo ac meditando posset. Et quoniam visa est ea elucubratio si communicaretur, posse multis prodesse, eius


page 264, image: s264

exemplum asportauit Almeida; ipsique auctori ac filio Exandoni optimae indolis adolescenti a Xauerio olim bap izato munus iniunxit, vt singulis diebus Dominicis aliquid ex eo libro Christianorum in conuentu recitarent. Ex eodem scripture quaesiuit Almeida in publico Christianorum coetu, si Rex ita compellaret: Quandoquidem meo in regnoes, meisque sumptibus victitas, Christianus ne esto; quid consilij caperet. [Note: 186 Prae larum atus dict.] Ille vero haud cunctanter, Responderem, inquit, Rex, vis ne vt tibi fideliter paream? vis, vtte ex animo amem colamque? is, vt tua ne rapiam? simque moderatus, patiens, pius aduersus omnes? iube me esse Christianum. Quod responsum valde et Almeidam, et coetum exhilarauit omnem. Nec multo post aliis septuaginta recens baptizatis, et oratorio hîc quoque concinnato, vnum deeratad plenum eius Ecclesiae gaudium, vt Exandonus paterfamilias renunciaret superstitionibus. Qui pertentatus ab Almeida respondit, iam pridem severum animo Deum colere, ad eumque confugere in negotiis suis; neque permissurum alioqui fuisse, vt sui omnes ad religionem nuper aduoctam in laponiam transirent, nisi veram eam comperisset: ac sperare olim Deum res ita compositurum, vt (quod nunc quidem offendendi Regis metu non faceret) impunese Christianum palam profiteretur. Quae vulgata vox, tanquam omnino iam Princeps quoque dedisset manus, non laetitiam modo cumulauit neophytorum, sed nonnullos etiam Ethnicorum impulit, vtipsi pariter auderent Christo Domino sese committere. Haec dum Almeida in Cangoximano vrget agro, Damianus Iapon multis quidem praestans virtutibus, sed humilitate insignis adolescens ingenti cum fauore omnium [Note: 187 Pacatae baptizati.] apud suos Iapones Facatae regnum Dei promulgans, ad centum honestos homines, in iisque valde praecipuum quemdam ab idolis abduxit. Sub idemque tempus nouus Euangelio aditus aperitur. In Ximo Arimanum et Omuranum regna [Note: 188 Omuranae Ecclesia exordia.] seu prouinciae finitima sunt. Arimae Xengandonus Rex prae caeteris duos habuit filios, Iacatam natu maximum (nomen commune Regum Iacata est) eique proximum Sumitandam. Iacatae Xengandonus valetudine ac senio ad res gerendas minus idoneus insignia regia, et partem regni cessit. Sumitandam vero Regina Omurana (non imminuam vocabulorum honorem, quem primi iis Dynastis, quanquam paulo liberalius tradidere, cum praesertim nec talia apud antiquitatem nostram siue in sacris, siue in profanis monumentis exempla desint) adoptauit. Quippe mortuo decem circiter ante annis Rege, cum is ex legitimis nuptiis heredem nullum reliquisset; spurium, qui supererat, filium, quique ex attributa ei ditione Gotondonus est dictus, neque Regina, neque Proceres regnare passi sunt. Quoniam vero Xengandonus et regno erat et sanguine proximus, filium eius Sumitandam, vti dixi, Regina de voluntate Procerum adoptauit. [Note: 189 Sumit anda Regulus, qui postea Bartholemanus.] Qui deinde Regulorum Iaponum primus Bartholomaei sumpto nomine Christum secutus dominationi terrenae caeleste miscuit et inseruit regnum; modicosque et caducos titulos honoribus auxit immensis, immortalibus aeternauit. Is, siue Lusitani commercij cupido allexit, siue protinus ad agnitionem veritatis Deus permouit (nam prodita certa causa non est) dedit ad Cosmum litteras, in quibus significabat non sibi modo placere, vt in sua ditione promulgaretur Euangelium, et templa aedisicarentur; verum etiamse Vocoxiurae portum in Ecclesiae vsum vna cum circumiectis pagis ad duas circa leucas, quo in spatio nulli Ethnicorum Cosmi iniussu fas esset domicilium habere, traditurum. Adiiciens, si ad portum Vocoxiurae appellere Lusitani vellent, mercimonia portorij omnis immunia concessurum non ipsis modo, sed etiam illis, quibuscum negotiarentur, in decem annos. Porro videbatur eum locum sibi Christus Dominus delegisse. [Note: 190 Crux visa in aere.] Nam in vertice paruae insulae, quae in portu est, tribus deinceps diebus sub vesperam sublime in aere signum crucis appatuerat, Petro Barretto nauarcho, aliisque Lusitanis spectantibus. cuius rei monumentum eodem loco Barrettus ingentem defixerat crucem eminus valde conspicuam. Hac oblata egregia spe continuo Almeidam Cosmus accersit, vt ad Omuranum Principem cognoscendo transigendoque pro ea, qua valebat, dexteritate negotio, destinaret. Iam Firandensis quoque Regulus, nempe veritus, ne alio auerterentur commercia, aequioremse Christianorum praebebat causae; et significarat extruendae Ecclesiae potestatem facturum. Idcirco Almeida ineunte Iunio cum Ioanne Fernandio iam valetudinis firmioris, quem Facatae Damiani loco relinqueret, ipsum Damianum traducturus Firandum, e Bungo discessit. Vbi Vocoxiuram attigit, salutato Regulo, qui sane haud minus coram liberaliter, quam per litteras egit, procuratorem, ad quem totam Sumitanda causam reiecerat, haud stantem omnino promissis reperit. Quare incertus quid consilij caperet, dum litteras ad Cosmum, rem totam arbitrio eius integram reseruans, parat, insperati Firando nuncij [Note: 191 P. Cosmus Vocoxiuram adit.] perferuntur ipsum adesse Cosmum. Primo incredibilis visa res; ea Cosmi aetas, ea valetudo erat, ea itinerum difficultas. Sed vbi iam ad portum applicuit, immenso omnes gaudio quasi parentem excepere. Causae illi eius itineris suscipiendi fuere multae, et graues, atque hae inprimis. Iapones Dynastae Lusitanorum auertere commercia [Note: 192 Ex Lusitanis mercatoribusvalde pendet Ecclesia laponica prefectus.] ad se quisque certatim nitebantur. Ad eam rem Cosmi et Sociorum valere permultum voluntatem rebantur. Quae opinio disseminandae religioni perutilis erat. Quippe easpe accersebantur Patres, ac potestas illis concionandi fiebat; erantque in existimatione ad vulgus. Eam ipsam ob causam, veritus, vti modo dicebam, Firandensis Regulus ne alios ad portus Lusitanorum naues auerterentur, vt Cosmum sibi reconciliaret, aequiorem se Christianae rei praebebat; cum repente Lusitana oneraria in Firandi portum inuehitur, adeo praeter spem Reguli, vt, facta paucorum ad totius nationis iniuriam obtrectatorum more vertens, aperte iactarit, Lusitanorum eam esse cupiditatem, vt quantumuis vexaret eos, tamen nunquam intermissuri essent in eo portu negotiari. Re vera haud alius opportunior negotiatoribus ea regione ad Iaponiam appellentibus portus est. His in Bungum


page 265, image: s265

perlatis, Regi Bungensi, qui semper causam Christianorum veluti suam tractabat, Christianisque omnibus visum est eam nauim omnino ex eo portu abduci oportere ad Lusitanorum tuendam, caeterorumque Christianorum communem existimationem: virque nobilis Lusitanus, qui tum in Bungo agebat, nauarchi auunculus, operam suam vltro detulit ad id ab nauarcho impetrandum. Quo autem res maiore cum Ecclesiae dignitate fieret, existimatum est Cosmum ipsum proficisci oportere, qui quasi id pro [Note: 195] potestate imperaret. Ad haec Vocoxiuram vsque, qui vltra Firandum octo circiter leucas portus est, ad res spectandas contendere, et Christianorum Firandensium homologeses excipere per eam occasionem licebat. Discedentem Christiani Bungenses cum moerore et lacrymis prosecuti sunt. Tres in Bungo Funaij mansere Socij, qui templo, nosocomio, scholae et neophytis praeessent, Guilielmus, Odoardus Silua, et Arias Sancius. Is anno priore cum in Iaponiam venisset, ibidem vt in Sociorum adlegeretur numerum, impetrarat: ac prae caeteris curis etiam adolescentes Iapones ad vsum sacrorum canere fidibus [Note: 194 Cosmus ingenti periaulo defungitur.] edocebat. Tertio die ad caeteras aerumnas, in latronum manus incidit Cosmus: quorum vnus intentum iam arcum in eius obuerterat pectus, haud dubie confixurus, nisi ex ipsiusmet barbari comitibus quidam mature, antequam sagitta emitteretur, adductas arcus habenas praecidisset. Quid rogo praeclarius ea vita, quaepropter Euangelium tot inter pericula ducebatur? Quid Apostolicae [Note: Cor. 15.] ei voci propius? Periclitamur omni hora. Quotidie morior per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Iesu Domino nostro? Nec relictis in Bungo Sociis pars virilis huius gloriae defuit. Nam per Cosmi absentiam sumpta Ethnici audacia impetum fecere in templum. Sed huic quoque malo Deus occurrit per vbique promptam Regis tutelam: qui cognita re de familiaribus misit suis, qui templum assidue custodirent. At vbi Firandum Cosmus peruenit, vti Christianos nobilesque animos eorum, simulque Iaponicae tum Ecclesiae totius parentem decebat, Lusitani ingenti eum gratulatione et magnificentia excepere: cuncta explicuere vexilla, festoque tormentorum strepitu plausum dedêre. Nec difficile adducti sunt, vt onerariam ex eo portu abducerent, vt constaret obtrectatori Regulo quam Christiam negotiatores sua negotia velint religioni seruire: et hoc maxime Lusitanorum decus esse. His Firandi gestis ad Vocoxiuram [Note: 195] Cosmus in tempore adfuit. Re cum Dynasta Omurano transacta appetebat dies, quo die singulis annis Rex Bungensis Patrum mensam ornare praesentia solebat sua. Quam consuetudinem quoniam ad auctoritatem Christianae fidei pertinebat non intermitti, missus in Bungum festinanter Almeida: eaque re bene procurata Vocoxiuram rediit decimo Kalendas Octobris. Ibi tantis iam occupationibus distringebatur Cosmus, vt aegre furtiua spatia ad recreandas cibo [Note: 196 Iaponum pietas in cenfitendis peccatis.] vires relinquerentur. Tanti porro ad confessionem vndique ac Firando praesertim fiebant concursus, vt fuerit praescribendus numerus, quo triceni aliis alij deinceps succedentes aduenirent, ne multitudine et obruerent Patrem, et familiis suis per absentiam longiorem incommodarent. Sed qui videret quampie, quantis cum lacrymis, quanto cum ardore animi, qui ex ardenti emicabat vultu, ad sancta accederent mysteria, non posset, durus licet non commoueri; et nostratium tam veteri in cultu, totque inter adiumenta non damnare languorem. Ioannes Fernandius aduocatus Facata est, qui maiestatem vimque tantarum rerum, praesertim Eucharistiae et Poenitentiae, exponens ad eas neophytos praepararet. Almeidam rerum domesticarum procuratio et compositio detinebat. Hos fructus hoc anno Iaponia, laetioris in posterum annonae semina procreauit.

[Note: 197 Brasilienfis Ecclesiae propagatio.] Caeterum Brasiliensis quoque vinea, vti priore coeperat, hoc anno ferax fuit. Ludouicus Grana Prouincialis post ferias sanctissimi Iesu nominis, cui dicatum est templum Collegij in vrbe S. Saluatoris, continuo ad suas peregrinationes ac baptismos egressus primum in S. Iacobi pago centum viginti; tum in S. Ioannis quingentos vndequinquaginta, inde ad S. Antonij ex altera parte eius linguae maris continentem praecidens transgressus quadringentos et aliquot praeterea; ex eoque loco persecutus iter ducentos quadraginta duos in Boni Iesu, celebritate apparatuque vt solebat, magnifico vitalibus aquis. Ecclesiae genuit. Antonius interim Rodericius ad pagum S. Petro dicatum praeparandis catechumenis iussus praeire, non eorum modo egregiam comparauit manum, sed etiam S. Andreae incolas [Note: 198 Brasiliorum leuitas.] reuocauit a fuga. Quippe Brasilorum venefici aegre ferentes quae capiebant e nugis suis lucra, Christianae promulgatione veritatis euerti, nondum assuetos societati vitae colonos induxerant, priorem vt ritum siluestrem ac vagum, patriasque superstitiones mallent. P. Antonius cum primum desertum pagum cognouit, ita erat aeger, vt vix erudiendis catechumenis considere posset in sella, tamen insequendos profugos ratus, summa cum vexatione, quod et per deserta loca fiebat iter, et celeritate opus erat, cum strenue homines fugerent, taridem est consecutus. Iam coeperat ipsosmet et incommodis viarum, et sarcinularum onere, et alimentorum inopia fatigatos suae taedere leuitatis. Quare non grauate siuere sibi persuaderi, vt redirent. Ita pagus ille restauratus [Note: 199 Primus baptismus in pago sancti Petri.] ad tria hominum millia numerabat. Paucis post diebus ad pagum S. Petri Antonio ipsi commissum Prouincialis aduenit primum ibisolenni pompa baptismum peracturus: et catechumenorum numerus apparatu dignus quam honestissimo erat. Mille centum quinquagintaduae animae ad Ecclesiam appositae ea lustratione sunt. Qua peracta cum iam verna instarent ieiunia, nec esset in vrbe Euangelij enarrator, eo functurus munere ipsemet Prouincialis reuertit. Secundum ferias Paschales rei bene gerendae, et conciliandi inter se Fluminis S. Francisci accolas oblata spe eo iter intendit: sed multos dies progressum et insidentium vias latronum manifesta pericula, et omnium rerum, quas necessitas vitae requirit, inopia coepto absistere coegerunt. Ad reuisendas [Note: 200] itaque Ecclesias gressum vertit. In insula Taparica octo supra centum baptizatis, ad pagos in Illaeorum


page 266, image: s266

ditione S. Michaelis et Assumptionis profectus, ibi nongentos minus tres, hîc nonaginta supra mille earum Ecclesiarum prima libamina Deo dicauit. Nec facile dictu est quid laborum, quidue discriminum in his peregrinationibus optimus Pater subiret, cum saepe ingentibus pluuiis oppressus nihil non modo ad caeli arcendas iniurias, sed ne ad leuandam quidem famem, nec tugurium ad suffugium, quoue noctu succederet, inueniret. Iam propius vrbem reuersus circumiectas Eccle sias noua sobole auxit. In Ecclesia sancti Spiritus semel centum septuaginta, iterumque centum trigintaocto, in S. lacobi centum quin quagintatres, in S. Antonij duos et ducentos, in S. Pauli, vbi propter vicinam vrbem vrbanae elegantiae aliqua cernebatur iam species, ipseque interesse baptismo Episcopus voluit, duodecim supra trecentos rite ad scripsit.

[Note: 201 Pernambucinsis inchoata sedes.] Hoc anno in Pernam buci Praefectura domicilium Societas in choauit. Duo Patres Ioannes Mellus et Antonius Sa ire iussi, praeclare apud Europaeos primum, deinde apud indigenas operam posuere. At in Praefectura S. Vincentijnec ita res pacatae, nec dum ita capax Christianae disciplinae gens erat. Iam diu, quod priore anno attigi, interiora in colentes Barbari, et neophytos orae maritimae, et Christianos veteres crebras per ex cursiones vexabant, iique erant infestissimi, qui vel suscepto baptismo, velinter cate chumenos eru diti Piratininga profugi vias locaque [Note: 202 Pericula Piratininga.] nocendi notiora habebant. Hoc vero anno, et suopte instabili immanique ingenio, assueti olim humanis saginari corporibus, et acceptae superiore anno cladis incitati dolore, clanculum graue compararunt bellum: quo, nisi paucis ante diebus ex ipsis hostibus transfuga adfuisset index, haud dubie opprimi delerique Piratininga potuit. Quinto Idus Iulias foede picti, plumisque voluerum insignes Barbari impetum fecere magno cum clamore in oppidum: duosque continenter dies magno conatu oppugnarunt. Sed Deo bene iuuante, quoniam oppidani ad repugnandum res et animos praepararant, non sine suorum caede repulsi sunt. Egregiam operam praestitit, planeque princeps et auctor victeriae fuit indigena Christianus Martinus Alfonsus, inter Bralilos celebris nominis, opumque (vt in gente) magnarum, at pietatis supra gentis modum. [Note: 203 Brasili hominis virtus.] Huius et suasu et exemplo ausi sunt Christiani, et cate chumeni Brasili, quod ante eam, diem nunquam fere euenerat, consociati Europaeis ferre contra suos arma. Itaque non solum noti prius amicique inter se, sed etiam filiorum quidam contra parentes, fratresque aduersus fratres (vt agno sceres salubre dissi dium quod Princeps pacis profitebatur se terris inferre) alij contra alios variis coniunctos necessitudinibus dimicarunt, miserando sane spectaculo, nisi quam hos sanctae fidei propugnatio laude, tam [Note: 204] illos barbara crudelitas odio faceret, quam miseratione digniores. Decem iam erant e Societate Piratiningae, quos omnes diuina protexit manus. Valuit tamen ad causam religionis haec barbarica impressio: quod multos, qui sparsi degebant per agros, cum timor Piratiningam compulisset, vbi salutem corporis longius ab hostium incursu tutarentur, idem opportuniores Christianae [Note: 205] institutioni, et ad veram salutem animi obtinen dam munitiores reddidit. Sed Martinus Alfonsus optime de re Christiana, deque Societate nostra meritus, qui primus Piratiningam Patres aduocarat, et aedificationem domus non caetera solum liberalitate, sed etiam suis promorat manibus, et nuper Christianos oppidumque defen derat, ingenti omnium dolore ereptus e vita est octauo Kalen das Ianuarij. Ita vixerat, eumque sortitus est finem, vt omnes praeclare cum eo actum; ipso que die, quo Christus Dominus terris tot ante saeculis hominum causa natus erat, genitum caelo putarent, germen tanto nobilius, quanto minus benigno editum solo.



page 267, image: s267

HISTORIAE SOCIETATIS IESV LIBER SEPTIMVS.

AMMVS iam sequitur saeculi eius supra sexagesimum tertius, quo anno in Brasilia quidem Christiana res haud sane magnum, sed in Iaponia plane ingens in crementum accepit, mira cum prosperarum et aduersarum rerum vicissitudine: nec minus in Europae prouinciis Italia praesertim, Gallia et Germania Societas aucta est. Lainius et Salmeron in Tridentino Concilio dum rem Catholicam, Deique gloriam sedulo curant, pariter nomen Societatis (quod aliis quoque temporibus eo dem loco euen erat) longe lateque [Note: 1 Mantuani Collegis origo.] propagarunt. Inter caeteros Mantuae Cardinalis Hercules Gonzaga Pontificiorum Legatorum primus ita consuetu dine Lainij eiusque Sociorum est captus, vt omnino decerneret Mantuae, cuius vrbis Episcopus erat, Collegium instituere. Quin etiam suae dioe ceseos statum recte ordinare cupiens, tanto ab Lainio contendit opere, vt Mantuam excurreret; et cum caetera suo arbitratu componeret, tum Collegio optaret locum; vt denegare verecundia fuerit. Tridento itaque profectus, tertio Idus Februarias Lainius Mantuam peruenit aeger, sed breui diuino beneficio valetu dini restitutus, cum Cardinalis Vicario, eiusdemque Suffraganeo, et procuratore, ad quos Cardinalis dederat litteras, vt omnia cum eo communicarent, quod e re diuina, et Mantuani populi salute visum est, magna cum approbatione comnium transegit. Dein ad populum et ad quaedam coenobia virginum, duo prae caeteris, in quibus duae Cardinalis sorores agebant, piis sermonibus habitis, locoque ad Collegium notato, Tridentum die nono rediit. Postero die Gardinalis inuitat, retumque gestarum narratione laetus ad cumulandam laetitiam Collegium primo quoque tempore inchoari exoptabat. Verum alia Dei sunt, alia consilia hominum. [Note: 2 Hercules Gonzaga Cardinalis moritur.] Eiusdem diei vespera Cardinalis febri acuta corripitur: ex qua tandem VI. Nonas Maias decessit. Sacrosanctum Viaticum, ac supremam Vnctionem ad hiberi sibi ab Lainio voluit. Atque, ne per suum decessum destinato Collegio Mantua careret, Lainio et Sociis omnino insciis, testamento ante condito addidit, vt duo aureorum nummûm millia ad emen dam ornan damque domum (quae erat domus Arsagorum iuxta scholam nigram) altera item duo millia ad certum reditum parandum traderentur: quodque ad vectigal an nuum trecentorum num mûm deesset, heredes tamdiu supplerent, quamdiu ea summa certi reditus aliunde [Note: 3 Eius pietas in patuperes.] non conficeretur. Caeterum pia haec voluntas nonnisi post multos annos exitum habuit. Ipsum quidem certe a pauperum coetibus in aeterna receptum tabernacula aequum sit credere. Cum enim perbenignus fuisset semper, animaduertit Lainius, quibus diebus Mantuae fuit, in stituisse Cardinalem hoc anno, quod annona grauior erat, vt praeter pecuniae et aliarum rerum largitionem, assidue vsque ad messem, mille hominibus, quorum necessitatem probassent Parochi, quantum satis ad victum esset, farinae diuideretur. In Gonzagae demortui locum Ioannes Moronus Cardinalis Praeses in Concilio successit, vetus nostri Ordinis fautor. Apud huncaliosque Legatos Pontificios grauis semper fuit Lainij et Salmeronis auctoritas. Et ipsi cum omni ope alia, quae censebant ad recte sentien dum pertinere, tum constanterin primis, nulloque inuidiae metu, quae ad Summi Pontificis maiestatem potestatemque spectabant, assidue propugnarunt; adeo vt, quamuis semper Lainij dicta cum plausu exciperentur, tamen in quibusdam eius generis quaestionibus, quae diu agitatae, nec tamen diiu dicatae ac de finitae vnquam sunt, non nemo interdum, vt anno etiam superiore [Note: 4 Societare quantus bonor a Concilio habitus.] indicaui, commotus sit. Quanta vero apud augustissimum illum Senatum in existimatione recens haec Iesu familia esset, duabus rebus, inclinato iam anno, et Concilio finem spectante, perspectum est. Altera est, quod, cum sancta Synodus instituenda iuuenum Seminaria censuisset ad idoneos ministros Ecclesiae formandos, nemo prope fuit, quin huiusmodi prouinciam Societati in sua quisque dioecesi animo destinaret: et permulti Collegia eam ob rem postularunt. Quin ipsamet Societatis Collegia veneran di illi Patres nonnisi praestantia quaedam iuuan dae Ecclesiae Seminaria esse pronunciantes, eo nomine ab conferendis in Seminaria instituen da pecuniis declararunt immunem: quanquam id necesse non putauerunt ipsis Concilij actis nominatim in terseri. Altera, quod, cum de Regularibus Religiosisque hominibus tractaretur, quidam Balthasar Mellus, aliique nonnulli vel desertores Societatis, vel eiecti contra eam apud Carolum Cardinalem Lotharingum, et apud Granatensem et Bracharensem Archiepiscopos, et alios magni nominis Antistires multa moliri conati sunt. Sed longe alius ac putarunt euentus fuit. Nemo ex iis, quos dixi, nemo omnino ex tanto Praesulu numero inuentus vnus est, qui aliquid contra Societatem diceret: imo cum honorifica testisicatione, qua institutum eius pium et ab Sede Apostolica approbatum asseritur, summo omnium consensu ab quibusdam legibus, quae caeteris Religiosis iniungebantur, excepta est his [Note: Sess. 25. c. 16.] verbis: Per haec tamen sancta Synodus non intendit aliquid innouare aut prohibere, quin Religio Clericorum Societatis Iesu iuxta pium eorum in stirutum a sancta Sede Apostolica approbatum, Domino et eius Ecclesiae in seruire possit. Quod beneficium Lainij maxime aucto ritati atque virtuti se cundum Deum debetur. Et Cardinalis Lotharingus, quanquam ante submoleste tulerat


page 268, image: s268

ab Lainio inter sententiam peragendam publice dictum propter imminutam Basileensi Concilio Romani Pontificis auctoritatem in Gallia, Dei permissu fieri, vt nec eius regni Principibus sua apud populares satis constaret potestas (quod certe mirum magis posteriora faciunt tempora in ea praesertim natione, cuius ante alias omnes fides et obseruantia erga suos Principes celebratur) tamen ita rem de inde in bonam, sicut dicta erat, partem accepit, vt in digressu Lainio confirmarit, ei se ipsi in amanda tuendaque Societate nihil cessurum, suisque humeris eam in Gallia, et vbicunque gentium posset, sustentaturum. At vero clande stini contra illam machinatores nihil aliud, quam infamiam consecuti sunt merito suo. Namque latere cum taciti possent, se ipsi pro eiectis, vel desertoribus euulgarunt. Pridie Nonas Decembris absolutum feliciter Concilium est, et Lainius cum Sociis IV. Kalendas eiusdem mensis Tridento Romam versus Collegia per Italiam obiter visurus discessit.

[Note: 5 Romani Collegii status.] In Romano Collegio Socij hoc anno egerunt ducenti octo decim: in domo Professorum ad octoginta: inter Germanos conuictorelque nobiles eorum doctrinae moribusque praefecti circiter viginti. Quae et id genus alia de Societatis in principe religionis Vrbe, suoque velut fonte hactenus notata in crementis posteri, opinor, grato erga propagatorem Iesum animo legent: nobis ex hoc anno, quia status ferme idem constitit, talia persequendi cura decedet. Collegij Germanici, quod anno superiore ad aedes, quae S. Marcelli ab vicino templo dicuntur, transsatum fuerat, et nobilibus abundabat conuictoribus, magna erat opinio ac fama. Pontifex alendis Germanis in siugulos menses aureos quin quagenos largitus est. Komanum Collegium, gymnasiumque auctum est duabus disciplinis, quaestionum Conscientiae, et Philosophiae de moribus ex Aristotele. Haec initio coepta est anni ab Achille Gagliardo iis explicari, qui tertium annum Philosophiam in rerum contemplatione positam audiebant. illa extremo anno in solenni studiorum repetitione promiscue eis, qui sacerdotium vel gererent, vel expeterent. Parochorum accurrit aliorumque ingens adeo numerus, [Note: 6] vt ducenti numerarentur ordinarij auditores. Addita ad tres principes linguas Latinam, Graecam, Hebraeam etiam Arabicae doctrina, quam Ioannes Baptista Romanus ex legatione Memphitica post naufragium sospes reuersus, eamque ob rem Venetiis aduocatus Romam, tradere vna cum Hebraea, quae iam dudum tradebatur, coepit: quarum scholarum cum illa de moribus, et haec de Arabica lingua postea multis annis intermissae essent, vtraque iam cum haec ederentur, restituta erat; praesertim quod Paulus V. Pontifex Maximus ad Catholicae decus et munimentum Ecclesiae intentus Arabicam etiam linguam in Latinas [Note: 7 Congregationum B. Virginis initia.] Academias in duxerat. Anno autem, quem nunc exequimur, in choata est etiam pia quaedam Sodalitas auctore Ioanne Leonio Belga infimae rudimentorum Grammaticae classis magistro inter inferiorum classium adoleseentes. Inferio rum classium omnes dice bantur, qui vel Grammati cam, vel humaniores litteras discerent, exceptis Rhetoribus, qui inter superiores tum censebantur. Qui igitur inter in feriorum classium auditores praecipuo studio sociare cum litteris pietatem cu perent, coepere diebus singulis post missos caeteros in vnam e scholis, in qua altare pulchre ornauerant, congregari. Ibi aliquamdiu orabant vniuersi: dein vnus e pio libello quidpiam lectitabat audientibus caeteri. Diebus vero Dominicis ac festis aliis etiam vespertinas de more Ecclesiae modico cum cantu peragebant preces. Ex his rudibus initiis Sodalitates, quae dein B. Virgini praecipuo studio dedicatae, tam insignr cum iuuen tutis atque alic rum bono certis formatae institutis lae per omnes terrarum oras fusae sunt, emanarunt. Quanquam non Romae primum hi simplices discentium coetus exorti. Nam ante huncannum Genuae et Perusiae mentionem eorum reperi: deque insigni Perusinorum pietate anno priore quaedam prodidimus. Ad superiorum vero classium auditores iuuandos, certi confesarij designati sunt: euratumque vt ipsi quoque certis interuallis, quem admodum in feriorum [Note: 8 Romani Collegii existimatio.] auditores, conscientiae onus leuarent. Cum autem magis in dies Romain Collegij existimatio cresceret; ex eo iuuenes ad disputandum multa in loca vocabautur, etiam in Academiam publieam: vbi cum valde disputantium scientia laudaretur, multo commen da batur magis submissio et modestia: in qua sane (vt cunque certamen doctrinae cadat) Religiosos viros valde ab surdum sit apparere vn quam inferiores. Die Pentecostes in sacello Pontificio, quod aliis etiam temporibus satis frequenter faciebat, Fuluius Cardulus dixit: et octauo post die Petrus Perpinianus orationem habuit de Deo trino et vno, quae edita extat. Vterque quam meriti erant, approbationem adepti. Inter viros memorabiles, qui Collegium ac gymansium inuisere, non praeterierim Paulum Manutium. Qui cum vocatu Pontificis in Vrbem vennisset, in Societatis gymnasio contem platus omnia diligenter, summe cum docentium eruditionem ac facultatem, tum docendi or dinem et industriam laudauit. Eiusque filius Aldus bene doctus iuuenis Salustium ab se emen datum et illu stratum editurus, in Collegij nomine, praefixa in eius laudem epistola euulgauit. [Note: 9 Collegarum ardens pietas.] Caeterum haud inter Collegas maior ad pietatis, quam litterarum laudem vigebat contentio. Quorum etiam incensos diuinae gloriae, atque adeo martyrij studio animos illa occasio patefecit. Agebatur de domicilio Societatis Constantinopoli statuendo, si qua pateret aditus, ad monitisque Sociis, vt nomen ederent, si qui eam ex peditionem optarent, nullus prope omnium fuit, qui non et nomen et libellum supplicem ad Borgiam Praepositi Vicarium deferret, summisque multorum dierum precibus, vltroque susceptis poenis a Deo profectionem eam exposceret. In custodiis publicis [Note: 10 Custodiis publicis sapienter consultum.] Praesidum voluntate certas promulgarunt, serioque ob seruan das curarunt leges. Primum ne scortis vllo modo ad eas pateret accessus: tum nequis vinctorum impia turpiaue proferret dicta: deinde nequis pagellis talisue luderet: praeterea ad senestrarum cancellos nemo assideret irrisurus praetereuntes aut dictis petu lantibus petiturus: postremo, pacate inter se agerent; nemo alium percuteret. Quae sane iussa op portunissima fuerunt. Nam vt in perdita turba, et flagitiis fere ac facinoribus assueta, quae legibus his vetita delicta sunt, ferme dominabantur. De cano autem inter eos, quem illi


page 269, image: s269

Magistrum domus appellant, imperatum, vt earum custodiam legum curaiet. Quodille officiis et humanitate concion atoris delinitus eo studio sius peragebat. Inductus praeterea mos, vt quotidie omnes conuenirent, Deumque ac Sanctos Litaniarum carmine pacem atque opem exposcerent. Denique curatum vt Dominicis festisque aliis diebus sacerdos ad eos sacrificatum adiret. Quo factum est non modo vt interesse diuinis possent, sed vt Sacramenta etiam multi frequentarent in carcere, quae haud quaquam alibi frequentassent. Itaque saepe viceni eoque amplius sanctissimum Domini Corpus egregie praeparati suscipiebant: quibus in stitutis ac legibus hodieque Romanae custodiae haud minus ad corrigendos, quam ad puniendos sontes valent. Vnde existit non modo salubrior, sed et grauiorilla proprie [Note: S. Ambros.] peccati vindicta, de qua S. Ambrosius loquitur, cum ait: Seueriore sententia culpa damnatur, si vnusquisque crimen suum oderit, et in so incipiat condemnare delictum. Etenim cum reus occiditur, persona magis, quam culpa punitur: vbi vero culpa deponitur, ab solutio personae est poena peccati. Antiquiores vinctorum eos, qui recens aduenirent, familiariter, que madmodum viuen dum sibi esset, instituebant: cumque primum pedem infere bant in carcerem, ad sacram deduce bant imaginem ante omnia veneraturos Deum, vt ad salutem animae suae vellet eam ipsis poenam euenire. Haud minor in publicis aegrorum diuerdoriis praesertim in curabilium, vbi fre quentius agebant Socij, pietas spectabatur. In reliqua ciuitate iuuan da Domus professae Patres [Note: 11 Borgia auctoritas et pii labores.] praecipue insu dabant. Borgiae sanctitatis augebatur quotidie nomen: et alias, et bis in heb domada per Quadragesimam in S. Iacobi Hispanorum Hispanice concionatus, prae caetero flore nobilitatis, septenos octonosue Cardinales assidue auditores habebat. Cumque multi accurrerent, qui Hispanice haud intelligebant, interrogati cur adirent, quandoquidemperpauca in tellecturi essent; fere hoc respon debant (quod et alibi etiam alij dictitarunt) ire se vt praedicare possent, auditum ab se hominem olim Ducem, nunc sanctum. S. Cardinalis Borromaeus creatus sacerdos, vbi cerimonia ingenti prima Deo libamina obtulit, vt publicae pietati in seruiret, in secundo Sacro, vt pietati suae liberius in dulgeret, apud Professos pernoctauit, postridieque in sacello, quo sanctae memoriae Ignatius vtebatur, Sacrum fecit. Quod sacellum cum hodieque extet, tanto augustius profecto est, et ad inflam mandam pietatem validius, quanto non illa B. Ignatij modo, sed et Cardinalis sanctissimi [Note: 12] arden tissima studia menti admouet. Denique ita apud omnes florebat Romae Societas, eaque per eam diuina efficiebat bonitas, vt vir nobilis ab Vrbe in patriam reuersus, quaerenti quid vidisset Romae pulcherrimum; Societatem Iesu responderit. Quae ego libenter noto, vt posteri homines Societatis non arbitrentur magnum quid dam ab se factum, vbi quid fecerint, cum priores illi tam multis, quibus nunc abun damus, praesidiis destituti, tam multa praestiterint: vtque diligenter pro se quisque caueat, ne forte per suam ignauiam diuinae gratiae moram opponat: postremo, vt quam illustria huic Ordini Deus initia de derit, ad eiusdem gloriam Deiapud posteriores aetates memoria extet. Itaque et illud adiiciam, quod Pontificis Vicario, aliisque mirum fuit. Ille enim cum eorum, qui variis in Vrbe locis concionabantur, iniri iussisset numerum, quindecim omnino de Societate inuenit.

[Note: 13 Christophorus Rodericius Vulturariam haresi purgat.] Ex multis, quae circa Romam, atque in alia Italiae loca ab Romano Collegio susceptae egregio cum successu ex peditiones sunt, vnam seligam, in quam reuersus ex AEgypto Christophorus Rodericius missus est. Vulturaria vrbs parua est in veteri Samnio in iugis Appennini, qui montes tremuli dicuntur. In eam fuga bellorum, quibus Prouincia in Gallia et Subalpinus tractus ardebat, quadraginta ante annis Prouinciales, et Subalpini homines immigrarant: qui vel omnes, vel partem maximam haeresi iam tum contaminati creduntur fuisse. Ex eoque tempore propagata lues etiam bonam indigenarum partem corripuerat. Errores fere Valdensium erant Lutheranis ad mixti: neque eos pueris ante annum quartunde cimum credebant, ne forte ab simplici aetate in dicium emanaret. Errorum magistri perpetuo transalpini alij succedebant: qui medicorum imagine sedulam ne candis animis operam daban. Vnde apparet, quanto populis detrimento sit incuria absentiaque Pastorum, cum tamdiu tam dira pestis in Italiae haereret visceribus, nec quisquam anim aduerteret. Decimo tamen ab hinc anno coeperunt vestigia eorum notari, atque sinceri deinceps concionatores ab vrbe Neapoli mitti: quorum doctrina qui inducti ex indigenis fuerant, fraude cognita permulti resipuere. Alienigenae vero simulatione impietati addita, cum occultis coetibus inter se coniurarent, externaque specie ad Catholicos ritus accommodarent, et sacrosancta my steria contemptim vsurparent, plurimis et horrendis diuinam maiestatem sacrilegiis [Note: 14] violabant: ac radices interim pestilens lolium altius latiusque mittebat. Anno tandem proximo Romani sanctae fidei Quaesitores ad remedia progressi duriora, e de prehensis nonnullos ad triremes dam nauerant: alios Romam vinctos abduxerant; quo caeteri supplicio territi damnatas opiniones nihilo tenebant remissius, sed tantum tegebant callidius. Hoc ergo staturerum Cardinalis Alexandrinus de collegarum Quaesitorum consilio Christophorum Rodericium pro iam comperta viri cum doctrina, tum prudentia cum sociis duobus sacerdote et laico destinauit, vt omni ope miserarum animarum aperire luem, et percurare solide ac fid eliter niteretur. Vbi peruenit, denunciauitque adeste se, vt veriratem eos edoceret, et Quaesitorum aucto ritate ab anathemate solueret: ac proin de ne Missae ante ab solutionem interessent, haeretici ob stinarant in pernegando animos. Diuina sacrificia primi omnium, et maxime frequentare. Pater, quanquam operosum videbat opus, neutiquam tamen desperare: cogitare quam caras Christus haberet animas: eius pietate confidere: ad dere ad consuetas precationes: multip licare Caelitum inuocationem, afflictationem corpusculi sui: curare etiam sacerdotum oppidanorum sacrificia, pecuniola in hanc rem collata, quae ex viatico suo reliqua erat: idque eo libentius, quod caeteroqui nemine stipem conferente, raro illi sacrifi cabant. Nihil ex quopiam priuatim accipere: ex pub lieo victitare perparce: vbique cauere, ne quid in se sociisue appareret, vnde quisquam secus affici posset: pueros et litterarum et pietatis quotidie elementa docere: quos


page 270, image: s270

iubebat, quae in schola e catechesi didicerant, domi tradere suis. Inter quae cum litterae ab Quae sitoribus acres, et grauissima quaeque pertina cibus comminantes perlatae essent, tum acrius ille in stare; ex vna parte grauitatem sceleris exaggerare priuatim ac publice; ex altera summa comitate agere: captare hominum voluntates, animum facere, veniam vltro petentibus polliceri. Denique cum seueritas inde Praesidum summorum premeret, hinc administri lenitas demul ceret; illa compelleret, haec alliceret; ea salubris tanquam vini oleique mistura vlcera nonnullorum rupit, quorum deinde opera ad caeteros curandos effi cax fuit. Horum enim, qui iam se aperuerant, primos quosque, auctoritatisque inter suos grauissimae cum sibi Rodericius de industria ben ignitate ac beneficiis adiunxisset, iubebat eos, qui in dissimu latione perstabant, hortari, vt exemplum ipsorum intuiti, parisque veniae sumpta spe, ingenue se candideque proderent: eoque maxime pacto quadringenti demum errores confessi poenae se obedienter subiecere Nec superesse quisquam praeterea credebatur. His omnibus rite expiatis ad gratias diuinae pietati agen das solennem Pater supplicationem instituit: in qua cuncti cum consueto notatorum, et poenitentiae habitu Caelites de more inuo cantes processere. At deinceps in concionibus magnitudinem beneficij, commissi grauitatem, haereticorum mendacia et fraudes ponebat eis ante oculos: hortabaturque vt Romano Pontifici Romanaeque Ecclesiae, cum qua haeresis nulla potest consistere, se ob sequentes omnino praeberent. Quae illi maximis cum doloris argumentis ex cipiebant: et ad Alexandrinum legatos misere, qui et pro leuitate, quam iniun xerat, poenae gratias agerent, et rogarent, vt P. Christophorum diu apud ipsos esse [Note: 15 Industria et obedientia Rodericij] vellet. Quae fuit causa, cur, tametsi primo mense id, cuius gratia venerat, exegisset, tribus de in ceps mensibus sub sistere eum Cardinalis iuberet mali fibris stirpitus euellendis, veritatique firmandae. Nec quidquam repugnauit sacerdos obe diens, imo ad Lainium scribens, nunquam se petiturum confirmat, vt inde abire liceat, etiam si tota vita manendum sit, cum certo sciat, id sibi esse optimum, quod sanctae obedientiae sit maxime consentaneum; nec vspiam deesse posse, quod agat, cum satis magnum negotium sit obedire. Quae dixit propterea quod initio, post quaestiones ab solutas haereticorum, oppidanis inter heb domadam prope omnibus ad rusticos labores digressis, reliqui nulli fiebant, cum quibus vel priuatim, vel publice negotia animarum ageret. Simul vero manendum sibi intellexit, sagaciter in quo bene in du striam occuparet, inuenit. Pueros qui in schola eru diebantur, distribuerat bifariam, et alterum coetum comititradebat, vt per vnam oppidi ductaret partem: alterum per alteram partem ductabat ipse. Procedebant ordine bini pueri rudimenta Christianae sapientiae decantantes: tum, vbi ad locum ventum erat, vbi nonnulla virorum aut mulierum esset celebritas, consistebant: iube bantque eos duces aliqua ex magis cognitu necessariis voce clara saepius pronun ciare, quo auditorum animis insiderent. Id ante meridiem, cum pueri e ludo mittebantur, quotidie per horae aut paulo amplius spatium fiebat: quo studio factum est, vt nihil toto oppido notius, et omnium in ore frequentius, quam legis diuinae carmen esset. Vesperiaute iidem praelata cruce Caelitibus supplicantes ex Litaniarum formula ducebantur: cui et Litania Deiparae sabbatis addebatur: postque circumitum oppidum reuersi in templum solenni precatione eam dem caeli Reginam matremque miseri cordiae modulatis vocibus salutabant. Dominicis vero festisque aliis diebus, praeter concionem matutinam, et pomeridianam catechisini explicationem, vniuersum populum Pater in supplicationem ducebat, ea praesertim causa, vt (quod haeretici ante detesta bantur) beatos caeli in colas venerari precarique supplices consuescerent. Inter haec tollendis dissidiis, componendis litibus, foenebribus lucris, item flagitiis amoliendis; postremo sacerdotibus ac pastoribus verbo exemploque instituendis accurate institit. Morem induxit, vt vulgo omnes, ante quam ad agrestia exirent opera, diuino sacrificio, quod id circo sub auroram ip semet faciebat, diebus singulis interessent. Qui pulcherrimus iuxta ac saluberrimus mos vt in posterum permaneret, e pecunia mulctatitia, quam locupletioribus haereticorum Quaesitores imposuerant, perpetuum comparauit vectigal in sacerdotis stipendium, vt esset quotidie, qui primo diluculo sacrifi caret; ac preces ad impetran dam ciuitati in religionis castitate perseu erantiam fierent. Itemque vt primo quoque cuiusque mensis Dominico die cunctus in supplicationem populus duceretur, et res diuina perageretur cum propria S. Petri inuo catione: denique vt coactae in vnum multitudini, quae Quaesitores, siue in poenam, siue ad profectum ab solutis iniun xerant, clara voce recitarentur ex tabella, quae etiam ad memoriam asseduam affixa in templo prostabat. Ex eadem pecunia per probatum ciuem (nam Pater non attingebat) et noso comium lectis, caeteraque supellectile inctructum est, et tenuissimi cuiusqua inopia subleuata, summopere laetis omnibus errores suos tam [Note: 16] solerter et integre in publicam verti salutem. Tales inter vrbanas curas inter dum etiam in proximos pagos magno animarum bono excurrit. Insignis fuit matris et quatuor filiarum placatio, quarum inexpugnabilis habebatur duritia, vt quae nunquam potuerat emolliri, quamuis interfector filij ac fratris earum longum iam tempus in triremi poenas daret. Nec paruo stetit victoria Rodericio. Ante vnam sororum tres ipsas perseuerauit horas demissus in genua, per Christi Iesu amorem orans et obsecrans, vt placari vellet. Quae sacer dotis constantia peruicaciam muliebrem ita vicit, vt non tabulis modo publicis rite pacem sanxerint; sed et Poenitentiae et Eucharistiae ab eodem Sacramenta susceperint, quo sua ipsis peccata Deus, ac priuatim odij pertina ciam condonaret Quod haud dubie recte petentibus praestitit ille, qui in clementia erga homines nostra praeiu dicium constituit ac modum pietatis erga nos suae. Per hanc sedulitatem Vulturariae, circaque restituta excultaque religione, conciliatis inter se, et cum Deo et Ecclesia ciuibus; cum damnatis magna ex parte poenarum gratiam impetrasset, multa etiam commoda ab Vincentio Carraffa oppidi Domino, et a Praefecto Apuliae, quem Proregem vocant, ciuitati curasset; et ob eas res vt pater, vt Apostolus mire ab omnibus et amaretur et coleretur, vna re percellebat omnium animos, cum profectionis mentionem faceret. Id aures nullius ferre poterant, nisi forte forensis


page 271, image: s271

scribae, qui conquestus erat, iam litibus sublatis, se stare non posse. Nec cessabant pignora suae caritatis munuscula obtrudere: maximeque institere, vt ad reficien das saltem vestes, quae detritae et lacerae erant, stipem acciperet. Sed omnia Pater grate remisit: proque mercedis auctario quaestum illum et ornatum paupertatis duxit. Demum pollicitus ad solatium concionatorem in proxima veris ieiunia de Societate venturum, vno etiam sacerdotum, optimo viro relicto, qui puerilem catechesim cum lustratione illa oppidi quotidiana perse queretur; summo omnium concursu et dolore, atque adeo ploratu, mulierum maxime ac puerorum, cum Alexandrini Cardinalis, ac ne eius quidem satis volentis permissu Lainius reuocaret, praecipiti iam in occasum anno Romam discessit.

[Note: 17 Prouinciarum Italia status.] Inter haec Collegiorum per Italiam hic status erat. Quatuor erant, si adnumeres Siciliam, in Italia extra Romam prouinciae. Hetruriam, cum discessit Roma Lainius in Galliam, Ribadeneira administrabat, Neapolim Salmeron, Siciliam Domeneccus, Longobardiam Palmius: isque vnus hoc etiam anno, ac deinceps suam prouinciam rexit. Ribadeneira in Siciliam Domenecci loco, qui in Hispaniam Valentini Collegij causa excurrit, cum Commissarij potestate misso, Salmerone Romam primum, ac dein Tridentum profecto, Hetruria ac Neapolis a P. Borgia commissario Italiae, et Madridio, qui vnus ex Assistentibus Romae supererat, regebantur. Oliuerius Manaraeus, qui Collegio Lauretano in devsque ab eius ortu praesuerat; et Maceratensis, quod Angelus Douiti s regebat, Superin ???en dens erat, in Galliam, vt post referam, commissarius ire iussus, Leonettum Clauonium habuit successorem; et Leonetto in Foroliuiensis Collegij administratione Hortensius Androsius successit, Curtij et Fuluij, qui Ferrariensi praeerat, frater. Perusini Ioanne Nicolao, vt studia Theo logiae ab solueret, Romam accito, Rector Annibal Firmanus constitutus, et Florentini Ioannes Baptista Peruscus pro Caruaiale, qui cum Benedicto Palmio Medio lanum abiit. Senense Rubiola obtinuit. Senis rerum omnium inopia Sodales conflicta bantur, vt saepe ostiatim victui necessaria emen dicarent: mox vero Emmanuelis a Monte Maiore concionibus excitata ciuium pietas, vltro multa de sua tenuitate (nondum enim ex belli clade recreata ciuitas erat) coepit sub mittere.

[Note: 18 Patris Emerij res Maceratae gestae.] Maceratae rem diuinam, et studia ciuitatis adeo promouit concionibus suis Emerius, vt in exemplum emen datae ciuitatis finitimas inter celebraretur. Concionis frequentiam Collegij templum cum haud caperet, ad S. Francisci iussu Prolegati traductus est. Eo cohortante mulieb rium vestimentorum lata lege coercitus luxus. Iurandi temeritas maxim opere tem perata. Institutae Sanctissimum Sacramentum singulis mensibus frequen tantium duae Sodalitates, virorum vna, altera feminarum: eademque forma in stitutae in oppido S. Lupidij Firmanae dioeceseos: quo missu Prolegati Emerius ad paces quasdam concilian das profectus, complura vltra eas, e re pietatis curauit. Potro Legati Prolegatique, et omnium ciuium egregia erga Collegium benignitas erat. Semel etiam inuenta in cubiculo Patris Rectoris bonae pecuniae summa sudario lo inuolutaince vnquan cognitum vnde esset.

[Note: 19 Eleomorae Toletane mors.] Collegio Florentino Eleonora Toletana Ducis vxor ducenûm aureorum vectigal annuum in exitu anni proximi moriens legauit: proque ea (tametsi Collegium firmamentis longe infranecessitatem munierat) tamen, quia templum ac domum tradendam curarat; et id, quod dixi, vectigal legarat, quae pro fun datoribus solennes sunt, cunctam per Societarem factae preces. Adstitit morienti Franciscus Strada, tum que eam ad bonam migrationem, tum Ducem Cosmum ad bene ferendam duorum filiorum et coniugis mortem plurimum iuuit.

[Note: 20 Montis Politiant Collegium dissoluitur.] Hîcerat Collegiorum Hetruriae status, cum id, quod in choatum erat in monte Politiano, tandem solutum est. Missi erant multi magnae auctoritatis Patres, qui agendo dicendoque diffi cultates laxare conarentur: interque caeteros Ricciardus Ceruinus ierat iam sacerdos, si forte pro sua suorumque existimatione con cionibus publicis et morum grauitate quid quam proficcret; sed paulo, quam caeteri, meliore euentu nauarat operam. Tam multa ibi perferenda erant, vt iucunde Natalis non id Collegium, sed domum Probationis vocaret. Quibus rebus Lainius cognitis, cum et nouis quotidie deformari male dictis, et peti in sidiis Dei famulos audiret: nec quidquam ad vitam to lerandam conterri, adeo vt nisi Paulus Caudius Rector Patauio centum minimum quotannis aureos nummos ele emosynae nomine e re sua familiari, quam alioqui Romano Collegio dedicarat, ad se transferri iu ssisset. vltim ae necessitati succum bendum fuisset; ad haec et domicilij vsum ab Sodalitate Grandium ereptum: tandem ad Candium scribit, vti ciuitatis Moderatoribus eas calamitates denunciet, submisseque roget, tectum ac victum, sine quibus vita non ducitur, negare sibi ne velint, sed ad se quoque suae riuulum pietatis permanare sinant: quando quidem ab ipsis aduocati, in eorum commmoda, siquid conferre possent, nihil essent in commodi, nihil laboris declinaturi. Ad quae illi responderunt, publico ciuitatis totius con cilio stipen dium publici praeceptoris Collegio ereptum: Patrumque causa insuper decretum factum, ne posthac gymnasium ciuitatis Presbyteris aut Fratribus traderetur. Haec communi sancita concilio ab se tolli non posse: fieri autem posse, vt, si concilium iterum ea super re ciuitatis haberetur, comuni auctoritate abrogarentur. Caeterum nihil vnquam, cum haec mitio anni gesta essent, praeterea moliti sunt, nec vlla ex parte rebus Collegij melius factum est. Itaque Lainius Polancum, quid consilij capiendum, venien dum ne ad extrema, et remouendum Collegium esset, deliberare iubet. Polancus rem coram Deo tractans, [Note: 21 Quanta deliberatione Collegium remotum.] multumque diuina luce implorata, ex cogitatis pro vtra que parte rationibus, iisdemque inter se collatis et expensis, sententiam fert eamque sententiam vna cum causis perscriptam Lainio ostendit. Quae omnia manu ipsius Polanci scripta, quoniam ad meas peruenere manus, plurimum pertinere ad rem totam penitus cognoscen dam sum arbitratus, si in hanc narrationem cum fide in sererentur. Quae rationes, inquit, suadent Collegium a Monte Politiano minime remoueri debere, sunt hae. Primum, non vi detur ex empli boni coeptum opus omittere: sermonumque materia praeberetur. Secundo, cum


page 272, image: s272

inciderint illae calumniae praesertim contra Rectorem Gambarum, videri posset culpa Societatis factum, vt illic ipsa tam parui aestimaretur. Tertio, quidam amici, ac pij ciuium peraegre id ferrent: fructus etiam impediretur, qui in stituem da in scholis iuuentute, habendis concionibus, et audien dis confe ssionibus ferri posset, cum ciuitas sit praestantium ingeniorum ferax. Quarto, sunt quidam Marcelli Pontificis nepotes: quibus dolor haud dubie magnus inureretur. Praeterea Ducis Hetruriae, et Cardinalis Politiani habenda est ratio. Quinto, domicilium loco opportuno atque amoeno est. Sexto, non parua facta est im pensa in hortum domumque et nonninil iam certi legatum est; et ager attributus, qui fuerat derelictorum. Postremo, id curare daemon vehementer videtur, vt Collegium hoc so luatur: ideo non decet eius voluntati ob secundare. [Note: 22] At ex altera parte multa tollendum suaden. In primis neque scholis, neque concionibus, neque confessionibus quidquam profectum est tale, quod operaepretium sit: nec est cur prudenter speretur posthac profectum iri. Deinde ad victum nihil suppeditat, sed aliunde sub mitti, ad sustinendos, qui ibi sunt, alimenta necesse est: nec apparet, vnde aliquando iusta Collegium fun damenta sit habiturum. Tertio, domicilium perincommodum est, nisi aedificetur: sique impensa aedificando fiat, non in proprio, sed sed in alieno solo fit. Quarto, into leranda est seruitus, qua affert Sodalitas Grandium: quibus nisi obsequaris, offendes: si ob (equaris, domicilij Religiosi, secessusque disciplina teneri nequit: et multa indigna feras. Quinto, Societas operarios pro messe habet paucos: itaque ea copia, quam habet, praestat vti, vbi fructuose labor ponatur: et in praecipuis vrbibus, quae materiam industriae praebeant. Sexto, eaedem hîc causae sunt, quae ad Eugubinum et Argentense Collegia destruenda fuere, et grauiores. Igitur quem ad modum in iis tollen dis nulla consecuta est offensio, ita hîc nihil magnopere futurum spes est; praesertim si pauca illa, quae iam posisdentur, ibidem pie distribuantur. Postrem o, haberi ferrique Collegium ita despectum, ita fructuum expers, ita oppressum, totque obiectum rebus indignis, ne quaquam est nominis et exempli boni. Haec vtramque in partem ita cum habeant, Primum, inquit, mihi videtur id Collegium inde auo candum, nisi duo summoue antur in commoda, seruitus domicilij, et inopia alimen torum. Deinde censeo ad Franciscum Stradam scribendum Florentiam, vt agat cum Duce, edoceatque quemadmodum in Montem Politianum Societas profectae sit, quid ibi gesserit, quo pacto sit habita. Idem curetur apud Cardinalem Politianum; et, nisi per hoc studium curamque in commoda illa duo summ oueantur, venia postuletur amouendi Collegij. Praeterea modus ac ratio abeundi esse talis poterit. Scribatur epistola ad Rectorem, quae ciuitati ac Sodalitati Grandium ostendatur: in qua causae recenseantur, cur illuc missum Collegium sit, cur reuo cetur: et iubeatur Rector cum Sociis in loca, quae nominabuntur, concedere, distributis in pauperes ac pias causas omnibus, quae mouentia possident, eo secum dumtaxat ab lato, quod in via nece ssarium sit. Postremo, si ciuitas vel Sodalitas Grandium duo illa im pedimenta spondeant amolituros, ac tempus, dum scribant, postulent, licebit nostris sub sistere, quoad rescribatur. Haec Lainius cum probasset, impetrata [Note: 23 Lainij epistola de Collegio Montis Politiani.] ab Duce et Cardinali venia; ad monito etiam Spinello Bencio Montis Politiani Episcopo, qui Tridenti aderat, ad Paulum Candium episto lam dictauit his verbis: Cum ego Collegij istius pridem statum anima duerterim, mensesque complures, et aliquot annos expectarim, si forte alium res cursum iniret; nulla in melius conuersione perspecta, existimaui fortasse haud placere Deo, vt Societas nostra in Monte Politiano permaneat; potiusque ad aliquod ex tam multis, quae in Italia extraque Italiam offeruntur, Collegia vertere operam suam debere: vbi cum sit maior ad laborandum cum fructu in diuinae maiestatis obsequium praeparatio. est pariter aliquod iustius debitumque magis officium, publicis priuatisque eorum studiis, qui no stram ex quirunt operam, respondendi. Itaque decreui penitus remouere initium illud Collegij, quod egoipse istuc misi, curauique vt ad huc maneret. Veniam igitur bonam petes a Magistratibus ciuitatis, memorans me flagitatione eorum, qui id ex me per litteras, coramque per suos ciues conten derunt, ad ductu, vt ali quot e nostris fratribus suam in vrbem mitterem, quo scholis aliisque consuetis Societati nostrae muneribus publicae vtilitati im penderent sese, ciuitate ad Sociorum alimenta stipendium, quod Praeceptori ex publico pendebatur, et quasdam nonnullarum Sodalitatum eleemosynas offerente: cui postea visum est in alios vsus conuertere, quod Collegio sustinen do fuerat assignatum: ita vt haud mediocria fuissent to leranda, nisi inopiae vestrae subleuandae magno Romani Collegij in commodo bona sub missa esset pecuniae summa. Et quoniam hanc rem neque decere, neque Deo gratam ducimus: nec alia se probabilis osten dit via, per quam prouehires, et numerus eorum, quos minima Societatis Collegia requirunt, ali possit: ad haec neque talis extat spiritualis vtilitas, quae compensare incommoda haec videatur, visum est mihi ad alia vos transferre loca, vti Roma ad monebimini. Illud quidem persua sum habemus, multis ciuium pot us facultatem, quam voluntatem deesse ad id praestandum, quod Collegij vsus requireret. Qua de voluntate omnibus vniuerse gratias ages, et iis potissimum, qui sungulariter se beneuo los ac beneficos praebuere, profitens, qua re possimus, quamuis Collegium in Monte Politiano minime sit, in Vrbe extraque eam perlibenter eo rum ratio nibus seruituros. Bona attributa Collegio, quae infantium derelictorum erant, eorum curae, ad quos pertinebit, relinquito: alia, siquae extant, persoluto aere alieno, distri buito in egentes. Tum illud magnopere prouidens, nequid sanctae vinculum caritatis laxetur, discedito, quo Roma iubeheris, pro mequeora. Tridenti. Decimo Kalendas Maias, anno salutis MD.LXIII. His litteris VIII. Kaleudas Iunias acceptis, visum est Candio inprimis Sodalitate Grandium ad monere: postridieque coactis litteras ipsas Lainij tradit. Quae cum publice recita rentur, ita plerosque abeundi mentio perculit commouitque, vt lacrymas non tenuerint. Itaque protinus quatuor e primis sui corporis nominant, qui cum Magistratu ciuitatis, et cum quibus videatur, de retinendo Collegio quam accuratissime agant. Excitata sunt non amicorum modo, sed multorum praeterea, qui consopiti videbantur, studia: nec parum angebat


page 273, image: s273

sparsa sama Collegiorum, quae a praecipuis vrbibus expete bantur, eiusque quod testamento iusserat Mantuae condi Hercules Cardinalis Gonzaga: quodque tantopere Cardinalis Borromaeus laborabat, vt Medio lani institueretur. Igitur concilium publicum fit, in eoque ciues octo designantur; qui [Note: 24 Quomodo discedendum e Monte Politiano.] rem Collegij procurent. Interim Candius Roma accipit a Borgia litteras, et mandata, quo quemque Sociorum mittat; vtque e supellectili et facultatula domestica primum iis, qui donarunt, si volent accipere, quae donata sunt, reddant: reliqua autem trium e primoribus ciuium arbitrio, corumdemque manu in pauperes erogent; tum, secum omnino nihil praeter vestitum, et aliquid viatici auchentes, quanta possunt humilitate et caritate maxima, nullam necre tinentes, net prae se ferentes rerum praeteritarum memoriam, ab scedant. Vsque ad extremum Iunij praestolati cum Procuratores Collegij nihil expe dissent, magno sui relicto desiderio, et fere in omnibus (vt est natura hominum, qui bona, quae neglexere praesentia, dolent amissa) insigni moerore excesserunt. Hunc habuit exitum Collegium Montis Politiani a Lainio inchoatum Vicario, ac septem prope annis inter difficultates maximas haud plane frustra sustentatum. Ex multis laboribus, vias mihi inenarra biles diuinae prouidentiae contemp lanti commodum extitisse illud prae caeteris non poenitendum videtur, quod per eam stationem Deus Robertum Bellarminium ad Societatis, totiusque Ecelesiae vsum tantum ac decus in lucem protulit. [Note: 25 Diuina animaduersio in auctorem insamie Collegii Politiani.] Triennio, postquam Patres ex Monte Politiano discesserant, memorabilis in ea vrbe res contigit, quam tametsi alieno tempore, quia locus postulat, hîc adscribam. Quidam ciuium satis antea bene ab re domestica constitutus post ingentem calamitatum seriem eo demum ad ductus est, vt copmplures dies praeter omnem vim naturae trahens misere animam, nullum inueniret saeuissimae mortis finem. Quo malo ad animi sui curam per Dei bonitatem conuersus; intelligensque supplicium id sibi diuinitus immissum, acciri iubet multos e eiuibus: in quibus fuere Curtius Taurusius frater Ioannis Mariae Taurusij postea Cardinalis, Vincentius Bellarminius Roberti Bellarminij item postea Cardinalis pater, Ioannes Hieronymus Bellarminius Abbas, Ioannes Hercules Minatus, Alexander Burattus, alij. His omnibus lecto circumfusis moribundus summo cum doloris sensu intermortuis singultibus haec palam profitetur: Ego, miser ac perditus is fui, qui habitu hominis Iesuitae ementito ad infamiam Patribus conflan dam, vt cogerentur Monte Politiano abire, quod proh dolor!accidit; quasi vnus ex iis furtim noctu meretricis domm ingressus sum: vnde iniqua dissipata in Patres in famia est: et propter hoc immane facinus euidenter sentio Deum esse, qui tanto in angore, vti videtis, detinet me; nec sinit mori. Iam igitur vobis coram omnibus aperio et confiteor indignissimum scelus meum: vosque obtestor, vt pro me Deum precemini, vt tantam iniuriam condonare mihi velit: damnumque ac detrimentum remittat, quod ego ex cessu illorum Patrum vniuerisae huic ciuitati peperi. Haec rite contestatus non multô post omnibus admirantibus, tanquam solutis, quae ad id tenerent, vin culis e vita migrauit XV. Kalendas Septembris anno Domini MD.LXVI. Compleuit subito haec fama ciuitatem, hodieque perseuerat. Rem autem omnem idoneis sub scriptam testibus, riteque firmatam ego vidi: vbi etiam testatum reperi, alios ferme omnes, qui infamiae Patrum auctores fuerant, miscre periisse. Quibus perspectis rebus [Note: 26] pia ciuitas, in credibile memoratu est, quam postea saepe, quam enixe Collegium repetierit. Tandem cum haec primum scriberem anno MDCV. Claudius Aquauiua Praepositus Generalis, vbi domicilium reditusque in promptu essent, missurum spoponderat: remque ita prae caeteris Taurusius Cardinalis vrgebat, vt haec vna seni optimo reliqua cura videretur esse; nec alia causa, quare vitae spatium longius adamaret.

[Note: 27] Inter haec publicae negotia pietatis strenue Bobadilla in Calabris procurauit. Is enim cum Epidauri diu sub stitisset, nec Collegij res procederet, nec posset quartanam, qua moleste iam diu vexabatur, excutere; reuersus in Italiam, aditisque multis vrbibus, et diuini verbi prae dicatione incensis a Guidone Sfortia Cardinali sanctae Florae in Calabriam missus, vt quaedam ibi quoque Siluestrinorum monasteria viseret, magnam et Melliti et Catanzarij Collegiorum Societatis cupiditatem excitauit: admissaque hoc tempore sunt, non tamen colonis frequentata, et Mellitense prorsus euanuit.

Ad id loci cuncta per Italiam, et ferme per Boreales oras Collegia ex Romano petebant altiores litteras; hoc primum anno, quem nunc exe quimur, cum adolescerent paulatim prouin cialia Collegia, Neapoli et Panormi coepta explicari Philosophia. Disceptabatur in Sicilia Messanae, an Catanae ea schola collo caretur: dumque vtraque vrbs certat, quia Ioan. Baptista Vanninus Foroliuien sis ad hancrem missus, Panormi agitabat vna cum plerisque eorum, qui destinati erant auditores; ne interim cessarent, his priuatim initio rudimenta Philosophiae, dein publice quoque coepit exponere. Domicilia huius prouin ciae vna Domeneccus Prouincialis ex Hispania reuersus, et Ribadeneita Commissarius circumenntes or dinauerunt. Ribadeneira quaedam de obedientiae virtute praecepta solebat inter alia eircum ferre: quae Sociis [Note: 28 B. Ignatius quid de obedientia sentiret.] vbi que exponens, testamentum B. Ignatij appellabat. Ea, quoniam suo loco prodita non sunt, hîc reponi non erit alienum. Quippe anno, qui supremum eius vitae praecessit, B. Pater cum doctum ac strenuum alioqui sacerdotem, sed in rebus agendis suae tenacem sententiae nequidquam conatus caritate solertiaque multiplici ad obedientiae docilitatem adducere, tandem indo mabilem Sociorum albo erasisset quanquam saepe alias tam multa de obedientia, et in Constitutionibus, et in Epistola ad Socios Lusitanos, et in omni sermone tradiderat; tame quasi rem integram tractaturus, aduo cato ad se P. Ioanne Philippo Vito, qui Polancum Secretarium in scribendis epistolis adiuuabat, Adesdum, inquit, excipe: restatum volo Societati sit de obedientia quid mihi animo se derit. Continuoque haec dictauit Hispanice: quae nos, quo vernacula vis quam minimum immutetur, ita vertemus, vt verbis verba Religiosa potius, quam Latina curemus reddere.

[Note: 29] Primum. In Religionis ingressu, vel post quam eam ingressus sum, debeo omnino et in omnes


page 274, image: s274

partes coram Deo Domino nostro, coramque Praeside meo resignatus esse (resignatio autem Religiosis viris est certa et liberalis voluntas, qua inferiores omnino permittunt sese ac tradunt potestati arbitrioque regentium.)

Secundo. Debeo optare, vt ab eo Praeside regar ac ducar, qui ad iu dicij mei et intelligentiae ab negationem intentus sit.

Tertio. Debeo cunctis in rebus, vnde peccatum absit, voluntatem eiusdem Praesidis, et non meam sequi.

Quarto. Triplex est obediendi modus. Vnus, cum ex virtute obedientiae iubeor, ac bonus est. Alter, cum proponitur solum vt id agam vel illud (hoc est, ita parata est ad obtem perandum voluntas, vt non expectet praeceptum) isque est melior. Postremus, cum quid efficio ex aliquo tantum signo cognita voluntate Praesidis, quamuis neciubeat, nec proponat, isque est longe optimus (nempe, vt qui obediendi alacritate nec imperij summi necessi tatem, nec mandati denun ciationem expectat.)

Quinto. Nullam debeo rationem habere, num qui mihi praeest, maximus sit, an mediocris, an minimus: verum mea omnis deuotio obedientiae esse debet, propterea quod locum Dei teneat. Nam ea distinctio obedientiae vim perdit.

[Note: 30] Sexto. Cum opinione aut iudicio meo id, quod Praeses mihi niungit, contra conscientiam meam, aut peccatum videtur esse; et Praesidi contra videtur, debeo ei credere, vbi clara ratio non repugnat. Quod si id a me nequeo impetrare, certe debeo meo iudicio meaque sententia ab dicata, rem permittere iudicio ac deliberationi vnius aut duorum aut trium. Huc vero nisi perueniam, longe ab sum a perfectione, et partibus iis, quae in homine re ipsa religioso desiderantur.

Septimo. Denique debeo non esse meus, sed eius, qui creanit me, et qui locum illius teneat: vt quem ad modum pilula cerae duci se sinit, ita ego tractari me ducique sinam, vel in scribendis recipien disque litteris, vel in allo quen dis hominibus his aut illis: deuotionem in eo, quod mihi mandatur, meam omnem reponens.

Octauo. Debeo habere me perinde vt cadauer, cui nec voluntas, nec intelligentia su best. Dein de velut paruula effigies Crucifixi, quae sine vlla difficultate verti se quam cunque in partem sinit. Postrecmo debeo me fingere quasi baculum in manu senis, quem, vbi voluerit, et vbi commodum ei sit, ponat. Ita debeo ego paratus esse, vt Religioni vsui sim, et obsequar quamcunque rem mihi mandarit.

Nono. Nec petere, nec rogare ex Moderatore debeo, vt me in haec vel illa mitrat loca, vt huic aliiuc praeficiat muneri. Verum cogitationes meas aut volun tates proponere; propositasque humi abiicere, iu dicio omni, atque integra deman dandi porestate relicta Moderatori: vt quod censuerit ille, quodque mandauerit, pro optimo iudicem atque habeam.

Decimo. Tamen in leuibus ac bonis rebus licuerit veniam petere, vt sacras stationes obeundi, aut ali quid benesicij petendi, et quae similia sunt, animo ita comparato, vt quod concessum negatumue fuerit, id praestare censeatur.

[Note: 31 Obedientia in paupertate qualis requiratur.] Vndecimo. Item in paupertate nihil habens ducensque meum, debeo proponere animo in omnibus, quae ad vsum mihi conceduntur, esse me vestitum atque ornatum non secus ac statuam quampiam, quae, quando cunque et quacun que, de causa suus eiamictus detrahatur, nullo modo, reluctatur. Talia praecepta cum Ribadeneira proponeret, ingenti omnes alacritate, atque adeo veneratione, vt sacras quasdam B. Patris reliquias amplexi, tametsi currebant, tamen haud paulum ad incitandum gradum et conatus et hilaritatis ad didere.

[Note: 32 Dei benignitas erga Bononiense Collegium.] Prouincia Longobardiae diuinam benignitatem multis modis experta hoc anno est. Bononiae cum aliquot ante annis caritas annonae saeuisset, et hoc etiam anno summa in opia grassaretur, ita saepe Collegium prope necessitate supremam fuit, vt dato ad examen conscientiae, quou pran dium antece dit, signo, non semel domi nihil ad soluendum ie iunium esset: et tamen semper, ante quam solenne examinis euolueretur spatium, Deus famulis suis escam in tempore opportuno submisit; quod et superioribus accidisse annis non semel [Note: 33 Francisci Palmij in Deo fiducia, in homines benignitas.] scriptum reperi. Qua liberalitate videtur erga id Collegium Deus prae cipue vsus propter egregias virtutes Francisci Palmij Rectoris cum caeteras, tum duas in primis. Altera erat insignis in Deo fiducia: altera erga homines mire prompta benignitas. Praeteribant Bononia de Societate Collegiorum saepe iustorum familiae, vt hoc ipso anno manipulus duûm et viginti Roma in Germaniam euntium aduenit. Eos Franciscus, quamuis domi summae, omnium rerum angustiae essent, tamen vultu non solum bono, sed et incredi bili excipiebat laetitia; ac pro Religiosa caritate hospitaliter habebat. Quod si quem calceis, sive stibus, si viatico vidisset in digere (quod non raro vsu veniebat, iis praesertim, qui Romam e Septemtrionis petentes partibus, viae longin quitate, rebus iam prope nudi omnibus Bononiam attingebant) non ferebat pium Patris pectus, vt auerteret oculos, et dissimularet videre; sed ita viscera eius commouebantur, vt quidquid in se esset, quidquid corradere posset opis. id omne afferre propemodum cogeretur. Ita prompta in hospites Francisci Palmij Rectoris benignitas diuinam inuitabat in [Note: 34 Benedictus Palmius succurrit pauperibus Bononia.] suos. Porro germanus eius eodem tempore Benedictus Prouincialis leuamentum publicis malis inuenit. Egit cum Campegio Episcopo priuatim, egit cum populo inter magni ieiunij conciones, vt inopi turbae virorum aeque ac feminarum receptacula certa destinarentur; vbi et necessariis vitae sub sidiis Christiana eos pietas su stineret, et ipsi interim vtili quopiam exer cerentur opere. Id non modo inopiae, sed plurimorum etiam criminum ex vaga desidia remedium fore. Rem ita persuasit, vt ipso magni Paschatis die post solennes supplicatio nes ingens inopum vis in tectum ei negotio destinatum in ducta sit.

[Note: 35 Mediolanum abit ad inchoandum Collegium.] His et huiusinodi laboribus Benedictus Bononiensium pietari seruiebat, cum litterae ab sancto Cardinali Borromaeo redduntur, per quas iubetur Medio lanum se et ad conciones, et ad Societatem introducen dam conferre. Duo pariter Pontificis Pij Quarti perlata sunt diplomata, vnum ad Senatum, alterum ad Gubernarorem Mediolanensem: quibus Pontifex


page 275, image: s275

vtrosque grauiter hortabatur ad rem Collegij suscipiendam. Incognita prope erat Mediolani vsque ad eam diem Societas. Quidam tamen e primoribus, qui eam peregre norant, maximopere ex petebant. Die S. Ioannis Baptistae natali Benedictus cum P. Iacobo Caruaiale natione Hispano Mediolanum ingressus ad aedes Borromaei Cardinalis diuertit: in quibus cum picta quaedam et ficta Iesu nomina anim aduertisset, quod non facile extra sacra tecta tum temporis inuenire erat; magna voluptate repletus est, conuenientissime, et tanquam futura praesignifi cante Deo factum interpretans, vt Societarem Iesu ita insignita domus primum exciperet: et Mediolani collocaret familia ea, quae praecipuo studio sanctissimum lesu nomen venera retur. Haud procul inde aberat coeno bium virginum, cui a S. Martha nomen. [Note: 36 Vaticinium Archangela Panicarola de Societate.] Ad sacram eius coenobij aedem Pater cum sacrificatum adisset, quod rem ibi sacram in signi munditie procurari cognouerat; narrauit Maria Arconata virginum illarum Antistita, vixisse olim in eo coenobio praestanti sanctitate feminam Archangelam Panicarolam, quam vulgo iam beatam Archangelam vocitabant. eique pro sanctae Ecclesiae bono, et publicorum morum emen datione Deum multum oranti diuinitus praemonstratum, orituram Societatem Iesu, cuius sacer dotes nouorum instar Aposto lorum in totius terrarum orbis ad Deum conuersione nauaturi operam essent: tandem et venturam Mediolanum, et miro toti ciuitati Solatio ac bono futuram: quod vti quam primum fieret, addebat Maria quotidie suo iussu quinos ab virginibus psalmos, et quasdam no minis Iesu preculas pronun ciari. Haec audiens Palmius, interque caetera id quoque haud sine Numine factum reputans. vt ex tanta sacrarum aedium multitudine, quibus Mediolanum abundat, in hoc potissimum coenobio sacrifici orum Societatis primae libationes Deo offerrentur, tanquam vellet apparere preces earum virginum au ditas, et eisdem primos fructus vt meritis maxime reddi, diuinae eius maiestati cordi esse negotium confidens cum optima [Note: 37] spe bonum anim um sumit. Et sane vbi in celebrata illa principis templi amplitudine cuncto Clero, et Senatu, et Gubernatore, tum innumerabili populo audientibus Euangelica tuba personuit; incredibilis simul vulgo pietas exarsit, simul Collegij quam primum videndi sitis. Amplius deinde annos tres ex eodem suggestu, ne diebus quidem sacrae inediae quadraginta intermittens, verba fecit cum omnium plausu, plurimorum ingenti profectu: cum praecipue conciliata sibi Cleri beneuolentia eum ad disciplinam dignam suo loco et ordine ita ex coluerit vt saepius sanctus Antistes et Cardinalis Botromaeus affirmarit, quae Mediolanensem agrum occupabant, siluas Palmij industria ac virtute ex cisas: cuius etiam monitu multum in Vicario inesse asseuerantis, sanctus Cardinalis, dum idoneum conquirit, Nicolaum Ormanettum [Note: 38 Mediolanensium ardor in Societate excipienda.] misit. Interim ita feruebant Collegij procurandi studia, vt ad Ioannem Thomam Cribellium (is procurator praecipuus erat) quem admodum ipsemet ad mirans litteris suis testatur, viceni, eoque plures quotidie adirent, varias, quibus primo quoque tempore confici res posset, ostendentes vias. adeo rei cupiditas vnumquemque sedulum procuratorem faciebar. Sed dum in domicilio conquiren do tempus in sumitur, quia S. Antonij templum ad Romanam portam, quod quam opportun issimum ducebatur, non libenter Landrianus Episcopus cedebat, in annum sequentem dilata est Sodalium profectio. Palmius au tem, vt liberior ad se aditus omnium paterer, in partem domus, quam Tullius Albone sius vir pius ac nobilis assiguauit, concessit. Hîc Euangelicum dum vrget opus, ab Duce Suessano Gubernatore, qui in oppido, cui nomen Varesio, triginta ab Mediolano milliariis penedepositus iacebat, trepide aduo catur. Sine mora, statim vt admonetur, nocte surgens in tempesta per disposicos equos aduolat, expiatoque sacra confessimque Duci panem [Note: 39] salutis impertit; confestimque praeter spem salus etiam corporis redire coepit. Quod beneficium Dux perpendens totum se P. Benedicto regendum forman dum que tradit, dicens illum inter animam suam ac Deum velle interpretem ac sequestrem esse. Quam ad vocem aeque prompto Ducis animo laetus, ac negotij grauitate solicitus Benedictus, vt qui satis norat bonam Reipublicae administrationem, atque populorum felicitatem inde magnam partem pendere, si idoncos animarum suarum rectores, qui publicas regunt res, nanciscantur; haesit nil certi respondens, sed Lainio rem omnem significauit, auxiliumque precum ipsius ac Societatis, et simul monita, quae se qui deberet, [Note: 40 Lainij monitu confessario Principis.] petiit. Lainius prudentiae Palmij caetera committens, monita dumtaxat tria proposuit. Primum, vt prudenter ageret ac leniter: ne bene coepta turbaret, coniiceretque in ea Principem, quae praestare non posset. Deinde nihil sibi gratiae, ad alienas res curandas sumeret. Postremo, si qua aduersus Principem ad se afferrentur, iis ne leuiter accommodaret fidem. Quod postremum ideo nimirum sapienter ad monuit, quod iuris iu stitiaeque dispensatio, seu praemia seu poenae distribuantur, vltra humanasopes est, ne priuatim ingrata sit iis, quorum cupi ditatibus non respondet. Inde propius factu est nihil, quam vt commoti perturbatione animi, suarumque studio rerum in errorem ab ducti perperam de Magistratuum actis iudicent, sermonesque et querimonias serant.

[Note: 41 Germania prouincia in Austriam et Germaniam superiorem diuiditur.] Interim in Germaniae rebus ordinandis Natalis distinebatur industria, et quoniam Collegiorum crebescebat numerus: nec iam Canisius tot aliis pro religione curis, ac praesertim assiduo ad Augustanam concionem disserendi pressus onere, regendae toti prouinciae adamantino licet illo animo par esse poterat, eam Natalis diuisit in duas. Nicolao Lanoio, qui Ingolstadiensi Collegio praecrat, prouincia, quae Austria dicta est, regendam attribuit Viennae, Pragae, Tirnauiae Collegia complexam: Canisio Monachium, Ingolstadium, Oenipontum, et additam hoc anno Dilingam assignauit, Germaniae superioris nomine huic prouinciae relicto. In Lanoij locum Paulus Hoffaeus Vienna accitus, suffectus est Ingolstadij Rector, et Viennae profectus ex Italia Laurentius Magius solenni professione die sancti [Note: 42 Natalis pia solertia.] Laurentij emissa, praepplitus. Mirifice Natalis omnium sibi veluti filiorum parenti animos conciliabat, ea praesertim re, quod vniuersos ac singulos audiens tanta se et facilitate


page 276, image: s276

et aequabilitate caritatis ad summos aeque et infimos, et ad varia hominum ingenia accommodabat, vt quilibet se ei non modo notum, sed familiarem quoque et intimum esse certum haberet. Et animaduerterunt Germani Patres tam placide ab eo res geri, vt semper tranquillus et comis quasi aliud ageret, maximi momenti res perleui momento effectas daret: miraque solertia consolari moestos, addere animum fractioribus, incitare segnes; in summa consuetudines coeptas abolere, leges nouas inducere, et perfectae virtutis amore incendere omnes nosset.

[Note: 43 Dilingani Collegij initia.] Instante Cardinali Augustano sub autumnum missi Roma aliquot Dilingam in Collegium, quod Cardinalis idem iam diu Societati dedicauerat. Ioannes Couillonius, cum e Tridentino Concilio abiret, iussis interim Collegio praeesse, et Latine conciones habere. Sed volumen insequens, cum absolutum plane Collegium, et publica etiam tradita Societati Academia est, prodet de eo pluribus.

Canisius cum alia multa suo ritu egregie, tum apud Caesarem, ne, vti a quibusdam rerum nouarum studiosis incitabatur. quaedam in rebus Concilij [Note: 44 Canisii praestans in Rem pub. meritum.] haud satis pro dignitate Apostolicae Sedis postularet, libere ac prospere gessit. Res fuit ad tranquillitatem Reipublicae totius Christianae magni momenti: et Roma cuncta, maximeque sanctus Cardinalis Borromaeus celebrauit: atque ipse Pontifex cum ex Cardinali Morono cognouisset, tanti fecit, vt adeuntem ad se Patrem Borgiam perbenigno amplexu exceperit, perhonorificis eas res verbis commendans. Quae res, quia pertinent ad studium religionis, vt constans ac liberum in Euangelico doctore, ita obsequens ac morigerum in optimo Imperatore declarandum, inuidendae posteritati non sunt. Instabant a Ferdinando quidam partim rerum nouarum studio, partim inconsulto zelo, vt apud Pontificem ac Tridentinos Patres vrgeret, vt nonnulla ad Concilium referrentur, quae Legati reiecerant, et referenda non iudicarant: vt assereretur Concilij libertas, nec ita potestati Pontificis subiungeretur: tum rigida emendatio morum Romae potissimum in capite ac membris Ecclesiae statueretur: vt Eucharistia promiscue laicis sub specie vtraque [Note: 45] in prouin ciis Caesareis, iremque sacerdotibus matrimonia permitterentur. Cupidissimo pacis ac religionis Principi ita fallaces doctores imposuerant, vt non modo nihil fraudis suspicaretur inesse in eiusmodi postulatis; sed potius iam induxisset in animum resarciendae religionis illam esse vnicam viam. Verum, vt pro rei grauitate, etiam Theologorum consensu comprobarentur, cum quosdam conuocasset, Canisium quoque accerisiit. Inter omnes statim absque discrepantia vlla conuenit, in quo Pontificis in Concilium minuebatur potestas, id nefas esse tentari, cum a Christo ipso Petrus ac sucoessores summa cum potestate essent Ecclesiae capita constituti. In aliis plerisque omnibus postulatis, vni erant Canisio omnium collegarum impetus sustinendi. Pertinaciter cum alia connitebantur, tum vtingens volumen, in quod petulanter, nullaque verecundia Principis Ecclesiae coaceruarant, exaggerateque contulerant, quae in Romana curia emendari volebant, Patribus Tridentinis obtru deretur. Quod vsque eo contendebant ferociter, vt appareret quodam etiam exterorum odio ad dolorem atque ignominiam inurendam Romanis agi. Ergo Canisius, cui certum erat nihil eam rem nisi ad foeda dissidia valituram, vbi frustra cum Theologis communiter ac singillatim rationum momenta, et auctoritatis suae pondus, demum etiam preces consumpsit, statuit ipsam aggredi arcem, et sententiam suam Caesari ipsi ponderoso commentario explicare. Iam illud elucubrarat, cum ratusali quanto plus acrimoniae roborisque in voce viua futurum, ad solum solus admissus, et pauca modeste praefatus, quibus et potestatem et veniam precabatur expromendi, quae ad vtriusque conscientiam pertinebant, in [Note: 46 Verba Canisii ad Caesarem de Conci???ii rebus.] haec verba disseruit: Tractabo potissimum duo: primum, quae mihi difficultates offerantur super grandi volumine, quod videtur Theologis hisce, Maiestatis tuae nomine ad vrgendam reformationis causam sanctae Synodo suggerendum: deinde quae videatur mihi ratio ac via hoctempore a tua Maiestate commodius ac felicius ad Synodu ac reformationem iuuandam iniri posse. Difficultates illae succurrunt. Primum, quod istud volumen non modo necessarium non est, sed etiam parum firmum ac solidum est, nempe congestum et coaceruarum ex tempore, a paucis, Et his minime idoneis ad tantam rem: quibus etiam ad recte iudicandum partim perturbationes ac studia quaedam immoderata, partim inscitia et imperitia rerum officium. Deinde haud quaquam decet Maiestatem tuam durius agere cum Vicario Christi, ad dictissimoque tibi Pontifice. Nam et animus eius offendi, et studium in reformatione instituta retardari posset. Qui cum promiserit in eam curam sese incubiturum, minime diffidendum est Summi Antisttis, et talis viri promissis; sed potius gratulari conatibus et fauere oportet. Ad haec quid dubij est, quin liber iste ven, [Note: 47] turus sit in manus doctorum hominum, nouasque lites et turbas creaturus, et causam Synodi satis alioqui afflictam oppressurus potius, quam subleuaturus? Vt cuiusque erunt ingenia ac studia, nouorum motuum causas arripient. Quis tum prohibebit hominum iudicia, et linguas, ne existiment et garriant communem Cesari morbum esse cum aduersariis Ecclesiae, qui perpetuo aduersus mores deprauatos vociferantur, quique leges dare, quam accipere malunt? et sua dum ingentia dissinulant videre vitia, Ecclesiasticis Magistratibus sine modo modestiaque obtrectant? Periculum praeterea est, ne studium hoc ex immodico zelo profectum non irritum solum omnino et cassum euadat; verum etiam aegrotos animos, qui in Romana curia essent sanandi, peius exasperet; cum animaduerterint se curiaeque suae, mores tam odiose indigneque perstringi, Cardinalibus leges imponi, Pontificem Concilio subiici, corrigendum, imminui auctoritatem Legatorum: postulari vt coetus priuati, et concilia ex, certis nationibus decernantur: suspectum reddi, Secretarium Concilij: arma demum praeberi turbulentis hominibus ad maiores in Synodo clamores ac motus excitandos. Itaque etiam atque, etiam formidandum est, ne mala siue Romae,


page 277, image: s277

siue Tridenti sanare dum volumus, grauiora efficiamus, praesertim in hoc publico quasi furore ruentium ad impium schisma populorum. Vides in quae inciderimus tempora: quo redacta sit apud complures gentes Sacrosanctae Apostolicae Sedis maiestas: quam vbique ad secessionem ruatur, ad contumaciam, ad defectionem ab obedientia Summo Pastori, Vicarioque Christi debita. Contra funestum hunc tartarei quasi torrentis impetum nisi eant boni, suasque opes opponant ij, quorum potestas et auctoritas summa est, sed potius incumbere eôdem si videantur; actum nimirum de religione, de humana etiam fide, de pace, de ipsa Republica est. Nulla sunt faciliora, Caesar, et salutaria magis consilia, quam quae ex constanti tua intimaque cum Pontifice ipso coniunctione proficiscentur. Quid? quod iam, et aliunde vidomus statum praesentium rerum ita incertum ac dubium ac turbulentum, vt vix sperare sinat Concilium diutinum fore? Inclinatas ego res nunquam velim videripraecipitasse. [Note: 48] Habenda est igitur ratio etiam temporis huius. Adextrernum si bene Ecclesiae volumus, si consultum Reipublicae cupimus, Princeps optime, et ad id audire sententias iuuet sapientum omnium, quotquot vspiam sant vacui nationum studijs, priuarisque rationibus liberi; nemo omnium profecto inuenietur, quin clamet haudquaquam tantum curandum, quid agant Romae alieni, quantum quid domi agant nostri; quos plus nimio videmus in omnem impietatem magis ac magis in dies praecipiti lapsu prouolui. Has lifficultates vbi fuse proposuit explicauitque Canisius, ad alteram partem illam accessit, vt expromeret, quae sibi commodissimae viae remedij viderentur. Venerat Oenipontum Cardinalis Ioannes Moronus, inde perrecturus in Concilium Praeses in demortui Herculis Cardinalis Gonzagae locum. Ostendit ergo Canisius amittendam occasionem non esse, quam talis tantique Cardinalis aduentus prebbuisset, vt cum homine coniunctissimo non per membranas, sed coram Caesarper se suosque ageret. Quae incommoda obstare censeret Ecclesiae Synodique bono, de ijs amoliendis ac profligandis audiret sententiam tanti viri. Longe tutius fore, si minora quaedam prius conficerentur, quam camarina illa moueretur, cuius exitumvidere difficillimum esset. Multanunc esse in Synodo praeclare constituta, quae ad morum correctionem instaurationemque maxime facerent: de his confirmandis et reuocandis ad vsum recte agi posse. Item dispiciendas esse vias iuuandae Germaniae; quae suos proprios haberet morbos, et procrastinationem pati nullam videretur. Praesertim vero remedia quam praesentissima postulare prouincias Imperatori subiectas, si saluum aliquid in religione futurum esset. Confirmandum esse Pontificis animum, vt, quemadmodum coepit, ita pergat in suscepto restituendorum morum consilio; perque ipsum Pontificem obtineri quaedam posse procliuius, quam per Synodum, quae ad reparandam Germaniam pertinerent. Ipsosque Theolugos, qui conuocati adessent, libenter omnem collaturos operam, vt ad statum religionis potissimum in Caesaris prouincijs erigendum et amplificandum ad [Note: 49] iumenta quam valentissima excogitarent. Vbi haec audiuit, pauca Cesar respondit, cogitaturum se tota de re: viros doctos instituto suo fauere; se omnia cupere tum Pontificis causa, tum Concilij; facturumque vt in commentario illo quaedam mollius dicerentur, ne qua cui iusta offensionis causa relinqueretur. Retulit ex ea congressione Canisius in praesens secundarium magis, quam primarium fructum, vt magno se angore animi exolueret liberata per id officij conscientia ac fide sua: qui memor se non Deo solum, sed etiam hominibus debitorem, vt saris Ecclesiae quoque faceret, et eius administris, tota de actione [Note: 50 Canisij zelus.] illa Cardinalem Moronum admonuit. Atque is quidem egregie laudauit hominis constantiam atque fidem. Canisius autem, quia parum in eo, quod supra omnia agebat, videbat promoueri, auebat quam primum molestissima illa cura liberari, ita secum, ita cum Praeposito Lainio per litteras disserens: Egone grauissimis rebus inuoluar? et vnus me quasi coniuratis opponam? Qui si manifesti essent hostes Ecclesiae. leuiore negotio euitarentur atque vincerentur. Fatcor hanccrucem videri mihi perdifficilem in hoc rerum statu: et experientia docet magno zelo, et singulari simul prudentia et modestia in Germanicis tractandis negotijs, quae ad religionem spectant, in primis opus esse. Itaque in tempore moneo (nam et Viennam ab ducturum se hominem ad id genus consultationes Ferdinandus significarat) si forte Reuerenda Paternitas tua mihi velut infirmo vasculo velit consilium et opem afferre. Caeterum fiat voluntas non mea, sed Superioris. Absit, vt, si iuuare quid possim, Christi et Ecclesiae causam deseram his temporibus vere miserandis. [Note: 51] Respexit tandem Deus fidele ministerium, pios gemitus et clamores serui sui, et aliorum quoque preces et sacrificia, quae ipse continenter implorabat. Itaque tumultuosum illud et iniuriosum volumen ex merito mutilatum ac sectum, omni mordacicate exempta, ex vasta mole admodum in angustum redactum est: et a Caesare Cardinalis Moronus non modo omnia quae cupiebat, sed plura etiam, quam speraret, est consecutus. Quae Canisius Romanorum Sociorum precibus tribuens, Agnosco, inquit, beneficium singulare, quo me hoc loco publicis negotijs im peditum prosequi voluistis; simulque pro me, et Caesare Deum optimum maximum estis precati. Atque vtinam quod mei muneris erat, et Ecclesiae dignitas requirebat, ita praestitissem sedulo, vt quidam istic forte praedicant. Agimus tamen gratias Deo, qui moderata ex turbulentis reddidit [Note: 52 Contentio ne sacer calixvulgetu??? laicis.] consilia. In causa tamen calicis nihil eorum quae oportebat impetrauit Canisius. De qua re perpaucis referam. Quippe fuit illa per id tempus artium Satanae veteratoria in primis et efficax, vt per Septemtrionis prouincias Diuinissimi Eucharistiae calicis populariter euulgandi excitaret immanem quamdam (vt honestissime dicam) impatientiam. Quo in speciem religio sior cupido videbatur, hoc facilius simplex multitudo circumueniebatur, hoc incitabatur effraenatius. Enim vero id speculati vlcus haeretici (quin et ipsi fecerant) in id maxime vnguem in figere: id vsque acrius exulcerare clam, palam, telorum omni genere.


page 278, image: s278

Id porro agebant, vt vel semel mota loco Ecclesiae auctoritate, caetera sensim in praeceps traherent, et assuetis ad contumaciam ac seditiones populis, cum libitum forte, nouas cierent turbas, et noua extorqueren; vel satum ab se aduersum Apostolicam Sedem odium in dies magis alerent propagarentque: vt segregati a vero Pastore atque custode greges lupis continuo praeda fierent. Igitur ita passim per eas prouincias exarserat diuini calicis vsum extorquendi certamen, vtgraues impenderent motus, si contra iretur. Adeoque fracti ac desperati esse videbantur Cesaris, et Bauari Ducis, et aliorum Principum animi, vt erigere eos, et ad zelum religionis tuendae permouere perquam operosum esset. Nam praeter Theologos, qui palam ac mordicus pro ea re pugnabant, alij passim defendebant, eo loco statuque rerum de rigido ac summo iure aliquid remittendum, ne in tanta peruersitate temporu [Note: 53 Cauisij constatia.] viderentur orthodoxi Pontifices extrema sectati. Sed non satisfacit mihi, aiebat Canisius, humana isthaec prudentia. Tempus est confitendi nunc ea, quae ad Ecclesiae auctoritatem vendicandam spectant; etsi veritas odium parit. Sed virtus circa difficilia versatur. Tantum admoneri cupiebat a Praepositis suis qua sibi via progrediendum inter has ambages esset: et sperabat affuturam Patrum precibus opem caelestem, vt intelligeret, vellet ac posset suo respondere muneri, quod Christo et Ecclesiae id loci deberet. Agnouisses in Apostolico viro Apostolicum pectus, quod omnium solicitudine Ecclesiarum tabesceret, infirmitatibus omnium aegresceret, omnium scandalis vreretur. Quid ille non et lacrymarum et gemituum fudit, vbi post paulo vidit turbulentoru hominum postulationibus indulgeri, et in dies maiorem patefieri fenestram ad Ecclesiae sanctae auctoritatem couellendam, et sacrificium ipsum abolendum? Videbatur sibi videre stragem sacrorum; donec sublata mente ad aeternae mentis consilia, seseque reprehendens: Sed praepostere anxius sum, aiebat, fundati sumus supra petram. Ita temporum calamitates maximarum faciebat sibi virtutum palestram. Nec dissimularim apud Ferdinandum adeo contendisse in his, quae interesse pietatis [Note: 54 Hereticorum in Societatem waledicta.] existimabat, vt ex illa demum apud eum gratia tanta nonnihil detritum sit. Inter haec haeretici cum pati non possent, vti profitebantur, Euangelij sui cursum Iesuitarum obiectu retardari; non modo spargendis ore probris, sed euulgandis quoque famosis libris conati sunt nomen eorum ignominiosum ad vulgus reddere, apud eas maxime nationes, apud quas mendaciorum impunitatem maiorem minus nota Societas promittebat. Itaque tota Prussia, et Heilisbergensi maxime dioecesi vulgatus est liber mendacijs totus foedissimisque in Iesuitas contumelijs confertus. Ex quo libro, vt Theodorus Lindanus Neomagus scripsit, ijs, qui de Societate Iesu nihil vnquam audiere, persuasum est, esse eam satellitum Satanae, atque adeo cacodaemonum coetum. Eum librum Martinus Kemnitius astutissimus errorum magister Latinum fecit: Germanicum Ioannes Zanger. Titulus hic erat: De nouo ordine Iesuitarum, quae orum sit fides: quomodo aduersus Iesum, et sanctum eius Euangelium dece rient, non alio fine, quam vt nationem Germanicam in aeternum sa lutis exitium adducant, ac denuo Papae iugo subijciant. Opinionum hac foedirate conabantur simpliciorum mentes imbuere, vt exosi medicos respueret medicinam, misereque perirent. Verum apud aequos iudices, ac rerum medio criter prudentes fraus in caput fraudulentorum recidebat. Hi enim cum tam impudenter in rebus, que oculis cernebantur, mentiri haereticos viderent, inde fallacias doctrinae eorum, inde prauitatem mentis intelligebant: imo cum aduersus Societatem erigi vsque eo enixe ferociterque animaduertebant, tanto doctrinam eius ac vitam faciebant pluris, quanto improbis ac mendacibus inuisam magis cernebant, probe gnari vix vllum sincerius esse de [Note: Prou. 291] bonorum virture testimonium, quam odium improborum: Abominantur enim (in quit Sapiens) iusti virum impium, et abominantur impij eos, qui in recta sunt via. Nempe vt pugnant cum calidis frigida, ita inter homines, qui contrarie affecti sunt, pati se inuicem nequeunt. Librum famosum ac pestilentem confutauit mox Lusitanus Doctor Iacobus Paiua.

[Note: 55 Antuerpiam Societas adit.] In Germania inferiore Antuerpiam et Cameracum Societas propagata. Antuerpiam, vti transiens erat pollicitus, miserat Roma Lainius Iacobum Paezium Hispanum, qui diuini verbi praedicatione pretiosam margaritam mercatoribus demonstraret: in quam vnam alie omnes conferendae sint merces, vt pretium fiant eternitatis. Ille diebus aliquot apud Canonicum aedis B. Marie Philippum Almarazium hospitatus in domunculam iuxta septa monasterij Carmelitanorum migrauit vna cum fratre laico Ioanne Pellisone. Hoc anno sub ieiunij Paschalis initia Franciscus Scipio accessit, vt audiendarum confessionum onere aliqua ex parte Iacobum leuraret. Octobri autem eiusdem anni Dionyisus Vasquius ex Hispania, et Marcellus Vazius e Lusitania additi vna cum auxiliari fratre aliqua familie Religiose formam coeperunt explere, tametsi Franciscus Scipio alio tum est missus. Hispanis dumtaxat et Lusitanis excolendis intenti erant. Antuerpianorum ciuium pauci quidam, quibus Hispanae linguae cognitio erat, Patrum consuetudine et conciones frequentabant. Haec fuerunt prima semina iam tantopere aucti Antuerpiani Collegij; quanquam malunt incolae inde vsque ab exordijs B. Ignatij repetere, cum Lutetia ad leuandas studiorum difficultates excurrebat in Belgium. Et quidem etiamnum haec condentibus nobis supererat vir pietate no minus quam pecunia locuples Ioan. Cuellar, qui olim B. Patre domicilio exceptu, et sua affatim stipe donatu apud mercatores alios commedabat. Idemque deinceps, vt Ignatiu difficili ea excursione liberaret, quotannis de sua deque aliena benenfientia collectam haud leuem summam ad eum vltro mittebat. Igitur cum ex eo tempore virtutis Ignatij memoria Antuerpiae, et apud complures caritas viguenrit: et inde factum metito censeatur, vt alumnos eius discipline tanto studio postularint; iusta causa est, cur praecipuo quodam modo Collegij parens Ignatius habeatur. Illud certe aequissimum fuit bonis mercatoribus ex vite, quam aluerant, cum palmites ita late iam spargeret, propaginem no negari. In eodem itinere ab Parisijs Tridentum Lainius Maximiliano a Bergis Cameracensi Anistiti aliquot e suis promiserat: et quia summa isvoluntate,


page 279, image: s279

neque tum primum postulabat, et necessitas eo maior apparebat auxiliorum, quod Religiosarum familiarum nulla Cameraci essots missi hoc anno sunt circiter decem mense Martio Eleutherio Pontano Rectore: initio Maij ludum apeuere. Episcopus non incommodo censu assignato alebat: cuius humanitati atque adeo pietati nihil addi poterat. Ad omnes omnium necessitates per vrbem agrumque Patres accturrebant. Verum officiosus Antistes de eorum valetudine, coeptisque in longum tuendis solicitus, ad pagos paulo remotiores cum vocarentur, nolebat pedites ire: sed e suis praesepibus commodato vti cogebat equo: ita fidelium operarum cum imbecillitati consulens auxilio, tum cura fouens alacritatem. Horum vndique nouorum institutione, vetetumque fama Collegiorum, Senatus Louaniensis, qui ante non multum de recipienda Societate laborabat, experrectus instare coepit, vt, quemad modum in alijs faciebat vrbibus Societas, ita Louanij instituendae iuuentutis curam susciperet.

[Note: 57 Lugduni vessituitur Catholica religio.] In Gallia res, vti Catholicae fidei, ita Societatis respirare aliquanrum coeperunt. Statim vt redditum Christianissimo Regi Lugdunum est, reuocati sunt, qui sparsi erant, Comites S. Ioannis (ita Canonicos templi eius, appellant) viri in ea vrbe principes. Horum quidam Visirationi Beatissimae Virginis luce sacra Lugdunum regressi, statuerunt Dommico die in S. Ioannis sacrosanctam victimam Deo immolandam et concionem ex doctrina Catholica habendam. Quam ad rem Edmundum Augerium, qui tum forte Viennae erat, accersunt. Fuerat amplius anno Lugduni sacrarum rerum vastitas, et misera solitudo: direpta, et clausa rempla: sublatum sacrificium: muti suggestus: nulla reliqua facies pietatis: ipsae campanae pio nunquam sonitu auditae. itaque vbi Dominicus dies illuxit, et patefactae sunt templi S. Ioannis valuae, et editum campanis maximis festo sono sacrifi et concionis signum, renasci sibi omnes videbantur Catholici: nec sui prope copotes esse prae nouo sensu. Tanta confluxit populi vis, quanta nunquam ante in eo [Note: 58 Augerij labores praeclarissimi Lugduni.] amplissimo templo conspecta fuerat. Inchoatur Sacrum: postque recitatum Euangelium incipit Edmundus, vt tempus postulabat, ex occasione verborum Euangelij, Estote misericordes; populum adhortari, vt, quando Deus vsus misericordia cum ipsis erat reddita pace, ipsi pariter inuicem misericordia vterentur; iniurias vltro citroque illatas obliuione sempiterna obruerent. Religionem haud posse per vim in hominum pectora intrudi: arma relinquerent Magistratibus: consuetudinem inter ciues de rebus ciuilibus esse oportere. Quod pertineret ad religionem, ijs posse de capitibus loqui, in quibus pars vtraque conueniret: reliqua Deo Concilioque relinquenda: suum cuique gestaudum fascem. His, et adiectis ad extremam dictionem precibus incredibili motu affecta est vniuersa concio: et Principibus, qui ante subuerebantur, ne recentia vulnera aestu forte nimio abreptus Edmundus attrectans exulceraret, ita orationis temperamentum placuit, vt arctissime eum complexi sine vllo modo gratularentur: ijdemque praecipuos admonerent Hugonottorum, vt modestiam ex Edmundo discetes apud suos eius generis adhortationibus vterentur. Quis dein de secundum Sacrum populi ad contingendas sacerdotum vestes concursus fuerit, quis ad exosculandum altare, qui gemirus, quae manuum in caelum sublatio, quae lacrymae, negat Edmundus fingere sibi animo posse, qui [Note: 59] oculis non acceperit. Interfuere multi ex aduersarijs; quorum qui simplicius errabant, non poterant in tam communi sensu non commoueri: caeteri quamuis odio rumperentur, et plurimum ante minarum iactassent, nihil tamen ausi nouare. Bina deinceps Sacra singulis diebus peracta, alterum simplici ritu, altertinn cum pompa celebri, et cantu, et addita quotidie Edmundi oratoris voce, quem magno militum praesidio de duci reducique Principes volebant. Quamuis haud magnopere opus esset: cum hoc accepisset singulare a Deo donum ille vir, vt ferme? quem admodum alias monui) aduersarijs etiam gratus foret. Ad viginti hominum niillsa dreusitur inrerdum ad au diendum cum confluxrsse. Cis Ararim primo, dein etiam trans flumen, vbi frequentius habitabatur, com positae res sunt: atque ibi quoque mirum in modum populi animos sapientibus actionibus, quas in aede S. Nicetij habuit, Edmundus praeparauit. Quem fine vlla requiet huc assidue atque illuc (vt curque templo et paroeciae diuinus cultus restituebatur) ad ornanda [Note: 60] initia religiosaet vocis officio accersebat. Humilis et gratus Pater non desinebat mirari diuinam misericordiam, cui placeret suam vnuis homuli operam ita respicere; eaque ad hominu millia ab errore deducenda vri. Aiebat experimentis sibi deprehensum, Christianam modestiam ad haereticos in viam reuocandos viam esse aptissimam: ciusque rei causas videri esse praecipue duas: primum, quod hereticorum magistri cum intemperatissima et lingua et manu fuissent, inuidiam sibi ea petulantia et importunitate et apud Catholicos, et apud suos conflarant. Nam verbum Dei, tametsi ardens est, zelum ramen habere sapientia temperatum. Deinde, quod haeretici ferme superbi sunt, ac despici nolunt. Quare concioni modestae ac doctae non difficulter adduxeris, vt praebeant patienter aures, sin despicere videaris, vel fugiant audire, vel audiant auersi: frustraque pulsent verba animos, quos ira et odio obseptos [Note: 61 Admundi Catechismus.] teneant. Vt tenerae aetati, rudibusque consuleretur, cum plena omnia haereticis Catechismis essent, nec facile opiniones falsae dogmati fidei diuturno commercio permistae internoscerentur; rogatus Edmundus concinnauit euulgauitque Catechismum, qui opportunissimus fuit. Edidit postea cumdem Gallice, Latine, et Graece: cuius exempla duodequad raginta millia Typograp hus narrauit in vna Parisiorum Lutetia octennio distracta. Extat adhuc, et multorum manibus teritur, eiusque lectione plurimi vel in fide Catholica firmati, vel ad eam ab haeresi reducti sunt. Et, quoniam apud doctos plus valiturus putabatur, si testimonia sanctorum Patrum, quae ad oram notata erant, ad seriberentur; adscribenda sumpsit Pater Franciscus Antonius: et perinde, vt factum est in Canisij Catechismo, exiguum libellum in volumen satis magnum


page 280, image: s280

[Note: 62 Posseuinus quoque Lugdunum reuocatur.] amplisicauit. Sub autumnum precibus Icalorum, qui suga ante dilapsi, iam frequentes redierant, accersitus est etiam Posseuinus, atque insigni cum ardore ac fructu, quemadmodum ante fecerat, sacrum praeconium nunc apud Dominicanos, nunc apud Caelestinos, nunc alibi inter haereticorum yexationem atque insidias constanter peregit. Expiauit homologesi noxios: edocuit carechesi rudes: redarguit deceptorum errores nullum subterfugit laborem, quo, diuinum cultum excitaret. Denique ea rerum consecuta est, Deo iuuante, conuersio, vr vniuersi Lugdunensis vrbis incolae duobus hisce praecipue sacerdotibus salutem ac religionem suam debere se profiterentur, qui nullo sui respectu periculi praesto ipsis, in summa temporum calamitate fuerant.

[Note: 63 Missi Socij in Galliam.] Iam vero, quoniam strepitu compresso armorum ad rem rota Gallia bene gerendam aditus apertus erat, egregia? e Romano Collegio submissa hoc anno subsidia sunt. Manipulus decem Sociorum initio Auguisti P. Petro Pradeno duce, Billomum peruenit media interdiscrimina secundissimo vsus itinere Hugonottorum haudquisquam nisi modeste, vnquam accepit: tantum, in Lugduni porta custodum quidam conspicatus, in vnius baculo crucem, quam forte sua sponte ita agnati ramuli figurabant, coepit oblatrare, et mintabundus insequi, quod crux ita palam ferretur: sed cum pariter omnes imperterriti crucis inuicti milites suum pergerent iter, ac ne respicerent. quidem; ille secum quaedam ferox immurmurans ad stationem suam recepit se, veluti catellus qui frustra molossum allatrauit. At Catholici, quacunque sacer ille chorus transibat, erigebant in caelum manus et oculos; gratias Deo agenres, quod videre tandem, et sacerdotes, et tam multos, sibi fas esset; quos putabant hostium [Note: 64 Collegium Parisiense praparatur.] furore omnes sublatos: tum innumera ipsis Patribus bona precabantur. Sub autumnum Ioannes Maldonatus, et Michael Vanegas (hunc demum constantia defecit) viri praestantes Parisios initium docendi in celeberrimo illo theatro facturi yenerant: sub idemque tempus: Oliuerius Manaraeus accessit, qui orbae Paschasij obitu prouinciae Commissarij potestate ac nomine praeesset. AEdes iam Pontius, quas Lingonenses vocabant, ab Lainio ipso, dum Parisijs fuit, ad Collegium destinatas, coemerat. Erant peramplae, locoque percommodo in Iacobaea platea sitae, leni impositae cliuo, vndique patente caeli conspectu, Aquilonem, qui maxime ibi salubris ventus est, et orientem commode solem excipientes. Iam et Senatus, et ij, quos Claromontanus Praesul restamenti sui procuratores instituerat, vt Collegium et scholae inchoarentur, vrgebant. Sed non nisi [Note: 65 Fama excellens Augerij.] rebus adornaudis annus iam praeceps suffecit. Quae dum a Pontio procurantur, propere Billomum Oliuerius excurrendum ratus in itinere tristi rumore percellitur. Rem in epistola, quadam ipsemet ita describit: Lutetia venientibus nobis multis locis nunciatum est, inter, fectum esse Patrem Edmundum: quod Catholicis summo erat dolori propter iusignem fructum, quem Lugduni affert: adeo vt hohesti magnique viri, qui???nos plane ignorabant, post quadringentos annos nunquam audisse hominem, sicut ille vbique audit, affirmarent. Incredibilis est ador, qui circumquaque per omnem Galliami eius optimi Patris spatgitur. Plena est Lutetia, plenus Senatus Parisiensis, pleni ordines alij. Inter hos rumores, qui vani demum comperti sunt, anxius Billomum [Note: 66 Mauriacense Collegium incheatur.] Manaraeus attigit. ibi de Collegio ex testamonto item Claromomi ani Praesqlis Mauriaci in tuendo transigit: sexque mittuntur coloni: Petrus Pradenus Rector; tres, qui Latinas litreras. doces ant, vnus populi hortator et earechista, ostremus ad manuum labores Adiutor. Non raro per id tempus, in caetera operarum pnucitate eueniebat, vt arris oratoriae Magistri deessent, quamuis: ea studia Lainius impense ommendaret: quod diceret eiusmodi in Societate idoneorum Magistrorum aeque magnam opportunitatem, et magnam penuriam esse. Collegium Billomaeum haec dudum difficultas [Note: 67 Obedientia paucorum supplet vicem multorum.] premebat. Caeterum obedientia Sociorum in omnes parata casus difficultatibus omnibus occurtebat: proque multis hommibus multiplex virtus erat. Imque Carolus Sagerius qua voluntare Philos???phiam ad id loci Billomi docuerat, ea litteras Graecas, et oratoriam profitendam suscepit. Cuiusmodi munerum, et quorumlibet alioium, nequaquam administrantium taetaedio, sed Praefidum arbitratu, et postulatu temporum solennis passim mutatio erat, cogitantibus Religiosis se, vt munera non vbique eadem tractarent, eidem tamen vbique Domino inseruire, qui non indiget operâ, sed delectarui obsequio. Oliuerius, compositis in Aruernia rebus, in Delphinatum descendit: Lugdunique, quod auditione acceperat, de praeclaris Augerij studijs, coram oculis magno suo gaudio vsurpauit. Eum, et Posseuinum summis cum laboribus suis, parique incolarum emolumento in restituenda religione occu patos reperit. Fumabant adhuc Hugonottici furoris ruinae. Summopere tamen delectatus est popularibus ergareligionem studijs. Admirabatur auiditatem publicam audiendi diuina, maximeque concionis celebritatem, quae Edmundo aures dabat, quantam nullo vnquam loco vidisset. Compar erat ad sacrosanctam mensam concursus cum gemitibus, lacrymis, ardore animi praeter morem. Quam speciem. angebat simplex et paupertimus sacrorum apparatus, cum haud dum pro dignitate restitui potuisset. Stannei erant saeri calices: nudae propemodum arae: Sacerdotibus casulae, Diaconibus dalmaticae deerant. Denique omnia visebantur eiusmodi, quae foedissmae [Note: 68] stragis imaginem sub oculos ponerent. Lugduni Oliuerius tum alia cum Edmundo egitad reliquam Societatem spectantia, tum proprie ipsum admonuit, vt labores temperaret. Videbantur enim humanis intoleranda viribus, quae vir non admodum robustus corpore, ferreus animo exantlabat. [Note: Magni labores Augerij.] Diebus festis semel atque iterum; caeteris diebus semel contentione magna, perdiuque dicebat, praeter alias nunquam interruptas respondendi, consolandi, disputandi scribendique occupationes.


page 281, image: s281

Item de professione solenni votorum quatuor edenda ad nonui??? a qua re visus est aliquantum refugere, quod eo se loco minus dignum, nec virtutibus, quae Professorum gradus requirit, ornatum putaret. Spatium itaque postulauit, dum animum Lainio penitus aperiret. [Note: 69 Cura Dei in tuendo Turnonensi Collegio.] Inde Oliuerius Turnonem profectus non, multo ante restitutum Collegium inuisit, eo maiore suo ac, Sociorum gaudio, quod quamuis omnia in haereticorum potestate venissent; tamen nihil de supellectile imminutum, praeter duas talares vestes, nihil noxae aedibus illatum, nihil templo, sed omnia ita intacta tanquam sub diligenti fuissent custode, repererunt; cum quidem reliquo in oppido, alijsque in templis nec pauca, nec, modica extarent vestigia Caluinianae immanitatis. Verecundia fortassis Turnonij Domini remperauit; quanquam et id ipsum siquid valuit, cum alibi ne Regis quidem verecundia valuerit, singulari (vt Patres interpretabantur) adscribi debet diuinae tutelae. Interim [Note: 70 Pelletarius Episcopatum respuit.] in Aquitania Pelletarius vim omnem tuendae restituendaeque fidei Tolosae, Ruthenisque impendebat tanto cum effectu et nomine, vt demortuo Episcopo Cadurcensi, cum primares et populus ex edicto regio tres nominarent, e quibus successor eligeretur, primum omnium eum nominarint. Sed exitum ipsemet cum daris ad Lainium litteris, tum alijs disturbare vijs cum esset aggressus; nulla re magis, quam grauis beneficio morbi, ex quo desperabatur salus, quo etiam insequenti anno absumptus est, victoriam reportauit.

[Note: 71 Res Hispanicae.] Hispaniae prouincias ijdem hoc anno, qui proximo obtinuere, Ioannes Valderauanus Toletanam, Ioannes Suarius Castellanam, Aragonensem Antonius Cordesius, Baeticam Ioannes Plaza. Quisque horum prouinciae suae Collegijs adeundis, promouendaeque domi ac foris pietati strenue intenti: tametsi inter eos, et Araozium Commissarium solennes querimoniae interdum existebant, cum is se pro superuacaneo duci, illi [Note: 72 Antonij Madridij fingularis vita et mors.] quasi vinctas sibi manus quererentur. Damnum ingens factum Antonij Madridij excessu, viri ad agendum ac dicendum praedantis. Is in oppido Beierio, quod a Melle vocant, prope Gaditanum fretum ortus; inque pastoritia vita, quam agitabant parentes, aliquamdiu educatus, Deo sensim ad maiora ducente, Complutum, si quo modo quid ediscere littetarum posset, concessit. Ibi incommodis, quae rerum egestas, et alienis addicta imperijs vita fert, folertia et constantia superatis, in Collegium tandem, quod Trilingue nominatur, aditum sibi fecit. Inde Salmanticam transijt, Doctorisque Theologi magna cum scienriae fama gradum adeptus, in Collegio S. Battholomaei, quod praecipuum Academiae illius est, vixit, docuitque Philosophiam semel atque iterum repetito curriculo. Granatam inde cum abijsset, inter regij sacelli collegas receptus explicanda Theologia, habendisque interdum concionibus quietus aetatem exigebat; cum anno [Note: 73 Vocatio eius ad Societatem.] millesimo quingentesimo quinquagesimo quinto Patris Basilij praecipue igneis concionibus inflammatus magno impetu sensit se ad Societatem impelli. A qua cûm animus metu vitae tristioris, et conscientia tenuis valetudinis abhorretet, luctari secum coepit, aevitam ducere plane insuauem; Deo nimirum, quanto ipse resistebar ferocius, tanto calcaria fortius admouente. Has inter angustias familiaris eius Doctor cum aegritudinis, quam vultus ipse prodebat, quaesisset cognouissetque cansam, re ipsa probans amicum fidelem preriosiore thesauro esse, dubitanti animum addidit, pro certo affirmans fore, simul ac desiisset mordere frenum, Deoque paruisset, vt angor ille animi finiretur; et vitam in Dei obsequio non acerbam ac tristem, vti fingebat sibi, verum suauem, ac caelestium plenam gaudiorum duceret. Nec minus vera praedixit, quam recta consuluit. Credidit sese Deo Antonius; et vbi primum attritam tuniculam induit, tanto delibutus est gaudio, vt ipsemet admiratus veterem suum errorem, affirmaret nunquam sibi tota in aetate fuisse iucundius. Adhuc se tanquam in tartari poenis vixisse, iam beatas caeli delicias [Note: 74 Sui contemptio.] praelibare. Continuo Rectoriussit, posito talari vestitu, e publico fonte aquam cribro petere; vt quo plura doctrinae et auctoritatis afferebat ornamenta, eo firmiora poneret fundamenta obedientiae et humilitatis. et ille alacriter et obedienter profectus ea notos admiratione perculit, vt quidam prope sanctum, alij plane stultum existimarint. Hac animi excelsitate coepta militia, et Granata Cordubam ad tirocinium accuratius ponendum nissus, nihil auebat ardentius, quam summe ab omnibus despici, pessimeque accipi. Quod cum minime succederet, abiicere ipse sese vbique, pro nihilo ducere: nullam praetermittere occasionem, qua sui amorem quasi capitalem hostem vexare ac susfigere [Note: 75] cruci posset: in sermonibus, si quae venirent in mentem, quae ingeniose et commde dici viderentur, ad ingenij et pietatis ostenrationem vitandam caute obticere (quoad Moderatores re inde animaduersa quoa saepe intersistebat, et abrumpebat filum, iusserunt attributa Deo laude, quod succurreret in medium bona fide conferre.) quin etiam vt doctrinam obtegeret, imperiram atque subrusticam affectare locutionem, piaesertim apud eos, quibus erat ignotus: domi perlibenter cum infimo quoque agere: aperteque se Pedrocci pastoris filium ferre: plurimum vestitu attrito atque vili delectari. Hoc tirocinium, hoc militia omnis, id est tota [Note: 76 Studium mortisicationis et afflictandi corporis.] vita Doctorins Madridij fuit. Ex eo sui vero contemptu otiebatur insatiabilis asperrima quaeque patiendi fanies. Attenuatum erat corpusculum, et confêctum suspirio ac tabe (asthma Graeci ac phthisim appellant.) nec animo solum equo perpetuam eam vexationem ac meditationem mortis ita ferebat, vt sacerdoti amico vicem ipsius mileranti dixerit; Nescis, Pater, quantus mihi thesaurus, quamque bonus monitor hoc asthma sit: verum etiam atterendo vsque magis voluntarijs ipse supplicijs instabat. Itaque adducendis semper habenis sedulo imminere Moderatores necesse erat. Plurima flagitanti ne omnia denegarentur, datum id fuerat, vt vbi esset concionaturus, verberaret se, modo tamen plus octo verbera ne infligeret, cum eius valetudo ne ca quidem ferret. Instantique rursus ex Borgia tum


page 282, image: s282

Commissario, vt saltem ad spatium, quo psalmus quinquagesimus pronun ciaretur, cum esset diuina eloquia tractaturus, producere verberationem priuatim liceret: et ad idem spatium verberare se singulis heb domadis publice in caenatione permitteret, respondit Franciscus his verbis: Spatium psalmi Miserere, quod ad te verberandum, cum es concionaturus, rogas tibi concedi, nimium mihi videtur: sat erit, vt octo iam concessis ictibus septem praeterea addas, si Rectori, cum quo id communicabis, pro exigua tua valetudine, ita videbitur: et hos quindecim ictus ita Deo offerre poteris, ac si spatium expleres, quod petîsti, quando id obedientia praecepit, pro???ue eo acceptum iam Deo est. In coenationem cum flagello qualibet liebdomada prodire licebit quidem; verum ita, vt soles, indutus ingrediere, et super vestem flagellum expedies. Vallisoleto rertio Kalendas Iulias, anno salutis M.D.LVIII. [Note: 77 Religiosi hostiae viuentes.] Graui forsitan superllio indignetur haec stulta saeculi sapientia. Caeterum in schola Christi, quae perfectam docet homines sui victoriam, in qua non vt in Academijs aut Lyceis, sed velut in templo aetas agitur: hostiaeque tanquam infixum gerentes iugulo mortificationis cultrum, et ramquam aris ac flammis impositae, ita continen ter mactantur, et ardent, vt longum vita sacrificium sit; subtilitatem Philoshiae caelestis continent. Solebat praeterea hic sanctae crucis constans amator in communi etiam rerum vsu assiduam captare asperitatis materiam, ac prae cateris, cum brumae gelu asperrimum inhorresceret, tum os collumque plurimum perluere gelida; et inter aspergendam frontem aqua lustrali, eius guttas per collare demittere. Quae durities e sancto Dei timore in primis, suarumque noxarum dolore manabat; cum satis nullam poenam, nullum probrum duceret ei, qui Deum aliquando offendisset. Hinc aduersus crimina immortale bellum, et ea quacunque vi viaque posset ab omni hominum genere exterminandi conatus oriebatur. Haec autem omnia feruidae orationis et meditatronis facibus inflammabat: vnde admirabile illud [Note: 78 Donuin lacrymarum Madridio.] manabat lacrymarum flumen: quarum maxime ope Hispali, Cordube, Vallisoleri, Salmanticae, et vbicunque cum populo egit, miras animorum commutationes fecit: vitia grauia sustulit: prauas cousuetudines aboleuit: complures doctrina et opibus et nobilitate claros Religiosis septis inclusit. Animaduertêre vulgo (fuitque notatu digna res) cum ante initam Societatem ita parum dicendo valeret, vt a concione desereretur, tantum deinde adeptum facultatis, vt ingenti fama, concursu maximo, effectuque miro verba faceret: nec modo sanctitatis opinio ad audiendum, sed multos etiam curiositas (adeo casta elocutio, et apta actio dicentis erat) alliceret. Nam Hispali ne Canonico quidem Constantino, haeretico illo, qui mirus habebatur oraror, facultate et elegantia existimabatur inferior, cum rerum genere, et animi studio sine comparatione praestaret. Nimirum et ipsum, et Religiosos caeteros admonebat Deus, dona talia non tam hominibus, quam Ordinibus tribui: ac proinde nihil arrogare sibi quemquam debere, sed id tantum curare, vt dispensator fidelis inueniatur. [Note: 79 Qualis ipse pradicator.] Verumenim vero, quod exciebat populos, inuadebat corda, nouo??? concione homines dimittebat, id erat commotio, feruor, lacrymae, cum quibus dicebat. Primum ipse hominis extenuati ac semiuiui conspectus, in eoque habitu rara elucens sanctimonia auditorum illico feriebat animos. Pro exordio enim ad vulgus potentissimo est pia et miserabilis facies oratoris. Postea vero quam ea specie apparuerat in suggestu. vbi consueta sibi pietate, duplicique per genas iugiter defluente riuo lacrymarum peccati mortiferi indignitatem, deformitatem, pestem, supplicia ante oculos statuebat, saxa propemodum ipsa molliebat. Nec erant quamuis dura cuiusquam scelerati pectora, quae non penitus concussa salubri metu, et sacro horrore perfunderentur. Quod tum videre erat in primis, cum ad perorationem brachijs ad modum crucis antepectus impli citis, ceruice in alterum latus remissa, oculis humi fixis, horrendum praeconium, quod olim promulgabatur, dum Christus ageretur ad crucem, gratri ac miferanda vociferatione repraesentabat. Tum scilicet cohotrescere primum vniuersa concio, dein colliquefieri flendo: postremo omnia singultuum ac gemituum confuso strepitu personare. Quo in aestu saepe fiebat. vt defectus viribus concionator, nec tendere vltra valens, sermone abrupto, languidus, et prope exanimis in suggesti spondam collaberetur. Quod ipsum spectaculum commiseratione auditores, terrore, cura sui complebat, vt noua quisque agitantes consilia, taciti et vix sui compotes domum [Note: 80 Effectus verborum et lacrymarum Madridij.] redirent. In plurimis, quae per eum diuina pietas egit, (quorum alibi etiam quae dam memotara sunt) Compluri duorum virorum principum effrenes; et in publicam erupturas perniciem cupiditates infregit. Alter flagitium, alter vltionem moliebatur: ac posterior non dedita opera ad concionem accessit, sed tum, ipsum cum facinus instruebat, ea transiens, vbi verba Euangelicus orator faciebat, constipati conspectu populi, et curiositate ad audiendum pellectus, cum se turbae immiscuisset, ita de caritate proximi disserentem audiuit, vt eo loco odium omne exuerit; ac dein conuento concionatore arbitrio se totum eius permiserit. Nec in suggestu solum, verum in priuatis quoque vsibus erant Madridio lacrymae promptae et efficaces administrae. Ad diuersorium, quod Ocannia Complutum tendenti occurrit, forte consederat in scamno pro foribus, cum coepit magnis cum singultibus os sinumque fletu rigare, vehementer ijs, a quibus deducebatur, mirantibus (prae valetudine enim lectica vehebatur.) Viderunt id perditae quaedam mulierculae, quae eo loco versabantur, propiusque gradu admoto; Quid fles Pater? interrogant. Quibus ille, Vestta ploro peccata: quod infelices recta praecipites in tartarum ruitis. idque dicens pergebat tanto cum impetu, tantisque gemitibus flere, vt perditarum animi ferre eam speciem nequiuerint: sed ipsa pariter collacrymari coeperint, et vitam mutaturas polliceri. Denique penitus conuertuntur. Quod homines, qui Madridium deducebant, vbi viderunt, rem haud eximebant miraculo: quod neque destinatus, neque opportunus quieti


page 283, image: s283

erat locus: neque alia de causa videbatur ibi interquiescere voluisse. Existimabant igitur diuinitus [Note: 81 Dicta quibus se excitabat.] ei miserum earum muliercularum statum fuisse monstratum. Vt se ad progressum excitaret, acria quaedam, velut aculeos habebat ad manum dicta: e quibus haec vsitatiora referuntur; quae apparet inde profecta, quod spiritu ad magna tendente, corporis imbecillitas interdum obiectanda vitae cupidine dilationem suaderet. Huic enim periculo, quibus valetudo dubia est, obnoxij Religiosi sunt, ne vitae praecipitandae metu pro cautis moderatisque molles et corpori indulgentes fiant. Aduersus quam fraudem praemuniens animum Madridius, sibimet identidem, Ne erres, occinebat, stulte laborator, quasi vnius, iacturam temporis sarcire alio possis. Non enim, ad perfecte delenda huius diei peccata est satis, hic dies: sufficit diei malitia sua. Bene quidam sapientum monet: Non viuitur vnus dies bene, nisi tanquam postremus viuitur. Alias aiebat, Quid est, quamobrem vitam expetis? Nempe peccata vt vindices; strenue vt labores; vtin Dei te laudem atque seruitium impendas. Atqui ecce vita suppetit: quid vltra quaeris? praesto est, quod optas. An alterius erit conditionis id, quod praestolaris? Nunc te, nunc ad poenitentiam erige. Morere tibi. Stude tuimet cognitioni, Perpetua Dei lausvita tua sit. Orasine intermissione. Orationis tempore sic vtere, quasi celesti pane ad ad animi nutrimentum. Alias cum Christo Domino loques, aiebat, Mi Iesu, intra in opus manuum tuarum: euelle, planta, destrue, aedifica, vti placitum tibi est. Actu, qui potes, custodi cor meum in timore et amore, in prudentia et simplicitate, ante oculos tuos, qui me vndique conspiciunt, vt obediam propter te, et non secus ac tibi; aeque summis et infimis, quos habeo loco tuo; subijciens [Note: 82] sensum meum illorum sensui in rebus paruis ac magnis. His, alijsque huiusmodi vocibus assidue castigans ac stimulans se, addebat currenti calcaria: totusque ardens, nec locum torpori relinquens, quemadmodum Valderauanus Prouincialis ad Lainium scribens, appellat, carbo videbatur ignitus, qui et domesticos et alienos diuini amoris igne succenderet. Alterum iam annum Compluti in sancti Illephonsi concionabatur apud precipuos et doctissimos quosque auctoritate maxima: qui cum tam excellenti doctrina, tanto cum verborum et sententiarum delectu, tantaque dignitate actionis copulatum adeo tenerum animi piumque sensum, tam ardens adducendi omnes ad Deum studium haud facile vspiam praeterea inueniri posse dicebant. Postremam concionem, quasi cygneam vocem ederet, in templo Societatis Kalendis Ianuarijs huius anni eo spiritu et ardore habuit, vt multi dicerent, Haec concio non Doctoris Madridij, sed Angelie caelo fuit. Caeterum e suggestu descendit viribus vsque eo exinanitis, vt inter manus in lectulum deportatus graui mox febri corriperetur. [Note: 83 Quomodo se ad mortem compatarit.] Statim principio periculum vigil seruus coniectans, timore magno ad supremam reddendae rationis horam se comparare coepit; precesque et sacrificia domesticorum et alienorum inuisentium postulans, omnia pro peccatis fieri volebat. At vbi medicus aperte summum vitae discrimen denunciauit, tanta subito tranquillitate ac securitare do natus est, vt mira omnibus repentina mutatio acciderit. Pridie eius diei, quo est mortuus, cum difficultas respirandi sub vesperam subsedisset, diuinissimo Sacramento instructus, omnibus melius habere affirmantibus, rogauit, vt paulisper se solum relinquerent: caeterisque digressis, praeter vnum, qui sub stitit inuisus, ad Crucifixum, qui prope lectum erat, conuersus, praeter caetera haec dixit: Domine migrare equidem vellem; sed melius mihi iam esse nunciant. Tu de me id consule, quod in tuum maius obsequium cedit. Haec autem frequenter interdiu noctuque vox illi erat in ore: Adsum, Domine, vt placet, facito. Multi dein excubare apud eum cum vellent, iussit cubitum ire, se eos tempe stiue admoniturum. Inclinata iam nocte, Patres accersiuit, qui destitutum propê sensuum vsu omnium repererunt. Quare circumfusi prouoluutur in preces, cum ex improuiso moribundus vocem, attonitis omnibus, at tollit: et colloquium cum Sanctissimiae Trinitatis personis tam apposite, tamque robusto sono exotditur, ac si optime valeret, suaissimis ac sapientissimis [Note: 84] verbis. Absoluto colloquio, Patres Fratresque, qui aderant, agnouit: multumque eorum cororna precibusque laetatus, pro ea caritate. quam sibisupremo illo tempore exhiberent, memorem se pollicetur fore. Addidit placide, Valete Patres; ego eo. et ad Crucifixum conuersus, O quam vellem, inquit, nunquam te mi bone Iesu offendisse. Quam vellem vita mihi omnis in solo tui amore consumpta esset? Dolet mihi, Domine, quod offenderim te. Sed habes, vbi diuitias bonitatis tuae ostendas. Tu Agnus Dei, qui tollis peccata niundi, et huius scelerati peccata tolle. Post haec cum ad Beatissimam Virginem conuerso sermone, illam hymni clausulam, Maria mater gratiae, Mater misericordiae, Tu nos ab hoste protege, Et hora mortis suscipe, pronunciasset; in sui procreatoris manus spiritum exhalauit pridie [Note: 85] Idus Ianuarias, anno aetatis tertio circiter et quadragesimo. Populum casus vehementer perculit: vulgoque poenam ab irato Deo inssictam obsua scelera interpretabantur, quod is vir sibi esset ereptus. Ad exequias concursus maximus fuir; passimque sanctum appellantium voces audiebantur. Inter caeteros Rector, totumque Collegium quod Maiorum vocant, interfuit: quorum precipua erga Madridium beneuolentia et obseruautia semper eluxerat. Mansit eius memoria tam omnibus iucunda, eiusque ponderis, vt inter sacras conciones Madridij dicta et facta nominatim instar summae auctoritatis afferrentur.

Decimo Kalendas Aprilis Murciae obiit Stephanus Almeida Episcopus Catthaginensis Collegij Murciani fundator: cui inter alia sui sacelli supellectilem legauit. Quindecim ante mortem diebus accersito Rectore non modo [Note: 86 Murciani Collegij status.] sacra vltima, sed etiam assidue cibos sumere ex eius manu voluit. Murcianum porro Collegium tum fundatoris benignitate, tum egregiorum operariorum, quos ille curauerat aduocandos, industria, cum existimatione, tum tebus gerendis florebat. Penes Michaelem Gouernium sacrum populi magisterium erat: ad


page 284, image: s284

quem audiendum is fiebat concursus, vt intercluso ad suggestum aditu, simulque ijs, qui aream templi complebant, solandis extempotale suggestum in templi foribus, vnde diceret, locaretur: nec male respondebat tantae audiendi siti alacritas obsequendi.

[Note: 87 Toleti Societas pergrata.] Toletinon modo in templis, sed in vrbis quoque plateis diuinum praeconium fiebat eo populi fauore, vt in earum duabus baiuli, alijque de tenui plebe collaris pecunijs suggestum Patribus, omnino ignaris ipsis aedificarint. Nec minor erat apud Senatores gratia, qui domesticae conscij egestatis, nec decere existimantes ijs deesse mortalis vitae subsidia, qui tam prouide cunctae ciuitati alimenta immortalis suggererent, in suis coetibus communi suffragio saepe tulenrunt opem. Auxit gratiam testamentum primarij ciuis, qui cum amplius triginta millia aureorum nummûm eroganda pios in vsus legasset, condendoque testamento sacerdo noster adfuisset, Societatem omnino tacitam praeterierat. Quae res eo maiorem commendationem in vulgus habuit, fidemque fecit sincere agi, quo notior domestica penuria cunctis erar.

[Note: 88 Salmanticenses scholastici egregie culti.] In Castellana prouincia Ioannes Suatius, qui ei praeerat, cura praecipua adolescentes curabat in gymna siis iuuandos, etiam vbi schole Societatis non essent. Salmanticae autem, cum diceret e recta illius Academiae institutione totius prope Hispaniae administrationem rectam pendere, quod inde prouinciarum ciuitatumque Rectores plurimi existerent, illud singularis industriae adhibuit. Sexdecim Collegia inter domesticos distribuit, vt duorum spatio mensium pro suae quisque patriae iuuenibus preces ad Deum funderent. Sacerdotibus vero aclaicis, qui Academiam frequentabant, praeterea impense mandarum, vt exemplo colloquijsque pijs ad virtutem, quos possent, impellerent. Quae dum exitu superioris anni, et huius initio fiunt, interea Bartholomaeus Fernandius nostri Collegij Rector Compostellam litis causa profectus, sic tota inciuitate studia religionis incendit, vt quo diutius cius ope fruerentur, vulgo produci trahique cuperent litem: in quam neque Iudices, neque actores, nec omnino quisquam quidquam impensae fieri est passus: quodque magis est rarum, aduersarij quoque litigatores colebant P. Bartholomaeum [Note: 89 Res Compostellae a Rectore Salmanticensi optime gesta.] ac diligebant. Nimirum non ille forum, sed carcerem, et xenodochium Compostellanum, quod e celeberrimis Christiani orbis est, frequens terebat: nec solum diuini verbi pabulo vinctos hospitesque reficiebat, sed ijsdem famularibus quoque obsequijs tanquam Christo Domino seruiebat. Verum inde longe lateque eius nomen vulgatum est, inde auctoritas conciliata insignis, quod vicinis duabus in vrbibus inimicitias inueteratas, quibus in factiones illae scindebantur, Deo bene iuuante sustulit. Illud quoque in communem Composte llanorum vtilitatem plurimum cessit: quod Pater, dum percurrere dioecesim omnem, et populis singillatim dispertire operam per temporis angustias nequit, rem compendio transacturus cum Proepiscopo agit, vt sacerdotes instituendos curaret, qui totius mox populi magistri forent. Quod Vicarius cum libens suscepisset, accersitos e totae dioecesi Presbyteros, in sancti Iacobi crudiendos formandosque Bartholomaeo tradit. Ille rem adeo verecunda modestaque sapientia executus est, vt omnes monita peramanter, cumque gratiarum actione susceperint. Interim, quoniam Christo tesse ac sponsore quaerentibus primum Dei regnum, iustiriam eius, humana emolumenta pro additamento adduntur, lis optatum sortita est finem: et Bartholomaeus optimum Religiosis viris parauit exemplum: vt vbique (quod sanctus Gentium magister optat) illud ante omnia curent, vt per omnem occasionem annuncietur Christus.

[Note: 90 Sodalitas magni vsus instituta Vallisolesi.] Magnifuit momenti, rarique exempli Sodalitas Vallisoleti ad detentos in publicis custodiis iuuandos instituta. Socij Collegij dum cancellariae carcerem ex interuallo reuisunt, animaduertêre inopem turbam summa premi penuria tum alimentorum ad sustinendam vitam, tum causidicorum et procuratorum ad celerem causarum et commodam transactionem: paucisque diebus horum inopia sub sidiorum homines decem misere, et quosdam inexpiatis confessione noxis animam exhalasse. Quae res cum visa esset minime negligenda, Praesidem Iudicesque admonuerunt. Remedium inuestigantibus opportunius nullum oblatum est, quam vt Sodalitas honestorum hominum, quae duobus praecipue ijs prohibedis excubaret malis, institueretur. Agitatum iam pridem talis condendae Sodalitaris consilium erat: sed subortae difficultates ex memoria obliterarant. Deo tamen placuit, vt Patrum sedulitate ac precibus, et ius dicentium ardentibus studijs hoc anno exitum sortiretur. In eam Praeses, Iudices, Iurisconsulti, procuratoresque regij concilij dederunt nomen, ciuiumque praecipui quidam, qui praeter stipem, quam de suo conferebant. bini quaque hebdomada, initio ab Praeside facto eis ministratum adibant; atque aegris praecipue ea benignitate prospiciebant, vt eos laute quoque acciperent. In singulos praeterea Sodales singulorum causae vinctorum distributae sunt, vt eas quam celerrime expediendas, et vinctos soluendos curarent. Quae cum diligenter pro se quisque exequerentur, eius instituti non toto solum Vallisoleto, sed finitima etiam regione diffusus est secundi ssimus rumor: adeo vt vicini populi formam inde petere, et suis quoque in oppidis Sodalitatem eiusmodi excitare meditarentur. [Note: 91 Alia pie instituta Valliseleti.] Hoc quoque anno in atrio regij fori (id cancellariam vocant) rogatu Praesidis institutae per magna iemnia conciones, opus persequente, qui superiore in choarat anno, Rectore Collegij Martino Gutterrio: quod item exemplum regiae postea curiae Granatensis, et Hispalensis secutae. Idem Rector eodem tempore morem induxit concionum in Academiae sacello, satus gnarus, quae diuini verbi sint vires, quantique intersit proprios cuiusque hominum generis monitores esse. Itaque cum tres esset Vallisoleti Grammatiae ludi, inque singulis ipse sermone accommodato aditum aperuisset, discentiumque iuxta ac docentium animos praeparasset; tres Patres delegit, et suum cuique, quod hebdomadariis hortationibus ad Christianam pietate excoleret, gymnasium assignauit. Ita factum, vt non multo secus, atque in ipsis Societatis gymnasiis


page 285, image: s285

inter adolescentes in sermonibus, atque exercitationibus litterarijs rerum tractario piarum, confessiones menstrue, tum quotidie principio scholarum ac fine, ad Deum precatio: ad haec cultus Virginis Matris ac Caelimm reliquorum, et cetera bonarum mentium rudimenta vigerent Praeter haec quinta quaque feria paruulorum greges, quos noscitandis elementis, calamoque pingendis primus exercebat labor, quatuor e ludis in templum deducti catechsi imbuebantur: quo nulla pars ciuitatis reliqua fieret, quam religiosae caritatis solertia [Note: 92 Altiores scholae in Collegium Vallisoletanum inductae.] non vt faceret meliorem, eniteretur. Iam quoniam Collegium ita sese corroborarat, vt opibus niti suis posset, cum ad hanc diem Theo logiam Scholastici nostri ex Collegio sancti Gregorij Dominicanorum, Philosophiam ex Academia ciuitatis petissent; Magistri duo domi sacrae doctrinae scholas ex D. Thoma auspicati Blasius Rengifus, et Ioannes Femandius; adhaec Ximenius Dialecticam, Petro Sancio, qui aliquid etiam subtilitatis Theo logicae superioribus annis exposuerat, rationes officiorum, quas initio anni inchoarat, frequentissimo in consessu, summaque, approbatione omnium persequente: pauloque post, nequid petendum foris restaret, reliquae etiam introductae disciplinae Philosophorum.

[Note: 93 Segoniensis Rectoris industria.] Segouiae Solerij Rectoris industria fecit, vt solennes Quadragesimae conciones haud paulo vberiorem soliro prouentum pietatis ferrent. Quotquot varijs per vrbem locis declamaturi erant, conuenit, adhortatusque est, vt vno omnes ore in certa quaedam communiora vulgo vitia inueherentur: ex ea enim consensione, quasi facto cuneo expugnatum facilius iri. Ita connitebatur Solerius non modo (quod interdum mala ambitio indignissimê facit) ne concionatores quafi in eodem stadio decursuri inuicem sese pro aduersarijs haberent, sed vt ad diabolum, et vitia subigenda velut concordes commilitones concordia ferrent arma. Ideinque quamuis et Euangelij ad concionem tractandi, et Collegij regendi cura distineretur, partes etiam pueros catechismum docedi sibi reseruabat: perque vias vrbis ac vicos pia carmina, et prima Christiani cultus dogmata concinentium agmen deducens, adultorum multos exemplo, plerosque etiam adhortationibus loco interpositis ad virtutem inuitabat.

[Note: 94 Ioannis Ramirij praeclare facta,] In Aragonia prouin cia Ioan. Ramirius Valentiae concionibus miros effecit motus. Cum egenos saepe et grauiter commendaret, praesertim aegros, qui vitae subsidijs, necessarijsque hominum ministeriis destituti in summa solitudine ac miseria tandem expirabat; viri nobiles dederunt in album nomina, partitique inter se ita sunt curationem, vt bini singulis noctibusijs, qui plurimum auxilio indigerent, vigiles praesto essent, opportuno animae corporique leuamento. Idem Setabim profectus cum Pastores absentes, perque culturae neglectum omnem eam Domini vineam vastatam, spinisque et venenatis obsitam stirpibus inuenisset; omnem cum diuina gratia publicis vitijs, [Note: 95 et Iosephi Aialae.] odijsque grauibus sublatis, et studio diuini cultus inducto, purgauit renouauitque. Pari studio, consimilique successu Iosephus Aiala Rector Barcinone, vbi Collegium administrabat, verbi diuini semente sparsit tum alibi, tum per quadragenariam inediam in templo summo. Specimen generosae sementis, et nobilium frugum e duorum sacerdotum sumi mutatione potest. Alter iam diu Societati infensus multa apud familiarem suum de ea oblocutus erat. Mox ita tulit casus, vt vna ambo ad Aialae concione accederent. Ea obtrectatorem ita commouit immurauit que, vr simul primum concionator obticuit, ad amicisese pedes, palam veniam rogans, et dicta retractans, eo dem loco abiecerit. Alteritem sacerdos, nec minus ab nomine nostro alienus, cum in caetera turba, quae ad audiendu confluxerat, forte adesset, qui esset verba facturus ignorans (nam varia ad templa subinde Iosephus aduocabatus;) vbi vidit apparere in suggestu Iosephum Gollegij Societaris Rectorem, fugam subito meditatur, et conatur euoluere sese e turba. Caeterum ita frequens confertaque erat concio, vt, quamuis magno luctamine, exitum minime reperiret. Itaque constitit parumper, inde paulatim sensimque elapsurus. Interim quamuis inuitus et circumspectans maneret, verba tamen aliqua et sententiae in aures peruadebant: nec sentientem paulatim attentio occupauit: illapsusque in animum sermo ita permulsit, vt protinus apud Patres confiteri delicta coeperit: ijsque, quorum ante nomen exosum habebat, regendum se totum permiserit. Quae res haud dubie multis accideret, qui incertis suspicionibus, fictisque criminibus ducti Dei seruos auersantur, si animum inducerent eos aliquando vel publice loquentes audire, vel alloqui priuatim; vel certe veritatem per se ipsimet explorare non grauarentur: verum diabolus, qui ex talibus animorum abalienationibus quanquam falsa ex causa veram perniciem sperat, causas reconciliationis longe summouet, fugaque ac silentio offensiones et odia nutrit.

Gandia et Caesaraugusta in circumiectos pagos et oppida complures factae excursiones: ex quibus que cosueuit (hoc est, supra quam facile cogitare [Note: 97 Modestiae et constantiae vires.] minus experti queant) diuini cultus restauratio extitit. Quanquam in oppido praecipuo Caesaraugustanae dioeceseos duobus sacerdotibus eo missis constanti modestia elicienda fuit agendi potestas. Vbi enim conspecti sunt, venisseque dixerunt se, si quam possent, ad aeternam salutem laturos opem, continuo oppidani praeter modum commonti nequaquam se haereticos aiunt: nec adeo vecordes esse, quin scirent ipsi per se, si opus haberent, externa auxilia petere. Cur venissent non inuitati? Miserat eos Pater Romanus Rector, quod compertum habebat valde p???pulum indigere cultura, eo que magis (vti cum aegrotis fit) vltro ingerendam opem, quod per sese non requirebant. Responderunt Patres non ignorare se esse populum fidelem: nec dubitare quin etiam vellent omnes aeternae salutis compotes fieri: verum se alios quoque pios adire populos consuesse; et vbique quempiam inueniri, qui vel propter nouitatem, vel alias causas ad animi sui profectum tenui ipsorum at prompta opella vteretur. Non se cuiquam oneri futuros. In xenodochio publico diuersaturos; et quod satis ad susti???edam vitam esset, quaesituros emendicato. Responderunt xenodochium pauperibus peregrinis exaedificatum; non hominibus,


page 286, image: s286

qui sine causa vagarentur. Populum omnem modicarum facultatum, exhaustumque expensis [Note: 98] esse, et nimium multum mendicorum adesse. Ad haec verba Patres, quo se verterent, quoque reciperent, ignorabant. Sed pius vir e primis, qui rei gestae interfuerat (nam gesta publice, et prope cum tumultu populi erat) misericordia commotus occulte ad vulgi offensionem vitandam, ne sub dio fame absumerentur, prouidit. Nec patienres Dei praecones obiecta primo in aditu difficultas terruit, seu in desperationem actos statim fugauit. Perstitere auquot dies prope latitantes Deo propitiando intenti: nec interim quorum se dabat occasio, mitigare animos comitate prudentiaque cessabant. Bonum inter caeteros presbyterum magnae ad vulgus auctoritatis sibi conciliarunt. Is primo die, qui festus illuxit, populo accommodate suasit, vt, quando sacerdotes duo illi Caesaraugustani nondum excesserant, periculum eorum facultatis facere vellent. Cumque populus haud abnueret, alter e Patribus in suggestum ascendit. De eius diei celebritate ingressus dicere, cum actio, doctrina, elocutio, tota denique dictio non vsitata eo loco esset, in attentionem summam omnes, mox in admirationem, arrexit. Quos vbi commotos animaduertit, sensim orationem eo flexit, vt quid venissent, quid propositum Societati susceptis eiusmodi expeditionibus esset, quo pacto consueuissent pueris Christianae disciplinae initia tradere, aliaque consueta exequi, vnam dumtaxat maiorem ob Dei gloriam, et spiritualem proximorum vtilitatem, simpliciter et grauiter explicaret. In attentione maxima varij cernebantur audientium vultus: gestire, qui maxime fauerant, plerique [Note: 99] mirari, non pauci rubore suffundi. Absoluta concione, populi primores conueniunt benigne Patres: veniamque submisse petunt, quod ante cum eos minime nossent, haud perinde, ac essent meriti, accepissent. Deducunt in xenodochium, et vitae subsidia certatim summittunt. Postremo alijs atque alijs actionibus delectati, perspectoque iam ex audiendis confessionibus, et instituendis rudibus, redintegrandis amicitijs, se alijs eiusmodi officijs communi profectu, apud Prouincialem egerunt, vt saltem alterum e duobus ad magni ieiunij tractatus concederet. Quod cum Prouincialis negaret, comperto eos iam ante cum adio concionatore non parui nominis conuenisse; induxere oppidani concionatorem illum, solido ei stipendio perinde ac si perfunctus esset munere, persoluto, vt ipsemet [Note: 100] suas apud Prouincialem interponeret preces. Tum vero intelligens Pater Cordesius Prouincialis id non gratum populo magis, quam concionatori commodum fore, cui sine labore merces, nouique suggestus quaerendi facultas erat, concessit. Tantam igitur animorum conuersionem patientia et constantia fortium illorum sacerdotum fecit: quibus tanto laetiorem exitum Pater misericordiarum dedit, quanto aditus difficilior fuerat: vt quicunque animarum negotia tractant, his edocti exemplis non ad primam difficultatum faciem fracti animis terga vertant, ac coepto absistant; sed Dei opem implorantes prudenter ac fortiter perseuerent; caueantque non modo, quo aditum patentem inuenerint, neper humanum errorem venturis occludant; sed vt etiam, quo difficilem ipsi angustumque habuerint, vt expeditum atque exoptatum sequentibus memoria modestiae, caeterarumque virtutum suarum relinquant.

[Note: 101 Triguerenses Pater Bustamantius excoluis.] In Baetica Triguerense Collegium anno priore susceptum colonis est frequentatum. Praeclara ibi circaque Bustamantius perpetrauit. Venit Triguetum in exitu proximi anni: et, quoniam parata nondum erat Collegio aedes, quanquam Franciscus Palma fundator contumeliam prope suam, quod ad se non diuerteret, proclamaret, ad xenodochium se recepit: eoque vtens diuersorio, e victu, quem fundator idem vt suppeditaret, euicerat, id modo quod necessitati mederetur assumens, delicatiora remittebat. Pro aetate et existimatione Bustamantij ille ad xenodochium secessus vniuersae cuitati antiquae bonitatis humilitatisque visum exemplum est. Itaque vbi coepit mane ac vesperi e superiore loco ad officium quemque suum, ad scelerum fugam, vitaeque mutationem hortari; cum praeiret hortatoris vita doctrinam, animorum ardor ingens excitatus est, isque ad commissa expianda concursus, vt nec socius Bustamantij loannes Rodericius Christophori frater, nec alij e ciuitate ipsa adiuncti sacerdotes, quamuis a prima luce ad multam noctem aures indicantibus sese praeberent, [Note: 102] possent multitudini esse pares. Inter caetera vitia prauam iurandi consuetudinem ita exosam vulgo fecit, vt fossores quidam cum herum audirent iurantem, primo admonerent modeste, vt abstineret, quod (si cut de concionatore audiuerant) sine causa iurare diuina lege interdictum esset: deinde cum perperam assuefacta lingua iterum prolapsa iurasset; comminati sunt, nisi diligentius caueret, protinus se relicto opere abituros. Egregij sane operarij; quibus non modo agrum domini, sed et animum curae esset ex colere. Bona gentis facilitas ac religiosa indoles Bustamantij animum mire cepit. Aptissimam esse Societatis Collegio Triguerum sedem nunciat [Note: 103 Triguerum apta sedes multit iuuandis.] ad late ac fructuose porrigendam industriam. Inter Baeticam et Lusitaniam situm oppidum commercijs vtriusque nationis frequens, celebribus circa portubus cinctum, ad quos excurri facili negotio fas sit. Incolas dociles, pacatos, rectae doctrinae pereupidos. Perfunctus quadragenarij ieiunij homilijs magno cum pietatis publicae incremento, dum Hispalim reditum parat, Eleonorae Zunigae et Sotomaioris Comitis Nieblae litteris, quae Triguerensis Collegij fundationem (vt supra memoratum est) apprime iuuit, Hueluam oppidum maritimum studiose accitur: quod inter Vicarium sacrorum Praesidem ac Praetorem graues ortae simultates maximam perniciem quam plurimis minatentur. Confestim abijt Bustamantius; suaque et omnium opinione facilius, Deo adiuuante, furentes incendij flammas extinxit. Inde nouis adhuc animis ad eius plagae [Note: 104 Triguerense Collegium incolitur.] culturam assumptis, Hispalim pergit, et festinanter Triguerum die sancto Ioanni Baptistae natali rursus ingreditur, sacerdotes tres ac totidem laicos adducens. Nondum enim pluribus aedes, quamuis fundator ac reliqui festinarent,


page 287, image: s287

extructae erant. Rector primus fuit Ioannes Rodericius. Nam Bustamantius, quo totum se oppidis eius tractus adeundis, sanctaeque humilitatis et caritatis muneribus dedicaret, omnis domesticae gubernationis vacationem, cum valde expeteret, pro insigni beneficio impetrarat. Oppidum igitur Hueluam, et cui Veas, et cui a sancto Ioanne nomen est, peragrauit, cum alia vbique praeclara gerens, tum maxime odia et dissidia tollens. Et quidem Hueluani adeo Patrum operâ gaudebant, vt domicilium, quo vel trans ituri, vel ibidem moram facturi vterentur, in eum tantum vsum extruxerint ornarintque. Sed Bustamantius in sancti Laurentij ferijs cum Trigueri esset, ac suggestum concionaturus in templo principe scanderet, voces quasdam tumultuose rixantium audiuit. Qua commotus re conuersus ad populum, Quid alia, inquit, vobis afferam? vos ipsi videtis, quam sit pius et patiens Deus noster, qui domi haec suae fieri sustineat. Pronunciemus omnes orationem Dominicam, et salutationem Angelicam, vt pro sua immensapietate istorum corda tangere, et hanc eis condonare iniuriam velit. Quibus dictis, ac precatione absoluta, parabat descensum. Sed Vicarius elata voce hortatur, vt fraudare reliquam populi innocentis, qui conuenerat, multitudinem, paucorum culpa nolit. ingeminant et alij preces: quibus facile Bustamantius cedens, ita locutus est, vt vehementer omnes, sed eos in primis, qui rixati fuerant, ad inimicitiam ibidem finiendam inflexerit. Quae res et praeterspem, et eo gratior vulgo accidit, quod illi e Proceribus erant, vt, nisi Deo placuisset ea via ipso in semine inimicitiarum causam elidere, grauis non ipsis modo, sed cuncto etiam populo calamitas immineret.

[Note: 105 Hispalensis Collegij floyens status.] Florebat in Hispalensi Collegio domesticae seueritas disciplinae. Qui concionabantur, qui Christianae summam institutionis vel pueros, vel rusticos edocebant; qui pueros erudiebant in scholis, sancta quadam aemulatione, vt suis pto se quisque muneribus quam optime fungerentur, [Note: 106 Scholarum vtilitas.] certabant. Inde fiebat, cum singulae recte haberent partes, vt summa optima esset. In adolescentibus, qui scholas frequentabant, quantum modestiae, quantum rerum piarum studium, quantus vitae perfectae amor inesset, ea sit coniectura; quod praeter ingentem eorum numerum, qui se ad alios Religiosorum Ordines recepere, centum eodem tempore aditum in Societatem rogabant. Ac Magistri Nouitiorum ex alijs Ordinibus Rectarem gratias acturi conueniebant, non modo quod praeter solitum multiad familias suas, verum etiam, quod ita exculti conformatique accederent; vt Magistris cum his nihil admodum negotij superesset, sed potius tirones optimo essent exemplo veteranis. Quanquam haec laus Collegio Hispalensi cum alijs prope omnibus est communis. Certe hoc eodem anno Methymnae Campi quidam prae caeteris Religiosorum nobilis Praeses cum hanc rem vidisset, ita suos allocutus est, Deseramus alia studia, et Grammaticam doce amus; ita pietas a fundamentis et ordine statuetur, quod lesuitae faciunt. plus hac ratione Reipublicae Christianae profuerimus. Alius item Praesul ex virtute adolescentium ab Societate eruditorum, de eius institutis magnaopinione concepta, illa cognoscendi cupidine ad [Note: 107 In natalitiis sancti Ioannis Baptistae quomodo curata pistas.] Collegium accessit, vehementer rogans Patres, vt communicare negrauarentur. Sed (vt Hispalim redeam) solebat sacer Ioanni Bapristae nascenti dies effusa hilaritate, licentiaque et compotationibus violari. Ioannes Baptista Sancius, vt eiut, quae Christianos decet, modestiae populus ad moneretur; bis eo die in concionem processit: et fratrum aliquot missi ad Baetis fluminis ripam, quo ciuitas effundi vniuersa solet. Profecti sunt praelato sanctae crucis vexillo: ripamque inter se amplam partiti de Christianis axiomatibus verba facere omnes praeter duos eodem tempore vocibus magnis incipiunt: oculosque ad se omnium rei nouitate auresque conuertunt. Reliqui interim duo pariter totam peragrabant ripam, graduque subinde fixo ingenti clamore eorum alter intonabat, Fratres, meminerimus omnibus esse moriendum: post mortem acre iudicium subeundum: gloriam bonis esse paratam, aeterna supplicia malis. Quos ad clamores suspensa haerebat multitudo: salutiferae vulgo subibant cogitationes: non nemini lumina humescebant. Id ipsum per vrbis vias interuallis breuibus proclamabant: eaque re laetitiae exultantis feruor, ne velut meracius poculum statum mentis turbaret, tanquam infusa lympha est temperatus. Sed iam pietatis opus subiungam, quod et insigne fuit, et sane magno stetit Collegio. Exitu proximi anni quatriremes septem, quibus praeerat Aluarus Bazanus, solae ex magna classe, vi tempestatis disiecta, [Note: 108 Aegris remigibus impensa opera.] quinque et viginti demersis, saluae Hispalensem in portum se hiematum receperant. Ad eas Bustamantius Collegij tum Superintendens aliquot fratrum, qui potissimum remiges instituerent, et hortarentur ad Christianam pietatem, et rosariis ad salutandam Virginem donarent, feriatis diebus mittere instituit. Hi dum sancto hoc labore studiose funguntur, noua in afflictam turbam calamitas, morborum ea vis incumbit, vt miserandam in speciem complures iacerent, animam agentes, prope omnibus et animi et corporis nudi subsidijs, multique quotidie pecudum ritu moriebantur. Ide fratribus vbi primum Bustamantio cognitum est, summae tempus necessitatis inter pretans, ad succurrendum quacunque posset ratione animo incitatus, aegre cohibitus est, quin eadem hora, quamuis nocturnae tenebrae obscurassent omnia, ad audiendas morientium noxas properaret. Postero die summo mane cum Rectore Auellaneda, alijsque sex partim sacerdotibus ad absoluendos, partim laicis ad solandos et praeparandos aegros; suam singulis sportulam cum pane, caricis, vuis passis, aliisque eiusdem generis xeniis, quae miserorum etiam corporibus auxilio essent, afferre iussis; ad quatriremes contendit eo consilio, vt quoad anunas omnium, quantum consequi liceret, in tuto locasset, pedem inde nequaquam efferret. Verum ipsa oculis contrectata necessitas noua suasit consilia, deque valentiore remedio afferendo perpulit cogitare. Itaque cum Aluaro classis Praefecto agit, vt aegri exponantur in terram, quo commodius sua tum animis, tum


page 288, image: s288

corpotibus adhiberi leuamenta queant. Is haud omnino rem probabat initio, quod noua videretur, nec vellet ipse noui auctor haberi moris. Tamen grauissima de necessitate, quae teneri consuetis moribus nequeat, admonitus, vt etiam erat [Note: 109] vir bonus ac perhumanus, dixit, si Patres praeesse negotio vellent, se domum conducturum, in quam aegri deportarentur. Bustamantius omnia post summam illam aegrorum miseriam ducens, procurationem ingenti animo suscepit. Conducitur domus, in quam aegri ad octoginta deportantur. Moxque cum ea satis capax non esset, alterum ferme tantum aegrorum ad Beatae Annea defertur hospitium. Quid operis et tricarum in rebus principio ordinandis, inlectis, totaque supellectile vtrobique comparanda fuerit, haud facile, nisi munerum eiusmodi intelligentes expertique coniectura assequentur. Verum cum dies ostenderet plus Patribus caritatis esse, quam virium; nec vtrumque eos munus perferre posse, benigne Aluarus, qui corporibus inseruirent, idoneos ministros sub stituit, vnamque Patribus animorum prouinciam curandorum reliquit. Adhortabantur ad patientiam, audiebant confitentes, sanctissimo Viatico, se Suprema vnctione muniebant; tum decore pieque vita functos sepeliebant: singulis etiam diebus qui leuius aegrotabant semel atque iterum Christianis rudimentis imbuebantur. Ac misera turba, quorum erga se pietatem tantam experiebatur, eorum se nutibus omnino permittens, ad quem libuisset modum versandam fingendamque praebebat. Ita vel optime animati instructique pariter cum vita finiebant aerumnas, vel ad nouas in remigio, si valetudo resarciretur, pro suis noxis luendas poenas animum comparabant. Mahometani quoque aliquot ad Christum adiuncti potentissimo caritatis illo argumento reuincti. Feminis in nosocomia haud patebat ingressus. Virorum plurimi spectatum accurrebant, multique ex nobilitate, multi sacrorum Ordinum Religiosi viri caritatis insigne exemplum admirati etiam coniungere operam, et aegris ministrare gaudebant. Nostrorum Sodalium qui ei se ministerio dedicarant, [Note: 110 Quinque Socij in aegrorum obsequio mortui.] grauissime complures decubuere: quinque virtute insignes, quos praesenti mercede diuina clementia dignos existimauit, lethargo pressi suauiter in Domino obdormiuerunt vno eodemque mense Februario. Praecesserat is qui in nobili procuratione caeteris et auctoritate praeerat, et sedulitate praeibat Pater Sancius Lopius miserorum ardentissime omnium iuuandorum amans: eoque acerbior ciuitati mors viri accidit. Ille quantam in alienis leuandis benignitatem, tantam in tolerandis suis doloribus patientiam mirandam cunctis et imitandam exhibuit. Caciorlae natus genere bono, nec mala in re: mortalis vitae triginta, Religiosae non plus quinque sed magnos plenosque vixit annos. Neque illum regionum nostrarum explebant aerumnae, sed insuper Indicas, magisque AEthiopicas apud Abassiuos, quod has crederet ditiores, meditabatur et exoptabat. Subsecuti sacerdotem ac ducem Ioannes Gomius, Hieronymus Lopius, Andreas Segura Scholastici, et Alfonsus ad manuum labores Adiutor. Gomium Deus aperte visus est singulari beneuolentia praeparasse ad optimum finem. Paulo ante impetrato ad animum suum expoliendum aliquot dierum secessu, multum gemituum, multum fuderat lacrymarum, multum poenarum sponte subierat. Ad nil non grande et arduum Dei et animarum causa exacuerat earitatem. Denique veteris quoque hominis pergeneralem confessionem senecta posica, recens et ardens cum ad opus prosilijsset, medio ex opere vocatus est ad mercedem, tum scilicet, cum pro aestu illo se laborum et studiorum exaggerata et multiplex deberetur. Hieronymus Lopius iam ornatus seu potius oneratus sacerdotio duplici, vtroque opimo erat, cum e patria Corduba Hispalim profectus iam iam designandus Philosophiae Magister, omnia duxit inferiora paupertate et humilitate crucis: eiusquesarcinae positione tranquillitatem [Note: 111] sibi conscientiae, religiosam vitam, et pretiosam mortem coemit. Sed vt recentissimo cuique famulo Deus instar matris infanti solet dulcedine lactis blandiri, nullius aeque abundauit caelesti suauitate in beatam vitam natalis, atque Alfonsi. Ab reficiendis dolabra asciaque nauigijs primo impetrauit, Deo seruiendi cupidine, vt tanquam mercenarius, paulo post vt velut Socius domum reciperetur. Adolescenti vegetum erat corporis robur, sed mirus animi candor, summa innocentia, docile ingenium, et ad imperia cuncta sequax. Cum iam morbus perurgeret, interroganti quî secum ageretur, Admodum grauiter, inquit; tum velut emendaturus dictum adiecit: Verum si ita Iesu meo placitum est, exora precibus tuis, vt crucier vehementius. Cum vero iam viribus defectus ipsum Auellanedam (qua talibus temporibus pietate nostri Rectores solent) cibum sibi suggerentem videret; non potuit contineri, quin erumperet in has voces lacrymabundus, Eheu, Pater, pulchre scilicet conuenit mihi cum Domino meo. Me lectulus mollis, durissima crux illum habet: cibus illi ac potio fel et acetum, deliciae mihi quaeruntur. Hoccine est pro Christo acerba pati? Vbi vero sacro inunctus est oleo, et circa lectulum cum luminibus precantem pro se sacram Sociorum cohortem vidit, et Religiosa vota permissus est nuncupare, sic exilijt gaudio, vt gestiente illo prae caelesti quadam dulcedine circumstantibus necesse fuerit lacrymari.

[Note: 112 Mors Lusitani Prouincialis Consalui Vazij.] Lusitania magno et Societatis, et prope totius regni dolore Consaluum Vazium Mellum Prouincialem amisit. Eum Regina vt audiuit Eborae grauiter laborare, Olisipponem sua sponte, sua missa lectica, referri iussit. Hîc quamuis caritate admirabili certatim omnia omnes nobiles medicamenta et adiumenta conquirerent, vinci tamen mors nequijt. Pridie. Idus Maias sublatus est. Funus prae ciuium comploratione peragi vix potuit. Ludouicus Montoia Augustinianorum Prouincialis, et Ludouicus Granatensis Praedi catorum ex Ordine inclyti religione ac litteris viri non modo exequijs interesse, sed et lectorum vice fungi, singulasque de solennibus [Note: Eius virtutes.] sancti Iobi partibus recitare voluerunt. Erat quippe Consaluus super decus illustre natalium, quod sanctitate ipse decorabat, solida perspectaque virtute sacerdos, Apostolica pollens facandia, summis, medijs, infimis suauitate compositorum


page 289, image: s289

morum, et consuetudinis religiosae comitate pergratus. Inter virtutum decora caeterarum insignis elucebat erga diuinissimum Eucharistiae Sacramentum pietas, vberrima haud dubie vena donorum caelestium. Supremo tempore vix cohaerentibus ossibus (adeo tabes exederat) quamdiu serio ac seuere vetitus non est, exiliebat e lecto, positisque humi genibus summa cum venetatione Dominum suum excipiebat: idque quam impetrare creberrime poterat. Prouinciae in eius locum administrationi suffectus est Iacobus Myro. Olisippone haud potuit obsisti Cardinalis et Reginae flagitationi, qui cum institutionem Sebastiani Regis Magistro Ludouico Consaluio recte viderent procedere; rati multum pertinere ad ipsius profectum Regis, vt pueri nobiles, qui cum eo educabantur, ab aliquo de Societate erudirentur, ne, si forte horum quispiam prauos aliunde hauriret mores, veluti contagione caeteros ac forte Regem inficeret: eam etiam curam sacerdoti nostro mandarunt. ac Deo bene iuuante, e sententia haec quoque procuratio succedebat. Ex ijs, qui e Collegio sancti Antonij in religiosam peregrinationem missi sunt, vnus (vt alij ante non semel) pro vago captus in [Note: 113 Religiosae vitae exemplum.] carcerem cum turba includitur. Nocte insequenti ad ludendum inuitatus acriter ab ea re ludentes deterruit eo affectu, vt ludum intermitterent, et sibi inuicem, quae lucrati erant, redderent. Frater bono successu laetus multa perrexit pie dicere: vnde illi suspicatisunt hominem e Societate esse: eoque indicio apud iudicem die postero proditus, honorifice est dimissus. Ac tales profecto omnes deceret viros esse Religiosos, vt moribus magis, quam habitu se, qui essent osten derent.

[Note: 114 Indica res.] Hoc anno in India multae susceptae expeditiones. Cum Prorex legatum ad Sinarum Regem destinaret, adiungique de Societate placuisset, [Note: Variae missiones.] qui ingressum nobile illud amplumque in regnum tentarent, e plurimis competitoribus lecti sunt tres, Franciscus Petrius, et Emmanuel Texeria sacerdotes cum Andrea Pinto laico. Meliaporam ad D. Thomae coloniam, quae a P. Cypriani morte sacerdote nostro caruerat, quamuis Franciscani ibi duoque liberi sacerdotes, agerent, tamen indigenarum se Lusitanorum rogatu missus est cum socio P. Franciscus Pinna. In Iaponiam, cum latior in dies Euangelio campus aperiretur, ac nominatim Cangoximani Regis vt satisfieret voluntati, qui (vt supra memoratum est) sacerdotes ad sui regni institutionem a Prorege Indiae, et Prouinciali Societatis postulauerat, tres sacerdotes profecti Melchior Ficeredius, Balthasar Acosta, et Ioannes Capralis. Et quoniam ad Molucas quoque insulas haud minus Christianorum augebatur numerus, auxiliares eo quoque submissae copiae, Ludouicus Goes, et Christophorus Vascus Rodericius sacerdotes. Armuziam vero sub extremum annum recens aduectus e Lusitania, qui Vincentio Tondae opem ferret, Michael Capralis discessit. Alij in viciniora Goaeloca dimissi. Quarto Idus Septembris e Lusitania appulere quatuor sacerdotes Andreas Cabrera, Marcus Miec, Michael Capralis (quem statim missum Armuziam diximus) et Franciscus Dionysius cum duobus laicis Petro Crucio, et Iacobo Brigantino. Eadem classe litterae ad Proregem a Sebastiano venere. quibus et Brachmanes, et caeteros a Christiana fide alienos, qui religionis causam retardarent, e ditione regia pelli; itemque baptismorum apparatorum intermissam celebritatem reuocari iubebat. Quibus rebus, quaehaud modice refrixerat, Ethnicorum conuersio excitata est Multi et numero [Note: 115 Brachmanes ditione Lusitanoram pellendi.] erant et opibus potentes Brachmanae. Quamuis enim eorum opes Constantinus Prorex infregerat, et importunissimum quemque eiecerat; tamen spiritus pene pristinos post eius discessum resumpserant. Quare visa consultatione res digna Proregi Cotinio est, quemadmodum regium exequi iussum oporteret. Concilio aduocato, cui Archiepiscopus, praecipuique cum Religiosarum familiarum, tum ciuitatis totius interfuêre, rem omnem horum permisit sententiae. Non deerant, quibus duriora primo mandata regia viderentur. At Archiepiscopus, qui simul vt venit Goam, persuasione hominum ad sua quam ad Christi Domini lucra attentiorum, ab omni plane vi abstinendum censuerat; experimento edoctus quam parum aegros mortales diuina, nisi humana admisceantur, moueant bona; tam graui oratione est vsus, promulgandumque omnino obseruandumque decretum regium argumentis adeo multis probauit, vt in eius sententiam omnes ad vnum concesserint. Protinus vt promulgatum edictum est, erecti sunt Christianis animi, cecidere Brachmanis. [Note: 116 Reuocatur celebritas baptismerum.] Sublatis hocedicto impedimentis continuo Socij ad celebritatem baptismorum reuocandam adiecere curam, vt sanctis hisce illecebris incuriosos suae salutis populos salubriter inescarent. Itaque praeter eos, quos ante sine apparatu tinxerant, breui ad celebrem magnificumque baptismum coacto catechumenorum numero die conceptae Deiparae sacro, nouem et viginti supra trecentos asperserunt. Cuncta pubes Seminarij Goani solenni incedebat pompa: eam Prouin cialis, caeterique Collegae sequebantur ordine longo: quippe iam ad nonaginta Goae Socij agebant. In aedibus viri nobilis congregati Competentes opperiebantur. Aderat ibidem Prorex cum omni nobilitate alloquens nouellum coetum confirmansque. Inde conuerso agmine, Prorege, nobilibusque prosequentibus inter clangorem tubarum, festumque cymbalorum ac fistularum cantum, et tympanorum tumultum ad S. Pauli incessere. Quae pompa non in posterum tantum, sed in praesens quoque profuit, Mahometana femina, Ethnicoque viro ea pia specie vitalis fontis cupiditate incensis. In gymnasio Goano, ne vlla iam re cederet Europaeis, hoc anno praemiorum inter scientiae laude victores distributio inducta est.

Cocinensi Collegio pius vir Christophorus Carualius moriens bonam pecuniae summam, vnde certum parari vectigal aureorum ferme octingenorum posset, legauit: eaque prima id Collegium certa possedit bona.

[Note: 117 Baptizaterum extra Goam numerus.] Bazaini praeter pueros e Christianis ortos amplius trecenti, in oppido Sanctissimae Trinitatis prope Tanaam ducenti, Coulani, et in ora Trauancoride ei Collegio commissa amplius quingenti Sacramento fidei ad Ecclesiam aggregati; et magno hi quidem negotio, quod gentis Regulus


page 290, image: s290

instinctu Brachma narum valde obsisteret. Sacra aedes noua extructa in pago, quod Retoroam vocant, nouem ab Coulano leucis. In Manaria insula, in quam translatos olim demonstraui Commorinenses Christianos, trecenti triginta ad fidelium adiuncti coetum. Harum mulieres gentium leuisfima causa in desperationem actae vitam epoto veneno finiebant. Huic malo remedium repertum est tandem, fortassis ex antiquitatis memoria repetitum, [Note: Plin. li. 36. cap. 15. Plut. de clar. mulier.] eaque solertia, per quam et Romanae plebis a Prisco Tarquinio, et a Milesiis virginum suarum consimilis furor sanatus fertur. Inducto enim Praefecto, vt quae ita morerentur, earum cadauera concidi iuberet in frusta, ille ignominiae et supplicij metus, quod manebat mortuas, ab immani scelere viuas absterruit. [Note: 118 Amboiniorum pietas.] In Molucis maior in dies propagandae fidei porta patefiebat. Reuersis ad sacras Christi Natalis ferias Attiuam Francisco Rodericio, et Iacobo Magalliane, qui soli in Amboino sacerdotes erant, quemadmodum anno superiore proditum est, reperere ex vicino pago legatos Christianos, quos metu paulo ante Mahometani peruerterant, profitentes statutum cuncto populo ad Christi redire cultum. Ex quibus Emmanuel in fidei pignus magnam conditionum vim exigebat: nec illi prae salutis cupidine abnuebant quidquam. At Rodericius animaduersa hominum bonitate, nec in tali re superstitiosius paciscendum ratus ad eorum profectus pagum caeteris reconciliatis octoginta insuper baptismo donauit. Absconderant miselli crucem in silua; quam inde magna prolatam cerimonia Pater in publicum restituit, magna voce omnibus inter adorationem contestantibus, quantum cunque vis Mahometanorum ingrueret, quidquid eriperent, facultates, liberos, vitam, nequaquam posthac religionem Christique amorem erepturos. Nec vero locuti sunt magnificentius, quam fecere constantius. Haud multis post temporibus oppugnati a Mahometanis, maluerunt domicilijs hortilque, in quibus rem ac spem omnem habebant, spoliari suis, et Atriuam rerum egeni omnium commigrare, quam de fidei constantia demoueti. Caeterum ingenti omnium animos terrore oppleuerant Mahometani praedones, qui duobus nauigijs oram legentes maritimam repentinis excensionibus cuncta vastabant. Itaque Emmanueli, et quibusdam Lusitanorum, qui in Amboino tum versabantur, optimum visum est Patribus pagos reuisentibus ire comites, vt eum neophytis terrorem demerent. Tribus ibant caracoris (genus nauigij modici [Note: 119 Naufragium.] est.) Vno die praegressi Patres cum peruenissent in quoddam insulae cubitum, vbi immanis in mare scopulus ex praeacutis cautibus prominet, saeua coorta tempestas caracoram frangit. Extemplo quidam in mare desiliunt, quos vndae raptos ad aspera sic allisere saxa, vt alijs foede laceratis, vnusextinctus sit. Incolae naufragium conspicati, tametsi superstitione Mahometani, ad colligendos Patres, qui in caracora nondum plane dissipata residui erant, accurrerunt. Emmanuel autem, et qui pone sequebantur, consuectis naufragij fluitantibus per mare reliquijs, haud dubie Patres haustos fluctibus rati, moerore immenso sunt obruti. Eo mox viuis praeter omnenspem repertis, tum caeteros, tum praecipue Emmanuelem laetitia vberior recreauit. Abijciebat se bonus Emmanuel plenus lacrymarum ad Patrum sospitum pedes: caracoraeque iacturam tanti esse dicebat sibi: atque adeo ne, si vxorem quidem liberosque amitteret, magni facturum, modo sibi Deus ad tot animarum salutem exiguum illud sacerdotum subsidium conseruatum vellet. Incolae quoque grates agebant Deo, quod ea tempestas ad se Patres compulisset. Idque benignum Numinis ad fidem ipsos vocantis argumentum interpretati, alacriter partim venere; partim, quos metus paulo ante abduxerat, rediere ad Christum; praeterque caeteros Praefecti pagani coniuc, et sexaginta Christianorum libefisalutis aqua renati Adeo per tempestates quoque ac naufragia cursum tenet feliciter, et longius prouehitur Petri ratis. Hunc laetum cernens progressum, et perinique patiens Satan, nequaquam satellites interim suos sinebat quietos agere. Ex oppido nomine Itu Christiano nomini infestissimo Mahometani ad v. millia Recaniuem, quem iam pagum expulsa superstitione Christus habebat totum, adoriuntur. Non solum virium terrore suarum excidium intentant; sed adfore etiam mox elaua hostes in maioris formae nauigijs denunciant ad Christianorum memoriam funditus [Note: 120 Diuina tutelaneophytos protegit.] igne ferroque delendam. Recaniuenses quanquam et numero, et apparatu bellico inferiores, et recentissime ad religionem conuersi erant, responderunt, se nec Ituanos, nec Iauos metuere: quippe qui ad vincendum, et ad vitam pro Christo prodigendam iuxta essent parati. Nec mora. Tredecim Iauorum apparent iunci magno terram petentes impetu. Praesens ante oculos erat omnibus barbara feritas, bonorum direptio, domorum incendia, vexatio carorum: denique per genera omnia cruciatuum obeunda mors, cum repente obtecto nubibus caelo vehemens procella toto mari iuncos dispergit, vix vt tres ad Amboini oram appulerint: ex quibus cum adeo vires, et animi imminuti sociorum dissipatione essent, non calamitas, sed laetus acceptus est nuncius. Dum enim admonent Mahometanos sibi vt caueant, sensim est cognitum quaedam Lusitanorum nauigia ad eorum locorum praesidium subsequi. Octo post diebus in Amboinum appulere Lusitani Antonio Paezio duce; cum quibus Antonius Fernandius sacerdos, et Antonius Consaluius laicus e Sodalitate hac nostra graui ante tempestate iactati in portum placidissime inuehuntur. Idem sub tempus aduenit Amboinijs Patribus ex Ternate quoque subsidium, Fernandus Aluarius, et Emmanuel Gomius. Antonius Paezius Lusitanorum Praefectus, illico ad vindicandas Recaniuensium iniurias cum septem caracoris ad Itu directo cursu in piratam incidit in vniuersa ea plaga pestilentissimum. Aderat e Societate Antonius Fernandius classiarios ad Christianorum militum cohortans officium. Conserta pugna, quamuis nauigiorum pirata numero superaret, multos tamen e suis, duosque e praecipuis amisit. E Christianis indigenis cecidere nonnulli, tres modo vulnerati e Lusitanis. Inde Lucebatam petiuere: vbi Pater Fernandius multos fecit Christianos. Inde missus est ad Sirois portum Pupuas versus, quo ingens allectabat spes Christianos fines latissime proferendi. [Note: 121 Pluuia diuinitus impetrata.] Siquidem infinita Dei bonitas extraordinarijs quoque suae benignitatis aderat argumetis. Cum horti Amboiniorum, ex quibus ferme totam


page 291, image: s291

gens annonam parat, per aquae mopiam squalle???ent ac peticlitarentur; Christianae quaedam feminae nuper ab ethnicismo auersae pro veteri consuetudine ad idolum consuetis superstitionibus aquam petitum abiere. Quod cum nupta homini Lusitano mulier, eoque rerum diuinarum peritior valde reprehenderet, affimuretque, si pluuiam a vero rerum parente, bonorumque fonte omnium Deo postularent, sine dubio impetraturas; ipsae inscitiam causatae suam, rogarunt vti doceret, quo pacto id a vero Deo precandum esset. Igitur ea duce ad crucem cunctae pergunt in proximo tumulo olim a Beato Xauerio sitam. Cumque solum circa scopis purgassent, et virides inspersissent ramos, flexis genibus ita orarunt: Domine qui nosti, quid opus sit gentibus, quas tu creasti, pro quibus et cruciatus se mortem perpessus es, da nobis aquam: Christianae sumus. Ac mira profecto res. Eodem momento cum tempestas ante serena alia minaretur, coactis nubibus, tanta descendit aquarum vis, vt re pro certo miraculo a cunctis habita, diu nulli essent nisi de ea sermones. Tum feminarum turba surdum idolum cui supplices nequidquam acciderant, funibus vinctum raptant per humum, et in flumen abijciunt.

[Note: 122 Ad Celebes religio propagatur.] Interim in regnum quoque Celebum Christianae religionis salutaris radius penetrauit. Rex Ternatinus instruxerat classem, in qua filium suum nomine Babu statuerat mittere, vt eos populos ad Mahometanam dementiam, cuius (vt saepe demonstraui) erat ipse in primis sciens, et perdite amans, compelleret. Hac re cognita Henricus Lusitanus Praetor decreuit praemittere homines, qui statum eius regni explorarent, simulque duas bombardas e portu quodam (Totolem vocant) reportarent. Et quoniam ipsimet Celebes per legatos multis precibus efflagitauerant Christianae doctrinae magistros, visum est Prancudo per hanc occasionem Iacobum Magallianem, qui commodum per eos dies Ternatem ex Amboino venerat, in eam expeditionem [Note: 123] mittere. Mense igitur Maio, quo tempore summa ibi desaeuit hiems, Lusitani milites, vnaque Pater Magallianes e portu soluunt. Manadum primum, qui portus est ditionis Celebum praecipuus, secundo cursu tam aliena tempestate prope diuinitus concesso, cum omnes abeuntibus certum ominati naufragium essent, appulere. Vulgata de Patris aduentu fama, vidisses vix facta exscensione vndique ingentem circa eum multitudinem conglobari, flagitantes contentione magna, vt Christiani quamprimum fierent. Quindecim diebus pro gentis captu mille quingentos catechismo praeparatos vna cum Rege sacris vndis abstersit, reliquam multitudinem in reditu abluturus. Gens est bello fortis, et finitimis valde formidolosa. Crux ingens in litore constituta: et Regi vexillum Sebastiani Regis dono datum. Aderat forte eo tempore in Manado portu Rex Sionis vir inter suos iustitiae nomine inclytus. Hîc quoque auide sancta fide suscepta, et sanctissimae Trinitatis signo, Lusitanique Regis vexillo cohonestatus est. Ex Manado ad oppidum Bolanum appulsos Manadensis Regis filius hospitaliter excepit: et baptismum magnis precibus [Note: 124] postulabat. Caeterum, quoniam Cizilguzarata Ternatini Regis frater compulerat eum, vt Mahometi subiret turpitudinem, visum est Magalliam ad periclitandam constantiam, differre in reditum mysticas aquas. Hinc Cauripam abiere; vbi angusto in littore, nec admodum in longitudinem protenso sex pagi conspiciuntur. Ex his egressi incolae ad tria millia ea cupiditate Christo Domino tradebant se, vt sane haud posses magistrorum penuriam sine gemitu reputare. Oppidorum Principibus baptismate in praesentia impertitis, et cruce in hoc quoque litore fixa, spes pro re multitudini praebita. Inde Totolem ventum, qui finis nauigationis militibus erat. Bombardis non repertis, retro ad Cauripam flexere cursum. Ad redeuntis conspectum nauigij cuncta multitudo virorum aeque ac feminarum vna secum paruos trahentium, vel gestantium liberos, vt pariter in Christi plebem omnes consecrarentur, ad litus effunditur. Octo itaque diebus Magallianes ad duo hominum millia, tanquam sitientem gregem ad vitae fontem admisit. Inde Manadum reuertit praecipua in eo oppido curaiacturus diuina semina se educaturus, quominore negotio in reliquas regni oras inde propagarentur. Quo tempore Magallianes ad Celebes, Prancudus in insulas Mauri profectus est, in Ternate Petrus Mascarenia, et Vincentius [Note: 125 Ternatinit templum extruitur.] Diazius Tiro ibidem receptus soli mansere. Qui ex mercatorum collatitia stipe adorsi templum (nec dum enim suum eo loci templum Patres habebant) tam sedulo approperarunt opus, vt cum die S. Annae coeptum esset, v. Idus Nouembres primum in eo Sacrum solenniter factum sit. Sub id tempus Prancudus iterum e Mauricis cum aeger esset reuersus, moxque etiam Ferdinandus Osorius adfuisset, et Nicolaus Nunnius e Bacciano, vbi annum fuerat, et Magallianes a Manado Regem, quem baptizauerat, Celebum Lusitanam spectatum arcem adducens, superuenisset, iamque sex vna essent; appulit ex Indiae nauis nouum subsi dium adue hens Ludouicum Goem, et Christophorum Vascum Rodericium, gaudijsque ingentibus sancta illa cohors, segregata a Spiritu S. ab noto hoc orbe in opus Euangelij, et in vltimas illas terrarum compulsa insulas, inuicem reuisit, regustauitque socialis vitae Religiosam suauitatem. Sed enim, quia populorum circa plurimorum necessitas, quorum se saluti deuouerant, nequaquam ferebat moram, post dies vix quinque iterum segregantur. Prancudus ad suas Mauri insulas, quas ex praerogatiua caeli grauioris excolendas proprie sibi delegerat, redijt, multosque eôdem Sociorum adduxit. Ternate interim Christianus efficitur [Note: 126 Nobilium conuersiones.] praecipuus Tidorensis Reguli dux, eiusdemque consanguineus, qui totum proximis annis contra Lusitanorum arcem Tidorense sustinuerat bellum. Multos Procerum exemplum eius valde commouit. Andreae, cuius die solenni renatus est, nomen optauit. Bengaicus item Rex Ternatem filium regni haredem misit, vti Saracenorum, et Christianorum moribus institutisque perspectis, vtra magis arriderent, sequeretur: nam eadem mox sese pariter secuturum. sapiens iuuenis Christiana delegit. quod Ternatinum Regem grauiter pupugit, minis et pollicitationibus in cassum admotis.



page 292, image: s292

[Note: 127 Legatio ad Sinas tentatur.] Haec inter Molucas insulas dum fiunt, legatio tentabatur ad Sinas. Quinto Kalendas Maias Goa profecti Franciscus Petrius, Emmanuel Texeria, et Andreas Pintus de Societate cum AEgidio Goe, qui legatus Sebastiani nomine ad Sinatum Regem ibat, simul curaturus, vt Lusitanos inter ac Sinas commercia et societas iungeretur (nam eo tempore Lusitani, qui Amacaensi in portu negotiabantur, portoria Sinis pendebant) simul vt per eam occasionem religioni aditus patefieret. Quae via omnes olim rimanti aptissima visa erat Xauetio. Iacobus Pereria idem ille, qui vehendum Xauerium susceperat, vexit. Commoda vsi nauigatione, tantum a Prestere, seupotius Siphone, quam Caelimanicam nautae vocant, [Note: 128 Amacai vrbis initia.] periclitati, Malacam primum, inde Amacaum quarto Kalendas Sextiles attigere. Peninsula Amacaus pusilla est in Cantoniensi prouincia Sinarum, nomen ab idolo Ama, quod ibi fuit, sortita. Nam Amacaum Amae sinum interpretantur. In litore eius peninsulae eodem nomine conuenticulum ex mercatorum appulsu, et negotiorum occasione oriebatur ea, quam nunc exequimur, tempestate: quod iam in emporium nobile, et vrbem sane frequentem cum propter opportunitatem loci (quod medius inter Malacam et Iaponiam sit, et a Molucis, Sione, Cocincina, et aliunde institores excipiat, et cum Sinis ipsis negotia quaestuosa offerat) tum propter salubritatem caeli, et rerum omnium vbertatem mirum in modum excreuit. Huc Patres appulsi Lusitanis, alijsque Christianis, qui ibidem, vel in vicina insula, cui Pignolus nomen est, negotia exercebant, sacerdotalem operam more suo nauarunt, tribus etiam illis, qui in Iaponiam mittebantur, dum traiectionem expectant, pro virili parte iuuantibus. Iacobo Pereriae, quoad legationis negotium postularet, eius portus credita praefectura erat tum suam ob pietatem, tum quod valde esset locorum ac gentis peritus. Is et legatus Cantonem nunciant ab Lusitano Rege legatum ad Regem Sinarum adesse: petuntque, vt liceat ad obeundam legationem Cantonem accedere. Tentarant alias eiusmodi legationem Lusitani: quae quorumdam impotentia et cupiditate non modo optato caruerat exitu, verum legatum pro exploratore habitum, male acceperant: et vniuerso Lusitano nomini insignis parta inuidia erat. [Note: 129 Sinarum suspiciosa cunctatio.] Vulgo non solum rapere homines, sed et vorare credebantur. Quin adeo Sinae cum fama accepissent Malaca eos, et alijs Indiae locis vi et armis potitos; et viderent longe maioribus et munitioribus vti nauigijs, quam sua essent; et super omnia, bombardarum horrerent molem, tanquam ipsi regno imminerent, procul arcebant. Ergo suspicionibus his imbuti Mandarini (hi sunt vrbium prouinciarumque in Sinis rectores) explorandum censent, num fraus legationis vocabulo subsit, illud inter alia metuentes, ne ea mercatorum ars esset portorij pensionem eludere molientium. Ea de causa Mandarinus legitur e praecipuis, qui Amacaum profectus [Note: 130 Praeclarum dictum Mandarini.] cuncta diligenter exploret. Is vbi Lusitanorum propius vidit mores, praesertim quam essent diuinis rebus addicti, quam frequentes in aede sacra, quam Patrum obseruantes; dixisse fertur, fieri non posse, vt gens, quae tantam cum Deo rationem haberet, veritatem aequitatemque non coleret. Munera ad Regem destinata in templo per otium curioseque spectauit, ac retulit singula in libellum: ex quorum aestimatione facile omnem suspicionem fraudis mercatorum abiecit, optime ratiocinans nequaquam videri ad redimendum portorium id paratum esse, quod cunctarum mercium, quas in eo portu Lusitani haberent, prope pretium exaequaret. Opportune etiam ad leuandam inuidiam cecidit, vt sub idem tempus quidam e Sinis ipsis latrunculi comprehenderentur, qui Lusitanorum ementiti habitum raptos incolas peregrinis mercatoribus diuendebant. Itaque his rebus, et humanitate, qua ab omnibus, et praecipue a Pereria tractatus est Mandarinus, magnopere conciliatus fauensque discessit. Cum eo missus Cantonem est Emmanuel Penedus, qui negotium apud Mandarinorum concilium vrgeret. Ingenti magnificentia magistratuum Sinensium admissi sunt in concilium Mandarinus, et Emmanuel: cumque postulata exposuissent, interrogatus est Emmanuel, num ferret secum publicam fidem, quae alteri olim legato praebita fuerat. Hanc cum ille negasset se ferre, quod, cum Malacensis vrbs et arx capta est, ibi conflagrauerat, id satis argumenti censuere, vt legationem totam pro ficta respuerent. Interim Amacaum appellunt Ludouicus Mellus e Sunda, et Ioannes Pereria ab Malaca, ambo locupletes mercatotes, ambo diploma regium ferentes, per quod et in Iaponiam nauigandi potestas vtrique fiebat, et Amacaensis praefectura, quamdiu tempestas opportuna nauigationi appeteret, mandabatur. Hinc parum abfuit, quin, dum sua vterque iura praeferenda censet, graue dissidium oriretur. Sed et Ioannis Suarij sacerdotis venerandi, qui ea loca pro Malacensi Episcopo inuisebat; et Patrum nostrorum mitigati precibus, litem peritis ex aequo et bono dirimendam permisere. Causa Ioanni Pereriae adiudicata est: eique Iacobus quoque Pereria sine vlla contentione praefecturam cessit. Goam scriptum, vti Prorex nouis muneribus, duobus saltem elephantis missis delinire Sinarum animos ad excipiendam legationem studeret. Nihil vltra hoc anno promotum ad Sinas.

[Note: 131 Iaponicae res.] At eodem tempore Iaponica Ecclesia multis simul amplificata modis, simul egregie exercita et vexata est. Exitu superioris anni Cosmus Antonij Dynastae Firandensis accersitu, relicto Vocoxiurano in portu (cui Patres a beata Virgine nomen indiderant) Almeida, quanquam et a Regulo, et a Bonzijs impendêre sibi molestias suspicabatur, quiduis tamen Euangelij causa paratus perpeti, Firandum concessit. Duobus circiter ibi mensibus fuit. Ethnicis quidem, ne prorsus nudarentur commercio, dolorem animi prementibus; tanta vero cum laetitia Christianorum, vt censerent se perbeatos, quibus Patrem vel alloqui, vel intueri [Note: 132 Firandensium Christianorum faruor.] daretur. In pietate is quasi aestus efferbuit, vt e neophytis vnus praeclarum condiderit volumen de rebus eo bimestri spatio gestis: Lusitanique


page 293, image: s293

duo, qui comites Cosmo fuerant, tam inusitatae spectaculo pietatis commoti, alter diuino se obsequio in Societate addixerit, qui missus ad tirociniam Goam est; alter saeculo per matrimonium alligatus, in mirum sui odium, vexandique corporis studium adductus, nouum vitae genus summae seueritatis inierit. Ad haec septuaginta Ethnicorum ad fidem, plerique nobiles accessere. Cosmus Firando Bungum cogitabat, ne Ecclesia id temporis in Iaponia princeps tamdiu careret sacerdote. Sed infestis, exorto circa Facatam bello, itineribus alia via profecturus decimo Kalend. Martias Vocoxiuram repetijt. Verum luxato pede, ne hinc quidem teuere iter licuit. Deus nimirum in regionibus his industria eius vberiore cum quaestu vti hocanno destinarat. Iam multos Almeida religionis [Note: 133 Vocoxiurae incrementa.] rudimentis imbuerat: at Cosmi aduentu multo maiore diuinarum rerum excitato aestu frequentes numerosique baptismi fien coepti. Pagus ipse neophytis eo Facata, Firando, e Bungo, non nullis etiam inde vsque Meaco commigrantibus, valde frequentabatur. In monte e templi regione omnium ad eam diem in Iaponia subrectarum statuta pulcherrima crux est. Ad caetera pietatis studia adeo seuera neophyti sexta quaque feria diuerberatione se concidebant, vt solum templi postridie multo respersum sanguine cerneretur. Sub Cinerali Ximabaram Almeida profectus est accetsitu Toparchae, quem priore anno, dum Arimanum Regem Almeida idem inuisit, diuinam audiendi legem cupido incesserat. Octo ab eius discessu diebus Vocoxiuram Sumitanda regulus omuranus, qui eum portum Ecclesiae tradiderat, magno nobilium comitatu venit: statimque ad Cosmum multa de more gentis dona honoris et obseruantiae causa [Note: 134 Sumitandae Reguli erga Christianos propensio.] misit. Erat enim non solum ore probo, liberalique et honesta facie Princeps, verum mire animo comis et humanus. Cosmus optime intelligens ex potentum fauore quantum diuinis rebus commen dationis ad vulgus accedat, ad Sumitandae beneuolentiam alendam, simulque cum eo libere de religione agendi occasionem captans, Lusitanis mercatoribus, qui ibidem hiemabant, conuiuium apparantibus, eum inuitauit. Lusitani ita laute magnificeque acceperunt, ac si suorum maximos ex cepissent Principum. Secundum epulas Cosmus solum in sacellum abducit: aitque, quemadmodum, qui consiturus est agrum, quam optima legit semina; ita oportere pro sua prudentia Sumitandam etiam atque etiam habere delectum dogmatum, quae in animo suo consita velit: atque adeo ei se, pro eo quanti tam beneuolum ipsius ac nobilem animum faciat, pacis vitaeque aeternae semina ostensurum. Erat sacellum scite ac venuste exornatum. Sumitanda cum probaret caetera, illud ante omnia mirabatur, quod in effigie Deum filium gremio sustinentis [Note: 135 Pellicitur ad sidem.] Deiparae, vndecunque spectaret, pueri Iesu oculos coniectos in se videret. Et defixerat sane salutiferum ac vitalem suum aspectum in hominis animum diuinus puer; et mira in eo meditabatur efficere. Cum igitur Regulus libenter se disputationem de lege diuina auditurum respondisset; Ioannes Fernandius, qui laponice callebat optime, aduocatus in primo congressu non nisi de rerum procreatione, quamque stulte aberrent, qui nihil praeter primam rerum materiam (vt ferme Iapones) nouere, disseruit. Verum in digressu maiorem diuina cognoscendi mysteria cupiditatem iniecit donato flabello, quod ab Meaco Villela transmiserat sanctissimo Iesu inscriptum nomine, curce superne, inferne clauis appictis. Multus Iaponibus, vti etium Sinis, nec modo ad auram ciendam, sed ad quemdam cultum vrbanitatis flabellorum est vsus. Id vt Regulus vidit, quid argumenti, quid illud litterarum sit, percunctatur: opportuneque Fernandius [Note: 136 Instituitur.] excipit. Idcirco id ei seflabellum dedisse, vt signum ac nomen, quo erat inscriptum, penitus in corde sibi imprimeret. Ad res vero tam praestantes, quam illae essent, intelligendas maiore cum otio, tum eius praeparatione opus esse. Ad quae Princeps, cum se quidquid foret opus, facturum animose sponderet, discessit. Nec diu post sub vesperam coenatus reuertit: atque vbi Fernandius ordine scholam de principijs rerum ac religionis habuit, sui memor flabelli expressa in eo signa vt tandem sibi explicaret, rogauit. Tum inter caetera de sancta cruce sermonem exorsus Fernandius, quid ex ea opis ac beneficij Constantinus Imperator accepisset, memorauit. Quae Regulus, vt apparebat, satis percepit omnia: voluitque in flabello, quo vtebatur, orationem Dominicam, salutatiouem Angelicam, et versiculum; Per signum crucis de inimicis nostris liberau nos Deus noster, adscribi: tum quid esset Quadragesima, quae tum celebrabatur, multaque praeterea id genus explicari. Die postero e suis familiaribus nobilem virum, eumdemque Christianum, Ludouicum nomine, vrbis Omuranae Praefecti fratrem ad Cosmum allegans, nun ciare iubet, se quidem iam Christianum animo esse: sique virilis stirpis Deus potentem faceret, ad imperij contra tumultus, qui suboriri possent, firmamentum, palam se pro Christiano gesturum. Interim autem rogabat, vt liceret secum veneranda crucis ferre signa, suasque res Christo Domino commendare. Quod cum Cosmus vtrumque respondisset plurimum sibi placere, continuo Omuram reuetsus, auream fingi crucem iubet, eamque propalam ab collo pendentem [Note: 137 Rex Arimae ad sidem prependet.] gestans germanum suum Regem Arimae inuisit. Rex eam rem haudquaquam tulit moleste, imo cum ante per se ad id propensus, tum laudibus, quibus Sumitanda Christianam legem depraedicabat, incitatus, legatos ad Cosmum et dona misit, postulans vt in suo quoque regno promulgari [Note: 138 Ximabaranae Ecclesia primitia.] legem diuinam vellet. Almeida interim Ximabaram prouectus, illico potestate et promulgandi Euangelij, et extruendi templi facta, ipso Tono, qui accersierat, ad audiendum omnes hortante, ter in die, quo idoneam sibi quisque captaret tempestatem, sub auroram, meridiem, vesperam catecheses instituit. Excellebat inter auditores auiditate captuque diuinarum rerum is, apud quem diuersabatur, hospes, inter nobiles facile primus: cui mox baptizato, Leo est editum nomen. Tonus, eiusque coniux Arimanae Reginae soror, saepe aures concionibus praebuere; et dedissent pietati cognitae manus,


page 294, image: s294

nisi qui maximam mortalium partem ab gaudijs sempiternis auertit, iniquus ad caduca bona respectus obstitisset. Vnicam tamen infamem filiam velut ad animi sui pignus Christiano obtulerunt [Note: 139] fonti: cui Mariae dictum vocabulum. Forte Rex Arimanus interim ea transit: quem Almeida ante sibi notum cum salutandum putasset, ab Tono introductus, perque humaniter exceptus a Rege, non pauca, quae iter religioni praesternerent, disputauit. Rex valde delectatus est explicatione quaestionum naturalium, quomodo gignantur imbres, quae fluminibus origo, quae fontibus: vnde tonitrua et fulgura: quid terram interdum moueat, alijsque id genus. De postulatis ex Patre Cosmo diuinae legis praeconibus vltro sermonem intulit, adiectoque rescripsisse Cosmum, Almeidam ipsum iturum, illam protinus epistolam afferri iussam in corona nobilium capiti suo imposuit, perlegitque. Paschales iam feriae appetebant, ad quod tempus Vocoxiurae Almeidam adesse Cosmus praeceperat. Itaque centum et quinquaginta e summis ferme oppidanorum ad prima Ximabaranae Ecclesiae fundamenta Triadis sanctae nota impressis, tribusque inter eos matronis, quae Mariam Toni filiam educarent, hebdomadae sanctioris feria quarta Vocoxiuram peruenit. Ingens ex omni parte gratulatio fuit. Socij Vocoxiurani Christianorum ardorem, et oblatam de Sumitanda spem narrabant. Almeida exponebat, quae per ipsum Deus Ximabarae gessisset: simulque missae Funaio legebantur litterae, quae praeter caetera nunciabant ab Odoardo Silua eodem tempore centum triginta e primoribus Ecclesiae Bungensi additos. Multiplicauit gaudium reditus per eos dies Vocoxiuram ipsiusmet Sumitandae: cuius adulta [Note: 140 Sumitandae modestia.] iam pietas magnis auctibus maturescebat. Cosmo duas res postulanti ad bonam pagi valde crescentis administrationem, primum, vt quaedam decreta legesque conderet, deinde vt quempiam e suorum Procerum numero praefectum pago imponeret; vtrumque volens concessit. Quin adeo se gerebat modeste, vt cum ibidem ipse, qui dominus erat portus, domicilium optaret extruere, veniam eius rei, hoc est in suo aedificandi, postularit a Cosmo. Nihil praeterea valde memorandum ibi tum gestum. Reuerso Omuram Sumitanda Paschales ferias Vocoxiurani neophyti iam circiter mille numero ingenti gratulatione peragunt. Secundum eas visum est decere mitti, qui Principem Christiano officio resalutaret. Continuo igitur Almeida eam ob rem Omuram profectus perturbata omnia strepitu armorum reperit. Duo e Dynastis coorta ab altero iniuria multitudinem, qua nihil mobilius, distraxerant in partes. Iamque Bonzij solenne occinebant carmen: quod Sumitanda plus nimio Christianis faueret sacris, idcirco deorum ira cuncta turbari. Verum placuit propitio Numini, vt eiecto, qui iniuriam fecerat, breui tranquillitas; nec difficulterrediret. Quinque diebus Omurae actis Almeida, eoque tempore multa humanitate praebentem ames saepe Regulum de Christianis dogmatibus allocutus, deducente, quem idem tradidit, viro nobili, ad Regem Arimae pergit Rex [Note: 141 Arimani Regis benignitas.] ita excepit, vt quantumlibet reluctantem honestiore collocarit loco, quam reseruarit sibi: deque animorum aeternitate, de praeceptis decem Christianae legis; quam ea Regibus iuxta populisque salutaria sint, quam felicem reddat humanam gentem custodia eorum, disputantem audiuit cum approbatione tanta, vt die postero binas ei dederit litteras, alteras mittendas ad Cosmum, quibus potestatem faciebat religionem Christianam toto suo regno disseminandi: alteras, quibus Cocinocenses audire catechismum iubebat, ipsimet Almeidae perferendas, allegato e suis aulico ad locum templo metandum; remque totam commendatius ordiendam. Almeida ex itinere ad septuaginta capita Christianorum [Note: 142 Cocinocensis. Ecclesia ortus.] gregi Ximabarae adiecit, Damianoque, qui conseruaret opus ac promoueret, relicto, Cocinocum venit: summaque oppidanorum voluntate acceptus, quindecim diebus ducentos quinquaginta, vnaque Tonum, vxorem eius et familiam baptizauit. Caeterum quod Ximabara oppidum erat portusque multo frequentior, ratus ibi peramplam ac praenobilem congregari Ecclesiam posse, Paulum Iaponem Cocinoci reliquit: eoque se ipse refert. Praeter Christianos, catechumeni [Note: 143 Ximabarana Ecclesia vexatur.] iam Ximabarae trecenti numerabantur, cum trium coenobiorum Bonzij, secundo rei progressu incitati ad consuetas sibi turbas deuoluuntur. Primo infamiam dissipare per ficta probra, Patres humanis vesci corporibus; et quocunque aspirent, pestem et exitium importare: deinde figmenta infamia cum parum proficerent, ad res, et facta saeua ac superba verti. Dum concionatur Almeida, ex condicto ferociter ingressus Bonzius positam in aede crucem in oculis omnium comminuit: nec quippiam propius factum est, quam vt neophyti Deo et sibi factam iniuriam, dilaniato confestim sacrilego vindicarent. Sed Deus, ne maioris id fomes incendij foret, promptas alioqui hominum et iras se manus [Note: 144] inhibuit. At Bonzij successu elati, et primorum cognatione et affinitate subnixi pictas in charta cruces, quas Christiani ad suam testandam fidem, tectorumque simul tutelam pro foribus affixas habebant, discerpunt. Quas indignitates Tonus, quanquam summe cuperet vindicare, tamen vitanda seditionis causa neophytos vt patienter ferrent, remporique modeste seruirent, admonuit. His alia interuenit turba e duorum adolescentium, qui ex finitimo oppido ad concionem venerant, rixa: quorum alteri alterum stricto petenti gladio cum ad prohibendum facinus Christiani ferrum extorsissent e manibus, is pro iniuria id nequaquam ferenda numerans, cum Ioanni, cuius domires contigit, tum caeteris Christianis coacta oppidanorum suorum manu exitium minitabatur. Verum cum ex composito in vacuam quamdam domum idem permissus esset irrumpere, gladiumque inde eripuisset, velut ea re par pari retulisset, ac dignitatem resarsisset (ita hominum superba leuitas saepe se ipsa ludificatur) opinione facilius teter hic turbo euanuit. Has inter vicissitudines, et inuecta liuore. Satanae turbamenta nihilo lentius Dei causa processit. Itaque die Pentecostes ducenti vitali latice contacti. Caeterum cum ad inuidiae remouendum aculeum placuisset domicilium a Bonziorum oculis


page 295, image: s295

in minus celebrem oppidi partem transferre, atque ad aedificium tum sacelli, tum domus, aream conuectamque materiam Tonus praebuisset, vigesimo die vtrumque stetit.

[Note: 145 Sumitanda Regulus baptizatur eum multis suorum.] Haec Cocinoci et Ximabarae dum fiunt, Vocoxiurae maiora incrementa Christiana res accepit Sumitandae baptismo. Vbi solennia peregit, quibus humanae salutis perpetrato negotio inuectum caelo triumphantem Christum veneramur, Pater Cosmus Omuram, habens quae cum Regulo tractaret, profectus, in tempore simul hortatur, vt Omurae templum aedificet. Regulus tum quidem, adhuc retardari se metu seditionis respondit, quod pollerent viribus Bonzij: sed assidue Christo Domino hominis compungente praecordia paulo post ipsemet Vocoxiuram venit, plusque quam esset postulatum, daturus, Cosmo significar, plane sibi esse decretum haud vltra differre baptismum: illud boni consuleret, si, quoniam maioris fratris potestati subesset, haud continuo fana Bonziana euerteret, certus nihil amplius cum ijs fore sibi commercij. Quae cum Cosmus probasset, ad eum Regulusnoctu cum familiaribus venit: positisque humi genibus in suorum corona, ac palmis religiose precantis in morem coniunctis sacra respersus est aqua, e regia Iaponum stirpe primum Christi germen; Bartholomaeus (nec causa prodita est) nomen [Note: 146] accepit. Caeterum vt ex genitali fonte posita Adae senecta nouus et laetus exilijt, familiares suos, qui circumsteterant, iussit clara voce Christianae legis pronunciare summam, vt appareret ab se suos affatim ad Sacramentum eruditos: addiditque neminem eorum, tametsi ipse non suscepisset, omissurum fuisse baptismum. Ergo hi quoque tum alioqui abunde parati, tum quia ad constantiam Principis, prohibendasque seditiones pertinebat esse quam plurimos praeclari eius consilij socios, caelestis lauacri participes facti. Posterodie Bartholomaeus ad germanum suum Regem Arimae, qui bellum gerebat, Christiano plenus spiritu iter ingressus obuium idolum, quod armis prae esse putant Iapones, Maristem nomine, cuius in vertice gallum gallinaceum insidentem affigunt, extemplo confringi, et fanum incendi, eodemque loco triumphale signum crucis, quod comitatus omnis religiose veneratus est, attolli iussit. Iam Lusitanorum nauis e Sinis expectabatur, et quia Almeida iussus erat ad eius aduentum Vocoxiurae adesse, eo versus ingteditur viam. Extremo Iunio nauis appulit: in ea sacerdotes, duo Ludouicus Froes, et Ioannes Baptista Montius cum Iacobo Consaluio laico aduecti sunt. Quos Cosmus vbi vidit, et paterno strinxit amplexu, prae sensu animi, quod tantem subsidium, diuinique operis propagatores adesse cerneret, lacrymas bonus senex tenere non potuit: neque iam quid quam habebat, quate vitam diutius adamaret. Almeida ab horum complexu statim ad salutandum regium tironem Christi Bartholomaeum mittitur. Reperit in castris militari vestitu. In paludamento leonini coloris super vtrumque humerum, et post tergum in candido serico sanctissimum nomen Iesu viridi colore pictum micabat. Ad pectus crux satis magna e solido pendebat auro. Circumiectum collo precatorium [Note: 147 Bartholomaei Reguli pietas.] Deiparae sertum gemmeo quouis pulchrius torque lucebat: os ipsum, vultusque modestia quadam sanctiore decens, vt induisse Christum et animo et corpore prae se ferret. Idem fere nobiles eius familiares decorabat habitus. Non fuit opus Almeidae dissimulanter per apta ingenio Principis argumenta insinuare se, aditumque captare ad sermonem sanctiorem. Ipse prror Bartholomaeus ab rebus diuinis exorsus colloquium, in ijsdem absoluit. Ad extremum quo cumulatius ipse quoque Christiani catechistae fungi posset munere, prolato codice, in quem Villela propositas sibi a doctis Meacensium retulerat quaestiones, quas per se minus intelligebat, earum explicationem ab Almeida postulauit. Vt vero paulatim suos omnes, ac minore cum inuidia motuque ad Christum adiungeret, quaternos quinosue secundum reditum aliorum alios atque deinceps alios ad Cosmum erudiendos, et Christo decuriandos mittebat e castris. Quibus in castris summa cum voluptate castra plane Dei licebat agnoscere. Nonludi, non rixae, nil auditu foedum, nil impium inter nobiles illos bellatores, sed certamen fortitudinis aeque et modestiae: assiduique de virtute, de patria caelesti, de Deo sermones. Idibus Iulijs salutato etiam Arimano, Iacata Vocoxiuram Almeida redit. Iam vulgato nouorum ex [Note: 148 Iaponum Christianarum sacerdotes habendi studia,] India sacerdotum aduentu, certamen haud leue erat exortum. Antonius Firandensis, et vxor ipsius Elisabetha misso confestim nuncio, Cosmum magnopere obsecrarant, vt eorum vnum ad Firandensem, caeterasque eius regionis Ecclesias visendas mitteret: quod si gratificari cunctaretur, duos aiebant de liberis suis allegaturos, qui idipsum humi strari supplices flagitarent. Ximabaranus Tonus, cum in ea vrbeiam Christiani plus mille quingenti censerentur, qui idem peteret, nobilem virum legauit. Eadem erant postulata Regis Bungensis. Quo in regno annum iam, et caeteri Christiani, et fratres quoque de Societate cum Sacramento confessionis, tum sacrificio per inopiam sacerdotis carebant. Ergo in Bungum, vt et Socijs consuleretur, et Regis adeo amici et potentis habita videretur ratio, missus [Note: 149 et piacularia grana.] est Ioan Baptista Montius, quem duxit Almeida: alijs, prout licuit, satisfactum. Haud minus fuit singulorum certamen neophytorum, vbi audierunt a Patribus recens aduectis aliquantum piacularium granuorum allatum. Ex Iaponiae cunctis Ecclesiis vel sexaginta leucarum interuallo vnius impetrandi studio accurrebant; votique compotes facti, perinde ac si thesaurum inuenissent, gaudium animi lacrymis testabantur. Nec profecto, si vere aestimetur, tanta studia donorum pretium adaequabant: quae vel copia interdum nostro in orbe, vel socordia plurimorum viliora facit. Per idem tempus, cum Bartholomaeus Regulus Patrem Cosmum reuisisset, magna Lusitani quoque negotiatores, a quibus plurimum amari colique coeptus est, gratulatione aduentum [Note: 150 Bartholomaeipietas.] eius concelebrarunt. Quibus ille vicissim haud paulo laetius pulchriusque spectaculum reposuit pietatis suae. Multo ante lucem mane itabat in templum: nec modo sacerdotem patienter ad statam vsque horam praestolabatur, sed etiam quempiam aduentu suo summoueri vetabat:


page 296, image: s296

vixque, parato sibi honoris causa stragulo vt vteretur, adduci potetat: tum Sacro perfecto, nequaquam ante pronunciatum subinde a pueris de more catechismum pedem e templo mouebat. Ad Cosmum vero aditurus in aedium ingressu pugionem ac caetera ponebat arma. Paucis diebus regrellus Omuram, quoniam parentalia quaedam Iaponum appetebant; in quibus et vectigalia augeri, et conuiuia praeberi mos erat Bonzijs, ne per auaritiam putaretur ab ritibus patrijs desciuisse, communicata cum Cosmo re, totos illos dies, quibus funebria sua Bonzij sacra celebrant, statuit ad sena egentiorum millia pascere, vt ea benignitate veri Dei gratiam sibi, et munificam pietatem conciliaret. Ad haec assuetus plus praestare, quam polliceri, et verba factis anteire; demortui Regis statuam, cui antea odores adolebat, deiecit: et Camisamam vxorem suam multum hortatus perpulit, vti vna cum matronis ancillisque suis Christo daturam nomen sponderet.

[Note: 151 Exagitatur Iaponica Ecclesia.] Florebat sane, progressusque insignes habebat diuinares, cum repente miserandum in modum scena vertitur. Nimirum adeo laeta Christianae pietatis seges vrebat Satanam Bonziosque. Ergo hi instinctu illius dolore in rabiem verso, facinus aggrediuntur immane et impium. Subornant populorum Praesides, et Gotondonum nothum in primis incitant, exaggerantes praeter caetera non ferendam eius parentis memoriae illatam iniuriam, cuius statuam is, qui eius et filius nominabatur, et gratior eo debebat esse, quod non forte genitus, sed iudicio ac voluntate lectus et adoptatus erat, et denique hereditatem regni creuerat, pro honore, solennibusque cerimonijs, quas omnia exigebant iura, per summam impietatem euerterit. His facibus occultissime agitatis, Praesidumque multis, et Gotondono incensis, consilium initur Gotondonum in regnum aduocandi, et Cosmum Turrianum de medio vna cum Bartholomaeo tollendi: vt his duobus tanquam Iaponicae Ecclesiae fundamentis fubrutis, reliqua moles leuiore impulsu euertatur. Id quo certius fieret, ipsimet proditores adeunt Bartholomaeum, perque vaferrimam dissimulationem admonent, vt quamprimum aduocet Cosmum: qui templum Omurae vero caeli terraeque Deo excitet, et Christiano baptismate Camisamam initiet. Hae dum fraudes insidiaeque struuntur, laeta et festa omnia Vocoxiurae erant. Cosmus dilatam ad eam diem saoerdotis inopia solennem professionem emissurus diem ei celebritati destinauerat eum, quo assumptam in caelum Deiparam gratulamur. Et Cosmi virtus, et Lusitanorum in portu negotiantium praesentia, et tenera Ecclesiae Iaponicae aetas, cui sacrorum veneratio, et erga pastorem suum obseruantia ingeneranda erat, et nunc primum id cerimoniarum genus spectabat, merebantur, vt aliquo cum appatatu res fieret. Venerat igitur [Note: 152] Arias Sancius e Bungo adductis adolescentibus, quos ipse non inscite canere fidibus edocuerat: et caetera sedulo apparabantur; cum Ludouicus Omurani Praefecti frater a Bartholomaeo missus adest, Cosmum ad extruendum templum, et Camisamam baptizandam ducturus. Cumulata eo nuncio laetitia est; tamen respondit Cosmus ante diem assumptionis Deiparae neque se ire neque sacerdotem alterum posse: post eum [Note: Cosmus periculo jummo liberatur.] diem continuo ambos ituros. Vbi expectata lux adsuit, conferto Lusitanis Iaponibusque templo, senex optimus ante sustinentem diuinam hostiam Ludouicum Froem abiectus in genua solennia sua vota emilit, tantos inter gemitus singultusque, vt coetum omnem spectatorum ad vberrimas lacrymas excitarit. Sed graui statim febri Patre Ludouico correpto, cum statuisset eum quoque Cosmus Omuram ad maiorem rei celebritatem adducere, haud protinus in viam se, vti receperat, dedit. Proditores nefarijs consilijs optime gnari nil magis quam cunctationem ac tempus officere, aliis super alios nuncijs Bartholomaei nomine instant, vt acceleret: ptimo quoque tempore Bartholomaeo redeundum in castra, velle tamen prius interesse dum optatur templo locus, et baptizatur Regina. Quin adeo agere simul de Arimani Regis institutione velle, quem audierat statuisse fieri Christianum. [Note: 153] Non poterant optabiliora nunciari. Iam breui futura Iaponiae totius ad Christum accessio praecipiebatur animo. Respondit itaque Cosmus die postero omnino se omni victa mora iturum: quod renunciaturus idem, qui primo accersierat, Ludouicus statim profectus est. Ea nocte Cosmus iussit quaecunque opus erant ad iter et ad Sacra Omurae facienda apparari; tamen quanquam tantum spei alliciebat, et fidem sicobligasse videbatur, nescio quo pacto uunquam extricari ita poterat, quin alia ex alijs impedimenta suborirentur. Consultoque precibus Deo, plane sententiam fixit, tantisper ipse subsistere, et Iaponem Christianum Alexandrum nomine cum mandatis ad Bartholomaeum praemittere. Quod consilium haud dubie diuinitus immissum est, ne Iaponica Ecclesia immatura orbitate percelleretur. Nam coniurati, siue veriti ne fraus erumperet, si diutius coqueretur; siue nihil dubitantes, quin Cosmus cum Ludouico ipso veniret; ita partes [Note: 154 Grauisima pericula Christianorum.] ad perpetrandum facinus diuisere, vt Dynasta quidam notae audaciae Fariuus nomine viam insideret, qua venturus erat Cosmus: caeteri tempote eodem vrbi subiectis facibus de medio Bartholomaeum tollerent. Stetêre vtrique conuentis, sed neutri facinus, quantum animo conceperant, prohibente scilicet Deo, perpetrarunt. Fariuus impetu in Ludouicum facto innocentissimum virum immanissim e mactat, Cosmum nusquam reperit. Qui in vrbe subsederant, subditotectis igni, luctu omnia lamentisque, et miserabili clade miscuerunt. Bartholomaeus quanquam aegte, incolumis tamen vicinam in arcem euasit. Decimo sexto Kalendas Septembris interemptus Ludouicus, et incensa Omura est. Erat sane vir probus Ludouicus diuinae gloriae perstudiosus, Bartholomaeo intimus: dumque vltro citroque commeat, oprima ipse quidem mente, religionis propagandae studio, cum etiam ad extruendum templum suasmet destinasset aedes, vitam haud dubie pietatis causa amisit. Promptum est cuique subijcere animo, qui sensus animorum Vocoxiurae fuerit, vbi tantae cladis postero die nuncij allati sunt. Sed impendentium adhucmetus


page 297, image: s297

malorum auertebatalio curas, nec sinebat praesentia deplorare. Haud dubium erat, quin hostes protinus in eum vicum facturi impetum forent. Itaque hortatu Christianorum Cosmus in iuncum (genus nauigij est) Consalui Vazij, et Ludouicus Froes graui aestuans febri cum Ioanne Fernandio in maioris formae onerariam alterius nauarchi: in easdem Lusitani omnes cum rebus suis, adhaec multi neophytorum cum familia item ac facultatibus secesserunt. Nihil tamen praeter metum atque tumultum in praesentia [Note: 155] passi sunt. At in Bungum, vbi et Ioan. Baptistae, et Almeidae aduentu quam cum maxime efflorebat religio, fama, vt solet, in maius res attollente, repente nunciatur, Bartholomaeum confossum, Iacatam eius fratrem regno spoliatum, naues Lusitanas Vocoxiura fugisse, templum vicumque igni, Patres ac neophytos ferro deletos. Qua fama Bungensibus Christianis supra modum fracti ac deiecti animi, Ethnicis arrecti inflatique: vt palam insultarent exprobrarentque, si quae vires Christianorum Deo essent, protecturum sane Bartholomaeum fuisse. Apparere vetus et commune dictum, quo noua haec religio peruadat, celeriter exitium rerum omnium insequi: ita Amangucium, ita Facatam pulcherrimas totius Iaponiae vrbes, postquam Christiani irrepsissent, euersas. At Socij, quamuis immensum haurirent animo dolorem, tamen spe in Deo locata, ad omniaque parati, nihil intermittebant omni ope solari et confirmare perculsos Christi tirones. Almeida non dubitauit Vocoxiuram versus, vt opem, si quam posset, tanta in calamitate afferret, raptim inire viam. Eunti, quod assiduas propter peregrinationes valde erat notus, eadem passim ingerebantur, contemptimque interrogabant, quo pergeret, quorsum inanem laborem sumeret, cum omnia funditus euersa essent. Tacaxim oppidum regni Fingensis Arimano finitimum cum venisset, nonnihil respirauit, cognito hostes Vocoxiurae pepercisse: quod statim neophyti seruientes tempori rebellium se potestati tradidissent, Patres abessent: porro et ipsos et Bartholomaeum viuere. Ximabaram progressus prope desertam reperit. Christiani tamen ad suum excipiendum magistrum officij memores accurrunt, non passi descendere, ne quid in eum ranto in rerum motu committeretur: totaque nocte cateruatim nauigium, quo vehebatur, moestissimi frequentarunt. Quae illi constantia non mediocre summa in calamitate leuamentum erat. Inde Cocinocum prouecto alia ac reliquerat [Note: 156] species rerum occurrit oculis. Crucem ab se modo statutam non aspicit. Incolarum demissi, et quasi ignotorum vultus. Vix vlli, nec qua prius hilaritate occurrebant. Insuper ne descendat, admonetur. Quod Xengandonus Bartholomaei, et Iacatae Arimani pater ante inimicus Christianae fidei iam palam eam infectaretur; non aliunde dictitans tantas filijs calamitates incidisse. Eum iussisse excidi crucem, et populum omnem renunciare Christo, capitis proposita poena, si posthaec Almeidam recepissent. Hoc illi carmen eo tristius accidit, quod palam, magnaque voce pronunciatum est, praesertim cum audirent Bungensium quidam mercatores, quos non ignorabat ad contemptum Christianae pietatis, quippe idolis deditos, famam eius rei cupide vulgaturos. At vbi tandem intendête se tenebrae, successitque lugubri diei solicita nox; moerore afflictus omnis expers quietis iacebat, cum intempesta iam nocte nauigium prope admouet sese nauigio eius. Christianis refertum erat, qui veluti miserrimum circa parentem miserrimi filij pleni lacrymarum affusi inter gemirus et singultus calamitates suas, et tristia iussa Principis memorabant. Alij dicebant, Si deserimus Deum, ad quem ibimus? Nisi in nostris aerumnis a Deo petimus opem, a quo petemus? Alij autem, Numquid ligneis statuis et lapideis, vt adhuc fecimus, honores diuinos tribuemus? At alij, Quis porro amorem caelestem, qui nostris in animis est, extorquebit? Visus esses audire [Note: Ad Rom 8.] illa Apostoli, Quis nos separabit a caritate Christi? Almeida de tam insigni constantia innumeras Christi Domini gratiae gratias agens, qua potuit ope moestos consolatus, adhortatusque ad perseuerandum, Vocoxiuram tandem, per summa incommoda et pericula duode cimo Kalendas Octobris peruenit. Idem sub tempus nuncius affertur Riosogium, quicum Arimanus Rex bellum gerebat, pacem cum eo certis conditionibus facere: atque vtrumque ad restituendum Bartholomaeum contra Gotondonum conspirare. Quo nuncio Centurio, qui Gotondoni nomine Vocoxiuram occuparat, aufugit: eaque re Patres ac neophyti respirarunt. Acceptae sunt a Bartholomaeo litterae per hominem grandem natu, insignemque pietate Christianum, quem ad [Note: 157 Bartholomaei constantia.] consolandum Regulum miserat Cosmus. His litteris nunciabat vehementer ab suis, inprimisque a Xengandono parente solicitari se, vt susceptam Christi religionem abijceret: nimirum quod eorum mentibus nondum veritatis splendor affulserit. Verumtamen animum suum in dies magis in Domini veri cultu obfirmari ac figi. Hic starus erat rerum circiter Idus Nouembres, quo tempore scriptae sunt de his in Europam litterae. Paucis post diebus cuncta rursus turbata certum est. Causa seriesque rei non extat, quod scriptis iam litteris, dato vni e Socijs negotio, vt adderet, id, quantum assequi coniectura datur, non praestitit. Sed ex litteris postero anno datis constat, turbatis [Note: 158 Vocoxiura flammis deletur.] iterum rebus impetum in Vocoxiurama Barbaris factum, Patrum in oculis vicum templumque hausta flammis, vexatos dissipatosque neophytos. Cumque Ludouicus Froes iam Fitandum abijsset, Cosmum, Almeidam, Lonsaluium aegre nauigijs duobus a Leone Ximabara peropportune missis, fugisse Tacaxim in Regis Bungensis portum. Qua in miserabili fuga intentis in fumantia tecta oculis, dum confusae flammarum crepitu, hostium insultantium, et complorantium Christianorum voces ferirent aures; dolore attoniti non tam tot suos labores in irritum cecidisse, tam praeclaras interruptas spes dolebant, quam neophytos miserabantur, qui cum vxoribus, paruisque liberis sine tectis, sine cibarijs, sine vllo humano perfugio tanquam sine pastore grex feris immanibus praeda relinquebantur. Neque hic Ludouico Froifinis aerumnarum fuit. AEger in Tacaxumam Antonij insulam delatus


page 298, image: s298

[Note: 159] cum Ioanne Fernandio ibi dudum agente, quod ingens accurrebat multitudo, templum amplificare, et sacrarium atque aedificium ad hiemem traducendam adornare aggreditur. Opus impigre festinatum est, ac breui rectum impositum, sed ad nutrimentum ignis, non commoditatem vsus. Dum Christianus Iapon fingendis candelis ceram ad ignem liquat, fauilla in aridam palearum materiam, ex quibus parietes constabant, forte illapsa, sensimque propagata peste, id repente exarsit incendium, vtquanquam interim effuse ningeret, hospitium Patrum, sacram aedem, et quindecim praeterea Christianorum domos penitus hauserit. Neque ea parum miserabilis species fuit. Incensis domibus, domesticoque consumpto instrumento, omnium rerum egeni, tempestate perfrigida, densaque (vt dictum est) cadente niue, expelluntur ad auras miselli parentes vna cum coniugibus ac liberis, qui nonnullos septeni octoniue circumstabant; tanta inter haec aequitate animi, et patientia, vt nostrorum Patrum magis, quam suam ipsorum dolerent vicem. Ex incendio sacrorum apparatus Dei beneficio seruatus est, et nonnihil orizae, vestiumque, quae Patres inopi illi turbae, cuius omnia conflagrauerant, miseratione commoti, diuisere. Ioannis vero Fernandij volumen, in quod Dominicarum totius anni feriarum conciones, et catechismi explicationem Iaponice contulerat, sane magno cum incommodo perijt. Pater Ludouicus, vt decumbebat, in summo periculo summo vsus conatu ad Christianum vicinum prorepsit. Ibique summa in egestate stoream pro lecto, lignum pro ceruicali nabuit: omnia summe aspera, nisi quod sensum aerumnarum omnem adimebat eximia caritas Christianorum. Eius cladis nuncio Firandum vicinasque in insulas perlato, confestim Fideles cum fabris, paleis, funibus, arundinibus aduolarunt: eorumque auxilijs breui sacra aedes, domicilium Patrum, etiam incensae neophytorum domus magno omnium gaudio sunt refectae.

[Note: 160 Meacensis Ecclesiae status.] Hos inter fluctus dum res Christiana in Ximo prouehitur, in Meacensi prouincia placidiore vsa est cursu. Sedatis belli tumultibus, Meacum Villela reuersus, ibi ad ferias vsque Paschales mansit. Itaque vt anno superiore primum Meaci diuinissimum conspectum est sacrificium, ita hoc quadraginta dierum ieiunium, et sanctioris hebdomadae solennia ibidem primum vsurpata incredibili cum profectu et laetitia eius nouelli coetus. Exactis Paschalibus solennijs, cum rursus fama belli percrebesceret, Sacaium redire Christianorum precibus, qui in eius capite salutem [Note: 161] locatam suam habebant, coactus est. Sacaium, vix redierat, cum ex vrbe Nara ab duobus nobilibus accersitus, qui perdocti, et aduersarij acres Christianorum erant, quamuis ad necem accersiri se suspicaretur; tamen ad vtrumque vel morte, vel vita Dei legem contestandam paratus accessit: ac Deo volente vtrumque diuino fonte lustrauit, multosque praeterea cum primis nobiles; quanquam Bonziorum formidine, quorum ditioni indigenarum plerique subiecti sunt, multi baptismum distulere. Bonzios autem nulla fere de causa christianismi propagatio cruciabat, nisi quod largitionibus peramplis, quas in mortuorum auxilium facere Ethnici consueuere, postmodum ipsi carebant. Ad haec cum pecuniam afferentibus schedulam quamdam syngraphae instar tribuerent, qua fidem faciebant, eos in locum quemdam voluptatibus redundantem, quem Gocuracum vocant, post mortem recipiendos; statim vt vera caeli felicitatisque aeternae lux apparebat, opima illa mercatura cessabat. Ita lucri perituri foeda cupidine gaudijs aeternis se pariter et populos fraudabant.

[Note: 162 Pestilentia in Brasilia.] In Brasilia hoc anno retardauit non nihil Euangelij curcum pestilentia; quae ex insula Taparica ad vrbem sancti Saluatoris transgressa, inde per maritimam fusa plagam Pemambucum versus sanctorum Pauli, Ioannis, Michaelis pagos aliosque miserrime depopulata est, vix quarta incolarum parte superstite. Visus est Deus, vt sunt ingenia eius gentis inconstantissima, ab recenti baptismate optime praeparatos, ante quam mutarentur, occupare voluisse. Latum tanta in calamitate Sociorum caritas quantum liberet excurrendi campum inuenit, non modo, ne suprema neophytis Sacramenta deessent, verum etiam ad exhortandos erudiendosque moribundos Ethnicos, et vitae immortalis tessera muniendos. Quorum sane ingens numerus ad magni Patrisfamilias vineam hora duodecima vocatus accessit. Pernambuci die sanctae Annae sacro aedificari stabile domicilium Praefecti aliorumque piorum sumptibus coeptum est. Adeo missi anno superiore Patres operam cunctis suam probabant.



page 299, image: s299

HISTORIAE SOCIETATIS IESV LIBER OCTAVVS.

[Note: 1564.] HInc iam quartum supra sexagesimum euntis saeculi, et vltimum [Note: 1 Lainij iter Tridento Romam.] Generalatus Lainij annum ingredimur. Quarto Idus Decembris anni superioris vna cum Salmerone et Polanco, itemque Natali, qui sub id tempus Germaniae inspectis rebus eo venerat, Lainius Tridento profectus, Natalem ad visenda Italiae Collegia cogitabat dimittere: eamque ob rem transigendis cum eo, quae reliqua Germaniae erant, aliquot Patauij dies substitit. Sed cum otium multa requirerent, consultius putauit Romam simul contendere, vt quae Natalis statuerat, diligentius ibi cognoscerentur, et obuia Collegia interim ipsemet Lainius inspectaret. Rebus itaque Patauij compositis Venetias transtulit se, vbi ipse et comites, cum Christi Domini Natalis ageretur, verba ad concionem fecere: praeque caeteris eam Salmeron approbationem tulit, vt Duce, multisque ciuium flagitantibus in proximum ingens ieiunium relinquendus hortator fuerit. Lainius persecutus iter cum reliquis, per quas incessit vrbes, in singulis ferme confertissimas conciones in principibus templis, et Collegiorum nostrorum affari coactus est. Priuatis quoque sermonibus plurimum vbique profecit; quod pro fama rerum in Gallia Concilioque gestarum, pro persona, quam sustinebat; multoque magis, quod diuinae bonitati placebat viri ministerio vti, dicta eius vel pauca vim ingentem habebant. Foro Cornelio (Imola hodie est) vt Episcopus [Note: 2] eius Hieronymus Guerrinus Tridenti rogirat, locum Collegio, de quo Antistes cogitabat, inspecturus, pertransiit. Foro Liuij nil prope magis admirati sunt ciues, quam modestiam atque simplicitatem, qua exceptus in Collegio est. Multi cum spectatum venissent quo vestita peripetasmate, quo caeterarum apparatu rerum ornata essent conclauia, vbi nihil eiusmodi reperere, oculis aegre credebant suis; vixque vt id viri dignum maiestate censerent, adducebantur: parum videlicet memores, postquam paupertatem Deus adsciuerit et consecrarit, augustiorem illa cultum non esse. Anconae Ludouicum Codrettum obuium habuit, quem pro re monitis instructum ad Collegij ponenda initia vna cum aliis, qui Roma paulo ante discesserant Auenionem [Note: 3] misit. Periculis nonnullis perfunctum ex foeditate viarum (vt tempestate hiberna) maxime inter Senogalliam, Fanumque fortunae, summum in alio genere Laureti discrimen excepit. Namque territus et consternatus bubalorum conspectu, quo vehebatur, mulus cum sessorem haud satis validum ferociter excussisset in solum, deinde stratum superuasisset; singulari Dei ac Deiparae patrocinio haud dubie factum omnes interpretati sunt, vt detrimenti admodum nihil acciperet. Iam pridem Camerinum et Berardus Bonioannes Episcopus, et ciuitas publice inuitarat, et nouissime nuncio Maceratam misso Vmbriae Praefectus, qui sedem ibidem habebat, ad capiendum Collegio locum acciuerant. Ergo Natali Perusiam ad Collegium visendum praegresso Camerinum Lainius cum Polanco flexit; et sub meridiem repentinus peruenit aliquanto maturius, quam ciues ac Praefectus opinarentur, ac voluissent. Quippe praeoccupati egregia equitum turma, quam ad occursum instruxerant, et alijs magnificae benignitatis documentis honestare aduentum nequiuere. Publica ad concionem verba per amicam vim ibi quoque expressa, et Collegij promissio, transactione cum Episcopo Romam reseruata. Caeterum nescio quo pacto cuenit, vt complures ciuitates, quae Collegia inter primas et summis et continentibus studijs expetiuere, vel admodum sero rem, vel ne ad hanc quidem diem perfecerint. Ita neque hoc, neque Imolense, (vbi tandem inchoata Tironum est Domus) ad id loci perfectum est: tametsi pia nobilisque Sodalitas Camerini, quae Misericordiae dicitur, in caeteris quae tractabat, muneribus pijs, Collegij quoque extruendi negotium vrgebat.

[Note: 4 Franciscus Borgia Assistens creatur.] Romam demum Lainius pridie Idus Februarias peruectus, continuo ad ordinandam Societatem cura adtecta, in primis Franciscum Borgiam, quem pridem designauerat, in locum Ludouici Consaluij Assistentem substituit. Lectionem cuncti Prouinciales, vti Constitutionibus sancitum est, admoniti suffragijs approbarunt suis. Dilata subrogatio erat, tum quia sperabant fore, vt Ludouicus tandem ab Regis institutione se expediret, tum etiam, quod peregrinatio Lainij, et publicorum tractatio negotiorum nil interim in Societate moliri magnum permiserant. Prouinciarum inter Assistentes haec est facta partitio: Borgiae Hispaniarum, adiuncta etiam Lusitania; Natali Superioris Germaniae, et Austriae; Madridio Italiae, et Siciliae; Polanco Inferioris Germaniae, Galliae, Brasiliae, Indiaeque commissae prouinciae. Simulque Natalis Romano Collegio, Madridius Domui Professorum, Polancus Collegio Germanico, Borgia Amerino, Tiburtino et Tusculano Superintendentis nomine praepositi. Nouitij, qui fere promiscue domi Professorum adhuc egerant, quo commodius institui et exerceri apposita sibi disciplina possent, cum iam et nonnulla maior operarum copia tempus institutioni eorum maius concederet, secreti a veteranis sunt: cunctique in certam domus partem semoti. Sexto


page 300, image: s300

Nonas Maias Rodulphus Pius Cardinalis Carpensis de cuncta Ecclesia, deque Societate meritus optime ad bonorum laborum mercedem [Note: 5 Societatis patrocinium Pontifex sibi reseruat.] excessit. Is fuerat Societati nascenti patronus a Pontifice Summo datus: amanterque et commode patrocinium exercuerat; tamen eo demortuo consultandum visum est Patribus, esset ne supplicandum Pontifici, vt nouum sufficeret, nec ne. Nam ex vna parte non modo vtile esse id praesidium exempla caeterarum ferme omnium Religionum suadebant; sed necessarium etiam praecipue Societati esse demonstrabant vexationes, quibus illa superalias alijs vbique locorum agitabatur. Ex parte tamen altera deterrebant exempla peruersitatis humanae paratis ad salutem praesidijs in perniciem abutentis. Cum satis appareat leuissimos quosque Religiosorum hac illac non raro extra disciplinae cancellos per vmbram patronorum effluere; et aulicorum interdum quosdam inferre se Religiosorum negotijs, et minime expertos ea tractare, quae prudentiam vsus requirunt. Caeterum vtcunque aliarum habeat Religionum res, [Note: 6] cum inter diuersas adeo earum ac nostrae huius disciplinae vias comparatio haud omnino cadat: certe Societatis structura cum exobedientia apta sit prope tota, adeo vt nisi obedientia vigeat, ipsa frustra sit (quomodo enim aliter munerum tanta varietas in rem pietatis publicam bene et ordine sustineri et exerceri possit?) Quidquid laxando imperio, minuendaeque vnius Praepositi auctoritati ac remittendo Ordini sit, plane constat esse ei maxime periculosum. Eo etiam necessaria minus videbatur patroni cura, quod, cum ordinariam sedem Praeposito Romae apud Pontificem leges nostrae decernant; per sese dubijs in rebus, cum ad ipsum Sanctissimum Dominum, tum ad quoscunque Patrum amplissimorum vsus ferat, perfugium promprum habet. Quin adeo quoniam aliorum alijs locis et causis opportunior est opera, satius videbatur omnes patronorum numerare loco, omnes pro tempore causaque appellare, quam vni nominatim esse affixos, per cuius tutelam caeteri se quodammodocura exemptos rati, minore studio cum opus foret, causam susciperent. Haecaliaque Patres cum [Note: 7] secum, et inter se reputarent, ea stetit sententia, nequaquam postulandum patronum, sed rem omnem ingenue Christi Vicario simpliciterque aperiendam: quodqueis decreuisset, id placida bonaque mente complectendum. Commodum Lainius ex graui morbo explicitus in Tusculanum ad valetudinem confirmandam secesserat, vbi et Pontifex aderat. Ei Collegium forte visenti, adstantibus Cardinalibus Sabello, sanctae Florae, Vitellio, et Gonzaga, breui significauit excessu Cardinalis Carpensis orbatam patrono Societatem, simulque dubitationem Patribus incidisse, vtrum praestaret certum ac destinatum adsciscere, an Cardinales omnes, sicut experiebantur, pro patronis habere: cupere id arbitrium eius Sanctitatis esse: eiusque mentem ac nutum sequi. Pontifex cum vehementer probasset, ne quis vnus nominatim patronus assumeretur, clementer adiecit, Patrocinium vestrum ipsi nos recipimus, nos erimus vester Protector. Quae benigna Sanctissimi Patris voluntas ingens Societati gaudium peperit, et multum animi ad res gerendas addidit. Verumenim vero propensionem eam grauissimae mox obtrectationes quemadmodum principio concusserint, nec modice immutauerint, ac singulari tandem beneficio Deus clementissimus restituerit, quoniam res omnino digna est, hinc exequar cum cura ac fide. Post confirmatum Concilium Tridentinum [Note: 8 Societas grauissime Romae exagitatur.] Pontifex ad eius inducendum vsum intentus, ante omnia dimittendis ab Vrbe ad dioeceses suas Episcopis, et Seminarijs Clericorum instituendis, quemadmodum praescriptum in Synodo erat, curam impendit. Magni momenti, sed et magnis impedita difficultatibus Seminariorum inceptio censebatur. Ergo caeteris Ecclesiis ad salutare institutum vt Ecclesia princeps exemplo praeiret, Pius in publico Cardinalium consessu de Romano quamprimum Seminario condendo, deque via pecuniae, quae satis ad tolerandas impensas foret, conficiendae decernit. Cardinales decem, ac Praesules praeterea quatuor designati; quibus cum caetera commissa, tum praecipue, vt quinam institutioni ac disciplinae Seminarij [Note: 9 Romane Seminarij procuratio ei traditur.] praeficiendi essent, viderent. Hi summo omnes consensu delegandum id munus Societati censuerunt; quod eam vltro versari in iuuentute instituenda viderent, et abundare operosis hominibus, expertaque cum docendo, tum moribus fonnandis industria non dubitarent: denique vtilem eius doctrinam esse et Romani Collegij et aliorum per omnes terrae propemodum oras gymnasia fidem facerent. Itaque Cardinalis Sabellus patronus Seminarij destinatus, suo ac caeterorum ei curae praepositorum nomine Lainium totius negotij ignamm scripto rogat, quam summa ipsi voluntate et consensione ad Sodetatem prouinciam deferant, pari ipse alacritate ad Apostolicae Sedis obsequium, vrbis Romae adiumentum, ac Dei Domini laudem suscipiat Lainium haud fugit inuidiosam ingeri ac plenam laboris procurationem; tamen vbi cum Deo, cumque Assistentibus suis accurate deliberauit, item scripto respondit, gratum Patribus fore, quacunque via possint, Romanae Ecclesiae, Deique gloriae, cui se totos deuouerint, inseruire. Tum quatuordecimuiri quid egissent, ad Pontificem deferunt. Is quanquam non ea alacritate, qua solebat ante, nostris rebus studeret, tamen iudicium eorum probauit. Ergo Cardinalis Sabellus P. Generalem adinonet, vt instituta, quibus regenda ea iuuentus esset, condi iuberet. Condita accurate ac propere sunt mire ad sensum Cardinalis, iamque eiusdem iussu apta quaerebatur domicilio sedes, cum tempestas erupit. Concitatores [Note: 10 Concitata procellae causa.] quidam e Clero, et Professoribus litterarum fuerunt. Causa nulli erat obscura. Cardinalis Sabellus Pontificis in Vrbe Vicarius plurimum Societatis vtebatur operâ. Quotquot vel sacros Ordines, vel munus ab eo Ecclesiasticum peterent, interrogari probarique ab hominibus nostris volebat. Eorumdem nuper ministerio tum ipse, tum Cardinalis Alexander Farnesius, cuius curae ad quadraginta paroeciae S. Laurentio in Damaso contributae commendatae erant, ad paroeciarum cognitionem ac reformationem vti coeperant. Erat haec plena periculis inuidiaque procuratio,


page 301, image: s301

quanquam publice salutaris. Nemo enim censorem libenter patitur: perrarusque est, qui monita quamuis probet, monitorem audiat sine morsu. Ergo, quod necesse erat, nonnullorum animi Clericorum abalienati ab nostro sunt nomine, quasi vltro intruderent ipsi se Patres in ea nuinera: et architectarentur sponte sua, quae ingrata illis, ignominiosa et damnosa prouenirent. At Professores litterarum, Collegij Romani fama magis in dies inclarescente, pluribusque eo ad disciplinas confluentibus, dolebant videlicet vel scientiae landem sibi, vel doctrinae quaestum praeripi; et aditum ad multorum gratiam, vnde olim crescerent, intercludi. Igitur ex his atque e Clero impotentissimi quique vbi cognouerunt Seminarium quoque Societati committendum, rem intolerandam rati, modis omnibus interuertere aggrediuntur. Homines e Clero praeter commemoratas causas, insuper illa vrebat, quae plerisque potissima videbatur, quod, si institueretur Seminarium, conferenda in sumptum certa ipsis quotannis pecunia esset: nec rem facile processuram existimabant, nisi procuratio Societati committeretur. Atque hanc ob causam altioris quidam dignitatis, qui Abbatias intra fines eos habebant, ex quibus contribuendum, erat, auctoritatis suae vmbram accommodasse coniuratis dicebantur. Haec causa minime palam exolicabatur, sed initio id modo iactabatur, non esse e Romani Cleri dignitate sobolis in Clerum educandae institutionem alienis tradi. Similes a similibus optime institui: matrumque eas maxime laudari, quae per se ipsae suos liberos educarent. Non deesse in Ecclesiarum parente Ecclesia sacerdotes ad formandam moribus nouam prolem satis paratos, nec viros praestantes ad litteris imbuendam affatim instructos. Quod vt plane ostenderent, quos adeam rem censebant aptissimos, nominatim in tabellam referunt, atque Pontifici tradunt, difficillimo [Note: 11 Abalienatur a Societate Pontifex.] enim vero rerum articulo; quod is ipse, qui adhuc in omnibus tempestatibus fuerat Societati perfugium ac portus, ac modo patrocinium eius peculiare susceperat, haud modice auerterat inde animum ob ingentem Cardinalis Borromaei vitae commutationem. Etenim Carolus Borromaeus, quem iam inter Caelites a Pontifice Paulo Quinto relatum merito excellentissimae sanctitatis tanta propensione humana gens colit, morum quidem semper fuerat optimorum; sed, antequam ad clanrissimum eum statum, ad quem necessitudo Pontificis cuexit, et summas veniret opes, super virtutem hominum bonorum communem non admodum eminebat. Caeterum vbi ad summam eam felicitatem, et amplissimum [Note: 12 S. Caroli Borromaei insignis ad summam virtutem processus.] gradum alcendit, vt aequum erat, ex donis diuinis ad Dei cultum proficiens, pariter ad omnia virtutum decora progressiones admirabiles fecit. Excelsitas enim loci vt degeneres animos vertigine agit in praeceps, ita generosos admouet caelo, humana quanto magis ex alto, tanto minora, infraque se despectantes. Illud prae caeteris in sanctissimo viro illo singulare animaduersum est, quod vbi semel ad virtutum perfectarum serio coepit culmen incitare gradum; ita cursum arripuit, ita tenuit, vt, quoad vita comes fuit, altius semper enixiusque contenderit. Erat Romae hoc tempore negotiorum Societatis Procurator Generalis Ioannes Baptista Ribera Hispanus, is, quem anno millesimo quingentesimo quinquagesimo septimo missum in Vrbem congregationis generalis causa annali suo narrauimus. Is per humanorum casuum necessitates ad Carolum Borromaeum, a quo pleraque pendebant, frequens habebat accessum, ac veluti Religiosum procuratorem, cupidumque salutis alienae (qualis reuera ipse erat Ioannes Baptista) decebat, pios in loco sermones inferebat. Quos auide Borromaeus audiens, ac demum per Beati Ignatij exercitationes penitus in diuina ingressus, paulatim in virum nouum conuersus est. Domesticorum plerique, quorum fixis humi consilijs tanta in opulento ac iuuene Principe seueritas parum commodabat; saepe illum cum Ioanne Baptista vium per varias artes vel fictis in pudicissimum Patrem foedissimis criminationibus tentarant dirimere. Sed frustra ceciderant omnia Nam et probrorum vanitatem ipsemet comprehenderat Cardinalis, et Ioannem Baptistam caeco ad se aditu admittebat. Hoc vero anno siue aliorum suasu, cum quibus praeterea sanctus Carolus multum agebat, siue sua sponte, aut diuino instinctu ad perfectissima quaeque euolans magis, quam gradiens, in longe austeriorem, quam vel Ribera, vel quispiam de Societate auctor fuisset, sese disciplinam immisit. Oblectamenta quaedam honesta suoque consentanea loco laxamenta abdicare: non ad exercendum auramque captandam egredi: raro apparere in publico: totos dies inter litterarum ac pietatis latere studia: de astringenda quin etiam rigidius domestica disciplina mensaque; de eleemosynis large distribuendis; nonnullis item, quibus oneratus sibi videbatur, ponendis vectigalibus, deque profectione ad Archiepiscopatus sui sedem agere. Eas res perpaucitum probare: plures aegiae mentis tristitiam, ignauiam, insaniam vocare. In summa Pontifici nepotem [Note: 13 Ficta in Societatem fabula.] ipsius, ac praecipuum in sustinendo terrarum pondere adiutorem, et vnicum agendarum rerum administrum eneruatum ab Iesuitis, in fatuatum, de mente deiectum persuadent: cum re vera Patres non nisi moderatiora quotidie inculcarent. Verum quis lubricas vulgi prurientesque cohibeat linguas? Spargitur rumor inductum Cardinalem, vt Societati immensam vim auri donet; vt vectigalibus peramplis Romanum Collegium locupletet; vt denique posito galero abdere se intra Iesuitarum Ordinem velit. Quas res nec ipsi, nec Sociorum cuipiam in mentem vnquam venerat cogitare. Qui sagacius consilia hominum venari, aut fortasse malignius interpretari solebant, suspicabantur ab nonnullis, quibus exemplum Cardinalis Borromaei graue esset, quod eo sibi legem vitae longe diuersam ab ea, quam ipsi ducerent, tanquam praescribi putarent, sermones eiusmodi progenitos et exaggeratos. Quidquid sit, Pontifex permoleste [Note: 14] tantam mutationem ferens, demissaque in animum opinione ab familiae huius ortam hominibus;


page 302, image: s302

Lainio interdici inbet, ne ipse, neu Ribera, priusquam se conuenissent, in Borromaei congressum auderent venire. Hac offensione impigre, qui Semmarij disturbare coepta moliebantur, vsi, obtrectare liberius, et interpretationes malitiosissimas comminisci. Non esse e Iesuitis solide doctum quemquam: e Seminarij adolescentibus praestantissima quaeque ingenia praecerpturos: nihil eos agere aliud, quam vt sacerdotiorum reditus suis Collegijs sine vllo fine modoue adiungant: denique paroecijs etiam Romanis imminere. Quae omnia in exulcerato Pontificis animo, domesticoque dolore subacto ita penitus insederunt, vt incommoda inde in Societatem multa et grauia, (sicubi clementia consueta Beatissimi Patris necessaria foret) in Vrbe ac prouincijs reduudarent. Lainium ne coram diluere pestiferam calumniam posset, cum aliae frequentes infirmitates, tum ex podagra dolor pedum acerrimus strato affixum tenebat. Fama pro suo ingenio cuncta in maius ferens, interdictum Iesuitis omnibus ad Pontificem accessum vulgabat: atque adeo agitare eum de natione illa [Note: 15 Adhibita ab Societate Dei placamina.] funditus ex Vrbe pellenda. At Lainius Dei plenus fiducia de more ad opem inprimis caelestem implorandam conuersus, cum interim nullum propitiandi Numinis cessaret genus; vnum tamen praecipue deligi tota in Societate mensem iubet, quo mense in eam rem studiosius insistatur. Vt quisque eo mense praeter consuetas et ordinarias, et quas vltro cum assensu Moderatorum praeterea obiret pietatis actiones, ob eam nominatim causam quinquies verberaret se, ac tribus sextis ferijs ieiunaret: sacerdotes decies sacrosanctum offerrent sacrificium, decies laici pro quadam portione orarent: vnaque omnes ad vesperam Litanias quotidie pronunciarent. Iulius mensis Romae quasi piacularis hisce officijs et placamentis delcctus est. Mira res fuit, et, quanta sit Deo suorum famulorum cura, precumque ac sacrificiorum quanta vis, clarissimum pignus. Cum Patrum quidem ipsorum rogatu nemo vnus mortalium quidquam apud Pontificem [Note: 16 Pontisex placatur.] egisset, sub Idus Iulias Cardinalis Sabellus nunciari Laiaio iubet, Sanctissimum Dominum nequaquam alieno ab Societate animo esse, nec de ea male sentire: idque Patres re propediem cognituros. Dein octauo Kalendas Sextiles Lainium iam melius habentem idem Cardinalis accersit, refertque deliberatum Pontifici omnino esse Seminarij procurationem Patribus demandare: postridie ipsum Pontificem id significare Lainio velle, quod fecit in aedibus sancti Marci, in quibus tunc Pontifex agebat: valdeque beneuolum ei se, recteque de cuncto Ordine sentientem ostendit; addens portero die esse sibi in animo domum Professorum, Collegium Romanum, atque Germanicum visere, vt palam omnibus faceret cordi sibi eam familiam esse. Eo die subortis impedimentis non venit: insequenti autem, qui fuit quintus ante Augusti Kalendas, in Cardinalium frequenti conuentu retulit de Seminario, si videretur, Societati tradendo: cunctique nemine discrepante, etiam qui antea dissenserant, consensere. Pridie Kalendas [Note: 17 Visit Romana Societatis demicilia.] Augusti venit Pontifex Cardinalibus sex, multisque Praesulum, et virorum principum comitantibus ad Professorum templum; inde post fusas preces domum ingressus cuncta diligentissime explorauit, magnam rerum approbationem omnium prae se ferens, paremque verbis ac vultu benignitatem, vbique munditiem inter caetera aptamque cumpositionem collaudans. Vbi hîc omnia per otium vidit, ad Collegium perrexit; atque in gymnasij atrium ingressus, cum vnam partem conuestitam scriptis carminibus conspexisset; quid ea res esset, rogans, et audiens carmina esse super eius aduentu raptim [Note: 18 Quomodo exceptus in Romano Collegie.] sexdecim scripta linguis, quot nationum in Collegio homines erant, gauisus est: ibidemque posita sella, primum a Petro Perpinuno ea oratione, quae edita extat, et omnibus valde placuit, nomine omnium salutatur. Tum accesserunt lecti pueri, ita vt aptum erat, ad varias disciplinas, quae in Collegio tradebantur, referendas ornati: ac praeter insignia et ornatum affixus ad pectus index, quam quisque doctrinam ac personam referret, rudioribus loquebatur. Doctrinae erant hae, Grammatica Latina, Hebraea lingua, Graeca, Arabica. Tum facultates Rhetorica, et Dialectica: mox Mathematicae disciplinae, Arithmetica, Geometria, Musica, Astronomia: deinde Philosophia de moribus, et de natura: postrema princeps ac regina omnium Theologia. Singuli autem pueri, vbi proxime accessissent, breui ac venusto carmine suam quisque Pontifici scientiam dedicabant: qui visus est plurimum ea re delectari, dicens multo se plura pro Collegio, proque Societate, quam fecisset adhuc, facturum. Ingressus in septa Collegij cum caetera, tum nomina tim domum in eo insitam, quae Pauli IV. fuerat, videre voluit. Ad Collegium inde Germanicum tendit, ac versus ad excipiendum paratos, quod diei iam multum processisset, placuit omitti. Quaedam contubernia, et caenaculum iam stratum instructumque vidit. Quotque, et quo ordine in eo Collegio, quaque disciplina instituerentur, cognouit. Domum inde reuersus, vt domestici renunciarunt, eo die non nisi de Societate egit, summe laudans eius instituta et labores; eosque qui tam iniuste eam vituperauerant, graui oratione perstringens. Haec res Dei famulis multis modis grata accidit: et notauerunt ante exactum, quem destinauerant precationi mensem, Deo suorum vota praeueniente, pridieque Kal. Augusti cecidisse, eo prorsus die, quo anno ante octauo ad feliciorem vitam B. Ignatius emigrarat. Equidem placati Pontificis, tametsi auctorem [Note: 19 Causa placati Pontificis.] Deum, ac B. Ignatium haud pro dubio pono, quia tamen molles viae Domini sunt, quibus id effectum adminiculis putem adijciam. Simulac ad Pontificis pedes Lamius venit, quidque cum Cardinali Borromaeo egisset exposuit, illico ??? pristinam gratiam ac benignitatem ipse est restitutus. Peiore loco causa erat Riberae, qui tamen Pontifici, totique Vrbi solidam suam virtutem testimonio euidenti ac certo probauit. Cum enim, quod iam diu flagitarat, enixeque contenderat, profectionem ab Lainio Indicam impetrasset, idque per Vrbem vulgatum esset; aperuit quam non gratiam mortalium, et caducam Ribera gloriam quaereret, si potentiorum interdum limina, prout


page 303, image: s303

demandata sibi procuratio exigebat, subiret. Haec igitur profectio Pontificem solicitudine liberarum haud mediocriter affecit, vt Patrum caeterorum animaduertere innocentiam posset. Quod vero ad Seminarij negotium pertinet (de quo minime laborabant Patres, nisi quod, cum vltro vocati essent, iam per affictam infamiam dolebant velut indignos contumeliose repelli) cum hominum, quos nominarant aemuli aptissimos, explorata facultate nihil magis, quam priuatae quaedam rationes, nec obscura cupiditatis liuorisque vestigia deprehensa essent; haud grauate sententiam quatuordecimviri ac Pontifex in concilio priore confirmauere. Vt vero Societatis domos ipsemet Pontifex viseret, optima fuit via, qua fieret satis parti vtrique. Nam Societas pro benignitatis eam rem argumento accepit: alijs quaestionis ac poenae videri genus potuit. Ad haec obtrectatoribus, postquam oculis cuncta suis lustrasset, promptius erat Pontifex responsurus, et minorem ad maledicendum [Note: 20 Noua in Societatem tompestas.] relicturus ansam. Nequaquam tamen ita euenit: sed ex incendij restincti cineribus nouum tetriusque multo exarsit. Vbi tandem placatum Pontificem, et Seminarium Societati traditum boni illi viri, qui litem nequidquam intenderant, cognouerunt: tum vero non euersa modo consilia sua, spesque succisas perdoluerunt, sed ignominiam, tanquam victi missique sub iugum essent, ferre non potuerunt. Et, quia noua iudicia non restabant, nec quidquam amplius rectas inire proderat vias, malis artibus impetu caeco grassantur. Ducem se Episcopus praebuit ex ijs, quibus nulla dioecesis est, spurius ipse ortu, et luscus, nec optima fama Venetijs diu versatus: quem proprius etiam vrebat dolor, quod, cum operâ eius Cardinalis Sabellus ad visendas vteretur Vrbis paroecias, iam posthabito illo, Patris Vsmari Goissonij Belgae, per quem etiam initiandorum facultatem [Note: 21 Libelli de ca famosi vulgantur.] explorabat, adhibebat industriam. Is nimium dolori indulgens duos composuit libellos, et inter Cardinales in Vrbe, lateque per prouincias extra Italiam inter Proceres ac rerum potentes sparsit; vtrumque enim vero famosum, et impudentium refertum probrorum, [Note: Caca malitia.] et sane pestilentem: nisi quod, vt quidam Poetarum de femina memorant, quam exoso marito, cum vnum propinasset venenum, haud eo contentam alterum miscuisse aiunt, quod antidotus et remedium prioris fuit; ita is nimio nocendi studio abreptus pleraque tam enormiter ab vero aliena congessit, vt tota se ipsa destrueret moles: vnumque altero venenum [Note: 22 Maligni animi signa.] exarmaretur. Nam primum vel mediocriter incorruptis ac rerum peritis perturbatus criminatoris animus, et portentosa mendaciorum vanitas apparebat ex eo, quod si vllius rei bonae studium, ac non infamiae dumtaxat inurendae libido hominem incitaret, ne aduersus vnum quidem e vulgo, nedum aduersus Religiosum Ordinem debuit libellos absque auctoris vulgare nomine, perque varias ciuitates et prouincias disseminare. Verum si quid minus in Societate probaret, aequum erat ex Christi Domini praecepto priuata primum admonitione vti: cumque id minus processisset, tum ad eos, quorum erat partium cognoscere, et ad Pontificem ipsum causam deferre, praesertim quod non in angulo, aut in solitudine agebatur res, sed Romae, sed in luce meridiana, in oculis Cardinalium, supremique sacrorum Antistitis. Deinde nihil poterat clarius impotentem animum prodere, quam verborum intemperantia. Societatem appellabat Religionem diabolicam, nationem execrandam, barbaricam sectam. Quae, aliaque criminosa vocabula vix Lutheranorum [Note: 23] petulantissimus effudisset. In quo sane non modo parum se consideratum praecipitemque ac temerarium demonstrabat, sed suspectum etiam faciebat parum castae religionis. Nam cum omnium haereticorum prima labes sit auctoritatem sacrorum Conciliorum, et Apostolicae Sedis potestatem pessundare, cuiusnam videri indolis poterat, Sodalitatem a multis Romanis Pontificibus, nuperque a Tridentina Synodo comprobatam, non damnare solum, sed nationem execrandam, sed Religionem vocare diabolicam? idque tum ipsum, cum Cardinales et Pontifex in mores ritusque Catholicos ad Cleri supplementa adolescentes optime ei committi instituendos censerent? Nempe vt hoc diceret: ab Senatu Reipublicae Christianae, et ab Christi Vicario, quos Ecclesiae Christianae soboli praeficerent, Magistros lectos esse execrandos et diabolicos. Apparebat etiam ad serenda odia, et Clerum aeque ac populum in Societatem concitandum classicum eum canere, cum ad Cleri euersionem aiebat eam tendere, et sectam esse Barbarorum natura hostium Romani nominis, filijs, puellis, vxoribus, domibus insidiantem omnium. Quae profecto non nisi diaboli dissidiorum parentis incepta sunt: nam filij Dei pacifici: Spiritus sanctus non simultates, sed pacem serit. Fac aliquem tandem de Societate alicuius compertum criminis (nam dum hanc vitam viuimus, quanquam Religiosi, tamen homines sumus) num debuit totus Ordo damnari? tam equidem, quam tota Ecclesia militans, in qua tantus sceleratorum est numerus. [Note: 24 Quarum rer um communicanda laus, vel infamia inter multes.] Iniquum est deriuare culpam in coetum omnem e crimine priuatorum, nisi ad id forte crimen societas, vt praedonum ad rapinas, inita sit. Hoc enim spectari debet, quam in rem sit conflata societas, vt eius rei pars deriuetur ad socios, non aliarum. Si ad recte agendum multi conuenerint, quae recte fiunt ab aliquo vno eorum, participes iure cum caeteris, quippequorum conlilio et volutitate et conspiratione sint facta: quae vero perperam fiunt, cur communices? cum ea neque communi consilio fiant, neque comprobent caeteri, neque eius rei societatem vnquam coiuerint: imo oderint, insectentur, vindicent? Verum conditor ille probrosorum [Note: 25] libellorum, vt, quando coeperat, nauiter esset impudens, quod in Societate, hoc in praestantissimis quoque nationibus summam per iniuriam faciebat. Quoniam plerique tum huius Ordinis Romae doctrina et virtute praestantes ex prouincijs erant externis, ferendum nequaquam aiebat, vt educatio Romanae iuentutis Germanis crederetur et Hispanis, hoc


page 304, image: s304

est, (ita ipse interpretabatur) haereticis, et Marranis. Ad haec multos nominatim quasi neophytos vituperabat, (tanquam vel suscepisse Christi religionem foedum sit, vel quod olim maiores susceperint, noxa sit posterorum.) Sed sit vulgi hic error. Ille vero conijcere in eum numerum nominatim multos non erubuerat, quos vetustae non modo religionis, sed etiam nobilitatis constabat esse. Videbatur ex quopiam naufrago inaudisse, quas in Hispania supra prodidimus turbas, inde machinatus contumeliam, confidentissime pronunciat scissam esse barbaricam sectam in duas partes Christianorum veterum ac nouorum: atque caput illius Roseum esse Cantabriae Proiuncialem, cum neque prouincia Cantabriae, nec qui nominaretur Roseus Prouincialis vnquam fuisset. Sicigitur, vt appareret plane caeca improbitas; famosi libelli haud dubie plus obfuturi, si minus nocere auctor voluisset, quanquam apud populum haud modicam excitarunt flammam, tamen apud constantes viros et graues se ipsi aperta vanitate, et perturbati animi documentis clarissimis iugulabant. [Note: 26] Itaque Cardinalis Sabellus vbi primum foedissima scripta vidit, detestatus hominis importunitatem ad sese accersit; grauiterque iubet quo lapsus sit, quo excesserit, animo reputare: longe plus infamiae sibi, quam quibus iniquissime vellet, conciuisse, sisteret suum, sisteret publicum probrum antequam latius euulgaretur. Ille vero confidentia incredibili nihil ab se scriptum editumue respondet, quod paratus non sit in aequo iudicio testibus idoneis comprobare. [Note: 27 Summum periculum famae Societatis.] Ne tum quidem putauit Sabellus Lainium, aut quempiam Sociorum admonendos, vt iudicio adessent, et intentatam criminationem depellerent. Calumniator interea satagere, conquirere, coaceruare vndique testes, adornare, instruere. Idoneum vero genus testium erat, profugi, vel eiecti hisce sacris e castris, qui ignominiae suae dedecus alienum obtentum ibant: item adolescentes aliquot, qui suorum coactu inter Germanici Collegij conuictores aliquamdiu versati, vel quod caeteris consuetudine noxij essent, segregati fuerant; vel se ipsi, rectae institutionis impatientes irati infensique Magistris ac Rectoribus proripuerant. Apud Cardinales Reformationi ex Concilio Tridentino faciendae recens praepositos iussu Pontificis quaestio instituitur. Eorum, quae dixi, generum testes haud pauci seuere interrogantur. Patribus nunquam citatis, non modo auditis, acre in eos iudicium exercebatur. Verum Deus, cui derelictus est pauper, qui orphano est adiutor; pro suis famulis excubabat: ipse rem ita totam rexit, vt accusationum summa indignitas, et innocentium impudentissima vexatio per sese liquido appareret. Itaque perfectis quaestionibus Cardinales suo et Pontificis nomine Patribus haec [Note: 28 Pontificis, et Cardinalium de Societatis innocentia iudicium.] nunciant, nunquam neque Sanctissimum Dominum, neque ipsos de sinceris studijs, innocentiaque Societatis dubitauisse: non potuisse tamen non magnopere gaudere, quod post tot tamque accuratas impugnationes, non modo nihil de existimatione eius imminutum esset, sed probatior etiam et conspectior integritas euasisset. Quapropter hoc nomine vehementer Patribus gratulari cum sanctitatem Summi Pontificis, tum ipsos de Reformationis concilio Cardinales: pariterque hortari, vt pergerene bono animo: qualesque hactenus praebuerant se, tales in futurum praestarent. Prouisum esse, nequid amplius, a quo oppugnabantur, timerent: nunquam gratiam Sedis Apostolicae, nunquam benignitatem desideraturos. Huic verborum honori atque liberalitati addebant: quaedam capita (tametsi probata non essent) quia tamen fieri potuisset, vt inter tam multos, qui sub obedientia Societatis viuerent, aliquis per simplicitatem, vel per inscitiam alicubi ab disciplina deerrasset, familiariter consideranda proponi: vt viderent, si qua opus emendatione esset: neu quid ignaris Praepositis, quod communi totius Sodalitatis bono obstare posset, committeretur. Capita [Note: 29 Patrum responsio.] ea scripta traduntur. Quibus Patres respondendum etiam scripto libello ad hunc mondum putarunt: Quod semper adhuc Christo Iesu propitio, experti sumus, Clarissimi Domini, solere aduersus Societatem nostram oppugnationes existere, vbi Dominus velit nouis, illam clementiae et gratiae suae donis augere; id nobis hoc tempore confidimus euenisse, vt ex hac leui exagitatione pietatis prouentum aliquem capiamus. Non potuimus tamen, vt ingenue dicamus, de exifsimatione eiusdem, bonoque nomine, quod vt sacrae Litterae, et Sanctorum exempla docent, negligere haud quaquam debemus, non esse soliciti. Videbamus enim primum acerbissimam toti Ordini quaesitam per malas artes infamiam: audiebamus deinde causam agi, testes appellari, interrogari, nobis nec monitis, nec vocatis. Sciebamus esse desertores aliquos disciplinae et consuetudinis nostrae: non deesse, qui nobis alioqui parum aequi essent; nunquam etiam defuisse calumniatores. Notus erat fons et caput criminationis totius. Postremo veteratoris daemonis inuidiam, et pessima consilia nequaquam ignorabamus. Itaque, si minus nostra priuatim, publica certe causa (cum recta opinio et auctoritas nobis ad institutae disciplinae rationem, hoc est, ad iuuandas animas apprime necessaria sit) vacare solicitudine, siquidem diuinae gloriae zelus tangeret, non licebat. Verûm in his cogitationibus sustentabat spem nostram testimonium bonae conscientiae in Christo; seueritas et accuratio disciplinae, quae in Societate per Christi opem viget: ad haec perfectio ipsa instituti. Lux vero illa sapientiae et iustutiae Beatissimi Patris, quam quasi deriuari sentiebamus in sacrum Reformationis Collegium, cui causam nostram dederat cognoscendam, vsque eo recreabat animum nostrum, vt demum solicitudo in gaudium euaderet: non solum autem, sed et (vt hoc etiam simpliciter dicamus) in Domino confidentes gloriaremur, quod tribulatio patientiam, patientia probationem, spem, perfectionem operatur. Vtinam caritas Dei sit in cordibus omnium infusa, per quam et viuant, et operentur in Christo coram Deo in eius gloriam: Haec ita cum essent, opportune


page 305, image: s305

Amplitudines vestrae nos admonent peractam causam. Et quanquam nunquam de innocentia nostra dubitatio seu Pontifici, seu vobis fuerat, tamen vtrosque gauisos, probatiorem esse illustrioremque factam; adhortantes vt pergeremus, in recte coeptis, nunciantesque iam oppugnatotem, ne amplius timeremus, prouisum esse: ad extremum nunquam Sedis Apostolicae gratiam ac benignitatem nobis esse defuturam. Quae testifi catio et cohortatio, vt omnium quae poterant nobis in mortalitate hac euenire grauissima et honorificentissima est, ita nobis tantum animi addidit, vt quanquam putabamus ad voluntatem illam et alacritatem, qua ex instituto Aposto licae Sedi seruimus, accessionem fierinon posse, tamen experimento sentiamus quamplurimum accessisse. Deo [Note: 30] itaque primum, e cuius indulgentia singulare hoc donum agnoscimus, deinde secundum Deum Sanctissimo Domino nostro, et vobis, Patres Amplissimi, gratias quantascunque capere humani possunt animi, agimus et habemus. Praeter haec, quod capita quaedam consideranda nobis proposuistis, si forte quis quid per inscitiam et simplicitatem in eorum aliquo commisisset, in eo quoque paternam caritatem ac prouidentiam vestram, grate pieque agnoscimus. Quippe nos plane fatemur non perimprudentiam modo, et incautam bonitatem homines nostros, sed alio quouis no mine, et in nominatim descripta, et in alia quaeuis vitia labi posse. Recordamur enim maiores nostros, quibus non meliores nos, sed longe inferiores agnoscimus. Tres erant in recens condito terrarum orbe viri, et vnus fuit Cain: quatuor in arca, vnus Cham: duodecim Apostoli, vnus Iudas: septem Diaconi, in his Nicolaus. Nec vero mirum, neque nouum est, si ad Religiosos quoque coetus aliqui irrepant subdoli; euadant etiam quidam in ijs secus, quam pro disciplina. Quae cum sibi etiam euenire posse Societas animaduerteret, nusquam in Constitutionibus maius studium, [Note: 31 Cura Societatis in conseruanda sua integritate.] maioremque diligentiam posuit, quam in secunda parte: in qua de potestate, de causis, deque ratione segregandi emittendique non solum Nouitios, et Scholasticos, sed Professos, etiam agitur. Itaque cum multa sunt, quae spem, bonam in nobis alunt, perpetuam, aspirante Christo, integritatem in Societate mansuram; tum illud est inter prima, quod expellendi vitia, seseque expurgandi, atque in disciplinae perfectionem vindicandi vim habeat. Hactenus cum dixissent, ad proposita singillatim capita responderunt. Pleraque ad confessionum audiendarum rationem pertinebant: vbi, postquam quid in ijs recepti mores legesque Societatis ferrent, explicauissent, simulque negassent quidquam se scire a quopiam contra ea peccatum; impensissime institerunt Cardinales rogare, vt nominatim indicarent, qui earum rerum alicuius insimulatentur. Nam tametsi intelligerent, se homunciones nihili esse, solere tamen in obseruandis suae curae alumnis vigilantiam ac diligentiam adhibere; nec leuiter vindicaturos, si quid compesissent extra disciplinam admissum. Ad haec quamuis accusationem scirent probatam non esse, tame nisi reorum nomina ederentur, vel indefensam innocentiam, vel impunitam noxam haud sine aliqua rei communis nota ac fraude mansuram. Cardinales cumulate satis factum affirmantes nihil vltra quaerendum censuere. Inter haec per Italiam, extraque sparsi libelli varios ciebant motus: verum in Germania continuo immanem, nimirum diabolo haereticisque fomenta impigre [Note: 32 Societatis infamia quam perniciosa Catholicis, et opportuna hareticis.] aggerentibus, suscitare coeperunt flammam. Et certe nihil fieri haereticorum Ministrorum non modo magis ex optatis, sed etiam vltra vota potuit. Quippe cum Iesuitas vel solos, vel ante alios furoribus obstare suis dolerent palam, et quererentur; vt eos et apud Catholicos auctoritate spoliarent, et penitus inuisos haereticorum gregi redderent, si vota fingere voluissent, nunquam, opinor, id ausi essent optare, vt ex ipsa vrbe Roma, vnde robur haec acies vimque ac vitam trahit, probra talia vulgarentur. Itaque illico gestientes arripiunt; Germanice vertunt, quam possunt latissime fundunt. Ad Imperatorem Maximilianum (is enim Ferdinando parente mortuo rerum potiebatur) ad alios Principes, et prae caeteris ad Othonem Cardinalem Augustanum tum Augustae agentem peruenerunt. Is rei indignitate communique detrimento commotus, quid stragis ea foeditas in Germania edat, quam Catholicis vniuersis a Patrum maxime doctrina pendentibus fracti animi, haereticis vero quam inflati sint, Pontificem edocet, hortaturque vt mature Apostolica ope succurrat. Pontifex id vt cognouit, vehementer excanduit. Auctorem libellorum muneris, cui ante preaerat, administratione priuat, et sportula, quae e Pontificio penu dabatur: iubet comprehendi darique in vincula, ac seuere puniri. [Note: 33 Societatis fama Pontifex suo testimonie consulie.] Nec sane graue effugisset supplicium, nisi adnitente summo studio Societate, Pontifex ad agendum clementius flexus esset. Sed vt infamiae flammam inhiberet, litteras in Germaniam ad Cardinalem Augustanum, tresque Ecclesiasticos Imperij Electores, ad Bauarum Ducem, et Imperatorem Maximilianum dedit ex formula, quam causae cognitores iudicesque Cardinales probarant. Eiusdem prope sententiae erant omnes. Itaque satis habebo duarum hîc dumtaxat ad Caesarem, et ad Moguntinum Antistitem datarum exempla prodere.

PIVS PAPA QVARTVS Carissimo in Christo filio nostro Maximiliano Vngariae ac Boemiae Regi Illustri, electe Romanorum Imperatori.

[Note: 34] Carissime in Christo fili noster, salutem, etc. Ad aures nostras peruenit extitisse nonnullos, qui diuini timoris immemores, et conscientiae suae negligentes, inuidia scilicet, et prauis quibusdam studijs occaecati libellos quosdam, contumelijs, probris et maledictis plenos disseminauerunt aduersus Ordinem totum Societatis Iesu, et quosdam eius Professores nominatim, qui sunt caeteris notiores. Sane moleste tulimus laedi famam, et violari existimationem eius Ordinis, cuius tam multa et insignia constant erga religionem Catholicam officia et merita. Qua in re non modo eis iniuriam fieri putauimus, sed id agi intelleximus, vt pia opera, quae per eos in diuersis orbis terrarum


page 306, image: s306

partibus effici consueuerunt, talibus calumnijs impediantur. Quia vero eos libellos non per Italiam modo, sed per Germaniam etiam diuulgatos fuisse, et in tuae quoque Maiestatis notitiam perlatos esse accepimus; eam ignorare noluimus Nos cum ad explorandam certius veritatem negotium dedissemus quibusdam fratribus nostris de Collegio Cardinalium, viris admodum grauibus, vt de criminibus, quae illi Societati, et quibusdam de Collegio huius Vrbis obiecta fuerant, quaererent; eos re diligenter quaesita comperisse, atque ita nobis renunciasse, ea probra et crimina, falso illis et temere admodum, a maleuolis, ad conflan dum ei Societati odium et infamiam obiecta fuisse. Qua in re non coufirmata fuit modo nostra, et ipsorum Cardinalium opinio de huius Collegij, ac Societatis vniuersaepijs et laudabilibus institutis, vitaeque ac morum integritate; sed etiam non parum aucta, cum diligens de ijs rebus inquisitio innocentiam eorum magis patefecerit, in lucemque protulerit. Haec eo ad te scripsimus, vt veritati et innocentiae testimonium debitum impertiamus, et ipsescias nullam omnino fidem contumeliosis illis et impudenbus scriptis habendam esse: hortantes Maiestatem tuam, et petentes, vt cum non ignoret ijs, quicunque pie et religiose viuere volunt, nunquam de esse solere vexatores et obtrectatores, quippe qui ne ipsi quidem Domino et Saluatori nostro defuerint, eorum qui in ea Societate sunt innocentiae faueat, sicut iustum et Catholicum et sapientem Principem decet: prohibeatque ne obtrectatoribus eorum vlla facultas detur ad impediendos eos quo minus Dei honori, et animarum saluti, sicut ad hoc tempus fecerunt, sedulo inseruiant: Collegiaque eorum omnia in Germania, et in alijs ditionis suae prouincijs cum pro sua in Deum pietate, tum etiam pro Sedis Apostolicae reuerentia studiose tueatur atque defendat. Pro quibus erga eos studijs Maiestas tua tanto maiorem a Domino mercedem accipiet, quanto illi liberius et commodius tuo defensi patrocinio et fauore adiuti Deo seruire, et curationi vacare animarum potuerint. Datum Romae apud S. Petrum die 29. Decembris, M.D.LXIV. Pontificatus nostri anno quinto.

PIVS PAPA QVARTVS Venerabili fratri nostro Danieli Archiepiscopo Moguntino, sacri Romani Imperij Principi Electori.

[Note: 35] Venerabilis frater noster, salutem, etc. Non sine magna admiratione cognouimus libellos quosdam maledictorum, probrorum et contumeliarum plenos nuper disseminatos per Germaniam fuisse ad odium infamiamque conflandam vniuenso Ordini Societatis Iesu, et quibusdam ex ea praecipue, qui sunt caeteris notiores. Sane id moleste tulimus. Intelleximus enim id antiqui hostis instinctu actum fuisse, vt, quoniam ab eius Societatis Collegijs, quaesunt in Germania et alijs, prouincijs, magna et multiplex his miseris temporibus ad Ecclesiam Dei vtilitas peruenit, eorum bona opera per maleuolorum hominum obtrectationes et calumnias impediantur. Etsi autem rem ita se habere credidimus, tamen ad veritatem certius explorandam, et ad obstruendum os loquentium iniqua, delectis quibusdam Cardinalibus, grauibus viris mandauimus, vt in Collegij, quod in hac alma Vrbe est totius Societatis caput, mores, vitam et instituta diligenter inquirerent. Qui quidem mandatum nostrum qua debuerunt fide et diligentia executi renunciarunt, se nihil omnino comperisse eorum, quae huic Collegio in criminum loco obijcerentur: sed cum Ordinis totius recta et pia instituta esse, tum eorum qui in hoc Collegio essent, mores et vitam castissimam ac probatissimam, et plane Religiosis hominibus dignam: satis autem sibi constare quosdam iniquo odio impulsos, et inuidia obcaecatos ea crimina et probra commentos esse, propterea quôd angerentur et dolerent, nec patiaequo animo possent ipsius potissimum Collegij quasdam ad res antea pia opera, et fideli obsequio vsos nos esse: et curationem nuper ac regimen Seminarij, quod nos in almahac Vrbe ex Concilij Tridentini decreto institui iussimus, omnibus Venerabilibus fratribus nostris sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus approbantibus, vltro eidem delatum fuisse. Quam rem quoniam illi impedire non potuissent, nec vllum eorum criminum, quae illis libellis obiicerent, se probare posse scirent, suadente diabolo ad tam demens, tamque prauum, et nefarium consilium descendisse. Quia igitur obtrectatorum calumniae in tam graui iniuria hoc saltem attulerunt commodi, vt, quanto illi magis huius Collegij, et Societatis vniuersae famam atque existimationem laedere voluerunt, tanto magis ipsius Collegij innocentia, et vitae et morum honestas patefacta sit, nostraque et fratrum nostrorum de eius Societatis pijs et laudabilibus institutis non confirmata modo, sed aucta etiam opinio; ad officium nostrum pertinere duximus his litteris veritati et innocentiae restimonium impertire. Proinde fraternitatem tuam hortamur, vt Collegium Societatis eiusdem, quod in ciuitate tua Metropolitica est; tanto posthac studiosius tueare, quanto iniustius et impudentius istos obtrectatores de ea Societate detrahere conatos fuisse reperimus; ipsumque Collegium omni fauore et benignitate, sicut adhuc fecisti, prosequi, atque vt quam plurimum Dei honori, et animarum saluti inseruire possint, adiuuare perseueres. Datum Romae apud sanctum Petrum die trigesimo Decembris, anno M.D.LXIV. Pontificatus nostris anno quinto.

[Note: 36 Prouentus ex tentatione.] Hunc exitum grauissima prope omnium, quae conflatae vnquam huic Ordini sint, infamia habuit; ex qua Societas non solum patientiae fructum gloriamque apud Deum ex Christi Domini sancta imitatione tetulit, sed etiam virtutis suae lucem quasi euentilata fax clarius longiusque diffudit, edocta per infamiam, et bonam famam Deo freta, eoque secura, recte faciendi tenere cursum. Lainius quidem, primoresque caeteri Romanorum Patrum media in tempestate sic animati erant, vt dicerent exercitationem hanc esse, qua opus haberet haec planta cum propter alia Deo nota, tum maxime vt ingens eius incrementum


page 307, image: s307

auctori ipsi Deo, non opibus humanis tribueretur. Ac proinde prositebantur idem sibi animi a diuina bonitate donari cum hominum deijcerentur linguis, et cum extollerentur.

Gymnasium Romani Collegij nunquam ante florentius fuit. Ad explicationem causarum conscientiae ita multi conueniebant auditores, vt Professorum in templo explicari coeptae sint, nec pauciores octingentis existimabantur perpetuo adesse: permultique Curiones in ijs, et animarum [Note: 37 Congregationum B. Virginis progressus.] rectores. Quae coepta superiore anno Sodalitas discentium erat, ea Beatissimae Virginis subiecta hoc anno turelae est, ijsque constituta legibus, quibus magnam partem hodieque regitur. Finis propositus in pietate litterisque progressus. Sodales ad septuaginta numerabantur. Quaque hebdomada noxas confiteri: quoque mense Sanctissimum Christi Corpus sumere: singulis diebus Sacro interesse, Virginisque vel rosaria, vel preces e libello iussi percurrere. Vesperi e schola dimissi congregati quartam horae partem meditationi, alterum tantum partim excipiendis capitibus, quae die postero meditarentur, partim conferendo breuiter quae agitauerant, consumebant. Diebus festis a prandio post decantatas vespertinas preces, alij ad visendos in nosocomijs aegrotos, alij ad salutandas Diuorum reliquias, alij, ad alia pia munia mira ibant alacritate. Omnibus vnus e Societate praeerat, qui cum caetera moderabatur, tum diebus Dominicis adhortationem piam habebat. E Sodalibus vnus, qui praeesset caeteris, lectus est, cui Praefecti appellatio indita: duodecimque praeterea, inter quos cura reliquorum distributa, vt nullus negligeretur; quoque paucioribus quisque intentus esset, hoc absolutius cuncta procederent. In caeteris commoditatibus huiusce Sodalitatis illa non fuit e postremis, quod inter sese agentes pari animo et pietate adolescentes vitabant improborum consuetudinem; qua molli improui daeque aetati exitium nullum est certius Iam gymnasij faustus adeo rumor increbescebat, vt Archiepiscopus Tarentinus postea Cardinalis Marcus Antonius Columna de more periculum fieri doctrinae suae ab Societatis Magistris, et ab ijs in Collegio Doctoris insignibus ornari voluerit.

[Note: 38 Prima in Romano Collegio pramiorum distributio.] Hoc primum anno Romae Latinas Graecasque litteras, et eloquentiam discentibus praemia publice distributa. Ea fuere selecta veterum monumenta certatoribus conuenientia, eleganter et sumptuose compacta liberalitate Cardinalis Farnesij. Transacta res celebritate nonnulla est. Pruximo Kalendis Nouembris Dominico die productum in scenam drama, multa nobilitate, et aliquot Patrum Patrum Purpuratorum spectantibus. Argumentum erat, diuinum cultum, reique publicae vtilitatem, non inanem ostentationem, curiositatem, autaliquid eorum, quae perperam vulgus sectatur, esse studiorum finem debere. Dramate peracto, proposita in pulpito mensa cum praemijs. Ad eam iudices, qui certantium probarant scripta, consederant. Tum vnus e pueris praeconis vice functus post solennem praefationem, Quod bonum ac felix eueniret, initio ab Rhetoribus ducto nomina citat victorum. Vt quisque vocatus erat, progressum in scenam pueri excipiebant duo: alter destinatum ei porrigens praemium, disticho ad id commode facto gratu labatur, alter protinus versiculis item binis acuta grauique sententia ab insolenti gloriatione deterrebat. Insignem id spectaculum et Proceribus voluptatem, et discentibus alacritatem attulit. Praemiorum maximam abstulere partem, [Note: 39 Conuictorum in Collegio Germanico disciplina floret.] qui in Collegio Germanico conuictores educabantur. Florebat id Collegium (tametsi pauci erant alumni Germani) vt cum maxime frequentia, ac nobilitate, et disciplina adolescentium aliorum. Ducenti quindecim numero erant ex varijs nationibus, plerique Cardinalibus, alijsque viris Principibus necessitudine arctissima iuncti. Duo praeterea Turcae, vnusque Armenius ingenio praestanti: quibus e patria vltro, vt Christiana sacra susciperent, profugis Pius Pontifex necessaria vitae, et educationis adiumenta suppeditabat. Efferatiores initio caeterorum consuetudo, et exempla, tum clemens institutio breui mansuefecit. Vt omnia vsu dieque perficiuntur, multa hoc anno ad rationem domesticae disciplinae adiecta, contubernijs accuratius pro aetatum varietate discretis Patris Iosephi Cortesoni inuento. Eo cuncta regebantur ordine, vt nemo putaret melius consuli posse suorum aetitibus, quam si honestissimo illo inconuictu collocauissent, et fortunatos se crederent, quibus inter tam multos petitores aditus patuisset.

[Note: 40 Tridentinu Concilium ab Eliano versum Arabice.] Ad commune bonum multa alia, sed duo in primis curata sunt. Alterum, vt Tridentinum Concilium Arabice verteretur, excudereturque: ac tum primum Arabica Romae chalcographia hominum Societatis cura, Pontificijs sumptibus instituta. Concilium Ioannes Baptista Elianus is, qui in AEgypto fuit, conuertit. Alterum, vt quoniam [Note: 41 Indicta professio fidei Doctoribus Academiarum.] multi per Italiam, aliasque prouincias haereticorum opinionibus deprauati per studiorum occasionem aut speciem furtim pestiferos errores spargebant; moxque vbi in Academijs Catholicis doctrinae et auctoritatis tela comparassent, in patrias oras reuersi contra ipsos Catholicos vim et arma vertebant; nemo ad litterarios honores, vel ad docendum admitteretur, quin prius Catholicam fidem ex formula, quae cum diplomate ipso proposita est, profiteretur. Praecipuus auctor sanctionis huius Petrus Canisius fuit. Mentionem eius Posseuinus quoque ad Lainium Tridenti agentem per litteras fecerat. Rei grauitatem Lainius Pontifici declarauit: Pontifex probatam diplomate sanxit. Plurima circa Romam oppida concionibus et catechesi exculta, multis inimicitijs, superstitionibus, vitijsque alijs perpurgata, contraque moribus pijs, et Sodalitatibus praecipue Sanctissimi Christi Corporis ornata et communita sunt. Veliterni quadragenarum horarum precationem habituri, cum ab Lainio postulassent, qui totum negotium regerent, missi duo sacerdotes ita rem ordinarunt. [Note: 42 Supplicationis XL. horarum commoda forma.] Ciuitate in quadraginta partes distributa, horam cuique ad precandum suam attribuere. Deinde, antequam precatio inchoaretur, ad vniuersos alter Patrum concionem habuit: in qua cum exposuisset, quam necessaria, quamque vtilis orandi Dei cura sit, enucleatius pro populi captu quas eadem, vt fructuosa euadat, conditiones


page 308, image: s308

requirat, est persecutus. Tum supplicatio instituitur e Clero, et populo, quam trecenti circiter pueri puellaeque in amiculo candido praecedebant. Precatione coepta intromissis, qui destinati erant, paucis verbis initio ex Domini cruciatibus acerbissimis proponebatur locus; pariterque modus tradebatur, quo accedere ad Dominum verecunde, eumque adorare ac precari deberent: tum voce sublata cuncti simul sanctissimum Iesu nomen inuocabant. Post haec semihorae spatio taciti cum Domino meditando orandoque agebant. Circa semihoram ad excitandos animos rursum sanctissimum Iesu nomen vocibus elatis inuocabatur. Inde repetitis nouo impetu secretis precibus ad horae quadrantem in ijs perseuerabant. Suprema horae parte alter sacerdotum (sibi enim post aliquot horas alternis succedebant) pauca subijciebat, sed fortia et flammantia verba cum monitis, quibus imbuta et [Note: 43] incensa pectora domum referrent. Interim quidam Sodales cum aliquot pueris ad vrbis designatam regionem praelata cruce, et sanctissimum Iesu nomen inclamantes, et misericordiam implorantes pergebant, et in horam sequentem deducebant precaturos. Is ritus interdiu noctuque tenuit. Ingens fuit in cuncto populo motus animorum, multi multas horas continuabant supplicia: lacrymarum, gemituum, implorantium misericordiam, praesertim inter Patris adhortationem is erat strepitus, vix vt verba dicentis exaudirentur. Multi, antequam e sacello vbi orabant, efferrent vestigia, qui ante grauissime dissidebant, in mutuos vltro ruêre amplexus: et hac potissimum re cunctae vrbi inueteratis inimicitijs ac factionibus lacerae, ita vt sexaginta iam caedes ex vna simultate patratae numerarentur, commodatum est plurimum: quanquam addita est et seorsim ad pacificationes industria, et ad cognoscendas piandasque confitentium noxas eo euentu, vt Praeposito Generali ciuitas accurate gratias egerit, et impense Collegium postularit.

[Note: 44 Christophori Rodericij res.] Christophorus Rodericius per quaedam Nea politani regni oppida, in quibus Valdensium vetus, nouae Lutheranorum admixta haeresis simulatione callidissima furtim colebatur atque serpebat; id iussus ab Collegio sanctae Inquisitionis exequi, quod Vulturariae superiore anno fecerat; dum initio anni eo regreditur, ex itinere Aquilamin Vestinis principem vrbem flexit, inspecturus, quo statu res essent Collegij, quod ciues misso etiam Romam legato Archipresbytero perstudiose postulabant. Quas cum bono reperisset loco, suaque virtute ac sapientia meliore reliquisset, praesidium etiam Hispanorum homologesi purgasset, in Apuliam porro contendit. Rebus Vulturariae confirmatis, in oppido, cui Motta Montis Coruini nomen est, dioecesis eiusdem haud longo tempore ducentos septuaginta ad profitendos errores ac detestandos adduxit, et orthodoxa imbuit disciplina: tum alios atque alios expiauit, quoad omnes errotum excisae fibrae. Inde in Montem Acutum ex Episcopatu Bouini transgressus rogantibus sindicis, vt in Proregis responsum, ad quem ingenue fatebantur eam se rem detulisse, opus differret; ad Montem Leonem transiit, oppidum dioeceseos [Note: 45 Datur in vincula.] Arianensis. Hîc magnas inter difficultates, quae praeclara omnia incepta, et talia maxime circumstant, dum sanctum laborem vrget, indignamte nimirum Satana tantum suae tyrannidis nihil grauius moliente se, asseri in libertatem; Regius administer postridie Idus Maias adest, et ipsum P. Christophorum, vnaque Petrum Marcellum, qui postea nomen Societati dedit, tumque Patri Christophoro scribae vicem nauabat, ad vrbem sanctum Seuerum, vbi ea tempestate iurisdictio Apuliae erat, abduxit. simul acta, diplomata, et quidquid Patri litterarum erat, ablatum est. Abducti sunt magna custodia imperatis ex Monte Leone militibus. quae plane superuacanea cura fuit. Nihil enim gloriosius ignominia illa, nihil vexatione iucundius, ac proinde optatius euenisse sibi Dei famulus duxit, haud quidquam metuens magis, quam ne leuior breuiorue auiditate sua foret. Erigebatur testimonio rectae conscientiae, quod gnarus nihil ase commissum, nullam praebitam vexationis ansam, vnicam videbat relinqui tolerantiae causam, obsequium Apostolicae Sedi, et saluti animarum impensum. Itaque ad Lainium scribens precatur, vt sinat se paulisper iustitiae causa exerceri. Et vbi prope [Note: 46 Quantum amaretvincula Christi causa.] sanctum Seuerum ventum est, quia fatellites id honoris vtrique habuerant, vt vincula nulla iniecissent, cupiens aliquo modo catenarum Christi et Apostolorum particeps esse, ita eos affatur: Mihi quidem, fratres, nequaquam fugere est animus; et, vt spero, nihil mouebo: tamen, quia vrbem ingrediemur satis frequentem, atque vbi multae occasiones inuitant, ac multa euenite insperata possunt, vobisque, si quid forte eueniret, fraudi esset, suadeo vobis, vt quafide caeteros, quaque cautione ducitis, ea me quoque ducatis, et manicis de more iniectis vinciatis. Quam orationem referebat postea scriba minime sibi gratam accidisse, verenti ne satellites postulata concederent, atque vtrumque vincirent. Sed homines tantam virtutem (quanquam parum huiusmodi rerum intelligentes) admirati, quo paratiorem viderunt ad vincula, eo minus necessaria putauerunt. Optabat praeterea sanctus amator crucis in carcerem trudi, sed Apuliae Praefectus comiter apud se honorificeque habitum, breui ad Proregem Neapolim misit. Res vbi perlata est Romam, minime dubij Patres virum illum et extra culpam et bene ferendo esse, haud alio quam ipse animo, hocest, pro Dei munere acceperunt. Borgia etiam litteris, quales omnino sacerdotem amantissimum crucis, dum ad comparem scribit, decebant, ei est gratulatus; cognouisse ait se quam carus Deo esset, qui tam impense, dum in eiusdem laborat vinea, asperis ab eo casibus dignaretur: operariorum id bonorum stipendium esse, sicque geminari opus et horas; vt duplexinde praemium rependatur. Dignum esse, qui ea, quaedesunt passionum Christi (tametsi adeo copiosa apud eum redemptio) adimpleret in corpore suo. Gaudendum et spe vberioris annonae, velut pluuijs, quibus educantur segetes, gaudet agricola, fulguret licet tonetque. Caeterum vt saepe animus arduis deest temporibus, [Note: 47] ita hîc animum materia defecit. Haud liberaliter


page 309, image: s309

minus, quam Praefectus Apuliae Rodericium habuerat, habuit Neapolitanus Prorex, praesertim vbi et virtutem hominis, et qua potestate, quaque ratione rem administraret, comperit, professus dolere se, quod nequidquam interturbatus esset. Etenim rem Pater ita administrabat, vt praeter delegatam Romae porestatem ab sacrorum Collegio Quaesitorum, Episcopi, quorum in ditione ageret, Vicarium sibi eum summa cum potestate in rebus ad fidem spectantibus substituerent. Atque eam potestatem ille sic temperabat, vt si forte vis, aut quid admouendum terroris esset, per ordinarios Episcoporum Vicarios admoueret, ipse religiosi Theologi, sacrique concionatoris tantum sibi partes reseruans, pia monita, hortatus, errorum confutationem, sanae doctrinae explicationem, et solennia Societati alia munera vsurparet: illud semper intentus, vt negotij inuidiam atque austeritatem quanta posset maxima suauitate, commiseratione, indulgentia mitigaret. Potentissima ad effectum tela erant duûm generum. Primum, quae assidue offerebat Deo susceptarum a se poenarum, et precum, et sacrificiorum placamina: tum sanctissimae vitae exempla; quae in oculis omnium versabantur, et potissimum abstinentiae, quam haud immerito vulgus inter prima miratur. Tantaque Rodericius vtebatur, vt non modo pro fummis laboribus stipendij aut mercedis quidquam, quantumuis vltro deferretur, sed ninil omnino, ne poma quidem, et alia id genus minutissima, quae propemodum inurbane reiici existimantur, muneris aut elcemosynae oblata nomine acciperet. Quod ipsum publicis litteris populi Vulturariae ac Mottae testabantur. Quas litteras vbi Prorex, alijque administri, simulque quas Iulius Gentilis Vulturariae Episcopus, et Ferdinandus Annius Archiepiscopus Amalphitanus, idemque tum Bouini Episcopus, in cuius dioecesi est Mons acutus: denique et quas Donatus de Laurentijs Ariani Episcopus, cui Mons Leo subest, dederant, Vicarium eum sibi substituentes viderunt: ad haec quanta vis animarum erepta esset diabolo, quam periculosae errorum stirpes exciderentur, atque haec omnia quam pacate tranquilleque fierent, et ad regni felicitatem, tranquillitatem ac fidem quantopere pertinerent, animaduerterunt; collaudatum Patrem remittendum ad coepti operis perfectionem, hortandumque et muniendum etiam regijs litteris putauere. Testabatur itaque Prorex, [Note: 48 Remittitur ad coeptum opus perhonorifice.] quoniam delatum ad se esset Christophorum Rodericium de Societate Iesu in prouincia Capitanatae, et Comitatu Molisio (quae loca veteres in Apulis et Irpinis numerabant) tanquam Quaesitorum Romanorum administrum quaestiones exercere se mandatorum inscio, iussisse hominem Neapolim deportari vna cum litteris, quae penes eum essent: ijsque perspectis constare id quod agebat non alio pertinuisse, quam ad regionum earum animas in sancta Catholica fide instituendas. Quod si quid iurisdictionis in Episcopatu Bouini visus esset attingere, id velut Vicarium Praesulis eius facere: vtque tam bonum opus, quod Paterinceptarat, procederet, auctorem se ei et hortatorem fuisse, vt ad persequendum illud in Arianensi dioecesi, et Bouinensirediret. Deinde Ecclesiasticos viros adhortans, et laicis Dynastis ac Magistratibus mandans vt omnem opem et auctoritatem ei accommodent, multam etiam laicis imponit, si quid impedimenti obtulerint. Auctus his litteris, alijsque, quas populorum eorum Antistites addidere, tum vehementer animo roboratus ex Christi calicis gustu Pater vbi reuertit, inopinato aduentu haereticos eos perculit, qui ex turbine illo spem erant ingressi non rediturum, suamque sibi impietatem impune mansuram. Ille vero Itatim admota operi manu primum in Monte Leone, tum in Monte [Note: 49 Plurimos ab haeresi liberat.] acuto agrum Domini pestiferis zizanijs perpurgat. Iamque perfunctus munere Barium excurrerat, vt de Collegio, quod ea quoque ciuitas moliebatur, cognosceret, (superat enim prope fidem quam multa per id tempus certatim Collegia flagitarentur) cum nouas ab Vrbe litteras, tum ab Alexandrino Cardinali, tum a Scipione Rebiba item Cardinali, administratore Troiani Episcopatus accipit, vt in Troiana dioecesi idem muneris exequatur. Ergo et a Prospero Rebiba Troiae Episcopo Vicarius constitutus in oppidis duobus quorum alteri Cellae, alteri Faito nomen est, ministerium sanctum adoritur. Atque ita adfuit religiosae Deus industriae, vt quingenti viginti praeter pueros et puellas non solum ad fidem orthodoxam reuo cati sint, sed etiam ad vnum omnes generalem suorum scelerum confessionem fecerint. Itaque si omnium summa ineatur, plus mille quingenti ad Catholica sacra in eo tractu se recepere. Vnde pronum est intelligere quam contagiosum vlcus exsectum sit, quam foecunda excisa pestis, et late circa loca, totumque regnum quanto periculo liberata. Neque id modo, sed etiam, qui religione integra populorum erant, graui inscitia et corruptela morum liberati sunt, ac promiscue vniuersis tanta erga Societatem ingenerata caritas, cuius in Rodericio, atque etiam Francisco Mercato, et alijs, quos interdum Rodericius habuit adiutores, specimen adeo sanctum perspexerant, vt nihil optarent auidius, quam perpetuo eius disciplinae subesse.

[Note: 50 Classiarijs nauata opera.] In Iaponiam destinati Ioannes Baptista Ribera, ac Petrus Riera Hispani, et Alexander Valla, Italus ex Regio Lepidi: vt aestatem traducerent classiarijs iuuandis, Garziae a Toleto classi Hispanae praefecto, qui litteris et ad Pontificem, et ad Patrem Generalem datis aliquot e Societate in eam rem postularat, concessi sunt. Qui sic operam suam Garziae, Proceribus ac vulgo classiarijs omnibus in toto cursu, in stationibus, et in expugnatione ipsa Pignolij (arx apprime situ opereque munita in maritima Africae ora erat) probauerunt, vt multum Garzias expeteret semper nonnullos eiusmodi secum viros habere.

[Note: 51 Res a Salmerone Venetijs gestae.] Venetijs inter haec Salmeron totam ciuitatem concionibus ad sui admirationem, et (quod agebat solum) ad nouum pietatis studium excitauit. Praecipui Senatorum ac ciuium, et Dux assidui erant auditores: caeterorum vero frequentia, quantam capere summam poterat templum, cum loca certatim occuparentur, parsque maxima festinantium minus accessum non inueniret. Vix licebat viro re ac verbis Euangelistae apparere in


page 310, image: s310

vicis, et publico vti: continentibus adeo occursantium et salutantium officiis, et puerorum saepe vocibus acclamantium, Ecce Salmeron, pudore confundebatur. Tantum aberat ab Oratoris Attici leuitate, quem susurrus delectabat aquam ferentis mulierculae, alterique insusurrantis, Hic est ille Demosthenes. Eloquentiae haud inani tinnitu sonantis, sed efficacis ac fructuosae argumenta prae caeteris duo fuere: vnum, quod cum inuectus in habitum feminarum indecore nudantium pectus, ipsas, quod id agerent; viros, quod paterentur, acriter castigasset, decem e primarijs matronis eo ipso die, quas multae dein secutae sunt, vestitum decentiorem, qui collo tenus nihil intectum relinqueret, assumpserunt. Alierum, quod cum paulo impunius quam Catholicam illam piamque Rempublicam deceret, haereticos tolerari dixisset, decretum confestim in eos seuerum Respublica fecit ac proraulgauit, quo suis finibus haereticos continuo excedere iubebat. Multique eam ob rem fugerunt: alii tectius saltem coeperunt agere; nec iam propalam audebant dictis factisque se pro haereticis ferre. [Note: 52] Rebus hac prosperitate Venetijs Salmeron gestis Romam venit, vbi altero die Pentecostes in S. Petri basilica (quoniam per valetudinem Lainio, ad quem delata concio erat, non licuit) coram ingenti nobilitate, et quatuordecim Cardinalibus ita duas prope horas dixit, vt eius concionis fama ad Pontificem quoque peruenerit, qui Salmeroni eidem commeatum petenti, vt ad prouinciam suam rediret Neapolim, de ea gratulatus, eum magnae cum significatione benignitatis dimissum, etiam Nuncio suo per litteras studiose commendauit: iamtum Prorege Neapolitano, et Ferrariensi Duce, vt eum in anni insequentis ieiunia tractatorem haberent, certantibus.

Neapolitanae prouinciae Catacense Collegium, Rheginum Siculae, Sardiniae Calaritanum, Longobardiae [Note: 53 Mediolanensis Collegij exerdia,] Mediolanense cum Seminario addita, plerisque colonorum ex Vrbe missis. Mediolani dum sedes Collegio studiosius, quam felicius quaeritatur, sanctum monuerat Cardinalem Borromaeum Palmius, ne Collegas, antequam ipsemet tempus esse significaret, mitteret. At Cardinalis, cuius caritas non modo tarda molimina nesciebat, sed etiam legibus prudentiae humana cura potioribus regebatur, instat et euincit, vt Socij triginta partim Collegium, partim Seminarium, quod ex Concilio Tridentino moliebatur, inchoaturi mittantur. Iamque prope ad portas aderant, cum Palmius neque domicilio, neque alia, quam talis vsus postulat, praeparata re, nuncio deprehenditur improuiso. Praesto fuit venerabilium Clericorum Regularium, quibus Barnabitae vulgo est nomen, minime noua nostris hominibus, hospitalitas. Valetudinarij apud eos, et grauius de via languentes collocati, habitique singulari pietate. Caeteros partim germani tres fratres Ioannes Baptista, Hieronymus, et Franciscus Pecchij, partim Benedictus Alemannus, genere ciues et virtute nobiles, meritisque erga nos memorabiles, adse recepere: adeo cumulato officio, vt quidquid domi feminarum erat, rus summouerint, quo sacris incolis vacuum hospitium maiore decoro praeberent. Et quidem quam primis Collegiorum hospitibus Mutinae Nolaeque in Italia, et vrbis Portus in Lusitania diuinitus repensam gratiam narratum est suis locis: vt vicissim sua Iesus liberos eorum Societate reciperet, eam sane vberem Benedicto Alemanno rependit. Quinque enim postea liberos eius omni re ornatissimos ad sui Numinis obsequia in eam vocauit. Interim conducuntur aedes in Carrobio sitae, quae Lucij Cauanagi erant, raptimque [Note: 54] concinnatis in altera earum parte seorsim Collegium, in altera Seminarium inchoatur. Collegium Franciscus Adurnius in paucos menses, Seminarium Iacobus Caruaialius, in qua procuratione decessit, primi rexere. In Seminarij negotio non absimiles Romanis turbae calumniaeque exortae: quas Patres et docendo, quam molesta laboriosaque exercitatio auersanti potius, quam se obtrudenti Societati imponeretur (quod Palmius etiam pro concione praestitit) et patientia maxime superarunt. Nec modice praeclarum valuit specimen, quod orationibus publicis Laelius Bisciola, et Ioannes Dominicus Bonacursius edidere, hic Humanitatis, ille Rhetoricae artis professores. Quarto Idus Decembres Latina oratione in primario templo Laelius prolusit. Gabriel a Cueua Dux Albuquercius, qui Consaluo Ferdinando a Corduba Duci Suessano in Mediolanensi administratione nuper successerat, tum Archiepiscopi Vicarius vna cum Clero, cuncti Religiosorum Ordines, tanta demum ciuium multitudo interfuere, vt eius amplissimi templi vastitas aegre caperet. Secundum orationem agmine incedentes, iucundo omnibus spectaculo, in destinatas aedes introducti clerici: quarum valuas ac parietes ingens multiplicium carminum Graece, Latineque et Hebraice conditorum apparatus distinxerat. Postridie tribus in auditorijs Rhetorica, Humanitas, Grammatica tradi coepta, ea solum re plausum minuente ciuitatis, quod discentium plurimos gymnasii excluserunt angustiae. Proxima sancti Viti paroecia vsui fuit ad munia sacra. Ineadem. Iacobus Paezius quaestiones de Christianis officijs explicare aggressus.

[Note: 55 et Catacensis,] Catanzarium quinque tantum missi cum Pantaleone Rodino Rectore. Iosephus Blondus per Quad ragesimam ibi concionibus mire claruerat, vnde ciuium ad maturandum Collegium studia incitata.

[Note: 56 et Calaritani.] Calarim in Sardiniam missi decem. Ea fere Proregis sedes erat. Abundat nobilitate et frequentia ciuitas, etiam ornata portu. Commorat Societatis desiderium memoria rerum a Petro Spiga olim gestarum, multoque magis earum fama, quae tum maxime ab Sassaritano Collegio gerebantur. Itaque Consulum accitu, Proregisque Aluari Madrigalis, tum sacri Quaesitoris, P. Balthasar Pinna, qui Sassaritano Collegio praeerat, ad conciones sacri Aduentus cum a dijsset, habito consilio, summo omnium consensu ad Collegij initia ducenos aureos nummos spopondere, quatuor petentes Magistros, Grammaticaetres, et praeterea qui elementaria rudimenta traderet, conditionibus quibusdam appositis: litterasque ad Lainium dedêre, per quas magnopere petebant, vt pia omnium vota, et


page 311, image: s311

publicam respicere necessitatem vellet. Quibus literis cum respondisset Lainius, multa exigi, nec paria oneribus promitti subsidia, denique et conditiones imponi graues, nec vsitatas; illi protinus de integro institerunt, missam faceret conditionum curam, verum primo quoque tempore Collegas mitteret, curaefore Calaritanis, ne quid Societati onerosum imponeretur: caeterum commoda eius semper aucturos. Tum Lainius cognito coram statu rerum ex Pinna, quem Romam aduocarat, recepto Collegio, eidem, postquam Romae solennia vota emiserat, deducendos, quos dixi, Socios tradidit. Interim praeparandis rebus Calari Petrus Spiga detinebatur. Pecunia praesto erat e stipe, quam Prorex ipse, et Quaesitor cum vno Consulum, et aliquot nobilium vltro circumeuntes vrbem corrogarant, relatis in album nominibus conferentium: vnde facile aureorum nummûm sexcentorum confecta summa: quam exegit Bartholomaeus Foresius inter ciues de Collegio bene meritos nulli secundus. Domus prope templum sanctae Crucis coempta, et ipsum templum Antonius Parragies de Castillegio Archiepiscopus cum sponte sua, tum precibus omnium impulsus concessit. Iam Pinna ineunte autumno cum Socijs in Sardiniam secundissimo cursu relatus, difficile cogitatu est, quanta Sassaritanorum omnium laetitia exceptussit. Appellabatur vulgo Angelus, Apostolusque Sardiniae. Ad triginta millia passuum honestissimi iuuenum obuiam redeunti processere. Alij deinde atque alijse, vt magis appropinquabat, adiungebant. Itaque Sassarim eximio equitum facile sexaginta comitatu, tum Canonicorum, aliorumque sacerdotum, ipsiusque Proantistitis, et Praetoris Sassaritanae omnis ditionis, qui ad portam opperiebantur, intrauit; turbis vias complentibus, et ad fenestras effusis, et Patres laudibus faustisque precationibus sine fine modoue cumulantibus. Vnde recentibus colonis tam paratum spectantibus solum, ad exercendam pro virili culturam mire alacritas incitata. Progressos inde Calarim haud alijs studijs omnium ordinum ciues Deo grates agentes, sibi inuicem gratulantes, nihil in Religiosos colonos honoris officijque praetermittentes, exceperunt. Idus Nouembres natales Collegio fuere. Scholaequatuor, quot numero, qualesque erant Sassari, constitutae. Prorex cum aula et nobilitate exordia honestarunt. Nouo Collegio Georgius Passius Rector praeesse iussus. Balthasar autem, qui Sassaritanum regebat, ei quoque Superintendens praefectus est. Quod si insulanorum pietati votisque indulgeri potuisset, iam per omnem Sardiniam Societas sparsa esset: adeo Oristanenses, et Algueritani, alijque populi nominatim Collegia flagitabant.

[Note: 58 et Rhegini,] Rhegium Calabriae, cum Prorege in primis Neapolitano Perifano Ribera, tum Archiepiscopo etiam Rhegino Gaspare de Fosse, et ipsa ciuitate vrgente susceptum esset Collegium; missi vnus et alter, qui simul res ad Collegium necessarias prospicerent, simul quae paucitas eorum ferret, inceptarent munia. Causa suscipiendi eius Collegij super flagitantium auctoritatem fuit populi summum discrimen. Nam praeter valde corruptos mores, etiam haeresic mittere inter eos radices incipiebat. Quam ob causam cum Rhegium Prorex Commissarium misisset Petrum Antonium Pansam, is coacto ciuitatis concilio Proregis nomine Collegij auctor condendi fuit: quod summa cum propensione ciues complexi vectigalis etiam aliquantum tradidere: et cum Archiepiscopo egerunt, vt ei paroeciam S. Gregorij, transsata ad S. Sebastianum procuratione animarum, ad diceret. Prouinciae Siciliae, ab qua Rhegium exiguo dirimitur freto, ob administrationis opportunitatem, contributum id Collegium est.

[Note: 59 et Parmensis.] Sed raro alia tanto coepta ardore, statimque perfecta Collegia sunt, quanto eodem hoc anno Parmense, origine ipsa memorabili. Alexander Cardinalis Farnesius haud semel de Collegio Parmae constituendo egerat. Verum Octauius Dux eius frater falsis praeoccupatus sermonibus, eoque ab tota Societate alienus, acerrime semper obstiterat. Sed, vt sunt admiranda Dei consilia, Iubartus sancti Vitalis, Comes Salae, Duci Octauio vnice carus, sub initium veris in morbum grauissimum in cidit: ex quo tametsi tandem emersit, qui tamen curabant medici, sine dubitatione pronunciauetant moriturum. Is, vbi se depositum vidit, Ioannem Gurream Mutinensis Collegij Rectorem Parmam accersijt. Qui illico profectus cum omni officiorum genere, quibus emigraturos Christianae caritatis industria iuuare docet, Comiti dies noctesque praesto esset; ea virtute ille commotus, edito iam testamento codicillum adiecit, quo Mutinensi Collegio certum argenti pondus legabat. Familiares continuo ad Gurream rati se laeta nunciaroros, accurrunt. Haud lentius Pater ad Comitem properat: atque ita contendit, vtneque codicillo, neque alia occultiore, qua Comes cogitabat, via quidquam omnino Societati legari passus sit, ne Gurrea ipse eius confessarius auctor haberetur. Haec res perpulit Comitem, vt nunciari Duci iuberet, esse sibi, quae priusquam moreretur, vellet eum non ignorare. Vbi adfuit: Ego, inquit, quamvere Excellentiam tuam ac sincere coluerim, certiorem testem nullum habeo, quam te ipsum: item me super merita mea benigne habitum abs te scio atque prositeor. Itaque cum fides erga te mea, tum merita in me tua cogunt id supremis verbis effari, quod ne ignores, tua plurimum referre puto. De Societate Iesu multa apud te iactata esse compertum habeo: quae cum ego falsa esse certo sciam, nolui moriens permittere, vt diutius bonae tuae menti imponerent illuderentue imperitorum hominum aut maleuolorum sermones. Hîc [Note: 60] multas pro animi sui studio Societatis laudes cum recensuisset, adiecit: Haec ego, quia plane penitusque perspexi et comperi, loquor: tuque ipse intelligis, nec mei moris vnquam fuisse fingere, neque hoc tempus esse mentiendi. En vides vt supremum meum spiritum horum manibus totum permiserim. Et sane maximum illud summo hoc rerum articulo solatium habeo, quod talem mihi Deus adiutorem largitus est. Caetera, quae apud te iactata sunt, quam longe a vero absint, hinc pro tua sapientia argumentum cape. Quod cum vsque eo decantari audieris hosce homines in morientium insinuare se testamenta,


page 312, image: s312

ego cum sponte mea nescio quid Mutinensi legarem Collegio, id Rector simul ac inaudijt, nullo modo fieri est passus. Itaquesi incorrupta vnquam fidi hominis apud fidentem studia quidquam momenti habuere, valeant apud ingenuum ac nobilem animum tuum postremae hae voces, et hoc mihi nihil fortasse aliud vnquam petituro concede. Da operam, vt huius Societatis familia Parmae statuatur. Confirmo tibi ex optimis id quae facere aliquando [Note: 61 Ducis Octauij mira in Societatem mutatio.] possis, factis futurum. Mirum Deus huic orationi pondus adiecit. Continuo aduocatum Gurream Dux perbenigne complexus in cubiculum secretum deducit. Hîc aperto capite, vultu eo, vt appareret valde esse commotum, Tametsi, inquit, doleo Pater, quod morbus Comitis mihi carissimi causa tibi Parmam veniendi fuerit; tamen aduenisse re summe laetor, quod in salutem animae meae, meique huius populi aduentum istum video destinatam a Deo fuisse. Ac priusquam alia dico, exte, totaque vestra Societate veniam ex animo precor, quod adhuc ne Parmam Religio vestra veniret, obstiterim: deque ea secus ac debui opinatussim. Nunc, quando per hunc Comitis acerbum casum sapientiae diuinae placuit aperire mihioculos, vestramque innocentiam facere manifestam, toto vos animo complector ac veneror: teque etiam atque etiam rogo, vt me ad Collegium hac in vrbe vestri Ordinis instituendum adiuues. Nam, quod ad hanc diem repugnarim, tantumque huic populo honi perme interuersum sit, nequaquam petenda solum venia expiari potest, nisi et amore erga vos, et sedula Collegij procuratione praeteriti vsuram temporis, quantum fas est, resarcire coner. ego quidem quoniam prior repuli, repulsa dignus sum: sed vos confido quid vestra virtute et professione [Note: 62] dignum sit, potius respecturos. Haec, multaque alia nudo capite, summa benignitate atque constantia dum Princeps clarissimus eloqueretur, Gurrea aegre animi sui temperabat motui, ne foras per vberes lacrymas emanaret. Respondet Societatem Illustrissimae Farnesiorum genti omnia debere. Quod ad id loci ipse alienior ab ea fuerit, nihil inde Patrum in animis genitum, nisi ex vna parte studium intentius pro Excellentia eius videntem et regentem mortalium corda Deum rogandi; ex altera miserationis affectum, quem pariter erga omnes Principes habent, quod haud raro hominibus, a quibus vera audiant, carent. Noti sunt (inquit) mores aulicorum. Simul ac vnam in partem acclinatum Principem vel suo nutu, vel ipsorum impulsu viderint, in eam omnes incumbunt, eam premunt. Itaque mihi ego persuadebam, posteaquam seusus tui indicia quaedam elicuerant, eos se perbeatos existimare, quide nobis pessime loquerentur: adeo vt dum tales homines, quales describebamur, Parma excludebas, videreris tibi rem acceptissimam Deo, populo commodissimam facere. Post haec praecipua singillatim capita, quae Duci falso credita sciebat, diluere coepit: ac postremo de Collegio respondit. Quamuis penuria ingens operariorum Societatem premeret, cum tam multaein dies nouae coloniae in omnes partes, praesertim in Galliam ac Germaniam, quo summa aduocabat necessitas, mitterentur; tamen haud dubitare se, quin pro eo quantum Societas cuncta Farnesiis debet, eosque obseruat, Lainius voluntati Ducis quidquid liceret, esset posthabiturus: praesertim quod Parmae ipsemet P. Generalis, multique primorum fuissent Patrum: Parmae multos egregios viros Societas deberet: praeque caeteris ab ea Benedictum Palmium Prouincialem, eumdemque tantum diuini verbi praeconem; ab ea primitias suorum Martytum Antonium Criminalem accepisset. His verbis Dux magnopere delectatus, tanto ardore suscepit peregitque Collegijrem, vt postea inter Patres, vbi frigidius eiusmodi negotia tracturentur, velut prouerbium increbuerit, Parmensis Ducis pectore opus esse. Sexto Nonas Octobris missi Roma Collegae sunt omnes vna cum ingenti manu, quae alias in oras dimittebatur, Pontifici pedes exosculati. Ad victum parandamque domum necessaria Dux curauit. Erat Parmae Sodalitas a Patribus olim Fabro et Lainio instituta, quae memoris animi ergo Fratres Societatis Iesu assumprerat nomen. Huius erat oratorium sancti Rochi: quod cum dicerent Sodales prope de industria se Societati praeparasse, atque ex illo ipso, quod sibi optarant nomine, ominatos iuris tandem eius fore, perlibenter Ducis postulatu cessere. Ioannes Gurrea primus id Collegium rexit, qui optimum documentum praebuit, abstinentia, et instituti obseruatio quam quaestuosa sit. Pecuniam enim haud magnam dum bono ad Christi gloriam nomine posteriorem ducit, Collegium ab Duce repensum, et Dux ipse (quod nihilo minoris intererat, nec paulo maioris operis erat) ab opinione falsa deductus ac reconciliatus est.

Porro cum multa hoc anno praeclara examina Roma prodierint ad varias Italiae plagas, in Galliam, in Germaniam, in Indiam, felicissimum fuit quod in beatam (vt spes est) caelisedem migrauit. [Note: 63 Mors Ionae Galli,] Decem quippe viuendi vitam mortalem fecerunt finem. In his fuit adolescens Gallus egregiae bonitatis et patientiae, qui cum Ionas vocaretur, eoque die, quo Ionae Prophetae consignata in sacris fastis memoria est, incidisset in morbum, eodam prorsus dieanno circumacto decessit: et Camillus [Note: et Camilli Vannuntij,] Vannutius ascetes idem et ecclesiastes bonus, qui cum sementem verbi diuini strenue multis in vrbibus, proximeque in sancti Petri basilica fecisset, in caelum abijt messem facturus. Sed nullus desiderium suimaius, quam Leonettus [Note: 64 Leonetti Gagliardi.] Gagliardus ex tribus germanis natu medius, reliquit. Erat in eo adolescente incredibilis animarum siris: erat mira erga suum Ordinem pietas: ea vero morum iudicijque praestantia et maturitas, vtiam tum vel cunctae regendae Societati viri graues idoneum iudicarent: caelestium meditatio rerum adeo continens, vt valetudini eius non parum offecisse creditum sit. Duobus annis in Collegio Montis Regalis Latinas Graecasque litteras cum rara professus laude, Romamque inde reuersus Theologiae studijs nondum plene absolutis, necdum sacerdos, sed Diaconus tantum produci ad populum exhortator coeperat Professorum in templo, ingentique plausu audiebatur, cum exemptus mortalitate est. Quamdiu aegrotauit, hilaris semper, nutibusque Moderatorum


page 313, image: s313

obtemperantissimus, nulla alia exre, quam ex sermonibus rerum diuinarum solatium capiens; Dei bonitatem et clementiam semper loquens, corporis dolores calicem suauissimum appellans, solatio consolantibus erat. Aderant tum Romae fratres eius Achilles et Ludouicus, vnaque Franciscus Zabarella ex matre germanus, qui duobus ante annis tres secutus Societati adiunxerat sese. Rarum spectaculum erat dolore mistum et gaudio, et commiseratione iucundissima plenum, contemplari quam ille hos laetus relinqueret, quam hi constantes dimitterent illum. Cum sacro inungeretur oleo Achillem in corona circumfusa videns, Bono, inquit, Pater (erat enim iam Achilles sacerdos) bono esto animo: Christus Dominus valde amat me. age meo nomine illi grates. Id ipsum a Ludouico quasi gestiens ea nocte, quae fuit suprema, saepe postulauit, vt sibi ad agendas pro tanto beneficio gratias adiutor esset, quod tam mature solueretur vinculis corporis, et spiritum vltimum in gremio sanctae Religionis efflaret. Animaduerterunt fratrum eius constantiam extrarij quoque non in funere solum, sed etiam in consuetis litterarum exercitationibus. Quippe hora ferme post obitum fratris Ludouicus ad audiendum, Achilles ad docendum Philosophiam discessere, perinde ac si nihil noui euenisset. Haec antiquitas inter constantiae Philosophicae miracula celebraret, quae in Christiana Philosophia sic vsitata ac prope obsoleta sunt, vt vix [Note: 65 Ricciardi Ceruini,] notentur. His alijsque ex Vrbe redditis caelo, Ricciardus Ceruinus Marcelli Secundi Pontificis ex fratre nepos, cum Laureti rationes officij explicaret, omnibus supra modum acceptus inde viam ad immortalitatem iniuit, proxime eam domum relictis mortalitatis exuuijs, in qua Deus nostra causa suscepit. Exemplo innocentiae singularis, sanctissimaeque consuetudinis, columen habebatur eius Collegij; tamen cum praeter opinionem ereptus esset, obseruarunt Patres prae certa spe eius beatitudinis, ad quam recta eum subuolasse quisque sibi persuadebat, miram in omnibus animi quietem, ac potius iucundum quemdam sensum, quam moerorem extitisse. Magnae spes eius obitu, quemadmodum et Leonetti Gagliardi ignaris futurimortalibus interruptae. Sed Deus quid praestet intuetur, non conijcit. Maceratense quoque Collegium ad societatem caelestem submittere [Note: 66 Angeli Douitij.] emeritos coepit. Angelus Douitius primus eius Collegij Rector secuturis praeiuit. Angelus prorsus et morum innocentia, et caritate in Deum atque homines, ac demum contemplatione diuinarum rerum, et conuersatione in caelo. Meditationi Domini excessus maxime erant deditus; vnde sic incendebatur diuino igne, vt linqui interdum sensibus videretur. Aqua intercute Iulio mense sublatus est.

[Note: 67 Petri Venusti martyrium.] Gloriosior Petri Venusti Bibonensis Rectoris exitus in Sicilia fuit: cui non inter haereticorum furores aut Ethnicorum, sed inter Catholicos piosque populos, martyrij (vt omnes crediderunt) palma obuenit. Nec vulgarium quisquam e numero, sed e Clero sacerdos, cuinomen Rogerius Valentius sacrilegi auctor facinoris, tamque insperataeseges gloriae fuit. Hunc a Patre Venusto oblatum inter familiares Dux Biboriensis cum accepisset, vt sibi esset a sacris, haud multo post vitijs eius, aleae praesertim intemperantia, offensus domo emisit. Eiectus et inops presbyter ad P. Venustum confugit, nouamque spondens vitam assidue fatigat, iterum se Duci commendet: id sibi vnice saluti fore, quippe cum inde emendationis non stimulus modo, sed necessitas ventura sit. Pater, qui ex suis moribus alios aestimabat, et nunquam de quoquam benemerendo satiabatur, rursus commendat hominem Duci; nec ille cunctanter recipit. Sed nimirum raro bona fide vitium mansuescit, quod humanarum rerum respectus, non timor Dei cicurat. Breui reuertitur ad ingenium aleator, ac rursus expellitur. Nec Pater Venustus idcirco eius animae curationem abiecit; sed hortari, monere, obsecrare, vt vitia, quae non Deo solum, sed hominibus quoque exosum ipsum facerent, tandem eijcere, ad frugem se recipere, ac mores sacerdote Christiano dignos suscipere animum induceret. Interim Duci venit in mentem curare, vt homo daretur in vincula, vt vel poena corrigeret, vel certe multitudinis e conspectu sublatus desineret publice offensioni esse. Id subodoratus miser, auctorem eius consilij P. Rectorem sibi persuadet: nec vltra quidquam [Note: 68] explorans tollere eum de medio statuit. Decimo quarto Kalend. Nouembres ad Collegij vineam haud procul Bibona Pater inspiciendam egreditur. Id cum obseruasset Rogerius, ad locum, qui vocatur Pons magnus, viam insedit cum ferro. Duabus circiter ante tenebras horis Pater humili iumento insidens, lento gradu, et psalmos forte recitans, reuehebatur. Ad locum, quem dixi, in Rogerium incidit, et perbenigne salutat. At enim cum nescio quid tu bide perfidus respondisset, vti ex ipso rescitum est postea, vix praeteruectum a tergo adoritur, tribusque vulneribus alte scisso capite dat sese in fugam. Corruit praeceps in terram Dei famulus perexiguum retinens spiritum, quantum ad sanctissimum Iesu nomen inuocandum sat esset. Nec multo post quidam Bibonensium in eum humi iacentem, suoque natantem insanguine incidunt. Qui, vt P. Venustum agnouere, attoniti insistunt interrogare, nosset ne facinoris auctorem; qui cum respondissetse nosse, nunquam tamen exprimere potuerunt, quis esset, cum aliud nihil responderet, quam, Sinite illum: Deus ei ignoscat. Iterumque atque iterum Iesu nomen suauissime proferens expirauit. Sed quamuis non prodiderit Pater, continuo tamen vulgatum est interfectoris sacrilegi nomen. Extemplo oppidum indignissimae talis viri necis fama implet. Cohorrescere primo omnes, tum ad corpus accurrere. Hîc [Note: 69 Laudes Venusti.] vero in gemitus ac lacrymas solui. Erat enim tot annorum vsu in magna apud omnes veneratione. Miserorum solatium, pauperum subsidium, perditorum remedium, magister, tutor, pater dulcissimus omnium habebatur. Accurrunt etiam e Collegio Socij, qui vbi venerandum Patris optimi corpus adeo miserandum in modum prouolutum humi, cruoreque perfusum, et altissima capiti vsque ad cerebrum impressa vulnera inspiciunt; cohibere nequaquam potuerunt pia pectora, quin dolore et commiseratione commouerentur. Delatum


page 314, image: s314

corpus in Collegij templum, aegre post multam noctem e turbae venerantis manibus ereptum pie curarunt. Postero die Proepiscopi iussu in templo principe ab omnibus Religiosis, vniuersoque Clero, ordinum omnium concursu maximo, et incredibilibus lacrymis, cum omnia oppidi totius aera campana lugubri personarent tinnitu, exequiae celebratae sunt. Quanquam multi negabant peragendum moesta cerimonia funus, sed potius cum gratulatione persoluendos honores. Consentiens vox totius populierat, et propter iustitiae zelum extinctum, et Martyrem haud dubie esse, et alij causam necis cum S. Domini Praecursore Ioanne Baptista, alij cum S. Petro Martyre Dominicanorum ex Ordine comparabant, nec deerant, qui palmamei in manibus collocarent. Volebant Principes in eodem templo sublimi loco recondi: sed Patres haud passi tale pignus eripi sibi, in templo Collegij ligneo inclusum loculo condidere. In extrema Italiae ora Grisonum ditioni subiecta ortus, Societatem anno M.D.XLVI. [Note: 70] ingressus est: postque aliquantum operae in studijs Patauij positum, in Siciliam anno M.D.XLIX. missus Panormi docendis infimae classis pueris aliquamdiu est versatus, magna semper domi forisque documenta edens perfectae virtutis. Tum factus sacerdos, maioremque adres gerendas quam initio praeferret, indolem praestans, Nouitijs praefuit instituendis; ac monasterio quoque virginum Rollionensi, quod ex vetere non satis bene audiente Ioannes Vega de integro nouum formari Panormi iussit, instituendo primus delectus tanta efficacia et pietaterem administrauit, vt ex egregijs illis initijs excellens deinde sanctitatis eius monasterij fama emanarit. Missus inde Bibonam annos paulo minus octo Collegium sancte accurateque rexit, interim in principe templo per ferias pene omnes ad concionem dicens, et octauo quoque die tum domesticos ad Religiosam perfectionem, tum gymnasij pubem ad Christianam vitam instituens. Vinctis in carcere, aegris siue publico in valetudinario, siue priuatis in tectis, inopia pressis, omni denique calamitosorum generi praesto erat. Amoliebatur flagitiorum et facinorum causas: lites ac dissidia componebat: haud Clero minus, et hominibus Religiosis, quam populo salutaris erat. Ducum quoque confessionibus praeerat: apud quos cum auctoritate plurimum valeret, gratiam omnem in pietatis incrementa et commoditates populi [Note: 71] conuertebat. Porro domesticis non potestate magis, quam exemplo praeibat: nec de alieno magis, quam de suo erat profectu solicitus. Feria tertia proximae Pentecostes inter votorum trium Professos adscriptus, vir humilis indignum se illo gradu cum duceret, interpretabatur id factum, vt Moderatores pro sua incredibili cura erga subiectos, omnia experirentur si qua possent via torporem suum excutere. Itaque iam nullum omnino sibi nisi serio profecisset, excusationi locum relictum. Feria quinta maioris hebdomadae inter alia pietatis munera etiam Christi Domini exemplo Socijs lauarat pedes; vtquo opere tum Dominus, quo postea B. Laurentius sese ad martyrium praepararant, eo videretur ipse ad certamen idem non sentiens praemuniri. Nam tantum ille decoris (quanquam minime opinor eoloci, nisi fortasse diuina praesensione sperabat) mente versabat tamen, et habebat in votis. Ac pridie quam caederetur, quo die S. Lucae colebatur memoria, Socios domi dum cohortatur, sermonem super ijs Domini verbis instituerat, Ecce ego mitto vos, sicut oues in media luporum: paucisque ante diebus cum Socios eosdem interrogaret, quodnam maxime necis genus, si Deo placeret dignari martyrio, praeoptarent, alijs alia praeferentibus, ipse ad id potissimum affici se dicebat, vt capite imminueretur; quod hoc genus necis praestantissimi principes S. Ioan. Baptista, et Paulus insigne fecissent. Quae ostendunt cum caetera vitae ratione, tum etiam assidua martyrij cogitatione a Deo fuisse ad eiusmodi gloriam praeparatum: neque omnino voti fuisse expertem, cui si [Note: 72] non recisum, certe scissum est caput. Metuerant Bibonenses, ne Patres ob adeo terrum facinus indignati oppidum deserendum putarent, ex communi eos hominum imbecillitate metientes. Caeterum deuotis pietati pectoribus non ita parum aut sapientiae inest aut roboris, vt priuatum crimen Communi imputent, vel longe non malint [Note: Epist. 2. ad Seu.] vincere in bono, quam vinci a malo: cum, vt sanctus Paulinus eleganter pronunciat, Vicem iniuriae reddere humana vltio sit: at inimicum etiam diligere vindicta caelestis. Qua sane vindicta nihil fingi pulchrius, nihil rapacius cordium humanorum potest. Itaque Bibonenses vbi veros Christi asseclas conspexere caritate pristina comitateque, atque adeo intentiore ac suauiore ijsdem ac prius pro communi bono fungi muneribus; et simul illud allaborare, vtquam fieri posset lenissime cum reo ageretur; vehementer admirati, et arctius Societati obstricti sunt. Omnes praecipue commouit Petri Belueri, qui Calatabellottae praeerat, pia solicitudo: qui statim vt rem cognouit, pedibus aliquot milliaria cucurrit ad Ducem Bibonensem, rogaturus nequid grauius, vnde ad quempiam innoxium vexatio pertineret, decerneretur. et vtilis prouisio atque celeritas fuit. Incredibili enim dolore cum Ducem, tum coniugem, quam post Isabellam Vegam duxerat, vt summa veneratione P. Venustum colebant, atrocitas casus perculerat. Prorex quoque vehementissime commotus est, et tota Sicilia per praeconem proposito quingentorum aureorum praemio indici, et occultanti omnium fortunarum damno, parricidam insectatus est. Aiebat enim, Si nos tacuerimus, sanguis Iusti huius, vt Abelis clamabit. Et quanquam Ribadeneira statim excepit, Abelis sanguinem iustitiam, Christi vero sanguinem misericordiam implorare; tamen ad Pontificem scripsit insigne aliquod ad hominum impios comprimendos furores statuendum exemplum. Caeterum quanquam Venusto amisso, subsidium erat ingens subtractum, tamen animaduersum est posterioribus annis minore labore vberiorem animarum e Bibonensi vinea prouentum extitisse: et in P. Venusti e caelo benigne respicientis opem fertilitas insolita referebatur.

[Note: 73 Insignis haretici conuersio.] Hinc iam festinanti trans Alpes e multiplici rerum copia, quae tacita breuitati donatur, quod sub ipsis montibus Ioan. Baptista Velatus Collegij Montis Regalis Rectorgessit, delibandum offertur. Sub anni principium Ludim agister haereticus,


page 315, image: s315

qui Benij (id oppidum et praesidium est Ducis Sabaudi) magna cum auctoritate amplius viginti annos errores litterasque docuerat, vna cum vxore in Montem Regalem eam ob rem, quod haeresim late spargebat, perductus est vinctus. Sacrorum pro Episcopo curator (Suffraganeum vocant) omnium Religiosorum capita conuocauit, vt eius quaestioni interessent. Haereticus inueterata audacia non confidenter modo, sed etiam ferociter in medium blasphemias suas euomuit, addensse consignaturum sanguine, quod dixisset. Velatus, cum caeteritacerent, ne tam secura pertinacia in perniciem cuiuspiam Catholicorum verteret, locum existimauit hominis castigandi: quod ita praestitit non verborum contumelia et probris, sed rationum acrimonia et aculeis, vt ille quanquam satis perfricta fronte, tamen paulatim pudoris molem haud ferens, os primum opposita manu texerit, dein proclamarit sibi afferri vim, et [Note: 74] Dialecticorum praestigijs fucum fieri. Tum Velatus placide, et ex caritate Christi nequaquam eius sibi infamiam cordi esse, sed animam: et miserari ad eo manifesto errore deceptum, vt si attendere animum velit, et vere verum cognoscere, plane ipsemet perspecturus sit, quantum adhuc a recta via deflexerit. Haereticus priuatim se aures praebiturum ita spondet, si vicissim Pater eius rationes patienter audiat; atque ingenue, si veras deprehenderit, probet. Inde priuatim eum conueniens Velatus paulatim aspirante Deo sic reuicit permouitque, vt in Ecclesia principe, in frequentissimo populi conuentu errores recantarit. Opportune mox cecidit, vt idem Velatus Benium per Quadragesimam concionaturus se ferret, quo litterator post errorum publicam detestationem redierat. Nemo fere oppidanorum erat, qui bona fide damnatam ab eo, quam tamdiu tantoque opere fouisset doctrinam crederet, sed temporaria simulatione redimere poenam voluisse. Ergo cum multi eo in oppido essent ab ipso inducti, Velatus pro concione haereses omnes, ac praecipue capita, quae tum dominabantur, grauiter execratus, ipsum Ludimagistrum nominatim compellandum ratus interrogat, num ipse quoque damnanda ea comperisset, vereque damnaret. Cumque ille confestim e medio surgens auditorio, damnanda omnino affirmaret, magnus in vniuersa multitudine extitit motus. Haereticorum multi conuersi: nonnulli, quorum peruicacior improbitas, frendentes e concione subito elapsi. Velatus alacrior factus successu, frequenter deinceps inter Euangelij explicationem errorum aliquem confutandum assumpsit, tam prospero euentu, vt demum nullus cuncto in populo reliquus fuerit, qui non ab nouercali meretricis Babyloniae sinu ad maternum se Romanae Ecclesiae gremium receperit.

[Note: 75 Aquitania, et Francia constitutae prouinciae.] In Gallia e simplici duplex constituta prouincia est. Aquitania, et Francia nominatae. Aquitaniae Tolosanum, Rhutenense, Turnonense, quaeque Lugduni, Auenione et Camberij inchoabantur Collegia attributa, et Prouincialis lub autumnum post editam quatuor votorum solennem professionem praepositus est Edmundus Augerius. Francia complexa est Parisiense, Billomaeum, et Mauriacense, quodque Virduni instituebatur, et Oliuerio vna cumpotestate Commissarij in omnem Galliam, reseruata huius quoque prouinciae administratio est. Exitu anni superioris recipere se quamprimum Oliuerius Parisios cogitabat, vt initijs publice docendi interesset. Verum [Note: 76 P Ioannis Pelletarij virtutes.] mors Patris Ioan. Pelletarij Tulosam coegit prius ire, fundamenta Tolosani Rhutenensisque Collegij ne simul ruerent, prouisurum. Vltra fidem Tolosates Pelletarij mors perculit. Veluticommunem omnium parentem luxerunt, magnificisque exequijs decorarunt. Erat in eo ardens religionis zelus, animus imperterritus et constans. Cumque in ea incidisset tempora, quibus haereticorum exultabat furor, non audentibus alijs causam religionis tueri libere, nullas ipse minas, nihil vnquam discriminis formidauit. Quae constantia cum egregio animi candore iuncta, cum grata esset, et animos adderet bonis, angebat acriter aduersarios. Itaque et traditum in carcerem supra demonstraui, et veneno appetitum. Quin adeo suspicio fuit, qua consum ptus est, tabem veneno inductam. Alij zelo religionis, et assiduis pro ea propugnanda laboribus adscripsere languoris causam, vt posset cum regio Vate dicere, Tabescere me fecit zelus meus. Decessit anni huius initio ea de se apud ciues opinione relicta, vt non facile crederent in Societate esse parem, qui substitui posset. Eaque causa fuit cur Oliuerius maturandum [Note: 77 Tolosani Collegij status.] sibi Tolosam putaret. Pertenue reperit Collegij initium. Habitationem in deserto olim monasterio perangustam, locoque non salubri; auctoritatem in docentibus minime magnam. Quare continuo operam dedittum apud Praepositum Generalem, vt experientem virum, cui ad coepta promouenda facultas ac robur inesset, eo destinaret; tum apud ciuitatem, vt opportunum domicilium, et ad Collegas alendos subsidia attribuerent. Edmundum Oliuerius ac Tolosates summe optabant; nec abnuit initio Lainius. Sed cum Lugdunenses, vbi rem odorati sunt, studio incredibili ab Magistratibus separatim, et ab omnibus ordinibus, ab Canonicis, ab primarijs quibusque viris adeo grauiter scriptis litteris, quasi eo abeunte collapsura penitus religio foret, obsisterent, et necessarium eum contra Vireti fallacias et auctoritatem contenderent, et pariter cum eo Catholici demigraturos sese profiterentur; Annibal Codrettus, qui Collegium Turnonense curabat, interim missus est. Nec a ciuitate quidquam in praesentia Oliuerius impetrauit. Quare quam commodissime per operariorum et subsidiorum penuriam licuit, Tolosae ac Rhutenis, vbi Ioan. Rogerius praeerat, compositis rebus, in Aruernos tetendit.

[Note: 78 Prima Societatis schola Parisiis.] Parisijs hoc tempore diligenter Pontius quidquid ad pium cautumque docendi exordium opus foret, prouidit. In primis litteras a Rege, Regina, et Cardinali Lotharingo impetrauit, ne quis negotium facesseret. Senatorij ordinis Praesidem primarium conuenit, animum Academiae Rectoris pertentauit: vnum e regijs Aduocatis Societatis perstudiosum consuluit, quid fieri oporteret, si quis forte sub ipsa initia contra veniret. Multo autem studiosius cum ipse, tum caeteri fausto exordio ab diuino Numine impetrando, precibus, sacrificijs, poenis multiplicibus vltro quaesitis institere. Eam etiam ob rem vniuersi ad diui Dionysij Areopagitae quarto


page 316, image: s316

ab Lutetia lapide oratum profecti: vt inclytus ille Martyr, et Galliarum Apostolus patrocinio suo felix auspicium faceret. His demum cum Deo, cumque hominibus sedulo procuratis, admonitisque Praeceptoribus, vt Religiosae modestiae memores cauerent, ne cui materiam vllam offensionis aut querelarum praeberent; octauo Kal. Martias, proposito de more celebribus locis librorum explicandorum indice, duo viri insignes magno auditorum concursu, Ioan. Maldonatus et Michael Vanegas publice Humanitarem ac Philosophiam profiteri exorsi. Vanegas ob argumenti iucunditatem Alciati Emblemata, Maldonatus Aristotelem e Graeco interpretanda suscepere: breuique ambo omnium prope ad se oculos varietate excellentiaque doctrinae, Latinae elegantia linguae, ac singulari via docendi conuerterunt: adeo vt Vanegas haud multo minus trecentis, Maldonatus plus trecentos ordinarios haberent auditores. [Note: 79] Praecipui quique, maximeque Catholici Collegio impense fauebant. Supremus id Senatus caeteris adnumerauit Collegijs: Rex immune ab pendendis vectigalibus fecit: parte quoque earum pecuniarum, quas in militum stipendia, qui propter turbulenta tempora in praesidio vrbis tum habebantur, vnaquaeque domus et Collegia conferebant, leuauit. Studia pietatis neutiquam pari plausu tractabantur, quod necdum templum habebant, nec qui Gallice ex suggestu ad populum agere pro celebritate vrbis ac nobilitate posset. Tamen duobus in sacellis, altero domi, altero in S. Germani, quo ex Cardinalis Borbonij liberalitate vtebantur, non paucis diuina mysteria im pertiebant; Italis praecipue et Hispanis, qui cum legatis erant. Sub id tempus Annibal Codrectus, quem deinde missum Tolosam dixi, Turnonij Collegij Rector, Valentiae concionatus secundissimo euentu. Numerus eorum, qui nutantes in orthodoxa fide confirmati sunt, sane ingens: nec vllus fuit dies, quo non exiam lapsis multi erigerentur.

[Note: 80 Caroli Regis benignitas.] Lugdunum Idibus Iunij Rex Carolus ad res eius vrbis statuendas venit: vbi salutatus ab Edmundo non dubitauit Christianissimus Rex, de susceptis pro religione laboribus agens gratias, et ad nouos incitans, Patris ruere in amplexum. Nec solum publico regni, sed etiam proprie Societatis bono consulturum se perbenigne recepit: quod ipsum etiam Regina Mater praestiterat. Multa ambo cum institutis optimis, tum vitae suae forma religiosissimis digna Principibus edebant ac moliebantur, cum pestifera suborta lues maturare discessum coegit. Suspicio fuit, et frequens rumor id malum ab haereticis, qui ferre non poterant totam eam ciuitatem adeo feliciter ab erroribus perpurgari, sanitatique restitui, veneficijs vel inuectum vel propagatum. Sane strages edita dira et immanis est; vt quosdam cum colloquerentur peste repente ictos, et concidisse extinctos ferant. Nequaquam tamen vt volebant haeretici, euenit. Quippe animaduersum est in ipsos potissimum haereticos incubuisse, ac debacchatam luem: quâ fortasse operâ triticum eradicare ipsi tentauerant, Deo zizania ad comburendum in fasciculos colligente. In ea calamitate Edmundi virtus supra modum enituit. Sustinere vnus omnia putabatur, [Note: 81 Augerij labores pestilentiae tempore.] non diuina modo aegris, sed humana quoque auxilia ex piorum liberalitate subministrans; idem confirmans consolansque incolumes; idem aegros docens et expians; mortuorum demum consulens sepulturae, cum incredibili approbatione Catholicorum et admiratione, Edmundum passim suarum animatum parentem, conseruatorem fidei, salutis restitutorem, millies bene precando, praedicantium. Vsque ad Regis discessum egregium [Note: 82 Posseuinus iniquas negotiationes tollit.] se Ednumdo adiutorem Posseuinus praebuerat. Is, cum apud Italos verba faceret, qui plerique omnes mercatores erant, animaduertit haud ita salutem eorum ab haeresi, ab qua innato quodam odio refugiebant, vt ab negotiorum iniquitate periclitari. Itaque huc potissimum dirigenda sibi tela ratus, ne iacularetur in irritum, simulque eam vmbram quae soleti interdum obtendi, Theologos ea non intelligere, vt remoueret; primum omnium totam negotiandi rationem, formulas contractuum, conditiones cuiusque, voces quoque vsitatas, et quaecunque ad eam rem pertinent, non modo diutina cura Doctorum e monumentis, sed etiam ex ipsis mercatorum peritissimis, tabulis quoque eorum dati et accepti diligenter inspectis, peruestigauit et didicit. Tum ita et doctrina instructus et auctoritate octoginta concionibus ad foenus, et permutationes foenebres nominatim, quas depositi nomine exercebant, extirpanda incubuit. Multum in praesens promouit, egregie cum alijs iuuantibus, tum Rinuccino Florentinae nationis Consule, atque Laurentio Capponio nobili vtroque ac locuplete homine, et acri iudicio; quique penitus in animum demisisset, Nihil prodesse homini si vniuersum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur. Nec postea Posseuinus quieuit, quoad Pontifex Pius V. proprio diplomate, quod Bullam depositi vocant. negotiationem [Note: 83 Disseminas salubres libellos.] eam damnauit ac sustulit. His Posseuinus curis perpetuam illam interserebat suam siue seriptitandi salubres libellos, siue ab alijs editos longe lateque disseminandi. Egerat cum bibliopolis, vt magnam vim eorum in nundinas, quae quater in anno Lugduni fiunt, promptam haberent. Tum mercatores aduenas, vbi ad concionem venerant, hortabatur his verbis: Cupere mihi videmini cognoscere quemadmodum haec, quae ex diuinis Litteris verbo audistis, possitis domum ad propinquos affinesque et amicos vestros deferre. Dei misericordia huic etiam vestros studio obsecundauit. Egressis e templo pueri bibliopolarum cum libellis tum de hoc argumento, tum de pijs alijs, et quidem bene compactis occurrent. Ne parcite paucis assibus: emite, legite, ad vestros afferte. Nullas pretiosiores e nundinis reportabitis merces. Dum adeo multa in corporum paratis vtilitates, id exiguum comparate animis. Credite: non id impen dium erit, sed pignus diuinum in tutelam mercium caeterarum, et luerum animae, quod humana etiam negotia quaestuosiora faciat. Quibus vocibus excitata auidirate, tum opportunitate illiciente, numerus sane ingens diffundebatur librorum, fauentectiam Deo, vti existimatum est, mirabiliter. Namque in fuburbio apud Rhodanum cum forte ignis in mulionum illapsus stabulum caeteras absumpsisset merces, sarcina, in quam erant fasciculi aliquot eorum libellorum impositi, medias


page 317, image: s317

inter flammas prorsus intacta cum libellis permansit. Interim cum iam Rex Lugdunum venisset, mitiore etiam num pestilentia, Petrus Viretus idem [Note: 84 Haereticorum summa impietas.] S. Francisci castrorum et Christi desertor, vt copiam nancisceretur teterrimo suo halitu quempiam Catholicorum afflandi, spe suae ad Catholicos reuersionis Regem, Reginam, et Pontificium Nuncium lactans, eidem Nuncio (Prosper Sanctacrucius erat, qui deinde in Collegium Cardinalium cooptatus est) clam indicat cupere se cum aliquo e Pontificijs de dogmatibus, quae agitabantur, colloqui. Posseuino Nuncius congressum defert. Posseuinus eo potius, ne vulgaretur fama detrectasse Catholicos pugnam, quam spe proficiendi, obtemperaturum se, et subesse haud dubie dolum praefatus. manum conseruit. Viretus, qui primo pro colloquij regula, et norma veritatis consenserat in verbum Dei, quatuor prima Concilia, et veteres Patres; vbi testimonijs eotum (volumina ipsa proferebantur) premi est coeptus, primo distorqueri, mox eludere, tum vbi exitum alium non inuenit, abrogate ijsdem fidem, quos ipsemet probarat. Intererat disputationi Aquensis olim Archiepiscopus, iam Hugonotrus teterrimus, habitu militari, ferro succinctus: nam ferro et sanguinaria immanitate caluinismum protrudebat. [Note: 85] Is vbi Viretum haerentem, et prae senio etiam titubantem vidit, certamen excepit. Explicante autem Posseuino pulcherrimam aciem testium in omnes saeculorum deinceps aetates distinctam, ac deinde adhortante, vt maiores suos respicere Galli vellent, eamque tenere religionem, quam sanctissimi doctissimique eius regni seuissent, aluissent, posterisque tradidissent viri; cum enumerando ad S. Bernardum descendisset, perfuga Archiepiscopus interpellans, Ne sexcenti quidem suntanni, inquit, cum iste viuebat. Cui Antonius, Obsecro, mi Domine, Caluinus, quo vos nitimini, quamdiu natus est? Qua voce nimirum vera et ineuitabili sicarius Hugonottus acrius opinione perculsus, admota manu telo, nos ne tu irrides? inquit. Inde frendens in maledicta et minas excedit, vt Sanctacrucio interposita sua auctoritate fuerit contentio dirimenda haud alio aexitu, quam quem Posseuinus praedixerat. Qui mox seuocatum amice Viretum ita compellat, Quousque tandem Virete procrastinas? En, Deo iuuante, in manu tua positum est, vt senectam istam nobili ad S. Ecclesiam receptu condecores, et salutem tibi parias aetemam. Age, aude, potes vnica hora e suggestu, quae intulisti sarcire damna. Tum ille, vt baculo nitebatur, modice crectus, stolideque subridens displodit contemptim digitos, Et perinde est, mi Domine, inquit. Ad quam vocem Posseuinus, intelligens Hugonotrum ne, an Catholicum esse apud delirum senem perinde esse, plane cohorruit; quemque haereticum modo crediderat, atheum compertum, quasi insanabilem [Note: 86] miseratus destituit. Eodem hoc tempore et Gallice concionari Posseuinus coepit, mira quadam nescio vnde iniecta cupidine. Nam linguae eius facultatem atque praestantiam haud dum assecutus, cum velut difficilem, nimisque contrahentem voces amare non posset, quiescenti visus homo est caput manibus apprehensum in alteram partem vertere: moxque experrecto impatiens subijt cupido perdiscendae linguae, et Gallice cum populo agendi. Ergo cum iam esset a catechesi tradenda exorsus, breui leuique negotio ita profecit, vt nobilissimis postea in vrbibus ad concionem commode egerit.

[Note: 87 Auenionense Collegium inchoatur,] Interim cum acerbissime saeuiente lue Lugduno Itali diffluxissent, Auenionem ad Collegij ibi exorientis fouenda cunabula descendit. Est Auenio Comitatus Venassini vrbs primaria in ditione Romani Pontificis. Ea cum reliquo Comitatu inter tumultus Hugonottorum graue discrimen adibat cum religionis, tum libertatis. Quam ob rem ad pellendam vim hostium Pontifex patruelem suum Fabritium Serbellonium cum exercitu miserat. Quo vero munitior aduersus haereticorum impietatem esset, Alexander Farnesius, qui eam legationem obtinebat, Collegium ex hac cohorte valiturum existimauit; praesertim cum iam ciuium studia Ludouicus Codrettus quadragenarijs concionibus mirum in modum excitasset. Itaque auctoritato Cardinalis ad opus in choandum aliquantum annui census ex Legationis et Atchiepiscopatus vectigalibus destinat. Tum Ludouicus et Socij quatuor adiuncti, primum in aedibus Archiepiscopi, dein in parte conducta domus, quae Mottae vocabatur, tenuia, vt plerumque vsu venit, initia Collegij posuere. Dum ciuitati verbo diuino et Sacramentis plurimum commodant, multa ab rerum inopia, alijsque asperitatibus fortiter passi. Scholae hoc anno rum propter pestilentiam, tum quia sustinendis, quos vsus gymnasij postulabat, [Note: 88 et Camberiense.] necessaria deerant, ne quiuere induci. Interim et Camberiense Collegium oritur. Quo tempore Carolus Rex Auenione fuit, forte etiam Emmanuel Philibertus ad fuit: qui memor rerum olim cum Posseuino gestarum de Collegijs Societati duobus fundandis, eiusque successu, quod iam in Monte suo Regali condiderat, exciratus, v. Nonas Octobris diploma ibidem Auenione edidit, quo parem ac in Monte Regali decrerat, decernebat stipem ex aerario suo ad Collegium Camberij, quae princeps in Sabaudia eius ditionis est ciuitas, ordien dum. Eo cum diplomate, et alijs ad ciuitatem litteris Ducis rem vehementer commendantis profectus Camberium Ludouicus Codrettus summa cum vosuntate accipitur, et concilio publico (nemine discrepante) Collegium approbatur. Nec vltra res sub Lainio progressa. Billomaei Collegij templo vere huius anni dedicato, corpus in illud Guilielmi fundatoris honorifice delatum est. Interfuit Oliuerius ab Tolosa reuersus, qui in exe quijs verbafecit. Habita Latina quoque, et Hebraica, et Graeca laudatio: atque insuper drama, in quo patroni sui mortem poetico artificio Aruernae Musae lamentabantur. Euit tota celebritas siue ad Preaceptorum doctrinam, siue ad gratum Societatis animum declarandum insignis; nec tamen saperata sunt merita Collegiorum trium conditoris, et ignotae dum Societatis in summa temporum difficultate tam amantis, tamque constantis [Note: 89 Parisiense Collegium vexatur.] patroni. Inde Oliuerius Lutetiam Iunij Kalendis ingredirut, motis ab Academia controuersijs occursurus, quae vsque ad autumnum crebras inter dimicatiunculas tractae tum demum foras tota velut acie prodierunt. Non longe post pub licatas scholas dum causas inuidiae clam


page 318, image: s318

palam religionis vel deprauatae, vel nullius mortales serunt fouentque, coeperunt Academiae ordines aegre ferre felicem noui gymnasij progressum. Additis autem ad Maldonatum et Vanegam Magistris duobus, quorum alter Porphyrianam Isagogen, alter Graecas litteras, et Orationes Tullij egregia facultate explicabat; cum auditores amplius mille iam Collegium, ijque adulti omnes, ingenioque praestantes frequentarent; omnem vim curamque admouendam putarunt, exoriens vt ille (quemadmodum inuidiose appellabant) opprimeretur ignis. Dederunt inprimis operam, vt Sorbonae Prior, qualem ipsi optabant, [Note: 90] praeficeretur. Is ad Rectorem Academiae, et designatos quosdam iussit Oliuerium adesse, quaque potestate Societas publice doceret profiteri. Oliuerius addiem dictam adfuit, protulitque quod quaerebatur. Sed ita Collegia caetera, ita sacri viri e Clero pariter ac coenobijs conspirarant, vt nihilominus Academiae Rector intetdixerit, ne vltra docerent. Verum non adeo academici aduersabantur, vt Senatus regius, et primi quique fauebant. Quam ob rem Senatum Oliuerius persupplicem libellum rogauit, vt auctoritatem interponeret suam: atque interim, ne forte nouarum calumniarum praeberet causam, tancisper scholis abstinendum putauit. Id vero simul primum auditores persenserunt, grauissime indignati libellos in multis per vrbem affigunt locis, quibus se inuicem adhortabantur, et ad certum locum ciebant consultaturi, quid consilij capere ipsos deceret. Res haud dubie ad seditionem ac tumultum spectabat. Itaque Oliuerins ne, siquid eueniret, Societati reique publicae damno fraudique esset, vnum ex ijs libellis ad regios administros raptim defert; quoque loco res sint, exponit. Illi consuetum edi scholarum signum et doceri de more iusserunt. Quod factum cum esset, haud quaquam sedati illico auditorum sunt animi: quin adeo iactabant, se tamen velle rem totam cognoscere, et iniuriam, vt vocabant, [Note: 91] vlcisci. Verum et Oliuerij, et Praeceptorum prudenti allo cutione, pijsque monitis impetratum est, vt quiescerent. Illis quiescentibus haud multis intermissis diebus academicirem de integro vel agunt, vel agi simulant, adsciscendum necne esset in Academiae corpus Collegium Claromontanum. Aliquidspei obortum inde Socijs, vt quibus; et Senatus, et plerorumque bonorum conspecta studia erant. Dictis in Academia pro more sententijs, Iuris Pontificij Doctores omnino fauerunt. Sorbonici, et pars Philosophorum rem ad certorum hominum, qui designarentur, arbitrium reiecere. Medicorum natio, quorum maximam partem aegra religio, atque (vt leuissime) ab Hugonottis minime abhorrens habebatur, pugnacissime contra stetit: nec modo non in Academiam recipiendos, sed omnino extrudendos Lutetia lesuitas contendit. Ita Rector, qui item medicorum e